December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0211a

MONTANUS [2] memoratus in Ep. Gordiani ad socerum militheum, apud Capitolin. in Gordiano III. c. 25. Quid facerem, quod ad Mauros me venderet et consilio [orig: consili˘] cum Gaudiano et Montano habito [orig: habit˘] vel laudaret aliquos vel vituperaret: et illorum consensu quasi testium, quod dixerat, approbarem.

MONTANUS [3] Haereticus quidam, A. C. 173. Caput Montanistarum. Plurimos vitae austeritate in Asia seduxit,prodigioso [orig: prodigios˘] interim tumore inflatus. Paracletum se dixit, a Filio Dei Apostolis promissum: secundas nuptias dammavit; repudium permisit, ieiunium rigorosum ter quadraginta dierum suis indixit, etc. Cum diu sic Orbi Christiano illusisset, tandem cum Maximilla, discipulasua, ex desperatione, ad laqueum confugit. Sectatores eius, docuerunt insuper, Deum Patrem, cum mundum frustra voluisset per Legem et Prophetas, salvum facere, incarnatum fuisse, atque in Iesu Christo praedicasse [orig: praedicÔsse] et passum essc: nunc per S. Spiritum, in Montano et discipulis eius habitare. Episcopos, post Patriarchas, et Cenones suos locarunt [orig: locÔrunt]: Coeterum adeo severi, ut, ob minimum delictum, sectatores suos excommunicarent. Divisi in Cataphryges, discipulos Procli et Aeschinis. Euseb. Hist. l. 5. c. 15. Epiphan. haer. 48. Philastr. de haer. c. 50. Theodor. haer. fab. l. 3. August. de haer. c. 26. Alius item Haereticus, A. C. 254. quo Montani, qui et Cathari, Euseb. haer. 6. c. 34.

MONTANUS [4] integro [orig: integr˘] nomine Iulius, Senatorii ordinis sed qui nondum honorem capessiset, congressus forte pertenebras cum Nerone veste servili per urbem grassante; quia vim tentantem acriter repulerat, deinde agnitum oraverat, quasi exprobrasset [orig: exprobrÔsset] mori adactus est, Q. Volusio, P. Scipione Consulib.

MONTANUS [5] Arias, praenomine Benedictus, natus Frexenalii de la Sierra, h. e. de Monte. unde illi Montani nomen, in agro Hispalensi, unde et Hispalensis dictus, an potius quod ibi educatus esset. Phiologus, Poeta, Theologus, et X. Linguarum peritissimus, Philippi II. iussu editioni Bibliorum Complutensium novae adhibitus, dem Antverpiae sacro huic labori vacat, ab aemulis Leone inprimis de Castro, accusatus, Romamque citatus, aegre obtinuit, ut incolumi sibi in patriam redire liceret, ubi lectione et meditatione SS. Literarum reliquum vitae exegit, defunctus A. C. 1598. aetat. 71. Anton. Teissier Elog. Part. 2. ubi Scripta eius vitamque ex variis Auctoribus congestam, habes.

MONTANUS [6] Benedictus, vide Benedictus.

MONTANUS [7] Ioh. Baptista, vide ibi.

MONTANUS [8] Iulius Poeta, hexametro [orig: hexametr˘] et elegiaco [orig: elegiac˘] pollens Carmine. Ovid. Ponticorum ultimo:

Quique vel imparibus numeris, Montane, vel aequis
Sufficis, et gemino carmine nomen habes.

Vide Votienus, et Voss. de Poet. Lat. p. 36. Item Curtius Montanus Orator sub Vespasiano, quem et Carmina scripsisse docent illa Taciti l. 16. Annal. c. 28. Num Montanum detestanda carmina factitantem eludere impune sinerent? ac post pauca c. 29. Indignum, Montanum, probe viventem, extorrem agi, quia famosicarminis protulerit ingenium. Meminit quoque l. 4. Hist. c. 42. Exstat quoque ad eum epistola 29. Plinii l. 7. de monumento Pallantis liberti. Iuven. Sat. 4. v. 107.

Montani quoque venter adest abdomine tardus.

MONTANNUS Iulius, vide Iulius.

MONTANUS [9] Limes, vide Decumanus.

MONTANUS [10] Michael, vide Michael.

MONTANUS [11] Paulus, vide Michael.

MONTANUS [12] Philippus, vide Philippus.

MONTARGIUM vulgo [orig: vulg˘] Montargis, urbs lepida Vastinii tractus, ad Lupiam fluv. 25. leuc. a Lutetia in Austrum, Castro cum antiquo, ubi historia canis, qui domini necem vindicavit, depicta, 18. leuc. ab Aureliis in Ortum. Castrum a Carolo V. reparatum, Urbs vero ab Anglis obsessa, A. C. 1418. arsit A. C. 1518. denuo [orig: denu˘] splendori pristino reddita. Duchesn. antiq. Urb. Gall.

MONTAUREONUS Petrus, vide Petrus.

MONTAUSIER nomen Familiae in Gallia illustris, vide infra Sanmauriae.

MONTBASONIA Familia inter Galliae illustres, vide supra Monbason. Adde hic saltem, Carolo I. de Rohan Principi de Guimene Duci de Montbason, ex Iohanna Armanda Schombergia (filia Henrici de Schomberg Comitis de Nantevil, qui obiit A. C. 1632.) genitos esse, Carolum II. Ducem de Montbazon, Iohannem Baptistam Armandum (dictum le Chevalier de Rohan ) Iohannem (dictum le Chevalier de Montbason ) Annam (dictam Mademoiselle de Guimene ) et Elisabetham natam A. C. 1663. dictam Mademoiselle de Montbason. Spenerus ubi supra, Part. 3. p. 82.

MONTCHALERIUS Philippus, vide Philippus.

MONTCHALUS Carolus Archiepiscopus Tolosanus, Hebraice et Graece doctissimus, Eusebium innumeris in locis correxit. Obiit A. C. 1651. Vide Rigalt. Holsten. Sirmond. Allatium, Moret. in Dict. Hist.

de MONTE Acuto Hisp. Monteagudo, nomen familiae celebris in Hispania, quae stirpis Moscoso Osoriae ramus est. Petrus enim Alvarus Osorius, ex Comitibus Trastamarae, Utracam duxit (filiam Roderici de Moscosco Comitem de Altamira ) atque ex ea genuit Rodericum de Moscosco Osorio Comitem de Altamira. Huic Teresia de Andrada Lupum I. de Moscosco Osorio Comitem de Altamira peperit, maritum Annae Toletanae, atque ex hac patrem Roderici de Moscoso Osorio Comitis de Altamira; quo [orig: qu˘] et Isabella [orig: IsabellÔ] de Castro natus Lupus II. ducta [orig: ductÔ] Leonora [orig: LeonorÔ] de Sandoval et Roxas, filium suscepit Casparum de Moscoso Marchionem de Almazan Comitem de Monteagudo et de Altamira, qui ex Antonia de Mendoza (filia Francisci Hurtadi de Mendoza, Marchionis de Almazan, Comitis de Monteagudo; suscepit Annam de Mendoza,


page 211, image: s0211b

Lupum de Moscoso et Mendoza Comitem de Monteagudo, Leonoram Monialem, Margaritam de Mendoza, Margaritam (defumctam...) et Franciscum Hurtadum de Mendoza. Vide Phil. Iac Spenerum Theatr. Nobil. Eur. Part. 2. p. 95. Ex his Annae Toletanae praeratae Pater fuit Pertrus Toletanus Prorex Neapol. qui obiit A. C. 1553. Antoniae vero Mendoziae, a qua titulus de Monteagudo familiaeillatus est, progenitores hi fuere [orig: fuŕre]: Petrus Gonsalez de Mendoza, Dominus ae Almazan Comes de Monteagudo, ex Isabella (filia Didaci Lopezii de Zuniga Comitis de Mtranda ) genuit antonium Comitem de Monteagudo, Mariae Agnatae maritum, atque ex illa Patrem Ioh. Hurtadi de Mendoza Comitis de Monte agudo; quo [orig: qu˘] et Luisa [orig: LuisÔ] Faxarda [orig: FaxardÔ] genitus Fran ciscus hurtadus I. Marchio de Almazan Comes de Monteagudo iunxit sibi Mariam de Cardenas et Tobar, ex illa pater factus Francisci Hurtadi II. cui Anna Portocarrera Antoniam, Caspari de Moscoso uxorem, genuit. Spenerus ibid.

de MONTE [1] Robertus, vide ibi.

de MONTE-NIGRI Iohannes, vide Iohannes.

de MONTE-REGIO Iohannes, vide Iohannes.

de MONTE [2] Regio Hispan. Monterrey, nomen itidem familiae in eodem regno illustris. Lupus enim Sanctius de Ulloa Dn. de ulloa. cum ex agnete de Castro genuisset Sancium Sanctium de Ulloa, hic ducta [orig: ductÔ] Teresia [orig: TeresiÔ] de Zuniga et Viedma, (filia Iohannis de Zuniga et Viedma Vicecomitis de Monterroy ) cognomen hoc suae familiae intulit, Comes de Monterrey factus: quod tamen, cum unica haberet filiam Franciscam, cum omni hereditate, transiit in familiam de Azevedo, Lusitanicae originis, sed inde in Castellam translatae, in qua hodieque durat. Francisca itaque praefata de Zuniga, Ulloa et Viedma Comes de Monterrey, nupta Didaco de Azevedo (filio Alfonsi de Fonseca et Azevedo ) genuit Alfonsum de Azevedo et Zuniga Comitem de Monterrey: quo [orig: qu˘] et Maria [orig: MariÔ] Pimentellia [orig: PimentelliÔ] natus Hieronymus de Azebedo et Zuniga, iunxit tibi Agnetem de Velasco et Tobar, atque ex ea sustulit Casparum de Azebedo et Zuniga Comitem de Monterrey, Proregem Mexici: qui ex Agnete de Velasco et Aragonia (filia Inici Fernandi de Velasco, Connestabilis Castellae Ducis de Frias ) genuit Hieronymum (denatum...) Emanuelem de Azebedo et Zuniga Comitem de Monterrey et de Fuentes (cui uxor obtigit Leonora Maria filia Henrici Guzmani Comitis Olivarii) Agnetem (uxorem Caspari Guzmanni Ducis et Comitis Olivarii) Mariam (defunctam...) et Catharinam Monialem omnes nominis de Azevedo seu Azebedo et Zuniga. IdemPart. 2. p. 19.

MONTENSIS seu Bergensis Ducatus Duche de Mons. seu de Berg, in circulo Westphaliae, iuxta Rhenum, sub Duce Neoburg. et hereditate Iuliacensi. Eius caput est Dusseldorpium. Estque inter Marchiae Comitatum ad Ortum, et ditionem Coloniensem ad Occasum. Vide Clivia et Iuliacum.

MONTENSES iidem cum Montanis, de quibus supra; Sic Romae appellati sunt Donatistae Haeretici, ibi degentes, quibus ex Africa Episcopus mitti solebat. Vide Montani et hic infra, in voce Monteses.

MONTES [1] vulgo Monts, urbs Belgii, Hannoniae primaria, in colles assurgens, et vallibus depressa, populosa, natura [orig: naturÔ] et propugnaculis munitissima. Ad Trullam fluv. parvum Ferrar. habet, ad Hanam fluv. a Valencena. 7. leuc. inter Duacum ad Occasum, et Namurcum ad ortum 11. a Bruxellis 10. Hic [orig: Hţc] castrum vetus, aedes splendidae, et palatium, ubi provinciae Senatus cogitur. Celebris commercio [orig: commerci˘], egregiis opificibus et insigni Coenobio S. Waltrudis, Guicciard. descr. Belg.

MONTES [2] ante diluvium exstitisse, argumento [orig: argument˘] est, quod aquae eius, omnes Montes sub universo caeli operuisse, leguntur, Gen. c. 7. v. 19. Conditi sunt, ut aquam intra sinus et alveos suos veluti continerent, Iob. c. 38. v. 10. etc. Item, ut essent velut protuberantes quaedam mammae irrigando per fontium decursus Geocosmo. Et dum superius terra [orig: terrÔ] eminent, inferiusatque interius spatiosissima aquarum penuaria contineant, quem Naturae conatumHydrophylacia eruditissimus Kircherus nuncupat; qui idem memorabilem hanc veluti ossaturam Geocosmi in Montium structura animadvertit, quod, illum dum ossium loco [orig: loc˘] veluti stringunt ac continent, annularem quasi catena, a Polo ad Polum ducere nodisque veluti secari ac stringi videantur. Ducit autem hanc Montium seriem, a Polo Arctico auspicatus, per Islandiam, Scotiam, Angliam, Germaniam continuato [orig: continuat˘] ordine, rectoque [orig: rect˘que] tramite usque ad Alpes, quae velut nodus sint magnae huius catenae, quo [orig: qu˘] discontinuo [orig: discontinu˘] oridne extensi Montes, sic ubi aliquam connexionis labem incurrerint, vincirentur et ad firmiorem consistentiam constringerentur. Ab Alpibus autem, novo [orig: nov˘] veluti annulari ordine implexi Apennino iunguntur: quo [orig: qu˘] totius Italiae meditullium, haud secus ac spina quaedam dorsi, continuata [orig: continuatÔ] serie per Siciliam Montibus Africae, quos Lunae vocant, connectitur. Alter catenae huius nodus, usque ad ultimum Austri promontorium, Bonae spei nuncupatum, extenditur, quem ordinem haud dubie usque ad oppositum Mundi Polum continuari, ipsa ratio dictat. Ex hoc vero Austrino Polo, per incognitos Australis Terrae tractus, usque ad Fretum Magellanicum distenditur, et hinc per Andium Americae Australis ac Borealis immensos tractus, Polo Boreo, unde dimanarat [orig: dimanÔrat], iungitur. Altera catena ad angulos rectos primam intersecans, abiensque ex Polo et distensionis suae proopaginem per Tartariam derivans, Imaum sibi coniungit, qui per mediam Scythiam, magnum Mogoris Imperium, et tandem per medium Indiae dorsum in Promontor. Comorinum excurrit, ubi mediante maris fundo [orig: fund˘], Montibus Zeilani insul. et subter Oceanum in Polum Australem distenditur; atuque inde tandem per incognitos terrarum Oceanique tractus, prin cipio, a quo discessit, connectitur. Quoniam vero perpetuus Oceani aestus, fluxusque ex Oriente in


page 212, image: s0212a

Occidentem continua [orig: continuÔ] sua [orig: suÔ] allisione nonnullum detrimentum adferre poterat, hinc provida natura transversa Montium catenas disposuit, quibus totius Terrenae molis machina firmiorem consistentiam adipisceretur. Unde videre est ex Oriente in Occasum, ab ultima Sinarum regione Montes Montibus ita annexos, ut quos China per transversum propagat, Imaus extra Chinam continuans in Occidentem Scythiae, Indiae, Caspii Maris, Americae, Asiae minoris,Macedoniae, usque ad Alpes Cottias et Rhaeticas, continuans Montibus coniungat, quas Alpes per Delphinatum, totamque Narbonensem Galliam continuo committit Alpibus Pyrenaeis, quae hinc tandem in ultimum Occidentis terminum, usque dem suo restituantur principio, ordine mirifico [orig: mirific˘] propagantur, Athanas. Kircherus Mund. Subterr. Part. 1. l. 2. c. 8. De Montibus vero pontium opera [orig: operÔ] iunctis, vide infra voce Pons. Dicuntur autem Montes ab intervallo, quod occupant, vel Iuga, cum videl. longo [orig: long˘] tractu progrediuntur: vel simpliciter Montes, cum parvo [orig: parv˘] circumscribuntur spatio [orig: spati˘]; de utrisque paulo infra. Aperurae et transitus eorum Portae: excursiones in Mare Promontoria vulgo Cabo et Capo, appellantur, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Vide Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terr. c. 7. ž. 1. 9.

IUGA MONTIUM CELEBRIORA IN GEOCOSMO. IN EUROPA NOSTRA.

Alpes, Italiam a vicinis regionibus separant, vestoque [orig: vest˘que] Terrae tractu in alias provincias, velut brachia, emittunt: quae sunt Montes Pyrenaei, Maritimae Alpes, Alpes Cottiae, Graiae, Rhaeticae seu Tridentinae, Noriae, Carniae ac postremum Iuliae sive Pannoniae, Grampius Mons Scotiae, suo ab Ortu in Occasum progressu, Scotiam in duas partes dividit. Hercinium iugum, flexuosis ambagibus varias Germaniae provicias per meat. In Ducatu Brunsvicensi der Hartz, nominis sui tenax, vocatur; cuius et pars, famosus ille Mons Bructerus, der Blockers aut Brockersberg. Obii seu Riphaei Montes, a Mari Albo progrediuntur, ad osstium Obii fluv. usque, ac Russis vocantur Weliki Kamenypoyas, i. e. magnum lapideum cingulum. Aliud hic [orig: hţc] iugum est, Russis Ioegoria. Praeterea triplexiugum decurrit inter Siberiam et Russiam, a Septentrion versus Austrum: Russis Goosvinscoy Camen, Cirginscoy Camen, et Poldvinscoy Camen dicta.

IN ASIA.

Arabica iuga, Montibus Sinai ab Horeb, iam olim celebritatem meruere [orig: meruŕre]: quorum ille Tur et Lurle Arbibus, Europaeis Mons S. Catharinae quoque dicitur. Ararat, mons Armeniae, Persis Agri, Arabibus Subalahu, ob terraemotus, hodie aditu difficilis. Caucasus, a Ponto Euxino ad Mare Caspium extenditur, intermedio [orig: intermedi˘] Colchidos Albaniae Iberiae districtu, hodie Caxes. Imaus, Crucis forma [orig: formÔ] progreditur tam versus orientem et Occidentem, quam versus Austrum ac Boream, dividitque Scythiam in duas partes. Septentrionalis eius pars nunc Alkai. Taurus, in Asia minori a Pamphylio Mari incipiens, progreditur ab Occasu in Ortum, usque ad Indiam, ac dividit Asiam universam in duas partes; Septentrionalem, seu Asiam intra Taurum, et Meridionalem, seu Asiam extra Taurum. Stipatur a altere Antitauro [orig: Antitaur˘] maiore ac minore, qui Armeniam maiorem ac monorem intersecant. De periculosissimo eius transitu vide Herbertum Itinerarii p. 94. 95 Reliqua suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

IN AFRICA.

Altas, oritur a litore Africae Occidentalis Oceani, et per totam Africam se extendit versus Orientem, usque ad confinia Aegypti loca. Lunae Montes seu Cafates, totam Monomotapae regionem fere cingunt.

IN AMERICA.

Andes, quo et Iuga Cordilera referimus, omnes in toto Terrarum Orbe montium caten as longe superantes, Americam totam Australem, usque ad Fretum Magellanicum, pervadunt. Vid. Varenium l. 1. c. 10. et Kircherum Mund Subterr. lib. 2. c. 10. ž. 4.

MONTES CLARIORES APUD VETERES QUORUM EXPLICATIONEM VIDE SUIS LOCIS.

Acroceraunii et a, Monti della Chimera, Epiri. Aetna, Mongibello, Siciliae. Almus, Arpatarro, Pannoniae inferioris. Amanus, Monte Nero, Syriae. Antilibanus, Abellinas, Coelesyriae. Apenninus, Apennino, Italiae. Argeus, Monte di Saustia, Cappadociae. Athos, Monte Santo, Macedoniae. Atlas, Iduacal, Mauritaniae Tingitanae. Bagous, Coibocaran, Drangianae et Ariae. Bepyrrus, Bonpruo, Indiae ulterioris. Bermius, Messo, Macedoniae. Callidromus, di Livadia, Epiri apud Achaiam. Calpe, Gilbraltar, Hispaniae. Candavia, Canovia, Macedeaiae. Casius, Lison, Phoenicis. Alter, Palaestinae. Caucasus, Cocas, Iberiae et Albaniae: Item Indiae. Cemmenus, vide Gebenna. Ceraunii, iidem Acrocerauniis et Caucaso. Chimaera, Lyciae, ignivomus.


image: s0212b

Choatras, Cabusco, Parthiae. Cithaeron, Monte di Stives, Boeotiae. Citorus vel Citorum, Monte di Famastro, Paphlagoniae. Coronus, Basaresi vel Basarasi, Parthiae atque Hyrcaniae. Cragus, li sette Cavi, Lyciae. Cybele, Phrygiae magnae. Cyllene, Arcadiae, altissimus. Dicte et Dictaeus, Lasthi, Cretae. Dindymus et Dindyma, Germian, Phrygiae magnae. Elephas, Felles, Aethiopiae. Emodus, Moghali, Scythiae et Indiae. Erymanthus et Eryx; ille Dimizana, Arcadiae: hic Monte di S. Giuliano, Siciliae. Falernus, Falerno, Campaniae. Garganus, Gargano, Apuliae. Gebenna, qui et Cemmenus, d'Auvergne, Galliae, Ferrar. Baudrando nunc les Montagnes des Sevennes seu les Sevennes vulgo. Grampius, Granzebain vel Gransbain, Scotiae. Haemus, Balkan, Thraciae. Helicon, Eialia, Boeotiae. Horminius di Castamona, Bithyniae. Hyperborei, Camenipoias, Sarmatiae Asiaticae. Ida, Ida, Phrygiae. Alter, Psiloriti et Psiloteri, Cretae. Idubeda, Sierra d'Atienza et Monte di Strella, Lusitaniae. Imaus, Altay, Scythiae. Ismarus, di Polystilo, Thraciae. Iura et Iurassus, Ioux et Iurat, Sequanorum. Libanus, Libano, Phoeniciae. Lunae Montes, Bed, Aethiopiae, trans Aequatorem. Maenalus et a, Arcadiae. Marianus, Sierra Morena, Hispaniae. Masdoranus, Chiteliur, Parthiae et Ariae. Massicus Monte Masso, Campaniae Italicae. Mcbrodes, Madonia, Siciliae, Niphates, Curdo, Armeniae maioris et Mesopotamiae. Nysa, Indiae citerioris. Oeta, Bunina, Thessaliae seu Phthiotidis. Olympus, Lacha, Thessaliae, Mysiae; Anatolaidag, Lyciae et Cypri. Orospeda, Siera de Molina et de Alcaraz, Hispaniae Tarraconensis. Ossa, Oliva, Thessaliae. Othrys, Delacha, Phthiotidis. Pangaus, Castagna, Thraciae. Pariedrus, et Paryadris, Leprus, Armeniae. Parnasus et Parnassus, Liacura, Phocidis. Paropamisus, Calchistan, Asiae. Pelios, Petras, Thessaliae. Pindus, Mezzovo, Epiri et Thessaliae. Pylei et Pylae, Monte Amara, Aethiopiae. Pyrene et Pyrenaeus mons, les Pirenees, Hispaniae. Phodope, Valiza, Thraciae. Riphaei, Boglovvy, Sarmatiae. Romaricus, Remiremont, Galliae Belgicae Ferrar. Sed hoc castri potius vel oppidi nomen est. Scardus, Monte Nero, Macedoniae. Aliis Krantz. Semanthinik, Idifa, inter Sinas et Seres. Soractes, qui et Faliscorum di S. Oreste. Sudeti, Fiechtelberg, Germaniae. Sypilus et Sipylus, Siropino, Lydiae. Taenarus, di Maina, Laconicae. Taurus, Asiae, varie nominatur. Taygetus, Mittena, Laconicae. Tetricus, Monte di S. Giovanni, Umbriae. Tmolus, Tomalitze, Lydiae. Vesevus et Vesuvius, Monte di Somma, Companiae, Vesulus Monviso, Galliae Subalpinae. Vogesus, Vauge, Galliae Belgicae. Zagrus, Adilbegian, Mediae. Zametus, Zimas, Arabiae Felicis, etc. Celsissimi autem in Geocosmo Montes, e modo dictis sunt Athos, Cyllene, Olympus, Parnassus etc. e Novi Orbis Montibus, Picus inprimis Teneriffae, alias Pico de Terraira et Pico de Teide dictus, qui ad 60. milliaria in mari videtur, et hodiernis Geographis in primum Meridianum assumptus est. Dein, Pico di S. Georgio, in Asoribus, Pico de Adam in Zeilan insul. Figenoiamma, Iapaniae mons, qui nubes excedere creditur, etc.

MONTES Acuti Spitzberg,, regio recens detecta, multo supra Norvegiam, in Boream extensa, ubi altitudo Poli arctici est 80. grad. circiter: Versus Groenlandiam. Sed an sit pars eius. seu insula, aut continens, nescitur. Dividitur in Spitzbergam propriam quae ad Occasum, et novam Frisiam ad Ortum. Vide Spitzberga.

MONTES Aerii sic vocantur apud Diodor. Sic. in fine l. 4. montes quidam Siciliae, qui hodie Montisori vocantur, Fazallo [orig: Fazall˘] auctore. Eorum pars editissima, Monte Artesino. Ex his montibus apud Capitium oppid. Himera in Occasum, Gelas in Meridiem, et Terias in Ortum profluunt.

MONTES Asturiae Montes de las Asturias, inter hanc et regnum Legionense, ab Ortu in Occasum per 20. leuc. extensi.

MONTES Clari Hispanice Montes Claros, nomen in Hispania Familiae inclitae, quae Mendoziae ramus est, cum titulo Marchionatus. Rodericus enim, ex posteris Didaci Hurtadi de Mendoza (primi Ducis del Infantadgo et inter septem filios Inici Lopezii Mendozae


image: s0213a

primogeniti) Marchionum de Montes Claros conditor exstitit, quorum haec est series. praefati Didaci Hurtadi I. fil. Inicus Lopezius Dux de l'Insantadgo, genuit Didacum Hurtadum II. de Mendoza Ducem del Infantadgo, quo [orig: qu˘] et Maria [orig: MariÔ] Pimentellia [orig: PimentelliÔ], praeter primogenitum, qui Patri in Ducali dignitate successit, natus Rodericus de Mendoza et Luna, Marchio de Montes Claros factus est, et ex Francisca Mendozia Dn. de Colmenar suscepit Iohannem de Mendoza et Luna Marchionem de Montes Claros, maritum isabellae Manriciae de Padilla, et ex ea Patrem Iohannis Manuelis de mendoza et Luna Marchionis de Montes Claros: quo [orig: qu˘], et Luisa [orig: LuisÔ] Portocarrera [orig: PortocarrerÔ], Isabella de Mendoza, hoc [orig: h˘c] saeculo [orig: saecul˘] genita est. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nihil. Eur. Part. 2. p. 48.

MONTES S. Engilberti les Monts de S. Inglevert, in Morinis, quondam Centulensis Abbatis, a vico proximo eiusdem nominis dicti. ibidem, sunt quoque Montes a Novo Castello Danis cognominati, les Mons de Neufcatel, et Dannes, Hadr. Vales. in voce Morini.

MONTES Excelsi qui Tyrensi urbi ab Oriente adiacent, in quibus dominus castri Thoron, sive Torono, magnas et amplissimas habebat possessiones. Tyrius, l. 13. bell. sacr. c. 13. et l. 17. bell. sac. c. 14. et l. 22. bell. sacr. c. 24. Vitri c. 43. est in tribu Aser.

MONTES Leaenae vide Leonis Mons.

MONTES Lunae seu Cafates,, montes sunt Africae, qui totam Monomotapae regionem fere cingunt; quemadmodum in eadem Orbis parte Atlas, a litore Occidentali per totam Africam sese extendit, versus Orientem usque ad confinia Aegypti loca. Atque hos Montes Lunae Kircherius, unum ex nodis facit magnae illius Montium catenae, quam ille a Polo ad Polum duci nodisque veluti secari ac stringi animadvertit. Ducit hanc in circulum ordinatam ossaturam montium primum a Polo Arctico per Islandiam, Scotiam, Angliam, Germaniamque continuata [orig: continuatÔ] montium serie, ac recto tramite usque ad Alpes, quae sint veluti nodus catenae magnae, quo [orig: qu˘] discontinuo [orig: discontinu˘] ordine montes extensi, sicubi nonnullam connexionis labem incurrerint, vinciantur et ad firmiorem consistentiam constringantur. Ab Alpibus dein novo velut annulari ordine implexi Apennino iunguntur, quo [orig: qu˘] totius Italiae meditullium, haud secus ac spina quaedam dorfi, continuata [orig: continuatÔ] serie per Siciliam Montibus Africae, quos Lunae vocant, connectitur. Alter nodus, usque ad ultimum Austri Promontor. Bonae Spei extenditur etc. Vide Athanas. Kircherium Mund. Subterr. Part. I. l. 2. c. 9. Ex iisdem Lunae Montibus Hornius Nili originem arcessit, sed hac de re vide infra, ubi de Nilo.

MONTES Nivosi seu Andes, vide Andes.

MONTES S. Martini in Guaxaca, in ora Sinus Mexicani: Sierras de S. Martin Hispan.

MONTES Samariae in quibus vineae, 2. Reg. c. 20. v. 23. Ier. c. 31. v. 5. Amos. c. 3. v. 9. in tribu Ephraim.

MONTES URBIS ROMAE, EX PETRO VICTORE.

Aventinus, Monte di S. Sabina, a sacra aede in eo constructa, Tiberi imminens, a porta Trigemina incipiens, ab aliisque prorsus discretus. Caelius, S. Gio Laterano, a basilica Lateranensi denominatus, apud portam Latinam. Esquiliae et Exquiliae, di S. Maria maggiori, et di S. Pietro in vincola, ad aedibus sacris in eo sitis. Ianiculus, S. Pietro in Montorio, ubi etiam sacra aedes S. Honophrii. Palatinus, Palazzo maggiore, Tarpeio attiguus. Pincius, S. Trinita del Monte, sic a sacra aede in eo constructa nominatus, tempore Aureliani pomoerio inclusus est. Quirinalis, Monte Cavallo ubi palatium Pontificum, aestivo [orig: aestiv˘] tempore a Pontificibus habitatum, sic ab equorum statuis, quae ibi visuntur, dictus. Tarpeius, qui et Capitolinus, ubi Capitolium, Campidoglio, Curia et Senatus, dum hic Magistratus staret. Vaticanus, il Vaticano, ubi aedes Pontificis, et S. Petribasilica. Viminalis, ubi sacrae aedes S. Laurentii in Palisperna, et S. Pudentianae.

MONTESES apud Auctorem Praedestinati l. 1. Haer. 44. Sicut Donatistas et Monteses et Parmenianos vocamus, Donatistas a Donato, Monteses a montis latebra; et Haer. 69. Hi Haeretici in partibus Italiae Monteses appellantur, in inferrore Africa Parmeniani, in Carthaginensi Donatistae. Aliter Montesiani, apud Commodianum Instruct. 21. Montesianis inscripta [orig: inscriptÔ], ubi primus versus ita concipitur,

Monteses Deos dicitis, dominentur in duro
Obscurati malo etc.

Iidem cum Montensibus praefatis, uti ex Auctore, Praedestinati clare liquet. Epiphanius tamen et Novatianos *monthsi/ous2 appellat: Car. du Fresne in Glossar. et Addition.

MONTESIA urbs regni Valentiae. Item Ordo ibi militaris, post Templarios exstinctos, institutus, A. C. 1317. Statuta eadem fere cum Ordin: Calatravae statutis. Equites, dicti fratres B. Virginis; in Aragonia, Valentia et Catalonia amplissimos possidebant reditus. Sub M. Magistro. Surita l. 3. rer. Ind. Mariana l. 15. Hist. c. 16. Spond. A. M. 1317. num. 3.

de MONTESONO Iohannes, vide Iohannes.

MONTEVELI nomen officii, apud Persas, vide infra Muslimi.

MONTFORTIA Familia inter Germaniae illustres, iam saeculo [orig: saecul˘] XIII. floruisse legitur. Exillis Brigantiam, patrimonium gentis avitum, Rudolfus, unius lineae extremus et sine liberis mortuus, Leopoldo Austriaco vendidisse dicitur. A Wilhelmi, mortui A. C. 1354. filiis Wilhelmo et Henrico, duae exstitere [orig: exstitŕre] lineae, quarum haec exstincta est A. C. 1574. illa adhuc floret. Hermannus enim Comes de Montfort, e x Caecilia Domina de Liechtenstein, pater fuit Georgii, qui Catharinae Polonicae (filiae Sigismundi Regis Poloniae, ex Barbara, Stephano Comite Scepusiae Palatino Transylvaniae, defuncto A. C. 1515. genita) coniugium meruit. His parentibus


page 213, image: s0213b

genitus iacobus Comes de Montfort, Catharinam sibi iunxit Fugeriam (Antonii Fuggerii Comitis de Kirchberg filiam) atque ex ea suscepit Iohannem Comitem, qui obiit A. C. 1619. Pater ex Sibylla Fuggeria consobrina Hugonis Comitis Montfortii, desuncti [orig: desunctţ] A. C. 1662. Hoc [orig: H˘c] et Iohanna [orig: IohannÔ] Euphrosyna [orig: EuphrosynÔ] Truchsessia [orig: TruchsessiÔ] natus Iohannes, Mariam Catharinam (filiam Carpoo Oidpvoco Ernesti Comitis Sultzensis) duxit, atque ex ea liberos genuit. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ. Part. I. p. 157. et in Ind.

MONTFORTIUS [1] Lambertus Horsius, vide ibi.

MONTFORTIUS [2] Simon, vide Simon.

MONTGOMERIENSIS Comitatus Montgomeryshire provinc. Walliae Borealis cum oppid. praecipuo cognomine, intre Salopiam Comitatum ad Ortum, Merviniam, et Cardiganiam in Occasum, et radnoriam in Meridiem; item Comitatum Normenniae. Notus Comes Montgomerius, qui, cum in ludis equestribus, Henricum II. Galliae Regem letaliter vulnerasser [orig: vulnerÔsser], aula [orig: aulÔ] sponte exul, in solitudinem abiit, ab amicis dein monitus, ut S. Scripturae lectione maerorem solaretur, Reformatorum in Gallia intignis defensor evasit. Vide Thuan. in hist. Ioh. Ser. Inv. Hist. Gall.

MONTHABURUM castellum munitissimum in Germania a Basano Sicambrorum rege constructum. Olymp. 131.

MONTHOLONUS Franciscus, vide Franciscus, item Nicolaus.

MONTIA vide MODOETIA.

MONTICOELIUS Obeliscus, vide Obeliscus.

MONTILIUM Ademari Montel-imar, castrum olim, nunc oppidum Galliae, in Deplphinatu, ad Rubeonis Roubion, et Rhodani confluentesEius meminit Petrus Monachus l. de bello Albig c. 84. Fuit olim sub propriis Dominis, e familia Aemariorum, unde Montilium Aemarii seu Ademari, dictum est. Et quidem Geraldi Aemarii mentio servatur in vetere inscriptione, quae in Curia loci hodieque superstes, sic incipit; Anno [orig: Ann˘] ab incarnatione Domini MCXCVIII. Ego Geraldus Aemarius et Ego Lambertus nos Domini Montilii per nos et nostros bona [orig: bonÔ] fide et sine dolo et mera [orig: merÔ] liberalitate et spontanea [orig: spontaneÔ] voluntate donamus --- -ominibus nostris de Montilio --- -ne de cotero toltam vel quistam vel aliquam novam exactionem etc. Integram vide apud Iac. Sponium Itinerar. Graeciae Part. 3. p. 19. et 20.

MONTINIACUM [1] oppid. Petrocorii, ad Vezeram fluv. fere 7. leuc. a Petrocorio Urbe in Ortum Tutelam versus, 4. Sarlato in Septentrionem Montignac vulgo.

MONTINIACUM [2] Regium oppid. tractus Bassiniaci, ad Mosam, prope eius fontes, 6. leuc. a Lingonibus. on Caeciam, 7. a Calvomonte in Ortum; vulgo Montigny le Roy.

MONTINUS montium Deus, apud Arnobium l. 4.

MONTIO [1] urbs munita Aragoniae, conventibus regni nobis, in colle, ad Cincam fluv. 2. leuc. infra barbastrum in Meridiem, 6. ab Ilerda in Circium, 5. a Fraga in Boream. Expugnata A. C. 1643. a Gallis, sed recepta ab Hispanis. Moncon vulgo.

MONTIO [2] vicus Lotharingiae, castro dare nomen idoneus, monti impositus, unde ein nomen, vulgo Moncon, vel Moucon. Huic adiacet proximus Pons Mosellae et amniculo confluentibus impositus, unde Pont a Mousson. Hoc oppidum 8. iam portas habens S. Imperii urbibus adiunxit Carolus IV. Imper. in gratiam Roberti Ducis Barrensis ac Marchionis Patrensis. Sedet ad utramque Mosellae ripam, sed ad sinistram magis. Hadr. Vales. Notit. Gall.

de MONTIOSIEU Ludovicus, vide Ludovicus.

MONTISBELICARDUM vulgo Mombeillard: oppid. Sequanorum, sub Comite, ex familia Wirtembergica. Hoc ne burgundicum agnosceret feudum Henricus fil. Ulrici, A. C. 1480. demortui, neque Dolae compareret, ab Imperatore iussus est. Hinc idem Basilienses et Sundgoios, pro Carolo Burgundo, A. C. 1474. infestavit, mortuus Uraci, A. C. 1519. Pater communis duarum linearum, Ducalis primae, per filium Ulricum et Montisbelicardicae, seu Ducalis secundae perfilium Georgium. Ulricus a Carolo V. Ducatu exutus; Montisbelicardi commoratus est, A. C. 1525. illudque Galiae Regi oppigneravit, A. C. 1533. sed reluit A. C. 1534. religione Euangelica [orig: EuangelicÔ] in Principatum introducta [orig: introductÔ]. Linea [orig: LineÔ] eius in Ludovico Pio, A. C. 1593. exstincto, terminata [orig: terminatÔ]: successit agnatus Fridericus, sub quo Colloquium constitutum est A. C. 1586. inter Bezam ac Musculum, ab una: et Iac. Andreae, Luc. Osiandrum et Theod. Schnepfium, ab altera parte, nullo [orig: null˘] successu. Hinc Legatus Principum German. in Galliam profectus est. Obiit A. C. 1608. Pater Ioh. Friderici, qui Stutgardianum, Ludov. Friderici, qui Monpelicardensem. et Iulii Friderici, qui Iulianum seu Brentianum ramum orsus est. Medius itaque Monpelicardum nactus, reditus suos, absque subdtorum onere, aliquot fodinis et fabricis ferri institutis, non parum auxit: Mortuus A. C. 1631. Ei fil. fuit Leopoldus Fridericus, sub quo oppidum a Gallis protectum est: usque ad pacem Monasteriensem, qua [orig: quÔ], deducto [orig: deduct˘] praesidio [orig: praesidi˘] Gallico [orig: Gallic˘], Princeps ditionem recepit. Moriens A. C. 1662. successorem reliquit fratrem Georgium eruditione inclitum, qui ducta [orig: ductÔ], Anna [orig: AnnÔ], filia [orig: filiÔ] Gasparis Colinii Marescalli, multa in Gallia bona obtivit: e quibus Castellione ad Lupam vendito [orig: vendit˘], Colinium dominium retin vit. Pater trium filiarum Henricae, Eleonorae Carolae, et Annae: ac filii Eberhardi Leopoldi. Principatus eius a Gallis, sub finem A. C. 1676. occupatus est. Vide Phi. Iac. Spenerum Syll. Geneal. Hist. et Mons Belligardus.

MONTISBURGUS vulgo Montebourg, burgus Galliae, in monte positus, in dioecesi Constantiensi, prope Valolnias: cum vetere Monasterio, Abbatiae nomine, Benedicti regula [orig: regulÔ] et S. Mariae titulo [orig: titul˘] insigni.

MONTISIANUS Marcus Antonius, vide ibi.

de MONTLENORI Guido, vide Guido.

MONTLUCIUS Iohannes Episcopus Valentiae, frater Blasii, Galliae celebris Mareschalli. Sedecies Legatus, quinque Galliae Regibus, in Italia, Germania, Anglia, Scotia, Polonia et Constantionpoli, egregiam probavit opera. A Carolo IX. in Poloniam missus, regnum illud Henrico Anduio feliciter conciliavit. Obiit Tolosae A. C. 1579. a Ronsardo, Murteo, Cuiacio, Thuano


page 214, image: s0214a

Scaevola S. Marth, impense laudatus. Reformatis eum favisse Dupleix, Spond. etc. scribunt. Vide etiam Blasius Montlucius.

MONTMELIANUM arx munitissima Sabaudiae, in rupe, cum oppid. adiacente et ponte ligneo, ad Isaram, in confinio Delphinatus, 3. leuc. a Camberiaco in Austrum, vix 2. ab arce Barana. Vulgo Montmelian. In Gallorum potestatem, hoc [orig: h˘c] bello [orig: bell˘] pervenit.

MONTMORANTIA Familia, vulgo Montmorency, inter Gallicas nulli secunda, quam Andreas du Chesne insigni opere excoluit, ab Eberhardo, Hugonis Capeti parastate (ut ad fabulosas traditiones non accedamus) deducitur. Et quidem, primis tempribus, iuxta stirpem enati sunt palmites Dominorum de Bray, Montlehery, Crecy, Attichy, Marly, S. Leu, et qui peculiarem dein stirpem constituere [orig: constituŕre] viri sunt, Lavalleorum. Deinde, ex eodem trunco prodierunt, Domini de Conflans, Beausault, Goussainville, Auuremesnil, Croisilles, Neuville, Hubermont, Bours et Esquencourt. Demum, cum Iohannes II. Dn. de Montmorency tres filios habuisset, Iohannem, Ludovicum et Wilhelmum; a primo, in Belgio, domini Nivellae et Comites Hornae, a secundo Barones de Fosseux (e quibus Marciones de Thury; Barones de Lauresse, Comites de Bouteville ac de Lusse derivantur) atque iterum Barones de Wastines (auctores Comitum de Esterre, Principum de Robecque, Marchionum de Morbecque ) a tertio, in Francia Duces de Montmorency et Damville, in Henrico II. Admirali Franciae, decollato A. C. 1632. terminati, ortum trahunt. Haec autem Montmorantiae istius lineae series; Carolus Dn. de Montmorency. Marescallus Franciae, defunctus A. C. 1381. ex Petronella Villeria (filia Adami le Begue Dn. de Villiers ) pater fuit Iacobi de Montmorency, exstincti A. C. 1414. Hoc [orig: H˘c] et Philippa Melodunensi, (filia Hugonis de Melun Dn. de Anthoing, ex Beatrice de Beaussart, Roberto Dn. de Wingles Connestabili genita [orig: genitÔ] ) natus Iohannes II. Dn. de Montmorency, obiit A. C. 1477. relicto [orig: relict˘] ex Margareta d'Orgemont Dn. de Torigny, praeter Iohannem et Ludovicum, Wilhelmo [orig: Wilhelm˘], qui decessit A. C. 1551. Hoc [orig: H˘c] et Anna [orig: AnnÔ] Potheres (filia [orig: filiÔ] Guidonis Potheres Comitis de S. Pol. Dn. de la Rochepot ) genitus Annas Dux de Montmorency, Connestabilis Franciae, decessit A. C. 1567. Pater, ex Magdalena de Sabaudia (filia Renati Legitimati de Sabaudia Comitis de Villars, Philippo Duci Sabaudiae, ex Bona de Romagnan genita) Francisci Ducis de Montmorency Marescalli, qui obiit A. C. 1579. Henrici I. Ducis de Montmorency Connestabilis (quo [orig: qu˘] defuncto [orig: defunct˘] A. C. 1614. ultimus familiae Henricus II. praedictus genitus est) Caroli Ducis de Damville, exstincti A. C. 1612.) Gabrielis Dn. de Montheron, qui decessit A. C. 1562. Guilielmi Dn. de Tore, Leonorae (quae nupsit Friderico Turrio Vicecomiti Turenae) Iohannae (uxoris Ludovici de la Trimoville, Ducis de Thovars ) Catharinae (uxoris gilberti de Levis Dn. de Ventadour ) Mariae (uxoris Henrici Foxii Comitis de Estrac ) Annae, Ludovicae et Magdalenae, Abbatissarum. Spener. Part. 2. p. 98.

MONTMORENTIUS Franciscus Belga, patria [orig: patriÔ] Ariensis, Comes Stegrensis et Morbecanus, Praepositus Cassetensis et magnus Decanus S. Lamberti, Leodii, floruit nostro [orig: nostr˘] saeculo [orig: saecul˘]. Eius exstant: Pietas victrix in 7. Psalmos Poenit. expressa lyrice: Eiusdem Poetica Sarorum Canticorum expositio cum accessione 15. Psalmorum, Lyricis modis expressa: In Cant. Canticorum Expositio Poetica: Poemata in unum collecta etc. Obiit A. C. 1640. aetat. 60. Swertius Athen. Belgic.

MONTONIUM oppid. Aprutii, cum titulo Comitatus. Item, oppid. Vindocinensis tractus, ad Laedum fluv. in confinio provinc. Cenomanensis, 4. leuc. infra Vindocinum in Occasum, 9. ab Ambacia in Septentrionem. Montoire vulgo.

MONTREVELLIA Familia Gall. Montrevel in Galliae Regno illustris, Balimiae stirpis ramus est. In hac enim cum a variis dominis variae lineae cognominatae sint, primaria facile est de Monterebello seu Montrevel dicta, cum A. C. 1427. Comitis dignitate cum hoc titulo mactaretur Iohannes. In cuius liberis, Iohannes primogenitus titulum Comitatus ad posteros propagavit; eius autem frater Petrus de Monte S. Sorlin appelatus est. Donec Petri nepos Marcus, ducta [orig: ductÔ] Iohannis pronepte Bona [orig: BonÔ], ad se transtulit ex altera linea decus semel stirpi collatum. Nihilominus Marci progenies mascula, cum etiam alia accessissent, in nepotibus defecit. Itaque Montrevellia hereditas ad Claudii (qui Marci frater erat) filium Franciscum delapsa est, et adhuc in posteris haeret, quorum progenitores hi fuere [orig: fuŕre]. Guido de la Baume Comes de Montrevel, qui obiit A. C. 1516. ex Iohanna (filia Iohannis de Longvy Dn. de Raon et Giury ) pater fuit Claudii de la baume Baronis de Mont S. Sorlin: quu et Guilielma [orig: GuilielmÔ] d'Igny, genitus Franciscus de la Baume Comes de Montrevel, iunxit sibi Franciscam agnatam (filiam Iohannis IV. de la Baume Comitis de Montrevel, neptem Marci de la Baume Comitis de Montrevel et Bonae, Iohanne III. de la Baume Comite de Montrevel genitae) eque illa fuscepit Antonium de la Baume Comitem de Montrevel vel M. de S. Martin le Chastel, qui obbit A. C.1595. Huic ex Nicolaa de Montmertin natus Claudius Franciscus dela Baume Comes de Montrevel obiit A. C. 1621. Pater ex Iohanna d'Agoult de Montauban de vesq. de Montlor (filia Francisci Ludo vici d'Agoult et de Montauban Comit de Sault ) Ferdinandi comitis de Montrevel, Caroli M. S. Martini (cui nupsit Albertina Maria de la Baume de S. Martin ) Mariae (quam matrimonio sibi iunxit Spiritus Alartus Dn. d'Esplan ) Margaretae (Francisco do Galles, Baroni de Miribel elocatae) Iohannae Monialis et Franciscae: e quibus Ferdinandus, ducta [orig: ductÔ] Maria [orig: MariÔ] Olier de Nointel genuit Marchionem de Saint Martin, patrem Marchionem de Savigny atque Comitem de Brancion. Spenerus Part. I. p. 104. et in Ind.

MONTUNATES pagus Insubriae Galerato proximus, 24. mill. pass. a Mediolano; Albicia Merulae.

MONUBILES seu MONABILES, apud Auctorem Itinerarii


image: s0214b

Burdigal. Inde non longe quasi ad lapidis missum sunt monumenta duo, monubiles mira [orig: mirÔ] pulchritudine factae, in unum positus est Esaias Propheta: pro volubilia, uti Salmasius iudicat, qui monumenta hic [orig: hţc] in telligi ei(lhmatika\, i. e. concamerata, qualis olim omnia Iudaeorum sepulchra, ut et Graecorum subterranea, quas Cryptas dicebant et speluncas, contendit. vide eum ad Solin. p. 1219. et supra.

MONUMENTUM [1] Iureconsulto ff. de Religiosis, et sumptibus funerum, idem est quod Graecis Cenotaphium, ita enim ille: Si ibi sit corpus, dici sepulchrum: si absit, dici Monumentum, ut et Graecis Cenotaphium, quia structum solum ad memoriam defuncti. Virgilio Aen. l. 6. v. 505. Inanis tumulus, Suetonio in Claud. c. 1. Honorarius tumulus, dictum: Unde vetustae marmorum inscriptiones, notante Alciato [orig: Alciat˘] l. 10. Par. c. 12. haec verba praeferunt, ob honorem: et Tacit. Honorique Patris Princeps ipse cum Legionibus decurrit, Annal. l. 2. c. 7. Philostratus in Apollonii vita l. 8. c. 13. vocat Pseudotaphium, quia mendax sepulchrum; Nonnus *kenh/rion kai\ tu/mbon keno\n, Dionys. l. 2. etc. Horum duplex usus, quorum alterum indigitat la Cerda, in loc. cit. Virgilii ubi Monumentum istius modi ab Andromache marito Hectori in Epiro constructum memorat Poeta; Consuevere [orig: Consuevŕre], inquit, Veteres iis, quos amabant; pluribus in locis imaginarium quendam tumulum excitare. Hinc Druso, cuius cadaver Romae in Campo Martio humatum, Exercitus honorarium tumulum, ut habet Sueton. loco praefato [orig: praefat˘], excitavit: circa quem deinceps stato [orig: stat˘] die quotannis miles decertaret, Galliarumque civitates publice parentarent. Et Alexander, Cenotaphium in Gallia, Romae amplissimum sepulchrum meruisse, dicitur apud Lamprid. in eius vita: c. 63. Euripidi quoque, quum ipse in Macedonia sepultus esset, in Attica honorarium tumulum excitatum esse, refert in Atticis Pausan. Alterum innuit Xenoph. in Expedit. Cyri l. 6. His, quorum corpora inventa non sunt, Cenotaphium magnum fecerunt pyramque magnam et coronas imposuerunt. Nempepostquam defuncti cadaver haberi non poterat, Graeci a)nakale/sasqai solebant th\n yuxh\n, i. e.

---- Manes ter voce vocare:

dein Monumentum ei erexerunt, in nominis eius perennem memoriam. Sic in Corinthiacis Pausan. Ducibus omnibus, qui ad Ilium ceciderant, istiusmodi tumulum exstructum esse refert. Idem Pythagoraei iis, qui a doctrina sua defecissent: et Athenienses omnibus in mari mersis, factitasse [orig: factitÔsse] leguntur; Pythagoraei quidem ideo, quia illos, qui principia suae sectae deseruissent, pro mortuis habebant. In specie, quorum in praelio occisorum cadavera dignosci non poterant, Cenotaphio in Ceramico honorabantur Athenis, unde Aristoph. in Auibus, o( *keramiko\s2 de/zetai nw\. Vide Fortun. Licetum de Gemmis Annularibus, c. 153. ubi Chiorum nummum aereum, in Homeri honorem cusum, explicat, ut et' supra in voce Coenotaphium, pro Cenotaphium. Alias Monumentum, Graece mnhmei=on, Suidae, *mnhmei=on o( ta/fos2: mnh=ma, Ammonio, qui duo haec subtilius distinguit, *mnhmei=a, inquiens, e)/legon ta\ mnhmo/suna, *mnh/mata kai\ tou\s2 ta/fous2 mnh/mh ga\r gi/netai nekrou=, mnei/a de\ tou= cw=ntos2. Sed usus obtinuit ac pervicit, ut mnhmei=a passim sepulchra dicerentur, non tantum mnh/mata. Vide supra in voce Memoria. Dicebatur autem Monumentum proprie tumulus, cum cippo, ad memoriam defuncti imposito, Atticis s/hma. Quod his versibus expressit summus Poeta Virg. l. 7. Aen. v. 3.

---- Ossaque nomen
Hesperia in magna si qua est ea gloria signat.

Ovidius, tumulum nomen habentum dixit, l. 12. Met. v. 2.

---- Tumulo quoque nomen habenti.

Homer. Il. l. v. 371.

*tu/mbw| te sth/lh| te, ta\ ga\r ge/ras2 e)sti\ qano/ntwn.

Ad quem versum allusit Virgilius, certe in animo habuit, ut et Ovidius. Tumulus enim nomen habens tu/mbos2 kai\ sth/lh: Alias tumulus sine nomine, tu/mbos2 merus est, qui sth/lh| caret. Non igitur Monumentum seu mnh=ma est, nisi tumulus in cippo vel columna nominis inscriptionem habeat: titulum alii vocant, unde ipsi lapidi nomen; item elogium; Corn. Nepos periculum, in Epaminonda c. 8. de quibus vocibus vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Sic cum Monumentum primitus significaret columellam vel sth/lhn mortuitumulo impositam, postea ad ipsum sepulchri locum et sepulchrum aedificatum significandum transiit. Et quidem, uti sepulchrum ab arca sepulchrali distinctum, ut quod plurium arcarum capax esset; Vide supra in Arca: ita Monumentum, generalis erat qh/kh omnium in eadem familia defunctorum, in qua singulorum corporum arcae ac sarcophagi, vel urnae aut cineraria, condebantur. Cuiusmodi sepulchra Familiaria dicuntur Caio, quae quis familiae suae constituit. Monumenta vero ea non unius generis aut formae. Apud Graecos, ubi corpora integra condere coeperunt, hypogaea et subterranea fuere [orig: fuŕre], omnesque mortui in illis Hypogaeis, in sua quisque arca conditi, iacebant: erant autem haec hypogaea fornicata, unde et kama/ras2 vocat Phlegon, qui et kli/nas2 appellat singulorum cadaverum thecas vel arcas, quae una [orig: unÔ] camera vel fornice habebantur conditae, videsupra Hypogaeum. Romanorum Monumenta supra terram exstruebantur et u(pe/rgeia erant: cuius diversitatis ratio ex diverso more processit. Qui enim corpora integra sepeliebant, quaerenda his fuere [orig: fuŕre] subterranea loca mortuis recondendis; ne cadaveris odor putrescentis in supernis sentirectur: nihil tale metuendum a cineribus et reliquiis combusti corporis. Ideo, qui comburebant corpora sua Romani, super terram conditoria aedificata habuere [orig: habuŕre]. Cuius rei argumentum non leve, quod apud eosdem, si qui defunctorum suorum cadavera non cremarunt [orig: cremÔrunt], in Cryptis ea locisque subterrancis sepeliverunt. Unde Cryptae Martyrum tot locis leguntur, in veterib. Martyrologiis et Patrum scriptis. Quemadmodum hodie quoque Procerum monumenta et si qui alii gentilia sepulchra habent. Cryptae verae sunt, specus nempe defossi et subterranei fornices, in quibus aut terra [orig: terrÔ] obruta sunt corpora, aut marmoreis et


image: s0215a

plumbeis, atque etiam ligneis arcis condita, supra exstante ad memoriam ex marmore aut lapide structa [orig: structÔ] aliqua [orig: aliquÔ] massa [orig: massÔ] et inscripta [orig: inscriptÔ], quod proprie Monumentum vocari diximus. Nec alio [orig: ali˘] more modoque [orig: mod˘que] monumen ta facta Iudaei habuere [orig: habuŕre], quibus per facultates illa habere licebat. Cryptae itidem fuerunt, ut eas auctores semper nominant, qui res eorum scripsere [orig: scripsŕre]. *sph/laia Graeci appellant. Nonnus xsqo/nia spe/h, ubi de Lazari crypta, quam Ioannes c. 11. v. 38. mnhmei=on et sph/laion vocat, ait:

*kai\ xsqo/nion spe/os2 h)=en e)/sw glafuroi=o mela/sqrou,
*kai\ lisqos2 a)ntitupoio fe/rwn mi/mhma squre/trou
*)amfipagh\s2 i)so/metros2 e)rei/deto xa/smati tu/mbou.

E quibus colligere est, quali forma [orig: formÔ] fuerint Iudaeorum sepulchra. Specus erat subt erraneus lapide structus et cameratus cum foramine desuper ad demittenda cadavera, quod lapide vice operculi claudebatur. Nec alterius generis aut formae fuisse liquet Graecorum Hypogaea. Aegyptii vero, licet cadavera sua non cremarent, quia odoribus ea condiebant, domi paud se, in conclavibus ei rei definitis, inclusos ligneis thecis vel loculis asservabant: nam periculum a foetore nullum. Herodot. zuli/nous2 tu/pous2 a)nsqrwpoeide/as2 vocat, sed et sqh=kai dicebantur. Aetius glwsso/koma nominat, Diodor. nekrosqh/kas2: neque solum arculas, in quibus iacebant condita cadavera, sed etiam monumenta ipsa plurium arcarum capacia sic vocitarunt [orig: vocitÔrunt]. Neque vero sepulchrum solum, sed et sepulchri locum, Monumentum denotat, qui plerumque huic rei sacratus erat muro clausus: ut in monumento Regillae,

*gh=n o(/sshn peri\ tei=xos2 e)u/+troxon e)stefa/nwtai.

Atque hoc dicebatur munimentum sepulchri, ut in l. 38. D. de Religios. et sumptibus fun. Interdum vero sola [orig: solÔ] inscriptione sepulchri, demodo agri, qui ad monumentum pertinebat, cavebatur, Tot pedes in agro. Quo pertinent notae illae apud Valerium Probum IN FR. P. VI. LAT. VII. Item IN FR. P. XX. IN AGR. P. XX. In fronte pedes sex, latum septem. In fronte pedes viginti, in agro pedes viginti. Quem proin locum sepulchri, is qui fundum vendebat, saepenumero excipiebat, uti de Caelio Mantuano legimus, apud Virgil. aenigmate illo [orig: ill˘] celebri, Dic quibus interris etc. de quo supra diximus in voce Loci, it. Memoria, ubi plura hanc in rem. Vide Salmas. ad Solin. p. 1206. et seqq. ut et hic [orig: hţc], praeter praedicta, passim.

MONUMENTUM [2] Caleb in tribu Iuda, Hieronym. in vita Paulae.

MONUMETHIA urbs Angliae, ad Wagam amnem, in ipso Herefordiae confinio et Glocestriae, 14. milliar. Angl. ab utraque urbe cognomine, uti 10. ab aestuario Sabrinae, 22. a Bristolio in Boream, Monmouth. Caput Comitatus cognominis, Monmoutshire, qui in Limite Walliae, inter Glocestriam est ad Ortum, et Glamorganiam ad Occasum; fuitque alias pars Walliae Meridionalis.

MONYCHUS Centaurorum fortissimus, tanto [orig: tant˘] corporis robore, ut vel procerissimas arbores humo [orig: hum˘] evelleret. Equorum autem hoc epitheton, qui unica [orig: unicÔ], eaque [orig: eÔque] solida [orig: solidÔ] ungula [orig: ungulÔ] pedes habent calceatos. Quo [orig: Qu˘] fit ut Centauris tribuatur, quibus poetarum fabulae equinos pedes affinxerunt. Val. Flacc. l. 1. v. 145.

Fert gravis invito victorem Nestora tergo
Monychus, ---- ----

Iuvenal. Sat. 1. v. 11.

---- Quantas iaculetur Monychus ornos.

Et ante utrosque Lucan. l. 6. v. 388.

Aspera te Pholoes frangentem Monyche saxa.

Nic. Lloydius.

MONYMA Milesia, castitate inclita, Mithridatis uxor, quae in desperatione rerum profligatarum detractum e capite diadema, illud collo circumligasse [orig: circumligÔsse] traditur, seseque suspendisse, et cum corporis pondere laqueus ille diruptus esset, dixisse: Execrandum diadema, neque in tam tristi ministerio nihi profuisti, moxque cum saepe illud humi abiectum insputasset [orig: insputÔsset], Eunucho regio iugulandam sese obtulisse. Plutarch. in Lucullo.

MONYMUS Corinthii cuiusdam trapezitae servus, quicum maxime cuperet operam dare Diogeni, neque tamen hoc a Domino posset impetrare, simulata [orig: simulatÔ] insania [orig: insaniÔ] monetam coepit spargere, eoque [orig: e˘que] modo [orig: mod˘] dimissus ad philosophiam se convertit, Diogenemque et Cratetem secutus est: Inter Cynicos Philosophos aestimatus. Scripsit facetias, pulcherrimis sententiis refertas. Diog. Laert. l. 6. c. 82.

MOOS fil. Rampromogeniti Ierameel, 1. Paral. c. 2. v. 29.

MOPHIM vel MUPPIM, fil. Beniamin. Gen. c. 46. v. 21.

MOPHIS Rex Indiae Taxilis fil. ab Alexandro Magno devictus. Diodor. Sic l. 13. Vide Omphis.

MOPSIA vide MOPSOPIA.

MOPSIUM Strab. Mopsius tumulus Livio l. 42. c. 61. collis et oppid. Thessaliae, inter Tempe et Larissam.

MOPSVESTENUS Theodorus, vide Theodorus.

MOPSUESTIA urbs Caramaniae, Plin. Ptolem. Strab. Episcopalis primo, dein Metropolitana, sub Patriarcha Antiocheno, ad Pyramum fluv. in mediterraneis. Malmistra quibusdam: aliis Mebsese etiam. Hic a 9. Episcopis contra Theodorum, urbis huius Praesulem, Concilium A. C. 550. celebratum est. Vide Mamisira, et Mopsus.

MOPSUS [1] Deus Cilicum, cui divinos honores exhibebant, ut est apud Origenem l. 3. contr. Celsum; et ante eum ita Tertullian. de Anima, c. 46. Nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis, ut Amphiarai apud Oropum. Mopsi in Cilicia, etc. Sed quis Mopsus iste fuerit, quaeri video. Tres vulgo Mopsos imprimis celebrant, imo totidem a Strabone in nono referri, annotavit Andreas Schottus ad Melae l. 1. c. 27. nempe isthic legas, Mopsium


page 215, image: s0215b

Pelasgitidis in Thessalia urbem sic dici, non a Mopso vate Tiresiae Thebani filio, sed a Mopso Lapitha, Argonautarum uno: ac deinde in codicibus vulgatis edi solet: *)/allos2 d' e)\sti\ *moyos2 a)f' ou(= h( *)attikh\ *moyopi/a. Et sane a Mopso, Mopsopiam dici sententia Stephani est in *moyi/on, qui similiter apud Strabonem legisse videtur, quin idem etymon exstat apud Eustath. in Dionys. Verum obstat, quod a Mopso esset Mopsia. Recte igitur Casauboniana Strabonis editio pro *mo/yos2 habet *mo/yopos2, unde a)nalo/gws2 est *moyopi/a, uti et a *mo/yoy, quomodo idem vocatur Callimacho, apud Stephan, in *moyopi/a. Quare non dubium, quin Mopsus ille, cuius oraculum in Cilicia erat, vel Thebani Tiresiae fil. suerit, vel Argonautarum unus. Posterius censet Pamelius, ad allatum Tertull. locum. Fuit is Ampyci filius, unde Ampycides dicitur Apollonio l. 4. et Ovid. Met. l. 12. Vatem autem hunc fuisse clare et Apollonus, et Val. Flaccus testantur, quamquam verisimilius sit, oraculum illud Mopsi in Cilicia non fuisse Argonautae Thessali, sed Tiresiae filii, aut nepotis. Siquidem Mopsus vates, cuius in Cilicia oraculum, non Argonauticis vixit temporibus, sed belli Troiani, uti constat ex Strabon. l. 14. Iam vero Argonautica expeditio generatione integra [orig: integrÔ] bellum Troianum antecessit. Hic Mopsus etiam fuit, a quo in Cilicia Mopsifocus, lares, sive domus. Graece *moyouesti/a. Vide Mamistra. B. Hieronym. Mopsi viculum appellat. *mo/youesti/an vocat Strabo l. 14. Cicero scribens ad Appianum Pulchrum l. 3. Ep. 8. De nostris rebus quod scire vis: Tarso Nonis Octobribus Amanum versus profecti sumus. Haec scripsi postridie eius diei, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae. Locus celebris mortuo [orig: mortu˘] illic Constantio [orig: Constanti˘] Imperatore et Episcopatu Theodori Mopsuesteni. viri a Basilio, Chrysostomo, Cyrillo laudati, sed post exortum dogma Nestorianum ab eodem Cyrillo et Ecclesia damnati. Etiam hunc Mopsum intelligo apud Pomp. Melam. l. 1. c. 14. cum scribit; Trans eosdem mons Sardemisos, et Phaselis a Mopso condita, finis Pamphyliae. Interea et Mopsus Argonauta suum habuisse oraculum videtur, idque in frica proprie dicta (interiecta nempe inter Cyrenen, et Mauritaniam) Apuleius de Deo Socratis: Pro numine postea ab hominibus culti in Boeotia Amphiaraus, in Africa Mopsus, in Aegypto Osiris. De hoc Mopso, apud Statium Theb. l. 3. v. 520. sic ipse Amphiaraus:

---- Nec me ventura locuto
Saepius in dubiis auditus Iasone Mopsus.

Ubi sic Lactantius, sive Lutatius interpres: In tantum magnus fuit Mopsus in augurali peritia, ut post mortem templa ei dicata sint, a quorum adytis saepe homines responsa accipiunt. Quibus cultus fuerit locis, non addit, sed de Africa credere debemus Apuleio, homini Afro, addo, et Mago, eoque oraculorum callentissimo. Proque hoc etiam facere videtur Seneca in Medeae Choro, Actu 3. v. 652. ubi legas:

Idmonem, quamvis bene fata nosset,
Condidit serpens: Libycis arenis
Omnibus verax: sibi falsus uni,
Concidit Mopsus, caruitque Thebis.

Favet et Ammian. l. 14. ubi quidem Argonautam Mopsum in Cilicia cultum, at recte eum in Africa mortuum tradit. Nic. Lloydius. De illo, Origenes contra Celsum l. 3. praef. in Cilicia eius responsa data per Daemonem, auctor est: *)/ar' ou)=n ou)de/n ei)sin ou(=toi ou(\s2 kate/lezas2, kai\ ou)demi/a du/nami/s2 e)stin e)n *lebadi/a| kata\ to\n *trofw/nion, ou)de\ e)n *qh/bais2 peri\ to\n tou= *)amfiara/ew new\n, ou)d' e)n *)akarnani/a| peri\ to\n *)amfi/loxon, ou)d' e)n *kiliki\a| peri\ to\n *mo/yon. Nempenihil sunt ii, quos innumerasti, neque ulla virtus Labadeae Trophonii, Thebis Amphiarai, in Acarnania Amphilochi, in Cilicia Mopsi. Nec omittenda historiool lepida, quam tum recentem memoriae narrat Plut. de Defectu Oracul. Praefectus fuerat provinciae Ciliciae Romanus. Is cum Epicureos cirum se haberet, eorumque improbae in Deos rationi accederet, ad delubrum misit hominem spectatae fidei, cum obsignatis literis, quibus inerant scripta, quae putarent numen Mopsi deceptura. Literarum gestor de more in Fano pernoctabat; venit ad eum per somnum pulchro [orig: pulchr˘] admodum aspectu vir, qui una [orig: unÔ] hac [orig: hÔc] voce edita [orig: editÔ], Nigrum, ilico abscessit. Absurda ea res visa praesentibus. Non ipsi Praesidi Romano, qui flexis genibus adoravit Mopsum, et apertis literis docuit astantes, percontatum sese fuisse iniisdem, Albumne annigrum sibi taurum immolari vellet Mopsus. Ita confusi et sepositi tum fuero [orig: fuŕro] Epicurei et Mopsus deinceps a viro illo praeclaro cultus est etc.

MOPSUS [2] cuius nomen in Pastorali olim carmine frequens Argivorum dux fuit, de quo sic Iul. Caes. Scaliger Poetic. l. 1. c. 4. Antiphemi frater, Lacius Argivus, coloniam misit in montana Colophoniorum, Mopso [orig: Mops˘] duce. Is ibi certam emit a Cylabra pastore indigena: in qua oppidum condidit, nomine *fashli/n. Antiphemus autem suis auspiciis cum sacris et Diis patriis in Siciliam coloniam duxit: ubi Gelam urbem aedificavit. Dianaeque ludos celebravit: quam in Mopsi memoriam ita cognominavit. Quare et Mopsi nomen in Pastorali carmine frequens est.

MORA [1] Ptolem. oppid. Corsicae exstinctum, in ora Boreali apud Opinum oppid. inde 4. mill. pass. in Ortum, a Bastia 12. fere, Centurinum versus; Villa de Mori vulgo.

MORA [2] apud Corn. Nepotem Iphicrate, c. 2. Hoc [orig: H˘c] exercitis moram Lacedaemoniorum intercepit, quod maxime tota [orig: totÔ] celebratum est Graecia [orig: GraeciÔ]: a Graeco verbo mei/romai, partior, unde mo/ra portio, cohors fuit apud Lacedaemonios militaris, in qua totius exercitus robur. Sicut apud Macedones, celebris fuit phalanx, stabile agmen continens octo peditum milia. Fuit autem mora, secundum nonnullos, quingentorum, secundum alios: nongentorum militum, ut videre est, apud Plut. in Pelopida etc. Diodor. Sic l. 14. me/ros2 vocare videtur: at *mo/ran Andromachus sive Auctor incertus Etymologici, cuius cohortis casum et cladem multis verbis exponit Xenophon *(ellhnik. l. 4. ubi hoc [orig: h˘c] ipso [orig: ips˘] vocabulo [orig: vocabul˘] utitur. Pausan. vero et *moi=ran appellat Laconicis. Vide quoque


page 216, image: s0216a

Hesychium, et plura apud Ioann. Meursium Atticar. Lection. l. 1. c. 15. Apud Stat. Theb. l. 10. v. 196. morae portarum, apud Virgilium, morae loricae: obstacula sunt. Uti apud eundem Statium d. l. versu 520. primae morae: veteri Scholiasti exponuntur fossata, et pinnae et antemuralia: Vide Casp. Barthium Animadversion. adloc.

MORA [3] apud priscos Romanos, mensas claudebant, Horat. l. 2. Sat. 4. v. 21.

---- ille salubres
Aestates peraget, qui nigris prandia moris
Finniet, ante gravem quae legerit arbore Solem.

Ad quae verba Dionys. Lambin. et Hadr. Turnebus, nihil prater mora prandendum suaderi asserunt, atque hoc esse, finire prandium; quia Veteres modice tantum prandebant, lautius cenaturi. At Lud. Nonnus Poetam alludere hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] ait ad saeculi sui morem, quo [orig: qu˘] tempore in usu erat, fructus omnes, cum bellariis reliquis, ultima [orig: ultimÔ] mensa [orig: mensÔ] mandere, non secus ac in lactuca quondam evenisse scimus, quae Augusti aevo [orig: aev˘] cum dapes clausisset, sub Domitiano illas inchorae coepit, uti apud Martialem l. 13. Epigr. 14. legimus. Sic Plut. docet, frigidas mensas a cauda ad caput fuisse reductas, ita ut, quae ultimo [orig: ultim˘] loco [orig: loc˘] olim adsumebantur, in primum postea locum migraverint. Horatius itaque, ex doctrina Catii, nihil aliud dixerit, nisi quod salubris sit mororum esus aestivo [orig: aestiv˘] tempore, parum anxius, an primo [orig: prim˘], vel postremo [orig: postrem˘] loco [orig: loc˘] essent sumenda; morem sui temporis respiciens, quo [orig: qu˘] postremo [orig: postrem˘] loco [orig: loc˘] sumebantur: non secus ac hodieque plerique Germanorum, ultima [orig: ultimÔ] mensa [orig: mensÔ], illis vescuntur, nulla [orig: nullÔ] habita [orig: habitÔ] salubritatis ratione. Hoc tamen non spernendum, quod Poeta monet, legenda esse mora ante aestum; sic enim decerpta aestuanti ventriculo magis conveniunt. Alias post alios cibos ingesta, si pravum in ventriculo cibum offenderint, celerrime vitiantur: primis itaque epulis assumpta probantur magis. Atque hactenus nigra, quae passim in honore sunt, quod aestate squalentem stomachum mirifice succo [orig: succ˘] suo [orig: su˘] recreant: At albus mori arboris fructus, qui minor atque infra nigri magnitudinem multum, et cum maturuit, multo dulcior, tamen ob saporis fatuitatem mensis non intertur. Narrant naturae periti, ex insitione super albam populum facta [orig: factÔ] originem traxisse: nullo vero in usu sunt, nisi ut illorum foliis sericum facientes vermes alantur. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 36. uti de elephantis, uvarum Mororumque sanguine ad praelium accensis 1. Machab. c. 6. v. 34. aliquid etiam infra voce Morus.

MORA [4] Margarita, vide Margarita.

pro MORA finis orandi consuetudo veterum Christianorum, memoratur Tertulliano Apologet. adv. Gentes, Est alia maior necessitas nobis orandi pro Imperatoribus, etiam pro omni statu Imperii, rebusque Romanis, quod vim maximam universo Orbi imminentem, ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas, comminantem, Romani Imperii commeatu scimus retardari. Itaque nolumus experiri, et dum precamur, differri, Romanae diuturnitati favemus--Oramus etiam pro Imperatoribus, pro ministris eorum et potestatibus, pro statu saeculi, pro rerum quiete, pro mora finis. Vide eum c. 32. et 39. et de hac consuetudine pluribus agentem Ioh. Forbesium Instructionum Historico Theologic. l. 13. c. 11. ž. 14. uti de Mora Nuptiali infra, lemmate Nuptiale tempus.

MORABOTINUS vide supra Marabotinus.

MORADUNUM oppid. Ducatus Iuliacensis, ad Roram fluv. cum coenobio. Vulgo Werben.

MORALES Ambrosius Cordubensis, fil. Antonii Medici clarissimi, primo Dominicano Ordini nomen dedit; unde eiectus, quod inconsulto [orig: inconsult˘] zelo [orig: zel˘], Origenem imitatus, se Eunuchum redidisset, Rhetoricam docuit Compluti; et Historiographi regii munere honoratus a Philippo II. huius iussu historiam patriae suae compositurus, totam hac [orig: hÔc] fini Hispaniam perlustravit, atque omnes Bibliothecas sollicite evolvit, in explicatione tamen Inscriptionum Romanarum non usque quaque felix. Obiit Compluti A. C. 1690. aetat. 60. Eius in lucem prodierunt, La Cronica General de Espana, Corduba, Genealogia S. Dominici, de S. S. Iusto et Pastore Complutensis Eccl. patronis, Epistola ad Ressendium. Auctor est etiam Vitae Comitis Mathildae de Canusio, Mscr. Vide Auctorem Biblioth. Hispan. Possevinum Biblioth. l. 16. c. 13. sect. 5. Auctorem Biblioth. cit. Anton. Teissier. Elogiis Part. 2.

MORANTIACUM cuius mentio in Cod. Theodos. l. 1. tit. 6. vulgo Moranci, vicus est ad sinistram Isarae ripam, inter Bellum montem et Credilium: vel certe Morhanges, castrum oppidulumve Lotharingiae, inter Saliam et Saravum fluv. Quibus in locis Imperatores Romani saepius occupati erant, cum ad arcendos transitu fluminis Germanos, tum ad Barbaros, si qui Galliam Intrassent [orig: IntrÔssent], reprimendos. Unde Duchesnium Montem Morentiacum, castrum olim, nunc vicum Lutetiae proximum, in Cod. Theodos. intelligi contendentem, corrigit Hadr. Vales. Notit. Gall.

MORASTI vicus contra Orientem Eleutheropoleos, patria Michaeae Prophetae, qui inde Morastites dicitur, Ierem. c. 26. v. 18.

MORATA [1] nomen Dominii et Familiae in Hispania, quae Manriciae seu Manriqueziae stirpis ramus est. Cum enim haec in duas praecipue lineas dividatur, Castannedensem et Trebinnensem, in illa claruit Garsias Fernandus Manricius, Henrici Infantis Aragoniae primarius Minister, et titulum Comitis de Castanneda nactus. Cuius ex Aldoncia Castellana fil. Iohannes Fernandus Castannedenses propagavit; alter vero, Gabriel, Comitis Osornensis et Ducis Galistei, titulum ac dignitatem obtinuit, quorum ille ad posteros, e quibus etiam Antonius quidam Comes de Morata factus est, hucusque propagatur. Vide infra in voce Osornensis Famil.

MORATA [2] Olympia Fulvia Fulvii Morati Ferrariensis Philosophi, filia, Andreae Grunthleri Medici Suinfordiensis coniux,


image: s0216b

Graecarum et Latinarum literarum cognitione egregie exculta. edidit Carmina et Epistolas. Obiit Heidelbergae, A. C. 1555. aetat. 29.

MORATA Oratio vide infra Politici versus.

MORATENSIS Lacus Murtensee German. ab oppido Helvetiae non incelebri Morato, de quo infra, nomen habens: Incipit a fluvio Broia, cuius aquis augetur, dein in lacum Neocomensem, prope aedes dictas a la Sauge ad Salicem, effluit: unde et vicinum pagum Sougies dictum habet. Ferunt omnino deperdi: quidquid in hoc lacu submergitur; pisconsissimus est, et aliquando tanto [orig: tant˘] gelu stringitur, ut glacies onustos etiam currus ferat. Credunt nonnulli, latius patuisse olim, et usque ad Aventicanos muros se extendisse, unde et Aventicensem fuisse dictum. Certe in foederum tabulis A. C. 1333. scriptis nominatur die Uchtsee, unde Simlerus colligit, Aventicum tunc Uchten nominatum, regioni nomen Uchtland dedisse. Vide Stumpfium de pago Aventic. l. 8. c. 18. Ioh. Bapt. Plantinum Helv. Antiq. et Nov. etc.

MORATUM [1] oppid. Helvetiae Murten incolis, Gallis Morat, ad lacum cognominem ferme in medio. Sub Romanis olim, quorum adhuc monumenta quaedam emarmore visuntur. Postea Remontiorum Comitum agnovit imperium ex parte; A. C. dein 1351. cum Bernatibus foedus iniit, quibus demum. A. C. 1475. sponte se submisit, salvis tamen iuribus suis et privilegiis, quibus iam sub Comitibus olim usum fuerat. Obsessum a Carolo Burgundionum ultimo Duce A. C. 1476. acriterque oppugnatum, sed illo [orig: ill˘] mox ingenti acie ab Helvetiis superato [orig: superat˘], liberatum est. Communem habent hanc Praefecturam, ut et Gransonium, Schwartzenburgum ac Chalansum, cum Bernatibus Friburgii, qui his alternatim per quinquennium Praefectos constituunt. Distat 2. leuc. a. Friburgo in Septentrionem, 3. a Berna in Occasum.

MORATUM [2] et MORETUM, potionis genus, apud Scriptores Eccles. Romanae. Item panis subfusci species. Vide Car. du Fresne.

MORAVIA [1] incolis Mahren, Gallis Moravie, regio German. nunc regno Bohemico adiuncta, ab A. C. 1086. sub Henrico IV. Imperatore una cum Lusatia et Silesia. Olim Marcomannia, quia fines Germaniae, qua a Danubio in Pannoniam pergitur, terminabat. Nam Germanis Mark limes dicitur, atque inde Marcomanni limitum, finiumque accolae appellati sunt. Hodie quoniam Moravia circumscriptos Morava [orig: MoravÔ] fluvio [orig: fluvi˘] habet fines, ab eodem fluv. incolae Moravi, et ipsa regio Moravia dicitur. Eam nunc tribus e partibus limitant iuga montium, silvae, saltusque et fluvii, ab Oriente videl. ab Hungaris, ab Occidente a Bohemis, ab Aquilone a Silesiis. Nam a Meridie Austriam versus plana est, a qua dirimitur Thaysa [orig: ThaysÔ] fluv. Baudrando est inter Silesiam ad Ortum et Boream; Bohemiam propriam ad Occidentem; Austriam cum Hungaria ad Austrum. Ibi alias Quadi; et fere in 2. partes a Moravo fluv. dividitur. Urbes praecipuae Olmutium, Bruna, Iglava, et Znaima. A. C. 895. 8. Methodius, Arnulfo [orig: Arnulf˘] Imperatore procurante, hic [orig: hţc] Euangelium docuit: In agris numismata M. Antonini, Commodique et aliorum nonnullorum Caesarum, tam aurea quam argentea reperiuntur, quae fidem bellorum cum Marcomannis olim in Moravia [orig: MoraviÔ] gestorum manifesta facere videntur. Tus et myrrha ibi inveniuntur uno tantum in loco, cui Gradisco nomen, non ex arbore desudantia, ut alibi lecta, sed e solo terrae eruta. Regionis positio quatenus interius patet, campestris est, campique sunt molli, et pingui solo [orig: sol˘], ideoque segetibus valde idonei, sicut colles vinetis. Culta fere tota, cultoribusque adeo referta est, ut nullum gregibus armentorum, quae nisi in solitudinibus commode pasci nequeunt, locum reliquerit. Bohemica [orig: BohemicÔ] lingua [orig: linguÔ] Moravi utuntur. Dubravius, Aeneas Sylv. Hist. Bohem. Cluver. descr. Germ. etc. Itiner. l. 5. Et quidem olim antiquum et potens fuit Regnum, quod magnam Poloniae, Hungariae et Austriae partem complectebatur, exortum circa A. C. 680. sed Regum nomina omnia non exstant. Marothus regnum hoc tenuit, circa A. C. 700. cui successit fil. Suathes, apud Bonfinium Dec. 1. l. 9. quem Dubravius Suato-Plucum appellat, A. C. 740. Hic [orig: Hţc] ab Ungaris, secundo [orig: secund˘] ipsorum adventu, magna [orig: magnÔ] Poloniae parte exutus, in Moraviam transtulit sedem Regni. Ultimus Regum famosus fuit ille Suato -- Plucus Il. quem aliqui Suendo-Copium, alii Suentopolcum appellant. Hunc Imperator Arnulfus evertit, circa A. C. 898. a quo tempore Moravia in provinciae formam redacta Polonis cessit; donec eam ad Bohemos transtulit Pretislaus circa A. C. 1040. Inter cuius successores Premissaus Ottogarus III. postquam Regnum Bohemiae ad summam amplitudinem deduxisset, tandem victus a Rudolfo I. Imperatore multas eius provincias cum vita amisit; remansit tamen posteris eius Bohemiae et Moraviae Regnum, ac Wenceslaus II. ducta [orig: ductÔ] Rixa [orig: RixÔ], Poloniae insuper Rex creatus est. Georg. Hornius Orb. Imper. p. 63. et 65. Sigismundus postmodum Imperator vivus adhuc, in generum Albertum II. Imperator. ex Austriaca familia, provinciam contulit, in qua familia hodieque haeret. Tob. Pfannerus de praecipuis Germaniae Principum gentibus c. 1. De eadem sic Conringius tr. de Finibus Imp. l. 2. c. 29. Moravorum, inquit, omne regnum iam a Carolo M. leges accepit, et Arnolphi Caesaris iussu proscripto [orig: proscript˘] ultimo [orig: ultim˘] rege Zuentepolco [orig: Zuentepolc˘] (et Ungarorum auxiliis in ordinem redacto [orig: redact˘] ) in partes discerptum a Polonis et Hunganis aliisque occupatum est: Quodque hodie nomine illo [orig: ill˘] audit, nonnisi illud est, quod Polonis tum occupatoribus cessit: Id vero saeculo [orig: saecul˘] undecimo [orig: undecim˘] Uldricus et Brzetislaus Duces, faventibus Caesaribus ereptum Polonis Bohemiae vindicaverunt, atque ita Moravia ista Bohemorum quasi provincia facta est. Et c. 4. Marahensum (ita enim ibi Moravos, Mari fluminis accolas appellat) fines haud licet exacte definire, etsi, ultra Carpatummontem, partem Daciae occupasse [orig: occupÔsse] per sit verisimile.

MORAVIA [2] provinc. ampla Scotiae Borealis ab Ortu in


image: s0217a

Occas. extensa, cuius caput Elgia, seu Elginum. Inter Rossiam et Loquabriam, ad Occasum, Badenotiam ad Austrum, Buchaniam ad Ortum, et Oceanum Germanicum ad Boream. Muray incolis.

MORAVUS [1] Ptol. Ciabrus, aliis Marus, fluv. provinciam Moraviam secat, et in Danubium cadit, ex adverso oppid. Haynburg, in Austria inferiori, 5. milliar. Germanic. infra Viennam, Posonium versus. Oritur in ipso limite Bohemiae, iuxta oppidum Altstatt, et Olomutium rigat; die Marck Germanis, Morawa Sclavis.

MORAVUS [2] Gallis MORAVIE, fluv. Serviae, Margus, seu is, antiquis quibusdam. Oritur in limite Macedoniae, versus fontes Orphei; et auctus plurimis fluviis in Istrum labitur, infra Senderinum, 80. milliar. infra Taurunum in Ortum. Ferrar. Sed Moravus, seu a, alter maior est et Bulgariae, in Danubium influens, alter minor Serviae, qui in maiorem se exonerat. Ioh. Lucio. Hic [orig: Hţc] Vladislaus Turcarum XXX. Milia stravit, A. C. 1441.

MORBIHANUM vulgo le MORBIHAN , portus capacissimus, in ora Australi minoris Britanniae prope Dariorigum Venetorum, ad Oceanum Aquitanicum, fere 7. leuc. a portu Ludovici.

MORBIUM oppid. Brigantum, nunc vicus Moresby, in Cumbria, in ora maris Hibernici 3. milliar. Angl. a Verkintonio in Meridiem.

MORBONIUM oppid. Vallis Telinae, ad Adduam, inter lacum Larium 8. et Sondrium oppid. in Caeciam, 16. mill. pass. Arci Fontanae proximum, vulgo Merbegno. An ob aerem gravem, an a morbis?

MORBUS S. Martini Gallice le Mal de S. Martin, ebrietas dicitur in Chronico MS. Bertrandi Guesclini, apud Car. du Fresne qui etiam de Morbo S. Aegidii, Gall. le mal S. Eloi: de Morbo S. Fiacrii et S. Iuliani; de Morbo S. Quintini: de Morbo Romano, Petro Cluniaccensi aliquoties memorato, nonnulla subiungit.

MORDA fluv. Walliae, apud Salopiam urbem in Sabrinam influens; Merse.

MORDAZA Hispanis capistrum seu lupatum dicitur, quo [orig: qu˘] in Hispania et Belgio ab Inquisitoribus, ad ignem damnati capistrari nonnumquam sunt soliti. Ne itaque ad rogum producti circumstantes alloqui suamque constantiam publico [orig: public˘] sermone testari possent, lingua eorum instrumento ferrco adstringebatur, ut non nisi inarticulatum clamorem possent edere, quod pertinacibus haereticis fieri debere censet Simancas, ne pusilios offendere queant, de Cathol. Institut. tit. 48. ž. 6. Vide et supra Lupatum.

MORDIAEUM civitas Pisidiae, Apollonia postea dicta, Stephan., ubi optima mala, Athenaeus.

MORDUVAE populi Moscoviae, versus Rham fluv. satis extensi, inter czeremissos Nagornos ad Ortum, et Volodimeriam ad Occasum, ubi vastae silvae; Gallis Morduates.

MORE vel MOORE, urbs Hiberniae, in Comitatu, de Mayo, in Connacia, cum titulo Episcopatus.

MOREI sive MORIENSES, populi Indiae, ligneas domos habitantes, *mwriei=, Stephano.

MORELLA [1] Iuliana, vide Iuliana.

MORELLA [2] Lucretia, vide Lucretia.

MORELLUS [1] Guilielmus, vide Guilielmus.

MORELLUS [2] Iohannes Ebroduno [orig: Ebrodun˘] Delphinas; Erasmo occulos Basileae clausit. hinc itinere in Italiam defunctus, a Catharina de Medicis, Henrici Engolismensis, Magni Franciae Prioris, filii nothi Henrici II. educationi ad motus est. Literatorum sui saeculi delitium, a Ronsardo, Dorato, Bellaio, aliis impense laudatus. Ex Antonia Loynaea, parens Camillae, Lucretiae et Dianae, quae omnes literis inclitae fuerunt. Obiit A. C. 1581. aetat. 70. Epicediorum, in Graeca, Latina Gallicaque linguis volumen iustum editum est, A. C. 1583. aetat. 70. Scaev. Sanmarth. l. 3. elog. Chorer. Hist. Delph. Vide et Ianus Morellus.

MORELLUS [3] Meraldus Delphinas, Ius Valentiae docuit, Senator Gratianopolitanus.

Guilielmus MORELLUS Normannus, Typographus Parisiensis, auctor Dictionarii Graeci et Latini. Huius frater, Iohannes, similiter Typographus eruditus, ob religionem, flammis est ustulatus. Vide de his Elogia Teisserii Part. 1.

MORENA Otho, vide ibi.

MORENU vide Doctor noster.

MORETUM [1] vulgo Moret, oppidul. agri Vastinii, ad Lupiam fluv. qui paulo post cadit in Sequanam, 15. leucis a Lutetia in Meridiem. Hic [orig: Hţc] Concilium A. C. 850. cuius nomine Lupus Ferrerius scripsit Ep. 115.

MORETUM [2] vide infra Mortarium.

MORGANA prodigiosa et admiratione dignissima parastasis, iuxta Rhegium, Calabriae oppid. media [orig: mediÔ] aestate plerumque se sepctandam exponens, de qua vide Kircher. Art. M. Luc. l. 10. p. 2. c. 1. et ex eo Auctorem Hist. Orbis Terr. Georg. et Civ.

MORGANENSIS David, vide David.

ad MORGANICUM coniugium dicitur, cum Princeps vel Nobilis, filium aut prolem habens, inferiorem duxerit; ea [orig: ] conditione, ut ne ipsa suae dignitatis titulum usurpet, nec filii ex iis nuptiis suscitati cum prioribus hereditatem sortiantur; sed hoc [orig: h˘c] contenta sit, quo [orig: qu˘] mane nuptiarum, quod Morgengaba, seu Morgangiva, vel Morgengeba, Burgundis, Alamannis Ripuariis, Longobardis dictum, sponsus eius eam donaverit. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch.

MORGANTIUM Straboni *morga/ntion urbs Siciliae, Silio Morgentia, l. 14. c. 266.

---- Non frondosis Morgentia campis
Abstinuit Marte infido [orig: infid˘]. ----

Livio l. 24. c. 27. Murgantia dicitur, Diodoro *morganti/na. Vide Cluv. Sic. Ant. l. 2. c. 8. Murgo Fazello. Populi Murgentini.

MORGANUS Mauritius, vide Mauritius.