December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 188, image: s0188a

MODUTI Taprobanae insulae urbs. Ptol. Pinder hodie Villanavano.

MOECENAS vide MAECENAS.

MOECHOSYNODUS Graece *moixosu/nodos2, h. e. adulterina Synodus, dicta est illa, quam coegit Constantinus Copronymus Imperator Constantinopolitanus, defendendo suo cum Teudote ancilla, quam vera [orig: verÔ] uxore repudiata [orig: repudiatÔ] Imperatricem declarare in animo habebat, adulterio, uti habet Baronius ad A. C. 795. num. 42. et 43. Unde Moechiana haeresis orta, i. e. defensorum imperialis adulterii, Idem ad A. C. 809. num. 28. et seqq.

MOECIA seu MAECIA, una ex tribubus 35. civitatis Romanae numero [orig: numer˘] vigesima octava, a quodam castro Maecio scil. non procul a Ianiculo, dicta, memoratur Livio l. 8. c. 17. Eodem [orig: E˘dem] anno [orig: ann˘] (Urb. Cond. 21. a Cornelio II. et Cn. Domitio Consulib.) census actus, novique cives. (Lanuvini, Arcini, Nomentani, Pedani, qui paulo ante civitate donati fuerant) censi, Tribus propter eos additae, Maecia et Scaptia. Censores addiderunt Q, Publilius Philo, Sp. Posthumius. vide quoque Ciceronem l. 4. ad Atticum Ep. 15. et Orat. pro Plancio, Val. Max. l. 2. c. 4. etc.

MOENIANA male aliis Meniana, a Menio quodam, qui primus tigna proiecerit et id genus constructionis invenerit, dicuntur. Moenianum enim proprie peri/bolos2 est vel podium, in circuitu solariorum positum, ne facilis in praeceps lapsus esset. Hieronym. in Ep. ad Suniam et Fretellam, Et quando praecipitur nobis, ut faciamus domati nostro coronam, hoc praecipitur, ut in tecto faciamus per circuitum quasdam eminentias, ne facilis in praeceps lapsus sit. Nempe sicut mediana, a voce media ta\ me/sa; ita moeniana, a moenia, i. e. peri/boloi; quare peri/bolon moenianum etiam appellavere [orig: appellavŕre], et voce Graeca [orig: GraecÔ] versa [orig: versÔ] in Latinam peribulum. Glossae MSS. peribulum, deambulatorium: quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] moenianum vocatur, quod in moenianis et solariis deambulare solerent. Unde illud Augusti, Quid? Ego ut me populus dicat bene cultum, solario ambulaturus sum? Aliter pro/foron i. e. proiectum ac provolans; quam vocem apud Pomponium restituit. Salmas. lib. pen. de verb. signific. Idem Labeo ait, prophurum, i. e. iterum, quodin adibus fieri solet, aedium est. Ubi intellexit prophora illa et moeniana, quae aedibus adici solebant, ex provolantibus et proiectis tabulatis composita, quae et eximi poterant haud difficulter: atque haec aedium nihilominus esse respondit. Foribus etiam adici solita, notat Isidorus: Moenius collega Crassi in Foro proiecit materias, ut essent loca in quibus spectantes insisterent, quae ex nomine eius moeniana appellata aec et slaria, quia patent soli, post haec alii lupide, alii materia [orig: materiÔ] aedificavere [orig: aedificavŕre]: porticibus moeniana, et foribus et domibus adiecerunt. E quibus, quae foribus adiciebantur, et super ianuas exstruebantur, grandas Latini dicebant, Balcones hodie itali, Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro c. 12. In comoedia quoque, Scena moeniana habuit. Nam cum priscae e ramis ac frondibus constitutae fuissent, cum racemis et corymbis, ac postea casae cum cellis: postremo ad magnificentiam auctae sunt proiectis et moenianis in Comoedia, in Tragoedia vero etiam praetoria, et palatia, regiae, turres. Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 2. c. 21. Vide quoque supra, in Meniana, alibique passim.

MOENUS Germaniae fluv. in Rhenum in fluens, Moenis Melae l. 3. c. 3. Menus Ammiano. Franconiae regionis est, et Meyn hodie dicitur: Gallis Mein. Oritur ex duplici fonte, supra Culembachium; dein paulo infra Bambergam fluens, rigat Swinfordiam, Herbipolim, Verthemum, Asciburgium, et Francofurtum ad Moenum; tandem auctus aliquot fluviis in Rhenum, iuxta Mogontiacum, abit. Hunc Rheginus historicus, et eius temporis scriptores Mogonum vocant. Forte Iulia flumen est Vell. Paterculo.

MOERA Danicae originis vox, vulgo Moer: qua ab his oriundi Norfolcienses in Anglia, qui Comitatus, cum aliis aliquot, Alvaredi munere, in Danorum transiit ditionem, A. C. 876 claras Virgines, ut Arctoae gentes aliae etiamnum, appellant. Inde, quae canendo Heroum laudes ac poemata palmam retulere [orig: retulŕre], teste Olao [orig: Ola˘] Wormio [orig: Wormi˘], Scaldmoer, i. e. Virgines cantatrices: quae in praeliis gloriam ex fortitudine adeptae sunt, Scioldmoer i. e. scutiferas Virgines, nuncupabant. Eodem [orig: E˘dem] nomine ipsas Amazones, quarum utique Reginam et Virginem fuisse, et scutis, quae peltas vocant, instructa agmina duxisse, ostendit Virg. Aen. l. 1. v. 494.

Ducit Amazonidum Lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet
Bellatrix, audetque viris concurrere Virgo.

Vide Henr. Spelmannum Glossar. Archaeol.

MOERAGENES quator libros de Apollonio edidit. Iis fidem habendam negat Philostratus l. 1. c. 4. Meminit et Tzetzes Chil. 2. Hist. 60.

MOERAGETES i. e. Fatorum ductor, Iuppiter sic dictus, itemque Apollo. Pausan. l. 5.

MOERIS [1] Pathaliae, Indicae gentis, Rex, qui ad Alex. M. adventum, deserta [orig: desertÔ] urbe, in montes profugit. Curt. l. 9. c. 8.

MOERIS [2] fingitur villicus Menalcae, i. e. Virgilii, cuius festinationem, ut vidit Lycidas, ita rogat. Ecl. 9. v. 1.

Quo te Moeri pedes? an quo via ducit in urbem?

MOERIS [3] seu MURIS Herodoto Moeridis stagnum, Ptolomaeo, palus ingens Aegypti a Memphi 72. mill. pass. in Occidentem distans, 20. milliar. circuitu patens, teste Mela [orig: MelÔ] l. 1. c. 9. Ex quo patet decipi eos, qui illa Buchiara indigitant, cum Mareotide eam confundentes, quae iuxta Alexandriam est, multo vastior. Vide Maris, it. Myris.

MOERSENSIS Hermannus, vide Hermannus.

MOERSPERGIA Familia inter Germaniae illustres, cuius a castro Moersperg sive Maurimont, non procul Pfiretis in Alsatia sito, cognominatae mentio iam saeculo [orig: saecul˘] XI. reperitur: sed in deductionis serie Auctores variant. Superiori saeculo [orig: saecul˘], divortium linearum factum est, cum Caspar, Baro de Moersperg et Beffort,


image: s0188b

duos filios genuisset, Ioh. Iacobum et Iohannem; quorum huius linea in Stiria terminata est: Illius posteritas durat adhuc in Thuringia, in Ludovico Frederico Comite Moersbergio, et sorore eius Sophia Dorothea Comite Schwartzenburgica, quorum Progenitores isti fuere [orig: fuŕre]. Petrus Liber Baro de Moersberg et Bessort, pater fuit ex Margaretha de Ratsamhausen Lib. Baron. de Kingesheim, Caspari Lib. Baronis de Moersperg, qui genuit ex Helena Truchsessia de Sonnenberg. Ioh. Iacobum, maritum Margaretae Furstenbergiae (Wolfgango [orig: Wolfgang˘] Comite qui obiit A. C. 1510. genitae) et ex ea patrem Ioh. Iacobi quo [orig: qu˘], et Anna [orig: AnnÔ] Barone de Fridingen, natus Hieronymus decessit, A. C. 1641. Huius, ex Maria de Heydeck, fil. Georgius Liber Baro de Moersberg, iunxit sibi Dorotheam Gleichensem (Walrabi seu Volrathi Comitis Gleichensis filiam) atque ex ea suscepit Ludovicum Fridericum et Sopniam Dorotheam (uxorem Christiani Guntheri Comitis de Schwartzenburg in Arnstdt ) Comites de Moersperg, etc. defunctus..... Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 111. et in Indice.

MOESA avia Heliogabali, nepotem ad Imperium evexit: Vide Ael. Lamprid. in Vit. c. 10.

MOESIA Mysia Ptol. et Strab. regio Europae, in superiorem et inferiorem Ciabro [orig: Ciabr˘] fluvio [orig: fluvi˘] divisa. Superior Bosna ad Occidentem et Servia ad Ortum dicitur. Inferior Bulgaria, in superioris et Thraciae confinio, inter Haemum montem, et Danubium fluv. contenta. Baudrando Moesia regio est Illyrici Orientis, ampla, ab Ortu in Occasum extensa, inter Macedoniam, et Thraciam ad Meridiem, Daciamque ad Septentrionem, a qua Danubio [orig: Danubi˘] separatur. Estque vel Prima, seu Superior, ubi nunc Servia; vel Secunda et Inferior nunc Bulgaria, cui Scythia Besarabia, a quibusdam coniungitur. Sub Turcis, et separatur a Thracia Haemo [orig: Haem˘]. Populi Moesi Plin. l. 3. c. 26. dicuntur. Virg. Georg. 1. v. 102.

--- --- -- Nullo tantum se Maesia cultu
Iactat, et ipse suas mirantur Gargara messes.

Vide sis illic de la Cerdam.

MOESTITIA Publica variis olim indiciis testata reddita est. Vestibus scissis: Sic Iosias, intelecto [orig: intelect˘] quid a violatoribus legis quantumque exigat Deus, ingenti adactus dolore, vestem regiam discidit, apud Iosephum. Diademate deposito [orig: deposit˘]: quo [orig: qu˘] habitu et David peccatorum poenas a Deo deprecatus est. Vide Salvianum l. 4. Vel coronis laetitiae indicibus: Sic Cato, ex quo die cedentem urbe Pompeium sequutus est, nec caput rasitasse [orig: rasitÔsse], nec barbam, nec coronam capiti imposuisse, legitur apud Plut. in Catone Iun. Imo et diademate scisso [orig: sciss˘] ac lacerato [orig: lacerat˘]. Stat. de Adrasto Theb. l. 9. v. 162.

--- --- --- Heu qualem versare in sanguine vidi
Exutum canos lacero [orig: lacer˘] diademate crineis.

Sic Tigranes, Armenii Regis filius, intellecto [orig: intellect˘] periculo [orig: pericul˘] Patris, ob non missas ad Cyaxarem copias, nec tributum, tiaram concidit [orig: concţdit] apud Xenoph. de Institut. Cyri l. 3. Potissimum, indicto [orig: indict˘] ieiunio [orig: ieiuni˘], cum omnis aetas, omni posito [orig: posit˘] ornatu, sordibus et squalore obsiti, universi id unice agebant, ut sibi Deum propitiarent, quemadmodum de Nievitis atque ipso illorum Rege, legimus, in Prophetia Ionae. Quam in rem Prudentius Cathemer. 7. v. 156.

Rex ipse Coos aestuantem murices
Laenam revulsa dissipabat fibula [orig: fibulÔ].
Gemmasque virentes et lapillos subtileis;
Insigne frontis exuebat vinculum,
Turpi capillos impeditos pulvere, etc.

Vide Car. Paschalium Coronar. l. 10. c. 11. et hic [orig: hţc] passim inprimis, ubi de Lugendi ritibus.

MOESTLINUS Michael, vide Michael.

MOGA primum dicebatur, quae postea Cappadocia.

MOGARA Galatiae oppid. Anton. Mochera, Lib. Notit.

MOGETIANA Antonin. seu Mogentiana, oppid. Hung. Zicka Lazio.

MOGGUS cognomen Petri Haeretici, qui Graecis motgo\s2 i. e. blaesus sive balbus, Liberatus Diaconus c. 16.

MOGOL Magnus le Grand Mogol, nomen magni Indiae Monarchae. Hi ex Tamerlanis posteris, e Tartaria prodeuntes saeculo praeterito [orig: praeterit˘] Imperium hoc amplissimum et opulentissimum, incolis Indostan dictum, fundarunt [orig: fundÔrunt]. Vide infra, et P. de Valle, Itiner. tom. 2. et. 3. ut et supra in voce India. Addo, quod Rex Gelal Edim Muhammed, qui ante haud multos annos obiit, decimus fuit tertius ex Tamerlanis familia. Septimus Rex Accabas armis pariter ac ingenii perspicacitate toto [orig: tot˘] orbe celebris inprimis fuit: cuius Maiestatem Kircherus descr. Chin. l. 2. c. 5. ita enarrat: In publico, inquit, auditorio ea [orig: ] Maiestate refulgebat, ut pausi ex Monarchis simili forma [orig: formÔ] habitus [orig: habitűs], qua [orig: quÔ] Numinis instar radiante diademate ex auro, perlis, lapidibusque inaestimabilis pretii se spectanduan praebet, in sede pari apparatu exornata [orig: exornatÔ]. In manu globum tenet, quo [orig: qu˘] se Orbis dominum summamque potentiam exprimit: Nudis pedibus more Maiorum sedet, qui a suis saepe saepius interdiu pretioso [orig: pretios˘] liquore lavantur. Habet et appositum vas pretiosum liquorem continens, quo [orig: qu˘] aestivo [orig: aestiv˘] calore aut coeteris tempooribus, ubi placuerit, se reficiat. Idem, dum porro e Dan. Bartholo Iesuita recenset, ut in eiusmodi splendore comparuerit, cum P. Rudolfo Aquavivae aditum concederet, pergit: Numerus Principum praeter 20. Reges suos Vasalios, qui enm stipebant, non erat. Saracenorum more sedebant supra culcitram holoserico [orig: holoseric˘] auroque [orig: aur˘que] contextam, de qua merito dici poterat: Omnis lapis pretiosus operimentum eius. Capitis integumentum erat fascia aureis filis inaestimabilis pretii, lapidibus gemmisque, Indorum more Regum intorta: Vestimentum ad genu usque protensum auro [orig: aur˘] corusoum, nec non opere Phrygio [orig: Phrygi˘] floribus foliisque intertextum: Cingulum non dispari ornatu concinnatum, nudis quidem pedibus, sed femorae subtilissima [orig: subtilissimÔ] carbaso ad instar byssi variis striis, perlisque innexis incrispata [orig: incrispatÔ] spectabantur. Ad unum latus acinacis, ad alterum


image: s0189a

Ephebis, arcubus, pharetris, coeterisque exoticis armis instructis circumdabatur. Loquenti gemmae quasi ex ore, tum ad recordationem eorum quae dixerat, tum ad Maiestatis magnitudinem demonstrandam, decidere videbantur. Verba, quae dicebat, arrectis auribus ab astantibus magno [orig: magn˘] silentio [orig: silenti˘] excepta palimpsesto committebantur, etc. Confer Mandelslovium l. 1. c. 28. et seqq. Ditissimus autem hic Monarcha est, tum ob vim thesaurorum sibi a Maioribus relictam, tum ob absulutum suum in subditos imperium, tum ob immensitatem munerum ab exteris sibi missorum: Sed Imperium, post obitum praefati Gelal Edim Muhammed, filiorum eius de successione contendentium intestinis turbis gravissime concussum est; donec bis victo [orig: vict˘] primogenito [orig: primogenit˘] Daraxa [orig: DaraxÔ], et tandem alicuius suorum vasallorum, ad quem confugerat, perfidia [orig: perfidiÔ] interempta: secundo genito [orig: genit˘] dein Schaschia [orig: SchaschiÔ], a minimo natu Murat Baks acie superato [orig: superat˘]: hunc tertiogenitus Aurangzebus, in convivio, una cum filio fuo, interemit, fraterni sanguinis purpura [orig: purpurÔ] ad Imperium imbutus. Vide P. Henrici Roth. Relationem, apud Auctor. Diar. Europ. contin. 12. p. 153. et hic [orig: hţc] infra.

MOGOLA urbs Asiae minoris circa Cariam. Porphyrogeneta.

MOGOLES Gallis les Mogols, populi Asiae, qui ex Tartaria Meridionali profecti, maximam partem Indiae intra Gangem sui iuris fecerunt, versus Boream, sub initium saeculipraeteriti. Unde Mogolum regio, pars Asiae vastissima, quae aliter India vera seu superior Incolis Indostan, Gallis l'Empire du Grand Mogol, sub quo Imperio sunt XL. regna, inter Indum fluv. Sinum Gangeticum, et Caucasum. Terminatur ab Occasu Persia [orig: PersiÔ], a Septentrione Tartaria [orig: TartariÔ]. Urbes eius praecipuae Agra, Lahorium, Dellium, Amedebatum, Cambaia et Surata. Vide India. Ceterum, ut id hic [orig: hţc] addam, Tribus Tartarica fuere [orig: fuŕre]. sub imperio Magni Chami, ut loquuntur, quo [orig: qu˘] refertur, quidquid supra Usbekiam et Chinam situm est Tartariae. De cuius tamen seu nomine seu potentia hactenus ne a proximis quidem gentibus quidquam explorari potuit. Donec Russorum Imperator haud pridem expeditos misit viatores, qui ultimum illum Asiae tractum perquirerent. Hi progressi ab Obi fluvio perpetuo versus Orientem tractu tandem pervenerunt, ad celebrem illum murum, quo [orig: qu˘] China a Tartaris Septentrionalibus disterminatur, retuleruntque, varias ibi habitare gentes parvis distinctas regnis et Principatibus, barbaras plerumque et incultas, praecipuam vero Mogolum amplissimam esse nationem, in flavos et nigros distinctam: e quibus Schingais Kan prodiisse dicitur, primus Tartarici Imperii conditor, circa A. C. 1200. Postquam enim Iohannes Unad Cham seu Unkam, Rex Magnae Tartariae Nestorianus, vidisset indies succrescere potentiam Mogolum, statuit eos passim per provincias distribuere, quo [orig: qu˘] sic divisi minus nocere possent. Quod consilium cum innotuisset Mogolibus, divelli a se in vicem nolentibus, ii ex provinc. Karokoram versus Septentrionem, in campestria Bargu migrarunt [orig: migrÔrunt] et tributum Unkamo negarunt [orig: negÔrunt]: ductu Suko Baduri, cuius filius Temukinus, in aula Unkami, velut obses educatus, at proditionis apud Regem falso [orig: fals˘] infimulatus ad populares profugit, divinaque [orig: divinÔque] simulata [orig: simulatÔ] vocatione ad imperium Rex creatus mutato [orig: mutat˘] nomine, Schinguis Kan, i. e. Rex Regum, appellari voluit. Hic primus, ut dictum, Tartarici Imperii conditor, vod omnium toto [orig: tot˘] Orbe amplissimum fuit, habetur, et barbaros Scythas, Legibus et disciplina [orig: disciplinÔ] militari instruxit. Mox exercitu comparato [orig: comparat˘] Unkamum in Tendukanis campis superatum, magna [orig: magnÔ] ditionum parte spoliavit, atque inde in Persiam Indiamque prolatis Imperii finibus, ad fluvium usque Tigrim ac Volgam cunctispotitus est regionibus. Ex quatuor eius filiis, primogenitus Patri successit, reliqui partem hereditatis nacti ei subesse iussi sunt. Quorum posteri cum mutuis dissidiis colliderentur, res Tartarorum prope collapsas restituit Timurus cognomento [orig: cognoment˘] Lenck, i. e. Claudus, vulgo Tamerlanes, atque eos, ad longe maiorem, quam unquam, Maiestatem deduxit, circa A. C. 1370. Sed eo [orig: ] sublato [orig: sublat˘] A. C. 1404. variae mox gentes deficere ac posteros eius opprimere coeperunt. Retinuerunt tamen hi regnum Schagadai et Indiam, filiorumque Timuri natu maximus Scha Kogh, in Turkestana, Schagadaia, Mavaranalharia, Persia, Gasna et Indostana, late regnavit. Ei successerunt Olog Abdel Atif et Abdulla. Divisa postea potentia est A. C. 1470. in Regnum Chorazan et Mawaranachar; e quorum illo Magni Usbekiregnum ortum est: ex hoc Magni Mogolis in India seu Indostana. Cuius conditor fuit A. C. 1526. Babur Rex Mavaranalliariae, qui pulsus A. C. 1500. a [orig: Ô] Schaibecko in Indiam exul profugit ac ibi res novas moliri compertus in Persiam se recepit, tantaque in paupertate vixit, ut rustico [orig: rustic˘] opere victum sibi quaerere cogeretur. Tandem a Schacho Thamsao Rege Persarum copiis quibusdam adiutus Indiam expugnavit, quae ab illo tempore Regnum Magni Mogolis, dicta fuit a Tartaris, uti diximus, proprio [orig: propri˘] nomine sic appellatis. Successit Baburo A. C. 1530. filius Homaion, quem ex India, ultra Gangem, quae hodie Bengala et Potana, adveniene Tzeer-Khan tora [orig: torÔ] iterum India [orig: IndiÔ] expulit: Verum hunc idem Schach-Thamasus primum in Regnum Candaher et Kabul A. C. 1550. et quinquennio post, in ipsam Indostanam restituit. Sed sexto [orig: sext˘] Regnimense, cum fractis cervicibus repente exspirasset [orig: exspirÔsset], successorem habuit A. C. 1555. filium Acbar, qui Regum evasit potentissimus ac multis praeclare gestis, A. c. 1606. regni 50. obiit. Eum excepit Selimus Muhammedes Schi-Hagir et huic, inter maximas turbas A. C. 1627. Chorum cognomine Cha-gean; quo [orig: qu˘], post diuturnum et gloriosum regimen, tandem in carcerem coniecto [orig: coniect˘], fratribusque pulsis et occisis, filius eius Aureng-Zeb thronum invasit, cuius historiam exactamk habes, apud Ioh. Bapt. Tavernier. Itiner. Persiae et Indiae Gallice conscripto. Coetera vide apud Georg. Hornium Orb. Imp. p. 290. et 300.

MOGONTIACUM Hieronymo Magontiacum, nobilis quondam civitas: German. Meintz vel Maintz, Gallis Mayence,


page 189, image: s0189b

Metropolis Germaniae [orig: Germanţae] superioris, in tractu, qui Wetteravia dicitur ad Rheni Moenique confluentes: Moenus enim dextrum Rhenum, et regione eius, sinistrae seu Gallicae, Rheni ripae appositae, ingreditur. Quibusdam a Magog, filio Iapheti, nonnullis a Magantio Troiano, vel Magis quibusdam conditoribus ridicule dicta est: melius a Moeno fluv. quem Guntherus Mogum appellat, cum ait;

Nomen ab infuso recipit Moguntia Mogo:

vocata. A Druso conditam esse, colligitur, ex Floro l. 4. Caput olim Trebocorum fuit, ut Valesio videtur; Sub dispositione proin Ducis Mogontiacensis, erant omnia praesidia urbium et castellorum Germaniae primae, praeter tractum Argentoratensem, Comiti suo subiectum. Curatores civium Rom. Mogontiaci, memorantur in veteri apud Goltzium nummo. Urbs saepius vastata: a Batavis, sub Vespasiano: a Barbaris; sub Iuliano: a Vandalis, Alanis et Suevis, circa A. C. 413. ut patet ex Hieronymi Ep. ad Ageruchiam: Alias calamitates subiit Saecul. 6. terrae motu tantum non penitus obsorpta A. C. 872. incendio [orig: incendi˘] afflicta A. C. 1080. munificentia [orig: munificentiÔ] Franciae Regum, quibus diu subfuit, pristino splendori restituta est. Chlodoveus enim, post Baptismum, plurimae hic [orig: hţc] templa condidit. Dagobertus aedificiis urbem exornavit, Carolus M. Rhenum ibidem ponte iunxit, etc. Hodie sedes est primi Electoratus Imperii: Eius enim Archiepiscopus, inter Septemviros primus, Cancellarius est S. Imperii per Germaniam, iamque inde ab A. C. 912. sive a [orig: Ô] morte Ludovici, Arnulfi Aug. filii, in eligendo Rege Germaniae, summae semper, cum Archiepiscopis Trevirensi ac Coloniensi, auctoritatis fuit. Habebat autem tres sedes Episcopatuum in Gallia, duodecim in Germania, in Rhaetia ac Vindelicia, sibi suffragantes, uti et nunc. Hinc in Gallia seu in regno Lotharii atque in Germania plurimum poterat; una cum Coloniensi, cui duae in Gallia, tres in Germania: et Trevirensi, cui Mettensis, Tullensis ac Verodunensis sedes, in regno Lotharii, fuere [orig: fuŕre] subiectae. Quo [orig: Qu˘] factum, ut tres hi Praesules, etiam ante Collegium Electorale institutum, suis suorumque suffragiis Regnum Gernamiae, cui vellent facile deferrent, Hadr. Vales. Notit. Gall. In hac Urbe Alexander Severus A. C. 237. aetat. 29. interfectus: Vratislaus vero Bohemiae Dux ab Henrico IV. Imperatore ob fidelem ipsi navatam operam, Regis axiomate ornatus est, A. C. 1086. Vetustissimus eius Episcopus S. Crescens habetur, discipulus Apostoli Pauli, cuius alicubi in Ep. meminit. Bonifacius vero Anglus, Germanorum dictus Apostolus, primus Archipiscopus creatus est, A. C. 745. e cuius successoribus Willigiso, Ruperti successori, Electoralis dignitas cum Archicancellariatu per Germaniam primum est collata saeculo [orig: saecul˘] XI. Academia fundata est A. C. 800. instaurata A. C. 1482. Metropolis Stephano olim, nunc Martino sacra, sub se habet Wormatiae, Spirae, Argentorati, Constantiae, Herbipolis, Eichstadii, Verdae, Curiae, Paderbornae, Halberstadii, Augustae ac Bambergae Episcopos. Hinc variae in Civitate adeo celebri, variis temporibus, Synodi habitae sunt: a Carolo M. circa A. C. 808. a Ludovico Pio A. C. 828. quo [orig: qu˘] tempore Rabanum Maurum Praesulem Ecclesia habuit, qui circa A. C. 848. Godescalcum Monachum, quod Praedestinationem et Reprobationem dari, nec Christum pro omnibus mortuum esse, doceret, damnavit: Postquam Thiota Pseudoprophetissa, quae a Presbytero quodam subornata, lucrique causa [orig: causÔ], instare diem iudicii dicens, Moguntiam valde turbaverat, convicta et fustigata est. A. Carolo porro Pipini Aquitaniae Rege filio, Rabani successore, A. C. 857. post quem Luitbertus, a Stephano V. Pontifice Romano purgationem per candens ferrum et ferventem aquam tum admodum frequentem, circa A. C. 884. tollere iussus est: qui dem A. C. 880. Synodum celebrarat [orig: celebrÔrat], qua [orig: quÔ] actum, inter alia, de mediis, Nortmannorum furori resistendi. Cum Episcopo, sub tempus Missae, litigavit Leo IX. Pontifex Roman, A. C. 1049. ibi quoque Synodo habita [orig: habitÔ], contra Clericorum simoniam, coniugia et concubinatum. Sigefridus de Epeistein post haec, sub Gregorio VII. Synodum convocavit A. C. 1069. cum Henricus IV. Imperator Bertham uxorem repudio [orig: repudi˘] a se dimittere meditaretur: Dein Erphordiae conventu instituto [orig: institut˘], Caelibatum acriter, sed infeliciter, ursit: pari in discrimine versatus, cum Moguntiae alia [orig: aliÔ] Synodo [orig: Synod˘] coacta [orig: coactÔ] id ipsum tentaret, A. C. 1075. Gilbertus contra Gregorium VII. modo memoratum, ob varia crimina depositum, ibidem Synodo hac [orig: hÔc] fini habita A. C. 1085. electus: in alia vero A. C. 1105. Henrico IV. imperium abrogatum, atque in filium eius Henricum V. est translatum. Ob religionem porro ustulati hic [orig: hţc] 39. homines circa A. C. 1230. Contra Tartaros, crebris incursionibus Hungariam infestantes, iterum Synodus ibidem coacta A. C. 1261. etc. Circa A. C. 1450. sub Diethero Archiepiscopo cum Fridericus III. ad Imperii sederet clavum, Typographiae Ars inventa, an consummata (namque non parvi momenti argumenta Argentorato circa A. C. 1440. inventionis gloriam vindicant) ingens Urbi decus attulit. Vide plura apud Ptol. l. 2. c. 9. Tacitum Histor. l. 4. Eutropium l. 7. Florum l. 4. Amm. Marcellinum l. 15. Eginhartum in vita Caroli M. Ottonem Frisingensem l. 3. c. 4. Gosvinum l. 1. c. 17. Cluverium descr. Germ. Middendorpium l. 3. Bertium de rebus Germ. Morerium Diction. Histor. B. Rhenanum Rer. Germanic. l. 2. cum Notis Cl. Ottonis, p. 311. etc. Petrus Crataepolius edidit Annales Electorum Eccles. et in specie Principum ac urbis Mogontiaci, Nicolaus Serarius Iesuita. Vide quoque in voce Moguntia.

MOGORIN flos Sinicus Indusque, Lusitanis sic appellatus: nascitur apud Sinenses in Chekiang provinc. ad Kinhoa, in parva arbuscula, mire candidus, gensemino non absimilis, nisi quod plura habeat folia; odorem exhalat suavissimum, gensemino [orig: gensemin˘] multo [orig: mult˘] praestantiorem, adeo ut ab uno flore tota aliqua domus


page 190, image: s0190a

redoleat. Quam ob causam in magna apud incolas aestimatione est, qui arborem illius ab hiemis intemperie, in vasis ad id destinatis, diligentissime custodiunt, Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 33.

MOGRUS Ponti fluvius. Arrian. Plinius l. 6. c. 4. Nogrum vocat.

MOGUNTIA urbs Archiepiscopalis Germaniae superioris ad Rhenum celebris, sic ab amne Mogi dicta. Vulgo Mentz. Vide Magontiaoum et Mogontiacum: Agrum habet ab utraque Rheni ripa fecundum et praestantissimo [orig: praestantissim˘] vino [orig: vin˘] luxuriantem. Plurima antiquitatis monumenta ostendit. Academiam habet, eique secundum quosdam artis Typographicae inventio debetur, A. C. 1450.

MOGUNTINENSIS Archiepiscopatus Germanice vulgo Stifft Maintz. Gall. d'Archevesche de Mayence, tractus est Germaniae superioris in parte Franconiae et Circulo Rhenano. Habet Wetteraviam die Wetterau a Septentrione, et Palatinatum inferiorem a Meridie. Praecipuae urbes, post primariam, de qua supra, sunt Binga Bingen, Aschaffenburgum Aschaffenburg, ubi Elector maximam partem moratur, Mildemberga Mildenberg, Omaeneburgum etc. in Hassia porro Frizlaria: in Thuringia, Erfordia, regionis caput, Eichfeldia, Duxderstadium, etc. Praesuli subsunt. Vide Baudrandum Geogr. et praeter Auctores supra memoratos, ubi de Metropoli ipsa egimus, Matth. Merianum Topographia [orig: TopographiÔ] Archiepiscopatuum Moguntinensis, Trevirensis ac Coloniensis.

MOGUNTINUS [1] Conradus, vide Conradus.

MOGUNTINUS [2] Guilielmus, vide Guilielmus.

MOGUS Samotis fil. apud Gallos regnavit sub annum a diluvio 330.

MOHAMMED Calipha Saracenorum, post Iminem sedem Caliphatus seu Regni Damasco [orig: Damasc˘] transtulit Bagdatum, saeculo [orig: saecul˘] IX. Quo [orig: Qu˘] tempore dissidiis scinduntur Saraceni, et Syri, in Bagdad. Aegyptii, in Cairo (e quibus Saladinus Bello Sacro Christianis infestus) quibus successerunt Mamluci, a Turcis A. C. 1518. deiciendi: Africani in Carveno; post in Maroco, Tunis etc. (Qui dein Siciliam et Calabriam occuparunt [orig: occupÔrunt], a Normannis depellendi) Hispani, in Mauritania, (inde iam Saeculo [orig: Saecul˘] praefato [orig: praefat˘] et gravius Saeculo [orig: Saecul˘] XII. irruptione facta [orig: factÔ], Hispania [orig: HispaniÔ] potiti, sed sensim a Christianis attriti, ac tandem eiecti) sedem capiunt. Mohammedi vero successit Imprael, quem vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Vide etiam aliquid supra voce Mahamed Amin. Mohammed II. Vide Imprael.

MOHILOVIA urbs Lithuaniae, probe munita, in colle, ad Boristhenem, 10. leuc. Polonic. ab Orstin Meridiem, 22. leuc. a Smolencio in Africum, 18. a Mcislavia in Occasum, probeque culta. Capta a Moscis, A. C. 1654. recepta a Polonis A. C. 1656. Mohilow vulgo.

MOHOLA nomen viri. 1. Paral. c. 7. v. 18.

MOHOLI filius Merari. Exod. c. 6. v. 19.

MOHR vox est, qua [orig: quÔ] Europaei Germanicae nationis Aethiopem designant, a Mauris deducta, i. e. Saracenis Africanis, qui a Mauritania nomen sortiti, circa A. C. 713. inde primum in Hispaniam profecti sunt. Horum enim in Europam irruptione, sedes Aethiopum in Africa et Afri Europaeis primum innotuerunt. Hornius Orb. Imp. p. 162. Vide quoque supra ubi de Mauris.

MOJENVICUM vulgo MOJENVIC, oppid. Lotharingiae permunitum, ad Sellam fluv. prope et infra Marsalium arcem. Nunc sub Gallis, pace Monasteriensi. Inter Marsalium ad Ortum, et Vicum ad Occasum, dimidia [orig: dimidiÔ] leuca [orig: leucÔ] utrinque, 5. a Nanceio in Ortum, 9. a. Metis in Eurum.

MOILLA vel MOILA, pagus Nithardo l. 1. memoratus, pars olim Hasbaniae et unus e quatuor eius Comitatibus exstitit. Est hodieque eius nominis villa et Monasterium Praemonstratensium apud Thenas oppidum Hasbaniae Brabantinae, vulgo Heylessem, ad Hasbam fluv. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

MOISSACUM vulgo MOISSAC, oppid. Cadurcensis provinc. ad Tarnum, qui paulo infra in Garumnam se exonerat. In ipso Occitaniae confinio cum celebri coenobio, 9. leuc. infra Tolosam in Boream.

MOLA [1] Iohannes, vide Iohannes.

MOLA [2] perelegans et praelongus vicus Latii novi, in ora, inter Caietam 4. mill. pass. et Minturnas. Molae Formianae Cicer. a molarum frequentia, quas hic [orig: hţc] e montium radicibus profluentes aquae continuo versant. Non longe a Formiis, urbe excisa.

MOLA [3] castellum Aquiliae Peucetiae inlittore. Vulgo Moisac.

MOLA [4] Graec. a)/lisma in Glossar. Gr. Lat. in sacrificiis, olim dicebatur far tostum et sale sparsum, quod eo [orig: ] molto [orig: molt˘] hostiae focus et cultri aspergebantur, ut ait Festus. Postquam enim Sacerdos victimam ad aram adduxisset, stans manu aram prehendebat, et preces fundebat. Quibus peractis sacrum ab immolatione orsus est, frugesque aut Molam salsam in cput victimae deponebat, addito [orig: addit˘] ture masculo [orig: mascul˘]. Deinde vinum aspergebat, etc. Unde Seneca Oedipo Actu 2. Sc. 2. v. 335. Sparge salsa [orig: salsÔ] colla taurorum mola [orig: molÔ]. Virg.

------ Media inter cornua fudit.

Vide Pancirollum. l. rer. deperditarum, c. de Ammoniacosale. Ritus antiquitatem Iliaca testantur tempora, unde frequens illud Homericum in sacrificiorum descriptione, *ou)loxu/tas2 proba/lonto, i. e. molam salsam altaribus, vel potius ipsis hostiae cornibus iniecerunt, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] Veteres victimarum voluntatem (id enim diligenter notabatur, qua [orig: quÔ] promptitudine ad aram victimae accederent) explorasse [orig: explorÔsse], notant Eruditi, in Il. a. Alias rationes affert Eustathius o( parekboli/ths2 in eundem libr. Erat autem apud Graecos Mola haec hordeacea, unde Glossar. Molae salsae, kriqai\ pefrugme/nai. in Latio vero farrea, qua [orig: quÔ] ut et ture post quodvis triste somnium Iovi litantes comprecabantur Romani: sicut


image: s0190b

Graeci vivo [orig: viv˘] flumine inocturnos tenores expiabant, Gronov. Not. ad Octaviam Senecae Trag. ex Farnabio. Unde Martial. l. 7. Epigr. 53.

Semper mane mihi de me mera somnia narras,
Quae movieant animum sollicitentque meum.
Iam prior ad faecem, sed et haec vindemia venit,
Exorat noctes dum mihi saga tuas.
Consumpsi salsasque Molas et thuris acervos:
Decrevere [orig: Decrevŕre] greges, dum cadit agna frequens.
Non porcus, non cortis aves, non ova supersunt.
Aut vigila: aut dormi Nasidiene tibi.

Simili modo [orig: mod˘] monstra ac prodigia, ex praescripto Augurum et Aruspicum Quindecimque Virorum procurabant, ut Cicero docet de Divinat. l. 1. Item Livius plurimis in locis, ac A. Gellius l. 4. c. 6. Fulmen quoque eodem modo [orig: mod˘] procurabant, expiantes locum fulguritum sive bidental, etc. Vide Laurentium ICtum Notis in Phaedrum. fab. 3. l. 3. Sed et aliud Molae Graecae Romanaeque discrimen. Mola enim Graecorum non de farre non freso, sed integris frugibus, accipienda, uti docet ex ipsa voce ou)loi\ seu ou)loxu/tai Turnebus Adversar. l. 7. c. 13. additque Theophrastus, factum hoc ab iis in priscae vitae memoriam, quando homines solidis non contusis, aut fractis frugibus vescebantur. Frons ergo victimae a Graecis solido [orig: solid˘] farre cum sale admixto perspergebatur: postquam vero mactata et in partes erat divisa, singulae partes adolendae, ut apud Romanos, polline adspergebantur, ut ex Homer. Odyss. z. docet Dionys. l. 7. Vide et aliquid infra voce Muria.

MOLA [5] Asinaria *mulo\s2 o)niko\s2 memoratur Matth. c. 18. v. 6. et Lucae c. 17. v. 2. ubi de eius in katapontismw=| Iudaeorum usu; sicque diakri/tikw=s2 dicitur, ad discrimen molae trusatilis, de qua utraque Cato R. R. c. 10. Ex his trusatiles minores erant, ut quae manu truderentur: at illae asinariae, maiores, quas asinus perpetua [orig: perpetuÔ] gyratione circumagebat. Ovid. Fast. l. 6.

Et quae puniceas versat asella Molas.

Velata [orig: VelatÔ] autem facie molebant Asini, o)qo/ohn toi=s2 o)/mmasin e)pipeta/santes2, Lucian. Quo haec Hilarii pertinent, in Matth. c. 18. Molae opus labor est caecitatis: nam clausis iumentorum oculis aguntur. Et quod Asinus ita loquitur, Anthologiae l. 1. Epigr. 33.

*ou)x a(lis2, o(/tti mu/loio peri/dromon a)/xqos2 a)na/gkhs2
*speirhdo\n skoto/eis2 kuklodi/wktos2 e)/xw;
Nonne satis fuerat, quod caecus et actus in orbem
Nocte dieque molas irrequietus ago:

*ka/phn th=s2 mu/lhs2 idem Lucianus vocat molae scapum seu manubrium, ut Theocriti Scholiastes in Idyll. d. *)apo\ tw=n a)lou/ntwn xai\ th)| kw/ph| tou\s2 mu/lous2 w)qou/ntwn. Molile appellat Cato c. 11. et Ieremias lignum, Threnor. c. 5. v. 13. etc. Vide Bochartum Hieroz. Part. Prior. l. 2. c. 13. et plura supra: de rotis vero molendinorum, suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Addo hic [orig: hţc] saltem, Hieronymo, Molam Asinariam, cuius in Euangelio mentio est, supplicii fuisse genus, Palaestinae peculiare, quod ob enormia crimina irrogari consueverit, ut apud nos rotae supplicium, etc. apud Ioannem Calvinum Lexic. Iurid. Vide quoque supra Catnus et infra in voce Molae.

MOLACHINUS in Charta Alexandri III. Pontificis Romani A. C. 1162. apud Petrum Mariam Campum, in Regesto part. 2. Hist. Pacentinae num. 16. Statuimus, ut de coetero solummodo duos molachinos nobis nostrisque Successoribus annis singulis solvere teneatur: monetae aureae (Saracenicae forte) species est; an eadem cum Meloquino? de quo supra.

MOLACUM vulgo MOLAC, castrum Galliae, unde illustri Familiae nomen, quae Rosmadeciae stirpis ramus est. In qua cum a Rivalone Equite A. C. 1191. series continua ostendi possit, ex posteris eius Iohannes III. Dominus de Rosmadec, mortuus A. C. 1515. duos reliquit filios, quorum minor natu Iohannes Dominos du Plessis, nunc quoque superstites, sevit: Maiorautem frater Alanus Baro de Molac. iterum communis pater fuit Baronum de Gael, de S. Iovan, et de Compes, ex filio Claudio; inprimis autem, ex filio primogenito Tanaquile Marchionum de Rosmadec et Molac, Comite de Chapelles et de Crozon, quorum series sic habet. Iohannes III. praefatus, ex Iohanna (filia Alani Dni. de la Chappelle et Molac ) genuit Alanum II. Dn. de Rosmadec. qui obiit A. C. 1560. Pater, ex Maria du Chastel, Tanaquilis Dni. de Rosmadec Baron. de Molac, defuncti A. C. 1574. Hoc [orig: H˘c] et Margareta [orig: MargaretÔ] de Beais manoir (filia Iacobi de Beaumanoir Vicecomitis de Besso ) genitus Sebastianus I. Marchio de Rosmadec, decessit A. C. 1613. relicto [orig: relict˘], ex Francisca Montmorancia (filia Francisci Montomorantii Dni de Hallot ) Sebastiano [orig: Sebastian˘] II. Marchione de Rosmadec: qui, iuncta [orig: iunctÔ] sibi Renata [orig: RenatÔ] de Kercoent Dna de Kergournadec, ex ea suscepit Sebastianum III. Marchionem dc Rosmadec (cuius uxor est Renata filia Ivonis de Budes Baronis de Sace, ducta A. C. 1655.) Bartholomaeum Renatum Comitem de Chapelles, (natum A. C. 1635.) Ludovicum. Corentinum (natum A. C. 1636.) Mariam Annam et Mariam Renatam. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobilit. Europ. Part. 1. p. 154.

MOLADA civitas, quae in tribu tam Iudae, quam Simeonis reperitur. Ios. c. 15. v. 26. 2. Paral. c. 4. v. 28.

MOLAE [1] Deae quaedam antiquitus dictae sunt filiae Martis, quas in Romanorum comprecationibus nominari solitas tradit Gell. l. 13. c. 23. Has Turnebus indigitari censet de nomine Molarum, quod Mars, ut molis fruges, sic bellis homines frangat ac comminuat. Mosellanus vero nominis originem a molimine deducit, h. e. sollicitis conatibus ipsius belli apparandi: Mars enim pro bello Latinis, ut notum. Virg. l. 6. Aen. v. 165.

Aere ciere vires, Martemque accendere cantu.

Molarum usus, antequam hominibus innotuisset, fruges in pilis torrebantur, et saxis frangebantur. Unde Servius ad illud Virgilii Aen. l. 1. v. 183.

Et torrere parant flammis et frangere saxo:



image: s0191a

Apud maiores, inquit, nostros Molarum non erat usus, frumenta torrebant, et ea in pilas missa pinsebant, et hoc erat genus molendi, unde et Pinsores dicti sunt, qui nunc Pistores appellantur. Primo itaque torrebant fruges, inde pilis pinsebant: Quam ob causam, sequentibus temporibus, cum asinariae iam haberentur Molae, quotannis Romase feriis Vestalibus 5. Id. Iun. Molae sertis ac floribus ornabantur, et quioscebant; in memoriam pristini temporis, quo [orig: qu˘] farra solummodo in furnis Vestae, hoc est, ignis beneficio torreri consueverant, quoque asini, Deae huius beneficio [orig: benefici˘], a Molis circumagendis immunes erant. Vide Ovid. Fast. l. 6. Postea Molae excogitatae sunt, quarum usum antiquum admodum esse, docet Plin. l. 7. c. 56. cum Cererem homines primam molere docuisse refert: quod Stephanus de Urb. Mylanti cuidam adscribit, in voce *mulanti/a Cette Heroicis temporibus iam cognitas fuisse, ex Hom. Od. 11. v. 105. patct, ubi in horto Alcinoi Molae meminit, cum ait:

*(ai me\n a)letreu/ousi mu/lhs2 e)pi/ mh/lopa karpo\n,
Aliae quidem molunt sub mola pomacei coloris frugem.

Et quidem trusatiles primitus seu manuales fuere [orig: fuŕre], quae circumactae manuum agilitate et robore fruges terebant, A. Gell. l. 3, c. 3. Fiebat id itidem a Pistoribus, qui non tantum panem tum faciebant, sed etiam fruges Molis frangebant. Pomponius Comicus. Cum neque molis molui, neque palmis pinsui: Eusebius in Chron. Paulus ad molas manuarias Pistorem se locavit, etc. His Asinariae successere [orig: successŕre]; transiitque id laboris genus ab hominibus ad bruta, Asinos videlicet qui Molas versabant, tectis capitibus velata [orig: velatÔ] facie, ut apparet ex Appuleio Metam l. 9. In quorum locum cum mali servi quandoque poenae loco [orig: loc˘] Molis applicarentur, ut Terentius docet Andria [orig: AndriÔ] Actu 1. sc. 2. et hi nomine Asinorum appellari, et Molae ipsae praesepia dici solitae sunt: quamvis non tantum molarii servi, sed quilibet alii stationem in domibus privatis dominorum habuisse, quae praesepe diceretur, videantur, ex Varrone de R. R. l. 1. c. 2. Tandem in Asinariarum locum Aquariae institutae sunt, quales iuxta flumina, quorum impeturotae circumaguntur, passim hodie videmus. Quae qua ratione confici debeant, docet Vitruvius Architect. l. 10. c. 10. et meminit Zeno Imperator l, 10. C. de Aquaed. Valentinianus item et Valens Augg. C. Theodos. de Canone frumentario Urbis Romae l. 4. Ubi notat Iac. Cuiacius, Aquariae molae rotis sublevatis in versisque suppeditatam fuisse aquam, eique muneri iunctos asinos, equos et equas. Harum Molarum usum non ita recentem esse, ut quidam arbitrantur, tum ex Palladio l. 1. c. 42. ubi praecipit, Ut si aquae copia patiatur, fusuram balnearum suscipiant pistrina, ut ibi formatis aquariis molis, sine animalium vel hominum labore, frumenta frangantur. Hodie variis in locis, Belgio inprimis, aliud Molarum quoque viget genus, quae vento [orig: vent˘] circumaguntur, in aere suspensae; quarum usus non exiguus in locis aridis, obsidionibus item Urbium etc. Habuit autem et Mola olim suum Numen Deumque tutelarem, teste Polluce Onomast. l. 7. c. 33. tit. 8. *mulwqro\s2, mu/lwn, mu/lh, promulai=a *qeo\s2 kai\ eu)/nostos2., Molitor, Mola, Pistrinum, Dea molaris et benevola. Sed et Promylius Deus semper ante eas collocabatur, ob suavem alimoniam. De ornatu earum in Vestalibus feriis supra: Nec omittendum, in somniis Molam visam, durorum et difficilium negotiorum solutionem, et fidelem servum portendere, olim fuisse creditum, ut tradit Artemidorus Omneirocrit. l. 2. c. 47. Servi Molitores, ad usum rusticum parati, memorantur Ulpiano l. 12. ž. 5. ff. de instr. vel instrum. leg. et Pomponio in Pistore. Plura vide apud Tiraquellum Comm. ad Alexandrum Neapolit. Genialium dier. l. 3. c. 11. Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 1. c. 14. Iac. Oiselium ICtum Notis in A. Gellium l. 3. c. 3. Pignorium Comm. de Servis etc. ut et infra in vocibus Pistor et Pistrinum.

MOLAE [2] Ferrariae olim usu, armis acuendis. Glossae ad Stat. Theb. l. 3. v. 584.

------ attrito cogunt iuvenescere saxo.

per molam, aiunt, acuminariam. Sic molita arma, samiata sive acuta hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] reddita, intelligit Lindenbrogius, in Friderici Imp. Constitut. Sicular. l. 1. tit. 9. Glossario Codicis LL. Semipriscarum. Quam eius sententiam cum sua assumpsit, in Commentarium Molitoriarum rerum Iuridicum Ioh. Heringius, de quo vide Barthium ad d. l.

MOLAE [3] Formianae, vide Mola.

MOLANUS [1] Iohannes Lovaniensis, scripsit Notas in Martyrologium Usuardi, Calendarium Eccles. Sanctorum Belgii, etc. Obiit A C. 1585. Beierlink, in Chron. Valer. Andreas Biblioth. Belg. vide et Lovaniensis.

MOLANUS [2] Iohannes, Rector Gymnasiii Bremensis, Obiit A. C. 1583. auctor Poematum, quae Antverpiae, cum Arnoldi Berchemii, prodierunt, et aliorum quorundam scriptorum. Valer. Andreas Biblioth. Belg.

MOLANUS [3] Lovaniensis, vide supra.

MOLANUS [4] apud Auctorem Historiae Hierosolym. p. 1152. Eo [orig: ] tempore gentilis quidam: Seuvarius nomine, sub Molado, quem patria [orig: patriÔ] lingua [orig: linguÔ] Dominum dicunt, universam procurabat Aegyptum: corrupte pro Miramomelino seu Amiral mumino, vide ibi, quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] qppellari tum Bagdalenses, atque adeo supremi Sultani, qui sub Chaliphaq universae rerum administrationi praeerant, Credentium Principem, seu Fidelium Dominum, voce hac [orig: hÔc] designari, apud Arabes, docet pluribus ad Alexiadem Annae Comnenae, Car. du Fresne p. 371. et 372. Vide quoque supra in voce Admirallus, item Amir.

MOLARIS Lapis quem Graeci muli/an et muli/thn vocant, culque plurimus inest ignis, ut habet Plin. l. 36. c. 19. Graecis quoque puroma/xos2 dicitur et puri/ths2 Sic enim dictus, non quod ignem faciat percussus, sed quod igni resistat; nec enim igni solvitur,


page 191, image: s0191b

nec rumpitur: cuiusmodi lapides focis hodie substernimus et caminis applicamus quia igne minime domantur. Theophrastus puroma/xon et muli/thn coniungit et inter cos lapides numerat, qui igne liquantur ac fluunt: w/sau/tws2 kai\ oi( puroma/xoi kai\ oi) muli/ai re(/ousi. Ideo ad focum optimi, quippe qui neo igne dissiliant, nec frangantur, nec crepitent. Nam quod in fornacibus magna [orig: magnÔ] ignis vi domiti liquescunt, commune id habent cum omnibus lapidibus, marmore excepto [orig: except˘], ut tradit idem. Sic molaris pyrites et puroma/xos2 quibusdam dictus. Salmas. ad Solin. p. 717. Poetis Molares dicuntur, omnia saxa grandiora: cuiusmodi lapidibus Heroas pro telis usos canunt passim. Stat. Theb. l. 8. v. 710.

------ circumque sonori
Vertice percusso [orig: percuss˘], volvuntur in arma molares

Et de Scaeva suo Lucanus ingeniose, l. 6. v. 169.

------ ------ ille ruenti
Aggere consistit, primumque cadavera plenis
Turribus evolvit, subeuntesque obruit hostes
Corporibus totaeque viro dant tela ruinae,
Roboraque et moles, hosti seque ipse minatur.
Nunc sude, nunc duro contraria pectora conto
Detrudit muris et valli summa tenentes
Amputat ense manus: caput obterit, ossaque saxo,
Ac male desenstum fragili compage cereorum
Dissipat, alterius flamma crinesque genasque
Succendit, strident oculis ardentibus ignes.

Vide quoque infra in voce Saxum.

MOLCHU vide Rabbi Salomon Molchu.

MOLDAVIA German. Moldaw, Gallis Moldavie, pars antea Hungariae, nunc proprium habet Principem, sub clientela Turcar. Ibi alias pars Daciae Orientalis. Terminatur a Septentrione Polonia [orig: PoloniÔ], ab Ortu Bessarabia [orig: BessarabiÔ], a Meridie Bulgaria [orig: BulgariÔ], ab Occasu Walachia [orig: WalachiÔ]. Urbes praecipuae Iassium, sedes Principis, et Soczova. Multo minor est, quam tabulae Geographicae vulgo notant, nempe inter Septentrionem et Meridiem. Iuraverunt Moldaviae Principes, a multis retro saeculis, socialem Regibus Poloniae fidelitatem, unde Poloni semper id egerunt, ut aliquis sibi fidus e Ducali sanguine regioni praeesset. Sic A. C. 1552. Alexandrum Moldaviae Principem dederunt, aliisque vicibus, ut A. C. 1572. 1595. et 1600. ius hoc tutati sunt. Sed illo excidere [orig: excidŕre] ab A. C. 1612 cum Tartari in Moldavia sedem sibi compararunt [orig: comparÔrunt]: Accessit Stanislai Zockievii. Proefecti exercitus cum Skinder Bassa ad Bassam tractatio, qua [orig: quÔ] ipsum hunc morem convulsit. Sequutum postea bellum Chozimense, quo [orig: qu˘] Zolkievius cecidit A. C. 1620. et quamvis felicior Chodkievicius, pacem honestam Turcis extorsit A. C. 1621. labefactata tamen manserunt Polonica in Moldavia iura etc. Vide Auctorem Hist. Geogr. et Civ. c. 10. de Imp. Turc. Huc concesserunt, pulsi a Matthias Rege e Moravia Fratres, A. C. 1481. et cum Matthia, sacrorum Antistite, a Stephano Vaivoda, alias truci, benigne excepti sunt: donec post biennium a Rege melius instructo libertatem redeundi, et suo [orig: su˘] more sacra administrandi obtinuerunt. Lasicius de gestis Fratr. apud Laetum.

MOLENDINUM vide supra ubi de Molis. Aragonici Molendini, tamquam unius e iucundioribus secessibus Philippi IV. Hispan- Regis, saepe meminit Ferdin. Pallavicinus in Descr. Casus Comitis de Olivarez. uti notat Auctor. Anonymus Hister Orbis. Terr. Geogr. et Civil. c. 8. sect. 2. ž. 2. ubi de Arcibus quibusdam Regiis. Parisiis ad Molendinum, dicitur moneta quaedam, Gall. Monnoye au Molin, cuius fabrica instituta in domo Thormarum Regiarum, ad caput horti Palatii, in quo illa causa sub Henrico II. apud Car. du Fresne in voce Moneta.

MOLES [1] locus excisus, in agro Caesaraugustano, ad Orbam fluv.

MOLES [2] apud Statium Theb. l. 6. v. 157.

Quem non anguis atrox (quid enim hc opus, heu mihi, leti Mole fuit? )

omnem supervacuam copiam notat, veteri Scholiastae. Ut moles liquens aque nimia, l. 9. v. 466. Moles Dryantis, homo ingenti corporis mole, dod. l. v. 861. Moles ahena, ingens onus clypei, aere obducto [orig: obduct˘] multiplicibus coriis taurinis, apud eundem l. 4. v. 167. etc. imprimis vero usurpatur vox, de substructionibus immanis altitudinis et amplitudinis. Et de Equo Max. Domitiani Idem l. 1. Sylv. 1. v. 1.

Quae super imposito moles geminata Colosso
Stat Latium complexa Forum etc.

Ubi molem, more suo [orig: su˘] magnam, magniloquentia [orig: magniloquentiÔ] sua [orig: suÔ] mirifica [orig: mirificÔ] auget Poeta. Intelligit autem equestrem statuam Domitiani, dedicatam in memoriam equi, quem is insignem iam Iudaico [orig: Iudaic˘] bello [orig: bell˘] habuit, uti discimus ex Iosepho Halos. l. 7. c. 2. Seu aeneum equum, quem in regione 8. urbis celebrat Publius Victor, quem; quia ultra mensuram magnus erat, colossum etiam vocat Poeta. Nempe honorati olim molibus huiusmodi Principes. Ut Augustus, non minore statua [orig: statuÔ] illa [orig: illÔ] celebratissimi Iovis Olympii, apud Icseph. ubi supra l. 3. c. 16. pari vero magnitudine Argivae Iunonis simulacro, Ibid. Nero sibi ipse colossum Solis fecit pedum centum viginti, inque vestibulo aedium suarum eum collocavit, apud Sueton. c. 31. Vastior animus Galieno Imperatori, qui sibi colossum altero [orig: alter˘] tanto [orig: tant˘] Rhodio [orig: Rhodi˘] maioram faciebat, cum occideretur, auctore Treb. Pollione. c. 7. Adimitationem videl. Deorum, quibus pares statuas erigi consuevisse, passim legimus. Vide quae de Colossis Solis, Diis aut Heroibus poni solitis, adnotat Salmasius ad Historiam Aug. Inprimis vero id factum Principi bene merito, a servatis aut restitutis populis: Sic Tiberio Principi, a Civitatibus Asiae, quae ille, post gravissimum terraemotum, eruderibus iterum excitaverat, colossum ingentis magnitudinis, prope Templum Veneris, quod erat in Foro Rom. statuasque pro numero civitatum, ordine positas, narrat Phlegon. Trallianus'


page 192, image: s0192a

ex Apollonio Grammatio. Vespasiano quoque, post optime et cum summa laude administratum Imperium Statuam Colosseam, non minimae summae, publice fuisse decretam, habes apud Suetonium in eo c. 23. Aliam, post Iudaeam devictam, erectam, pedes altam 107. Eusebius memorat. Monumentum devictae Germaniae fuisse, ait Collector Chronologus ex Idatio l. 2. Neronis aut Titi imaginem habuisse, positumque fuisse sacra [orig: sacrÔ] via [orig: viÔ], idem, vel ex eo potius Xiphilinus, auctor est: dicatum a Vespasiano Solis honori, et pedes 120. habuisse, refert Plin. etc. Vide Caspar. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. et Adudersar. l. 31. c. 4. nec non hic passim, inprimis in voce Cubile et Lapis.

MOLETIUS Iosephus, vide Iosephus.

MOLFETA vulgo Molfetta, urbecula Barianae, Episcopalis, 12. milliar. a Bario in Occasum, 7. a Trano in Ortum, in ora maris Adriatici cum Ducatus titulo.

MOLID filius Abisur. 1. Paral. c. 2. v. 29.

MOLINA [1] oppid. Castellae novae, ad amnem cognominem in confinio Aragoniae, ad radices montium, caput regiunculae cognominis, inter Lobetum in Eurum et Seguntiam in Circium.

MOLINAE castrum Galliae, in extremis finibus Aeduorum, ad fluv. Elaver Alier, Burbonensis pagi caput:dictum a molis aquariis vel hydromylis, quae ibi multae, aquis fluminis circumagebantur. Vide infra in Molinum. Sunt et Molinae Angilbertorum, in Ducatu Nivernensi, dioecesique Augustodunensi, nunc Moulins Engilbert: Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

MOLINA [2] Ludovicus, vide Ludovicus.

MOLINAEUS [1] Carolus, vide Carolus.

MOLINAEUS [2] Iohannes, vide Iohannes.

MOLINAEUS [3] Petrus, in agro Vexinate Galliae natus A. C. 1586. Pastor primo Ecclesiae Aurelianensis, dein in Academia Lugduno Batava docuit, Sedanum tandem translatus est: Theologus inter primos sui saeculi. Scripsit plurima tum Philosophica, tum Theologica, Obiit Sedani, A. C. 1658. aetat 90. Pater Petri, Ludovici, et Cyri, quos an. aetat. 82. cum e gravi morbo convaluisset, insigni epistola [orig: epistolÔ], ad pietatem hortatus est. Vide quoque Carolus Molinaeus, et de utroque P. Freherum Theatro Viror. erudit. clarorum.

MOLINGARIA urbs Lageniae, caput Mediae Occidentalis iuxta stagnum, vix 6. mill. pass. a limite Connaciae, 40. a Dublino in Occasum vulg. Mollinga.

MOLINISTAE dicuntur Sorbonistis Iesuitae, a Lud. Molina, inter illos celebri. A. Rivetus Castigat. ad Not. Balsac. c. 6. n. 22.

MOLINUM caput Borboniensis provinc. ad Elaverem fluv. cum castro antiquo Ducum, ubi plurimi Reges morari amaverunt, et amplissimis suburbiis: aquis suis nobile, 62. leuc. a Lutetia in Austrum Lugdunum versus, uti 12. a Noverno, 20. a Claromonte in Septentrionem. Hic [orig: Hţc] insignes cultri confiunt. Vide Merer. et supra Molinae.

MOLIO Iuppiter dictus est, ab hospite quodam Molione.

MOLISIA Gall. Molise, oppidul. tenue in regno Neapolitano, 10. milliar. ab Aesernia in Ortum, uti a Boiano in Septentrionem. Deficit indies. Caput Comitatus Molisini, vulgo Contado di Molese, qui est inter Aprutium citerius ad Septentrionem, Capitanatam ad Ortum, et Terram Laboris ad Occasum. Ibi etiam Aesernia, Larina, Boianum, et Triventum.

MOLISMUM seu A MOLISMA, vulg. MOLESME, castrum et coenobium Galliae in Campania, in limite Ducatus Burgundiae, 4. leuc. a Bario ad Sequanam, 9. a Claravalle in Africum Tornodorum versus, ad amnem Leigne.

MOLITOR [1] Christianus, vide Christianus.

MOLITOR [2] Gregorius, vide Gregorius.

MOLLA nomen officii apud Turcas, Persasque, de quo vide infra voce Mustimi.

MOLLERUS Henricus, Theologus et hebraeus magni nominis, Wittenbergae diu docuit, inde Hamburgi, exstinctus A. C. 1589. aetat. 60. Scripsit Commentarios in Malachiam et Hoseam, Enarrationem in Psalmos, horumque Latinam versionem iuxta quam Paraphrasin suam metricam formavit Beza, Commentarium in Esaiam, Dissertat. de Cena Domini. Anton. Teissier. in Elogiis Part. 2. Vide quoque P. Simonem Hist. Critiq. du V. Test. l. 3. c. 21. ubi de Versione et Commentariis Molleri satis benigne iudicat.

MOLLIS apud Claudian. Epigr. 8. de Apono, v. 11.

Alto [orig: Alt˘] colle minor, parvis erectior arvis,
Conspicuo clivus molliter orbe tumet:

idem cum leni, apud Fortunatum l. 1. carm. 19.

Hic brevis ascensus leni subit aggere clivum,
Carpit et obliqua [orig: obliquÔ] mole viator iter:

dicitur clivus vel agger, qui non praecipitis ascensus est, sed quem citra laborem gradiendo vincere possis. Ei opponitur inivus mons, praeceps et ascendi difficilis. Ovid. Met. l. 10. Fab. 5. v. 172.

------ ------ per iuga montis iniqui
Ire comes: Longaque alit assuetudine flammas.

At Molles, apud Petronium Satyr. Molles, teretes, Deliaci manu recisi; eunuchi sunt seu excisi. Unde mollire, pro castrare, apud Stat. l. 3. Sylv. 4. v. 68.

------ haud ulli puerum mollire potestas
Credita, sed tacita [orig: tacitÔ] Iuvenis Phoebeius arte
Leniter, haud ullo concussum vulnere corpus,
De sexu transire iubet ------

Et Claudian. Eutrop. l. 1. v. 47.

Advolat Armenius certo [orig: cert˘] mucrone recisos
Edoctus mollire mares ------

Vid. Casp. Barthium Animadvers. ad h. l. Inter Deastros Gentilium


image: s0192b

Liber membris cum mollibus et liquoris feminei dissolutissimus laxitate, ridetur Arnobio l. 6. quia Bacchus lusimelh\s2 non minus ac Venus. Eleganter autem ait, liquoris feminei dissolutissimus laxitate. Sic enim feminae dicuntur molles, quasi liquescentes, ac diffluentes, unde incessus earum laxior ac dissolutior. Appuleius Miles 2. Incessu perfluo [orig: perflu˘] feminam mentiebatur. u(gro\n ba/disma Graeci dicunt, ut videre est apud Clementem Alex. Paedagog. l. 3. ubi de histionum saltatorumque fracto in cessu, et Dionem Chrysostomum de Regno l. 4. Libero Venerem addit Tertullian. de Spectac. c. 10. ob rationem dictam. Et est plane in artibus quoque scenicis Liberi et Veneris patrocinium, quae privata et propriasunt scenae, de gestu et corporis fluxu. Nam moilitiam Veneri et Libeo immolant: illi per sexum, isti per fluxum dissoluti. Vide Desid. Heraldum ad Arnobit loc. et supra voce Dissoluti.

MOLLUSCUM aceris tuber. Vide supra Acer.

MOLMUTIUS cum praenomine Dunwallus seu Dungallus, fil. Clothonis, Regis Cornubiae, postquam Patriin Regno successit, primus sibi ex auro diadema fecit, et LL. Molmutinas, ut illas vocat Guilielmus Westmonaster. aetate 5. c. 2. seu Mulmuoias, ut Gervasius Tilleberiensis, de Dungallo Angliae Rege condidit. De quibus sic Galfridus Monemuthensis l. 1. c. 16. Hic Leges, quae Mulmutinae dicebantur, inter Britones statuit, quaeusque ad hoc tempus inter Anglos celebrantur. Statuit siquidem inter coetera, quae multo [orig: mult˘] tempore post beatus Gildas scripsit, ut templa Deorum et civitates talem dignitatem haberent, ut quicumque fugitivus sive reus ad ea confugeret, veniam coram inimico suo haberet. Statuit etiam, ut viae, quae ad praedicta templa et civitates ducebant, nec non et aratra colonorum, eadem [orig: eÔdem] lege confirmarentur. Idem c. 18. LL. has a Gilda Historiographo, de Britannico in Latinum, a Rege vero Aluredo in Anglicum sermonem translatas esse, addit. Ad tempora usque Eduardi Confessoris celebres fuisse, praefatus Wilhelmus refert. Vide Car. du Fresne in voce Lex.

MOLO Orator Alabandensis, qui Rhodi claruit Ciceronis aetate. Plut. in vit. Ciceron. et Strabo l. 14.

MOLOCATH qui Mulucha Sallustio Bell. Iug. c. 19. Plin. l. 5. c. 2. et Melae, l. 1. c. 5. fluvius Mauritaniae Tingitanae inter Metagonitem promontor. et Malvam fluv. terminum utriusque Mauritaniae, Mulucham hodie, teste Marmolio [orig: Marmoli˘].

MOLOCH qui et et MILCHOM Latine regnans, aut consiliarius, princeps Deorum, non Ammonitis solum, sed et Moabitis, apud Hierosolymam aliquando in valle Gehenna, elegans tabernaculum, et magnificum idolum habuit, quod inter omnia idola illic primatum promeruit. Erat autem ex aere, figuram regis praeferens, fabricatum, habens magnam intra se concavitatem: huius caput vitulum, reliqua vero pars inferior hominem exprimebat, deinde utrumque brachium extensum ad immolatos pueros 2. Reg. c. 23. v. 10. Actor. c, 7. v. 43. comprehendendos, qui maximo [orig: maxim˘] idoli calore, inter nefarios eiusmodi amplexus, comburebantur. Cum enim idolum interius omnino concavum esset, facileimpositi ignis actione quodvis appostum concremabat, ne autem inter immolandum puerorum clamor et eiulatio parentum viscera commoverent, atque ut oblatio daemoni gratior esset, Idoli Moloch sacerdotes, quandiu sacrificium durabat, rauco [orig: rauc˘] tubarum clangore ac ingenti et indefesso [orig: indefess˘] tympanorum strepiru undique aera replebant, unde et locus ille nomen Tophet, quod tympaenum sonat, sibi acquisivit. Cingebatur Moloch templum luco [orig: luc˘], idolo isti consecrato [orig: consecrat˘], in quo eius cultores, post expletum sacrificium, sub arborum opacitate scortabantur. Huius Dei nefanda [orig: nefandÔ] religione capti Achab et Manasses ei omnem cultum et venerationem exhibere soliti fuerunt. 2. Reg. c. 16. v. 3. Quibusdam hoc idolum cum Baal idem fuit: alii sic distinguunt, ut Iovem sub Baalis, Saturnum vero sub Molochi nomine cultum dicant. Sed non hi solum planetae saepe apud Auctores confunduntur, verum et Sol, modo Iuppiter iis, modo Saturnus vocatur, atque porro modo Baalis, modo Molochi appellatione venit. Unde Iuppiter Phoenicibus Baal Samen, i. e. Dominus caeli, dicitur, quod in Solem, ex Gentilium Theologia apprime quadrat. Vide Thom. Godwyn in tract. Anglico, cui titulus Moses and Aaron, l. 4. c. 2. Voss. de Theol. Gent. l. 2. c. 5. Adrichom. in theatro Terrae Sanctae. Torniel. A. M. 3406. n. 2. Nic. Lloyd.

MOLOCHINA vel MALACHINA, vestis apud Caecilium Nonio laudatum; Carbasina, molochina, ampelina; an eadem cum multicia? a1paqhto\n autem multicium: unde Hesychius, malo/xion, spaqhto\n. Sed Nonius molochinum colorem flori similem malvae interpretatur. Isidorus molochinam quae ex stamine malvae conficitur, exponit: quam alii malvellam, alii melocinam appellant. Vide Salmas. Not. ad Flav. Vopisc. in Aureliano. c. 12. Hinc Molochinarii, memorati Plauto Aulularia [orig: AululariÔ] Actu 3. sc. 5. ubi in feminei luxus insania traducenda occupatur; cum inter alia ait;

Solearii astant, astant Molochinarii:

Nonio dicuntur infectores molochini coloris, quem similem fuisse flori malvae refert; Recenset eum inter purpureos Plin. l. 35. c. 6. Vide Octavium Ferrarium de Re Vestiaria l. 3. c. 21.

MOLOEUS fluv. Boeotiae, iuxta Cithaeronem. Herodot.

MOLOHOM fil. Saharaim. 1. Paral. c. 8. v. 9.

MOLON Archon Athenis, Olymp. 104. an. 3.

MOLONES Secundum Didymum duo exstiterunt, unus Histrio; alter fur Vestiarius; quorum ille grandi atque enormi, hic pusillo [orig: pusill˘] corpore fuisse perhibetur.

MOLORCHUS pastor seniculus in agro Cleonaeo, qui Herculem illac iter facientem comiter hospitio [orig: hospiti˘] accepit. Cuius beneficii gratiam, ut hospiti suo rependeret Hercules, Leonem Nemeaeum interfecit, qui circumiacentem regionem latissime devastabat. Huic seni sacra sollemnia instituta, Molorchea


image: s0193a

dicebantur. Eorum meminere [orig: meminŕre] Virg: Georg. l. 3. v. 19. Tibull. l. 4. ad Messalam, ubi vide sis Passeratium. Stat. l. 3. Sylv. 1. et l. 4. Sylv. 6. Martial. l. 9. Epigr. 44. et l. 4. Epigr. 64.

MOLORTUS apud Stat. l. 3. Syl. 2. v. 30.

Sunt quibus explores rupes gravis arte Molortus,
Quaeque secuturam religant post terga phaselon etc.

quid sit inter Eruditos non convenit Barthius ad loc. Minime viri aut hominis id nomen esse potest --- Officia nautarum Musis iniungit Papinius, itaque et hoc metiendi maris profunditatem iisdem --- Latinum vocabulum est, ut clare docent verba Dioscoridis a Doctiss. Gevartio huc allata --- Unde vero, vel quae sit vox ista, nisi aliis adiumentis, quam quae nunc exstant, adiutus, nemo facile divinaverit --- Si tamen Graecanicam vocem agnoscere malis, cur repudies molorthus, a recta demisso artificiali plumbo? Quam vocem sane non tam ex penu Grammaticorum produxerit Papinius, quam ex usu Naviculariorum. At scrupulum facile eximit Salmas. vocem molubdus reponendo, uti diximus supra, in voce Catapirater.

MOLOSSI populi Epiri, quorum regio Molossia, nunc Pandosia, teste Pineto [orig: Pinet˘], a Molosso Pyrrhi et Andromaches filio, nominata, quam postea Helenus de nomine Chaonis fratris sui, quem in venatione imprudens occiderat, Chaoniam appellavit. Hinc canes Molossi dicti, quos poetae fabulantur originem traxisse a cane aeneo a Vulcano fabritato, quem ille Iovi, Iuppiter Europae, Europa Procridi, Procris Cephalo don dedit, Iul. Pollux. l. 5. c. 55. Virg. Georg. l. 3. v. 405.

Veloces Spartae catulos, acremque Molossum.

Vide quoque Horat. Epod. 6. Senec. in Hippol. Act. 1. v. 32. etc. Hos Aristotel. Hist. Animal. l. 9. commendat a)po\ th=s2 a)ndri/as2 pro\s2 ta\ qhri/a kai\ tou= mege/qous2, a fortitudine contra belluas, et magnitudine. Clamosi erant hi canes, quae res etiam ad terrorem nata. Lucan. l. 4. v. 439.

Aut dum dispositis attollis retia varis,
Venator tenet ora levis clamosa Molossi.

Qui tam vastus clamor a magno ore, quo [orig: qu˘] praeditisunt: Lucret. l. 5. v. 1062. Horat. l. 2. Sat. 6. Claudian. de canibus Dianae, in l. 3. Laud. Stil. Martial. l. 12. Epigr. 1. Sunt et Molossi populi Thessaliae apud Iolcum oppid. teste Athenaeo [orig: Athenae˘].

MOLOSSUS [1] Iuppiter celebris a Molossis Epiri populis et Chaoniae cognominatus, apud quos oracula quercus reddebant. Stat. Theb. l. 8. v. 201.

Quin et cornigeri Vatis nemus, atque Molossi
Quercus anhela Iovis. Troianaque Thynbra, tacebit.

Ad quae verba Lutatius, Quam Chaoniam dicit, h. e. Epiroticam. Molossia enim in Epiro est, ubi sub quercu solebant columbae oracula reddere.

MOLOSSUS [2] pes dictus est ab eius patriae saltatione, vel quod eo [orig: ] metri genere odas in templo Iovis ad laudem canere con sueverint, in memoriam Molossi filii Pyrrhi, et Andromaches, vel, ut alii volunt, quod Molossi, i. e. Thessali ad bellum procedentes, huius modulata [orig: modulatÔ] compositione utebantur, constat autem tribus longis, ut Aeneas.

MOLPIS Lacon, de Republ. Lacedaemoniorum scripsit. Athen. l. 4.

MOLSEMIUM vulgo MOLTZHEIM, urbecula Alsatiae inferioris ad amnem Brusch, 2. leuc. ab Argentina in Occasum. Sedes Canonicorum Argentinensium.

MOLSUS Graece mo/lpos2, demus Atticae, apud Hesychium, *mo/lpos2, o) dh=mos2 *ai)olei=s2. Ubi *ai)oli/dis2 Vir eruditus legi vult, et pro Atticae populo haberi. Sed cum nulla fuerit Aeolis tribus, Hesychium Aeolidis gentem hac [orig: hÔc] voce denotare voluisse, sentit Iac. Sponius Itinerar. Graec. Part. 3. ubi de 174. Populis Atticae. p. 172.

MOLUCCAE Gall. les Molucces, Hispan. las Molucas, Insulae maris Indici, sub Aequinoctiali circulo. Sunt vel Magnae et late sumptae, ut Celebes, Gilolum, Terra Papuum, seu Nigrorum, Ceramum, Flores, et Timor cum adiacentibus. Vel Parvae seu Verae, 5. illae versus oram Occidentalem Giloli, nempe Ternate, Tidor, Machian, Motir, et Bachian: quarum nomina olim Cupe, Duco, Mara, Moutil, Seke. Ipsarum maxima est circuitus 45. milliar. Totae sub Hollandis, quamquam Ternata Regem habeat proprium, cui subsunt etiam Motir et Machianum. Tidora etiam Regem habet. Extenduntur a Septentrione in Meridiem. Earum nulla ambitum 6. leuc. excedit, omnesque intra 25. leucarum spatium comprehenduntur. Sunt in toto orbe celebres, ob ingentem aromatum copiam, praesertim Caryophyllorum, suavissimi odoris, nec minoris usus condiendos ad cibos, quae prope solae ferunt. Historia illarum haec: Sinenses, circa A. C. 1013. late per Indiam effusi, has quoque insulas tenuere [orig: tenuŕre], non sine sumptu et sanguine; quorum tandem pertaesi introrsum se recepere [orig: recepŕre], derelictis quae 60. per annos possederant. Post hos profecti Malaccensi regioni insedere [orig: insedŕre], et his pulsis, Persis mixti Arabes, qui et Mahumetismum intulere [orig: intulŕre]: nec aliunde ipsum nomen, nam regna Moluccas Arabes vocant. Graecis veterib. ac Romanis ignoratae hae Insulae, qui ipsum tamen Caryophyllum, per Orientis populos habuerunt: et quia Aegypto transibat, auctum hinc Ptolemaeis, et postea Romanis vectigal. Labascente re Romana [orig: RomanÔ], Genuenses, et secuti hos Veneti per Theodosiam petiere [orig: petiŕre], quae Cassa post appellata est. Ex quo dein Constantinopolis in Latinos cessit, et Graeca invidia alias Imperii sedes, inter has Trapezuntem, legit, tractum huc per Caspium mare mercimonium est: postquam autem ibidem Turcae invaluere [orig: invaluŕre], per camelos ac dromadas Aleppum ivit: sed Cairum qui tenuere [orig: tenuŕre] Sultani, Rubro iterum mari et Alexandriae reddiderunt. Lusitani, postquam multa Africae Asaeque cognoverant coloniisque insederant, A. C. 1512. primum in has insulas venere [orig: venŕre], armatique Regum ibi dissidiis et sua [orig: suÔ] classe facile se Cariophylli


page 193, image: s0193b

dominos fecere [orig: fecŕre], corruptis etiam navibus, si quae ab Arabum aut Persarum oris venirent, et omni in Aegyptum itinere praecluso [orig: praeclus˘]: ita Sultanis non minus octuagies mille ducatis annuum periit. Mox Tidoris Rege Almansore ab illis veneno [orig: venen˘] necato [orig: necat˘], filius eius Raxamira Castellanorum fidei se permisit, qui octavo [orig: octav˘] post anno [orig: ann˘] Magellani ductu in eas partes palam, ac velut possessuri, venere [orig: venŕre]. Hinc pugnatum acriter, nec diu tamen, quia Castellae Rex Carolus V. Imperator pecuniae egens, nec dum satis intellecto [orig: intellect˘], quanta res ageretur, acceptis a Iohanne III. Lusitaniae Rege 350000, ducatis, ius illi suum in Moluccas pignori tradidit. Ex eo Lusitani pro libitu illic agere: Caryophyllum omne Goam mittere, unde Persae, Turcae, Sinenses, Afri petebant, vix tertia [orig: tertiÔ] parte remanente, quae Europaeis gentibus venderetur. Itaque haud mirum, ex Moluccis insulis, et Ambona, quae haud longe eandem fert frugem, et Banda, ubi nux odorata optime nascitur, cuius est flos, quem macin vocant, venisse quotannis Lusitaniae Regibus ducatorum 200000. Primi ab Europa Angli, Draconis ductu, possessionem Lusitanis turbavere [orig: turbavŕre]. A. C. 1579. Anno [orig: Ann˘] dein 1599. prima, quae Lusitanorum potentiae aequari possent, arma Batavorum, oppressi a Lusitanis Reguli laesi viderunt: cum quibus foedere inito [orig: init˘], Batavorum ibi potentia radicem egit, usque ad haec tempora inconcussa. Hugo Grotius, Hist. l. 15. Tellus arida est, et in modum pumicis fistulosa, itaque non modo cadentes e caelo imbres momento [orig: moment˘] combibit, sed etiam e montibus manantes absorbet aquas, antequam directo [orig: direct˘] alveo [orig: alve˘] ad mare perveniant: Eadem aliquot locis cum insano reboatu ignes eructat, ipsas insulas olim desertas, et qua planities est, mari mersas fuisse, testantur conchylia et arenae, quae fodientibus passim occurrunt. Ibidem Manucodiata avis. Urbes Gammalamma, urbs Ternatae primaria et arces Malayo, Marieco, Mauritz, Nassau, Labova, Tabillola, et Nahaca, cum aliquot aliis arcibus in Tidora Insula, quae sola supererat Hispanis, ab ipsis etiam haud pridem relicta: Baudr. Vide Maffaeu. Hist. Ind. Oros. l. 11. Coeterum Manucodiatae illae aves, quasi Mamuco dicatae, i. e. Aves Dei, dictae videntur Maximiliano Transylvano. Ea: falso pro apodibus habent multi, cum ab Insulanis ideo pedes ac viscera resecentur. ne pennis; quibus maxime superbiunt, foetor adhaereat. Vide quoque de his Insulis Iohannis Caetani Relatione del discoprimento dell'Isole Moluccae per la via de le Indie Occidentali, Ramus. Navigat. p. 375. Maxim. Transilvanum in Scr. Novi Orbis Edit. Basil. 1555. p. 524. ut et Auctorem Anonymum Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 5. sect. 2. ž. 13.

MOLURIS nomen rupis, in Geranaea Megrarae monte, de qua sese Milicerta in mare dedit praecipitem: quem secuta mater Ino simili fato [orig: fat˘] perfuncta est. I. Caes. Scaliger Poetices l. 1. c. 26.

MOLUS uxorem habuit Siden, Mentauri filiam. Stephanus in *si/dh. Item vir Cretensis Merionis aurigae, et Idomenei pater. Homer. Od. 6.

MOLY Graece *mw=lu, herbarum laudatissima, teste Plin. l. 2. c. 4. sed ignota. Homer. a Mercurio monstratam eam scribit contra veneficia Circes, Od. 10. Vide quoque Ovid. Met. l. 14.

MOLYBDANA urbs Mastienorum. Steph.

MOLYBDODES insula parva Sardiniae adiacens contra Sulchos, una cum insula Hieracum; quae Latine Plumbea dicitur. Isola del Toro Leandro. Isola piana, Brietio; in ora Australi Sardiniae. Baudr.

MOLYCRIA seu MOLYCRION, Pausan. l. 5. oppid. Aetoliae, seu Locrorum Ozolorum in ora, inter ostia Eveni fluvii ad Occidentem et Naupactum urbem proximam ad Ortum apud Antirrhium promuntorium. Molicria adhuc ex tabul. recentioribus.

MOLYNDIA urbs Lyciae. Steph.

MOLYS urbs Libyae. Steph.

MOLZA [1] Marius Mutinensis, ingenio [orig: ingeni˘] ac eruditione Cardd. Bembi, Sadoleti, Hippolyti, Medicei et Alexandri Farnesii, benevolentiam meruit, sed vita moresque degenerarunt [orig: degenerÔrunt]. Scripsit versibus varia, Elegias, Epigrammata, Rime, Nimpha Tiberina, Versi in lode della salata et in lode de fichi. Prosa [orig: ProsÔ] quoque facundus. contra Laur. de Medicis dissertationem edidit, qua [orig: quÔ] illum arguit pulcherrimarum statuarum Romae noctu capitibus truncatarum. Obiit, apud Farnesium praefatum A. C. 1548. Paul. Iovius et Anton. Teissier Elogior. Part. 1. Vide M. Ant. Flaminium, qui insigni hexasticho [orig: hexastich˘] Molsam honoravit etc.

MOLZA [2] Tarquinia, vide Tarquinia.

MOMBAZA insulare oppid. elegans ac nitidum in finibus Africae, a Lusitanis A. C. 1505. ductu Francisci Dalmaidae, vi occupatum et exustum: sed postea ab Afris restauratum, Theatr. Urb.

MOMBERONUM oppid. Ducatus Inculismensis, Metel.

MOMBRISONUM oppid. Comitatus Forestii. Metel. Vide Monbrissonium.

MOMEMPHIS urbs Aegypti, unde Momemphitis Praefectura, Steph. Hic nutrita bou=s2 i(era\ vacca sacra, ut Apis Memphi, Mnevis Heliopoli: Atque illi quidem Dii putati. At qui alibi aluntur (a multis enim tam intra, quam extra Delta vel mas vel femina bos alitur,) non Dii putantur, sed sacri, Strabo l. 17. Et quidem sequioris forsan sexus adoratio antiquior: namque et Isis Osiridis membra; et eam imitatus Mencheres seu Mycerinus Rex, defunctam filiam unicam, ei)s2 bou=n culi/nhn dia/xruson in bovis ligneae inauratae uterum inclusit, eique odores quottidie omnifarios adoleri iussit, Diodorus Sic. l. 1. Herodot. l. 2. c. 129. Ioh. Marsham. Can. Chron. Sec. IV. etc.

MOMIMUS apud Iulianum Aug. Oratione de Sole IV. e Phoenicum Theologia, Qui Edessam habitant, ait, locum ab aetern


page 194, image: s0194a

Soli sacrum, *mo/mimon au)tw=| kai\ *)/azizon sugkaqidru/ousin, Momimum et Azizum Soli assessores saciunt: quod Iamblichus (Iuliani praeceptor) sic interpretatur. ut Momimus quidem sit Mercurius; Azizus autem Mars. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XIII. ubi de Regibus Damasci, et supra voce Hazael.

MOMONIA vulgo MOUN Hibernis, Mounster Anglis, una ex quatuor partibus Hiberniae ad Austrum extensa. Separatur a Connacia Sineo [orig: Sine˘] fluvio [orig: fluvi˘] ad Boream, ad Ortum habet Lageniam, a Meridie vero et Occasu alluitur mari Hibernico [orig: Hibernic˘]. Dividitur in sex Comitatus; Kerriensem scilicet, Comte de Kerry, Limericensem, Comte de Limerick, Corcagiensem, Comte de Corck, Tipperariensem, Comte de Typperary, Vaterfordiensem, Comte de Waterford; et Desmoniae Comitatum, le Comte de Desmond. Caput est Cassilia, urbs Archiepiscopalis. MOMONIAE URBES PRAECIPUAE. Ardatum, Ardart. Caricta, Carick. Cassilia, Cashell. Corcagia, Corck, Episcopalis. Iogalia, *u oughall. Kinsalia, Kynsale. Limericum, Lymerick. Lismoria, Lismore. Rossia, Rosse. Waterfordia, Waterford.

MOMPELGARDUM Gall. MONTBELIARD, oppid. Sequanorum, cum titulo Comitatus, sub Duce ex familia Wurtenbergica. Comitatus hic [orig: hţc] antiquissimis temporibus, cum Ferretano seu Pfirdensi, ut videtur, coniunctus, proprios Comites accepisse dicitur, circa A. C. 904. Sunt tamen, qui Fridericum Sueviae Ducem, patrem Friderici Imperatoris Comitatus istius auctorem faciant, ex cuius posteris Theodoricus II. vita [orig: vitÔ] functus circa A. C. 1270. nulla [orig: nullÔ] superstite sobole, sororiis suis, Comiti atque Domino (utrique de Novo Castro, diversis locis, unius tamen nominis) litigandi materiam reliquit; quorum hic genero Reginaldo, Burgundiae Comiti, ob defensas adversus Comitem Novo Castrensem gnaviter partes, Comitarum tandem cessit. Huius filia Agnes Henrico de Monte Palcone nupta, eum Mariti familiae intulit: qui, occiso [orig: occis˘] ad Nicopolim Henrico [orig: Henric˘], huius nepote, A. C. 1395. tandem, nuptiarum ritulo [orig: ritul˘], ad Wirtembergios devenit, quas cum Henrica, eius filia [orig: filiÔ], Eberhardus iunior contraxerat. Vide Crusium, Munsterum, Chytraeum, laudatos Pfannero, de praecipuis Germ. Principp. gentibus, c. 7. et in voce Montisbelicardum.

MOMUS Deus quidam a poetis fingitur. Nocte matre, ut inquit Hesiodus, in Theogon. ac Somno [orig: Somn˘] patre progenitus: ipse quidem nihil operis edidit, interim aliorum Deorum opera curiosis oculis contemplatus, si quid omissum, aut perperam factum, id libere carpsit, unde ei nomen. Nam *mw=mos2 Graece reprehensionem sonat. Vide de eo fabulam, apud Lucianum, Dialogo de sectis, et Proverbium Momo satisfacere. In hominis opificio illud potissimum notavit, quod artifex non in pectore fenestras. aut ostiola quaedam addidisset, per quae perspici, quid in corde lateret, posset, quod sinuosum multis alioqui recessibus finxisset. Vitruvius vero praefat. l. 3. id ipsi Socrati tribuit. Vide porro Lucian. de Concil. Deorum.

MOMYLLUS Romulus, vide Romulus.

MONA [1] insula inter Angliam, et Hiberniam sita, ut Ptol. et Plin. l. 4. c. 16. eam describunt, Monna Xiphilino in Nerva. Haec olim Druidum sedes fuit, Tacito auctore l. 14. Annal. c. 29. et in Agric. c. 14. et 18. hodie Anglesey, teste H. Lhuydo [orig: Lhuyd˘] et Lelando [orig: Leland˘], Mon vero antiquis Britannis. Sed haec insula angusto [orig: angust˘] vado [orig: vad˘] tantum a Britanniae continente disiuncta conspicitur, ex quo quis fortasse hanc non esse Caesaris Monam, quam medio [orig: medi˘] cursu inter Britanniam et Hiberniam statuit, possit suspicari, sed potius eam, quam Anglo-Saxones hodie Man nominant. De qua vide Monaoeda. Baudrando Insul. est Walliae Borealis prope Arvoniam, a qua separatur angusto [orig: angust˘] freto [orig: fret˘] Menai. Circuitus 60. mill. pass. Oppida praecipua Bellomariscus Beaumaris et Novoburgus, Newburgh. Ibi 74. Parochiae, ex Speedo. Angliae mater, ob fertilitatem cluet. Est et insula huius nominis pva in Rheni ostio, apud Frisios. Prior, eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] Normanni Britanniam infestarunt [orig: infestÔrunt], titulo [orig: titul˘] Regni, sub Angliae tamen Regibus, ornata fuit. Complectebatur autem illud Regnum varias Insulas, Hebrides maxime: unde Rex Manniae Rex Insularum dictus est. Vide supra Mannia.

MONA [2] Insul. parva Daniae, in mari Baltico Selandiae fere adiacens, ad Austrum cum oppid. Stege, vix 4. mill. pass. ab Ortu in Occasum extensa; vulgo Moen.

MONA [3] apud Saxones, teste Beda [orig: BedÔ] l. de temp. rat. c. 13. Lu nam significat: Mon Germanis superiorib. aliis Man, non a Dorico *ma/nh pro Luna, sed a Mon, vel Man, veterrimo ipsorum Rege et Deo patrio, quem Tacitus in German. c. 2. meminit, et illi in Luna celebrabant. Hinc Lunam masculino [orig: masculin˘], ut Hebraei, quibus Sol quoque femininum est, dicunt genere, der Mon: dominamque eius et amasiam, e cuius aspectu alias languet, alias respiscit, die Sonn, quasi hunc Lunam, hanc Solem. Unde et idolum Lunae, viri fingebant specie, tunicati et caputio [orig: caputi˘] induti, erectis cornibus, quare khrasfo/ros2 Plutarcho, et aculeatis claceis: ad velocitatem denotandam, conspicui. Nec solum Lunam ipsam, sed in Luna Aegyptiorum Isidem, iuxta Tacitum in German. c. 9. Graecorum Romanorumque Cererem et Proserpinam, iuxta Diod. Siculum: et Gallorum Ditem, iuxta Caesarem, Germani coluere [orig: coluŕre]. Ditem autem rentur eruditi, sub Manni nomine, Thuisconis filii, qui Nimrodi, i. e. Saturni Babylonici coaetaneus censetur, contineri. Qui omnes cum inferna haberentur Numina, et nocturnis maxime delectarentur ceremoniis, non Germani solum, sed et omnes Boreales populi, Noctemprae Die, Hiemen prae Aestate, Lunam prae Sole, et in Luna, tamquam in panqe/w| et totias caelestis virtutis receptaculo, ac administratrice, ceteros omnes venerati sunt. In auspicandis igitur


image: s0194b

negotiis temporibusque distinguendis, Lunam superstitiosius observarunt [orig: observÔrunt], a nocte diem exordientes, et pro dierum multitudine noctium substituentes numerationem. Vide de Gallis Caes. l. 6. de Germanis Tacitum, loc. cit. de Anglis Henr. Spelmannum in Glossar. Archaeol.

MONABAE urbs Isauriae, Steph.

MONACHA Vestis Graece *monaxh\, in Periplo Rubri Maris, *kai\ o)qo/nion *)indiko\n to\ platu/teron, h( legome/nh *monaxh\ kai\ sagmatogh=nai kai\ perizw/mata kai\ kaina/kai; sigularis est e lino Indico vestis vel tunica, cui sagmatogh/nh (lege sagmatoph/nh ) opposita. Vocatautem ICtus singulares tunicas, quae in synthesim compositae non essent. Si essent tunicae singulares relictaecum palliolis, ex his tantum eligi posse: per syntheses nempe vestimenta componebant, septenario [orig: septenari˘] ut plurimum numero [orig: numer˘] constantes. Sic monaxh\ o)qo/nh contra distinguitur th=| sagmatoph/nh|, qua [orig: quÔ] voce vel lintea notantur, e quibus sagmata et stragula fierent, sive culcitae, ut ex Cadurcensi lino, apud Plinium; vel stragula vestis, a qua monaxhn distinguit, quae ad singulos homines velandos facta esset. An potius sagmatoph/nh linteum, non in vestes singulares ac varias consectum, sed in sarcina corpus ipsum linteae telae sic relictum, quod pluribus vestibus faciendis sufficeret: peciam telae lineae vulgo G alliappellant. Vide Salmas. ad Solin. p. 1170. ubi tandem concludit, per o)qo/nhn sagmatoph/nhn, vel, uti quoque aliter legi posse contendit, sagmatogi/nhn, intelligi linteum vulgare, e quo stragula vel stramenta fierent; per monaxh\n vero o)qo/nhn, singulare et eximium linteum, e quo tunicae fieri solitae, etc.

MONACHIUM caput Bavariae, ad Isaram, sedes Electoris: muris cincta ab Ottone Duce, A. C. 1556. est ex munitissimis Germaniae: capta tamen a Gustavo Adolpho Sueciae Rege bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘]. Palatium Principis magnificentissimum, A. C. 1675. incendio [orig: incendi˘] non parum detrimenti [orig: detrimentţ] accepit. Praeterea aedes tum sacrae tum prosanae, supra modum hic [orig: hţc] splendidae. Duabus nundinis quotannis frequentatur, Morerius Diction. hist. Vide Monacum.

MONACHODAMUM oppid. Hollandiae Septentrional. cum portu, in ora maris Australis, 2. leuc. ab Amstelodamo in Borcam, Hornam versus, vulgo Monnickedam.

MONACHUS [1] Solitarius Latine dicitur a)po\ tou= mona/zein. Eleganter Rutilius Numatianus Itinerarii l. 1.

Processu pelagi iam se Capraria tollit,
Squalet lucifugis insula tota viris;
Ipsi se Monachos Graio [orig: Grai˘] cognomine dicunt,
Quod soli nullo [orig: null˘] vivere teste volunt.

Hieronym. ad Paulin.: Sin autem cupis esse quod diceris Monachus, i. e. solus, quid facis in urbibus? quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum. Habitarunt [orig: HabitÔrunt] enim principio [orig: principi˘] Monachi non in urbibus, sed in locis desertis procul a conversatione hominum, primumque eremus habitari coepta videtur circa A. C. 253. a Paulo Thebaeo, Hieronym. in vita eius. Progressu vero temporis in urbes commigrarunt. Primus in Occidente Monasteria in civitatibus condidisse dicitur Eusebius Vercellens. Episcopus A. C. 360. Basilius in Oriente, A. C. 370. Vide Ambros. Ep. 62. Aen Sylv.

Non audet Stygius Pluto tentare, quod audet
Effrenis monachus, plenaque fraudis anus.

Et quidem, quod in sua secta unusquisque Philosophorum, hoc in Religione Christiana Monachi quondam fuere [orig: fuŕre]. *)askhtai\ in suo quisque genere dicebantur. Artemidours l. 4. c. 35. *)ale/candros2 o( filo/sofos2 e)/doce th\n e)pi\ qana/tw| katakekri/sqai kai\ paraithsa/menos2 mo/lis2 a)polelu/sqai ap' au)tou= tou= staurou= e)/mele ga\r au)tw= o)/nti a)skhth=| ou)/te ga/mou, ou)/te ksinwni/as2, ou)/te plou/tou, ou)/te tw=n o(/sa u)po\ staurou= shmai/netai. His verbis, quibus Philosophum, Monachum etiam nobis describit, quem neque nuptiarum cura tangeret, non ullius societatis, non divitiarum ambitio sollicitaret. Et notandum *)askhta\s2 etiam dictos Philosophos, apud Gentiles, quomodo proprie vocabantur a Christianis Monachi et quicumque austerius vitae genus instituissent. Haec erat ascesis Christianorum, quam et Philosophiam quoque dixerunt, uti legimus apud Eusebium Histor. Eccl. l. 6. c. 3. Hinc et Tertullianus Philosophiam appellat, non omnium Christianorum, sed eorum duntaxat, qui puriore et exactiore norma [orig: normÔ] Christi fidem colerent, de Pall. sub fin. Gaude pallium et exsulta: melior iam te Philosophia dignata est. ex quo Christianum vestire coepisti. Nempe, qui disciplinae Christianae diligentiores et rigidiores cultores praestare volebant in omnibus, (quales Tertulliani aetate Episcopi Presbyterique, et omnes Clerici, ac postea Monachi ) uti Christiani Philosophi erant ac dicebantur ita habitum Philosophorum apud Gentiles, Pallium videl. soli inter Christianos gerebant, ac proin Pallium habitare praedicabantur. Ambrosius Ep. 37. Et quum ipsi (Aegyptii) capita et supercilia radant, si quando Isidis suscipiunt sacra, si forte Christianus vir attentior sacrosanctae religioni vestem mutaverit, indignum facinus appellant. Ubi non de quolibet Christiano ita loquitur Ambrosius, sed de eo qui sacrosanctae disciplinae attentior esset: per quae verba omnino Ascetam designat, h. e. to\n a)kribw=s2 xristiani/zonta, ut loquitur Socrates Histor. Eccl. l. 7. c. 37. *silbano\s2 *(rh/twr me\n e)gego/nei pro/teron *trwi/+lou tou= *sofistou=, a)kribw=s2 de\ xristiani/zein e)spoudakw=s2 kai\ to\n a)skhtiko\n bi/on a)skw=n tri/bwna fe/rein ou) praei/rhto. Ex quo id colligitur, omnes Ascetas, attentiores sacrosanctae disciplinae, vestem mutare olim solitos fuisse et pallium Philosophi sumere: quod minime tamen fecisse Silvanum observat Socrates, et hoc tamquam novum in illo notat. Hieronym. Ep. ad Marcellam, Nos qui seriea [orig: serieÔ] veste non utimur, Monachi iudicamur: quia ebrii non sumus, nec cachinno [orig: cachinn˘] ora dissolvimus, continentes vocamur et tristes. Si tunica non canduerit, statim illud e trivio, Impostor et Graecus. Hi nimirum erant, qui hoc [orig: h˘c] scommate taxabantur, o( graiko\s2 e)piqe/ths2, quique digito [orig: digit˘] ostendenbantur, Philosophi nempe Christiani, h. e. Ascetici viri, qui


image: s0195a

pari cum Graecis Philosophis amictu, male quoque propter illos audiebant, quod plerique ex eorum numero Philosophos habitu emen tirentur et fingerent, cum de coetero pura puta mendicabula essent, et impostores meri, vide Quintilian. l. 1. c. 1. Nec pallio [orig: palli˘] porro tantum, sed etiam sordibus et squalore insignes tam Philosophi, quam Ascetae Christiani. Hinc illud Hieronymt. Si tunica non canduerit, statim illud e trivio, Impostor et Graecus est Quod de Philosophis et praecipue Cynicis accipi debet, qui non solum sordidissimi, sed etiam ut plurimum Impostores, teste Luciano [orig: Lucian˘] de Proteo Philos. et Philostrato. Atque horum quoque sordes affectarunt [orig: affectÔrunt] olim Monachi, qui, quam semel tunicam induissent, numquam exuebant, priusquam penitus tota usu detrita et scissa esset, ac de altera habenda cogitatum foret. Vide Hieronym. in vita Hilarion. Quae causa, quod Rutilius Gallus Itinerar. illuviem hanc et squalorem Monachorum non semel exagitet. De Capraria sic scribit:

Squalet lucifugis Insula plena viris.
Hi sese Graio [orig: Grai˘] Monachos cognomine dicunt.

Et alibi de solitario:

Infelix putat illuvie caelestia pasci,
Seque premit saevis saevior ipse deis.

Et hanc obrem Eunapius, Christlani nominis infensissimus hostis l. de Vitis Philos. dixit de sui temporis Monachis, u(w/dh bi/on eos vivere, quod illud animal immunditiem in delitiis habeat, lutoque [orig: lut˘que] et olenticetis praecipue gaudeat. Sed et Esseni Iudaeorum Ascetae, a quibus Monachorum Christianorum originem quidam repetunt, sordere et squalere pulchrum putabant, Porphyr. peri\ a)poxh=s2 3. etc. Qui itaque saeculo saeculique negotiis renuntiarant [orig: renuntiÔrant], quique sanctiore vita [orig: vitÔ] in secessu frui praeoptabant, ut Clerici fere omnes et Monachi, eorum hominum habitum adamasse [orig: adamÔsse] et adpetisse iure meritoque videntur, qui et ipsi de populo secesserant, sibique vivebant, quales tum fuere [orig: fuŕre] Philosophi. Praeterea, cum ex omni vestimentorum genere, quod in usu promiscuo tunc fuit, modestissimum et simplicissimum Pallium Philosophorum esset, illud praecipue sibi habendum delegisse, modestiae et simplicitatis sectatores egregios, maxime verisimile est. Adde, quod et Apostolorum aemulatione, quorum vitam imitabantur, hunc habitum eos usurpasse [orig: usurpÔsse], non longius a vero sit; namque et illos fuisse palliatos constat. Tunicam indutui habebant unicam et unum pallium amictui, Vide Matth. c. 10. v. 10. et Marci c. 6. v. 9. Quod Domini praeceptum, moremque illum Apostolorum, praecepto Magistri sui consentaneum, studiose observarunt [orig: observÔrunt] antiqui Monachi et praesertim Aegyptii, uti discimus ex Cassiano de Hab. Monachi l. 1. c. 11. Erat illa tunica sine manicis, unde et Colobium dicebatur: sacco similis et corpus pressule stringens, unde et saccum et saccineam tunicam Veteres appellant. Ruffinus, de Monachis Tabennesiis, ingen tis abstinentiae viros vocat, quibus usus est indui colobiis, quasi saccis lineis et pelle confecta [orig: confectÔ]. Vide quoque Hieronym. in vita Hilarion. alios. Una igitur tunica, eaque sine manicis, solis Aegyptiis Monachis in usu erat, quibus in locis hiemes sunt mitiores et caeli temperies maior: Europaeis, propter hiemis rigorem, una tunica non sufficiebat, ideoque plures, ut videtur, usurpabant, easque manicatas. Tunicae pallium superiniciebant, quod nigrum fuisse innuit Synesius Ep. 146. et Sacerbotibus Ascetisque peculiare, non vero omnibus commune Christianis, quos albatos incessisse Clemens Alexandr. Paedagog. suo [orig: su˘] docet: cum pallium Philosophorum, quos Christiani Ascetae aemulabantur, pulli fuisse coloris certum sit. Coeterum, Tertulliani tempestate perpetuum nondum fuit, aut pro regula observatum, ut omnes Clerici pallium sumerent, aut soli istum habitum usurparent. Multos quippe ex Laicis, propter a)/skhsin, hac [orig: hÔc] eadem [orig: eÔdem] veste usos esse scimus, et ex Presbyteris eos solos, qui Asceticam profiterentur, h. e. qui Apostolicae humilitati et severiori Christi disciplinae congruam et consentanteam sectam sectarentur. Nondum enim Ascetarum politei/a, qui Monachi postea dicti sunt, certis regulis ac legibus constituta, in notitiam venerat, licet inde originem accepisse sit exploratum, sed tum victus, tum vestitus, ut et incessus (hi enim nudipedalia sibi omni tempore indicebant) durities, tota arbitraria, nec idem mos omnium, praesertim circa vestitum, Ascetarum tum erat, ut de Silvano Rhetore paulo ante vidimus. Postquam vero, crescentibus Ecclesiae opibus et invalescente luxu, Presbyteri et Ministri Ecclesiae (qui olim fere omnes Ascetae fuerant) mundule ac nitide vestiri inciperent, factum ut, qui sacrosanctae disciplinae, ut ex Ambrosio supra diximus, attentiores esse vellent et conversationem Apostolicam imitari, seorsim politei/an in stituerint et a Clero segregem ac separatam vivendi formam, quae *monastikh et *)askhtikh\ politei/a vocata est. Qui proio et birros, Presbyterorum cum hominibus saeculi tunc communem habitum, sibi interdixerunt; ut qui de saeculo recesserant, omnia saeculi, adeo que habitum etiam, quanto [orig: quant˘] possent opere, vitarent. Hinc Eustathius quidam, Sebastenorum, ut nonnulli volunt, Episcopus et Asceticae atque Monasticae vitae, apud Armonios, auctor, temporibus Constantini Magni, Episcopos Presbyterosque ad antiquam a)/skhsin et pallium reducere, vestemque communem et civilem habitum in Sacerotibus condemnare conatus legitur, apud Socratem Hist. Eccl. l. 2. c. 33. et Ep. Patrum in Synod. Gangr. sed frustra. Postquam igitur sic a)/skhsis2 ad certum genus hominum rediit, qui nec Clerici essent, nec Laici, ac certa huius sectae politei/a constituta est, legibus quibusdam ac regulis fundata, quas sequerentur omnes, qui in coetum illum aggregari vellent, illi hominum generi pallium quasi peculiare relictum est et exinde Monachorum proprium pallium esse coepit. Imo nec Monachi solum, sed et Monastriae pallium habuere [orig: habuŕre], ut videbimus. Praeter pallium vero et colobium, omnium Monachorum communem amictum, Aegyptii Ascetae evoullum parvum et meloten


page 195, image: s0195b

gestabant, ut vidimus in hac voce. Nec omittendum, *ra/kos2 recentioribus Graecis proprie appellari Monachicum pallium, i. e. *tribw/nion. Inde *(rakodu/tai et *(rake/ndutai Monachi, Zonar. ad Can. XII. Syn. Gangr. in cuius verbis notandum, Eustathium cum suis sectatoribus pallium supra omnia sua vestimenta habuisse, qui mos fuit antiquorum Monachorum et praecipue Graecorum, apud quos ut et apud Philosophos, pallium supra omnem vestem iniciebatur; at Monachi Aegyptii caprinam pellem supra pallium sumebant. Pro *)rakenduths2 autem, quo [orig: qu˘] etiam Nic. Choniates utitur, in Codice Barbaro-Graeco *(rasoforw=n habetur. Hinc *(rasofo/roi, apud Graecos micobarba/rous2. Rasum autem vox Latina et sic dicitur indumentum, quod pilos non habet, etc. Calceatum quod concernit, cum calceus, Graec. u(po/dhma Togae; solea vero, iisdem sanda/lion, Pallio convenerit, antiqui in Aegypto Monachi, calceos, h. e. u(podh/mata (ita enim Romanus calceus Graece perpetuo vertitur) velut interdicta recusabant, et sandalia, velut a Domino permissa gestabant. Vide Marcum c. 6. v. 9. et Matthaeum c. 10. v. 10. Unde Cassianus de Habitu Monach. c. 10. Calceamenta vero velut interdicta, Eugangelico praecepto recusantes, cum infirmitas corporis, vel matutinus rigor, seu meridiani aestus fervor exegerit; tantummodo caligis suis (i. e. sandaliis, ut Versio vulgaris reddidit) muniunt pedes, interpretantes usum earam vel Dominica [orig: DominicÔ] permissione signari, ut, si in hoc mundo constituti, cura [orig: curÔ] et sollicitudine carnis huius omnimoda exuti esse non possumus, nec ab ea penitus praevalemus absolvi, saltem occupatione levi et implicatione tenui necessitatem corporis explicemus, etc. Licet vero tantus rigor Monachorum antiquitus fuerit, illorum nihilominus beneficio [orig: benefici˘] hodie serico [orig: seric˘] vestimur. Cum enim, adversus [orig: adversűs] Persas bellum gerens Iustinianus Imperator magnopere facere eniteretur, quaqua [orig: quaquÔ] posset arte, ne Romani suis ab hostibus tam raram speciem, et luxui adeo necessariam emerent: haec cum maxime agitanti, commode duo Monachi, ex India revertentes, qui ibi plusculum commorati fuerant, sese obtulerunt, retuleruntque, ex longiore mora, quam apud Indos fecerant, diligenter omnem seserici taciendi rationem explorasse. Tum de vermibus metaxae opificibus ea narraverunt, quae nunc videmus et usu iam cognoscimus, deque toto illo metaxae conficiendae artificio, ut rem fuse narrat Procopius Gothic. l. 4. Iussu itaque Imperatoris iter rursus in Indiam capessunt illi Monachi, indeque ova bombycum Indicarum Byzantium attulere [orig: attulŕre]: quae fimo [orig: fim˘] cooperta, ut apud Indos solet, vermes exclusere [orig: exclusŕre], th=s2 meta/chs2 dhmiourgou\s2, metaxae artifices; mori folia illis pro pabulo data: Inde per totam Europam et Occidentem propagata Sericorum vermium generatio et scrici ex iis conficiendi ratio propalata. Theophanes tamen Byzantius, apud Photium, tradit, Persam quendam, imperante Iustiniano [orig: Iustinian˘], Romanisserici inventionem ostendisse, et ova ex India usque Byzantium in ferula pertulisse etc. Vide Salmas. ad Tertull. de Pallio. p. 240. s. Aliis origo Monachorum e persequutionibus Ecclesiae, quibus grassantibus, primum sub Decio et Valeriano, deinceps sub Diocletiano, Licinio, eorumque sociis, in Aegyptis Syriaeque solitudines multi fidelium abacti sunt; quorum inde non pauci, etiam remittente Tyrannorum furore, tranquillae vitae assueti, usquead mortem in solitudinibus istis haesere. Antesignani eorum narrantur, Paulus Thebaeus per 98. annos eremicultor: post quem Antonius non multo minori tempore solitudinum incola: Hilarion, Eremita per Palaestinam ac Syriam primus; cui alii successere [orig: successŕre], qui tamen non tam Eremiticam, quam Coenobiticam vitam egerunt. Eremitae enim scaturigo fuere [orig: fuŕre] coenobitarum, in commune viventium; unde et Monasteria nata, de quibus vide infra: quod institutum primo ex necessitate natum, mox alii imitati sunt, seu zelo [orig: zel˘] pietatis, mundive taedio [orig: taedi˘]: seu Ecclesiarum dissidiis Episcoporumque factionibus ac fastu; seu otii ac meditationum amore: seu cacozelia [orig: cacozeliÔ] virorum illorum eximiorum, de quibussupra: vel fastu, vel desperatione tandem permoti. Donec tepescente pietate et fervore, in urbes commigratum est, circa A. C. 361. quo [orig: qu˘] Eusebium Vercellensem Episcopum primum in Occidente id instituisse tradit Ambrosius. Dicti fuere [orig: fuŕre] veteres illi Monachi, a secessu Anachoretae: ab exercitationibus Ascetae: habitantesque in squalentibus arenis Chalcidis, Nitriae, et Thebaidis, quae Syriae et Aegypto praetenduntur, degebant in cellulis angustissimis, longe ab invicem distantibus. Ibi inclusi operabantur, victum et cultum labore manuum comparentes, et quidquid a labore supererat, erogantes in egenos. Texebant ut plurimum fiscellas ex palmarum foliis, et canistra plectebant ex vimine, aut humum sarriebant, vel vacabant cultui hortorum, quod et hodie factitant Monachi Aethiopes, habentes uxores et liberos. Amplectentibus hanc professionem res manebat integra, habebantque facultatem remigrandi ad suos; vel commigrandi quo vellent, si quos taederet instituti: Ieiunia erant libera, non omnibus eaedem leges, necregulae, tituli, colores distincti: imo nec Clerici tum erant, excepto [orig: except˘] uno [orig: un˘] Archimandrita [orig: ArchimandritÔ], nec docentium, sed plangentium, tum habebant officium, ut ait Hieronym. Talium decem milia, eosque omnes laborantes ac messis tempore metentes sub se habuit Serapion: In Aegypto ac Oriente quottidie ad Patrem suum audicendum verbumque Dei hauriendum ad 3000. convenere [orig: convenŕre] etc. Vide Hieronym. et Augustin. cuius posterioris liber etiam exstat de Opere Monachorum, nec non Franc. Burmannum Orat. Inaug. de Collegiis, ut et infra in voce Monasteria. it. Moni; sicut de veterib. Monachis, supra voce Mandragerontes: deque strictiori Monachorum genere itidem supra voce Inclusi; et de exploratione rigida eorum, qui in Monachorum numerum recipi desiderabant, infra voce Pulsantes; de vagabundo contra Monachorum genere, voce Sarabaitae: de triplici vero apud Graecos Monachorum ordine, supra voce itidem Ascetae; vide et infra Schema, it. Sempecta et Seniores. Stabilitas: Adde quae diximus in Abbates, ubi hac [orig: hÔc] voce non raro Monachos in genere; et to\n daimoniw/|dh *)abba=n, apud Annam Commenam Alexiad. l. 3. ubi de Basilio Bonrigomilieae


page 196, image: s0196a

haereseos auctore, Daemoniacum Monachum, ac *yeuda/bban, apud Cedrenum, de Philippico imperaturo, Pseudo-monachum denotare vidimus.

MONACHUS [2] ad succurrendum in Ecclesia Romana dicitur, qui, dum extrema agit, vel urgente mortis periculo [orig: pericul˘], monachicam vestem induit, quo Fratrum suffragiorum fiat particeps, ut aiunt, atque ita animae suae succurrant. In Charta Prioratus S. Aegidii de Medunta: Odo Ruffini filius maxima [orig: maximÔ] aegritudine vexatus, suscepit habitum Monachicum -- et Monachus ad succurrendum effectus est. Quod fieri ab uxoratis non poterat, absque uxorum consensu, uti de Rogero Salpiae Comite agens, docet Bromptonus, ad A. C. 1088. Susceptum vero sic habitum monasticum, si pristinam valetudinem recuperassent [orig: recuperÔssent], dimittere fas non erat, nec uxori, quae adsensum praebuisset, marito ad sanitatem reverso, cum convellere licebat, nisi dispensatio Pontificis intervenisset. Sed et hac [orig: hÔc] voce videntur indigitati, qui, licet habitum Monachicum non induissent, societatis tamen Monachicae seu fraternitatis participes fiebant eoque [orig: e˘que] nomine Martyrologio inscribebantur. Hinc in Necrologio S. Martini Laudun. de Ioanne Biennensi Imperatore Constantinopolitano legitur, 16. Kal. Maii, Commemoratio Ioannis. Imperatoris, huius Ecclesiae Fratris ad succurrendum, quem saltem non induisse vestem Monachicam in eo Monasterio, constat, cum Constantinopoli obierit, etc. Quam in rem plura, ut et de Monachis Laicis, qui et Fratres, Laicis Regularibus, Saecularibus, qui strictiorem Regulam non amplectebantur, vide apud Car. du Fresne in Glossar. ut et infra in voce Ordo.

MONACHUS [3] Iohannes, vide Iohannes.

MONACUM vel MONACHIUM, urbs Bavariae elegantissima et primaria, sedes Ducum, vulgo Munchen, Gallis Munich, Italis Monaco, alias Isunisca, cum palatio superbissimo. An Abudiacum Ptol. Fere 5. milliar. a Frisinga in Austrum; 15. ab Oeniponte in Septentrionem. Ab Henricos Bavariae Duce, A. C. 1072. sub Ottone I. condita. Ab Augusta Vindelicorum 8. leuc. in Ortum, a Ratisbona 15. in Austrum. Hodie Sedes Electoris Bavariae est, ex familia Palatina, e qua Rudolfus maior fil. Ludovici I. Electoral. lineam Rudolfinam seu Palatinam communiter dictam incepit: Ludovicus vero V. Imperator frater eius Bavaricam orsus est; inter cuius posteros, divisis ditionibus, Monachensis lineae Auctor fuit Iohannes, fil. tertius Stephani cognomine Fibulati, cui pater erat praefatus Imperator. Haec coeteris, Ingolstadiensi videl. et Landshutensi tenuior, demum illis successit. Iohannem excepit fil. Ernestus, quo [orig: qu˘] genitus Albertus cognomine Pius, pater fuit Alberti, cognomine Sapientis, qui Bavariam, unione partium divisarum et successione Landshuto-Ingolstadiensi, iterum coniunxit. Ex eius filiis Ludovicus decessit caelebs A. C. 1545. Wilhelmus vero maior natu, pater fuit Alberti V. qui, Ferdinandi I. Imperatoris gener, Iesuitis Monaci, Ingolstadii atque Landshuti, collegia splendidissima exstruxit: interim suorum precibus A. C. 1556. ad tempus indulsit, ut Dominica coena [orig: coenÔ] integra [orig: integrÔ] fruerentur, et in Calicis negotio A. C. 1564. ad Pontificem scripsit. Ei successit fil. Wilhelmus, qui tradito [orig: tradit˘] Maximiliano filio regimine, obiit in monasterio, A. C. 1624. Maximilianus, bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘], Palatinatum superiorem, iure hereditario [orig: hereditari˘], una cum 4. praefecturis inferioris Palatinatus et diplomate Electoratus perpetui A. C. 1628. possidendum a Ferdinando II. Imperatore obtinuit: Exstinctus A. C. 1651. filios reliquit duos, Ferdinandum Mariam Franciscum Ignatium Wolphgangum, natum A. C. 1636. Electorem hodiernum et Maximilianum Philippum Hieronymum, A. C. 1638. genitum. Frater autem Maximiliani Electoris minor natu Albertus, natus A. C. 1584. duorum filiorum pater est, Maximiliani Henrici, Coloniensium hoc [orig: h˘c] tempore Praesulis, et Alberti Sigismundi, qui Frisingensis est Episcopus. Vide Philipp. Iacobum Spenerum Sylloge Geneal. Histor. et quemque horum suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

MONAESES Parthorum Rex quidam, Horat. Carm. l. 3. Od. 6. v. 9.

MONAGHANUM vulgo Monaghan, oppid. Ultoniae, caput Comitatus. In colle, 20. mill. pass. ab Armaco in Africum, totidem a Kilmoria in Septentrionem.

MONALDUS Iustinopoli Dalmata, Franciscanus A. C. 1332. Auctor Summae Monaldinae. Minime confundendus cum illo, qui a Saracenis occisus est. A. C. 1288. Trithem. de Script. Eccl. Lucas Wadingus, in Annal. minor. ad A. C. 1288. 1314. 1332.

MONALUS Siciliae fluv. Ptol. inter Cephalaedim et Alaesam in ora Occidentali et Boreali fluens, Monlina Fazello, Tosa autem Leandro. Nunc Pollina; In ora Boreali, 8. milliar. a Cephaloedio in mare Tyrrhenum labitur.

MONAOEDA insul. Albionis, seu Britanniae inter illam et Hiberniam, media fere inter Monam ad Meridiem, et Gallovidiam regni Scotiae ad Boream, Monapia Plin. l. 4. c. 16. Menavia Bedae. Eubonia Gildae, Man Anglis, et Menaw Britanice dicitur, Baudrando Insula est maris Hibernici a Septentrione in Meridiem extensa, 34. mill. pass. lata vero [orig: ver˘] 12. Ibi parochiae 17. oppida 4. nempe Russin ad Austrum, Duglas ad Ortum, Peel ad Occasum, et Balacuri, ubi Episcopalis sub Archiepiscopo Eboracensi sedes. Alias Reges habuit proprios, nunc Comes Derbiensis, Insulae huius Regulus est, sub Rege Angliae tamen. The yle of Man Angl. Maning incolis, et l'Isle de Man Gallis. Vide quoque Camdenum.

MONARCHA et MONARCHIA, de Episcopo quovis ac Episcopatu, apud Veteres quosdam Scriptores, cuius appellationis haec occasio. In primitiva Ecclesia, unus Rex; unus Monarcha, unum solum Caput erat, Gregor. M. Ep. 36. 1. 4. h( mi/a kai mo/nh a)lhqw=|s2 kefalh\. Unum et Solum vere Caput, Basil.


image: s0196b

in Ascetic. p. 390. Dominus noster IESUS CHRISTUS. Episcopi in singulis Ecclesiis constituti, cum suis presbyteriis et propriam sibi quisque peculiari cura [orig: curÔ] ac universam omnes in commune curantes, admirabilis cuiusdam Aristocratiae speciem referebant. Nam singulos Episcopos cum suis cleris Ecclesias, quibus erant praepositi, in solidum curasse [orig: curÔsse], neque aliud in terris Caput agnovisse, vel ex unius B. Cypriani testimonio [orig: testimoni˘], ut alia nunc taceam, certum est. Hinc adeo est, quod Episcopi aliquando reperiuntur appellati Monarchae, ut videre est in Vita Udalrici Augustae Vindelicorum edita [orig: editÔ]: et Monarchiam, per similem catachresim, legas pro Episcopatu positam. Hilarius Papa Rom. ad Leontium Episc. Dilectissimo Fratri Leontio Hilarus. Miramur fraternitatem tuam ita Legis Catholicae immemorem esse ut quaeque iniqua et contra Patrum nostrorum statuta, in provincia, quae ad Monarchiam tuam pertinet, si ipse, aut non vis aut nom potes, etiam nec nos silentii tui taciturnitate permittas corrigere. etc. Vide Is. Casaubon. Exercit. 15. ž. 11.

MONARCHIA in genere, status Reip. in quo penes unum rerum summa: In specie, Imperium in terris est summum, omnibus aliis potentius, vel iis superandis par. Cuiusmodi quatuor fuere [orig: fuŕre]: Assyriorum, Medorum et Persarum, Graecorum, Romanorum. Sed et Monarchiae dicuntur Regna coeteris eminentiora, qualia ex Ferrario hic exhibebimus. At Monarchia Palatii, in libro de Fundatione Gozecensis Monasterii A. C. 1153. de Dedone Comite Palatino Saxoniae, Unde in expeditione Hungarica per Regem Henricum, in anno Incarnationis Domini 1040. facta, quia cunctis virtute militari se praetulit, primus stiripis suae Monarchiam Palatii a Rege promeruit. Et mox, Eo [orig: ] defuncto [orig: defunct˘], quia filium legitimum non habuit, Monarchiam Palatii Dominus Fridericus Germanus eius a Rege suscepit: dignitas est Comitis Palatini, cuiusmodi Comitum summa olim erat auctoritas, ut qui vice sacra [orig: sacrÔ] iudicarent et supremo [orig: suprem˘] iure. Unde Theobaldus Comes Campaniae, secundus a Rege dicitur, in Chrenico Mauriniacensi p. 365. Odo Baiocassimus Praesul, veluti secundus Rex, apud Ordericum Vitalem l. 4. p. 522. etc. Vide infra, ubi de Palatii seu Palatinis Comitibus: uti de vocum Monarchia et Regnum descrimine, infra aliquid in Regnum.

MONARCHIAE A DILUVIO AD HAEC TEMPORA CLARIORES.

Assyriorum, quae sub Ninocoepit. Babyloniorum seu Chaldaeorum, a Nabuchodonosore maxime aucta. Utraque coniunctim sumpta duravit ab A. M. 1789. usque ad ann. 3435. Medorum, Dario [orig: Dari˘] Principe Auctore. Persarum a Cyro inchoata: Utraque, cuius Auctor secundum quosdam Arbaces, coepit A. M. 3435. duravitque ann. 207. Graecorum, quae ab Alexandro M. sumpsit exordium, A. M. 3642. et duravit ann. 300. Romanorum, primum sub Consulibus, dem sub Imperatorib. Quibus addipossunt: Francorum, cui Pharamundus Rex dedit initium, iamque continua [orig: continuÔ] serie ann. 1250. atque amplius perdurat; per aliquot saecula Occidentis Imperio [orig: Imperi˘], cumpraecipua parte Europae, potita. Saracenorum et Arabum, a Mahumete Pseudopropheta leviter coepta, inde per omnes provincias fere pervagata: nunc divisa est in Turcas et Persas. Turcarum, quam Ottomannus I. orsus est, iam continua [orig: continuÔ] successione ann. supra 300. durat. Scitharum, hodie Tartarorum longe lateque per utramque Scythiam et Seres imperantium: quorum maximus est, qui Scythiae extra Imaum montem et Sericae dominatur ut et magnus Mogol. Ferrar. Baudrando Monarchia haec olimperampla, nunc in plura regna divisa est. Magnus Mogol, maximam partem indiae Borcalis obtinens, et Rex Niucanus Tartarus nuper Imperio [orig: Imperi˘] Sinarum potitus, coeteris eminent. Hispanorum Monarchia, alias ampolissima, utpote quae Aleaxndri praetergressa metas ad Antipodes se extendit Ferrar. Baudrando nunc deficit indies, cum, in ipsa Hispania, Portugallia Regem habeat separatum. In Africa 3. solum aut 4. arces, in ora Maris Mediterranei obtinet: In Asia Philippinas tantum Insulas ex parte, in mari Indico: in America solum Peruviam, Terram firmam, Paraguaiam, et Cilem, in America meridionali et novam Hispaniam cum aliquot Insulis in America septentrionali possidet, ad ipsos Antipodes non extensa. Abyssinorum in Africa, olim quoque perampla, maiorem partem Aethiopiae superioris complectebatur. Sed hodiernus Rex vix dimidiam nunc proaviti Regni partem tenet: a 100. prope annis per Galas valde imminuti. Moscorum et Russorum valde extensa est, praesertim a 3. saeculis, crescitque indies, maxime versus Ortum et Tartariam. Vide de quaque harum suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

MONARCHICI Haeretici dicti sunt, qui unicam in SS. Trinitate personam, et Patrem crucifixum esse, statuerunt, sub finem saeculi 2. cum Victor Episcopus esset Romae. Vide Augustin. de Haeres. c. 41. Macro, unam ex personis SS. Trinitatis caput reliquarum statuerunt, vide eum in Hierolexico. Alio [orig: Ali˘] Orthodoxi sensu monarxi/an in Trinitate statuerunt, quatenus videl. illa poluarxi/a| seu poluqe/othti opposita, omnibus tribus personis eandem essentiam, gloriam, potentiam, adeo que Regnum commune, significat. Six exstat Iustini Martyris liber peri\ *qeou= monarxi/as2. Et Gregor. Nazianz. Regnum Trinitatis vocat monarxi/an, Orat. 40. negatque poluarxi/an, Orat. 37. Patres quoque Constantinopolitani, in Ep. ad Occidentales, apud Theodoretum Hist. Eccles. l. 5. c. 9. de Fide Catholica esse aiunt, ut Patris et Filii et Spiritus S. credamus o(mo/timo/n te a)ci/an kai\ sunai/+dion th\n basilei/an, aequalem


image: s0197a

dignitatem et coaeternum Regnum. Vide quoque Athanasium contra Gent. et l. de communi essentia Patris, Filii et Spiritus S. c. Quod non tres Dii sint, Epiphanium Haer. 63. ž. 3. Gregor. Nyss. de Orat. Dominic. l. 2. Alios: e quibus elegantia omnino sunt illa Epiphanii, ou) poluqei/+an ei)shgou/meqa. a)lla\ monarxi/an khru/ttomen. monarxi/an de\ khru/ttontes2, ou) sfallo/meqa, a)lla\ o(mologou=men th\n tria/da, mona/da e)n tria/di kai\ tria/da e)n mona/di, mi/an *qeo/thta *patro\s2 kai\ *ui(ou= kai\ a(gi/ou *pneu/matos2. Non invenimus Deorum multitudinem, sed Monarchiam praedicamus. Monarchiam autem praedicantes non aberramus, sed consitemur Trinitatem, unitatem in Trinitate, et Trinitatem in unitate, unam Deitatem Patris, Filii et Spiritus [orig: Spiritűs] S. Quam in rem vide plura apud Ioann. Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 1. c. 18. ž. 4. et c. 33. ž. 14.

MONARDUS Nicolaus, vide Nicolaus.

MONAS in talorum, iactu unitatem denotat, Angl. Ace, sicut senio sex unitates, Angl. Sice: Apud Graecos Monas *xi/os2 dictus est, ut patet ex Proverbio *kw=os2 kai\ *xi/os2, de quo Suidas, o( me\n ga\r *xi/os2, inquit, e)du/nato e(/n, o(/d3 *kw=os2 e(\c, Chius quidem valebat unum, Cous vero sex. In nummaria ratione Monas, Graece *mona\s2, significavit sex milia, ut constat ex Anastasio Sinaita: quod primus observavit Casaubon. eiusque rationem reddere conatus est Salmas. ad Hist. Aug. quoniam solidus sex milibus aereorum denariorum illius temporis censebatur. Quod videtur hausisse ex Cassiodoro l. 1. epist. 10. etsi interdum ad 7000. interdum ad 7200. huiusmodi aereolos augesceret, ut videre est ex Novella Theod. de pretio solidi. Hinc Scaliger ad Casaubon. Ep. 84. e(kato\n mona/das2 litrw=n xrusi/ou, de quibus loquitur Chrysostomus in Acta Apost. homil. 11. h. e. 600000. pondo auri, ait esse Coronatorum solatorum 86400000. ut calculones hodierni vocant, milliones 86. et praeterea 40000. coronatorum. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 15. ubi de valore solidi prolixe disserit. Apud Platonem Ep. 7. sacra mona\s2, tribuitur fabricatori Deo; qui unus cum sit, ad eius exemplum maxima quaeque unica sunt et singularia, ut Mundus, Sol, Luna, Veritas. Dyas ex unitate profecta; materiam procreavit. Trias omnes materiae species. E quibus velut auctoribus conficiuntur sequentes numeri, etc. Vide Car. Paschalium Coronarum l. 9. c. 14. ut et Tob. Pfannetum Theol. Gentil. pur. c. 2. de Deo.

MONASTERIA proprie cellae sunt, in quibus unus degit Monachus, Cassianus Collat. 18. c. 6. sed postea ipsa etiam Coenobia sic dicta sunt. Synodus Romana sub Eugenio II. Pontifice A. C. 826. can. 27. Abbates per Coenobia, vel, ut hoc [orig: h˘c] tempore nuncupantur, Monasteria, tales constituantur, etc. Nempe ex Eremitarum, in Coenobitarum institutum abeuntium, vivendi ratione nata [orig: natÔ], inde murisclausa, Claustra quoque, unde German. Closter, dicta sunt. De quorum origine, item e solitudinibus in Urbes translatione, vide supra in vode Monachus: Haec quemadmodum Eusebius Episcopus Vercellensis primus in Occidente in Urbesintroduxit: sic in iis postea ordinandis praecipuam navarunt [orig: navÔrunt] operam, in Oriente quarto [orig: quart˘] saeculo [orig: saecul˘] Basilius, in Occidente 2. saeculis post Benedictus, post quem circa 10. saeculum in plures familias hoc [orig: h˘c] ordine Benedictinorum diviso [orig: divis˘], plures subinde ex iis suppullularunt [orig: suppullulÔrunt], ut numerus eorum hodie aegre iniri possit. Quae ratio fuerit primorum Monasteriorum, ex iis, quae in voce Monachus dicta, ex parte videre est: Erant namque officinae ieiunii, vigiliarum, precum, beneficentiae, charitatis et laboris, insuperque Studiosorum scholae ac phrontisteria; E quibus bene exercitatis exire licebat ad matrimonium, ad Rem publ. ad Ecclesiam. Erasmo [orig: Erasm˘] iudice, Monasteria dicebantur olim Episcoporum aedes, in quas se recipiebant a popularibus feriati negotiis, ut ibi sacras docerent literas, et Iuventutem ad pietatem instituerunt: unde hodieque Ecclesiae, quae Collegia et Capitula habebant, Monasteria, et German. das Munster vocantur. In tali Monasterio, intra Hipponensem Ecclesiam exstructor, habitabat Augustinus, cum tamen nec ipse Monachus fuerit, nec Monachi inde prodierint; sed Clerici potius ac Presbyteri essent, qui ibidem edocti, Collegae erant Episcopi in officio Pastorali, vel in Episcopos deligebantur. Postea, cum non omnes Episcopi apti essent, ut in istiusmodi coetibus Iuventutem erudirent, laboratum fuit, ut in Ecclesiis, ubi Episcopalis esset cathedra, Scholae essent talium, unde coetus Canonicorum emerserunt, quieas regerent: tumque, ut Collegiis hisce Episcopi, ita Monasteriis Abbates, praesse coeperunt; sed et sic mansere [orig: mansŕre] Monasteria Scholae, ubi literae ac pietas docebantur: quibus ideo Basilius (qui sponte Eusebio Episcopo cedens, in Monasterium Ponti se recipiebat, Monachos ibi docturus, et per Ponti urbes Monasteria instituebat, aut vetera repurgabat) ut in Scholis fieri amat, leges dedit, in iisque Asceticos suos sermones habuit. Praecipue in ea migrarunt [orig: migrÔrunt] bonae literae, ex quo tempore publicae Scholae per Gothos et Vandalos A. C. 410. exin per Hunnos, Francos et Alemannos, dissipatae ac penitus sublatae fuere [orig: fuŕre]: quo [orig: qu˘] tempore in Coenobiis hisce et literae et literarum Auctores, grassante illo [orig: ill˘] Barbariei diluvio [orig: diluvi˘], maxima ex parte conservata fuere [orig: fuŕre]: Prout inter alia Corbeiensis Monasterii scriniis utilissimi Scriptores non pauci, qui ex iis primum editi fuere [orig: fuŕre], debentur. Adeo ut Artium, qua [orig: quÔ] divinarum, qua [orig: quÔ] humanarum conservatio, imo Europae conversio, illis Monasteriis non immerito [orig: immerit˘] adscribendasit; cum in illis, ut communibus Scholis, homines erudirentur, quo Ecclesiis Gentiumque conversioni ut iliter praefici possent. Inde itaque producti Bonifacii, Rabani, Bedae. etc. Atque hic Caroli M. inprimis heroicus animus emicuit, qui, ut universam Europam fere implevit Episcopatibus Academiisque, ita et de Monasteriis ac Collegiis illi prospexit, quae Ecclesiarum essent seminaria: Constituit proin, ut in singulis Monasteriis atque Episcopiis scholae essent, ubi ingenuorum servorumque filii Grammaticam, Musicam et Arithmeticam, inprimis vero Scripturam Sacram docerentur. Adeo, ut sicut Basilii Augustinique aevo [orig: aev˘]


page 197, image: s0197b

Asia et Africa, ita Caroli M. tempore, Europa referta esset huiusmodi Musarum domiciliis et omnigenarum Virtutum Gymnasiis: ac sicut primo ex hominibus illiteratis Monasteria constabant, tum etiam literatis placerent, translatis eo Artium et Pietatis studiis, unde Ecclesiarum Pastores ac Ministri prodirent. Hinc olim in Anglia, in sollennioribus Monasteriis Scholas Praelati habebant, cum necdum essent publica Gymnasia: E Graecia quoque Viri docti in Galliam venientes, sub Pipino et Carolo M. in Monasteria, ut ibi docerent, missi sunt. Similiter Augiae Monasterium Barones Principesque educabat, qui inde ad coniugium transituri et Rem publ. recturi, cum tempus erat, sunt egressi. Eadem Lirinensis Coenobii, in maris Ligustici Insula Lerina, quae hodie S. Honorati dicitur, ratio fuit: nec non Coenobii Fuldensis, in Germania, quod mexime sub Rabano Mauro Abbate, illiusque contubernali Haymone, ut et Walafrido Strabo, omnis eruditionis penu est habitum. Postquam vero varia Collegia, Academiarum Scholarumque iam fundatarum additamenta ac complementa oriri coeperunt, qualia unicum in Anglia Oxonium hodieque complura habet, unicaque Lutetia 54. iam numerat, Monasteriorum nomen sensim eviluit, et divitiis aucta laborem studiumque excutere coeperunt, circa A. C. 1000. doncc ortu Monachorum mendicantium circa A. C. 1200. nova iis plane facies inducta est. Tum enim in iis doceri Philosophia coepit Theologiae permixta, quae quod in Scholis illis Theologicis doceretur, Scholasticae invenit nomen: apud Graecos, Auctore Ioh. Damasceno [orig: Damascen˘]; apud Latinos, Petro [orig: Petr˘] Lombardo [orig: Lombard˘] episcopo [orig: episcop˘] Parisino [orig: Parisin˘], circa A. C. 1145. cuius libri, quibus nova [orig: novÔ] Methodo [orig: Method˘] Theologiam tradidit, sequentibus saeculis pro regula et norma Theologiae habiti, et Patres et Doctores Ecclesiae Scripturae S. aequiparati sunt, Aristoteles quoque magnam impetravit dignationem. Donec, sub Alberto M. Ratisbonensi Episcopo circa A. C. 1220. praeter Patrum scripta, in Theologiam, Aristotelis Philosophia invecta, auctoritatis fastigium conscendit, ut non solum omnia Monasteria in ea sola desudarent, sed et textus huius Philosophi S. Scripturae vices in contionibus ad populum aliquibus in locis subierit. Successit tertia aetas, quae a Durando de S. Portiano ab A. C. 1320. usque ad Gabrielem Biel saecul. superior. extenditur, quo [orig: qu˘] temporis intervallo [orig: intervall˘] Aristotelis et Lombardi, Sententiarum Magistri Commentatores, in Occamistas seu Nominales, Scotistas seu Reales, Thomistas, Albertistas etc. divisi, hisce tricis tempus fefellere [orig: fefellŕre]. In primaevum itaque statum merito [orig: merit˘] Monasteria saeculi praeteriti Reformatores restituere omni nisu allaborarunt [orig: allaborÔrunt], plurimisque in locis perfecerunt, ut ex prima fundatorum intentione verae pietatis doctrinaeque exercitiis, et sincerae Iuventutis culturae velut ex postliminio vacarent. Quod Iohannem Hilten, Isenacensem, virum pium et ipsum Franciscanum saeculo [orig: saecul˘] 15. praedixisse ferunt. Sic Magdeburgense Monasterium in Scholam Iuventutis, Monasterium Augustinianorum Heidelbergae, in Sapientiae Collegium; Coenobium Fratricellorum Lugduni Batav. in Theologiae Collegium Ecclesiarumque Seminarium etc. versum est: ut de aliis innumeris nil addam, vide Franc. Burmannum in Orat. Inaugur. de Collegiis, et supra voce Collegium item Episcopium, infra quoque Semnium.

MONASTERIA Regalia vocantur passim, *basilika\ *monasth/ria Graecis; aliter Abbatiae Regales, Monasteria Imperialia, item Fiscalia; quod in fiscis regiis exstructa essent, et ab ipsis Regibus dotata, a quibus nude pendebant. Haec, ab omni iurisdictione Episcopali, imo et ab ipsa Patriarchali, exempta, nulli alii, praeterquam Imperatori aut Regi immediate, subiecta erant: unde nude Monasteria libera passim dicuntur. Nec Abbates eorum, Regales ab iis dicti, ab aliis, quam ab ipsis Imperatorib, aut Regibus, vel certe cum eorum nutu, instituebantur, eligebantur et investiebantur: idque per baculum haud aliter ac Episcopatus ipsi. Quia vero Abbatiae istae, ex fundis Regiis erant dotatae, earum Abbates, in militiam ire et Regalitati servire tenebantur, ut est in Diplomate Henrici Imperator. A. C. 1063. pro Monasterio S. Maximini Trevirensi, quod a Duchesnio descriptum est, in Historia Limburg. p. 29. Sed et id iuris Regi in huiusmodi Monasteriis competit, quod utendo [orig: utend˘] iure suo [orig: su˘] regio [orig: regi˘] possit Monachum vel Monialem in iis, in principio sui regiminis, post suam coronationem, ponere, uti refert Car. du Fresne, ex Regesot, Parlamenti Olim. Praeterea, Abbatiarum harum annatae ad Regem spectabant, quas Ludovicus VII. Galliae Rex Monasterio S. Victoris Parisino concessit. Etiam Abbates Regales, perinde ac Episcopi, Buticulario Franciae centum solidos exsolvere tenebantur, cum Abbatialis dignitatis confirmationem a Rege expetebant, vel forte, cum eidem fidelitatis praestabant sacramentum, de quo Buticulariorum iure et hominiis sacramentisque fidelitatis, ab Abbatibus istiusmodi praestitis Regibus, exstat insigne Diploma in Tabulario S. Genovefae Parisin. quod Glossario suo praefatus Auctor inseruit: apud quem vide quoque de Monasteriis Canonicorum, quibus Monastica opponuntur; de Monasteriis Consistorialibus, de quibus non nisi in Consistorio Romano disponi consuevit; de Monasteriis Duplicibus, virorum scil. et feminarum, prope invicem positis; de Monasteriis Exemptis, a iurisdictione Episcoporum et Pontificiae Sedi immediate subiectis, propter infestationem praesidentium, ut ait Gregorius VII. l. 2. Ep. 69. de quibus etiam supra aliquid, ubi de Abbatibus Exemptis; de Monasteriis Patriarchalibus, quae solius Patriarchae Constantinopolitani iurisdictioni suberant, aliisque huc facientibus. Nec omittendum, quod idem addit, Monasterii vocem pro Ecclesia Cathedrali non raro sumi, eo quod plerisque in Ecclesiis talibus Monachi olim, non ut hodie Canonici, sacra obirent: unde hodieque vox Munster Germanis, Ecclesiam Cathedralem notare, observatum Nebridio Mundelhemio Ep. 17. Antiq. Monast. et Gretsero Observation. ad Vitam S. Willibaldi c. 17. Sed aliam huius appellationis rationem supra attulimus.



page 198, image: s0198a

ABBATES REGALES, EX REGESTO QUODAM VETERI APUD EUND.

S. Dionysii. St. Germani. S. Genovefae. Ferrarium. S. Benedicti. S. Maximini. Mauriniaci. S. Maxentii, in Pictavia. de Burgolio. Maioris Monasterii. S. Egidii. Trinorcii. S. Columbae. Compendii. S. Medardi. S. Crispini. S. Remigii. Corbeiae. S. Richarii. Vide eum in Additionibus ad Glossarium.

MONASTERIOLUM vide MONSTROLIUM.

MONASTERIOLUM in Algia Montreul en Auge, locus Galliae in Normannia, ubi Monasterium nobile. Hadr. Vales. in voce Algia.

MONASTERIOLUM Ambianorum Monstreul teste Frodourdo [orig: Frodourd˘], primo vicus, dein castellum, tandem oppidum Galliae Belgicae, nomen accepit a parvo Monasterio S. Salvii S. Sauve, quod Episcopus Ambianorum exstructum B. Mariae titulo [orig: titul˘] donaverat: cum antea Bradum diceretur, Ibidem est et puellare Monasterium S. Austrebertae, cum titulo Abbatiae. Sedet in ora Picardiae Occidentalis ad ostium Canciae fluv. inter Ambinanos ad Meridiem, 16. et Bononiam ad Boream 8. leucis. Stapulis oppido proximum. Fuit olim sub proprio Comite, habitumque est pro capite pagi Pontivi. Berthae Philippi I. Francorum Regis uxori pro dote et domicilio, post repudium a marito, assignatum legitur. Maiorem suum et Scabinos seu Pares olim habuisse docet Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque Ferrarium Geogr.

MONASTERIOLUM in Argilla Monstrevil l'Argille, locus Galliae est, in Neustris, Orderico Vitali Histor. l. 12. memoratur.

MONASTERIOLUM Berlaii a parvo Coenobio et loci domino dictum; vulgo Monstrevil Belay, eiusdem regni in Andibus locus est: Hadr. Vales. Notit. Galliae. In hoc oppido tum munitissimo Gerardum Comes Andegavensium obsedit, illoque occupato [orig: occupat˘] munitionem diruit. Idem ibid.

MONASTERIOLUM in Gastina castrum est Galliae in Pictonibus. Idem.

MONASTERIOLUM ad Icaunam Montriau faut Yonne, oppid. Galliae, in Campania et partim in Vastinensi tractu, ubi Icauna in Sequanam se exonerat, cum ponte. Hic [orig: Hţc] interfectus fuit Iohannes Dux Burgundiae, iussu Caroli Delphini, qui postea Septimus huius nominis Rex Galliae fuit. Dicitur a quibusdam Mons Regalis, et distat 17. leucis a Lutetia in Austrum, ut 7. a Meloduno, Baudrand. Vide quoque Monasteriolum Senonum.

MONASTERIOLUM Senonum municipium Galliae est, in Senonibus, ad Icaunae et Sequanae confluentes. vulgo Monstereau faut Yonne, i. e. Monasteriolum, ubi Icauna deficit, Sequana haustus: a Coenobio S. Martini nomen habet, cum olim Condate diceretur, quo [orig: qu˘] nomine veteres Galli confluentem designasse [orig: designÔsse] creduntur. Hadr. Vales. Notit. Gall.

MONASTERIUM [1] vulgo MUNSTER, urbs Germaniae, Westphaliae primaria, ampla et Hanzeatica, Episcopalis sub Archiepiscopo Coloniensi, olim Minigroda, vel Miningroda: ad Aam amnem, qui paulo post in Amisium cadit. Arcem habet munitam, et celebris est ultima [orig: ultimÔ] pace Germaniae: 7. leuc. distat ab Osnabruga in Africum, 12. a Paderborna in Occasim, 22. a Brema in Austrum; 18. a Colonia versus Boream. Capta est a Bernardo Episcopo A. C. 1661. qui ob animum bellorum sitientem, multi nominis, iam contra Suecos rem gerit. Eadem urbs A. C. 1533. maximam cladem ab Anabaptistis accepit, qui eam civibus expulsis invaserunt, Regeque ex eorum colluvic creato [orig: creat˘], urbem contra eius Episcopum, Archiepiscopum Coloniensem, et Ducem Clivensem, qui illam valido [orig: valid˘] exercitu obsederunt, per annum quasi tenuerunt. Sed Episcopus tandem cum suis superior factus, iustum supplicium de Anabaptistis, et rege illorum sumpsit. Caput est Episcopatus Germanici Stift Munster, qui inter Transisalanam ad Occasum, Comitatum Embdensem, et Oldenburgensem ad Septentrionem; Westphaliae Ducatum et Comitatum; Marchiae ad Meridiem et Episcopatum Osnabrucensem et Comitatum Diepholtensem, ac Ravensburgensem ad Ortum; ad 100. mill. pass. extenditur, a Septententrione in Meridiem. Hic etiam Cosfeldia, Linga, Meppa, Vechta et Varendorpia. Hodiernus Episcopus Bernhardus a Galen bello [orig: bell˘] hoc [orig: h˘c] varias insuper ditiones acquisivit. Ceterum, hanc Anabaptistae occupatam, urbem novi Regni sui, Regnum autem, Regnum Christi, Davidis, Sionis, Sanctorum, appellabant. Crearunt [orig: CreÔrunt] illi Regem Iohannem Bocoldum sartorem Leidensem: cuius tamen, ut et asseclarum desperatissimis consiliis, paulo post [orig: p˘st] singulari providentia [orig: providentiÔ] Deus frenum imposuit, G. Hornius Orb. Imp. p. 48.

MONASTERIUM [2] urbs Archiepiscopalis Tarantasiae ad Isaram, 5 leuc. a Fano S. Ioannis Maurianensis in Septentrionem, 8. a Camberiaco in Ortum, Augustam Praetoriam versus; Moustiers en Tarentaise vulgo.

MONASTERIUM [3] oppid. Eiffaliae, ad amnem Erst, in limite ditionis Coloniensis; fere 6. milliar. Germanic. a Colonia Agrippina in Meridiem, 7. ab Aquisgrano in Eurum. Sub Duce Neoburgico.

MONASTERIUM S. Petri oppid. Nivernensis provinciae, ubi iuridica sedes provinciae fere medium inter Nivernum ad Boream, et Molinum ad Austrum, 7. leuc. vulgo S. Pierre le Moutier.