December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0187a

MOCENIA oppid. olim, nunc pagus Bavariae, ad Danubium apud Straubingam urbem, inde 1. leuc. in Occasum Motzing Aventino.

MOCHA Insul. Americae, in mari Australi prope Chilea,

MOCHIMUS e Mesopotamia oriundus, Presbyter Antiochenus; scripsit egregium opus, contra Eutychen, ut et alia quaedam. Gennad. in Catal. Vir. Ill.

MOCHLOSTATICA pars Statices, de qua infra.

MOCHONA civitas Nehem. c. 11. v. 28.

MOCHORI pater Ozi. 1. Paral. c. 9. v. 8.

MOCHURA Arabiae Felicis mediterranea urbs, Ptol. Mecha putatur Nigro. Sed haec creditur Marraba antiquis.

MOCHUS Phoenix, Phoenicia [orig: Phoenici‚] linguares [orig: lingu‚res] patrias consignavit, cuius meminit Athen. l. 3. Videtor Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 390. post Strab. l. 16. et Ioseph. l. 1. Ant. Iud. etc.

MOCISSUS et MOCASUS, urbs Cappadociae Archiepiscopalis, sub qua Nazianzum, supra 50. mill. pass. a Caesarea in Occasum.

MOCLE urbs Phrygiae; *mo/kklh Stephano.

MOCOSA Actio apud Quintilian. l. 11. c. 3. sub fin. Quare non immerito reprehenditur pronuntiastio vultuosa et gesticulationibus molesta, et vocis mutationibus resultans, nec inutiliter ex Graecis veteres transtulerunt, quod ab his sumptum Lenas Popilius posuit, essehanc actionem mocosam. Utilocum restituit Salmas. cum alias legeretur inotiosum: est Graece mwkw/dhs2, actio videl. mimica et gesticulatoria. *mw=kos2 enim Graecis idem, quod sanna. Glossae, sanna, mw=kos2. Et Graeci mwka=sqai proprie dicunt, de his qui ore vultuque distorto [orig: distortŰ] et valgis labiis aliquem erident. Hesych. diamullai/nein, xleua/zein. e)pi\ tou= ta\ xei/lh diastre/fein. dia mwka=sqai. Idem diasillou=si, diamwkw=ntai. Sic labiis ductare, Plauto, est diamwka=sqai kai\ ta\ xei/lh diastre/fein, Labiis dum ductant eum. Gellius. labiorum ductu irridere id vocat, l. 18. c. 4. Ab hac itaque voce mw=kos2, mocosum Latini deduxerunt, de hoc genere ridiculi, quod fit non salibus et dicacitate, sed vultu et gesticulationibus. Ipse Cicero ad Atticum Ep. 13. l. 1. Consul autem ipse parvo [orig: parvŰ] animo [orig: animŰ] et pravo [orig: pravŰ], tantum cavillator, genere illo [orig: illŰ] mocoso [orig: mocosŰ], quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus. Ubi importuni et morosi homines moroso reposuerant. At que inde Mocosa actio, etc. Vide Salmas. ad Treb. Pollionem in Gallienis. duob. c. 8.

MODERATIO in nummo aeneo Tiberii, in quo scriptum MODERATIONI, cum capite in medio clypei: *k*r*a*s*i*s appellatur, in alio Othonis Imperatoris rarissimo, quem Cairo allatum Venetiis inter cimelia sua possidet Dominicus Babelius. Expressa autem in hoc est feminae figura, dextra [orig: dextr‚] victoriolam, laeva [orig: laev‚] tropaeum praeferentis, notatque moderationem Principisillius, cuius in medio victoriarum cursu specimina illustria edidit. Post exutum enim Imperio [orig: ImperiŰ] Galbam, Vitellianas copias ter in fugam coniecit; quarto demum praelio [orig: praeliŰ], sub specie colloquii, circumventus, etc. Vide Cl. Sponium Itiner. Graeciae Part. 3. p. 168.

MODERATUS inter adulteros Faustinae. Iul. Capitolin. in Marco Antonino Philos. c. 29. Crimini ei datum est, quod adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Utilium et Orphitum et Moderatum ad varios honores.

MODESTIA pro Numine in vocatur Druso, Tiberii Imperatoris filio, contra Seianum, apud Tacitum Annal. l. 4. c. 7. ubi queritur incolumifilio adiutorem Imperii alium vocari: et quantum superesse, ut collega dicatur: precandam post haec Modestiam ut contentus esset.

MODESTA Puteana Veneta, scripsit Poemata, aliaque, sub titulo, Moderata Fonte: cum tractatu, de merito Feminarum. Ex Philippo Georgio, viro literato, materfiliae, quae in opera eius praefata est. Obiit. A. C. 1592. Nicol. Doglionius, in eius vita. ribera theatr. mulier. eruditarum. Lud. Iacob. Bibl. doct. foem. Hilario Costus, de foem. illustr.

MODESTINUS alias Herennius, Iurisconsultus, Alexandri Augusti temporibus. Vide Herennius.

MODESTUS [1] Consul cum Arintheo, an Urb. Cond. 1125.

MODESTUS [2] Praetorio praefectus, caedem Edessanorum meditantem Imperatorem Valentem, motus constantia [orig: constanti‚] mulierculae, quaeignara imminentis saevitiae ad locum martyrii filiolum raptabat ne tantum facinus patraret, hortatus est, A. C. 368. Rufinus l. 2. c. 5.

MODESTUS [3] scripsit de vocabulis ret militaris, hortatu Taciti Imperatoris A. C. 275.

MODESTUS [4] Aufidius, eruditus Grammaticus, in Virgilium commentatus est. Philargyrus, l. 2. Georg. etc.

MODESTUS [5] Polento, ICtus Patavinus, scripsit de sepulchris Patavinorum illustrium.

MODI in Comoediis dicebantur, quos Aristoteles melopii/+an, i. e. inodulationem, mensuram aut harmoniam cantus appellat, quae cum affectibus Comoediae congrunens Auctori indicabat, quam vocem in agendo sequi deberet, humilemne an elatam: iratamne an tristem? Alias quoque *no/mos2 Graecis, quod statam intendendi cantus [orig: cantŻs] raionem seu legem transcendere non liceret, sicti iam quoque secundum mensuram et tactum cantus gubernatur. Ioh. Rosin. Antiq. Rom. l. 5. c. 9. Hi Modi seu Moduli Canticorum, in eadem Comoedia non raro mutabantur. Hincin Adelphis Terentii, Donatus Praesat. at, fabulam modulatam fuisse tibiis dextris, i. e. Lydiis, ob seriam gravitatem, qua [orig: qu‚] fere in omnibus Comoediis Poeta hic utitur. In Inscr. vero illius Fabulae habetur, modos fecisse Flaccum tibiis Serranis, h. e. sinistris, quae acuminis levitate iocum significabant: adeo que acta est illa Lydiis simul et Serranis, h. e. paribus dextris et sinistris Unde Donatus mox addit, Saepe tamen mutatis per scenam modis, cantica mutavit: quod significat titulus scenae, habens subiectas personis literas, M. M. C. h. e. muatos modos cantici. Sic eiusdem Heautontimorumenos inscribitur,


page 187, image: s0187b

acta primum tibiis imparibus, h. e. dextra [orig: dextr‚] et sinistra [orig: sinistr‚], duabus dextris, h. e. paribus. Cantica nempe Comoediarum componebantur ad tibias, quos au)lwdikou\sw no/mous2 Graeci dicebant: moais dein temperabantur, vel, ut Appuleius loquitur, modificabantur, h. e. e)melopoiou=nto, a perito Musicaeartis factis. Fiebant autem hi vel tibiis imparibus, h. e. dextra [orig: dextr‚] et sinistra [orig: sinistr‚], vel duabus dextris, vel duabus finistris, quas pares tibias appellabant, atque hi tres erant modi. Nam pro mutatione modorum mutabantur et tibiae, Dextrae tibiae, ut scribit Donatus, suagravitate [orig: su‚gravitate] seriam Comoediae dictionem pronuntiabant --- sinistrae acuminis levitate iocum in Comoedia ostendebant: ubi autem dextra [orig: dextr‚] et sinistra [orig: sinistr‚] acta fabula inscribebatur, mistim ioci et gravitates denuntiabantur. Dicebantur dextra et sinistra Phrygiae; quae licet impares essent, diversa [orig: divers‚] tamen et dispari modulatione comositae non erant, sedeiusdem carminis modos, dextra quidem in cinebat, sinistra vero succinebat, et gravius illa, acutius ista, sonabat: quae causa forte quod diversam illis modulationem tribuat Servius, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 19. et infra voce Modulatio, nec non ubi de Musica; it. voce Nomi.

MODIANA urbs Arabiae Felicis ad finum Arabicum Ptol.

MODICIA P. Diacono Forte Modoetia. Vide ibi.

MODIN civitas in monte sita, inter Emmaum, et Rhamam, patria Macchabaeorum, ubi est eorum memorabilis sepultura, septem pyramidibus ex quadrata [orig: quadrat‚] mole surgentibus. 1. Machab. c. 2. v. 1. Inter Emmauntem et Rhamam, a qua 10. mill. pass. Hierosolymam versus abest.

MODIOLUS vide supra Hydia et infra September, it. Serapis.

MODIPERATOR et MODIMPERATOR, dictus est olim, qui in conviviis modum bibendi imperaret praescriberetque, nonio. Plauto Convii Dictator: Horatio l. 2. Carm. Od. 7. v. 25. 26. Arbiter bibendt, item Rex; aliis Tapulla etiam, ut qui tapulo, i. e. mensae praesideret: frequenter Magister convivii etc. Hic sorte eligi iolebat, quemadmodum epulae quoque a Diribitoribus eodem [orig: eŰdem] modo [orig: modŰ] distribuebantur. Plut. In Apophthegm. Lacon. Cum Agesilaus Rex forte factus fuisset, a pincerna rogatus, quantum umi unicuique daret, Si parum est, inquit, vini, omnibus aequaliter; si abunde, quantum unicuique libet. Horat. l. 1. ode 4. v. 17.

--- --- --- Quo simul mearis,
Nec regna vini sortiere talis.

Vide quoque Platonem de LL. l. 1. et 2. A. Gellium l. 15. c. 2. Plut. Symposiac. l..1. c. 4. Athenaeum l. 10. etc. ut et supra in voce Magister, ac infra Symposiarcha.

MODIRIS Indiae intra Gangem emporium. Ptol.

MODOETIA oppid. Insubriae amplum ad Lambrum fluv. Baudrando oppidul. Insubrum alias, nunc Ducatus Mediolanensis lepidum, ubi coronam ferream Imperatores, vide infra, accipiebant, 10. milliar. a Mediolano, versus Larium, locum in planitie amplissima; vulgo Monza. Hic [orig: HÓc] Carolus M. regno [orig: regnŰ] Italiae iure victoriae sibi vindicaro [orig: vindicarŰ], ferrea [orig: ferre‚], per Archiepiscopum Mediolanensem, corona [orig: coron‚] redimiri voluit, A. C.774.

MODOGALINGAE Insula, Vide Salmas. ad Solin. p. 944.

MODOGULLA urbs Indiae, intra Gangem. Ptol.

MODONUS fluv. Hiberniae Dublinum urbem alluens. Liffeu, Ortelio; Slane Camdeno.

MODRENA quae et Comopolis; Leuncl. Mudarni, urbs Bithyniae medirerranea Episcopalis sub Archiepiscopo Niceno.

MODRON locus Phrygiae magnae, unde Gallus fluv. Strabo.

MODRUSA urbs Episcopalis Croatiae, 18. mill. pass. in Boream a Senia, olim Tediastum, quibusdam.

MODULATIO in pastionibus inventa primum, vel naturae impulsu, vel avicularum imitatione, velarborum sibilis, otium enim (quale Pastores agunt, cum Aratores in opere sint) voluptatis ac lasciviae pater. Et quidem duae species Cantolenarum natae sic sunt: altera monopro/swpos2, cum singuli sub aestivam reducti umbram saturi canerent amores: altera, cum aut forte aut consiolio [orig: consioliŰ] convenissent ii, quos inter vel amor, vel odium, excitatum fuisset, aut esset aemulatio obtrectatiove, propter vel cantum, vel gregem, vel amicam. Cuius iterum cantus duo modi unus. quum sine numero certo, sinelege, versus funderent: cui idcirco nomen non est impositum, quia vulgaris esset, ac liber et naturalis, neque tam quaesitus arte. quam oblatus ultro. Alter, in quo sententias aemulas, versus et similes et pari numero [orig: numerŰ] reponerent, quod idcirco appellarunt a)moibai=on h. e. per vices responsus. Quia vero plerumque imitatione aliquid repraesentabant, a specie, i. e. imagine, *ei)du/llia dixere [orig: dixÍre]. Postea, quum quaedam etiam suis Auctoribus displicuissent, ex incondita turba eorum, quae meditati non essent satis, quaeque subito calore excidissent, selecta quaedam concinniora ea de causa *)ekloga\s2 dixerunt. Horum materia multiplex; vetustissima tamen videtur Amatoria fuisse. etc. Sic itaque primum omnium monoprw/sopon amatorium: huic proximum oarystiae, in quibus procus et puella de amore vel disputant mutuo, vel contendunt inaequali. Post haec famae ambitione, aut praemiorum cupiditate, aut obtrectatione exorta [orig: exort‚], contentio impulit eorum cantilenas in colloquia. A genere autem pastionum sortita sunt nomina, ab ovibus poimenika\, a bobus boukolika\ etc. Vide supra ubi de Bucolicis et plura hanc in rem, apud I. Caes. Scaligerum Poet. l. 1. c. 4.

MODUNGA urbs Mauritianae Caesariensis apud Ptol.

MODURA quae Deorum urbs dicitur Ptolomaeo, Indiae intra Gangem urbs. Bisnagar Castaldo. Aliis est Madure, urbs coromandelis, ad montium radices; 100. mill. pass. a promontorio Comorino in Septentrionem, sub proprio Principe. Item regia Pandionis eidem Ptolemaeo.