December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0206b

MONS Alacer Alibermont, locus Galliae, in Caletis, prope Arcas, sylva [orig: sylvÔ] amoenissima eiusdem nominis clarus: a quo tres vici S. nIcolai, S. Iacobi et B. Mariae Alacris Montis cognomine censentur. Idem.

MONS Albanus [1] Montauban, urbs Galliae, in provinc. Cadurcensi, Episc opalis sub Archiepiscopo Tolosano, a Ioanne XXIII. Pontif. Roman. effecta, ad Tarnem fluv. praeterfluentem, media inter Tolosam et Cadurcos 8. leucis: cum Academia Reformatorum, ante aliquod tempus in locum vicinum translata [orig: translatÔ]. Cadurcinae autem Ecclesiae subtracta est, ut Episcopatus fieret et Tolosae cuntribueretur: Erat ibi illustre Monasterium S. Theodardi Episcopi quondam Narbonensis, in quo sedes Episcopatus constituta est. Petrus Monachus c. 63. castri Montis Albani meminit his verbis: Omnia in circuitu castra se reddiderunt excepto [orig: except˘] uno [orig: un˘], quod dicitur Mons Albanus. Sic a Ludovico quoque XIII. Rege, circa A. C. 1625. frustra obsessa haec urbs est, Idem.

MONS Albanus [2] Montalvan, oppid. Hispaniae, in Aragonia. ad fluv. Martinum, 9. leucis a Tetulo in Caeciam, Barbastrum versus distans. Baudrand.

MONS Albus [1] Montblanc, locus Galliae, prope Glannatevam: Item German. Blanckenberg, Gall. Blamont, locus Lotharingiae, Richerio in Chron. Senoniensi memoratus, qui Henricum Comitem Albi Montis et Castrum Albi Montis ac Blammont etiam appellat. Sic Montis Albani nomine in Britannia quoque Cismarina, in Provincia, in Parisiis, et alibi, multa loca veniunt, Hadr. Vales. Notit. Gall.

MONS Albus [2] Monblancq oppid. Hispaniae, in Catalonia, Ducatus titulo clarum, ad amnem Francolinum, 5. leucis a Tarracone in Boream, Baudrand.

MONS Alcinous Montalcino vel Monte Alcino, teste Volaterrano [orig: Volaterran˘], urbs Hetruriae Episcopalis sub Archiepiscopo Seu ensi, inde 17. mill. pass. non longe a via, quae Romam ducit; quae et Mons Ilcinus dicitur, in colle. Idem.

MONS Alfonsus Monte Alfonso, arx permunita Italiae, in Ducatu Mutinensi, in Carferoniano tractu, prope Castrum novum, in colle, ad Anserem fluvium, fere 22: milliar. a Lucca in Boream, 20. a Serezana, in Ortum, ad radices Apennini, Idem.

MONS Altus Aumont, vel etiam Haumont, locus est Belgii in Episcopatu Camaracensi, veteri Monasterio [orig: Monasteri˘] clarus. Cognominem quoque locum sibi habet Ecclesia Car cassonensis: Item paroecia Rivenus in Gothia Francica, utrumque Montaut dictum: quae in Aquitania, et maxime in Gallia Narbonensi, trita est appellatio, Hadr. Vales. Notit. Gall. Item nomen urbi est parvae Piceni, in ditione Pontificia, in colle, iuxta Monociam amnem, 12. mililiar. a Ferino in Austrum, 8. ab Asculo in Boream; vulgo Moutalto. Episcopalis facta est, a Sixto V. Pontifice cive eius, sub Archiepiscopo Firmano. Baudrand. Ferrarius.

MONS Amatus Montemel locus Galliae, in Cadurcorum sinibus: memoratus in tabb. Ecclesiae Cadurc. Item in superiori Arvernia, Cros de Montamat, Vales.

MONS Aragonius Monte Aragon, oppid. Hispaniae in Aragonia, vix una leuca ab Osca in Ortum, cum insigni Coenobio, Baudrand.

MONS Argentarius Monte Argentaro, in Tuscia, in ora maris Tyrrheni. Vide Argentarius Mons.

MONS Argisus Montargis, castellum vel oppid. Galliae, ad Lapam fluv. prope silvam cognominem la forest de Montargis.. An quasi Mons Ausegisi, qui Senonum Episcopus et sedis Romanae per Gallias et Germanias Vicarius, A. C. 876. floruit, eiusque conditor creditur? Est in dioecesi Senonica, 10. solum leuc. seu 30. Mill. pass. a Civitate Metropoli Senonum. Oppidum Senonum Velaunodum Caesaris l. 7. c. 11. vide ur esse, quod is inter Agedineum Senonum et Genalbum Carnutum ponit, Hadr. Vales. Notit. Gall.

MONS Arsicius Montarcis, quasi Solis ardore exustus, locus Galliae, in Parisiis. Idem.

MONS Aureolus Montauriol, locus Galliae, in dioecesi Tolosana, Idem.

MONS Aureus [1] Montoire, locus eiusdem regni, Vindocino proximus: ubi scriptam a Carolo VII. ad Sigisrnundum Burgundiae Regem epistolam se legisse, refert Hadr. Vales.

MONS Aureus [2] quadratus cum cervis, leonibuset pomis omnis generis circumdatus vite aurea [orig: aureÔ] in Templo olim Hierosolymitano. Vide infra Vitis aurea.

MONS Badonius vide infra Mons Solis.

MONS Balmaeus la saincte Baume, mons Galliae, in Provincia, ubi S. Magdalena per aliquot annos paenitentiam egisse dicitur. Situs est, inter Aquas Sextias et Telonem, 6. utrinque leucis distans. Baudrand.

MONS Barrus Montbar, castrum Burgundiae, inter Sinemurum et Castellionem: nomen habet ex co, quod adversus hostiles in cursiones pro repagulo esset. Barram enim ante annos 600. Galli pro repagulo dixere [orig: dixŕre], hodie une barre, une barriere: eoque [orig: e˘que] nomine Wilhelmus Brito utitur Philippidos l. 3. Guilielmi Barrensis pugnas describens,

---- Barras, gaudete Quirites
Fregimus, in manibus Barrae sunt denique nostris:
Nulla potest nobis iam barrula tollere Barras.

Item,

Stabat enim firmus ut Barra repagula firmans,
Agminis hostilis medio [orig: medi˘]:

Quem ibidem Guilielmum Baronem, Barrarum nobilem baeredem, appellat. Rigordus in gestis Philippi. Aug. Guilielmum de Barris, Comitem Rupis fortis, habet. Sub eodem Rege, inter Burgundiae Milites Vexillarios, tertius numeratur Bernardus de Monte Barri, a Duce Burgundiae et Pontio de Granciaco tertius, Hadr. Vales. Notit. Gall.