December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 225, image: s0225b

MOSSINI populi Mysiae, circa Pergamum, Plin. l. 5. c. 30. quorum urbs Mossyne forsan: Urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Hierapolitano Phrygiae.

MOSSINUS Cariae fluvius, Plin. l. 5. c. 29.

MOSTENI Lydiae urbs, Ptolem.

MOSTENSIS arx Bohemiae, ubi Hussitarum non pauci, sicut et in arce Podiebradia ac Pragae carceribus, captivi detenti sunt, circa A. C. 1468. Lasicius de gestis Fr. Bohem. l. 2. apud Laetum Compend. Histor. Univ.

MOSTHENES Lydiae urbs, Tiberii Caesaris principatu, terrae motu subversa.

MOSTQ. in nummis Constantini M. et Licinii, Moneta signata Treviris, nisi. T. pro A. exaratum sit, ut Aquileiae signata intelligatur, Q. nota Monetarii est. Sic in nummis Constantii Chlori

MOSTR. moneta signata Treviris itidem, notat. Car. de Fresne Dissertatione de infer. aevi Numismatibus.

MOSYCHLUS mons Lemni, in quo fornax Vulcani, de quo Hesych. et Nicander in Theriacis v. 472.

*(h *sa/ou, h)/e *mosu/xlou. ------

Ubi Scholiastes haec citat ex Antimacho:

------ *)/hfai/stou puri\ ei)/kelon, h(\n r(a titu/skes2
*dai/mwn a)krota/tais2 o)/reos2 korufai=si *mosu/xlou.
------ Quales in summa rupe Mosychli
Mulciber accensis fornacibus excitat ignes.

Ex ex Eratosthene:

------ *fai/neske *mosuxlai/h flogi\ i)=son.
------ Elucet Mosychlaeis ignibus aequum.

Itaque Mosychlus, teste Bocharto [orig: Bochart˘], l. 1. Chanaan c. 12. vel est [gap: Hebrew word(s)] Mazlego, splendens, ut in Syra paraphrasi, Apocal. 21. 21. vel [gap: Hebrew word(s)] Mazlec, ardens, unde [gap: Hebrew word(s)] zelic Chaldaeis scintilla. Nic. Lloyd.

MOSYLI gens Troglodyticae, apud Ptol. a promontorio et emporio Mosylo sic dicti, ad sinum Arabicum: quo *mo/sulon a)/xron kai\ e)mpo/rion eidem, *mo/sulon a)krwth/rion kai\ e)mpo/rion *ai)sqiopi/as2 Stephano, *mo/sullon Auctori Peripli, dicitur. Ab hoc sinu, non Atianticus sinus, quod Iuba voluit apud Plinium, sed potius Azanius, exordium sumit, quo [orig: qu˘] nomine Persicum seu Arabicum sinum nonnuliis venire, hic auctor docet l. 6. c. 24. Angustiae eius ducentorum stadiorum, teste Strabone l. 16. quas pro faucibus Arabici sinus observatas tum et habitas notat, quum antiqui angustias primores et arctiores, kata\ *deirh\n dictas, quae 8. mill. passuum tantum patebant, observarent et os Arabici sinus inde ordirentur. Huc cinnamomum porro devehi solitum et Sesostrim eousque exercitum duxisse, Plin. refert: sed angustias illum Dires non esse praetergressum ac per eas transiisse, non per illas Mossylici sinus, ait Strabo, *poiei= kai\ a)/xra ta\ stena\ pro\s2 *ai)sqiopi/an *deiph\ kaloume/nh kai\ fa/sin entau/sqa sth/lhn ei)=nai *sesw/strios2 mhnu/ousan i(era=s2 gra/mmasin th\n dia/basin au)tou=, qua de re vide plura apud Salmas. ad Solin. passim inprimis p. 1265.

MOSYLON promontor. et emporium Aethiopiae, ad sinum Archalicen, Steph. Omgauli hodie, teste Moletio [orig: Moleti˘] .

MOSYNAECI ad Pontum Euxinum, gens Dionysio. l. 1. c. 26. et 30. Inter Cerasuntem et Cyrorum oppida eos describit Diodorus. De his multa Xenoph. l. 5. Expedit. Cyri. Videntur Mosyni Orphei, Stobaei, Eustathii et Plinii, quos vicinos Tibarenis facit: sed geminato SS. legunt. Iacob. Micyllus apud Flacc. l. 5. Argonaut v. 151. legendum censet Mossynos ex Graeco, cui adstipulatur Pomponius Mela MS. Ludovici Carrionis l. 1. Herm. Barbarus in Plin. l. 6. c. 4. ubi legitur Masyni, legendum censet Mossynici vel Mossynaeci: sicautem dicti, quia in turriculis vivunt, quas Graeci Mossynas et Mossynos appellant. Hecataeus Tibarenis iungit ad orientem Solem Mossynaecos, quorum urbem Chereades dici plurali numero [orig: numer˘] testatur. Curtius l. 6. c. 4. ait mare Caspium accolere a laeva una cum Cercetibus et Chalybibus, A Getis finitimos collocat Tibull. l. 4. Epigr. 1. v. 147.

Quaque Hebrus, Tanaisque Getas rigat, atque Mosynos.

Mela l. 1. c. 19. Ultra Tibarenos Mosyni turres ligneas subeunt. Ita locum illum restituit Vossius. Mossoncychi dicuntur Val. Flacco l. 5. v. 151.

Vos quoqne non notae mirati vela carinae
Mossonychi. ------ ------

Apollonius l. 2. v. 1018.

*(=h eni\ *mossu/noikoi a)n' ou)/rea naieta/ousi
*mo/ssunas2, kai\ d' au)toi\ e)pw/numoi e)/nsqen e)/asi.
Ubi Mossynaeci in montibus tenent
Falas, unde et ipsi cognomen traxerunt.

Dionysius Perieg. v. 765.

*bu/chre/s2 toi prw=ta, kai\ a)gxo/sqi fu=la *bexei/rwn.
*ma/krwnes2 *fi/lure/s2 te, kai\ oi(\ mo/ssunas2 e)/xousi
*dourate/ous2, tw=n d' a)/gxi polu/r)rhnes2 *tibarhnoii.

Ubi Scholia *le/gei o( *gewgra/fos2 a)po\ mossu/nwn, o(/e)sti pu/rgwn, au)th\n o)noma/zesqai. Vide Stephan. Nic. Lloydius.

MOTA vulgo la MOTE, nomen plurimorum in Gallia locorum. Sic inter alia dicitur castrum monti impositum, ad amniculum, qui in Mosam defluit: Mota Galterii, vulgo la Mote Gautier, Orderico Vitali l. 10. memorata. Item Mons de Nube, in pago Sagonensi, apud Cenomanos, la Mote de la Nue, etc. Motam autem parvum montem seu monticulum Galli olim appellavere [orig: appellavŕre]. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Cuiusmodi motas praeclare describit Ioannes de Collemedio in Vita B. Ioannis Episcopi Morin. c. 6. 11. 25. Mos namque est ditioribus quibusque huius regionis hominibus et nobilioribus, eo quod maxime inimicitiis vacare soleant exercendis et caedibus ut eo [orig: ] modo [orig: mod˘] ab hostibus maneant tutiores, et potentia [orig: potentiÔ] maiore vel vincant pares, vel premant inferiores, terrae aggerem quantae praevalent celsitudinis congerere, eique fossam quam late patentem multamque profunditatis altitudinem habentem circumfodere et supremam eiusdem aggeris crepidinem, vallo [orig: vall˘] ex ligneis tabulatis firmissime compacto [orig: compact˘],


page 226, image: s0226a

undique vice muri circummunire turribusque secundum quod possibile fuerit per gyrum dispositis intra vallum, domum, vel quae omnia despiciat, arcem in medio aedificare, ita videl. ut postea introitus ipsius villae nonnisi per pontem valeat adiri etc. Unde liquet, voce hac [orig: hÔc], proprie collem, cui castellum aedificatum, denotari. Molas vero quasi metas, seu acervos, vult dictas octav. Ferrarius in Orig. linguae Ital. apud Car. du Fresne. Ita enim Gregorius Turonens. Histor. l. 4. c. 41. Acceptisque clavibus metas annonae, quae aderant, elidit. Et Guibertus Histor. Hierosolym. l. 2. c. 8. Cum enim plurimorum annorum segetas triticeas, ut in ea terra mos est, in modum turrium per agros stabilitas cernerent, quas nos metas vulgariter vocare solemus etc. ubi meta acervus est segetum, congeriesque seu strues in acutum tendens. Unde hodieque Maye et Moies eiusmodi acervos vocat Picardi, Idem in voce Meta; qui quoque curiam, placitum, conventum, vocabulo [orig: vocabul˘] hoc [orig: h˘c] apud Anglos indigitari, et motas eiusmodi seu colliculos ita dictos esse, quod in iis placita dominorum tenerentur, indeque montes placitt appellatos, addit ex Charta Mathildis Imperat.

MOTENE Armeniae maioris regio ad Cyrum fluv. Ptol. Exsechia Castaldo.

MOTENUM Pannoniae superioris urbs, Antonin. a Vienna 4. leuc. in Meridiem Bruck an der Leyte, Simlero. Sed Lazio Martz. vicus est eiusdem tractus. Cluverio est castellum Muzon prope Danubium in Austria inferiore. Etiam Munetum.

MOTEZUMA [1] I. Mexicanum Regnum in tantum extulit fastigium, ut ab uno alterum Mare illud latissime extenderetur: postquam quintus Regum Iscoalt primus circa A. C. 1437. arma pro libertate sumpsisset, et feliciter in potestatem, quibus tributum Mexicani pendebant, vicinis redactis, ingens hoc Imperium condidisset.

MOTEZUMA [2] II. ultimus Mexicanorum Regum fuit, sub initium saeculi XVI. Eius enim Principatu Ferdinandus Cortesius, cum Hispanis, Regnum Mexicanum detexit, ac intra biennium, innumerabili barbaroum multitudine interempta [orig: interemptÔ], universo [orig: univers˘], auspiciis Caroli V. Imperatoris potitus est, atque inaestimabiles inde opes in Hispaniam, avexit. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. p. 336. Eundem Ferdinandum, Novae Hispaniae Praefectum, praeter prolem legitimam, ex Iohanna de Zuniga et Arellano, susceptam, ex Isabella, filia [orig: filiÔ] Motezumae Novae Hispaniae Imperat. quoque liberos suscepisse, quorum posteritas supersit, memorat Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobilit. Eur. Part. 2. in Ind.

MOTHACES dicebantur olim non ipsi quidem Lacedaemoniorum filii, sed cum iis simul educati adolescentes, ingenui, qui dein ob praeclara, quae ab ipsis sperabantur, Laconum Reip. adscribebantur, Leongolius et Magius ad Lysandrum C. Nepotis c. 1. At conditione servos illos fuisse, Hesych. docet: *mo/qakes2 oi( suntrefo/menoi ij( oi=s2 dou=loi pai=des2 dictos a verbo o(mouqei=n, unde et mo/qos2, Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] fuerint Laconibus, qui aliis Graecis servi a pediblis vocati. Atque horum nunum Lysandtum fuisse habes apud Athenaeum l. 6. et Aelian. l. 12. c. 43. quod tamen Plut. non habet. Vide Casaubonum ad loc.

MOTHERUDES cuius regia, secundum Demotelem, Labyrinthus in Aegypto, in Heracleopolite Nomo, memoratur Plinio l. 36. c. 13.

MOTHO [1] vicus Arabiae, in quo Antigonus Macedo a Rhabilo rege Arabum occisus est. Significat autem lingua [orig: linguÔ] Arabum to/pos2 sqana/tou. Steph.

MOTHO [2] Graece mo/sqwn, species saltationis laboriosae nauticae, apud Iul. Caes Scaligerum Poetices l. 1. c. 18.

MOTHON homo fuit garrulus, qui in conviviis inscitissime saltabat.

MOTHONA Latinis auctoribus, Iustino l. 7. c. 6. Solino c. 14. aliis est, quae Graecis *mesqw/nh, oppid. Magnesiae, vide Methone.

MOTIENI parva regio Iberiae, Colonia Romanorum. Phlegon. Mutenum eam vocat, Steph.

MOTILENUS Praefectus Praetorio, occisus a Commodo. Ael. Lamprid. in Vita huius, c. 9. Motilenum praef. praet. per situs veneno interemit: ubii alii Metilenum habent. Casaubon. mallet M. Attilianum, quae nomina sunt Romana.

MOTIRA vulgo MOTIR, una ex Moluccis propriis Timor quibusdam. Inter Insulas Tidorum ad Boream, et Machiam ad Austrum, vix 18. mill. pass. ab ora Occidentali. Vide Molucca.

MOTITIO in Statutis Equitum Melitensium, Macro idem est ac Optio; quando scil. Commendatarius habens necessaria requisita relinquit commendam, quam possidet et meliorem optat, vulgo Smutitio, a Gall. voce motire, i. e. nominare. Ita autem habent Statuta praefati Ordinis tit. 19. ž. 22. Gallica dictio est, et significat nominationem seu pronuntitionem: nam veteri Gallorum lingua [orig: linguÔ] Motir idem est, quod dicere, nominare vel pronuntiare. Eo [orig: ] utuntur Fratres in linguis, cum declaratur, cui commenda; cuius administratio vacat, concessa fuerit. Vide praefatum Macrum in Hierolexico, et Car. du Fresne in Glossari. ut et in Not. ad Stabilimenta S. Ludovici p. 183.

MOTTA castellum agri Tarvisini.

De la MOTTE Guilielmus, vide Guilielmus.

MOTU PROPRIO Bullae Pontificiae species, eadem cum Statuto. Vide Macrum in voce Lex.

MOTUCA nunc Modica, oppid. amplum Siciliae, in Valle Neetina, ad Motycanum fluv. 20. mill. pass. a Pachyno promontor. in Occasum, 5. ab ora maris Africi in Boream; Motyca etiam quibusdam.

MOTULA vulgo MOTOLA, urbec. prov. Hydrunticae, ad radices Apennini, in confinio agri Bariani, Episcopalis sub Archiepiscopo Barensis 7. mill. ab ora sinus Tarentini in Septentrionem, 13. a Tarento in Circium, 25. a Bario in Meridiem.

MOTYA vel MOTYE, oppid. Siciliae, apud Pachynum promontor. ab Agrigentinis excisum, Afris eiectis: cuius locis nunc S. Giovanni Fazello. Item apud Hyccaram itidem excisum, inter


image: s0226b

illam et Panormum: cuius locus Sferra cavalio, aliis Porto Gallo. Item in peninsula apud Erycem montem, in ora Occidentali, cuiuslocus nunc Mundello Ortelio. De Motya sic Bochart. Wir Magnus de Phoenic. Colon. l. 1. c. 27. A Lilybaeo promuntorio, verlus Aquilonem navigantibus, statim occurrit Motye, Poenorum colonia, Diodor. Sic l. 14. *ou) makra\n tou= la/fou tou/tou *motu/h po/lis2 h)=n a)\poikos2 *kaixhdoni/wn, h(= ma/lista e)xrw=nto kata\ th=s2 *eikeli/as2 o(rmhthri/w|. Non procul ab illo colle (Eryce) sita erat urbs Motye, colonia Carthaginensium, qua [orig: quÔ] postissimum utebantur, ut belli sede, unde in Siciliam irrumperent. Proinde Thucydides de Phoenicibus, *motu/hn kai\ *solo/enta kai\ *pa/normon. etc. ene\monto, etc. o(/ti enteu=sqen e)la/xiston plou=n *karxhdw\n *sikeli/as2 a)pe/xei, Motyam, Soluntem et Panormum incoluerunt, etc. quia minimo [orig: minim˘] inde in Carthaginem traiectu Sicilia distat. Et Pausan. in Eliacis: *)esti\ de\ kata\ th\n a)/kran e)n *sikeli/a| th\n tetramme/nhn e)pi\ *libu/hs2 kai\ *no/tou, kaloume/nhn de\ *pa/xunon (lege *lilubai=e)n *motu/h po/lis2. *oi)kou(si de\ *li/bues2 e)p' au)th=| kai\ *fai/nikes2, Ad Pachynum (imo ad Lilybaeum) Siciliae promuntorium, quod in Africam et Austrum, est Motye urbs, quam tenent Afri et Poeni. Motye in Dio doro legitur urbs fuisse valde insignis tw=| te plh/sqei, kai\ tw=| ka/llei tw=n oi)kiw=n ei)s2 u(perbolh\n pefilotexnhme/nh, dia\ th\n eu)pori/an tw=n katoikou/ntwn, et domorum copia [orig: copiÔ], et specie magnifice exornata propter incolarum divitias. Situs prope qualis Tyri, nempe in insula, quam Isthmus manufactus stadiorum 6. ita continenti iunxerat, ut ex insula facta esset Chersonesus. Idem Diodorus, *(au/th d' h( po/lis2 h)=n e)pi/ tinos2 nh/sou keime/nh th=s2 *sikeli/as2 a)pe/xousa stadi/ous2 e(/z. Et paulopost, ei)=xe de\ kai\ o(do\n stenh\n xeiropoi/hton, fe/rousan e)pi\ th=s2 *sikeli/as2 ai)gialo/n. Dictam sabulatur Steph. a)po\ *motu/hs2 gunaiko\s2 mhnusa/shs2 *(hraklei= tou\s2 e)la/santas2 tou\s2 au)tou= bou=s2. Ego dictam interpretor Punica [orig: PunicÔ] voce [gap: Hebrew word(s)] metuha, i. e. protensam, propter Chersonesi longitudinem. Ad Aquilonem fuit Motyensium portus, quem multis describit Polyaenus l. 5. in Dionysio, olim sat tutus. Nunc Isola di S. Pantaleone; in valle Mazarae, inter Drepanum ad Boream et Lilybaeum promuntor. ad Meridiem, contra Aegades, Insul. Baudrando. Gentile Motyaeus, nam corrupte legitur apud Steph. *motusai=os2. Nic. Lloydius.

MOTYCHANUS fluv. Siciliae per oram Australem fluens inter Motyam, et Inycum, Ptol. Xicli. teste Fazello [orig: Fazell˘] .

MOTYLAE castellum Siciliae iuxta Motyen, Steph.

MOVIA Familia Gall. Mouy, Lotharingicae Stirpis inter ramos est. Fridericus enim Dux Lotharingiae et Barri, defunctus A. C. 1470. ex Iolantha Andegavensi Duce Lotharingiae et Barri (silia Renati Siciliae Regis) pater fuit Renati Ducis, defuncti A. C. 1508. Hoc [orig: H˘c] et Philippa [orig: PhilippÔ] Geldrica [orig: GeldricÔ] genitus Antonius Dux, ex Renata Borbonia, praeter Franciscum Ducem (hodiernorum Ducum satorem, uti ex Claudio Duce Guisiae Fratre Antonii Ellebovii, Guisii, Aumalii, Harcurtii, Meduanii, Ioyeusii Principes descendunt) suscepit minorem natu Nicolaum Comitem de Vaudemont, Ducem Mercurii, defunctum A. C. 1576. Quo [orig: Qu˘] et Catharina [orig: CatharinÔ] agnata [orig: agnatÔ] (Claudii Aumalae Ducis filia [orig: filiÔ] ) genitus Henricus de Lotharingia Comes de Chaligny, obiit A. C. 1601. Pater ex Claudia de Mouy herede (filia [orig: filiÔ] Caroli M. nepte Antonii Baronis de Mouy, Nicolai, et Iacobi Dominorum de Mouy ) Henrici de Chaligny Marchionis de Meuy, Caroli Episcopi Virodunensis. Francisci ibidem Episcopi, et Ludovicae, quae nupta Florentio de Ligne Marchioni de Roubais, filium ex eo suscepit, qui hereditatem et titulum de Mouy obtinuit. Idem Spenerus Part. III. p. 24.

MOURA vide Arx Nassovia.

MOUSSONES Latine Motiones dixeris, venti sunt, qui certam temporis periodum quotannis observantes, in certis maris partibus per aliquot menses spirant. Vide Kircherium de Arte Magnae Lucis l. 3. part. 4. c. 2. pag. 469. et Auctorem Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 2.

MOXUS Lydus, a quo Meles Dynastiae II. penultimus, tyrannide expulsus est, Nic. Damascenus in Excerptis Valesii p. 442. et Suid. in Moxo. Vide quoque supra, Meles.

MOYSES vide MOSES. Adde hic [orig: hţc]: eum scripsisse, quibus omnem suam salutem se debere essent persuasi Iudaei, ne Ethnici quidem ignorarunt [orig: ignorÔrunt]. Iuvenal. Sat. 6. v. 542.

------ cofino [orig: cofin˘] fanoque [orig: fan˘que] relictis
Arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
Interpres Legum Solymarum, et magna Sacerdos
Arboris, ac summi fida internuntia caeli

Quibus indigitat, opinionem fuisse, ex libris Moysis potuisse Iudaeos scire futura, allusione ad vaticinia de Messia et futura infelicitate aut prosperitate, secundum oboedientiam divinis Legibus impensam. Sed et Iudaeos, praesertim mulierculas, vaticiniis et responsis Allophylos homines illusisse, nummisque emunxisse, indidem apparet. Et habebatur pro ultimo Magorum fidelissimus Dei servus. Appuleius Apologet. Si quamlibet modicum emolumentum probaveritis ego ille sim Carinondas, vel Damigeron, vel Moses, vel Iannes, vel Apollonius. Vide quoque Plin. l. 30. c. 1. et plura hanc in rem, apud Barthium Animadversion. ad Statium Theb. l. 4. v. 514. et Adversar. 125. c. 9. nec non supra voce Moses. Coeterum praeclara Moysis statua figulina asservatur, in Musaeo Kircheriano, Romae, teste Georgio [orig: Georgi˘] de Sepibus in Descr. eius p. 8.

MOZAMBICA vide MOSAMBICA.

MOZARAMBICUS in Hispania, dicitur Ritus sacer, qui alias Gothicus in nonnullis ibi Ecclesiis viget, ab Isidoro Hispalensi Archiepiscopo ut habet Dominic. Macer, institutus, et a Concilio Totelano IV. universae Hispaniae commendatus. Quem cum multis erroribus, per introductionem dominantium Barbarorum, depravatum iudicaret Gregorius VII, regnante Alphonso [orig: Alphons˘] VI. maxima [orig: maximÔ] parte sublatus est, ut ex Ep. 64. et 83. l. 1. huius Pontificis ad eundem Regem datis videre est. Tandem, tempore Francisci Ximenii Toletani itidem Archiepiscopi, Missale ac Breviarium, ad normam


image: s0227a

Romanam revocata, Latinis characteribus impressa et aliquot Sacerdotes, ut officio [orig: offici˘] sacro [orig: sacr˘] iuxta Mozarabicum ritum defungerentur, instituti sunt: quod hodieque in quinque Toletanae dioecefeos parochialibus Ecclesiis observatur, ut et in Gapella, ab eodem Praesule erecta; nec non in Capella Doctoris Talabricensis Salmanticensis dioeceseos. In hac autem Liturgia, panis Eucharisticus in novem partes dividitur, in memoriam totidem praecipuorum vitae Christi mysteriorum, quae sunt, Corporatio, Nativitas, Circumcisio, Apparitio, Passio, Mors, Resurrectio, Gloria et Regnum: quae nomina cuilibet hostiae particulae sigillatim attribuunt: Cum Latini in 3. partes hostiam frangant, uti videre est, apud Dominicum Macrum in voce Hostia. In eodem officio Invitatorium, seu antiphona, quae replicatur ad Psalmum, Venite exsultemus, qua [orig: quÔ] populus ad adorandum Deum in vitatur, dicitur Sonus, Idem in voce Invitatorium. Dictus est vero ritus hic Mozarabicus, aliis Mixtarabicus, quod Christiani tunc Arabibus seu Agarenis permixti erant; cum ante horum adventum Gothicus, uti dictum, appellaretur. Vide supra in Mixtarabes, uti de Trisagio eorum infra in hac voce.

MOZEL nomen regionis, Ezech. c. 27. v. 19.

MOZETTA ex Italico Mozzeta, Gallis Mossete d'Evesque, alias Bavarum latum, in Bullario Casin. Tom. II. Constitut. 571. Item Capuccinus, in MS. Brocardi Diar. ac Paris. de Grassis, apud quem Capuccius et Capuccius Spatularius legitur: Birrum quoque; exomis tunica Praelatorum est, in Ecclesia Romana quam supra Dalmaticam seu Mantellettum, et lineam seu Rochetum, gestare solent. Et quidem Romae solus Pontifex fert Mozettam, super rochettum, absque mantelleto; quia, cum aliquis in propria domo moratur, opus non habet mantello [orig: mantell˘]: quod etiam de Cardinalibus intelligendum in Ecclesiis sui tituli, in congregationibus, quae in palatiis eorum habentur, item cum domi visitantur, ut et sede vacante, quia tunc iurisdictionem exercent. Episcopos quod attinet, extra suam dioecesim mozettam ferre non possunt, in illa vero eam, etiam coram Legato seu Cardinali gerunt, uti Angelus Rocca probat exemplis Iulii II. et Pii II. quos, in itineribus suis, Episcopis in suis Dioecesibus, usum mozettae et rochetti, mantelleto [orig: mantellet˘] cooperti, concessisse, ait, apud Dominicum Macrum, in voce Birrus, ubi plura hanc in rem. Sed et Abbati Generali Congregationis Montis Virginis, in locis suae iurisdictionis, mozettae usum permissum esse, diximus supra in Bavarum latum.

MOZGAVIA oppid. Poloniae, ubi Miezislaus senex, regnum nepoti erepturus, victus est, A. C. 1199. Crom. l. 7.

MPAILUS apud Nicephorum Gregoram Histor. Rom. l. 4. Magistratus vero, qui certis temporibus eo mittuntur, Venetorum Mapilus, sive Curator Pisanorum et Genuensium Potestas appellatur: idem est cum Baiulo seu Balio, quo [orig: qu˘] nomine, a Graecorum iam Imperator. aevo, Orator venit Venetus, in Aula Constantinopolitana, Macer in Baiulus.

MSCISLAVIA vulgo MSCISLAW, urbs munita Lithuaniae, capta haud pridem a Moscis, alias pessime ibi acceptis, sub Sigismund. I. In confinio Moscoviae. 10. leuc. Polonic. a Smolensco in Meridiem, 18. a Mohilovia in Ortum, iuxta Sosz fluv.

MU. in notis antiquis Mutius:

M. VI. mensibus sex:

MUL. B. mulier bona:

MUL. M. mulier mala:

MUL. P. mulier pessima etc. significat, Fr. Gouldmannus Diction.

MUCAPORES ad quem exstat Epistola Aureliani Imperatoris, in qua de belli contra Zenobiam suscepti difficultate, ultra pudorem Imperialem, faretur, apud Vopisc. c. 26. tandem manu sua [orig: suÔ] Imperatorem interfecit. Ita enim in seqq. c. 25. idem, Sed quum iter faceret (Aurelianus) apud Caenophrurium-malitia [orig: malitiÔ] Notarii sui et manu Mucaporis interemptus est.

MUCCINIA uni Arnobio memorata l. 2. linteamina sunt parva, apud Veteres hodieque, ad munditiem corporis magni multiplicisque usus; aliter Sudaria, Oraria, Semicinctia, Gallis Mouchoirs, Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 48.

MUCERANII apud Ordericum Vitalem l. 12. Christiani sunt Hispani, sub Saracenis; an iidem cum Maranis? Vide supra.

MUCIALLIA Procop. Mugello, C. Cittadino, ager Florentinus, 14. mill. pass. a Florentia Bononiam versus.

MUCIANUS praenomine Licinius, sub Claudio, in secretum Asiae repositus, suspecta [orig: suspectÔ] Principis iracundia [orig: iracundiÔ], Vespasiano in capiendo Imperio auctor exstitit. Per illud autem, quod in Asia, velut exul, exegit tempus, adnotavit diligenter ea, quae in aede Dianae Ephesinae memorabilia occurrerent, ac literis etiam mandasse [orig: mandÔsse] videtur, quaecumque in Asia vidisset digna memoratu. Plinius Lyciae legatum fuisse addit, qui saepe testimonio [orig: testimoni˘] eius utitur variis operis sui locis. Vide eum inprimis l. 12. c. 1. ubi de mira Lyciae eiusdem platano et de Templo praefatae Dianae. Salmas. ad Solin. p. 816. Vide et Licinius.

MUCISSUS urbs Cappadociae. Steph.

MUCRA vulgo MORIN fluv. Gall. duplex: Maior et Minor, le grand et petit Morin dictus. Ambo in Matronam decurrunt, hic quidem infra Iotrum ad Firmitatem Ansculsi, vel sub Iotro; ille paulo infra Meldos urbem. A Matronae et minoris Mucrae confluente parum abest Monasterium Iotrense: Maior vero Novum Vicum Neuvi, Firmitatem Galteri vel Galcherii la Ferte Gaucher, Gaudiacum, Bosciacum Boisy, castrum Columbarium Coulomiers attingit: tum Albam Aubete recipit, dein ad Evoriacas seu Farae Monasterium et ad Cellam proxime accedit, Crisciacum alluit; apud Condate Conde navicularum patiens esse incipit ac sub moenibus civitatis Meldorum, apud Vinetum Vigny in Matronam effluit; Mucra Columbariensis quibusdam cognominatus. Nihil autem duo hi fluvii, praeter nomen, habent commune: et minor a maiori 4. leucis distat. Hadr. Vales. Notit. Gall.