December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 221, image: s0221b

MOSA [2] vicus in finibus Lingonum, pagoque Bassiniaco; a sonte fluminis Mosae, cui adiacet, dictus, inter Andomatunum Lingonum, et Tullum Leucorum, ab urbe Lingonum quidem 12. mill. pass. a civitate Leucorum 30. a Monasterio Luxovio sere 40. Vulgo Meuse en Bassigny. Hic Salaberga, Gunduini illustris viri filia, natione Franca, Coenobium puellarum in choavit, quod postmodum Lugdunum Clavatum transtulit, sub Sigiberto Rege, unde eiectis ob incontinentiam puellis, sub Ludovico Crasso, A. C. 1128. Monachi suffecti sunt. Vulgo Abbatiam S. Iohannis Bapt. vocant. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

MOSA [3] vulgo la Meuse Gallis, la Mosa Italis, Mas et Maes German. unde Maestricht sive Traiectum ad Mosam; Mosacum, Comitatus Lossensis clarum oppid. Maes-eyck, i. e. quercus Mosae: Crommaes, vicus ad flumen hoc, prope Leodicum; Imo totus pagus Mosanus, de quo infra, Masau: fluv. est insignis Galliae Belgicae, ex Vogeso monte, non procul a Lingonum finibus, profluens, et per Eburonum, Menapiorum, ac Sicambrorum agrum labens, tandemque in finibus Batavorum accepto [orig: accept˘] Rheno [orig: Rhen˘] in Oceanum se exonerans. Iul. Caesar. l. 4. Bell. Gall. c. 10. Mosa profluit ex monte Vogeso, qui est in sinibus Lingonum, et parte quadam [orig: quÔdam] Rheni recepta [orig: receptÔ], quae appellatur Walis, insulam efficit Batavorum. Baudrando oritur in Campania, iuxta pagum Meuse, 5. leuc. ab Andomatuno Lingonum in Ortum. Inde per Lotharingiam et Barrensem Ducatum fluens, ibi Novum Castrum Neuf Chastel, Sabiniacum Savigny, Novam Villam Neusville, Valculerium, Commercium, villam quondam territorii Tullensis in Leucis, nunc oppid. Commerci, Vinetum Vigny, Pontem Alliacum, Fanum S. Michaelis, in paroecia pagoque Verodunensi S. Michiel, Virodunum, Campos, Clariacum Clairy, Dunum, Villam Francam, Stenaeumque rigat: Hinc per Campaniam iterum ad Mosomagum labitur, et auctus Caro [orig: Car˘], Sedanum, Doncherium, Macerias, Carlopolim Charleville, 4. loca in Rhemis posita, Castrumque Reginaldi alluit: Dein in Belgium tendens, ibi iuxta Fumacum, Carolomontium, Acutum montem, Dinantium, et Bovinam labitur, postea ad Namurcam recipit Sabim, uti, post Andanam et Hoium, ad Leodium Urtam fluv. Tandem, rigatis Iopila [orig: IopilÔ], villa [orig: villÔ] quondam Regia [orig: RegiÔ], Visato [orig: Visat˘] Veset, Traiecto [orig: Traiect˘], Ruremunda [orig: RuremundÔ], ubi Rura fluv. nobilis, vulgo Roer, qui Marcodurum Dure, et Iuliacum Iuliers praeterlabitur, in eum influit. Venloa [orig: VenloÔ], Gravia [orig: GraviÔ], aliisque, recipit Vahalim in Hollandia, Insulamque Baravorum efficit, et infra Dordracum, in Oceanum se exonerat. Inter hunc fluvium et Rhenum Corbulo, ne miles otio [orig: oti˘] torpesceret, fossam perduxit, A. C. 47. Tacit. Annal. l. 11. c. 20. Eundem memorabili in omne aevum traiectu, cum totoexercitu, in oculis hostis acerrimi, Albani, superavit Guil. Auriacus, A. C. 1567. Mosae dein cataractis, ut et Isalae, perfossis, ad ipsa moenia Lugduni Batav. aqua immissa, urbi ab Hispanis gravissime obsessae saluti fuit, A. C. 1574. quos dein fluvium hunc Rheno infundere molientes, disturbavit Henricus Fridericus, Mauritii Principis fratris, in Ducatu Arausionensi et Praefectura Belgii successor, A. C. 1625. Vide Thuan. Hist. Laetum Comp. Hist. Univ. Sidon. in Paneg. Maioriano:

Rhenus, Arar, Rhodanus, Mosa, Matrona, Sequana, Ledus.

MOSAEUS fluv. Susianae regionis, in sinum Persicum fluens. Museus Marcellin. Triticiri Ortel. aliis Tiritiri, aliis Macuf .

MOSAICUM unius literae traiectione, ex musiacum, quod a musio, museo seu musivo (varie enim pronuntiatur) Graecis *mousei=on, opus dicitur, variorum colorum lapillis tessellatum, yhfi/dwn leptw=n e)pisqe/sesi, ut habet Nicetas in Alexio Man. fil. num. 5. qui mousourgikai\ yhfi/des2 dicuntur, in Synodica Orientalium ad Theophilum Imp. p. 113. erantque ex vitro confecti, Auctor Vitae Laurentii Episc. Sipontini c. 2. Ex minutus vitreis lapidibus etc. Cuiusmodi Musivum videre est passim Romae, Constantinopoli, et in variis Christianorum Templis in Italia, Gallia, alibique: quod quidem a concinnitate et elegantia dictum vult Scaliger ad l. 5. Manil. cum mou=san et eu)/mouson et *mousiko\n in eam partem accipiant Graeci. *lisqe/nduta istiusmodi opera dicuntur, in Origin. Constantinop. de quibus vide plura apud Car. du Fresne in voce Musivum. Decorabantur autem musivo [orig: musiv˘] camerae et apsides, uti pavimento [orig: paviment˘] sola: quae proin duo male confundunt Viri docti. Quamvis enim pavimentorum opus eadem [orig: eÔdem] ratione et forma [orig: formÔ] componi assueverit, quo [orig: qu˘] musiva, ex parvis variisque tessellis aut lapidum secturis, quibus diversae formae et figurae exprimebantur uti abunde ad Suetonium Gasaubon. docuit: nusquam tamen reperias, nisi cameras et apsidas musivo [orig: musiv˘] ornatas, pavimenta autem marmoreis exemplis strata. Plin. l. 36. c. 21. Non praetermittenda est et pumicum natura: appellantur quidem ita et coetera saxa erosa annis: in adificiis musea vocant dependentia ad imaginem specus arte reddendam: Ubi Musea proprie vocat in aedificiis arcuaturam ad similitudinem specus arte factam. Quam exin Codinus differentiam religiose observat: ubi, cum eodem opero sola, parietes et camerae decorarentur; pa/twsin vocat, quod in solo ponitur; o)rsqomarma/rwsin, quod in parietibus; in cameris vero et pendentibus, mousei/wsin. Idem trullo mousei/wsin tribuit. Anastasius quoque passim eadem habet, inter alia, in Hadriano: Fecit autem et in Patriarchio Lateranensi triclinium maius super omnia triclinia nomini suae magnitudinis decorata, ponens ineo fundamenta et in circuitu laminis marmoreis ornavit, atque marmoribus in exemplis stravit, et diversis columnis tum porphyreticis quamque albis et sculptis cum vasibus et liliis simul postibus decoravit cameram cum apsida de musivo. Postea, fecit in triclinio maiori mirae pulchritudinis decoratam apsidam de musivo ornatam, et apsidas duas dextra [orig: dextrÔ] laevaque super marmore et pictura [orig: picturÔ] splendentes, et in pavimento marmoreis exemplis stratis. Ibidem, Aedificavit Ecclesiam cum apsida amplissima et cacumina mirifica de musivo atque cameram decoratam, seu Presbyterium et pavimentum marmoribus pulchris ornavit. In quibus omnibus aperte


page 222, image: s0222a

pavimentum distinguit a musivo, et marmorea exempla pavimento, musivum apsidibus, constanter tribuit, Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro, c. 6. Vide quoque infra [orig: infrÔ], ubi de Musivaria ac Pavimenti arte, ut et ubi de Quadratariis. Vulgo tamen haec commiscentur, et pavimenta quoque de musivo picta, solaque musivo strata, communiter dicuntur etc. Hinc ars Musivaria, quam a Graecis Byzantinis in coeteras Europae provincias transiisse, dicemus infra in hac voce, et artifices Musivarii, de quibus ibid.

MOSAISCUS Ducatus Moscoviae, per vim Polonis ereptus, a Iohanne Duce M. satis amplus.

MOSAMBICA Gall. Mosambique, urbs Zanguebariae, in insula parva litori annexa, ad ostia fluvii cognominis in ora Oceani Aethiopici, cum munita arce et portu celebri, sub Lusitanis, media fere inter Quiloam ad Boream et Soffalam ad Austrum, 270. mill. pass. a proximiori ora Madagascariae, in Occasum. Et adiacent S. Georgii et S. Iacobi Insulae fluviusque Mocambus, in eius viciniis, in Oceanum se exonerat.

MOSANDER Iacobus, vide Iacobus.

MOSANUS pagus German. Masau olim, a fluvio nobilissimo Mosa dictus: distinguitur in divisione Regni Lotharii A. C. 870. facta, in superiorem et inferiorem, ex utraque fluminis parte. Nunc Maeslandt dicitur, et prior quidem Opper-Maeslandt, i. e. superior Mosae ager, posterior vero Onder Maeslandt, i. e. inferior ad Mosam ager, aut terra. Modica fluvii, inquit Valesius, pars fuit, quae dextra [orig: dextrÔ] ripa [orig: ripÔ] ab Attuariis seu Nersae amnis ostio, ad Leodicensem pagum pertinebat; sinistra [orig: sinistrÔ] autem inter Hasbaniam et agrum Leodicensem, iacebat, Notit. Gall.

MOSARABES vide Mixtarabes et Mozarabes.

MOSBURGUM castrum Cariathiae, ad lacum Werdsee Lazio, eversum inter Vacorium, seu Villacum et Clagenfurtum.

MOSCATA Nux Graece muristiko\n ka/ruon, (vide infra Muscellinum ) ob odoris praestantiam, quasi Moschata dicta, sic describitur Matthiolo in l. 1. Dioscor. c. 141. Myristicae, quae vulgo --- Muscatae --- afferuntur ex India --- et proveniunt copiosissimae in Insul. quadam nomine Bandan: ibique eas proferunt arbores quaedam nosiratibus persicis haud absimiles, angustioribus tamen foliis, ac brevioribus. Fructus nostratibus nucibus adhuc in arbore exsistentibus persimiles sunt. Siquidem primo crasso [orig: crass˘], ac viridi cortice conteguntur, cui deinde subest nux ipsa, duro satis putamine inclusa, nostra [orig: nostrÔ] tamen tenuiore, Maci quem vocant, in reticuli modum circumvestito [orig: circumvestit˘], eoque [orig: e˘que] fracto [orig: fract˘] nucleus exit, quem myristicam moscatamve nucem vocamus. Has, cum suo [orig: su˘] tempore maturescunt, incolae legunt certatim etc. Virtutes eius idem in seqq. exsequitur. Corte inter pretiosiora aromata locum habet, unde inter alia Orientis sercula, quibus Maria Medicaea Galliae Regina Amstelodami, ab Indicae Societatis Orientalis Praefectis excepta est, quoque, Macis et Nuces myristicae triplices, aliae involucris suis inclusae, aliae foliis macidis tectae, aliae conditae, Moluccarum proprios proventus et benignitatem praedicabant --- Etiam magni pretii olea e macide et nucibus myristicis, et zingiber non conditum et sacchari conditura pellucens obsonium faciebant, C. Barlaeus in Medicaea. Huiusmodivero nucum proventus maximus est in Insulis Bandanis, ut Matthiolus scribit, quarum (sunt et caryophyllorum) Monopolium penes Belgas Foederatos. Arborem quidem in Moluccis quoque crescere aiunt, sed illa frugisera non est, quemadmodum nec ea, quae in Zeilan Insul. provenit. Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. c. 10.

MOSCHA seu Moscua, Gallis Moscow, caput Moscoviae, urbs perampla, emporium celebre, ad Moschum fluvium. Sedes M. Ducis. Occupata a Sigismundo III. Poloniae Rege, sed recepta A. C. 1612. maiori ex parte foedo [orig: foed˘] conflagravit incendio [orig: incendi˘], A. C. 1668. Ibi arx perampla M. Ducis, cum valido praesidio. Domus omnes ligneae, plerumque vineis et sepibus cinctae, 140. mill. pass. a confinio Ploniae in Ortum, 240. a Novogardia parva in Africum, 370. a magna in Eurum. Hic [orig: Hţc] Moschu fluv. recipit Iayusam. Forma [orig: FormÔ] est pene rotunda [orig: rotundÔ], et dividitur in IV. partes, singulas suis muris cinctas. Intima pars dicitur Kitaygorod. Huic proxime adiacet Castellum regium, Kremlenagrod. Pars, quae ab Oriente Septentrione et Occasu has cingit, Tzargorod, i. e. Caesarea civitas: Pars has extra circumcingens, Skorod appellatur: Eratalias amplior, antequam a Tartaris Precopensibus A. 1572. pene tota flamma [orig: flammÔ] deleretur.

MOSCHERIS Thebanorum in Aegypto Rex XVII. exponitur *(hlio/dotos2, a Sole datus; praefuit post Sen-saophem, regnavit ann. 31. eum excepit Musthis, quem vide.

MOSCHEROSCH Ioh. Michael, in Societate Frugifera dictus Philander a Sittenwald, Wilstatti in Comitatu Hanovico natus, Praefectus Grichingensis primum, inde Vinstingensis; Consilianus porro Bellicus suecicus, Secretarius et Fiscalis Argentoratensis, Consiliarius Hanovicus, A. C. 1656. Moguntinus, A. C. 1657. et Casselensis A. C. 1664. obiit A. C. 1669. aetat. 69. Wormatiae. Pater Ernesti Bogislai in Gymnasio ad Moenum Francofurt. Collegae, et Quirini Pastoris in agro Hanovico. Scripsit Gymnasma de Academicis Exercitationibus, Epigrammata, de Politico Dissertationem, Insomnem curam Parentum, Technologiam Germanicam et Gallicam, Visiones etc. P. Freherus Theatro Viror. erudit. claror.

MOSCHI populi Asiae, Albanis et Iberis finitimi, circa Caspium mare cos point Mela, l. 1. c. 2. circa Phasidis fontes Plin. l. 6. c. 17. ubi et montes Moschici. Hos Mesech in sacris literis dici scribit Arias Montanus in Appar. Bibl. Lucan. l. 3. v. 270.

Heniochi, saevisque affinis Sarmata Moschis.

Sidon. Apollinar. in Panegyrico Avito:

Sauromatam taceo, ac Moschum, solitosque cruentum
Lac potare Getas. --------



image: s0222b

Vide Bochart. Phaleg. l. 3. c. 12. Nic. Lloyd. Baudrando fuere [orig: fuŕre] in Colchide, in limite Iberiae, ubi nunc pars Orientalis Mingreliae. Vide Strab. Eos a Cn. Pompeio subiugatos habet Plut.

MOSCHIUS [1] mons magnae Graeciae apud Scyllacium urbem, nunc inde dictus. Cassiod.

MOSCHIUS [2] fluv. Moesiae superioris C. Scepepro Lym. Aliis est Ibar, fluvius Serviae.

MOSCHOPHAGI i. e. Vitulivori, populi circa mare Erythraeum, Arrianus.

MOSCHUS [1] Citharoedus nihili, Agrigentinus, sic dictus, quod victor praemium mo/xon sive vitulum tulerit. Vide Scholia in Aristoph. Acharn. p. 371. A.

MOSCHUS [2] Grammaticus, et poeta Syracusanus Bucolicus, quem Aristarcho fuisse familiarem scribit Suidas. Floruit sub Ptolemaeo Physcone.

MOSCHUS [3] vide Iohannes Moschus.

MOSCHUS [4] seu Moschi Capreolus, a reliquis capreolis, iuxta Arabes, in eo differt, quod duos dentes habet exsertos, ut apri dentes, quos sicas Plin. vocat. Est autem is unde muscum habemus, odoramenti genus praestantissimum. Damir, Etiam ad hanc speciem pertinet Musci capreolus, nigri coloris --- statura [orig: staturÔ] similis et tenuitate crurum et ungularum divisione. Nisi quod unusquisque ex illis albos dentes duos habet, ex ore exsertos, in inferiore maxilla, ad faciem eius erectos, ut apri dentes. Reperitur is in Sinis, in provinc. Xensia, ubi Xe appellatur; item in Suchvena, Iunnania, locisque illic ad Occasum vicinioribus: habetque tuber seu exsuperantiam quandam ad umbilicum, quae parvum marsupium referens subtili pellicula ac subtilissimis pilis vestita [orig: vestitÔ], constat; ubi muscus, de cuius generatione vide Matthiolum Commentar. in Dioscoridem l. 1. c. 20. Sed et in India animal frequens, optimae vero notae, in urbe et regione Tubet notissima, ultra Chorasanam sita, quo [orig: qu˘] musco [orig: musc˘] ipsi Indi suo [orig: su˘] utuntur libentius. Colore est subflavus, cum qui ex India advehitur, ad nigrum vergat. Sim. Sethi: Sinensi quoque praestat duabus de causis, namque et pascuntur capreae Tubetienses spica [orig: spicÔ] odorata [orig: odoratÔ] seu nardo [orig: nard˘] aliisque aromatibus, quum Sinenses herbis vilioribus pascantnr; et Tubetienses muscum non solent e folliculis suis educere, quod Sinenses faciunt, Masudius l. Mixtionis auri cum metallis substantiae terreae etc. Sunt autem tubera illa seu marsupia, si sincera sint, praestantissima adeo que vehementis odoris, ut odoratus organum offendant. At versipelles Mercatores, ex sanguine, pellibus aliisque animalis exuviis muscho additis, marsupia, quae pellis animalis subministrat, infarciunt, ac tamquam vera et genuina venditant. Adeo enim suaviter et pellis olet, ut totam domum aliquam reddat fragrantissimam, uti docet Ioh. Baptista Tavernier, qui in India aliquot huiusmodi capreolos vivos sibi clam ab incolis (palam enim efferre non licet) coemit, et effigiem animalis, una cum descriptione eius insigni, Itinerario suo Indiae, inseruit. In Sinis prro urbem Sanuyen moscho [orig: mosch˘] maxime nobilitari, animalque ex Regno Lu, in vicinum Laos translatum, brevi emori: sed et carnem eius occisi pro cibo ab incolis adhiberi, notat Auctor Anonymus sinae et Europae c. 40. Vide quoque infra in voce Muscus: uti de muribus Moschum odore referentibus, Mures Moscovitici: de Moscho vero novi Pontificis marsupio serico una cum 12. gemmis, poni solito, infra voce Signum.

MOSCHUS [5] fluv. nunc vulgo Morava, in Mysia superiore ex Orbelo monte in Danubium fluens; Moschius Ptol. Vide ibi.

MOSCOSA Hispan. de Moscoso, illustris Familiae nomen, ex Gallaecia oriundae, in qua Ruis Sanchez de Moscoso, circa A. C. 1455. dominium de Altamira habuit. Ei filius Rodericus successit, pater duarum inprimis filiarum: quarum altera, Agnes, Vasconi Lopezio de Ulloa nupsit, ex eo mater Lupi Sanctii de Ulloa, primi Comitis de Altamira: altera Urraca, huic suo nepoti successit, et marito Petro Alvaro Osorio hereditatem suae domus, cum nomine, intulit. Quibus parentibus genitus Rodericus I. de Moscoso Osorio Comes de Altamira, ex Teresia de Andrada, suscepit Lupum I. maritum Annae Toletanae (Petri Proregis Neapolitan, defuncti A. C. 1553. filiae) et ex eagenitorem Roderici I. de Moscoso Osorio etc. quo [orig: qu˘] et Isabella [orig: IsabellÔ] de Castro natus Lupus II. Iunxit sibi Eleonoram de Sandoval et Roxas (Francisco [orig: Francisc˘] Marchione Deniae et Isabella [orig: IsabellÔ] Borgia [orig: BorgiÔ] genitam) atque ex ea sustulit Casparum de Moscoso Marchionem de Almazan, Comitem de Monte acuto et de Altamira: cui ex Antonia de Mendoza (filia Francisci Hurtadi Mendozae Marchionis de Almazan Comitis de Monteagudo ) nati sunt Anna Mendozia, Lupus de Moscoso et Mendoza Comes de Monteagudo, Leonora Monialis, Margarita de Mendoza et Franciscus Hurtadus de Mendoza, omnes nominis de Moscoso. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 95. et in Ind.

MOSCOVIA [1] et MOSCHOVIA seu Russia alba Gallis, la Moscovie, seu etiam la Russieblanche, regio est ex praecipuis Europae versus Septentrionem, et amplissima, ubi alias maxima pars Sarmatiae Europaeae, cum aliqua parte Asiaticae. Nunc etiam Russia magna dicitur, la grande Russie. Terminatur a Septentrione mari Concreto [orig: Concret˘], ab ortu dividitur a Tartaria magna Persida [orig: PersidÔ], Obio [orig: Obi˘] et Iaicio [orig: Iaici˘] fluviis, a Meridie Tanai minore, vulgo Donetz, Desna [orig: DesnÔ], et Psola [orig: PsolÔ], quibus separatur a Tartaria minori, et ab Occasu Boristhene et Narva [orig: NarvÔ] fluviis, quibus dividitur a Poloniae regno. Eius longitudo summa inter promuntorium Litarmin et Psolae confluentem ad oppid. Czircassium, implet milliaria Germanica 380. latitudo vero inter Corelenborg oppid. in confinio Finlandiae, et Obium fluv. iuxta oppid. Lepin, est 300. milliarium teste Cluverio. Dividitur in quatuor praecipuas partes, nempe in Moscoviam Occidentalem seu praecipuam, Moscoviam Orientalem, Tartariam Moscoviticam, et Lapponiam Moscoviticam: sub quibus sunt 40. provinciae circiter, quae plerumque a


image: s0223a

praecipuis urbibus denominantur: et iis nunc addi possunt Smolenscensis, et Severiensis Ducatus, qui antea erant iuris Polonici. Totius regionis primaria urbs est Moscua seu Moscha. Notandum autem est, partes Boreales et Orientales Moscoviae non esse satis cultas et incolis frequentes pro provinciarum amplitudine. Moscovia nomen habet ab urbe Moscua, non a Moscis populis ultra mare Euxinum, Colchis finitimis; in iisque regionibus Russi rerum potiti sunt, a Roxolanis, forte deflexo [orig: deflex˘] paululum nomine oriundi; atque eorum Principes ad Varagos origiginem referunt gentem transmarinam, ut ipsorum Annales testantur, qui Imperii sedem primo Novogardiae, deinde Kioviae, ac postremo Volodimiriae habuerunt, antequam Moscoviam, seu Moscuam transferretur. Populi Mosci, qui omnes se Principis, cuius imperium mere despoticum est, servos fatentur. Raro illis est quies; nam aut bellum Lithuanis, aut Livoniensibus, aut Tartaris inferunt, aut si nullum bellum gerunt, praesidia collocant circa Tanaim, et Occam fluv. ad reprimendas Tartarorum depraedationes. Tunicas oblongas, sine plicis, manicis strictioribus, Hungarorum fere more gestant. Ocreas fere rubras, easque breviores, ut quae genua non attingant, soleasque ferreis claviculis munitas habent. Ventrem nequaquam sed femora cingunt atque adeo pubetenus, quo magis promineat venter, cingulum dimittunt. Iustitiam strenue exercent in praedones: Adulteros in frusta secant: Furta et homicidia raro capitali poena [orig: poenÔ] puniuntur: ebrietati mirum in modum dediti. Monetam argenteam habent non rotunda [orig: rotundÔ], sed oblonga [orig: oblongÔ] et ovali quodammodo forma [orig: formÔ]. Pellibus nobilibus, ac pretiosissimis, quae illinc per totam Europam exportantur, regio abundat; et ubique fere sylvosa est. Illorum amicitiam exteri Principes aliquoties quaesiere [orig: quaesiŕre], sed non eo [orig: ], quem sperabant, successu: Aera [orig: AerÔ] utuntur non Nativitatis Christi, sed Mundi. Crucem osculando [orig: osculand˘] iuramentum confirmant: Salis et panis oblatione peculiariter submissionem suam Principi testantur: quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] inter alia Plescovienses crudelitatem Iohannis Basilidis mitigasse [orig: mitigÔsse] legimus. Ceterum de Moscovia nemo melius scripsit, quam Adam Olearius Germanus, libro [orig: libr˘] cui titulus est Gallice: Relation du Voyage d'Adam Olearius en Moscovie, Tartarie et Perse. Cui adde Sigismund. Baronem Herberstenium in Histor. Moscov. aliosque Auctores laudatos Becmanno Histor. Orbis Terrar. c. 7. Vide quoque in voce Czar. Addo, quod sic Russia Alba dici coepit, a quo, circa A. C. 1325. Georgius sedem Imperii, ex urbe Vladimiria, in urbem Moscoviam transtulit: quamvis nihilominus Vladimiria, ad hunc usque diem, primum in Magni Ducis titulo locum obtineat, secundum demum Moscovia [orig: MoscoviÔ] tenente. Condiderunt autem Russiae Imperium Waregi, circa A. C. 753. in quo duo inprimis Ducatus eminebant, Kovia Russiae nigrae et Vladimiria, Albae, caput. Sed circa A. C. 1224. Tartari ex Scythia erumpentes, occupata [orig: occupatÔ] Russria [orig: RussriÔ], Duces eius in miseram redegere [orig: redegŕre] servitutem: quae per tria fere saecula duravit. Interea Russia Nigra Poloniae accessit A. C. 1300. et Moscovia Albae, ut dictum, caput facta est. Circa annum vero 1500. Iohannes Basilides I. reliquis Russiae Ducibus in ordinem coactis et Tartaris feliciter pulsis, Magnum se Ducem primus appellavit. Eius successor Basilius, a Tartarorum Precopensium Imperatore victus et tributarius factus est A. C. 1515. sed postea, Betsora [orig: BetsorÔ], Papina [orig: PapinÔ], Samoiedia [orig: SamoiediÔ]. Ugroia [orig: UgroiÔ], Obdora [orig: ObdorÔ] et Condora [orig: CondorÔ], provinciis, Oceano glaciali vicinis, potitus, Moscoviticum Imperium, ad Obium fluv. ac Novam usque Zemblam extendit. Accessit subeodem Ducatus Smolenscius et Plescoviensis. Quam ob causam Tzarum seu Imperatorem se vocari voluit: quo [orig: qu˘] titulo [orig: titul˘] hodieque Principes Russiae utuntur, quoties ad Imperatorem, Pontificem, Turcam, Daniae Sueciaeque Reges, Legatos mittunt; in Legationibus ad Polonos Magni Ducis elogio [orig: elogi˘] contenti. Sub eius filio Iohanne Basilide II. duo Regna Tartarica, Casanum et Astracanum, accessere [orig: accessŕre] sicque fines Imperii ad Mare usque Caspium et Persiae fines prolati sunt. Hunc Theodorus seu Fedor Ivanowitz excepit, A. C. 1584. ingenio [orig: ingeni˘] socors, interim vallo [orig: vall˘] ingentis longitudinis, inter Tartariam Precopensem et Russiam exstructo [orig: exstruct˘], nomen meritus. Quo [orig: Qu˘] exstructo [orig: exstruct˘] (fecerat autem is in Imperio socium Borisium Federovitium) per integrum decennium Russia inauditis iactata fuit tempestatibus ac theatrum horrendarum miseriarum fuit, cuius tragoediae quam luctuosa series, tam levia initia et foedi exitus fuere [orig: fuŕre]. Cum enim Theodorus negligentius Russiam administraret, atque insuper prole careret legitima [orig: legitimÔ], Iesuitae, qui in Collegio quodam suo iuvenem origine Russum, cui nomen Gregorius Strepius sive Grisca Utrepaia, haberent, hunc a prima iuventure ad futuram scenam instruxerunt, ac imperandi praeceptis tanto [orig: tant˘] successu imbuerunt, ut totam Russiam deceperit. Quamprimum ergo Theodori mors innotuit, quae contigit A. C. 1605. Borisio [orig: Borisi˘] adhuc vivo [orig: viv˘], ex schola progressus Gregorius Demetrii Iohannis Basilidis II. alterius filii, a Patre occisi, nomen ac personam adsumere, seselegitimum heredem iactare, invasorem Borisium causari, et apud vulgus plus fidei reperire, quam ipsi fraudis Architecti credidissent. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] Imperium arripuit, sed paulo post, detecta [orig: detectÔ] fraude, occisus. Sic Basilium Ibanowitz Zuci M. Ducem elegere [orig: elegŕre] Russi A. C. 1606. sed mox tres alii Pseudo Demetrii successive emerserunt, Russiamque lacerare perrexerunt, donec Michael Federovitius gubernaculo admotus est; qui Moscoviae Imperium hactenus miserrime adflictum, prudentia [orig: prudentiÔ], moderatione animi, ac perpetua [orig: perpetuÔ] cum vicinis pace, ita recreavit, ut numquam felicius, quam subipso, fuerit, vide supra in voce Michael, et plura hanc in rem apud Georg. Hornium Orb. Imp. p. 252. et seqq. ut et infra, ubi de Russia. De pileo Sacerdotum, apud Moscos, ita Sigism. Baro Comment. de rebus Moscoviticis; Sacerdotes, inquit, vestitum prope Laicorum habent, extra biretum parvum et rotundum, quo [orig: qu˘] rasuram tegunt, pileum amplum contra calorem et imbres superimponentes; aut pileo [orig: pile˘] oblongo [orig: oblong˘]


page 223, image: s0223b

ex rastorum pilis, colore griseo [orig: grise˘] utuntur. Qualibus pileis oblongis Clerici in regionibus Septentrionalibus frequenter utuntur, Anselm. Solerius de Pileo sect. 14.

MOSCOVIA [2] vulgo MOSCOVIE, provincia est Russiae Magnae, quae ab ea Moscovia dicitur a recentioribus. Terminatur a Septentrione Rostovia et Susdalia provinciis, ab Oriente Rhezania [orig: RhezaniÔ]; ab Occidente Bielkia [orig: BielkiÔ], et a Meridie Vorotina [orig: VorotinÔ]: Illius caput est Moscua, seu Moscha, sedes magni Ducis Moscoviae.

MOSCOVIAE PROVINCIAE ET PARTES:

Astracanum regnum, Royaume d'Astracan. Biela Ozera, Ducatus, Biela Ozera. Bielkia Ducatus, Bielki. Bulgaria regnum, Royaume de Bulgar. Cargapolia, Cargapol. Casanum regnum, Royaume de Casan. Condora, Condora. Czeremissi Logovi, les Czeremisses Logowoi. Czeremissi Nagorni, les Czeremisses Nagornoi. Duina Dwina. Iaroslavia Ducatus, Ieroslaw. Iugra sive Iuhra, Iuhorski. Lapponia Grandvicensis, Bellamoreskoy Leporie. Lapponia maritima, Mourmanskoy Leporie. Lapponia Tersa, Terskoy Leporie. Loppia, Loppie. Lucomoria, Lucomorie. Morduvae populi, les Morduates. Moscovia Ducatus, Moscovie. Novogardiae inferioris Ducatus, Nisi Novogorod. Novogardiae magnae Ducatus, Novogorod Veliki. Obdora, Obdora. Permia, Permiski. Petzora, Petzora. Plescovia Ducatus, Pleskow. Pola, Pole. Reschovia Ducatus, Reschow. Rhezania Ducatus, Rezan. Rostovia Ducatus, Rostow. Samoiedae populi, les Samoiedes. Siberia, Siberie. Susdalia Ducatus, Susdal. Tingoesi populi, les Tingeoses. Tuveria Ducatus, Tuver. Viatka, Viatka. Ukrania, Okraina. Volodimeria, Wolodimer. Vologda, Wologda. Vorotina, Worotin. Ustiuga, Oustiouga. MOSCOVIAE URBES PRAECIPUAE: Arcangelopolis l'Arcangel. Astracanum, Astracan. Biela Ozera, Biela Ozera. Bielha, Bielha. Cargapolia, Carhapol. Casanum, Cazan. Coluga, Coluga. Columna, Colomna. Corela, Corela. Demitriovia, Demitrioff. Drogobuscum, Drogobusck. Duina, Dwina. Iaroslavia, Iaroslaw. Kola, Kola. Ladoga, Ladoga, Moscha, Moscow, regionis caput. Novogardia inferior, Nisi Novogorod. Novogardia magna, Novogorod Velikir. Papinogroda, Papinogorod. Pereslavia, Pereslaw. Permia, Permaveliki. Petzora, Petzora. Pleskovia, Pleskow. Potivolium, Potivol. Rescovia, Reschow. Rhezana, Rezan. Rostovia; Rostow. Slaboda, Slaboda. Soratovia, Soratof. Susdalia, Susdal. Tobolsca, Toboll. Toropetia, Toropetz. Tuveria, Tuver. Vasiligroda, Vasiligorod. Viatka, Viatka. Vielkiluchia, Vielkiluki. Volocza, Volockz. Vologda, Vologda. Volodimeria, Wolodimer. Vorotinum, Vorotin. Ustiuga, Oustioug.

MOSCOSU seu MOSCHA, vulgo MOSKA, fluv. Russiae albae, seu Moscoviae. Oritur in Tuverensi provincia, 70. milliarbisu Russicis supra Mosaiscum, a quo ad Metropolim Moscuam 90. milliaria similia sunt, 6. autem miliaribus supra Mosaiscum navigabili esse incipit. Hinc Moscuam urbem rigat et dividit, atque infra Columnam in Occam se exonerat.

MOSELLA Floro l. 3. c. 10. Mosula, Gallis Moselle, Ptolem. Obrinca, Germanis Mosell, fluv. Galliae Belgicae per Austrasiam seu Lotharingiam, et per fines Trevirensium, in Rhenum, ad Confluentes urbem, multis acceptis amnibus, delabens. Dictus est, quasi parvus Mosa, seu Mosa minor, etsi enim maximus est et clarissimus provinc. Belgicae primae fluvius, tamen, si non latitudine alvei et rapiditate atque altitudine aquarum, saltem longitudine cursus multo inferior est Mosa [orig: MosÔ], per Belgicam primam, secundamque Germaniam, nimirum per Verodunum ac Namurcum, et per Leodium ac Ruraemundam Bataviamque Oceanum petente. Fontes ab Araris fontibus decem leucis distant: quo in spatio Lucius Veturius Roman. fossam efficere conatus est, ut in Oceanum brevior esset navigatio. Baudrando oritur ex monte Vogeso in Lotharingia paulo supra vicum Bussans, in limite Alsatiae et Comitat Burgundiae, dein Stratam l'Estraye, unde valli nomen, alluit, et per Lotharingiam fluens, ibi Romaricum montem, Spinalium Espinal,


page 224, image: s0224a

Castellum Chassel, Ad-Charpinos Charmes, Baionem, Caleniacum Chaligni, et Tullum rigat; dein Fontanetum Fontenoy, Liverdunum, Condate ad eius et Murtae confiventem, Scarponnamque attingens, porro iuxta Mussipontem labitur, uti ad Divodurum, ubi recipit Sellam; postea Theodonis villam rigat, Sircam, Palatium Pfaltzen, atque Trevirim; uti post hanc Eringium Erang, ad quod oppid. Celbi augetur Kil, tum Noviomagum Numagen, tandem Rheno ad Confluentes miscetur. De ea Ausonius Idyll. 10. Guil. quoque Britto Armoric. Philippidos l. 10.

Salve magne parens frugumque virumque Mosella.
Milibus a mosa distans ubi Mosula paucis,
Leucos et Mettes spatiosis irrigat undis.

Paucis enim milibus a Mosa hic fluv. distat, circa Tullum et Vallem Coloris, quorum illud ad Mosellam, hoc ad Mosam sedet. Hinc pago seu Comitatui Mosellano nomen, qui olim pars erat agri Mosellae adiacentis circa Divodurum, vulgo Musel-gow. Imperante Ludovico [orig: Ludovic˘] Pio [orig: Pi˘] Ducatus etiam Mosellanorum fuit, a Comitatu Mosellano distinctus, qui forte totum Mosellae tractum designavit, aut certe maiorem eius partem: cuius portio Ducatus Lotharingiae iam pridem vocatur. Lotharii quoque postea minoris regno [orig: regn˘], in varios principatus diviso [orig: divis˘], duo inprimis Ducatus instituti sunt, alter Lotharingiae superioris, alter inferioris: quorum ille a Lamberto Schafnaburgensi Ducatus Mosellae regionis, a Sigeberto Mosellanorum Ducatus vocatur. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

MOSES [1] nomen incliti Iudaeorum Ducis et Legislatoris: Fil. Amrami, ex Iochabeda. Natus is post Mariam sororem, et Aaronem fratrem, A. M. 2464. in circumcisione Ioachimi nomen accepit, Clem. Alexandr. postea, cum ex aquis, a filia Pharaonis, quae Thermutis Iosepho dicitur, extractus esset, Moses dictus est. Vide infra. Educatus in aula Regis, et eruditus in omni sapientia Aegyptiorum, quam Iosephus eo attulerat, cum Aethiopibus bellum feliciter gessisse Eusebio et Iosepho, in Antiq. dicitur, quod tamen Theodoretus aliique merito pro fabula habent. Quadragenarius iam exsistens egressus, divino [orig: divin˘] instinctu, ad fratres suos visitandos, caede Aegyptii, qui ex illis unum oppresserat, futuro suo muneri, ad quod vocandus erat, praelusit. Hinc profugus in terram Madian, Sephoram, filiam Iethronis vel Raguelis, quem Artapanus apud Eusebium, Regem Arabiae facit, uxorem sibi iunxit, Gersone et Eliozero [orig: Eliozer˘] ex illa susceptis. A. M. 2544. a diluvio 887. ann. agenti 80. loquutus est DEUS in rubo ardenti, illumque ad arduum, e servitute Aegyptiaca liberandi populum Israeliticum, munus vocare dignatus est, se excusantem gemino [orig: gemin˘] miraculo [orig: miracul˘] confirmavit, fratremque Aaronem, ut ipsi interpres esset, adiunxit. Accinxit itaque se divino [orig: divin˘] fretus auxilio [orig: auxili˘] Moses, et ab Pharaone, ut populum dimitteret, petiit, renuentemque 10. plagis miraculosis afflixit; quibus coactus Rex populum exturbavit, iamque procul dissitum insecutus, in mari Rubro, cum omnibus suis copiis submersus est. Reliquas eius res praeclare gestas, commercium cum Deo per 40. dies, Legem in monte Sinai traditam, Tabernaculi exemplar ostensum, quod fidelissime imitatus est, miracula, quorum 76. fuere [orig: fuŕre], etc. in eius divinis libris longe melius invenies. Obiit in monte Nebo, nullo [orig: null˘] prius morbo [orig: morb˘] tentatus, A. M. 2584. aetat. 120. et ab ipso Deo sepultus est: Hinc triginta dierum luctu ab Israelitis honoratus, Iosuam filium Nun, in Ducatu successorem accepit. Quinque scripsit libros, qui vulgo Pentateuchus dicuntur, an et Hiobi historiam? Scriptor fuit primae, et antiquissimae historiae mundi, et Ecclesiae, a prima orbis creatione, usque ad annum 2493. Estque Scriptorum omnium tam sacrorum, quam profanorum antiquissimus. Nam Pherecydes Syrus, quem Plin. l. 7. c. 56. primum prosam orationem condidisse scribit, posterior Mose fuit, ut ostendit Euseb. l. 11. de Praep. Evangel. Literas eum invenisse, Iudaeisque tradidisse idem auctor est l. 8. et 10. quas tamen Philo ad Abrahamum refert. Mortuus est, utdictum, Moyses in monte Abarim, et non apparuit, nec inventum est eius corpus, quod sepelivit Dominus Angelorum ministerio [orig: ministeri˘]. Hoc ideo factum esse autumant Hebraei, ne eum ipsi pro Deo colerent, quia proni ad idololatriam erant Comestor in c. 34. Deuteron Atqui non apparet, Iudaeos tunc temporis adeo Idololatriae deditos fuisse, ut homines mortuos colerent. Et cum Michael Archangelus a Iuda Apostolo introducitur tw=| diabo/lw| diakrino/menos2 peri\ tou= *mwse/ws2 sw/matos2, de Ecclesia Iudaeorum intelligi potest, quae eadem [orig: eÔdem] ratione Corpus Mosis dici queat, qua [orig: quÔ] Ecclesia Christiana Corpus Christi vocatur, 1. Cor. c. 12. v. 20. Vide D. Hammondum in locum. Hebraice [gap: Hebrew] i. e. attractus, vel assumptus scil. de aquis, Exod. c. 2. v. 10. ut non sit audiendus Flav. Iosephus, qui eo, quod Graece *mwush=s2 dicitur, credit esse ex Syriaco *mw= aqua, et u(sh\s2 servatus, quod ab [gap: Hebrew] Quamquam Clemens Alex. in l. 1. Strom. ait, *mwush=s2 esse ex eo, quod u(\dwr mw=n o)noma/zousin *ai)gu/ptioi. De quo et illustris locus est, apud Hipparchum peri\ tw=n dw/deka zwdi/wn, ubi disserens, cur signo, quod proximum est ab Ariete, Tauro sit nomen datum, de Nilo addit ista, *pro\s2 th\n tou= *tau/rou fwnh\n to\ u(/dwr mw=s2 oi( *ai)gu/ptioi, w(s2 dhlwtiko\n u(da/twn, e)kalesan. *mw=s2 ga\r par' au)toi=s2 to\ u(\dwr shmai/nei. Sane hodieque Germanis Mosa fluvii nomen; non quidem ab Aegyptiis, sed ut puto, a communi origine linguae deperditae. A *mw= etiam fuerit Monius, quomodo ab Aegyptiis dictum ait Abenesra. Imo in quibusdam Orphei versibus dicitur u(drogenh\s2, h. e. u(datogenh\s2, quasi dicas Aquigena. Vestigium nominis Mosis in sacris quoque Liberi superest. Nam Orpheus in Hymnis, sive potius Initiis Liberum vocat *mi/shn, quod a vero nomine unica [orig: unicÔ] aberrat vocali. Nec obstat, quod *mi/shn ibidem dicat a)/r)rhson a)/nassan Indictam Reginam; Nam Dionysius, iuxta Orpheum, sexum habuit utrumque. Imo Alex. Polyhistor tradit, mulierem fuisse nomine Moso, quae leges tulerit Iudaeis. Vide Voss. de Idol.


image: s0224b

l. 1. c. 30. Salmas. autem Ep. 60. Mosis etymon plane Aegyptiacum esse putat, et ad verbum sonat, inquit, a)nalhfsqei\s2 e)z u(/datos2, ut vetus poeta apud Euseb, auctor est, h. e. *mwusi\, *mwou\ enim in illa [orig: illÔ] lingua aquam significat, si/ assumere. Moses hic, Actor. c. 7. v. 20. dicitur a)stei=os2 tw=| *qew=|. Est autem Graecis, a)stei=os2, pisqano\s2, kai\ xari/eis2 kai\ kaqo/lou e)n politikh=| o(mili/a| e)pide/zios2. Unde putet quis, non de specie Stephanum, sed de moribus loqui, et quidem Moses mitissimus super faciem terrae dicitur. Sed rectius. Pricaeo [orig: Pricae˘] iudice, reseras ad formae elegantiam eius. Glossarium: Elegans a)stei=os2. Suidas, *ou)dei\s2 h)=n a)filo/timos2 ou(tws2 w(s2 *mwush=n *sqeasa/menos2 mh\ e)kplagei/h th=s2 eu)morfi/as2, Quae tamen proprie huc non spectant, ut de Mose adulto dicta: cum hic, ob sequentia ea, a)netra/fh, et e\paideo/sqh, intelligenda sit venustas oris, quae in recens nato eminebat. Philo in esusdem vita, de eodem, *gennhsqei\s2 eu)squ\s2 o)/yin e)ne/fhnen h)\ kat' i)diw/thn a)steiote/ran. Ioseph. Iud. Antiq. l. 4. c. 5. narrat, ut eum adoptarit [orig: adoptÔrit] Thermuthis, filia Regis, quasi esset morfh=| te sqei=os2, kai\ fronh/mati genai=os2. Et quid apertius illis Trogi, sive Iustini l. 36. c. 2. Filius eius Moses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem, etiam formae pulchritudo commendabat. Porro Mosis mentionem faciunt Gentilium plurimi. Iuvenal. Sat. 14. v. 101.

Iudaicum ediscunt, et servant, ac metuunt Ius,
Tradidit arcano quodumque volumine Moses.

Plin. l. 30. c. 1. Est et alia Magices factio a Mose etiamnum et Iochebel Iudaeis pendens. Fuit autem Iochebel ipsius Mosis mater. Locus corruptus. Lege Iochebed ex Sacris. Quin et Apuleius Mosen, et Iannem tamquam celeberrimos Magos coniungit in Apologia. Sed Strabo l. 16. mosen non tam fuisse Magum dicit, quam oraculis deditum, quales Minos, Lycurgus, etc. Quod et clare indicat Diodor. Sic. cuius verba hic [orig: hţc] apponam: l. 1. *para\ de\ toi=s2 *)ioudai/ois2 *mwsh=n to\n *)iaw= e)pikalou/ menon sqeo/n, Apud Iudaeos Moses Deum, qui Iao dicitur, legum suarum auctorem finxisse perhibetur. Cornel. Tacit. l. 5. Hist. c. 4. Moses, quo sibi in posterum gentem firmaret, novos ritus, contrariosque ceteris mortalibus indidit, etc. Vide plura apud Ioseph. Hist. l. 2. 3. 4. et l. 2. contr. App. Philon. in vita Mosis, libris 3. Euseb. in Chron. de Praep. Euangel. etc. Clem. Alexandrin. Numenium, qui Pythagoram et Platonem, doctrinam suam ex huius scriptis hausisse retulit, et hunc posteriorem, Mosen Atticum, vocare solitus est, Theodoret. Genebr. Rivet. Exerc. in Genesin et Exod. etc. De controversia circa Mosis sepulchrum, quasi repertum illud esset A. C. 1655. inter Maronitas; Graecos inde, Armenios, Franciscanos, Iudaeos, ac Iesuitas tandem exorta [orig: exortÔ] turbisque hinc in Aula Constantinopolitana, et quaestione inter Eruditos mota, quid de illo statuendum? Vide Georg. Hornium prolixe disserentem Historia [orig: HistoriÔ] Eccl. Novi Test. Periodo III. Artic. 3. ž. 74. ubi doctum quendam Iudaeum, cui nomen Iecomas Ben Gad, Saphettae habitantem, integro [orig: integr˘] libro [orig: libr˘] de hac materia scripto [orig: script˘] ostendisse, non Mosis servi Domini, sed alterius cuiusdam longe recentioris, sepulchrum hoc esse, atque ita opinionem dereperto sepulchro Mosis iterum evanuisse, sub finem monet. Occasionem errori praebuisse videtur odor mirae suavitatis, ex cavea illa aperta longe lateque diffusus, Ibid. Coeterum, ut vita eius tribus periodis (nam XL. annos in Aula vixit, XL. vitam privatam egit, in Midianitide, XL. Israelitarum exulum agmini praefuit, populique Dei Ducem egit) sic munus ipsius et revelatio ipsi facta, memorabilis erat. Et quidem, Munus quod in Ecclesia gessit, illustre id inprimis, et supra omnes, quotquot exstiterunt unquam homines, eximium fuit, atque hisce tribus absolvebatur, I. enim populi Dei Redemptorem egit; dum gregem in deserto pasceret, ad munus illud, per Angelum ex ardentis rubi igne loquentem, vocatus, Exod. c. 3. v. 2. 4. Missus inde cum expressa nominis Iehovae nuncupatione, v. 14. Israelitas, imbelle ac miserabile agmen, ante ora hostium minantium frementiumque, multis cum prodigiis ac miraculis (quorum numerus omnia reliquorum Prophetarum simul sumpta exsuperavit) eduxit; Aegyptumque divinis iussis repugnantem caelestibus plagis perdomuit; ac de ea, idolisque eius tantum non triumphavit; non alio effuso [orig: effus˘], quam Angi Paschalis, sanguine. Hunc Mosen --- Deus misit Principem et *lutrwth\n, ductu Angeli, qui visus fuerat ei in rubo, Actor. c. 7. v. 35. II. Perductos ad sacrum montem Israelitas Deo veluti praesentes stitit; eiusque nomine Legem Populo dedit. Exodi c. 19. et foedus cum universa gente iniit, c. 24. stans ipse inter Deum hominesque medius, Deuter. c. 5. v. 5 Vide quoque Galat. c. 3. v. 19, III. Tandem et Prophetam ac Doctorem Ecclesiae egit; quo in munere excelluit ita, ut nemo ipsi par aut secundus exstiterit. Cum enim primarius in Domo [orig: Dom˘] Dei foret servus, Hebr. c. 3. v. 5. verae doctrinae plenissimam formulam ac foederis summam tradidit, cunctaque Ecclesiae Fata descripsit atque universum eius ordinavit Statum. Speciatim autem et illustrem in modum de CHRISTO vaticinatus est, Iohann. c. 5. v. 46. atque alium Prophetam, alium Ecclesiae statum, alia denique ac meliora longe promisit, Deuteron. c. 18. v. 15. 18. Quod vero Revelationem illi factam spectat, modus illius plane singularis fuit et supra reliquos Proprietas aliquid eximium habuit Cum, Deo videlicet familiaris, adire eum ac consulere, quoties vellet; vocesque eius ac responsa, non per aenigmata, aut nubem, sed [orig: sŕd] tamquam humanum srmonem claro [orig: clar˘] auditu percipere ac haurire posset, Numer. c. 7. v. 89. et Exod. c. 33. v. 9. 11. Inque isto cum Deo commercio, non voces solum divinas audiret redderetque; sed cum in monte occultis sacris operaretur, ipsam caelestium speciem viderit, quod nemini praeterea concessum unquam fuit, Exodi c. 33. v. 18. et Numer. c. 12. v. 8. adeo que non auditu solum (videns, vigilansque et mente praesens) sed et quantum homini Deum usurpare fas, visu ipsius gloriam libaret, per gloriosissimam speciem oculis eius exhibitam. Intuebatur namque similitudinem Dei i. e. Deus sive Filius Dei ipsi apparebat, in forma externa gloriosa, cuius posteriora videbat, Exodi c. 33. v.


image: s0225a

23. et abeuntis vielut umbram ac extrema vestigia Lumano [orig: Luman˘] visu carpebat; cum ipsam Dei gloriam in hac vita nemo videre possit, v. 18. 20. Nec exiguae quoque gloriae fuit, quod, cum e monte rediret, facies eius divina [orig: divinÔ] luce perfusa radiaverit, Exod. c. 34. v. 29. Adeo, ut non possent filit Israel intentis oculis intueri m faciem Mosis, propter gloriam illam faciet eius, etc. Plura hanc in rem inprimis quoad mysticam horum omnium significationem, vide apud Fr. Burmannum Synops. Christianae part. 1. l. 3. c. 5. ž. 15. et l. 4. c. 18. ž. 5. et seqq. aliquid etiam infra voce Moyses, et de Mose Ethnicis non ignorato, Barthium ad Statium Theb. l. 4. v. 514. et Adversar. l. 125. c. 9. Aethiopibus praesertim, infra voce Saba.

MOSES [2] Episcopus Ismaelitarum, illorum conversioni intentus, saecul. 4. Vide Mauvia. Item Rabbinus, qui Talmud docere Cordubae incepit, An. 999.

MOSES [3] Aben-Ezra, vide Aben-Ezra.

MOSES [4] aben Thibbon, Rabbinus, librum Euclidis ex Arabico Hebraice vertit, A. M. 5030. iuxta supputationem Rabbi Davidis Ganz. Vide quoque Schalschelet, Kabala, p. 30.

MOSES [5] Bar-Cheba, Episcopus Beth-Raman et Beth-Ceno, ac Curator rerum sacarum Mozai, h. e. Seleuciae Parthorum, saecul. 10. Scripsit de Paradiso; quod opus Latine versum ab Andrea Masio Bruxellensi; caute legendum est, ut monet Bellarm. Non confundendus cum Mose Mardeno, qui praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘] a Patriarcha Syrorum Romam missus est, et Novum Testamentum in Syriaca lingua edidit. Masius in addit. etc.

MOSES [6] Ben Maiemon Rabbinus, aquila Doctorum a Iudaeis et Rambam, dictus, in Scientia Hebraeorum, Mathematicis artibus et Medicina, exactissime versatus. Scripsit varia, de Astrologia opus, Item Doctorem Perplexorum, a celeberrimo Hebraicae linguae in Acad. Basiliensi Professore, Iohanne Buxtorfio, fil. Latine, cum cruditissimorum sui temporis Iudaeorum stupore, versum, etc. Vide Rabbi Gedaliah in Chron. Buxtorff. in Praef. Cunaeum. l. 1. de Rep. Hebr. p. 12. Casaubon. Exerc. 16. n. 77. Voss. de Scient. Mathemat. Quenstedt. de Patriis. Doct. p. 7. Genebr. in Chron, etc. nec non infra voce Rambam.

MOSES [7] ex Kotzi Rabbinus, in Hispania docuit, auctor libri Mitzvot gadol, circa initium Millenarii VI. iuxta calculum R. Ganz.

MOSES [8] F. Nachman Gerundensis, Hispanus celebris Rabbinus, scripsit Commentarium in Legem, in aliquot tractatus Thalmudis, Thorat Adam, Sepher Zechot, et Schulchan arbah: It. librum Bitchon, etc Milchamot, et Asagot, novas etiam Annotationes in Gemaram, vide Rambam.

MOSES [9] Dathrani Rabbinus, scripsit Kriat-Sepher et Beit-Elohim, ac docuit Zephetae. Rab. Ganz. Chronologia [orig: ChronologiÔ] Rabbinorum Millenario [orig: Millenari˘] VI. anno [orig: ann˘] 335.

MOSES [10] Iserles Rabbinus itidem non incelebris, scripsit Thorat bapola, thorat chataat, et Sculchan aruch, ac docuit Cracoviae per annos ferme 20. defunctus anno [orig: ann˘] 332. Millenarii eiusdem, iuxta calculum praefati R. Ganz.

MOSES [11] Kimchi, frater Davidis, quiambo Hispani, et Grammatici celebres fuere [orig: fuŕre], sec. 11.

MOSES [12] impostor, A. 432. Iudaeos Cretenses, ut in mare se sequentes praecipitarent, effecit. Socr. l. 7. c. 37. Baron. A. C. 432. n. 85.

MOSINI vide MOSYNI, Alii codices habent Magynos.

MOSIS virga vide infra virga Mosis.

MOSKETTA genus armorum hodie in Europa usitatissimum; tubus ferreus est, quo [orig: qu˘], pulveris pyrii intus constipati accensique vi maxima [orig: maximÔ], glans plumbea inclusa exploditur et obvium quodque transadigit. Ei occasionem praebuit arundo puerorum ex sambuco excavata de qua infra dicemus. Sed et inventa est non pridem, inquit Athanasius Kircher. in Magnete suo, ratio ea [orig: ] violentia [orig: violentiÔ] comprimendi intra canalem aeris, ut in mult is praestet maiorem, quam ipsae moskettae effectum. Et quidem dividit is Aeolium hunc sclopum in tres partes seu loculamenta; quorum primum inservit onerando sclopeto, alterum est aeris compressi receptaculum; tertium fistula, quae proiectilia excutit. Trusillum addit seu pistillum cylindraceum, canali ita quadrans, ut omnem aeris elabendi occasionem intercludat, idque corio [orig: cori˘] contegit; tum plasmation. Videas in expositione aerem caeruleum, quem vel impetus, vel materia fistulae metallaris fecerit. Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 34. In Cimeliarcho Magni Hetruriae Ducis ostendi Moskettam, ex solido auro, muneri aliquando Imperatori cuidam missam, memorat Iac. Sponius Itinerar. l. 1. p. 61. Vide quoque supra, ubi de Bombardis.

MOSOMAGUM seu MOSOMUM, castrum, a Mosa fluv. cui adiacet: vulgo Mouson dicitur. Hic [orig: Hţc] coenobium antiquum Monialium, quod Heriveus Archiepiscopus Remensis S. mariae sacratum, Canonicis attribuerat, Adelbero eius successor A. C. 983. Monachis concessit, Abbate eorum Ledaldo [orig: Ledald˘] ordinato [orig: ordinat˘]. Caput fuit pagi Mosomagensis, in dioecesi Trevirensi. In Notit. Imper. milites delecti ex incolis huius loci Musmagenses vocantur. Vales. Notit. Gall. Vide Nivomagum.

MOSON Galatiae urbs, Ptol. Aricanda Nigro.

MOSONIUM urbs munita Campaniae, ad Mosam, in confinio Ducat. Luxemburgici, media inter Sedanum ad Boream et Stenaeum ad Austrum 3. leuc. 11. a Viroduno in Septentrionem, 12. a Retelio in Ortum Mouson. Pluries obsessa, nun cindies instauratur, 21. leuc. a Mussiponte Pont a Mouson: oppid. Latharingiae ad Mosellam. Hic [orig: Hţc] Concilium A. c. 948. quo Hugo Veromanduus, qui ad sedem Remensem an. aetat. 5. promotus fuerat, citatus, et quia non paruit, suspensus est. Item, A. C. 995. quo [orig: qu˘] Gerbertus, postea Silvester II. quod se in locum Arnolphi Archiepiscopi Remensis, intrusisset, depositus est.