December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0198b

MONASTERIUM in Valle S. Gregorii Munster im Gregorienthal, urbs parva, sed Imperialis Alsatiae superioris ad amnem Fach. ad radices Vogesi, 5. leuc. a Brisaco in Occasum, inter 10. civitates, sub Praefect. Hagenaensi.

MONASTERIUM Villare vulgo Montivilliers locus Galliae, in dioecesi Rothomagensi, Abbatia [orig: AbbatiÔ] Virginum Benedictinarum insignis. In qua eadem dioecesi quoque est Marcasium Radulfi, vulgo Marcherous, ubi Monasterium Praemonstratensium Monachorum, sub Abbate fuit. Hadr. Vales. Notit. Gall.

MONASTHI sive MORASTI, vicus iuxta Eleutheropolim, ad Ortum eius, ubi Micheas natus; et sepultus. In tribu Iuda.

MONASTRIA eadem cum Moniali. Hae, ut et Monachi, etiam pallium habuere [orig: habuŕre], nec muliebre quidem, sed virile, quod tamen prohibuerat XIII. Canon Gangrensis Synodi, his verbis: *ei)/tis2 gunh\ di\ nomizome/nhn a)/skhsin metaba/lloito a)mfi/esma, kai\ a)nti\ tou= ei)wqo/tos2 genaikei/ou a)mfie/smatos2, a)ndrei=on a)nala/boi, a)na/qema e)/stw, Si quae mulier, propter ascesin, vestem mutet, et loco [orig: loc˘] consueti muliebris pallii, virile sumat, anathema sit. Ad quem Canonem quidquid argutetur Balsamo, certum est, et Melaniam, et coetera: olim famosas Monastrias, quae pallium gerebant, contra illum Canonem fecisse, cum huiusmodi virilem habitum usurparunt [orig: usurpÔrunt]. Vacabatur id, sicut Monachorum pallium, tribw/nion, item r(a/kos2. Niceph. Xanthopulus in Catal. Patriarch. Constantinop. de Basilio Diacono: *katebiba/sqh de\ u(po\ *)isaaki/ou *)agge/lou mh/ pws2 e(/teron ste/yh| w(s2 kai\ au)to\n e)ste/yei. h( de\ pro/fasis2 au)tw=|, o(/ti ei)s2 kefalh\n genaiko\s2 r(iya/shs2 ta\ r(a/kh eu)logi/an e)poi/hse. Ubi genh\ r(i/yasa ta\ r(a/kh, mulierem quae abiecit paliium, intelligitur, quae habitum Monialem eiuravit et abiecit. *)ra/kos2 siquidem etiam *monastriw=n pallium fuisse, confirmat Palladius, de Taor virgine, in Lausiaca: *)ekei/nh de\ r(akodutou=sa a)dialei/ptws2 e)n th=| monh=| e)n tw=| e)/rgw| kaqezome/nh, Illa autem sumpto [orig: sumpt˘] pallio [orig: palli˘] in casa indesinenter operi immorabatur etc. Vide supra, ubi de Monachis.

MONATOLIUS Henricus, vide Henricus.

MONATOR Hesychio mona/twr, ke/lhs2, i(/ppos2 kai\ i(ppasth\s2, kai\ ei)=dos2 new\s2 kai\ mona/twr, celes, equus et eques, et navigii species et monator; Sic enim Latini e Graeco dixerunt equum singularem et azeukton, aliter simplum, in veteri Epigramm. de Circo.

Lunae biga datur semper, Solique quadriga.
Castoribus simpli rite dicantur equi.

Item desultorem. Eodem [orig: E˘dem] certe sensu, monatorem veteres Glossae habent. Sed et mo/nippon ac mona/mpuka Graeci to\n ke/lhta vocant: mona/mpuc Latine ad verbum aureax, a)/mpuc enim est frenum equi Graecis, Latinis aurea vel orea, unde aureax, equus singularius vel eques singulator, etc. Ciusmodi equites in Circo olim, praemii palmaeque gratia [orig: gratiÔ], cursu contendebant. Pausan. *mo/nippos2, o( e)pi\ e(no\s2 i(/ppou a)gwnizo/menos2 dro/mw|. Sed et exhibebantur olim in Circo desultores, qui missus nuntiarent. Cassiodorus Variar. l. 3. ep. 51. Biga quasi Lunae, quadriga Solis imitatione reperta est, equi desultorii per quos Circensium ministri missus nuntiant exituros, Luciferi praecursorias velocitates imitantur, apud Salmas. ad Vopisc. in Carino Imperat. c. 19. Vide quoque supra in voce Desultor.

MONAULOS apud Martial. l. 14. Ep. 64 cui lemma. Tibiae,

Ebria nos madidis rumpit tibicina buccis;
Saepe duas pariter, saepe monaulon habet:

dicta est singularis tibia, ad differentiam tou= zeu/gous2, cum duae simul inflabantur. Inventor eius, an Mercurius, an Aegyptii? sicut geminas Marsyas primus in stituisse dicitur. Scaliger Poetic. l. 1. c. 20. Vide supra in voce Calamaules, et infra, ubi de Tibiis.

MONBACCIA seu MONBAZA, urbs ampla Zanguebariae, in ora maris Aethiopici, Caput regni cognominis cum arce probe munita, et portu. Sub Lusitanis, 150. leuc. a Quiloa in Boream ad radices collis, in insula continentifere iuncta, Marmol. descr. Afr.

MONBASON nomen illustris in Gallia familiae, quae Rohaneae stirpis ramus est. Cum enim Alanus VI. Rohaneus duos suscepisset filios Alanum VII. et Eonem; illo [orig: ill˘] genitus est Iohannes II. gener Philippi Eburovicensis Regis Navarreni, et mortius A. C. 1395. Hic communis pater fuit duarum item linearum: Nam ex Alano VIII. primogenito, reliqui Vicecomites de Rohan Comites de Porhoet et Principes de Leon, descenderunt, donec ea linea praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘] deficeret. Ex Carolo, filio minori, omnes reliqui descendunt, ita quidem, ut observetur, Ludovicum Caroli filium genuisse Ludovicum cognomine Magnum et Petrum: quorum hic Dnus do Gie Marescallus Franciae, pater fuit Caroli Dni de Gie et du Verger, cuius posteritas in neptibus defecit ac Petri Dn. de Fontenay, Annae, heredis primsrii Rohanei rami, mariti, in cuius posteris iterum Vicecomitum de Rohan Principis de Leon et Dn. de Soubizen titulus continuatus est, usque ad Henricum Ducem, qui lineam clausit, A. C. 1638. Ille, nempe Ludovicus Magnus, Dominos sevit, vel, uti nunc vocantur, Principes de Guimene, Duces de Monthazon et Comites de Rochefort, hodieque superstites; e quibus mediorum series haec est. Ludovicus IV. de Rohan Dn. de Guimene et Montbason, genuit ex Maria (filia Iohannis III. Vicecomitis de Rohan ) Ludovicum V. de Rohan Dn. de Guimene, maritum Margaretae de Laval (Guidone XIV. Comite de Laval, qui obiit A. C. 1531. genitae) et ex ea patrem Ludovici VI. de Roban Dn. de Guimene Comitis de Montbazon: quo [orig: qu˘], et Renata [orig: RenatÔ] Dn. du Verger (filia Francisci de Rohan Dn. de Gie ) natus Heroules de Rohan, Dux de Montbazon creatus, obiit A. C. 1654. Ei, ex Magdalena de Lenoncourt, genitus Ludovicus de Rohan, Princeps de Guimene, Dux de Montbason, iunxit sibi Annam de Rohan (Principem de


image: s0199a

Guimene Comitem de Montauban Petri Rohanei filiam) atque ex ea suscepit Carolum Rohaneum Ducem de Mantbason, (cui Iohanna Armanda Schombergia nupsit) et Ludovicum, Chevalier de Rohan dictum. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Part. 2. p. 6. Vide etiam infra.

MONBRISSONIUM vulgo MONBRISSON, urbs Forensis provinciae superioris ad Vesisiam amnem, olim Castrum Brissonis, 10. leuc. a Lugduno in Occasum, 5. a Fano S. Steph. in Circium 2. a Ligeri.

MONCHENSTENIUM vulgo Monchenstein, quasi Monachorum lapis, arx cum vico, in agro Basileensi, dimidio [orig: dimidi˘] ab urbe miliari, sed olim Nobilium Monachorum, postea a Thuringo Monacho, Maximiliani I. Consensu, A. C. 1518. Basileensibus vendita, quum eam pignoris iure iam aliquandiu tenuissent. Triduo [orig: Tridu˘] frustra a Saloduriis oppugnata fuit, A. C. 1483. Stumpfius.

MONCONTURIUM vulgo MONTISCONTOUR, oppid. Pictavii, ad Divam amnem, 9. leuc. a Salmurio in Meridiem, totidem a Pictavio Urbe in Circium; praelio [orig: praeli˘] inter Reformatos et Pontificios celebre.

MONCORIUS Obeliscus vide Obeliscus.

MONDA vel MUNDA Pliniol. 3. c. 1. Lusitaniae per Conimbricam urbem fluens in Occanum occidentalem, medius inter Tagum, et Durium, cum oppido cognomine. Mondego hodie dicitur, teste Clusio [orig: Clusi˘].

MONEMBASIA urbs Archiepiscopalis Peloponnesi in ora, vulgo Malvasia. Vide Epidaurus.

MONEMUGIUM vulgo MONEMUGI, regnum Aephiopiae inferioris Nimeamaie aliter; peramplum, ab Euro et Austro Regi Maroco conterminum. Extenditur ad limites regnorum Monbazae, Quiloae, Soffalae et Mosambici, Is. Vossio. Incolae labra genasque ferro candenti signant, et palpebras frontem versus erigunt, unde Cacodaemones videntur, Metel.

MONESES nobilis Parthus, equitatui Tiridatem in Armeniam reducturo, a Vologese praepositus, Tacit. l. 15. Annal. c. 2.

MONESI seu MENEOSI, inter minores Aquitaniae populos memorati Plinio l. 4. c. 19. forte fuere [orig: fuŕre], ubi hodie Moneins aut Monins, locus non ignobilis Galliae, in regione Benearnensi. Vales. in voce Sibutsates.

MONESIO ex aere a Vulcano fabricatus canis Cephali. Pollux l. 5.

MONESUS e ducibus Persae, ab Iasone, aberratione saxi, quod in Colaxen miserat, occisus, Val. Flacc. l. 6. v. 651.

MONETA [1] Iunonis cognomentum, apud Romanos a monendo impositum, Cicer. l. 1. de Divin. c. 15. Nam cum urbs maximo [orig: maxim˘] terra motu concuteretur nec quisquam nosset qua [orig: quÔ] victima [orig: victimÔ] id mali posset expiari, vox ex Iunonis templo audita est, quae sacerdotes monuit seu gravida [orig: gravidÔ] terrae motum esse procurandum. Plut. Liv. l. 4. c. 7. et 20. Suidas, *monh/ta h( *(hra. Ei sedes dicata est a L. Furio dictatore. Locus fuit in arce, quae area aedium M. Manlii Capltolini fuerat: hic [orig: hţc] exstructa est aedes, anno [orig: ann˘] postquam vota erat. Macrob. l. 1. c. 12. Monetae dedicatum hoc templum Kal. Iunii ait. Servabantur ibi libri lintei, in quibus Imperii Romani fata continebantur. Suidas, cum Romani pecunia [orig: pecuniÔ] indigerent, bello [orig: bell˘] contra Tarentinos ac Pyrrhum, eos Iunorem invocasse, quae ipsos monuerit, si iustitiae uterentur armis; pecuniam iis non defuturam, cumque id Romanis recte contigisset, Monetam Iunonem veneratos esse eiusque rei signum fuisse, quod nomisma, i. e. moneta inscripta in eius templo asservaretur, scribit: sed verisimile id esse negat Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 6.

MONETA [2] Cremonensis Professor primo Bononiae, dein Dominicanus: Scripsit contra Haereticos; item Summam Casuum Conscientiae Monetanam, dictam, Leander Albertus de Viris Ill. Ord. Praed. l. 5. et descr. Italiae.

MONETAE usus excogitari coepit, postquam simplicissimum illud et naturae maxime, teste Aristotele, conveniens Mercaturae genus, quod mericum fiebat permutatione,in desuetudinem abiit. Quia enim alter alterius mercibus non semper opus habebat, Moneta inventa est, quae pretium rei suppleret: nec profuit quidquam Lycurgi lex, qui emi singula non pecunia [orig: pecuniÔ], sed mercium compensatione, pristinum sic morem revocaturus, sanxit, apud Iustinum l. 3. c. 2. nec votum Plinii, utinam e vita aurum abdicari posset! l. 33. c. 1. ita enim mox Monetae amor invaluit, ut non amplius commerciorum vitae gratia [orig: gratiÔ], ut ait Plato de LL. l. 5. sed sui ipsius causa [orig: causÔ] ab avidis habendi hominibus quaereretur. Verum non propterea legitimus eius usus tollitur, quod hominum libido ei delubra arasque, praeter meritum, erexit: commodum humanae vitae instrumentum est. Materiam eius triplicem esse, colligitur ex Pomponio ICto l. 2. ž. deinde ff. de or. Iur. videlicet. Aes, argentum, aurum: unde et Treb. Pollio in Victoria Tyr. c. 31. cusi sunt eius nummi aerei, aurei, et argentei; sed hoc [orig: h˘c] discrimine, quod initio [orig: initi˘] omnes omnino pecuniae ex aere, (quod primo appendebatur, apud Romanos, demum a Numa Pompilio signatum) cuderentur: Neque ante victoriam Pyrrhi argentum signatum Romae in usu esset et aurum in pecunia demum cognosceretur cum Carthago et Corinthus essent devictae. Fr. Patricius Republ. l. 3. tit. 9. Ovid. Fast. l. 1. v. 221.

Aera dabant olim, melius nunc omen in auro est,
Priscaque concessit victa Moneta novae.

E plumho, stanno, ferro nummos olim conflatos esse, negat Dempsterus, et nummos plumbeos, quorum meminit Plautus Trinummo Act. 4. sc. 2. Huic ego, Et in Casina [orig: CasinÔ] Act. 2. sc. 3. Omnibus, et Mostellaria Act. 4. sc. 2. Illi bucede: item Martialis l. 1. Epigr. 100. et l. 10. Epigr. 74. interpretatur vilissimos. Vide infra. At obolum sidh/rou ti\ e)/lasma, ferream laminam, vocat Eustathius in l. Il. a. e ferro saltem id Monetae antiquissimum genus primitus constitisse indigitans. Cael. quoque Rhodig. l. 10. c. 2.


page 199, image: s0199b

testatur, Pompilium Numam ex ferro et aere primum cudisse numismata, quae ex proprio Auctoris nomine sint Numia appellata: quum ante illum scortea, et oftracina pecunia impleret usum; quod a Tanaquillo fuisse literis proditum, iidem tradunt Graeci. Idem addit, Legimus tamen alicubi, Populo a Numa congiarium datum esse, asses ligneos et scorteos. (forte antequam e ferro et aere illos cudere coepisset) Nummi scortei meminit item Hieronymus. Sed et Donatus ad hunc sensum enarrat illud Virgilianum, Aen. l. 1. v. 372.

Taurino [orig: Taurin˘] quantum posset circumdare tergo:

intelligens, pecunia [orig: pecuniÔ] facta [orig: factÔ] de tergore bubulo agrum illum a Didone fuisse emptum, quod tamen alii non asseverare ausint, in telligentes hic [orig: hţc] monetam forte ex metallo, tauri iconem impressam habentem. Sed et fabulam de Marsya excoriato ab Apolline huc non inepte trahunt quidam, dicentes illum, postquam Apollo lyram invenisset, opibus divitiisque, quas antea tibiae suae cantu congesserat, sensim expoliatum, sicque corium ei detractum fuisse, e quo tum temporibus nummi fuerint communiter cusi. Sumebatur autem ad Monetas has formandas, teste Liceto [orig: Licet˘] de Gemmis Annul. schem. 31. non bovis pellis tenuior. sed crassior et durior in tergore tauri residens, ad usum diuturniorem: creditque idem, habuisse istiusmodi nummos infixum forte auri vel argenti frustulum, in quo caelata fuerit imago Principis: qualium, cum infixo claviculo argenteo certi ponderis, insignem vim in arca quadam in ventam esse A. C. 1634. in Dania, ibidem refert. Chartaceae Monetae mentionem facit M. Polus l. 2. c. 18. ubi refert, M. Chamum Tartarorum Imperatorem in suis regnis Chartaceae solum Monetae usum permittere. Ut alia omittam: nisi quod addere placet, nostro [orig: nostr˘] quoque saeculo [orig: saecul˘] Monetam ex corio visam esse, sub Gustavi Adolphi Regis in Germaniam primum tran seuntis tempora: ut et versus finem praecedentis saeculi Harlemi Hollandiae urbe, quum ab Hispanis acerrima [orig: acerrimÔ] obsidione premeretur. Coeterum Darius et Tacitus Imperatores aurum purum signabant: Aryandes, Aegypti Praetor, Darium imitatus, ex argento puro nummos fecit: Athenienses, Philippus, Alexander, Demetrius, Prusias, Mithridates, vilioris metalli partem adiunxerunt quin quagesimam: Romani sub Consulibad Vespasiani tempora octavam, et quadragesimam; postea vicesimam quartam: apud reliquas gentes argentum auri temperatura [orig: temperaturÔ] constabat. Vultibus autem Principum ac Imperatorum signabantur nummi: (unde quidam aenigma Virgil. Ecl. c. v. 106.

Dic quibus in terris inscripti nomina Regum
Nascantur flores,

non incommode de nummis ipsis, vel auri argentique, e quibus fiunt, fodinis interpretatus est.) Idque non modo florente iam Republ. sed et nascente, neque apud Romanos solum: sed et Graecos aliasque gentes: cuius rationem suggerit Cassiodorus l. 6. Ep. 7. ut imago Principum subiectos videretur pascere per commercium. Addebatur nomen, inscriptio, nota victoriae alicuius aut casus, ut ex thesauro Numismatum Goltzii videre est: quare ut insolens quidam, nec usitatum, notatur a Procopio de bello Goth. l. 3. quod Franci, non ut alii Populi, Imperatoris Romani imagine sed sua [orig: suÔ] impressa [orig: impressÔ] nummos signent: et nota est quaestio Euangelica; de numisinate Tiberii, Augusti effigie impressa [orig: impressÔ] signato. Factum id inprimis in inauguratione Principum, ut novo [orig: nov˘] hoc [orig: h˘c] largitionis genere (pecuniam enim sua [orig: suÔ] icone signatam in vulgus spargere, vel militibus singulis dividere Principibus tum sollemne) favorem populi militumque captarent, ut patet ex Amm Marcellino Hist. l. 26. Corippus Gramm. de Laudib. Iustini l. 4. n. 2.

Hinc vetus argentum formas speciesque novatum
In varias, sculptum titulis, pressumque figuris,
Excelsis portant humeris, magnisque laborant
Ponderibus, cistaeque graves funduntur in unum:
Utraque materies in magnos surgit acervos.

Interim, Plutarchi relatu in Poplicola, Vetustissimi bove vel ove vel seu fuerunt signati: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] valoris in moneta differentiam notatam esse conicit Licetus; quoniam et bos pluris aestimatur ac venditur quam sus, et sus, quam ovis, loco [orig: loc˘] supra land. Athenis certe nummi didrachmi species erat, quem primus bove signavit Theseus, apud eundem. Ianus, qui primus omnium Monetam signasse [orig: signÔsse] legitur, in antica parte duo capita, in postica navem, cuius et ipse Auctor, expressit unde ludi puerilis genus notum, Capita aut navem, etc. Quia vero tam utile vitae nostrae in strumentum Moneta esset, hinc magna Principum sollicitudo semper fuit, ut illa probae esset notae, i. e. ut materia [orig: materiÔ] constaret proba [orig: probÔ] et iconem haberet suam, Proin Moneta falsa vetita legibus Romanis, et factum, ut manus amputatio adulteratoribus eius destinata: Aryandes, de quo supra, morte affectus esset: apud Suecos, falsarii huiusmodi appensis et circumiectis adulterinis nummis in cruces agerentur: apud Visigothos, vel bonorum dimidia [orig: dimidiÔ] parte mulctarentur, vel, si sine bonis essent, in servitutem Regi darentur, etc. Quibus non obstantibus, cum tales, ne strepitu proderentur, in eremis sibi antra officinasque parassent [orig: parÔssent], quod frequentissimum suo [orig: su˘] tempore fuisse, D. Hieronym. in vita Antonii Eremitae docet, quo [orig: qu˘] diligentius moneta cuderetur, in Palatio officinam esse voluit Carolus M. acerrimeque in paraxara/ktas2 sive Monetarios illos impostores animadvertit. Vide Thom Dempsterum Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 7. c. 31. supra Abrodere it. Adulterare monetam, ut et infra in vocibus, Nummus, Paracharaxima, et Pecunia; it. Percussae, Pila, Stellatura. Addam hoc unum ex Paschalio inter coetera honorum insignia, etiam monetae feriundae ius nonnumquam Olympionicis olim concessum. Sic enim Anaxilas Rheginus, quadrigis victoriam adeptus, pecunia ex una parte currum, ex altera leporem, in sculpsisse legitur, apud


page 200, image: s0200a

Pollucem l. 5. c. 12. Currum quidem, ob victoriam; leporem vero, quod id animal primus Siciliae intulisset. Vide Gar. Paschalium Coronarum l. 6. c. 7. etc.

MONETAE, APUD VARIAS GENTES, SPECIES CELEBRIORES. EX AERE

As, dupondius seu duplex As, Tressis i. e. tres Asses: Nonussis, Decussis Ucessis, Tricessis, usque ad Decussis, a noble sterling, Angl. quo [orig: qu˘] non fuit maius aeris vocabulum, teste Varrone l. 4. de LL. Assarius, Graece *)assa/rion Rabbinis [gap: Hebrew word(s)] Isor, cuius mentio Matthaei c. 10. v. 29. dimidia pars fuit assis semuncialis, lege Papyria [orig: PapyriÔ] percussi, ut Plinius auctor est l. 33. c. 3. adeo que quarta pars unciae. Pondus eius erat quatuor granorum frumenti. Vide si placet Drusium in praeter. Luc. c. 12. v. 59. Thom. Godwynum de ritibus Hebraeorum l. 6. c. 10. etc. Dupondius, duos valebat asses. Minutum, Graec. lepto\n, cuius mentio Lucae c. 12. v. 59. pondus dimidii grani frumentacei habebat, eratque octava Assarii pars. Quadrans, Graece *kodra/nths2, dimidia pars erat Assarii, adeo que valebat Minuta duo. Vide Marcl c. 12. v. 42. Pondus eius granum frumenti. Semis, dimidius Assis: Angl. two fifths of a peny. Sextula, Assis pars minima, the sixt part of a peny. Angl. Triens, Angl. four fifteens of a peny. EX ARGENTO. Agorath, Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Argenteus, cum Gerah eiusdem valoris. Vide 1. Sam. c. 2. v. 36. et hic [orig: hţc] infra. Ceseph, [gap: Hebrew] , Graece *)argu/rion, Argenteus, cum absolute ponitur in sacris, siclum notat: cum [orig: cűm] Graecae monetae genus significat, ut Actor. c. 19. v. 19. Attica est drachma. Denarius, Graece *dhna/rion, qui tributi loco [orig: loc˘] solvebatur, Matth. c. 22. v. 19. Erat vel Communis, vel Denarius Sanctuarii, didrachma [orig: didrachmÔ] valore. Vide quoque supra. Didrachmon, Graece *di/draxmon, Matthaei c. 17. v. 24. Syriacis duo Zuzim, qui apud Hebraeos idem valebant, quod duo Denarii apud Romanos. Drachma Attica, Angl. seven pence sterling: apud Hebr. quartam partem sicli efficiebat. Vide Lucae c. 15. v. 8. Gerah, apud Hebraeos erat 24. Sicli pars, minimus ex argento nummus: pendebat obolum Atticum et quintam eius partem Angl. three half-pence sterling. Eius mentio Exodi c. 30. v. 13. Keshitah, [gap: Hebrew] , i. e. agnus, quod effigiem eius haberet insculptam, secundum Rabbinos; oboli erat valore. quorum 20. ficlum implebant. Eius mentio Gen. c. 33. v. 19. Libella, decima pars Denarii. Obolus, Graec. *)obolo\s2, Angl a peny, sexta pars drachmae olim erat. Quinarius seu Victoriatus, valebat asses 5. Sembella, dimidia fuit Libella. Sestertius, dupondium et semissem valebat, Shekel, seu Siclus, Hebraeorum nummus, duplex erat: Regius, in communi vita usitatus, duarum drachmarum valore: et Sanctuarii, qui4. drachmas pendebat. Siclus Persicus et Sardianus, Xenophonti valebat 7. obolos Atticos et dimidium. Hesychio 8. Stater, duplex didrachmon erat, apud Hebraeos: apud Corinthios pendebat obolos Aegineos 10. Teruncius, a tribus unciis assis, quas valebat, libellae quadrans. Testudo, Pelopponesius nummus, ignoti valoris ac ponderis, etc EX AURO. Adarchon, [gap: Hebrew] , cuius mentio Esdrae c. 8. v. 27. [gap: Hebrew word(s)] Drachmon dicitur Esrae c. 2. v. 69. Drachmas duas Atticas valuisse videtur, et forte a Graec. *draxmh\ nomen accepit: Sunt tamen, qui Adarson, quasi Daricon dictum velint. Vide infra Daricus. Aureus Romanus, sub Consulibus 2. denarios pendebat: postea Principes 2. drachmarum pondere percusserunt. Heliogabalus multiplicavit pondus, quos Severus fustulit et semisses percussit, qui drachmam pendebant. Constantinus, Iulianus et alii sextulae pondere feriebant. G. Agricola. Paulo aliter Ioh. Frid. Gronovius de Pec. vet. quem vide. Atheniensis pendebat 2. drachmas. Daricus, viginti drachmarum argentifui, par Attico stateri. Stater, Graece *xrusou=s2, subintellige stath\r, Atheniensis pendebat 2. drachmas. Philippus, Alexander et Successores, signabant pondere 2. drachmarum Atticarum, obolorum totidem, ut et filiquarum. Stater a Croeso percussus, pondere fuisse 2. drachmarum putatur, ut et Daricus. Sed Cyziceni percusserunt obolis 4. et dimidio 2. minutis et decima [orig: decimÔ] minuti parte. *tetrasta/thr, aureus nummus apud Cyrenenses, uncialis pondere: Angl. fifty two shillings sterling. Zahab, Hebr. [gap: Hebrew word(s)] aureus, cuius mentio 2. Regum c. 5. v. 5. videtur idem cum Siclo aureo, de quo vide Iudicum c. 8. v. 26. Cuius pondus duae drachmae Atticae. Vide Breerwood. de Nummis, Godwyn. de ritibus Hebr. l. 6. c. 10. etc.

MONETALES Triumviri infra Triumviri monetales.

MONETARIAE Officinae olim sub Imperatorib. in Oriente, praeter Constantinopolim; Alexandriae erant, teste Ammiano [orig: Ammian˘], Antiochiae, ut Lamprid. et Cyzici, uti Sozomenus et ex eo Nicephorus, referunt, qui complures in hac urbe tradunt exstitisse


image: s0200b

Monetarios, qui peri\ th\n te/xnhn h)sxolou=nto tou= nomi/smatos2 . Et quidem Alexandrinam Monetam, prae coeteris spectat nummus aereus Iustiniani, in cuius aversa [orig: aversÔ] facie 1. et B. intra Christi monogramma describuntur, cum hisce characteribus: *a*l*e*x, qui Alexandriae cusum denotant, ubi maxima Ecclesia dicata erat Ioanni Baptistae, qui per I. et b. indicatur. etc. In Occidente, sex potissimum fabricae eiusmodi exstiterunt, uti docet Notitia Scisciae scil. in Pannonia, de qua urbe copiose egit Tristanus Tom. III. p. 288. Aquileiae et Romae, in Italia: Lugduni, Arelate et Treviris, in Gallia: quae quidem ita distributae erant, ut tres intra Praefecti Praetorio Italiae, et totidem intra Praefecti Praetorio, Galliarum iurisdictionis limites effent. Romae certe Monetam exstitisse semper, notissimum. Ad Aquileicnsem quidam referendam putant Gratiani, Valentiniani et Theodosii Constitutionem, qua [orig: quÔ] poena statuitur in monetarum opifices, qui se extraneis matrimonio iungebant. Praeterea plures nummi occurrunt, in quibus SIS. et SISC. describitur, quod ad Sisciam referri debere, omnes iudicant. In Gallicis monetis, prima recensetur Lugdunensis, in Notit. Imp. mentioque eius in nummo aereo Iuliani, in quo sub bove in eo efficto legitur, LUGD. OFF. S. i. e. in Lugdunensi Officina signata, vel Lugdunonsis Officina signavit. Complures etiam habentur, in quibus Arelatensis moneta variis characteribus denotatur. Treverensem vero memorat Trebellius Pollio in XXX. Tyrannis, ubi de Victoria c. 31. Cusi sunt, inquit, eius nummi aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma exstat apud Treviros, Vide Ortelium Itinerar. p. 64. Sed et praeter recensitas Monetas publicas, alias exstitisse non minus celebres, stante etiam ac imperante Constantiniana [orig: ConstantinianÔ] familia [orig: familiÔ], ex nummis colligit Car. du Fresne: quas inter exstitere [orig: exstitŕre], Thessalonicensis, Carthagmensis, Sirmiensis et Cyzicena. Labente dein Imperio [orig: Imperi˘] . Nicaeae et Nicomediae, in Bithynia, officinae fuere [orig: fuŕre] celebres, de quibus intelligenda Constantini Constitutio ad Bithynos, l. 1. Cod. Theodos. de Murilegulis. Conicit denique Marc. Velserus, fabricam monetariam Augustae Vindelicorum exstitisse, ex hisce characteribus, qui Victoris Imperatoris nummo in scribuntur, AUPS. quos quidem ita interpretatur, Augustae Vindelicorum pecunia signata, Rerum Vindelic. l. 7. p. 159. Cui simili argumento [orig: argument˘] Ambiani cusum praeclarum illum Magnentii num mum aereum, cont endit Car. du Fresne, qui in aversa facie Christi monogramma praefert, cum inscriptione: SALUS DD. NN. AUG. ET CAES. et infra AMB. nam et in Galiia eum regnasse [orig: regnÔsse], ex Scriptoribus in confesso est. Ita in nummis Magni Maximi Tyranni et filii Victoris, MDPS. Mediolani pecuniam signatam, interpretari haud absonum fuerit: nam Maximus Italiam obtinebat, cum a Theodosio fusus est, ac proinde et Mediolanum. Eaedem literae occurrunt in nummis Arcadii et Honorii etc. Sed desiere [orig: desiŕre] tandem eiusmodi Officinarum nomina monetis Imperatoriis adscribi, post Michaelem Theophili filium, uti monet praefatus Car. du Fresne in Dissertatione de Inferioris aevi Numism. num. 51. et 52. ubi etiam, secundum ordinem literarum, characteres ipsos, cum eorum vi ac notione, ut adscriptae singulis numismatibus earundem Officinarum notae facilius, ab harum rerum avidis, percipiantur, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] subiungit.

CHARACTERES NUMISMATUM INFERIORIS AEVI, QUIBUS OFFICINAE MONETARIAE INDIGITANTUR, A CAR. DU FRESNE, EXPOSITI.

*a*l*e*s . Alexandriae, in nummo Iustiniani.

AMB. forte Ambiani, Magnentii.

AMID.... Constantini Magni.

ANT. Antiochiae Constantini M. et Iuliani.

ANTA. Antiochiae, ubi A. annus 1. Imperii vel nota Monetarii. Iuliani et Eudoxiae.

ANTB. Antiochiae ubi B. annus est Imperii secundus, vel potius nota itidem Monetarii. Honorii et Heraclii.

*a*n*t*g . Antiochiae, *g annus tertius vel nota Monetarii: Valentiniani. Theodosii et Arcadii.

ANTE. Antiochiae, E. annus Imperii quintus vel nota monetarii Valentiniani.

ANTH. Antiochiae, H. annus 8. Imperii vel nota eiusdem.

ANTP. Antiochiae, P. nota netarii, vel Antoichiae percussa. Valentinani, Valentis et Honorii.

ANT S. Antiochiae signata, Arcadii.

APLC. percussa Lugduni, Magnentii.

AQ. Aquileiae, Constantini M. Constantii etc.

AQOB. Aquileiae obsignata. Theodosii M.

AQPS. Aquileiae pecunia signata, vel percussa signata: Gratiani et Valentiniani iunioris.

AQS. Aquileiae signata, Constantini Iunior. et Constantis.

AQT. Aquileiae percussa, ubi T. pro P. perperam scriptum: Constantini M. et Constantini Iunioris.

ASIS. Sisciae, Constantini M. Licinii, Crispi etc.

ART. Treveris, Crispi: ubi A. ut et in praecedent. videtur esse nota Monetarii.

BI.... Constantini Chlori.

BSIS. Sisciae, Vetranionis, In aliis PSIS, i. e. percussa Sisciae. B. Monetarii nota.

BTR. Treveris, Crispi, B. nota Monetarii.

C... Constantii Chlori.

CAR. Carthagine, Iustiniani.

C *g .... Procopii.

CLC. Cusa Lugduni, Constantii.

COM. Constantinopolitana moneta, Theodosii.



image: s0201a

COMOB Constantinopoli moneta absignata, Arcadii, Iovini, Placidiae, Valentiniani, Maioriani, Severi.

CON. Constantinopoli Constantini M. Ioviniani, Valentis, Theodosii et Anastasii.

CONA. Constantinopoli, Mauricii.

CON *g. Constantinopoli, eiusdem: ubi A. *g E. Monasteriorum sunt notae.

CONOB. Constantinopoli obsignata, Hannibaliani, Valentiniani, Theodosii, Aliorum.

CONS. Constantinopoli, Constantini M. et Constantii.

CONSA. Constantinopoli, vel Constantinopoli signata, ubi A. nota Monetarii, Iustini.

CONS *g. Constantinopoli, *g. nota Monetarii, Arcadii.

CONSh. Constantinopoli, h. nota Monetarii, Honorii.

CONSP. Constantinopoli, Valentiniani.

CONSP *g. Constantinopoli. *g. nota Monetarii, Iuliani.

CONST. Constantinopoli, Constantii Constantis et Valentis.

D... Constantii Chlori.

EI... eiusdem.

HERACL. Heracleae, Iuliani.

KAR. Karthagine, Iustiniani.

KART. Karthagine, eiusdem.

KE. Karthagine, Constantii.

K *d. Karthagine, Constantini Iunioris.

KONOB. Constantinopoli obsignata, Constantini M.

KONSA. Constantinopoli, A. nota Monetarii, Constantii.

KONSAV. Constantinopoli, Constantii et Iuliani.

KRTC. Karthagine, ubi C. pro S. Mauritii.

K. R. T. S. Karthagine signata Constantini Pogonati.

KYZ. Cyzici, Constantii Chlori, Iustini, Mauricii, Phocae.

KYZB. Cyzici, B. nota Monetarii. Phocae.

LUG. Lugduni, Constantii, Iuliani, et Iulii Nepotis.

LUGD. Lugduni, Gratiani et Valentiniani Iunioris.

LUGPS. Lugduni pecunia signata, vel percussa signata Valentiniani et Eugenii.

MDPS. Mediolani pecunia signata, Maximi, Victoris, Arcadii et Honorii.

MHR... Constantis.

MKV. Moneta Karthaginensis, V. nota Monetarii, Constantini M. et LI, cinii.

MNLB. Moneta nova Lugduni cusa, B. nota Monetarii, Constantini Magni.

MOSTQ. Monetasignata Treviris, ubi Q. nota Monetarii; nisi T. pro A. exaratum sit, ita ut Aquileiae signata intelligatur, Constantini M. et Licinii.

MOSTR. Moneta signata Treviris, Constantii Chlori.

N... Constantini Magni.

NHTA.... Licinii.

NIC. Nicomediae, Anastasii.

NKCO. Nicomediae, Iustini et Mauricii.

NOS... Constantii Chlori.

PAQ. percussa Aquileiae, Constantini Magni.

PAR. percussa Arelate, Constantii.

PARL. percussa Arelate, Constantini M. Licinii et Constantii.

PCON. percussa Constantinopoli, Constantii.

PCONST. percussa Constantinopoli, Iuliani.

PERP. pecunia Romae percussa, Constantini M.

PK. percussa Carthagine, Iustiniani.

PL. percussa Lugduni, Crispi.

PLC. Et PLG. percussa Lugduni, constantii Chlori.

PLM. percussa Lugduni: M. nota Monetarii, Constantini M.

PLN. percussa Lugduni, N. nota Monet. Constantini Chlori.

PR. percussa Romae, Constantii Chlori, Constantini M. Licinii et Constantii.

PROM. percussa Romae, Constantii.

PS. percussa Sisciae, Licinii.

PSIS. percussa Sisciae, Crispi et Vetranionis,

PTR. percussa Treveris, Constantii Chlori etc.

QA. pro AQ. Aquilejae. Constantini Iunioris.

R. Romae, Constantini et Iuliani.

RA. Ravennae, Heraclii.

RAV. Ravennae, Heraclii et Constantini.

RB. Romae, Constantii, nisi B. pro P. percussa.

RE.... Theodosii.

RM. Roma, Honorii et Severi.

RO. Romae, Gratiani.

ROM. Romae, Iustini, Mauricii et Heraclii.

ROMA. Ioviniani et Iustiniani.

ROMB. Romae percussa B. pro. P. Aviti.

ROPS. Romae pecunia signata, Honorii.

RP. Romae percussa, Constantii Chlori, et Constantini M.

RPS. Romae pecunia signata Magnentii.

RS. Romae signata, Licinii et Nepotiani.

RSLC. pecunia signata Lugduni, ubi R. pro P. Iuliani

RT. Romae percussa, ubi T. pro P. Constantii.

RUPS. Ravennae pecunia signata, Honorii et Ioannis.

S. Sisciae, Constantini M.

S. ARL. signata Arelate, Constantini M.

SA. Signata Antiochiae, Licinii.

SANB. Signata Antiochiae, B. nota Monetarii, vel annus 2. Imperii Martiniani.



page 201, image: s0201b

SAR. signata Arelate, Magnentii et Helenae.

SC. signata Constantinopoli, Arcadii.

SCON. signata Constantinopoli, Constantii.

SCONS. signata Constantinopoli, Iuliani.

SE. Sisciae, Constantii.

SIR. Sirnii, Constantini M. et Licinii.

SIRM. Sirmii, Constantini Iun. et Ioviani.

SIS. Sisciae, Constantini M. Licinii, Constantii et Constantis.

SISCP. Sisciae percussa, Gratiani.

SISPZ. Sisciae percussae, Z. nota Monetarii.

SMA. signata moneta Antiochiae, Iuliani.

SMAB. signata moneta Antiochiae, B. nota Monetarii, Constantini M.

SMAN. signata moneta Antiochiae, vel sacra moneta Antiochena Constantini M> et Constantii.

SMAN *g . signata moneta Antiochiae *g . nota Monetarii, vel annus tertius Theodosii.

SMANR. signata moneta Antiochiae. R. nota Monetarii, Constantini M.

SMANS. scara moneta, Antiochiae signata, vel signata moneta Antiochiae S. nota Monetarii.

SMANT. signata moneta Antiochiae, Constantii.

SMANTE. signata moneta Antiochiae. E nota Monetarii eiusdem.

SMANTS. signata moneta Antiochiae, vel sacra moneta Antiochiae signata, Constantini M.

SMAQ. signata moneta Aquileiae, Constantii, Gratiani, Arcadii.

SMAT. signata moneta Antiochiae. T. nota Monetarii, Constantini M.

SMK. signata moneta Karthagine, Licinii Iun. Item Helaenae.

SMKA. signata moneta Karthagine, Licinii eiusdem.

SMKE. signata moneta Karthagine, Constantini iunioris, et Licinii et Arcadii. E. nota Monetarii.

SMN. sacra moneta nova, Licinii et Constantii.

SMNA. signata moneta nova Antiochiae, Martiniani, et Theodosii.

SMNC. signata moneta nova Constantinopoli, Constantini M.

SMN *g . sacra moneta nova. *g . nota Monetarii, Licini Iunioris.

SMNKAB. signata moneta Karthagine, B. nota Monetarii, Theodosii.

SMNM. sacra, vel signata moneta nova. M. nota forte Monetarii: Crispi.

SMNS. sacra moneta nova signata, Constantii.

SMRB. signata moneta Romae. B. nota Monetarii: Gratiani.

SMRP. sacra moneta Romae percussa, Valentis.

SMRQ. ubi R. pro A. signata moneta Aquileiae; Constantii et Valentini.

SMSISC. signata moneta Sisciae, Valentis.

SMTA. signata moneta ... Theodosii.

SMTLS. signata moneta Thessalonicae, Valentiniani.

SMTR. signata moneta Treveris, Maximi.

SMTRS. sacra moneta Treveris signata, vel signata moneta Treveris, Constantii.

SMTS. Signata moneta Treveris, Constantini M. et Valentiniani.

SMTSE. sacra moneta Treveris signata, vel signata monera Thessalonicae Delmatii,

ST. signata Treveris, Constantii Chlori, Constantini M. etc.

STR. signata Treveris, Constantini M. etc.

TAR. pro PAR. percussa Arelate, Crispi.

TCON. pro PCON. percussa Constantinopoli, Iuliani, Gratiani, Valentiniani Iun.

TEC. Thessalonica, Iustini.

TES. Ibidem, Constantii, Constantis, Helenae, Phocae.

TESA. Ibidem, Arcadii.

TH. Ibidem, Constantii.

THEU. Thessalonicae Urbe, Iustini, Tiberii et Mauricii.

THEUP. Thessalonicae urbe percussa. Iustini, Iustiniani, Tiberii et Mauricii.

TI. forte Treveris, Constantini M.

TR. Treveris, Constantii.

TRMS. Treveris moneta signata, Iovini.

TRO. Treveris obsignata, Theodorae, Constantini M. et Constantii.

TROB. Treveris obsignata, Valentiniani iunioris.

TROBC. Similiter, eiusdem.

TROBS. Treveris obsignata, Constantini Magni et Iunioris.



page 202, image: s0202a

TT. pro PT. percussa Treveris, Constantini M.

XMTA... Theodosii.

MONETARII autem eorumque Praepositus, sive Procurator, )quem Praepositum monetae vocat Amm. Marcellin. item Procuratorem monetae l. 28. Rationalem simpliciter Vopisc. in Aurel. c. 38. Suidas to\n a)/rxonta *monhtari/wn ) militarunt [orig: militÔrunt] sub sacri aerarii Praefecto, quem maioris aerarii Procuratorem appellat Spartian. in Diadumeno c. 4. seu, post Constantinum, sub dispositione Comitis Sacrarum Largitionum, qui praefectus olim erat ac dicebatur sacri Aerarii. Hi, auctore Felicissimo, ultimo servorum, verba sunt Aureliani, Imperatoris, ad Ulpium Patrem, cui procurationem fisci mandaveram, rebelles spiritus extulerunt: compressi septem milibus Hiberorum Ripariensium et Castrianorum et Daciscorum interemptis. Quam seditionem intramuranam paulo ante vocavit: quod intra Urbis Romae septa desaeviisset. Causam Eutropius addit, vitiatas monetas; Victor autem, quod nummariam notam corrosissent etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano. c. 30. Nec omittendum, in Monetis Regum Franciae primae stirpis, licet horum vultus et imago illis imprimeretur; nomen tamen eorum titulosque plerumque omitti: sed nomen Monetarii adiectum, cum litteris, M. vel MO. vel MON> vel. MONET. aut MONITAR. etc. quae Monetarius sonant; atque ex altera parte, Urbis nomen, in qua cusa moneta, Car. du Fresne in Glossar. Id quod etiam in Anglia obtinuisse, colligitur ex nummo Plecmundi Archiepiscopi qui vixit A. C. 889. apud Seldenum ad Eadmerum p. 217. Sed et vocem Monetarii, non tam *)argeroko/pon, i. e. eum, qui monetam cudit et signat, aut illum, qui ius cudendae monetae habet; quam ipsum nonnumquam, ad quem emolumenta Monetariae rei pertinent, denotare, observat Lucas Acherius ad Herimannum de Restaurat. S. Martini Tornac. c. 59. ubi Goswinus, Frater Castellani Tornacensis, Monetarius agnominatur, quod csset Dominus Monetae Tornacensis, cuius ius cudendae ad Episcopum pertinebat, apud Eund.

MONETIUM oppid. Iapodum in Carniola regione, Manspurg, teste Lazio [orig: Lazi˘]. In Comitatu Ciliensi. 12. leuc. a Labaco in Boream.

MONFERRANTIUM urbs Alverniae, vix 1. milliar. a Claromonte et 2. leuc. ab Elavere fluv. in Occasum, in tractu Limaniae, 25. a Lugduno in Occasum. Hic [orig: Hţc] summa rei tributariae Curia, a Cancellario Platensi, sub Francisco 1. erecta. Duchesnius Antiq. Urb.

MONFIA Insul. Oceani Aethiopici in ora Zanguebariae, versus Quiloam urb. 40. milliar. ab ora.

MONFORTIUM Amalrici Monfort Amaury, oppid. insulae Franciae, in colle, 10. leuc. a Lutetia in Occasum. Drocas versus, 7. a Medunta in Meridiem.

MONGA Saltationis genus, Scal. Poetices l. 1. c. 18. *qermaustri\s2 inter furiosas recensebatur: simu cum duabus aliis, Cernophoro et Monga, in illa ta\ ke/rna ferebant, quae interpretantur e)xari/das2, h. e. foculos, quia ke)rnos2 erat poculi quoque genus.

MONGAGUABA vulgo MONGAGUABE, fluv. Brasiliae, in praefectura Paraibae.

MONGUS Petrus, vide Petrus.

MONHEMERIUM spectaculi genus, quasi unius diei, apud Iustinianum in Nov. de Consulib. ž Ac primus.

MONI etiam Latine dicti, Ascetae seorsim ab aliis degentes, ex Graeco *monoi\, qui alias *monaxoi\, Monachi vocati. Vetus Chronicon Monasterii Novaliacensis: Nam ipsi Moni hoc decretum aisipso suae fundationis die, usque ad destructionem ipsius loci ultimam, quam fecerunt Saraceni, qui de Fraxineto venerunt, inviolabiliter et inconcussam tenuerant. Et l. 6. Tunc Monus Acephalus ait: Si mihi dederis Abbatiam et contra Abbatem meum tenerum feceris, chartas patris tibi reddam. Hinc Nonos quidam pro Monis dixere [orig: dixŕre]: sollenni ac usitata [orig: usitatÔ] permutatione literarum M. et N. ut Ocinum veteres Latini pro Ocimo, recentiores nappam, pro mappa, Graeci *paropa/nisos2 pro *paropa/misos2, netw/pion pro metw/pion, dixere [orig: dixŕre]. Et *noni\s2, apud Palladium, pro *moni\s2, Virgo Monialis, Nonna. Salmas. ad Solin. p. 1170. Vide quoque infra in voce Nonna, et us.

MONICA mater D. Augustini, cuius vitae sanctimoniam et ipse D. Augustin. et Maphaeus Vegius Laudensis vates literis mandaverunt.

MONILE proprie ornamentum muliebre ex gemmis, e colle dependens, teste Isidoro [orig: Isidor˘] l. 19. c. 31. peritraxh/lios2 ko/smos2 Graecis. Virg. Aen. l. 1. v. 657.

------ ------ Quod gesserat olim
Maxima natarum Priami, colloque Monile
Baccatum.

Idem tamen l. 7. v. 278. cum phaleris confundir, inquiens:

Aurea pectoribus demissa Monilia pendent.

Quae a se invicem distinguit quoque A. Gellius l. 5. c. 5. Veneri Capitaolinae Monile, quod Fortunae Tusculanae dedicatum erat, dedicasse [orig: dedicÔsse] Galbam, docet Sueton. in eo c. 18. Primum eorum Architectum, Vulcanum facit Nonnus Dionysiac. l. 2. Vide quoque eundem l. 5. ubi elegantissime Monilium Torquiumque fabricam et connexum omnem demonstrat: Loci initium,

*poiki/lon o(rmo\n e)/teuze etc.
Varium Monile fecit,

Sed et Monilia omnem ornatum corpori appensum designant nonnumquam, Gassianus Institution. l. 5. c. 11. Auriuna substantia est, licet per multa variaque Monilium genera, pro artificum videatur ingenio ac varietate distincta. Unde splendida ornamenta muliebria, ea exponit vetus Enarrator Prudentii Peristeph. Hymn. 9. Illorum speciem repraesentant typi Virginum Vestalium, quos expictos in earundem Syntagmate dedit Lipsius. De Monili in primis Eriphyles, illo adeo celebri, vide Stat. Theb. l. 2. et Casp. Barthium Animadversion. ad eum: uti de Monilibus matrum, inter infamtum crepundia, supra in hav voce: aliquid etiam infra in Nusca.


image: s0202b

Quia vero in Monilibus plerumque arrhae Sponsalitiae consistebant, hinc o(rma/cein et o(rma/cesqai subarrhandi ritus Graecis quoque dictus est, ut videbimus intra ubi de eo.

MONITOR apud Stat. l. 5. Sylv. 3. v. 147.

Hinc tibi vota patrum credi, generosaque pubes;
Te Monnitore regi, mores et facta priorum
Discere ------

Praeceptor est. Sic enim vocabant, blandiente generosis spiritibus vocabulo [orig: vocabul˘], Praeceptores et Magistros Rectoresque Iuventutis prisci: uti pluribus exemplis ostendit Casp. Barthius Adversar. Volum. 3. et ante eum doctissimus Symmachi Expositor Franc. Iuretus ad l. 3. Ep. 12. et l. 4. Ep. 5. Ioannes Meursius Comment. Lycophronis p. 198. nec non Thom. Dempster. Collectan. Antiqq. l. 5. c. 25. p. 217. Apud eundem Stat. Theb. l. 12. v. 205. ubi de Argia.

Olim hic virginei custos monitorque pudoris:

vox paedagogum et thalami custodem notat; quales additos puellis docent vel Sceledrus in Milite Glor. et Ovidius, Tibullus, Propertius. Nomen inde quod admonerent docoris, et, si quid oblitum, eius iuberent recordari. Unde libros Commentarios Monitores, quod subiciant necessaria, dictos notat Festus: nimirum pro officio Monitorum, quos ad latus habebant locupletes, Seneca Ep. 94. Itaque si in medio urbium collocati sumus, stet ad latus Monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet, parvis divitem et usu opus metientem. Ostendat ex constitutione vulgi beatos etc. His scripto datos officii sui articulos discimus ex Cicerone de divinat. Video mihi non te, sed librum hunc esse responsurum, quem Monitor tuus tenet, qui, si tereete monere volet, suadebit tibi, ut hinc discedas, neque mihi verbum ullum respondens. Plura vide apud Iuretum ubi supra, Barthium d. l. Statii, et supra in voce Cantor, item Custos. Sed et Monitor, apud Romanos, in familia rusticana, non multum abfuit a villico, ac operariis verbo [orig: verb˘] et exemplo [orig: exempl˘] praeivit, Monitores, apud Tertullianum Apolog. c. 30. sunt, qui alias Magistri exercitiorum, summae auctoritatis Viri, in Pyrrhicis decursionibus Tirones hortabantur, ac in segnius officia obeuntes, non voce modo [orig: mod˘], sed et verbere animadvertebant. Eosdem Campi doctores Amm. Marcellin. l. 15. Custodes Isidorus l. 9. c. 8. simpliciter Magistors vocat vetus Scholiastes Iuvenal. Sat. 11. v. 87. Vide Thom. Dempsterum Antiqq. Rom. loc. cit. Etiam Moniteres, alias Fartores seu Nomenclatores dicebantur, qui Candidatis nomina civium, ut quisque occurrebat: suggererent, Plinius Iunior Panegyr. c. 23. Gratum erat cunctis, quod Senatum osculo exciperes, ut dimissus osculo fueras: gratum quod Equestris ordinis decora, honore nominum, sine Monitore, signares. De iisdem Horat. l. 1. Ep. 6.

Si fortunatum species et gratia spectat,
Mercemur servam, qui dictet nomina, saevum
Qui fodiat latus. et cogat trans pondera dextram
Porrigere.

Vide quoque infra in voce Nomenclator. E campo in triclinium evocari, iidem cum Invitatoribus, Athenaei *)onomatoklh/torsin et *dei/pnwn pazia/rxois2, Artemidori *deipnoklh/torsi, fuisse videntur. Etab hac forte opera servum Calatorem appellat in Rudente Actu. 2. sc. 3. Plautus: cuius classis et puer, qui horas nuntialbat, fuit, Martial. l. 8. Epigr. 67.

Horas quinque puer nondum tibi nuntiar, et tu
Iam conviva mihi, Caeciliane, venis.

Sidonius l. 2. Ep. 9. Ecce et ab Archimagiro adventans qui tempus instare curandi corporis moneret etc. Appuleius l. 2. circa fin. Post haec, monitu famuli mei, qui noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus etc. Horum ingentem fuisse numerum, apud hcmines nobiles ac fortunatos, docet Seneca de Brev, vitae c. 12. Nec illos quidem inter otiosos numeraveris, qui sella [orig: sellÔ] se et lectica [orig: lecticÔ] huc et illus ferunt, et ad gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occurunt: quos, quando lavari debeant, quando cenare, alius admonet; et usque eo nimio [orig: nimi˘] delicati animi languore solvuntur, ut per se seire non possint, an esuriant. Concinhe Plinius l. 28. c. 5. Quippe multo utilissima est temperantia in cibis. L. Lucullus hanc de se praefectunam servo dederat, ultimeque probro manus in cibis triumphali seni deducebatur, vel in Capitolio epulanti, pudenda [orig: pudendÔ] re, servo suo facilius parere, quam sibi. Contra Carneades, apud Valerium Max. l. 8. c. 7. qui cum cibi capiendi causa [orig: causÔ] recubuisset, cogitationibus inhaerens, manus ad menfam porrigere obliviscebatur, niss Melissa, Monitrix domestica, temperata [orig: temperatÔ] inter studia officio [orig: offici˘], manum necessariis usibus apitasset [orig: apitÔsset]: ubi videmus etiam Monitrices in usu fuisse, vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. passim: uti dealio Monitorum genere infra voce Oenoptes, it Villa.

MONITORES officii nomen apud Roman. Vide Dempster. Antiq. Rom. l. 5. paral. ad c. 25.

MONITUS apud Stat. Theb. l. 5. v. 645.

Nec dum etiam responsa Deum [orig: Deűm], monitusque vetusti
Exciderant, voxque ex adytis accepta profundis.

Et Theb. l. 10. v. 68.

Fama canit monitus ------

Responsa Deorum sunt, oracula. Apud eundem l. 11. v. 149.

Sed fati monitus vicinaque munera sentit.

Sortes divinae, veteri Scholiastae. Et monere, Vatum hinc verbum est, inspiratorum, apud eundem. l. 19. v. 149.

---- ---- quae verba Deorum
Ille monet: ne frena animo permitte ----

Etiam portenta, prodigia, praesagia, hoc [orig: h˘c] nomine veniunt, utpote Dei voces, de futuris calamitatibus homines praemonentes. Virg. Aen. l. 4. v. 464.

Multaque praeterea Vatum praedicta priorum
Terribili monitu horrisicant ----

Val. Flacc. l. 1. v. 28.

---- Vatesque canunt, pecudesque per aras
Terrifici monitus iterant etc.



image: s0203a

Iidem dirimonitus, Statio Theb. l. 7. v. 404. ad quem loc. vide Casp. Barthium Animadvers. ad Statium.

MONLUSSONIUM urbs Borboniensis provinc. ad Carim fluv. in limite Bituricensi, 4. leuc. a confinio Alverniae inferioris in Boream, 13. a Molino in Occasum. Vulgo Monlucon.

MONMICOGA Insul. Belgii, in ora Frisiae Occidentalis, vix 5. mill. pass. a Continenti, paulo plus ab Amelandia in Ortum. Schiermong quibusdam.

MONMIRALIUM [1] oppid. Briae, ad Morinum maiorem fluv. in limite Campaniae propriae, 4. leuc. a Castro Theodorici in Meridiem, 12. a Meldis in Ortum, Monmirail vulgo.

MONMIRALIUM [2] oppid. Pertici tractus, in collo, in ipso limite Cenomanensis provinc. 11. a Cenomano in Ortum. 6. a Vindocino in Septentrionem; vulgo Monmirail.

MONMORENCIACUM oppid. regiunculae Franciae proprie dictae, in colle, 4. leuc. a Lutetia in Boream, cum titulo Ducatus. Hinc valli adiacenti et fertilissimae nomen; Monmorency.

MONNA vide MONA.

MONOBAMBYLUM Graec. *monoba/mboulon, candelabrum est uno acetabulo [orig: acetabul˘] constans, seu unius candelae candelabrum; sicut quod ex duobus, diba/mboulon vocabatur. Codinus o( deu/teros2 o)stia/rios2 kratw=n to\ monoba/mbulon, Secundus Ostiarius, tenens monobambylon. Ferri ad solebat ante Patriarcham Constantinopolitanum quottidie, uti dibambylum, ante Imperatorem; at die creationis suae idem quoque Dibambylo [orig: Dibambyl˘] honorabatur. Pachymeres Histor. Tom. 2. l. 2. c. 28. At ille recepto [orig: recept˘] pastorali baculo [orig: bacul˘] ab Imperatore, ut fieri solet, honor atur dibambylo [orig: dibambyl˘]. Nempe o)zu/bafa et e)mba/fia dicebantur vasa, embammati continendo servientia; Latinis etiam bamma: unde bammulum diminutivum parvum oxybaphium, quod Graecis recentioribus dictum est ba/mpoulon et ba/mbulon. Candelabra autem Veterib. ita fiebant, ut hodie videmus ea, quibus utuntur in templis; carinus est vel scyphus et in medio uncinus, cui infigitur candela. Varro de Vita Pop. Rom. apud Servium, Facibus aut candela [orig: candelÔ] simplici, aut ex funiculo facta, cera vestita: quibus ea figebant, appellabent funalia. Post quae Servius, Nonnulli apud Veteres candelabra dicta tradunt, quae in capitibus uncinos haberent, quibus affigi solebat vel candela, vel funes pico delibuti, quae interdum erant minora, ut gestari manu et praeferri Magistratibus a cena possent. Unde candelabra ipsa, in modum lancis, vel e)mbafi/ou uncinum in medio habentia, quibus infigebatur candela, cum pediculo, quo [orig: qu˘] manu retinebatur, ba/mmoula vel ba/mpoula Graeci citeriores vocarunt [orig: vocÔrunt]; hincque *monoba/mboula et *diba/mboula, in quibus vocibus explicandis, nugantur eruditi homines. Nam ba/mmoulon omnino est hammulum seu parvum bammum, vel o)zu/bafon. Cuiusmodi acetabula Exod. c. 25. v. 31. in candelabro Templi scyphi vocantur, Facies candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile eius et calamos, scyphos ac sphaerulas. Sed et in lucernis Veterib. dicebantur e)mba/fia, quae oleum continebant, ut videre est apud Herodotum l. 2. Item, quae candelae emunctiones et decidentes sordes excipiebant etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 375. et Dominicum Macrum in Hierolexico.

MONOBAZUS Adiabenorum Rex, tempore Neronis.

MONOBRICA vulgo Monbirga, oppid. olim. Hispaniae Baeticae, nunc pagus teste Clusio. Sed Ferrario [orig: Ferrari˘] videtur esse oppid. Hispaniae Tarra conensis in Arragonia, vulgo Menebrigae, ad Salonem fluv. a Bilbili 5. leuc. Caesaraugustam versus 16.

MONOCEROS [1] Latin. Unicornu [perhaps: Unicornis], animal quadrupes unico [orig: unic˘] cornn prodigiosae longitudinis maximique pretii insigne: quod in India Nubiaque reperiri nonnulli tradunt. Sed qui de eo scribunt, sibi non constant, nec ullus Graecorum Romanorumque id animal se vidisse affirmat: Imo nec quisquam Arabum, qui Indiam diu tenuerunt. Garcias quoque ab Horto et Linschotus, qui in India multum temporis triverunt, nihil de illo certi afferunt etc. Nisi forte equum, asinum et boves Indicos intelligas, qui, unicum in fronte cornu habentes, monoke/rwtes2 vel metwpoke/rwtes2 dicantur. Et quidem equi meminit Onesicritus, apud Strabonem l. 15. in India describens i(/ppous2 monoke/rwtas2; e)lafokra/nous2, equos unicornes, corvinis capitibus. Et Aelian. l. 3. c. 41. ubi tam equs, quam asini Indici, cornu inter alexipharmaca numerat. Asinus hic seu verius onager equo magnitudine par est, albo [orig: alb˘] corpore, capite purpureo [orig: purpure˘], oculis cyaneis, carne amara [orig: amarÔ] et gustui ingrata [orig: ingratÔ]; in fronte prominet unum ocrnu cubitale vel sequicubitale, in medionigrum, album infra, supra puniceum, magni in Medicina usus; robur et pernicitas summa est; cornu, dentes et calces ex aequo terribiles, locis maxime desertis degit, vivus raro capitur, uti cum describunt Apostolius Proverb. 1357. Aelian. Histor. l. 4. c. 52. Aristoteles Histor. Animal. l. 2. c. 10. Plin. l. 11. c. 37. Alii. Sed et Boves in India solidis ungulis et unicornes ex Ctesia tradunt Plin. et Solin. c. 55. quos in Aethiopia locat Ludov. Vartomannus Navigation. l. 2. c. 15. etc. Quod vero de cornu monocerotis tam multa congerunt Scriptores, Arabes inprimis; e quibus Algrahid, ex eo, a Sinensibus baltheos, quorum singuli valeant plusquam quatuor aureorum milia: Damir, bracteas Regum solis balthei sque exornandis; Algrahid iterum, monilia nobilissima, ab iisdem Sinensibus, et Gihani, Regum Indiae, cultrorum manubria, quae venenatos cibos sudore suo prodant etc. confici scribunt: Quodque in S. Dionysii Fano in Gallia, Windsorae in Anglia, Ultraiecti in Belgio alibique, monocerorum cornua asservari dicunt; ceti sunt dentes, non quadrupedis cuiusdam cornua: quod primus aperuit Bellonius et post eum multi confirmarunt [orig: confirmÔrunt]; sed omnium uberrime Scriptor anonymus, qui A. C. 1647. insignem de Groenlandia Tractatum lingua [orig: linguÔ] vernacula [orig: vernaculÔ] edidit. ubi inter alia, monocerotum cornua, quam alibi rara sunt, tam communia esse in Regno Daniae, quo ex Groenlandia et Islandia deferantur, memorat. Ibi enim inter


page 203, image: s0203b

varia maris monstra cetus est quidam, narhual nomine, quasi nekrokh=ton dixeris, Islandis, sic, quod hominum cadaveribus vesci creditus, dictus. Ex cuius maxilla superiore dens a sinistra parte prominet, longus aliquot pedes, durus, ita rotundus, ut in conum desinat, superficie in spiras contorta [orig: contortÔ], colore plerun que albo [orig: alb˘], sed quandoque subfusco [orig: subfusc˘]; denique cornua praedict atam exacte referens, ut ovum ovo similius non sit etc. Sed et frustra obicias duas unicornes, in aede Mecchana, visasa Vartomanno, cui fidem haberi iubet Scaliger Exercitat 205. Neque enim hae fuerunt Veteribus monocerotes solidungulae, aut pedibus a)diarsqrw/tois2, quales asini et equi aut elephantes habent; sed bifidae caprarum aut cervorum modo [orig: mod˘], quod ille diserte asserit; Tibias, inqutens, habet tenues id animal, easdemque graciles admodum, hinnuli modo [orig: mod˘]. Ungulas anteriorum pedum bifidas habet, caprmos pedes ferme referentes. Quod probe notandum; inde enim apparet, orygem a Vartomanno describi, non verum monocerotem. Vide hanc in rem complura, apud Sam. Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 27. ubi etiam integrum ceri, de quo dictum, cranium, cum dente istiusmodi integro quatuor pedes cum palmo extra maxillam prominente, ambitu in summa parte quinque pollicum, colore eburneo [orig: eburne˘], multis speirhdo\n lineis superficiem ambientibus, quod Holmiae, in regio Cimeliarchio, visitur, ut et varios oryges, ex veteri Tabula, in Italia, uti putatur, reperta [orig: repertÔ], descriptos videre est. Adde quae infra, ubi de Oryge, it. Unicornu, uti et quae diximus voce Charsan.

MONOCEROS [2] cognomen Crateri cuiusdam, apud Plin. l. 10. c. 43. Nec non et recens fama Crateri, Monocerotis cognomine, in Erizena regione Asiae, corvorum opera [orig: operÔ] venantis, eo quod devehebat in silvas eos insidentes corniculo humerisque. Ubi per corniculum, galeae cornu intelligit, quod cum unicum hic Craterus haberet, hinc ei Monocerotis cognomen. Praeter namque varia alia galearum insignia, cornicula etiam fuere [orig: fuŕre]; non cristae plumeae sectae ac divisae in cornua, sed vera cornuum similitudo aere vel ferro [orig: ferr˘] expressa: atque ab his Comoediae Plautinae nomen Cornicularia, in qua miles corniculis insignem galeam gestans traducebatur, Varro de L. L. 1. 4. Vide Salmas. In Solin. p. 547.

MONOCHERIUM vide supra Dextrocherium.

MONOCHORDOS vide supra Clavicymbalum: et infra Organica.

MONOCHROMATOS Pictura, apud Plin. l. 35. c. 3. De Pictuvae initiis incerta ---- Graeci alii Sicyone, alii apud corint hios repertam affirmant, omnes umbra [orig: umbrÔ] hominis lineis circumducta [orig: circumductÔ]. Itaque talem primam fuisse: secundam singulis coloribus et monochromaton dictam, postquam operosior mventa erat: duratque talis etiam nimc. Inventam ------ dicunt a Philccle Aegyptio, vel Cleanthe Corinthio. Primi exercuere [orig: exercuŕre] Ardices Corinthius et Telphanes Sicyonius, sine ullo etiamnum colore, iam tamen spargentes lineas intus. Ideo et quos pingerent, ascribere institutum. *mono/grammos2 aliis, ab unica et eadem semper linearum specie nomen habet. Quo [orig: Qu˘] modo [orig: mod˘] Epicurus de Nat. Deor. l. 2. Monogrammos Deos vocat, eosdem semper, qui nec ira [orig: irÔ] mutentur, nec laetitia [orig: laetitiÔ]: quamvis tenues et decolores apud Lucilium Noniusexponat hoc [orig: h˘c] versu:

---- vix vivo homini ac monogramme.

Dalechampius Not. ad l. ubi Cleanthis laudati Troiae excidium et Minervaeortum, opera multum celebrara, cum Aregontis itidem Corinthiae Dianae in cunis deportatione, in Alphaeoniae Dianae Templo, fuisse asservata, docet ex Strabone l. 8. Vide quoque Plin. l. 35. c. 8. Salmasio monochroma, Gallice Cyayon est. ad Solin. p. 5. Coeterum monochromata cinnabari pingi consuevisse, diximus supra. Vide quoque infra, ubi de Veterum Pictura.

MONOCOLI vide infra Monosceli.

MONODACTYLUS Aethiopiae mons. Ptol. Pentadactylos Plinii est l. 6. c. 29. Villanovano [orig: Villanovan˘] teste.

MONODIA Graece *monw|di/a, cantus lugubris species, in qua solum affectum Veteres posuere [orig: posuŕre], h)sqopoii/+an vero nullam, prosopopaeiam nullam. Nempe fuit, quoties e Choro prodibat unus, qui defuncti memoriam lugubri carmine celebraret. Fiebat autem id ad tibiam Lydiis modis: quod primum fecisse Pythoni tibicinem Olym pium, scripsit Aristoxenus. Vide Scaligerum Poetic. l. 3. c. 122. et infra ubi de Tibiis paribus imparibusque.

MONODUS Prusiae fil. qui dentium loco [orig: loc˘] os unum continuum habuit, unde ei nomen, quemadmodum Pyrrhum Epirotarum Regem habuisse Plin. l. 7. c. 16. et Plut. referunt.

MONAECVS incolis Monaco, Gallis Mourgues, portus et statio Liguriae, paucarum navium capax, ab Albinga oppid. distans stadiis 480. dicitur portus Herculis, quia, teste Servio [orig: Servi˘], pulsis aliis illic Hercules solus habitavit, vel quod in eius templo alius deorum non colitur. Arcem habet firmissimam, in rupe, et inaccessam cuius Princeps et Dominus, qui a Grimoaldo, filio Pipini, Austrasiae Regisfratre Caroli Martelli, Palatii Magistri An. 713. se oriundum dicit: (de cuius filiis et divisione hereditatis, vide Bouchaeum. l. 8. Hist. Provinc. ) neminem superiorem agnoscit, licet sub tutela olim regis Hispani, nunc Galli, praesidium illius in arcem admiserit. Baudrando oppid. est parvum, sed munitum, cum palatio Principis, e gente Grimalda, in ora maris Ligustici; fere in sertum in comitatu Niceensi, cum Mentone et Rocobruna oppidulis, quae eidem Principi subsunt. Vide Herculis Monaeci portus. Ibi incipiunt Alpes maritimae. Virg. l. 6. v. 830. De Caesare et Pompeio:

Aggeribus sacer Alpinis, atque arce Monaeci.

Lucan. l. 1. v. 407.

------ Solus qua [orig: quÔ] litbra turbat
Circius, et tuta [orig: tutÔ] prohibet statione Monaeci.

sil. l. 1. v. 586.

Et nebulosa iugis attollere saxa Monaeci.

Nic. Lloydius.

MONAETIVS unus ex Argonautis, Val. Flacc. l. 6. v. 343.