December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0186b

MNESTHEUS [2] Medicus. Plin l. 21. c. 3. Item libertus Aureliani Imperatoris necis heri causa: fraude patefacta [orig: patefact‚] cruci affixus et bestiis obiectus. Vide Vopisc. in Aurelian. c. 36. Aurel. Victorem, c. 50. Eutropium, l. 9. De eo sic Vopisc. loc. cit. Incidit autem, ut seres fataliter agunt, ut Mnestheum quendam, quem pro notario secretorum haburerat, libertum, ut quidam dicunt suum, infensiorem sibi minando redderet; quod nescio quid de quodam suspicatus esset. Mnestheus --- --breve nominum conscripsit, mixtis in quibus Aurelianus vere irascebatur, cum iis, de quibus nihil asperum cogitabat, addito [orig: additŰ] etiam suo [orig: suŰ] nomine --- --Hi quum exarsissent timore, qui merebantur offensam --- --- Aurelianum --- --interemerunt --- --- Quo [orig: QuŰ] intersecto cum res esset prodita, et sepulchrum ingens et templum illi detulerunt is, a quibus interemptus est, c. 37. Sane Mnestheus postea surrectus ad stipitem bestus obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrinque significant.

MNESTHEUS Portus Gall. Port de S. Marie, in Vandalitia, in ora Sinus Gadit. 2. leuc. a [orig: ] Gadibus in Septentrionem, uti 2. a Xera, in Caeciam, 4. a Fano Luciferi in Eurum.

MNEVIS bos niger soli sacer, quem Heliopolitae pro Deo colebant, in septo eum nutrientes, Strab. l. 17. Suidas. Vide Voss. De Theolog. Gentili l. 1. c, 29. Secundos post Apin honores obtinuit; qui Memphi cultus, Plut. de Iside: uterque Osiridi sacer. Diodor. Sic. l. 1. c. 13. cuius anima tamen utrum in duos tatiros transmigrasse [orig: transmigr‚sse] (namque a metemyuxw/sei consecrationis origo) credita sit, merito dubitatur. Nemo enim Veterum duplicis consecrationis rationem exhibet, nec bene constat, cur uno [orig: unŰ] eodemque tempore duo Boves, Apis in urbe Memphi, et Mnevis in urbe Solis, Dei habiti sint. An forte, quia Aegyptus proprie dicta in duas Dynastias, Superiorem, cuius metropolis Memphis, et Inferiorem, cuius caput fuit Heliopolis, pro regnorum diversitate, diversa constituta sunt Numina, quod passim factum? Cum igitur Divus Osiris in regno utroque similiter coleretur (sola enim Isis et Osiris communes Aegyptiorum Dii erant) et obtineret religio, cultum absque viva numinis imagine non rite peragi; neque quottidianus de regno in regnum pateret transitus, coepit in Sacris schisma, et Sacerdotes suum utrinque in vestigarunt [orig: vestig‚runt] Boveih et veram Osiridis eu(/rhsin utrinque iactarunt [orig: iact‚runt]. Cui simile quid mille annis post factum in regno Ieroboami, 1 Reg. c. 12. v. 26. Vide supra Apis, Mendes et infra, Momemphis. Atque hunc potius *mneu=i+n, quam *)/apin, Israelitas in deserto moxopogou=ntas2 fuisse imitatos, utpote in inferiori Aegypto degentes, existimat Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. IV. qveni vidisse non paenitebit.

MNIARA Ptol. Mina Antonin. Hubet Marmolio oppid. Mauritaniae Caesariensis apud Telensinum.

MNIZUM et MIZINUM, Libr. Concil. Minyzum, Antonin. urbs Galatiae, inter Iuliopolim Bithyniae ad Occasum 47. et Ancyram in Ortum 52. mill. pass. Est et Mixinum, idem quod Drusipara. Vide ibi.

MNLB. in nummis Constantini M. Moneta nova Lugduni cusa. B. Monetarii nota est. Car. du Fresne, Dissertat. de infer. aevi Numismatibus.

MO. in notis antiquorum. modi, vel modo, vel mors:

M. P. male positus:

M. R. miles Romanus.

M. S. menses, vel mensibus, vel manuscriptum, vel molestus, Franciscus Gouldmannus Diction. Lat. Angl.

MOAB [1] i. e. fil. patris, genitus ex incestu Lot cum filia maiore, Gen. c. 19. v. 36. A. M. 2139. ex quo orti Moabitae, gens magna, potens, et superba valde, unde et urbs Moab, alias Areopolis Eusebio, et Moabitis regio in tribu Ruben, ad Ortum Iudaeae, proxinia mari Mortuo et Iordani, nomen accepterunt. Esai. c. 11. v. 14. Est autem terra ipsa fertilis, et gens olim tam valida, ut dominati etiam fuerint Israeli: Postea a Davide victi, tributariique facti, ut et a Iosaphato, 2. Sam. c. 8. v. 2. et 2. Reg. c. 1. v. 1. et 2. Paral. c. 20. v. 22. Ioseph. Iud. Ant. l. 1. et seqq. Torniel. in Annal. Est praeterea nomen Regis. 1. Sam. c. 12. v. 9.

MOAB [2] urbs Arabiae Petraeae, trans Iordanem, cademk Medabae, Stephano Areopolis, hodie Aroer teste Tyrio, Episcopalis sub Archiepiscopo Bostrensi.

MOADIA nomen viri. Nehem. c. 12. v. 17.

MOAPHERNES matris Strabonis Geographi patruus. Strabo ipse l. 12. *)oye\ de\ *moafe/rnhs2 o( qei=os2 th=s2 mhtro\s2 h(mw=n.

MOBA pars Arabiae pro Moaba, unde Mobeni et Mobites. Steph.

MOBAE Castra Graece *mw/bou xa/rac, item xarakw/mata, urbs Palaestinae; sic dicta, quod aliquando exercitus ibi castra metati essent. Exercitum enim vallo inclusum vel castra, xa/raka Graeci vocant, Salmas. ad Solin. p. 1203.

MOBANNAI nomen viri. 2 Sam. c. 23. v. 27.

MOBILE PERPETUUM variis machinamentis utcun que adumbratur, in Museo Kircheriano: quibus tamen ipse Auctor motum perpetuum non tam afferit, quam refellit; cum ipsemet ullum semper duraturum motum ex puris Mechanicis principiis dari posse neget, sed ad movens aliquod naturale semper confugiendum esse fateatur. Sunt autem Experimenta illa, Cochlea Archimedea, Experimentum Hydrostaticum. Lusus Globulorum, Machina Vatioinatriae, et Oraculum Delphicum, de quibus vide hic [orig: hÓc] passim, infra quoque lemmate, Perpetili motus specimen; et plura apud Georg. de Sepibus in Collegii Roman. Soc. Iesu c. 5. 6. et 7. Vide quoque supra Hydraulica.

MOBUCHARAX ait vocari Steph. eam Tertiae Palaestinae, i. e. Arabiae Petraeae, partem, quam Ptol. Characmobis appellat.

MOCA oppid. Arabiae Petraeae. Ptol.

MOCARSUS parva regio Thraciae. Steph.

MOCATA urbs Bithyniae. Steph.