December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 210, image: s0210a

MONS Sorelli Montsoreau, locus Galliae, in confinio Andicavorum, et Turonum, cum titulo Ducatus [orig: Ducatűs], ad Ligerim. Inter Philippi Augusti Vexillarios Milites Turoniae, numeratur Dominus de Monte Sorel., apud Hadr. Vales. Notit. Gall.

MONS Tarensi Mont-a Taire, castellum Galliae, in Bellovacis, non longe a castro Credilio Creil, ad Tarae et Isarae confluentes. Idem.

MONS Thabor mons Iudaeae, Christi transfiguratione nobilis. Olim episcopum habuit, ac Coenobium Dominicanorum. Vide Thabor.

MONS Thesauri Montresor. locus Galliae, in pago Truonico, seu castellum, sic dictum, quod ad maius Templum Turonicum B. Maurtitii Pertineret: a Fulcone III. Comite Andicavensi conditum: cum titulo Comitivae. Situm est ad Andresium vel Andrisium amnem, l'Indrois. Hadr. Vales. Nitit. Gall.

MONS Titanus San Marino, oppid. Galliae Togatae, in Romandiola, apud Ariminum, inde 10. mill. pass. vide Marinum.

MONS Tricardus Montrichart, castrum Galliae, in Turonibus, ad Carem fluv. sic dictum, quasi Mons fallacis et triconis, aut Mons fallax, et ut Virg. l. 11. Aen. v. 522. ait, accommodus fraudi. A Philippo Augusto difficulter tandem captum, et arx seu turris eius validissima eversa est, A. C. 1188. Vide Guil. Brittonem Philippidos l. 3. Condiderat autem illud Fulco III. Comes Andicavorum, cognomine Nerra, adversus Odonem Comitem Campaniensem aliosque suos inimicos. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

MONS Tuniatus Montaniata, mons Hetruriae, in agro Senensi, ex pluribus aliis montibus constans, versus confinia ditionis Pontificiae, inter Suannam, Radicofanum, et fontes Florae Fluvii. Baudrand.

MONS Vasconis Montgascon, locus Galliae. Hadr. Vales. Notit. Gall.

MONS Ventosus Mont Ventoux, locus Galliae, in Provincia. Idem.

MONS Vici Mondovi, urbs est Episcopalis munita Pedemontii, ad radices Apennini montis, versus Liguriam. 2. milliar. a Tanaro fluv. 28. ab Aquis Statiellis, 18. ab Alba in Meridiem, et 15. a Cuneo in Ortum. Ibi Academia fuit, quae nunc Taurini est. Nomen ei a Vico, loco vicino; sub Archiepiscopo Taurinensi. Olim quoque Mons Regalis dicta. Ferrar. Baudrand.

MONS S. Vinoci German. Winoxbergen, nomen Dominii et Vicecomitatus, in Flandria, a coenobio D. Winoci Angli, a Balduino Barbato, an Insulano, in monte quodam exstructo, et in oppidum tandem converso, sic dicti. Nobile illud Saiarum (genus panni tenue et praestans) textura [orig: texturÔ], annuis mense Octobri nundinis frequentatissimis, et ingressu olim ac conventu Eduardi II. Angl. Regis eiusque uxoris ac fuliae Isabellae, ad A. C. 1346. ubi hanc Ludovico Malano desponsum ibat. Distat Dunkerka [orig: DunkerkÔ] sesqui, Iperis vero 7. leucarum intervallo [orig: intervall˘], Caput Castellaniae Bergensis pecoris butyrique sapidissimi fecundae et 33. pagos continentis Lud. Guicciardinus Descript. Belg. ubi de hac urbe.

MONS Virginis Monte Vergine, oppid. Regni Neapolitani, in provinc. Principatus Ulterioris, inter Nolam ac Beneventum, in quo Monte insigne Monasterium construxit Guilielmus, Ordinis Mon Virginei sic dicti fundator, Baudrand.

MONS Viridis Montvert, locus Galliae, in superiori Arvernia, a soli fertilitate, nomen adeptus. Item urbs Hirpinorum olim, nunc urbecula Regni Neapolitani, in Principatu Ulteriori, Episcopalis sub Archiepiscopo Conipsano, ad Aufidum fluv. in limite Capitanatae et Basilicatae, 13. milliar. a Compsa in Ortum, totidem ab Acherontia in Circium. Idem nomen in eodem regno alteri quoque oppido fuit. Ut annotavit Hadr. Vales. Notit. Gall. etc. Vide quoque infra, in voce Montes.

MONSONIUS vulgo Moncaon, oppidulum munitum Portugalliae, ad Minium, e regione Gallaeciae, pluries frustra a Castellanis tentatu, 4. leuc. a Tyde in Ortum, in provinc. inter Minium et Durium dicta. Buadrand.

MONSTERBERGA vulgo MUNSTERBERG, urbs Silesiae, Ducatus olim cognominis caput: Fuit autem Monsterbergicae lineae Auctor Boleslaus I. fil. Boleslai Silesiae Ducis, qui Suidnicensem lineam condidit; frater Bernardi maioris natu, qui Patri in Suidnicio principatu successit. Boleslaus is A. C. 1236. Glacensem Comitatum, Iohanni Bohemiae Regi vendidit, unde huic potestatis in Silesiam principium: Eum tamen Iohannis filius Carolus, Boleslai victoris magnanimitatem admiratus, illi reddidit, sed hac [orig: hÔc] lege, ut coronae Bohemicae subderetur. In hoc hymno: Tribularer, si nescirem misericordias tuas, Domine, tu dixisti, Nolo mortem peccatoris etc. obdormivit, A. C. 1342. Pater Nicolai, quo [orig: qu˘] genitus Boleslaus II. a morione occisus est A. C. 1377. Huic nati Iohannes atque Henricus absque prole decesserunt: et Iohannes quidem ab Hussitis A. C. 1429. ad Wilhelmi Villam trucidatus est. Sic linea [orig: lineÔ] horum exstincta [orig: exstinctÔ], Ducatus ad Bohemiae regnum est revolutus: donec in eo Georgii Podiebradii Bohemiae Regis filios Fredericus III. Imperator investivit, in quorum familia ad superius usque saeculum haesit; demum venditus. Vide Phil. Iac. Spenerum Syll. Gen. Histor. in Fam. Piastea. ut et in voce Munsterberga.

MONSTRA quia cunabula exterrent, ter novem Virginibus expiarunt [orig: expiÔrunt] olim Romani, cantantibus carmen, donum Iunoni offerentibus, iteratisque hostiis, si primis litatum non esset, ex praescripto Augurum et Quindecim virorum, procurarunt [orig: procurÔrunt]. Non exposita tamen, sed occisa sunt, ferro [orig: ferr˘] partim, partikm igne: Plerumque in aquam immersa. Quae omnia ad placandos Deos perpetrata, qui imminentem iram Monstris monstrare videbantur. Thom. Bartholinus de Puerp. Veter. Inprimis Androgynos, ex Aruspicum disciplina; moribus Romanorum receptum


image: s0210b

erat, cum huius generis Monstra minime educanda essent religionis obtentu, in mare deportare et in profundum demergere, ut non uno in loco Iul. Obsequens testatur libello [orig: libell˘] de Prodigiis, ad avertendum, quod impendere inde Rei publ. verebantur, malum. Iac. Durantius expiationis causa [orig: causÔ] Androgynos aequoris undis suffocatos ait, quod Veteres ad pruganda et expianda mala omnia his aquis frequentissime uterentur. Quod tamen ipsum retorquet Pet. la Sena in Cleombroto. c. 8. Quippe proiectione et necatione Androgyni mare potius ipsum pollui, verba haec Cieronis pro Roscio evincunt: Noluerunt corpus feris obicere, ne bestiis, quae tantum scelus attigissent, immanioribus uteremur: non sic nudos in flumen deicere, ne cum delati esset in mare, ipsum polluerent. Vide Caspar. Bartholinum Notis in Patris l. praefatum, et supra, ubi de Exponendi more, nec non voce Mola. Sed haec de meris intelligenda Monstris, non illis, quae in lege Papia Matriproderant, quaeque nec ab Ecclesiastica dignitate, quiasanasunt, in Canonibus Veterum, excluduntur. Idem Bartholin. Pater. Vide quoque infra voce Morines. Atque hactenus Monstrum, significat fetum abnormem, et vel defectu, vel abundantia [orig: abundantiÔ] praeternaturali peccantem, adeo que curiosis monstrandum, unde nomen. Aliter sumitur vox apud Poetas passim, uti iam dicemus.

MONSTRARE ad Statium Thebaid. l. 6. v. 122.

---- Pelopem monstrasse [orig: monstrÔsse] ferebant
Exsequiale sacrum, carmenque minoribus umbris
Utile ----

docere est, veteri Scholiastae. Aliquid divinitatis certe verbum hoc infert, apud eundem l. 10. v. 719.

---- Sed nec lacrimae, nec verba movebant
Diis votum iuvenem: quin et monsirantibus illis
Fraude patrem tacita [orig: tacitÔ] subit. avertitque timorem,

Et Virgilium Georgic. l. 1. v. 19.

---- Uncique puer monstrator aratri.

Et Aen. l. 4. v. 636.

Dic corpus properet fluviali spargere lymfa [orig: lymfÔ],
Et pecudes secum et monstrata piacula ducat.

Val. item Flaccum l. 2. v. 60.

---- it tacitis ratis ocior horis,
Atque adeo non illa sequi mihi sidera monstrans,
Quae delapsa Polo [orig: Pol˘] reficit mare ----

Horatium porro Arte Poetic. v. 404.

---- dictae per carmma sortes,
Et vitae monstrata via est ----

Ac l. 2. Serm. 6. v. 10.

---- O si urnam argenti sors qua mihi monstret ----

Divinitus nempe. Unde omina et praesagia, Monstra dicuntur Statio Thebaid. l. 11. v. 143.

---- Sunt monstra Deum [orig: Deűm], sic ire parabat etc.

Ubi in veteri Exemplari explicatio hac exstat: Praemonstrationes affirmas non fortuito, sed per revelationem Deorum venire. Et l. 10. v. 205.

---- vanae nec monstra Quietis,
Nec somno [orig: somn˘] comperta loquor --

Ubi Barthius, nomine monstrorum ostenta intelligit imagines rerum futurarum, quae certa, cum a Diis offeruntur, vana cum a somno. Vide eum Animadvers. ad h. l. et alibi passim.

MONSTRELETUS vide Enguerrandus.

MONSTROLIUM vulgo MONTREUIL, urbs munita Galiae, in Picardia ad Quentiam fluv. vix 3. leuc. ab ora Maris Britannici. Dicitur quibusdam Monasteriolum, quod vide supra. Arcem habet munitam; estque in limite Artesiae, 9. leuc. ab Abbavilla in Septentrionem, 8. a Bononia in Meridiem circiter. Baudrand.

MONSTRUM in Inventario Ecclesiae Eboracensis in Monastico Anglic. Tom. 3. p. 173. idem est, quod Monstrantia in Actis S. Quirini Martyris num. 11, phylacterium videl. vel arcula, in qua Latiane Ecclesiae homines reliquias vel Eucharistiam recondere solent: Quo [orig: Qu˘] modo [orig: mod˘] Monstrances in Belgio etiam vocantur, quod hominibus osculanda praebeantur ac monstrentur, Car. du Fresne Gloss.

MONTACUTIUS Nicolaus, vide Nicolaus.

MONTALOMAGUS vulgo MANTELAN, locus celebris Galliae, in uronibus. Vicus Montalomagensis dicitur Gregorio Turonensi, l. 7. c. 47. qui Ecclesiam quoque a Volusiano ibi institutam memorat, Hist. Francic. l. 10. c. ult. Fuit autem Volusianus hic septimus Episcopus Turonicus, Hadr. Vales. Notit. Gall.

MONTANI sive MONTENSES, ab Optato Milevitano appellati sunt Donatistae Romam incolentes, quod cultu suo [orig: su˘] in montibus extra Urbem defungerentur. Sic Speluncam quandam foris a civitate gradibus sepserunt, ubi ipso tempore conventiculum habere potuissent, l. 2. Eandem ob causam, Campaetes et Campenses appellati Hieronymo in Chron. Item Rupitani et Rupitae Augustino, de unit. c. 2. et ep. 165. ubi de quodam Donatista Episcopo scribit, Praesidens paucis Afris in Urbe Roma Montensium sive Rupitanorum vocabulum propugnavit, etc. Vide in voce Donatus. At de Montanis, cognomen est Armeniae, seu potius Ciliciae Toparcharum, quod haec regio montibus rupibusque altissimis passim rigeat, uti docet Car. du Frensne ad Bryennium l. 1. n. 21. Vide quoque ubi de Assassinis seu Lassatinis; item infra voce Senex. Apud Hungaros vero proceres illis, in quorum territoriis montes, mineris auri et cupri referti, unde decimas Regi pendebant, Montanistae dicuntur, in Scheda subiecta Decretis Hungariae Regum, apud Eund Ab his diversi Montanistae, sectatores Montani Haeresiarchae, de quibus vide in hac voce.

MONTANUS [1] Archiepiscopus Toletanus, pius et eruditus. Duas epistolas scripsit, A. C. 531. Vide Isidorum, Vasaeum, etc. Castitatem suam miraculo [orig: miracul˘] defendisse dicitur, Praeses fuit Concilii 2. Toletani. Vide Acta huius Concilii.