December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 204, image: s0204a

MONOGISSA vide Stephanum in *mono/gissa.

MONOGLOSSUM Ptol. Indiae intra Gangem Emporium. Mangalor a Nigro indigitatur.

MONOGRAMMA Prisci moris erat, in Chartis Regum et inferiorum quoque personarum, Baptismalia nomina inceptiva [orig: inceptivÔ] solum litera [orig: literÔ] designare; ut W. Dei gratia [orig: gratiÔ] Rex Angl. etc. H. Dei gratia Londinensis Episcopus, etc. Et ita saepissime, in citandis testibus. Quod etiam in nummis observatum est, iuxta illud in Capp. Caroli Calvi l. 11. p. 306. Ut in denariis novae nostrae monetae ex una parte nomen nostrum habeatur in gyro, in medio nostri nominis Monagramma, ex altera parte nomen civitatis et in media Crux habeatur. Vide Spelmann. Gloss. Arch. Idem docet Monogramma nominis CHRISTI DOMINI, quod vel Graecorum X. solitarium significavit: unde in Antiochenorum dicteriis recenset Iulianus Misopogone: *to\ *xei, fasin; ou)de\n h)di/khse th\n po/lin; ou)de\to\ *ka/ppa; Chi, inquivit, et Kappa nihil iniuriae intulerunt civitati, ubi per X. Christum, per K. Constantinum, quorum nomina ab his literis ordiuntur, indigitat Apostata. Vel duae priores literae X. et P. iunctae, et litera [orig: literÔ] P. per X. literam immissa [orig: immissÔ], hoc modo [gap: illustration] quod cum fuerit signum Constantino M. in aere monstratum, quodque postea signis militaribus, Labaro inprimis, nummisque insertum est, frustra sunt, qui ex litera X. Chi, initiali nominis Christi, crucem faciunt, exque apparitione illa nescio quid arcessunt. Quo apprime faciunt verba fortunii Liceti de recond. antiq. lucernis l. 6. c. 48. Quod Cl. Casalius ait, in illa vetusta lucernarum nota [gap: illustration] signari Crucem, et Christi Domini nomen, id ut eius Viri pietati facile dedero; sic opinor aliter antiquos ea [orig: ] nota [orig: notÔ] significare voluisse, non crucem, quae facilius, apertius et brevius absque superposito P. Graecanico, simplici sui nota [orig: notÔ] signatur [gap: illustration] . at indicare Christi nomen duabus primis eius literis in unum iunctis et ex Alphabeto Graeco desumptis, quae sunt Chi et Ro. ac indicata, et iuncta simul, efformant illud signum [gap: illustration] . Non absimili ratione D. Bernardinus nomen IESUS primus tribus literis Graecanicis abbreviavit, in hanc formam IHS. cui superimposuit crucem etc. vide quoque supra, Christi monogramma. Sed et nummis antiquioribus aetate Christi, signum hoc [gap: illustration] sculptum prolanam quoque significationem habuit, ut alia multa signa, de quibus vide Isidorum Orig. l. 1. c. 20. ubi cum afferat notas istiusmodi 26. quae vigesima apud illum secunda est, et ita formatur ex X. et P. iunctis, ut visum, *xrh/simon denotare, ait, et ex voluntate uniuseviusque ad aliquid notandum poni. Reperitur illa sculpta in nummis Ethnicorum et servilibus fugitivorum collariis: item in plerisque Regum Ptolemaeorum aereis numismatibus etc. quam vetustam Gentilium notam, sive Chrisimum, Chremetem, Chrysanthum, Chrysaorum, Chrysostomum aut aliud quid designaverit, Constantinus Aug. ad facrum usum traduxisse videtur. Vide Laur. Pignorium Ep. 24. et qui de hac nota prolixe ac erudite agit, supra laudatum Licetum, toto illo capite, ubi Lucernae Isidori ac Casalii, notam hanc habentes, explicat. Usus huiusmodi nominum compendio [orig: compendi˘] scriptorum ac certis literarum implexionibus concinnatorum non nuperus est, ut cuius Plutarchus iam in Catone meminit; exstatque Marciani Imperatoris numisma, apud Octavium Stradam, p. 249. in quo eius monogramma exaratur. Vide quoque supra Bonifacius Africae Comes. Et certe Veteres integra sua non tam nomina, quam praenomina, haud scripsisse, palam est ex veterih. Inscriptionibus et Ausonii Epigr. 35.

Lucius una quidem, geminis sed dissita punctis.
Litera praenomen sic L. nota sola facit.

In subscriptionibus praesertim, nomina ipsa posterioribus saeculis brevi literarum compendio [orig: compendi˘] scripsere [orig: scripsŕre], eaque dein in Monogrammatis contraxere [orig: contraxŕre] formam, quod septimo [orig: septim˘] maxime obtinuit; tametsi horum usum antiquiorem evincant nummi, quos ex Gazophylacio Regio aere incidicuravit Car. du Fresne, cum coeteris interioris aevi Imperatorum Constantinopolitanorum numismatibus, ad Zonarae aliorumque Byzantinorum Scriptorum illustrationem. Vide eundem in Glossario, ubi varia Regum complurium, ut et 5. Pontificum, Hadriani I. Paschalis I. Nicolai I. Xysti III> et Leonis III. monogrammata exhibet: nec non infra, vocibus Notae et Sigla.

MONOGRAMMUS vide supra Monochromatos.

MONOLEUS lacus Aethiopiae, ex quo Astaboras fluv. effluit. Strab.

MONOLINUM apud Iul. Capitolin. in Maximinis c. 1. Monolinum de albis novem: est filum unum, quo margaritae insertae sunt; nam albae sunt margaritae. Nempe gemmae et solutae ornatui mulierum admovebantur et sertae atque in lineam missae: unde apud Ulnianum, extricatae margaritae, opponuntur pertusis, quibusin linea utebatur Titii uxor l. 27. ž. 30. Dig. ad Legem Aquiliam. Et tum vel singula erant fila, Tertullian. de Habitu Mul. Unolino decies sestertium inseritur, quem locum imitans Hieronym. in Vita Pauli Eremitae uno filo viliarum insunt preria: quae hinc Monolina dicebantur, Latin. Unifila. Vel plura fila, ut in trifilis, quae tribus lineis constabant, *tri/lina Graecis: item quadrisilis, quae Lisdem *tetra/lina; namque et e quaternis margaritarum filis nonnumquam erant. Salmas. et Casaubon. ad Capitolin loc. cit.

MONDLITHA Columna h( mono/liqos2, apud Laberium, quid sit, vide Salmas. ad Pollionem in Tito. c. 32. uti de Monolithis sepulchris, supra in Camera.

MONOLORIS Tunica apud Vopisc. in Aureliano c. 46. dicta est, quae unum tantum lorum, seu paragaudam, adtextum habebat, quemadmodum diloris, triloris, penteloris, quae bina, trina, quina etc. Vide supra in voce Lorum.

MONAMACHIA dicta est olim exercitatio, in qua duo inter se utplurimum dimicabant, vel ut ad bellicas pugnas


image: s0204b

ineundas fortitudinem et peritiam compararent: vel, ut in ludis, Amphitheatris, atque aliis publicis certaminibus coronas victoriae consequerentur, populumque oblectarent; quos Eusebius Histor. Eccl. l. 8. c. 18. *maxh/tas2 nuncupare videtur. Eius duae species: cum telis una, quae Hoplomachia, sine telis altera, quae Soiamachia vocata est. Illa fiebat, quum singuli inter searmis rudibus, vel incidentibus ac pungentibus certabant: quod exercitationis genus vetustissimis temporibus in usu fuisse docet Plut. Problem. 2. Sympos. 5. ubi refert, antiquitus Monomachiam in Pisis civitate et in Elide, Peloponnesi regione, ad Alphaeum fluv. ludis Olympicis, usque ad mortem devictorum cadentiumque iugulationem processisse. Sacerdotes qooque in Pergamo priscum morem retinuisse, ut aestatis tempore Monomachias exercerent, narrat Galenus. Nec Graecorum solum eum morem fuisse ostendit Athenaeus Dipnos. l. 4. c. 13. Romanos, inquiens, Monomachorum spectaculo [orig: spectacul˘] non modo in Festis atque Amphitheatris, verum etiam in conviviis a Tyrrhenis censuetudinem mutuatos abhibuisse: quamvis Romani non Monomachos, sed Gladixtores, illos nominare maluerint, de quibus vide supra, in voce Gladiatorii ludi, item voce Ludi. Et quidem rudibus armis factam militarem Monomachiam illam fuisse, quam Hermippus apud Athen. l. 4. c. 13. Mantinaeos invenisse et Cyrenaeos imitatos esse scribit, credunt Eruditi: sicut similiter existimant, quam Scrimiam vulgus vocat, eam ipsam esse, de qua loquutus Plato in Lachete scripsit, iuvenibus conducere, ut armis pugnare discant; quoniam sic habitus corporis robustis acquiratur, etc. In hac haudquaquam ad necem usque se feriebant, sed rudibus telis sese petere simulantes, quandoque etiam revera percutientes, et plagarum inflictiones et aversiones addiscebant. In altera vero; ubi acutis telis pugnatum, aliquando ad necem processisse supra visum est. Finis huius pugnae armatae, apud Graecos fuit, ad bellum ut paratiores possea haberent milites: Romani vero, teste Antyllo [orig: Antyll˘], apud Oribasium Collectan. Med. c. 36. primi eam, quae pro fanitate exerceretur, invenere [orig: invenŕre]: Unde et Galenus, inter alia Gymnastae munera, armorum exercitationem, tamquam bono corporis habltui conducentem recenset, clareque monstrat, ad exercenda brachia atque crura Sciamachiam: ad omnia vero membra Hoplomachiam, a Demea inventam, utiliter adhiberi, l. 2. de tuend. valet. c. 11. et 12. Vide quoque Martialem l. 8. ubi Medicum quendam Hoplomachum antagonistam graviter in oculis ferientem, hisce verbis carpit, Epigr. 74.

Hoplomachus nunc es, fueras Ophthalmicus ante,
Fecisti Medicus, quod facis Hoplomachus.

Sciamachia vero fuit, cum homo adversus umbram et brachiis etc cruribus pugnabat, ut ex Platone Apolog. patet: Item cum certantes adversus columnam et palum, cuius meminit Iuvenal. Sat. 6. v. 246. digladiabantur. Nec mirum cum umbris olim pugnatum, quum et hodie istiusmodi cxercitatio in usu: cuius Apostolus quoque meminit, 1. Corinth. c. 9. v. 26. ou(/tw pukteu/w, w(s2 ou)k a)e/ra de/rwn, Ita pugnis certo, non quasi aerem caedens. Nec brachiis solum pugnisque nudis, sed etiam armis cum umbris pugnasse [orig: pugnÔsse], Celtae fidem faciunt, quos id post cenam factitasse [orig: factitÔsse], Possidonius auctor est. Glauco quoque Carystio, Athletae strenuo, non solum ob pugilatoriam, sed et in umbra pugnandi excellentiam, statua habitu skiamaxou=ntos2 erecta est, apud Pausan. Eliac. l. 6. Omnium vero frequentissime pugnam ad palum Veteres exercebant, nec solum milites, sed etiam Gladiatores, quos numquam aut campum aut arenam Victores declar Ôsse, nisi diligenter ad palum fuissent exercitati, docet Vegetius l. 1. de Re milit. c. 11. Iuvenalis supra laudati verba de hoc pugnae genere ista sunt,

---- ---- Aut quis non vidit vulnera pali,
Quem cavet assiduis sudibus, scutoque lacessit,
Atque omnes implet numeros.

Vide quoque infra Palus it. Sciamachia; haec de Monomachia Gymnastica Veterum, quam pluribus exsequitur, Hieron. Mereurialis de Arte Gymn. l. 3. c. 4. A qua multum degeneravit Gladiatura Romanorum, in qua aut occidendus adversarius, aut occumbendum erat, ut loquitur A. Gellius l. 7. c. 3. quamque proin mitigavit Antoninus Imperator non acuto [orig: acut˘] ferro [orig: ferr˘], sed obtusis ac teretibus gladiis dimicari, mandans: imo penitus meritko sustulit Honorius Imperator, apud Theodoretum Histor. Eccles. l. 5. c. 26. Nec quidquam cum ea commune habuit *xeirokrati/a; seu Lex illa manuaria, qua [orig: quÔ] id aequius quod validius, Tacit. Annal. l. 15. c. 1. quamque in Dania Frotho III. Rex olim tulit, ut omnes controversiae Monomachia [orig: MonomachiÔ] seu Duello [orig: Duell˘] finirentur, apud Saxonem Gramm. Historiae Dan. l. 5. id quod adhuc in Moscovia usitatunesse, refert Bodinus de Rep. l. 4. c. ult. Quemadmodum etiam in Anglia, inter rationes, quibus liti colophon imponitur, Duellum receptum fuisse, refert Thom. Smithus de Rep. Angl. l. 2. c. 6. et 8. et Longobardos, quotiescumque deesset probatio, Iudici per duellum fidem fecisse, docet Alciatus l. de Duello c. 4. Nec veterum germanorum apud Tacitum mos, qui eius gentis, cum qua bellum erat, captivum cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committebant; victoriam huius vel illius pro praeiudicio accipientes, de mor. Germ. c. 10. Multo minus hodiernorum Duellistarum pugnae, qui ad veterum Gladiatorum potius, quam Monomachorum, morem, levi de causa in mutuam perniciem, non sine familiarum, civitatum. Regnorum gravissimo damno furentes ruunt: quem propterea, ab Henrici Magni temporibus in Gallia desaevientem, magna [orig: magnÔ] sui Nominis gloria [orig: gloriÔ] sustulit Ludovicus XIV. hodie feliciciter imperans. Minus noxiam Monomachiam vide in voce Iusta item Gallus supra: et plura de his, apud Auctores laudatos, quibus adde Matt. Berneggerum in Tacitum quaest. 51. Addam saltem quaedam, de certamine singulari duorum, quorum


image: s0205a

controversiae alioqui totos populos gravissimis malis essent impliciturae, si inter se parati sint armis decernere, ut olim de Peloponneso, Hyllus et Echenus; de regione ad Inachum, Hyperochus et Phemius; de Elide, Pyrechma Aetolus et Degmenus Epeus; de Iba, Cortis et Orsua: an id permittendum? Videtur enim id, si non ab ipsis recte fieri, certe a civitatibus posse acceptari, ut minus malum. Et apud Livium quidem sic Metius Tullum alloquitur l. 1. c. 23. Ineamus aliquam viam, quae utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit. Et Strabo vetustam hanc fuisse dicit Graecorum consuetudinem l. 8. Apud Virgilium quoque Aeneas aequum fuisse ait, ut inter se et Turnum eo [orig: ] modo res definiretur. Nec alium inter Francorum veterum mores hoc laudat impensius Agathias l. 1. Non quoque abiudit Aetolorum et Eleorum, qui inter binos utrinque; Romanorum et Albanorum, qui inter ternos; Lacedaemoniorum et Argivorum, qui inter tricenos, certamini committendo, summam rerum credere olim consuevere [orig: consuevŕre]. Verum hac senten tiam rectae rationi ac Dei praeceptis repugnare, certum. Proin, si res bello [orig: bell˘] digna agitur, ut multorum innocentium salus, pro ea [orig: ] totis viribus pugnandum est. Condicto [orig: Condict˘] vero certamine uti, tamquam testimonio [orig: testimoni˘] bonae causae aut iudicii divini instrumento [orig: instrument˘], vanum et a vera pietate alienum. Quam in rem vide plura, apud Hug. Grotium de Iure Belli et Pacis l. 3. c. 20. ž. 43. uti de damnatis ei)s2 to\ pugmh=| monomaxei=n aliquid infra voce Pygmachi.

MONOMERI populi apud ultimas Orientis terras, singulis cruribus saltatim currentes, vivacissimae pernicitatis, Gell. l. 9. c. 4.

MONOMOTAPA [1] vulgo quoque Monomotapa, regnum, in parte Australi Aetliiopiae interioris peramplum, inter Imperium Monemugi ad Septentrionem et Cafreriam regionem ad Meridiem ibi plurima regna, vix nomine Europaeis nota, et amnes auriferi. Huius caput est.

MONOMOTAPA [2] ad fluv. Spiritus S. versus sregionem Cafrorum ad Ortum 40. mill. pass. ab ora Oceani aethiopici. Significat autem vox Monomotapa, seu Benemetapa, Imperatorem, secundum Cluver. quem dicitregnare, ab Oceano Aethiopico usque ad mare Rubrum: sed recentiores relationes, eius potentiam Capite bonae Spei terminari dicunt. Abincolis Magnus Tabaquus, vel Tabacchus appellatur; habetque regiam Zangibare, et feminarum satellitio [orig: satelliti˘] custoditur. Porrotam efflictim amatur a sudbitis, ut vitam aeternam se, pro eo moriendo, mereri credant. Gentilismum profitetur, sed iustitiam rigide observat. Vide le Blanc. Itin. part. 2. c. 4. Praeter Monomotapam, etiam Butuam Metropolim Imperii vocat Hornius. Pertinet ad hoc promontor. totius Orbis maximum ac celeberrimum Bonae Spei. Sequuntur ingenti iuxta littus tractu Regna, Cefala, Mozambique, Quiloa, Milinde, Magodoxo, a singulis urbibus denonlinata. Verum autem Monomctapae nomen est Mocaranga; titulus communis Regum,Mana: unde nomen Manamotapa, i. e. Rex Motapae, sicuti Mand Congo, i. e. Rex Congi, et similia. Et quidem olim tota Mocaranga unum agnoscebat Regem: sed superiori saeculo [orig: saecul˘] Rex cum setot Regnis gubernandis sentiret imparem, inter quatuor filios ea distribuit et maximo natu dedit Regnum Monamotapae, secundo Regnum Quidevae, tertio Regnum Sedandae; quarto Regnum Chicangae: hac [orig: hÔc] conditione, ut tres hi posteriores fratri maximo subessent. Verum hi, post Patris obitum, sibi quisque, spreta [orig: spretÔ] Fratris auctoritate Regnum constituerunt, a quo tempore Imperium hoc amplissimum divisum mansit. Hodie, inter quatuor hosce Reges, Quidevae Rex, potentissimus est. Georg. Hornius Orb. Polit. Part. 4. p. 72. et Orb. Imp. p. 318.

MONOPHAGA sacra apud Aeginenses, quae copiose [orig: copiosŕ] describuntur a Plut. in Quaest. Graecis, et Athenaeo.

MONOPHAGIA Graeca vox, Solitariam cenam denotans, velut criminis loco [orig: loc˘], quondam lbiecta est, ut Athenaeus observat. Unde in criminatione Domitiani hoc non praetermiserunt veteres, quod solus vesceretur; cum civilissimi et communissimi quique Principes amicos semper suis conviviis, qua publicis, qua privatis, adhiberent, uti de Antonino Pio Capitolin. de Alexandro Sev. Lamprid. de Macrino, idem Capitolin. tradidere [orig: tradidŕre]. Et qui dem quo tidiani hi convivae Imperatorum etiam non vocati aderant et adesse quodammodo cogebantur, quod sine illis esse non posset Princeps: qua necessitate veniendi eos cum liberasset [orig: liberÔsset] Marcus, illisque secum convivandi gratiam fecisset, sequius interpretati sunt quidam et ad mores Marci arrogantes retulerunt, qui fastigium Principis servare cuperet. Sed longe alia [orig: aliÔ] id ratione fecisse, ipse testatum reliquit, ubi se didicisse a Parente refert, amicis remittere et cenandi et una peregrinandi secum necessitatem, kai\ to\ e)fei=sqai toi=s2 fi/lois2 mh/te sundeipnei=n au)tw=| pa/ntws2, mh/te sunapodhmei=n e)pa/nagkes2: quam modestam mentem et in commune quodammodo consulentem, propria [orig: propriÔ] sibi voce koinonohmosu/nhn appellat, eruditissimo eius Interpreti minus intellecta [orig: intellectÔ]. Vide Salmas. ad Capitolin. in vita Marci, c. 29. et infra Sensus communis. Neque vero Principes solum, verum et alios homines divites in more habuisse olim, ut soli non cenarent, vidimus supra, voce Micropsychus.

MONOPHYSITAE Haeretici, quod unam solum in Christo *fu/sin, i. e. Naturam, etiam post incarnationem, agnoscerent, sic dicti memorantur Nicephoro l. 18. c. 45. et 46. Proles Petri Fullonis et Severi Haeresiarchae: contra quos scripsere [orig: scripsŕre] Leontius Monachus, Georgius Pisides Diaconus, Eulogius Papa Alexandrinus et Anastasius Sinaites, contemporanei Gregorio I. Eandem Theopaschitarum et Monophysitarum haeresin Iacobus quidam, cognomine Zanzalus, genere Syrus, cum magnopere in gente sua pro. pagare studuisset, eius sectatores per multa dein saecula Iacobitae dicti sunt, Nicephorus ubi supra c. 52. Sic Io. Damascenus de Haereticis scribens, quos vocat Aegyptios et Schematicos et


page 205, image: s0205b

Monephysitas, Horum, inquit, principes fuerunt Theodosius Alexandrinus, a quo Theodosiani; et Iacobus Syrus, a quo Iacobit ac sunt nominati: ( *)ia/kwbos2 o( *su=ros2, e)z ou(= *)iakwbi=tai kai\ *u(pe/rmaxoi ) Severus, Antiochenorum pernicies: et qui frustra laborem suscepit, Ioannes Tritheites, qui communis salutis mysterium negant. Ab his vero Orthodoxi in Syria, qui rectae fidei in Synodo Chalcedonensi proposrtae, atque Imperatorum edictis defensae, omnibusque in. iunctae adhae serunt, qppellati sunt per contumeliam Melchitae; ac si fidem ac religionem pro Regis, h. e. Imperatoris lubitu profitercntur. Maica namque Syris Regem significat. Idem porro Iacobus ille Armeniorum sectae dux tuit, qui cum Monophysitarum erroribus multos quoque alios erroros et haereses hauserunt, qua de re vide Nicephorum iterum c. 53. et plura hanc in rem, apud Ioh. Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 3. c. 17. Haeresis hodieque in Aethiopia viget. Macer. in Hierolexico.

MONOPODII apud Lamprid. in Commodo c. 10. Monopodios et Luscinios, eos quibus aut singulos tulisset oculos aut singulos pedes sregisset, appellabat; sunt *mono/podes2 Graecis, aliter *monopo/dioi: nam po/dia dixere [orig: dixŕre] diminutive tou\s2 po/das2 unde et Monopodiae mensae, quae uno [orig: un˘] solum pede nitebantur. Monopodios autem vocando, quibus singulos pedes fregisset Commodus, per iucum alludebat ad gentis illius appellationem, quibus a natura singuli tantum pedes, quique inde *mono/podes2 et *mono/kwloi: vocabantur, de quibus hic infra. Vide Salmas. Notis ad loc. cit.

MONOPODIUM Graece *monopo/dion, apud Livium l. 39. c. 6. Luxuriae enim peregrinae origo, ab exercitu Asiatico invecta in urbem est, ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas, et alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, Monopodia et abacos, Romam advexerunt etc. Hadrian. Turnebo l. 5. Advers. c. 25 mensa dicta est, quae uno [orig: un˘] pede nitebatur, cuiusmodi mensae pulcherrimae lautissimaeque ea [orig: ] tempestate censebantur. A. Cn. Manlio id primitus factum, habet Plinius l. 34. c. 3. Triclinia aerata abacosque et monopodia Cn. Manlium. Asia [orig: AsiÔ] devicta [orig: devictÔ] primum invenisse triumpho [orig: triumph˘] suo [orig: su˘], quem duxit urbis anno [orig: ann˘] CCCCCLXVII. L. Piso auctor est. Vide Ursinum et Ciacconium de Triclinio.

MONOPOLIS vulgo MONOPOLI, urbs agri Bariani, in ora maris Adriatici 12. milliar. a Bario in Ortum, 40. a Brundusio in Circium, 25. a Tarento in Septentrionem; proxima Egnatiae, urbi exstinctae, cui successit.

MONOPOLIUM non omne cum iure naturae pugnat, Possunt namque illa interdum a summa potestate permitti iusta de causa et pretio [orig: preti˘] constituto [orig: constitut˘]: cuius rei illustre exemplum nobis praebet Iosephi historia, cum is vicc Regia [orig: RegiÔ] Aegypto praeesset. Sic et sub Romanis Alexandrini Indicarum mercium habebant, ut Strabo loquitur l. 17. monopwlei/an. Et certe, licet populo alicui cum alio populo pacisci, ut is populus certi generisfructus, qui alibi nascuntur, sibi soli vendat: si is, qui emit, populus, paratus sit aliis vendere aequo [orig: aequ˘] pretio [orig: preti˘]. Non enim aliarum gentium interest, a quo emant, quod ad desideria naturae attinet. Lucrum autem alter alteri praevertere licite potest, maxime si causae subsit, ut si, qui id stipulatus est populus, alterum populum in suam tutelam receperit, sumptusque eo [orig: ] nomine faciendos habeat. Quo [orig: Qu˘] iure caryephylli monopolium Belgae habent aliorumque quorundam aromatum, uti videm us suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], Sed et a privatis institui, aequo [orig: aequ˘] itidem duntaxat compendio [orig: compendi˘], Monopolium potest. Nota hanc in rem Thaletis historia de olivitate; et Pythoclis inventum, de plumbo Tyrio coemendo, unde lucrum saceret Atheniensis populus, apud Aristotelem Oeconomic. l. 2. Ut de Monopolio erinaceorum, quibus expoliuntur vestes, apud Plinium l. 8. c. 37. de Monopolio serici, apud Procopium in Histor. Arc. nil addam. At qui, ut in Velabro Olearii, de compacto id agunt, ut res supra pretium id, quod summum nunc est, in communi pretio vendantur, qui vi, aut fraude, impediunt, ne maior copia importetur, aut ideo merces coemunt, ut vendant pretio [orig: preti˘], quod tempore venditionis iniquum sit, iniuriam faciunt, atque eam reparare tenentur. Quam in rem vide Legem aequam et prudentem C. de Monopoliis, et locum notabilem, apud Lyfiam, adversus frumenti venditores, qui pretium falsis rumoribus incendebant. Adde Cassiodorum l. 9. c. 5. et c. quicumque, causa 14. quaest. 4. citatum Hug. Grotio de Iure Belli et Pacis l.2. c. 12. ž. 17. ut et quae infra dicemus de Negotiatorio Auro.

MONOPROSOPOS Graece monopro/swpos2. dicebatur cantiunculae pastoralis species antiquissima; cum singuli sub aestivam reducti umbram saturi canerent amores; qua de re vide supra, ubi de Modulatione. Sed et in Scena, per initia Monoprosopos Chorus fuit; unusque quispiam prodibat, civium vitia recensens, idque sine cantu. Cuiusmodi est apud Plautum Choragus in Gurgulione. Deinde alter additus, ut interrogationibus atque responsionibus explerent animos varietate: Summa enim laus in Poesi novitas. Postea quaterni fuere [orig: fuŕre], ut partirentur Chorum in paria duo etc. Vide Scaligerum Poetic. l. 1. c. 9. et supra in voce Chorus.

MONOSCELI homines Indici singulis cruribus: qui et Sciapodes vocantur, quod in maiore aestu humi iacentes skia= podo\s2, i. e. umbra [orig: umbrÔ] pedis se protegant, Plin. l. 7. c. 2. nonnullis, sed omnino melius Monocoli, quia Graecis *monoskelei=s2, unde Monosceles dicendi essent. At *mono/kwloi, quod unicum iis kw=lon, hominum genus singulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum, Plin. loc. cit. Cuiusmodi homines, caput, collum et pectus dimidia, ventrem quoque dimidium, oculum unum, autem unam, manum unam; pedem unum, quo [orig: qu˘] licet a)skwlia/contes2, tamen citissime ferantur, atque arbores etiam scandant, habentes: inter se quoque colloquentes et versus interdum cantitantes non inconditos, versari circa paludes et maris littus, in terra Seger, quae est Arabiae Felicis pars thurifera, circa sinum Sachalitanum,


page 206, image: s0206a

fabulantur Arabes. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 13. et in voce Monosceli.

MONOTESSARON Graecum nomen Historiae ex IV. Euangeliis in unum contextae, editum ab Appiano Alexandrino.

MONOTHELITAE Haeretici quidam, qui duas in Christo voluntates negabant, divinam seil. et humanam. Princeps sectae fuit Sergius Praesul Constantinopolitanus, vel potius, a Theodoro Phorano Episcopo id hausit, una cum Cyro Placidensi. Sophronius, Monachus eruditus, literis suis hanc haeresin impugnavit. Vide Acta VI. Concil. General. et Ioh. Damasc. l. de haeres. ubi haereticos hoc etiam Monophysitas et Aegyptios dictos refert. Baron. in Annal etc. Quibus adiunge Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 2. c. 4. ž. 5. l. 5. c. 1. 9. 13. 25. 29. etc.

MONOXYLON Graece *mono/culon, apud Plin. l. 6. c. 23. Regio autem, ex qua piper monoxylis lintribus Becaren convehunt, vocatur Cottonara; ubi to\ lintribus ex glossemate in textum receptum esse, sentit Stewech. super Vegetium l. 3. c. 7. Navigii genus est, ex uno ligno excavatum, unde nomen. *)/adruon Cypriis apud Hesychium, *)\adrua, ploi=a mono/cula, *ku/prioi, a voce dru=s2, quercus. Cuiusmodi navium usus hodieque frequens Leucadis Insul. incolis, aliisque populis vicinis: longitudine 15. vel. 20. pedum, sesquipedis latitudinem et altitudinem habent, et usui sunt non nisi in locis littori proximis, atque ubi mare non multum profunditatis habet. Remis aguntur, velisque etiam nonnumquam; uti haec Monoxyla describit Cl. Sponius Itinerar. Graeciae Part. 1. p. 142.

MONPENSERIUM oppid. Alverniae, in colle, in limite Borboniensis provinc. cum titulo Ducatus, 7. leuc. a Claromonte in Boream, Molinum versus; vulgo Montpenster.

MONS a Statio bis diserte in Dacis nominatus: non quia montana Dacia: sed e(nikw=s2 et unum Montem duntaxat appellitando Poeta adspicit, ad ridendam et miri stuporis superstitionem Dacorum: quibus Sacerdos in monte quopiam Deus habebatur et mons ipse Sacer. Vide Strab. l. 7. Praeterea Cappadocibus Mons pro Deo fuit. Tyrius Maximus: *)/oros2 *kappadoki/as2 kai\ *qeo\s2, kai\ o(/rkos2, kai\ agalma. Lloydius. Sed et post Cristianam Religionem receptam, aliquas veteris superstitionis reliquias Maiorum nostrorum animis inhaesisse, francisque, qui cum Alamannis colles et lucos ac arbores Deorum numero [orig: numer˘] duxerant, etiam Montes collesque placuisse; quos quoniam aliter venerari non poterant, varias ac plerumque magnificis titulis ac cognominibus honoraverint, ait Valelius: additque haud facile dictu esse, quam ingeniosi fuerint in excogitandis vocabulis Maiores, cum Galli, tum Franci, et quan opere in variandis, ut olim dunorum et podiorum, sic postea Montium cognominibus luserint, vide eum Notit. Gall. et hic [orig: hţc] infra. Antiquitus vero Montes etiam Heroum fuere [orig: fuŕre] domicilia; arboribus nimirum tecti. Ovidius Met. l. 12. Fab. 4. de Nuptiis Pirithoi.

Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus,
Nubigenasque feros positis ex ordine mensis,
Arboribus tecto discumbere iusserat antro [orig: antr˘].

Vide Casp. Barthium Animadversion ad Stat. Theb. l. 4. v. 141. Iisdem in sepulchra placuisse, supra diximus, ubi de cadaverum Cura, Defunctis etc. Porro Montibus pedes, pectora, capita, latera, gremia, frontes, dorsum, supercilia; et nihil fere non humani corporis tribuere Poetas, notum. Gratius Cynegetico,

---- ruptoque e pectore montis
Venit ovans Austris et inulto vertice flamma.

Hegesinus apud Pausan. l. 10.

*)/askrhn h(/q' *(elikw=nos2 e)/xei po/da pidako/enta.

Dionysius Periegetes,

---- kei=tai u(po\ casqe/hs2 po/das2 *)/idhs2 etc.

Quam in rem Vide Casp. Bartlrium Animadversion. ad Stat. Theb. l. 1. v. 331. et prolixius ad Claudian. ut et infra aliquid voce Montes. Vocis originem quod attinet, nonnulli a monendo eam arcessunt, alii a movendo. Et certe Principum pericula per montium motum portendi, scholiastes sit Statii ad Theb. l. 3. v. 34.

---- ubi primum maxima Thetis
Impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto,
Ima flagellatis, signum lugubre malorum,
Ponderibus trepidavit humus, motusque Cithaeron
Antiquas dedit ire nives ----

Quibus paria apud Poetas alios et Historicos. A manendo tamen, me/nw, dictum mavult Montem Scaliger, unde mo/nos2, et mons, Poetices l. 3. c. 90. Vide quoque infra Montes, it. Vulcanus. De Mon. tium catena magna vide ibid. ut et supra voce Alpes.

MONS Acer Aigremont, locus Galliae, in Lingonibus, Hadr. Vales. Notit. Gall.

MONS Acutus Montaigu en Combraille oppid. Galliae, in Borboniensi provincia, et in Combralia tractu, iuxta amnem Duplicem; in Limite Arverniae, 13. leucis a Claromonte in Septentrionem. Item oppid. pagi Laudunensis, ubi munimentum dicitur aedificasse [orig: aedificÔsse] Tetbaldus Comes, A. C. 948. Frodoard. captum tum a Lathariensibus Episcopis: ut et A. c. 989. a Carolo Duce. Hodieque Montegu en Laonnois, non multum distans ab urbe Lauduno, et Petriponte Pierrepont. Item castellum, in extremis Pictonum finibus, Montagu en Poitou vulgo. Item prope Galliacum: Item locus in burgundia Comitatensi, vide Baudrand. et Valesium, quorum hic oppid. pagi Burboncnsis Montagut appellat: et Acuti quoque Montis, vulgo Agumont, vici in Picardia, Monti desiderii proximi: item Montis Acutuli, in Cadurcis, vulgo Montagudet meminit.

MONS Aestivus Montivier locus Galliae, in Dioecesi Parisiensi, ad aestivum Solem spectans, Abbatiali Monasterio in signis, Hadr. Vales. Notit. Gall.