December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 227, image: s0227b

MUCRAE Samnii vicus inter Fauces Caudinas et Bovianum, Sil. Ital. l. 8. v. 565.

Qui Batulum, Mucrasque colunt. Boviania quique
Exercent lustra, aut Caudinis faucibus haerent.

MUCRONES lucentes apud Lamprid. in Commodo, c. 5. Inter haec habitu victimarii. victimas immolavit, in harena rudibus, inter cubicularios pugnavit lucentibus aliquando mucronibus: plumbeis opponuntur, quales habuisse gladiatores, qui cum eo pugnabant, Victor Schotti refert; Immiti prorsus feroque [orig: fer˘que] ingenio [orig: ingeni˘], ut gladiatores specie depugnandi crebro trucidaret; cum ipsi ferro [orig: ferr˘] obtecto [orig: obtect˘] mucronibus plumbeis uterentur. Nempe Commodus lucenti ferro [orig: ferr˘], h. e. pugnatoriis decretoriisque mucronibus pugnabat cum gladiatoribus, qui plumbeis solum, seu lusoriis armis instructi aut plumbeos mucrones habuerunt, aut ferrum quidem, sed cuius in extremo plumbei mucrones erant: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] eos trucidare illi in proclivi fuit. Vide Salmas. Not. ad l.

MUDAEUS Gabriel, vide Gabriel.

MUDEJARES vocati sunt Mauri, qui expugnata [orig: expugnatÔ] ab Alphonso Rege Caesaraugusta [orig: CaesaraugustÔ], in quadam urbis regione remanserunt, tributa conferentes Regi, uti habet Hier. Blanca. Reb. Aragon.

MUENNA Antonin. Axuenna legit M. Velserus. Vide ibi. Sed provocat ad fidem codicum Vales. Surita Avennia quoque legit.

MUERDEM minister Mahometanorum, qui in fanis eorum nolae vicem voce sua [orig: suÔ] supplet. Glossa in Clement. de Iudaeis et Saracenis, Quaelibet Mesquita habet unum Sacerdotem de primis et unum Ministrum, qui vocatur Muerdem, quod sonat praeco, qui supplet defectum campanarum, quas licet Saraceni multum commendent, quia tamen Christiani in eis habendis praevenerunt, nolunt eis uti, apud Dominic. Macrum in voce Nolarium. Aliis Muezin, vide infra Muslimi.

MUEZA Guillimanno Mesa, unde populi nomen, Merulae Muetium, Rhaetis die M÷uss. Ital. la Mueza, fluv. Alpinus, oritur ex monte Avicula, quem etiam D. Bernardini vocant, et 4. supra Bilitionum mill. pass. Ticino miscetur- Plantino oritur ex monte Summano seu S. Gotthardi, et vallem Lepontinam, Bellizonamque praeterlapsus, ac variis amnibus auctus, in Verbanum lacum evolvitur. Huiusfluv. Muezae accolae Misauci sunt.

MUFFULA apud Additionum Auctorem c. 12. Constitution. Caroli M. Abbas provideat, ut unusquisque Monachorum habeat wantos in aestate et muffulas in hieme vervecinas: Dominico Macro est semimanica hiemalis ad manus calefaciendas, Ital. Manizza seu Manicotto, vide eum in Hierolexico. Gall. Mouffle.

MUFTI summus apud Turcas sacrorum Antistes, is est, a quo in rebus dubiis, tamquam a quercu Dodonaea, responsa petunt, August. Busbequius Ep. 3. De cuius officio, auctoritate, reditibus, imposturis, vide Ioh. Baptistam Tavernier Deser. Serralii, et infra Muslimi.

MUGAZIUM locus Hungariae, ubi Ludovicus Rex, a Solimanno Turcarum Imperatore victus et trucidatus est. A. C. 1526, Iovius l. 23. 28. 42.

MUGIENS Littera Quintiliano l. 12. c. 10. dicitur litera M. communicum bobus epitheto [orig: epithet˘], de quibus Horat. Epod. Od. 2. v. 11.

Aut in reducta valle mugientium
Prospectat errantes boves.

Et Homer. Il. v. v. 497.

------ ------ bow=n u(po\ poss) e)rimu/kwn.

Nempe litera haec omnium optime boum vocem exprimere putatur, unde ab M. incipiunt, muka=sqai, mugire, mukhsmo\s2 mugitus, alia. Vide Bochart. Hieroz. part. prior. l. 2. c. 29. Alias Mugire, ad omnem amplissimum sonum ducitur. Virg Aen. l. 3. v. 91.

------ totusque moveri
Mons circum, et mugire adytis Cortina reclusis.

Et l. 4. v. 490.

------ mugire videbis
Sub pedibus terram ------

Lucan. l. 3. v. 418.

Saepe cavas motu terra mugire cavernas.

Sic apud Horatium mugit nemus Garganum, l. 2. Ep. 1. apud Val. Flaccum monstriferi (maris) sinus, l. 2. v. 498. apud Lucretium tuba, l. 4. v. 544. somnus, apud Stat. Thebaid. l. 6. v. 28. Verbo [orig: Verb˘], omnis inconditus sonus mugitus Poetis. Casp. Barthius Animadversion. ad Stat. d. l. nec non l. 1. Sybv. 1. v. 69. De Mugitus terrae omnie, vide Delrium Not. ad Oedipum Senecae v. 173.

MUGILLANUS Cursor, vide Lucius Papyrius, it. Papyrius

MUGILLONES populi Germaniae, a Maroboduo subiecti, quorum nomen torrens Muhel in Austria redolere videtur, teste Lazio [orig: Lazi˘].

MUGIUS cognomen Romani cuiusdam a frequenti murmuratione, a quo Mugiola porta, cui ipse aliquando praefuit, nominata est.

MUGONIA porta Romae, a mugitu, quod per eam venale pecus intraret, an a Mugio? Haec etiam Trigonia, a 3. angulis dicebatur.

MUHAMMEDES sic enim rectius scribitur, genere Arabs, gente Ismaelita, Parentibus idololatris prognatus, et ipse idolorum cultor; coetera pauper, sed astuto [orig: astut˘] et ad quidlibet audendum praefidenti ingenio [orig: ingeni˘], mercaturam primum camelorum, in Aegypto ac Palaestina, exercuit. Mox matrimonio [orig: matrimoni˘] opulentae et potentis viduae in Corazan Persiae provinc. dives factus, cum populares eius, ob non soluta stipendia, ab Heraclio secessissent, spe Principatus assequendi, animos eorum in defectione confirmavit: sic a quadam militum parte dux creatus. Ubi cum animadverteret, humilitatem generis sui et prioris vitae sordes, existimationi suae non parum officere, apud nobiliores et potentiores; ipse, ut ab hoc


page 228, image: s0228a

contemptu se vindicaret, divinitatis opinionem artibus suis, sceleratissima [orig: sceleratissimÔ] audacia [orig: audaciÔ], circumdare annisus, iam non se Ducem tantum, Principemque, militari favore electum, sed Prophetam, et Numinis internuntium, quo omnes dicto haberet audientiores, iactare coepit. Quod cum Meccae, Arabiae oppido, Magistratui innotuisset, is meritis Muhammedem afflcere parabat poenis: quibus hic ut se subduceret, clam ex urbe aufugit, A. C. 622. d. 19. Iulii, vespere illo [orig: ill˘], quod inter quintam et sextam feriam intercedit, seque in aliam Arabiae urbem Ietrib seu Iesrab, Euthymio *ai)/sqribon dictam contulit, ibique, confluente ad illum undique delusa [orig: delusÔ] multitudine, Principatus sedem fixit. Unde civitati indita appellatio Medina Alnabi, i. e. Civitas Prophetae, et per excellentiam, Medina, i. e. Civitas. A tempore vero fugae Muhammedis ex urbe Mecca, aerae Muhammedicae, quam Hagiram seu Hegiram, h. e. fugam, Arabes nominant, initium ortum; et quia feria [orig: feriÔ] sexta [orig: sextÔ], h. e. die Veneris illa facta, hinc memoriae ergo sacram suam sollennitatem hebdomadariam, usque ad haec tempora, iidem feria [orig: feriÔ] illa [orig: illÔ] celebrant; cuius initium, more Hebraeorum, censetur in illo vespere, quo [orig: qu˘] quinta feria desinit et sexta incipit, Sole cadente. Que vero Pseudopropheta hic homines semel seductos in impietate sua, seque in auctoritate et potentia [orig: potentiÔ] malis artibus quaesita, magis magisque confirmaret: adiuvantibus Haereticis quibusdam, Baira scilicet Iacobita et Sergio Monacho Nestoriano; quibus accesserunt Iudaei, Phineas, Abdias ben Salon, qui Arabice Abdalla dictus est, aliique: ab utrisque venena et deliramenta veris quibusdam mista, eoque ad fallendam rudem plebeculam aptiora, sumens, eisque pagana quaedam interserens, chartas nonnullas conseripsit, per modum Legis, impiis blasphemiis et absurdissimis commentis, impudentissimisque mendaciis refertas, interspersis quibusdam generalibus praeceptis de colendo uno Deo, de eleemosyna, de oratione etc. quas Alcorani nomine indigitavit, de quo vide quae retro diximus, in Alcoran et Coran. Hanc vero blasphemam suam impiamque superstitionem ut ad posteros propagaret, quatuor inprimis machinas adhibuit, Latrocinium et terrorem gladii, Perfidiam, Carnalium voluptatum effrenem licentiam, et Stuporem caecamque oboedientiam suis imperatam; quibus omni doctrinae suae examine severissime interdixit. Undead hoc usque tempus, ubicumque Muhammedismus dominatur, dereligione quaerere vel disputare nefas est. Sic iactis potentiae sectaeque suae fundamentis, septimo [orig: septim˘] post suam e Mecca fugam anno [orig: ann˘], collecto [orig: collect˘] exercitu, Meccenses adortus, urbem expugnavit: indeque latius armis circumlatis, ad Reges diversos Legatos misit, per quos iis Legem suam commendavit. Sed decimo [orig: decim˘] Hegirae anno [orig: ann˘], aetat. 63. mortuus in civitate Ietrib seu Medina, ibidem sepultus est: Abubechere socero [orig: socer˘] successore. Cum Auctore autem adeo non exstincta impietas est, ut quamvis per Legationes praedictas prum efficeretur, eius tamen cultores eam viribus et armata [orig: armatÔ] manu tanta [orig: tantÔ] celeritate propagaverint, ut intra primam anriorum Hegirae centuriam, Saraceni victricibus armis totam Arabiam, Persidem, Armeniam, Aegyptum, Syriam, et quaedam Asiae minoris loca; Africam porro usque ad Oceanum Atlantieum, et transmisso [orig: transmiss˘] freto [orig: fret˘] Herculeo [orig: Hercule˘], totam etiam Hispaniam occuparint: ipsa [orig: ipsÔ] Romani Imperii sede Constantinopoli crebris obsidionibus in magnas angustias redacta [orig: redactÔ]. Reliqua vide supra in voce Chalipha, plura vero hanc in rem, apud Ioh. Forbesium Instruction. Historico Theologic. l. 4. nec non in voce Mahometes, ut et infra Muslimi.

MUHAVIA primus Maurorum in Hispania Calipha, Hispaniam a subiectione Calipharum Syriae liberavit. Coepitautem Regnum Maurorum in Hispania, A. C. 724. sedesque Regia Corduba et Regum titulus Calipha fuit, Georg. Hornius Orb. Imp. p. 167.

MUJACUM vulgo MUIACO, regnum Aethiopiae superioris valde extensum, inter regna Macoci et Giringbombae. Is. Voss.

MUICHEUM vulgo MUICHEU, urbs ampla, ex praecipuis Suchuensis provinciae in Sinis, prope fluv. Chiangum et Hoanum lacum. Martinus Martinius.

MULA vide MALEOS.

MULAE [1] in vehiculis crebro [orig: crebr˘] olim adhibitae. Sueton. Nerone c. 30. Numquam carriscis minus mille fecisse iter traditur, soleis Mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata [orig: armillatÔ] et phalerata [orig: phaleratÔ] Mazacum turba [orig: turbÔ] atque cursorum: et Vespas. c. 23. Mulionem in itinere quodam suspicatus ad calceandas Mulas desiliisse, ut adeunti litigatori spatium moramque praeberet: interrogavit, quanti calceasset? pactusque est lucri partem. Matronae quoque vehiculo [orig: vehicul˘] carpentario [orig: carpentari˘] Romae vehebantur, quod a iunctis Mulabus trahebatur: Id quale esset, indicant nummi veteres signati nomine et imaginibus Iuliae et Agrippinae Augg. apud Laur. Pignorium Comm. de Servis. Postea cum carpentum ab Augustabus, ut et a Magistratibus, usu coeptum est, ad basternas Matronae se receperunt. A carrucis autem, de quibus supra, Mulae carrucariae, dictae sunt l. 38. ž. quaesitum ff. de Aedilit. edict. a rhedis, Rhedariae, apud Varron. l. 3. de R. R. c. ult. Vide Ioh. Laurentium ICtum, Notis in Phaedrum, l. 3. fab. 6. v. 1.

Musca in temone sedit, et Mulam increpans, etc.

uti de earum iunctura supra, in hac voce. Nec vectationi solum, sed cursui adhibitas esse, probat Simonidis historia: qui a quodam, qui Mulabus vicisset, ut eam victoriam Paeane vel Epinicio [orig: Epinici˘] aliquo [orig: aliqu˘] celebraret, rogatus, quum praemium nimis exile offerretur, carmen recusavit, gravari se dicens Mulas carmine laudare, quod nimis sterile id argumentum esset: postea aucto [orig: auct˘] pretio [orig: preti˘], hunc in modum magnifice exorsus est,

*xai/ret a)ellopo/dwn qu/gatres2 i(/ppwn,
Salvete velocium natae equorum, etc.

Apud Aristotelem l. 3. c. 2. Rhetor. Hinc quoque, qui cursui


image: s0228b

veloci deserviebant, et mutationibus deputati erant, Muliones publici dicebantur: quos Arcadius et Honorius Imperatores mutari, vel subtrahi a quoquam, vel a Iudicibus liberari, poena proposita [orig: propositÔ] vetuerunt: l. 1. C. Theodos. Inventionem Mulorum Hanae, socero Esavi, uniex posteris Seir Choraei, Hebraei plerumque adscribunt, occasione loci Gen. c. 36. v. 24. ubi de eo memoratur, quod cum pasceret asinos patri suo, invenerit in deserto [gap: Hebrew word(s)] ethhajemim : quod illi Mulos interpretantur; unde colligunt, Hanam hunc primum fuisse auctorem admissionis asinorum ad equas, e quibus nascuntur Muli: quam sententiam Augustin. Steuchus ita certam putavit, ut hoc [orig: h˘c] nomine non vereatur Vulgatam suam versionem, quae calidas aquas interpretatur, reprehendere. Sed cum in S. Scriptura Mulorum saepe fiat mentio, sub nomine [gap: Hebrew word(s)] peradhim, nullibi vero extra hunc locum dicantur, ethhaiemim; cum verbum [gap: Hebrew word(s)] invenit, non accipiatur apud Hebraeos, pro eo, quod est rem aliquam excogitare: sed significet, in rem factam incidere, mavult Cl. Rivetus Exercit. 145. in Gen. e)pe/xein, quam certi hic [orig: hţc] aliquid definire: Interim sententiam Hieronymi, onagros in deserto inivisse asinos et inde ortos fuisse asinos velocissimos, quos reperisset Hana et cicurasset [orig: cicurÔsset], contendentis, verisimillimam iudicat. Saltem in prima creatione a Deo non fuere [orig: fuŕre] conditi, cum nec Mulae concipiant, nec Muli ad generationem apti, adeo que benedictionis illius, Crescite et multiplicamini, participes non sint. Idem. Placet hic [orig: hţc] adicere duo Epitaphia, quorum unum Thomas Porcacchius A. C. 1563. in agro Sabino equitans observavit, in suppedaneo quodam, vetustate aliquantulum diruto: Alterum M. Ant. Muretus in gratiam Livii Pagelli nobilis Vicentini scripsit: apud Fortun. Licetum de recond. Antiqq. Lucernis l. 2. c. 57. Prius, quod Publius Crassus Mulae suae olim fecit, hoc est:

Dis. pedib. saxum,

Cinciae Dorsiferae et Cluniferae,

Ut insultare et desultare

Commodetur, Pub. Crassus Mulae

Suae Crassae beneferenti

Suppedaneum hoc cum risu pos.

Vixit annos XI.

Posterius, tale est:

Cave tibi Viator

Ad Mulae tumulum

Pueri ne temere accedite

Ore risit,

Pede lusit,

Dorso tulit

Omnia belle

Vixit annos VII.

Plura vide infra.

MULAE [2] Fecundae in Phrygia, Syria, Cappadocia et Africa. Aristoteles Histor. Animal. l. 6. c. 36. *ei)si\ de\ e)n *suri/a| oi( kalou/menoi h(mi/onoi, e(/teron ge/nos2 tw=n e)n sunduasmou= ginome/nwn i(/ppou kai\ o)/nou, o(/moioi de\ th\n o)/yin, Sunt in Syria muli dicti ab iis diversi generis, qui ex asini et equae coitu nascuntur, specie tamen similes. Et paulo post, *au(=tai ai( h(mi/onoi gennw=sin e)z a)llh/lwn. shmei=on de\. h)=lqon ga/r tines2 ei)s2 frugi/an e)pi\ *farna/kou --- kai\ diame/nousin e)/ti, ei)si\ de\ me\n trei=s2, to\ palaio\n d' enne/a h)=san, w(/s2 fasin, Hae mulae ex suo genere procreant. Argumento [orig: Argument˘] est. quod quaedam in Phrygiam venerunt tempore Pharnacis --- quae adhuc perdurant. Saltem tres manent, cum novem olim fuerint, uti dicitur. Idem in Mirabilibus, *)en *kappadoxi/a| fasi\n h(mio/nous2 ei)=nai goni/mous2, Aiunt in Cappadocia mulos esse fecundos. Et Plin. l. 8. c. 44. Theophrastus (mulas) vulgo parere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis. Varro tandem R. R. l. 2. c. 1. tradit, Magonem et Dionysium scribere mulam et equum, cum conceperint, duodecimo [orig: duodecim˘] mense parere. Quare non, si hic [orig: hţc] in Italia, cum peperit, mula sit portentum, adsentiri omnes terras. Unde Columella l. 7. c. 36. Quidam vero non dissimulandi Auctores, ut M. Varro et ante eum Dionysius, ac Mago prodiderunt, mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, ac nobis partus equarum etc. His steriles opponuntur, qui sunt hybridae et ambigenae, i. e. ex imparibus editi parentibus ac div ersae speciei: qui rursus multorum generum. Alii enim procreantur ex equa et asino, qui praestantissimi sunt et proprie muli dicuntur; alii ex asina et equo, hinni nomine, etc. Vide Varronem praefatum l. 2. c, 8. Plinium l. 8. c. 44. Columellam l. 7. c. 36. Alios: et plura de his, apud Samuelem Bochart. l. 2. Hieroz. c. 20. ut et hic [orig: hţc] infra.

MULANCUM oppid. Insulae Franciae, ad Sequanam, cum ponte, alias munitum, 9. leuc. a Lutetia, Rothomagum versus, 3. a Medunta; vulgo Meulan.

MULCEDONUM vulgo MUCIDAN, oppid. Galliae, in Petrocoriis, ad sinistram ripam Ellae fluminis. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

MULCIBER ciberis, idem qui Vulcanus. Ovid. Art. l. 2. v. 562,

Mulciberis capti Marsque Venusque dolis.

Apud Ciceron. vero Tuscul. 2. legitur genitivus Mulcibri 2. declinationis 3. syllabarum: Iovisque numen Mulcibri adscivit manus. Etiam Mulcibero auferendi casu legas apud Martianum Capellam l. 6. Alii a mulcando, alii a mulcendo derivant. Prius placet Donato in illud Adelph. Act. 1. sc. 2. Omnem familiam mulcavit usque ad mortem. Multavit (lege Mulcavit ) inquit, mutilavit, maceravit, mollivit atque dissolvit, unde Mulciber. Additur, a multando quasi Multiber. Sed putat Voss. in Etymolog. haec esse ab aliena manu. Nisi forte iam Donati aevo [orig: aev˘] multare, et mulcare confundebant. Posteriorem vero opinionem sequitur Festus: Mulciber Vulcanus a mulcendo scilicet serro dictus est. Mulcere enim mollire, sive lenire est. Nic. Lloyd.

MULCTA seu MULTA, vox Osca, pecunia proprie, quae


image: s0229a

multa vel plurima penditur in licitationibus, qua [orig: quÔ] emptor plus licitans se privat, damno [orig: damn˘] seu detrimento sese afficiens hacque [orig: hÔcque] multae expositione se quasi puniens; quod pleisthria/cein Graeci dixere [orig: dixŕre]. Inde pecuniaria poena, item sacramentum, seu aes poenae nomine pendi solitum. Et quidem de Mulctis, tres leges a Romanis latas comperimus. E quibus primam tulere [orig: tulŕre] Sp. Tarpeius Capitolinus et A. Aterius Consules; Unde ipsa lex modo Tarpeia, modo Ateria dicta est. Causam eius sancitae habes apud A. Gellium l. 11. c. 1. Alteram Festus latam scribit, a T. Menenio Lanato et P. Sestio Capitolino Consulib. biennio postquam Ateria lata fuerat. Tertiae meminit Liv. suis verbis l. 4. c. 30. Legem de mulctarum aestimatione pergratam populo, quum a Tribunis parari Consules --- excepissont, ipsi praeoccupaverunt ferre, videl. L. Papirius Crassus, et L. Iulius, quorum paulo ante mentio facta. Mulctatio autem, non nisi ovium boumque impendio [orig: impendi˘] dicebatur antiquitus --- cautumque ne bovem, priusquam ovem, nominaret, qui indiceret mulctam, Plin. l. 18. c. 3. Unde idem l. 33. c. 1. Mulcta, inquit, Legum antiquarum pecore constat, etiam Romae. Postmodum pecunia exacta, quae in varios usus a Roman is impensa est. Inde enim, apud eundem Liv. l. 33. c. 23. Ludi facti, pateraeque aureae ad Cereris positae. Et l. 27. c. 6. Aediles Plebis Q. Catius et L. Porcius Licinus --- signa aenea ad (eiusdem) dedere: Q ludos pro temporis eius copia magnifici apparatus fecerunt. Porro l. 30. c. 39. P. Aelius Tubero et L. Laetorius Aediles plebis vitio creati Magistratu se abdicarunt, quum Ludos Ludorumque causa [orig: causÔ] epulum Iovi fecissent, et signa tria ex mulctaticio argento facta in Capitolio posuissent. Sic l. 31. c. 50. ex eiusmodi pecunia signa anea quinque in Aerario posita: Et l. 33. c. 25. Ludos factos et tria signa aenea Cereri Liberoque et Liberae positae. Et l. 33. c. 42. adem in Insula Fauni factam; Et l. 35. c. 10. Clypeos inauratos in Iovis aede positos; Et l. 35. c. 41. quadrigas inauratas in Capitolio constitutas, legimus. Vide quoque hanc in rem, quae infra dicemus, in voce Multa it. Poena, nec non ubi de Triumviris capitalibus. Sed et mulcta omnibus delictis constituta, apud veteres Germanos, ut videre est, verbo Componere.

MULDA German. Muldaw., Bohemis Wultava, fluv. Bohemiae, in cuius ultimo limite oritur, fere 5. milliar. Germ. a Passavia in Boream, uti 3. infra Pragam, exoneratque se in Albim, iuxta Melnicum oppid.

MULE-ASSES Tuneti Rex, cum deregno cum fratribus altercatur, ab Hariadeno cognomine Ahenobarbo, astuta [orig: astutÔ] societatis simulatione, eo [orig: ] eicitur, saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘] Historia: eius altius repetita sic habet: Postquam Tunetanum regnum, de quo vide suoloc [orig: su˘loc] ˘, per 35. Regum, intra 450. annorum spatium successionem, ad Mahumetem Mule-Assis patrem pervenit, hoc [orig: h˘c] defuncto [orig: defunct˘], filius nefario [orig: nefari˘] scelere, ac multorum fratrum nece cruentus, solium invasit, ab Hariadeno, ut dictum, mox spoliatus. Verum a Carolo V. pulso [orig: puls˘] Hariadeno [orig: Hariaden˘], restitutus, ab Hamida filio autem rursus regno [orig: regn˘] expulsus, postremo [orig: postrem˘] quoque oculis orbatus est. Parricidii proin ultorem quaerens A. C. 1547. ad Caesarem, post partam de Ioh. Friderico Saxone victoriam Augustam Vindelicorum venit; sed tum, in Sieiliam ut se conferret, iussus illuc abiit, donec rebus in Germania compositis, iustae de ingrati filii parricidio vindicando petitioni satisfieret, quod factum A. C. 1550. quo [orig: qu˘] Caesar Panormo [orig: Panorm˘] solvens in Africam secum Mule-Assem abduxit, regnumque ei reddere conatus est. Verum sub idem tempus Mule-Asses, sive ex maerore animi sive belli diuturnioris incommodis in gravem morbum incidit, et vindictam adhuc spirans fato concessit; anno [orig: ann˘] aetat. 66. cuius corpus mox arca [orig: arcÔ] conditum Bucarus filius Carvennam deportari, et in Maiorum monumentum inferri curavit. Vide Thuanum Histor. l. 7. Luxum eius, etiam exulis, prolixe exsequitur Paul. Iovius: qui tamen eum et Philosophiae Averrois exactissime peritum, cum Philosophis Italis de natura Universi, motu Caeli, potestate Siderum, disputasse [orig: disputÔsse] frequenter, refert, Histor. l. 34. et 44.

MULE-BURERUS fil. Oatazeni Fezzae Regis, in praelio contra Scirifium, A. C. 1550. commisso, quod a Patris latere discedere nollet, cum ipso in potestatem Victoris pervenit. Idem nomen fratri quoque Regis fuit. Vide Thuanum Histor. l. 7.

MULE-CAZERIUS alius praefati Regis fil. quem Pater ex Cordubensi Christiana femina susceperat, victo [orig: vict˘] captoque [orig: capt˘que] Patre in Urbem a civibus, cum reliquiis exercitus, receptus, et Rex dictus est, ea [orig: ] conditione, ut quam primum Pater liberatus esset, ipse Regno [orig: Regn˘] cederet. Mox, cum paternae cladis causas superstitiosi Mauri assignarent, quod is a Christianis vinum Fezzam importari passus esset et leones aluisset, protinus quidquid erat vini in cellis per Urbem effundi et leones sagittis iussit configi. Patri dein, quem durissimis conditionibus liberum dimisit hostis, sponte regno [orig: regn˘] cessit: vix autem elapsis duobus mensibus, urbe Fezza [orig: FezzÔ] a Scirifio occupata [orig: occupatÔ], denuo cum Patre in hostis potestatem redactus, Tarudantum ab eo, una [orig: unÔ] cum fratre Nacerio, ablegatus, ibique paulo post a Praefecto, Scirifii iussu, iugulatus est. Vide Thuanum Histor. l. 7.

MULE-CHAIDIUS fil. minimus natu Hametis Scirifii Regis Marochensis; frater Mule-Zidani, qui patre in pugna cum patruo Mahamete capto [orig: capt˘], A. C. 1550. incolumis cum paucis Marochium reversus, patrisque et suam vicem dolens, alioqui non adeo Christiano nomini infensus, de amicitia cum Carolo V. Imperatore iungenda et imploranda eius ope consilium inivit: sed dehortante Ianio [orig: Iani˘] Marochi praefecto [orig: praefect˘], per uxorem pacem tractavit, quae in has tandem conditiones inter eos facta est, ut bello [orig: bell˘] subactae regiones, thesaurusque a Patre Taxaroti relictus inter utrumque fratrem divideretur, et ex Avi voluntate Mahametes Harranus Regnorum successor designaretur, ac post eum Mule-Zidanus Hametis filius. Quae postea gesta, vide apud Thuanum l. praefato [orig: praefat˘]: ubi aliorum quoque Africae Principum, Mule-Checi, Mule-Drii, Mule-Mucaldi, Mule-Mulcadini, Mule-Naceri, etc. meminit.