December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0167a

MILYAS urbs Pamphyliae mediterranea, in Carbalia regione Milia adhuc dicta. sed excisa, apud Termessum. Populi Milyae Strab. l. 12. Plin. l. 5. c. 32. et Herodot. l. 1. Vide Steph.

MIMALLIS Plin. l. 4. c. 12. a Callimacho Insula dicitur, quae ab aliis Melos, a nonnullis Zephyria.

MIMALLONES mulieres Liberi Patris orgia celebrantes Straboni, quae et Thyades dicuntur. et Maenades, et Bacthae. Dictae putantur, a Mimante, Ioniae monte Baccho sacro, vel, ut quidam nugantur, a)po\ tou= mimei=sqai, eo quod [orig: qu˘d] thyrsos et cornua ferentes, Indicam Bacchi expeditionem viderentur imitari. Hinc Mimalloneus Persius Sat. 1. v. 99.

Torva Mimalloneis implerunt cornus bombis:

Dicuntur Mimallonides Ovid. l. 1. De Arte Am. v. 541.

Ecce Mimallonides sparsis in terga capillis:
Ecce leves Satyri, praevia turba Dei.

Vid. et Nonnum Bassarican l. 1. c. 7. Mimalionides, Bocharto l. 1. Chanaan c. 18. sunt quasi [gap: Hebrew word(s)] memallelon i. e. garrulae, et loquaculae. Nisi quis a [gap: Hebrew word(s)] mamal seu torculari deduci malit, ut Mimallonides eaedem sint quae *lhnai\. Nic. Lloydius. Illas sequi currum Bacchi facit Papinius Theb. l. 4. v. 660.

Post exsultantes spolia armentalia portant
Seminecesque lupos, scissasque Mimallones ursas

Praecedere iubet eosdem Ovid. loc. cit. uti vidimus. Atque hactenus Mimallones, pro Bacchabus habitae. Auctor Etymol. *mima/llones2 ai( ba/kxai kai\ bohdro/moi, quae totis viribus currunt et clamant. Aliis peculiare fuit Numinum inferiorum genus, nymfis. aut Fatuis, talibusque aliis par. Sidonius Panegyr. Anthemiani praefat.

Sed post caelicolas etiam mediocria fertur
Cantica semideum [orig: semideűm] sustinuisse Deus.
Tunc Faunis Dryades, Satyrisque Mimallones aptoe
Fuderunt lepidum, rustica turba, melos.

Non enim recte ibi Savaronius Bacchas intelligit. quae mulieres humanae erant. Sed Mimallones Sidonio sunt Silenae, Satyrae, etc. Si iis nominibus eloqui licet res, quas edicere aliter non possumus, nisi per ambages, quas nolumus. Sed et Mimallones mediis Numinibus inferioris conditionis femineis accenset Strabo l. 10. *pro/spoloi de\ tw=n *mousw=n oi( pepaideume/noi pa/ntes2. kai\ i)di/ws2 oi( *mousikoi\. tou=de\ *)apo/llwnosw ou(=toi/ te kai\ oi( peri\ *mantikh\n: *dh/mhtros2 de\ o(/ite mu/stai, kai\ dadou=xoi kai\ i(erofa/ntai. *dionu/sou de\ *seilhnoi/ te kai\ *sa/turoi kai\ *ba/kxai, *lh=nai/ te kai\ *qij=ai, kai\ *mimallo/nes2 kai\ *nai/+des2 kai\ *nu/mfai, kai\ *ti/turoi. Ubi Baccho distincte adscribit Silenos, Satyros, Bacchos, Lenas, Thyias, Mimallones, Naides, Nymfas, et Tityros. Vide Casp. Barthium Animadvers. ad Statium d. l.

MIMARII iidem cum Mimis, de quibus infra.

MIMAS [1] gigas, quem Iuppiter fulminavit. Horat. l. 3. Od. 4.

Sed quid Typhoeus, et validus Mimas
Contra sonantem Palladis aegida.
Possent ruentes? --- --- --- -

MIMAS [2] mons et promontorium, Capo Stillari, teste Nigro [orig: Nigr˘]. Mons Ioniae Colophoni urbi vicinus, contra Chium insulam porrectus. Item mons Thraciae, ut Suidas ait, continuis obsessus imbribus, unde futurae tempestates sentiuntur, Solinus c. 43. Ovid. Met. l. 2. Fab. 1. Lucan. l. 7. v. 450.

Immerit aeque nemus Rhodopes, pinusque Mimantis.

MIMATUM seu Mimate, antiquis Anderitum, Gabalorum caput, in Occitania, versus Cemenos montes et fontes Oldae fluvii in colle. 10. leuc. a Floriopoli in Eurum, uti ab Anicio in Africum, 14. a Ruthenis. Gall. Mende. Baudr. Morerio urbs Episcopalis est, crevitque ex ruinis Gabali, seu Anderedi, capitis Gabalorum, destriucti saeculo [orig: saecul˘] 13. a Barbaris, Episcopo [orig: Episcop˘] Privato [orig: Privat˘] occiso [orig: occis˘]. Hinc ergo Mimatum, quod prius burgus solum parvae notae erat, sedes Praesulis et caput provinciae factum est. Situm eius in valle, quam undique montes cingunt, versibus his vetus quidam Poeta expressit.

Tum terram Gabalum [orig: Gabalűm] satis nivosam,
Et quantum indigenae volunt potari,
Sublimem in puteo videbis urbem.

Praeterito [orig: Praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘] capta est bello [orig: bell˘] civili. Episcopus Comes est ditionis, ex concessione Philippi Pulchri, A. C. 1306. facta, habebatque olim ius feriendae monetae. Vide Ptol. l. 2. c. 7. Strab. l. 4. Plin. l. 11. c. 42. Duchesnium Antiq. des villes Sammarth. Gall. Christ. etc.

MIMILOGIA apud varias olim gentes varia fuit. Ut enim omittam Tragoediam et Comoediam, quae et ipse mimh/sei constant et sub hoc genus cadunt; Lacones *deikhlista\s2 vocabant, qui populari et vili sermone hortorum furem, aut Medicum externum, praecepta aegrotis suis dantem, imitabantur. *kwmikh=s2 paidia=s2 tro/pon palaio\n vocat Athenaeus hanc speciem; idemque ait, a Sicyoniis fallofo/rous2 vocari; ab aliis au)tokabda/lous2, quod ludicra non praemeditata ex tempore funditarent, risus captandi gratia [orig: gratiÔ]: ab Italis magnae Graeciae flu/akas2. Suidas, i(larotragw|di/an vocat. Idem flu/akas2 interpretatur kinai/dous2; cuius mimologiae primus Sotades auctor, et post eum Alexander Aetolus, uterque pedestri sermone: sequentibus eos Lyside et Simo carmine, unde Lysiodi et Simodi; quorum illi eidem erant cum Magodis; de quibus vide supra et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 108. et 109. nec non hic [orig: hţc] passim. In locum autem Comoediae Mimos successisse, scribit Marcus Imperator in Vita sua: et sane, quas hodie agunt et vocant Itali Comoedias, mimi sunt et planipedes verius, quam Comoediae; personas tantum ex Comoedia habent. Nam antiquitus cum variae species fabularum agerentur, diversae personae in singulis locum habebant, ut in togatis Romanae, in palliatis Graecae, privatae quidem, sed honestae: in Mimo, abiectae tantum et viles, unde mimica vilitas, et mimi centunculus, apud Apuleium, Sed postquam tota res ad Mimos rediit. personae etiam induci in


page 167, image: s0167b

eos coeptae, quae Comoediae erant propriae, pedestri sermone componuntur, ut Sophronis Mimi. At quos in exitu Tragoediarum reponunt Gallici histriones, et farcias appellant, puri puti mimi sunt. Idem ibid. Vide quoque eum ad Vopiscum in Aureliano, c. 42. ubi quid sint Mimarii scurrae, pluribus exponit.

MIMNEDUS urbs Lydorum. Steph. ex Hecataeo. Gentile *mimnh/dios2.

MIMNERMUS Poeta Colophonius, Ligyrtiadae fil. teste Suida [orig: SuidÔ]; aut ut alii malunt, Smyrnaeus. Claruit circa Solonis tempora. Elegiacis poetis eum accenset Censorinus in Fragmento c. 9. Apud Pausan. quoque in Boeoticis legas, elegiaco [orig: elegiac˘] versu tradidisse pugnam Smyrnaeorum contra Gygen et Lydos. Eius porro meminit, Horat. l. 1. ep. 2. et 6. Athen. l. 14. 15. et 16. Strab. l, 14. Etiam *)erwtika\ scripsisse, indicat illud Propertii l. 1. Eleg. 9. v. 11.

Plus in amore valet Mimnermi versus Homero [orig: Homer˘].

Supersunt hodie quoque eius versus, contra Solonis sententiam, annum septuagesimum homini supremum statuentis. Nam ille octogesimum potius annum statuit.

MIMUS sermonis est cuiuslibet seu facti, cum lascivia, imitatio, finitore Diomede: unde Pantomimi, omnium rerum imitatores; et Archimimi, mimorum principes dicti sunt. Vide Scalig. Poet. l. 1. c. 10. Nomen Pantomimi primus usurpavit Pylades, ex Asia Romam delatus, T. Sulpitio et C. Licinio Stolone Consulib. Hos articulis loqui recte Poetae dixerunt, quia digitis praesertim ad id usi: tantusque illis honos tractu temporis habitus est, ut lege caveri necesse esset, ne domos Pantomimorum Senator introiret. Vide Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 5. c. 6. Et. quidem olim ridicula haec gesticulatio, aliorum perstringens mores, loco [orig: loc˘] Chori, absoluto [orig: absolut˘] Comoediae actu, absque socco inducebatur extra argumentum, ad reficiendos animos spectatorum, dicebaturque in Atellana Exodium, quasi e)/cw o(dou= Postea cum eo in lusu Pantomimi impensius populo placuissent, ausi sunt seorsim suis auspiciis laudem inde quaerere, et artificum nomen sibi vindicare, Scalig. loc. cit. Sic natum est ex Comoedia novum fabulae genus, Mimi nomine, quod constituit speciem quandam eius, quae absque socco nudis pedibus gesticulabatur; unde Latinis Planipes (quod vide infra) dicta fuit: translataque in Italiam, argumenta Mimica adeo dicacitate ac salibus auxit. ut unus Publius universam Graeciam ea laude spoliarit [orig: spoliÔrit], Laberius autem elegantia [orig: elegantiÔ] sermonis etiam Latium ipsum provocarit [orig: provocÔrit]. Hodie simiie aliquid in Comoediis habetur, quando absolutis actibus singulis mores rusticorum repraesentantur, alive ridicula pare/rgws2 insperguntur. E scena potmodum Comoedi et Histriones et Archimimi Pantomimique familiares in convivia inducti sunt, idque iam inde ab Asiatica illa praeda, quae Romanam frugalitatem afflixit, seu verius perdidit, uti testes sunt Liv. l. 39. c. 6. Augustin. de C. D. l. 3. c. 21. Sallustius Histor. l. 2. et in Iugurth. Plinius Iun. l. 3. Ep. 1. etc. Nec funeribus defuere [orig: defuŕre], namque in exsequiarum ordine et pompa Libertos Archimimus sequebatur, qui personam mortui fingebat, et imitabatur: Mimorum grex Sicinnam saltabat: solus Archimimus facta ac dicta Viri imitabatur verba sunt Gutherii l. 1. c. 24. Hinc Sueton. Vespas. c. 19. Sed et in funere Favor Archimimus personam eius ferens, imitansque, ut mos est, facta ac dicta vivi, interrogatis palam Procuratoribus, quanti funus et pompa constaret? ut audiit LLS. centies, exclamavit, centum sibi sestertia darent, ac se vel in Tiberim proicerent: quibus verbis avaritiam defuncti elegantissima [orig: elegantissimÔ] imitatione expressit. Coeterum Mimi non erant personati sed Fuligine obliti, et agninis amicti pellibus, quae Pescia dicta legimus in Carm. Saliari. saltabantque in numerum atque in honorem Bacchi, cuius more victores hedera [orig: hederÔ] coronabantur: instructi canistris et herbis, serpyllo [orig: serpyll˘], mentha [orig: menthÔ], violis, hedera [orig: hederÔ], corollis. Inde procurrentes obvium quemque subsanabant. Manuum quoque tegumenta gerebant ex floribus confecta et tunicas albo [orig: alb˘] ad medium distinctas, a cinctura, quam cogebat velum Tarentinum, ad talos demissas, silentioque per ostium ingressi, ubi ad Orchestrae medium evaserant, convertebant se ad theatrum et loquebantur; Haec Scaliger. Vide quoque Lil. Gyraldum Histor. Poet. dial. 6. At Casalius plures eorum humili ac populo communi socci calceament1o [orig: calceament1˘], atque illos quidem personatos, a persona sic dictos, (quod indumentum erat, quo [orig: qu˘] caput et os undique tegebatur, una [orig: unÔ] tantum vocis emittendae via [orig: viÔ] pervium, per quam coacta vox magis claros canorosque sonitus [orig: sonitűs] emitteret,) exhibet: quorum iconas etiam B. Balduinus transtulit in suum de Calceo librum c. 16. Fortun. quoque Licetus in explicatione Lucernae Galvanianae, mortuales antiquorum ritus repraesentante, larvam, quae, in fronte Lucernae, hiante bucca [orig: buccÔ] visitur, Archimimum funeris interpretatur: occasione verborum Iuvenalis, Sat. 3. v. 174.

--- --- -- Tandemque redit ad pulpita notum
Exodium, quum personae pallentis hiatum
In gremio matris formidat rusticus infans.

Vide Licetum de reconditis Antiquorum Lucernis l. 6. c. 7. e t 8. ubi Mimos priscorum sibi larvas atque personas ad os buccis apertis ideo aptasse [orig: aptÔsse] docet, ut vociferarentur altius atque inclamarent vehementius, sub fin. Artem vero hanc egregie delineavit vetus Poeta, quem Pithoeus edidit, his versibus:

Nam cum grata chorus diffudit cantica, dulcis
Quae resonat cantor, motibus ipse probat.
Pugnat, ludit, amat, bacchatur, vertitur, adstat,
Inlustrat verum, cuncta decore replet.
Tot linguae, quot membra viro. Mirabilis ars est.
Quae facit articulos, ore silente, loqui.

Apud Laur. Pignorium Comm. de Servis, qui typum quoque personati cuiusdam ex hoc grege, expressum ex aereo sigillo vetustissimo Aloysii Corradini exhibet, p. 185. Apud Ambrosium Hexaem, l. 5. c. 15. ubi imaginem miratur Imperii liberi, quam inter so


page 168, image: s0168a

grues agitant, vicibus ducentes agmen ac cogentes, pro verbis illis, Antiquae hoc Reip. munus et instar liberae civitatis est; reponit Gronov. Antiquaehic Rei publicae mimus et instar liberae civitatis est. Nemo enim non videt, Mimus et Instar; quamque bene dicatur hic Rei publicae antiquae mimus. Quo [orig: Qu˘] vocabulo [orig: vocabul˘] non nisi eleganter Veteres utuntur quotiescumque eo [orig: ] non in re sua, sed alieno commodatoque utuntur. Certe quaevis actio ficta et veram simulans vel referens, Mimus. Petronius, Quid ergo cessamus mimum componere? Senec. Ep. 26. Numquid simalatio fuit et mimus, ovidquid contra fortunam iactavi verborum contumacium? Sueton. Aug. c. 99. Ecquid is videretur mimam vitae commodetransegisse? Plin. l. 7. c. 12. Antiocho Regi Syriae e plebe nomine artemon in tantum similis fuit. ut Laodice coniux regia, necato [orig: necat˘] iam Antiocho, Mimum per eum commendationis regnique successionis peregerit. Item apud Sueton. Othon. c. 3. Ne poena acrior mimum omnem divulgaret, etc. In eadem voce passus iniuriam Florus videtur l. 2. c. 14. Quippe Regnum pariter et bellum vir ultimae sortis Andriscus invaserat, dubium liber an servus, mercenarius certe: sed quia vulgo ex similitudine Philippi Pseudophilippus vocabatur, regiam formam, regium nomen animo [orig: anim˘] quoque regio [orig: regi˘] implevit Nimis enim honestum, in ultimae sortis homine, et falsum, in hoc regium animum fuisse. Si habuisset, ut ille senex Virgilianus agricola, qui Regum aequabat opes animis, regnum non appetisset. Sed scripsit Florus: Mimo quoque regio implevit, h. e. ludibrio naturae et hominum mendacium simulatae originis brevemque et fucatam regalis pompae turbaeque imaginem addidit. Quam suspicionem, praeter optimum sensum, duo sunt quae confirment: alterum, quod mox Florus imaginarium et scenicum Regem appellat, alterum, quod hic [orig: hţc] adhibet verbum, implere, in ista re usurpari solitum perinde, ut agere, peragere, transigere. Petronius. Audacius tamen ille tragoediam implebat. Ovid. Met. l. 1. Fab. 8.

--- --- Alii partes assensibus implent.

Nam et partes de genere hoc, ne hinc translatum dubites. Eleganter Liv. l. 3. c. 10. Fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos. De quibus ista Gronov. subiungit. Personarum aliae erant partes primae, aliae secundae, tam in Comoediis, quam in Mimis. Sed tamen aliqua differentia: In Comoediis primas attribui videmus personis illis, quae plurima dicerent agerentque et saepius reverterentur in scenam; secundas tertiasque et deinceps, quae minus, in Mimis una videtur potissima fuisse persona, cui coeterae subserviebant, eiusque actionem imitabantur, ut ille veram. Et quidem de Comoediis vide Donatum praefat. in Andriam, Eunuchum, Hecyram, Phormionem: Ciceronem divinat. in Caecil. pro Flacco, etc. de Mimis Horatius l. 1. Ep. 18. ad Lollium, loquens de imi derisore Lecti:

Sic iterat voces, sic verba cadentia tollit.
Ut puerum crodas saevo dictata Magistro
Reddere, vel partes Mimum tractare secundas.

Sueton Calig. c. 57. Et cum in Laureolo Mimo, in quo actor proripiens se ruina [orig: ruinÔ] sanguinem vomuit, ut plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scena abundavit. Festus in Salva res est: Ait enim ita appellari, quod C. Volumnius, qui ad tibicinem saltarit [orig: saltÔrit], secundarum partium fuerit, qui fere omnibus Mimis parasitus inducatur. Quas autem quisque partes agere solitus erat, inde qppellaban ur: Ille primarum, *prwtagwnisth\s2, ille secundarum, *deuteragwnisth\s2; ille tertiarum, *tritagwnisth\s2. Val. Max. l. 9. c. 4. ex 4. Generosissimum Consulatus, collegium Lentuli et Metelli fuit: qui ambo in scena, propter similitudinem histrionum propemodum spectati sunt: sed alter ex quodam secundarum nomen Spintheris traxit, alter nisi Nepotis a moribus accepisset, Pamphili tertiarum, cui similimus esse ferebatur, habuisset. Plin. l. 7. c. 12. Eiusdem familiae Scipioni past Cnaeo cognomen Salacio mimus dedit; sicut Spinther secundarum tertiarumque Pamphilus collegio Lentuli et Metelli Consulum, in quo perquam informe fortuitum hoc quoque fuit: duorum simul Consulum in scena imagines cerni. Ex quo emendandum, apud Ciceronem in Bruto c. 69. Quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit Q. Crassi quasi secundarius. Dionysius Lambinus ex tribus MSS. protulit: qui fuit M. Crassi quasi secundarum. Quod parum quidem aestimatum a Viris doctis; sed Gronov. illud, propter singularem ac nobis quidem novam elegantiam, priscis adeo vulgatam, ut cuivis de plebe in ore fuerit, nec spretam principibus, omnino ac solum verum esse censet. Ita enim loquebantur, Ille primarum, Spinther secundarum, Pamphilus tertiarum: pro illis, quae forent integra, Ille primarum partium actor, Spinther secundarum partium histrio, Pamphilus tertiarum partium histrio. Sic meus secundarum, vel proprie, si Actor ipse optionis sui mentionem fecisset, vel. ubi translatum erat aliorsum, qui, sive imitatorem suum, sive ab se subornatum, sive parasitum et adseclam significarent. Sic, M. Favonius M. Catonis secundarum, admodum Latine diceretur: neque aliter Cicero, Q. Arrius M. Cressi secundarum. Quam compositionem qui non caperent, Secisndarius subiecere [orig: subiecŕre]: ut apud Plinium, secundanus retiariusque, quod et Hermolaum impedivit: ut apud Val. Maximum, retiarii vel tertiarii, quod etiam Turnebus retinet, fecere [orig: fecŕre]. Etsi in Glossario Secundarius u(pokrith\s2 explicetur. Atque hinc quoque colligas licet, secundas agere ferre, facere, pro adsentari, obsecundare, non tam a Comicis primis ac secundis, ut voluit Lipsius, neque ex eo, quod in Mimis fere secundarum partium esset parasitus, ut Scaliger, esse translatum, quam inde, quod mimorum Actorem, qui secundarum essent, imitarentur, eademque dicerent atque agerent, quae ille praeivisset. Seneca de Ira l. 3. c. 8. Optimum iudicavit, quidquid dixisset, sequi et secundas agere. Horat. l. 1. Sat. 9. v. 45.

--- --- -- --- --- -- --- --- -- Haberes
Magnum adiutorem posset qui ferre secundas.

Quod quidem cur a Circensibus petitum velit Laevinus


image: s0168b

Torrentius, causae non videtur satis. Secundas in circo ferebat, non prosecto adiutor, sed competitor. Ille autem promittit Horatio, si ab illo commendatus fuerit, has vices omnibus in rebus applaudendis obsecundandi et subserviendi. Ferre autem partes tam bene dicitur, quam dare et imponere. Plautus Mercatore Act. 2. Sc. 2. Atque illius haec nunc simiae partes ferat. Terentius Adelphis. Act. 5. Sc. 4. Non posteriores feram. Plautus Asinar. Act. 2. Sc. 1. Iam nunc secundas mihi facis. Ut recte restituit Lipsius, expressitque Sidonius l. 1. Ep. 2. Secundas fastidit vel timere vel facere. Faretur vero Torrentius, frigidam fore adulatoris et secudarum histrionis comparationem, si a Comicis, apud quas Secundas agere est, proximum a primo locum tenere, arcesseretur, cum hi non alius alium imitarentur, sed unusquisque suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] agerent: sed comminiscitur genus quoddam hypocritarum, qui in eadem fabula nullam certam personam gererent, alios modo [orig: mod˘] exprimerent, et sola [orig: solÔ] imitatione oblectarentur. Ab illis autem iustae fabulae partibus, quia primae ut negotio [orig: negoti˘], ita honore praecellebant, secundae et deinceps minore pretio [orig: preti˘] censebantur, profectum, ut priores pantes agere dicerent, pro plus pollere efficere; et sic consequenter. Varro R. R. l. 1. c. 4. Priores partes agit, quod utile est, quam quod delectat. Terentius, Eunuch. Act. 1. Sc. 2. Sine illum priores partes hosce aliquot dies apud me habere. Lucanus, invectus in Septimium Pompeii interfectorem l. 8. v. 675

Degener atque operae, miles Romane, secundae,
Pompeii dico Sacrum caput ense recidis,
Ut non ipse feras.

Romanum, utpote de populo terrarum primo, in omnibus decebat primarum partium esse et illi subservire alios. At hic leporem aliis excitavit: non suae irae aut studio, sed alienae libidini scelus praebuit: sed nec ovans ipse cum opimo spolio incessit; satellitem Pharium ovantem sequutus est, etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Ecclesiast. c. d 25. uti de Mimis a Massiliensibus urbe prohibitis infra aliquid, ubi de Pictura. De Mimorum in funeribus officio voce Praefica.

MINA Gallis la Mine, arx Guineae, in ora aurea. Permunita, in colle, cum portu capaci, sub Hollandis, ab A. C. 1637. cum Galli ibi habuerint antea coloniam, ab A. C. 1383. et Lusitani ibi arcem exstruxerint, A. C. 1482. Vide Arx S. Georgii de Mina. Item duo Africae fluvii. MINA pecuniariae rei summa apud Graecos celebris, quemadmodum et Talentum. Erat autem vel Maior, centum drachmarum: vel Minor, quinque et septuaginta, Agric. quarum illa Anglis facit, fifty eight shillings four pence sterling. Sicuti decem Minae, 29. pounds, 3. shillings, 4. pence. Centum Minae, 291. pounds, two nobles or a mark. Sic et erat Talentum minus 60. Minarum Atticarum, maius vero [orig: ver˘] 80. Ita quidem post Solonis aetatem, antea namque Minarum singulae 75. drachmas habebant, teste Prisciano. Ratione metalli, Mina fuit vel auri, quae quantitate argenti 100. drachmas, atque adeo centum h(mixru/sous2, quinquaginta xrusou=s2 seu aureos Graecorum nummos efficiebat, idem quod Stater aureus, teste Polluce: vel argenti, quae 100. faciebat denarios seu 50. didrachma ex argento. Praeter Atticas Minas, quae celebriores, fuit et Aeginaea, quae fecit 166. drachmas et 4. obolos, qui respondent uncialibus Belgicis 20. Drachma enim Aeginaea, cum 10. haberet obolos Atticos, sex Aegineticae drachmae decem Atticas valuerunt. Vide Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. passim. Est et Mina medica, quae habet uncias 16. Libra uncias 12. Uncia drachmas 8. Drachma scrupula 3. Scrupulum obolos 2. Obolus semiobolos 2. Semiobolus siliquam unam cum dimidia. Siliqua grana 40. ita simul et monetae et ponderis genus fuit. Fr. Gouldmannus Dict. Lat. Angl. Vide et infra Stater.

MINACE oppid. Hispaniae Baeticae ad mare Mediterraneum Avienus.

MINAE Martis comites, apud Stat. Theb. l. 7. v. 47. ubi aula huius eleganter describitur,

--- --- -- primis salit impetus amens
E foribus, caecumque Nefas, Iraeque rubentes,
Exsanguesque Metus, occultisque ensibus adstant
Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum.
Innumeris strepit aula Minis, tristissima Virtus
Stat medio --- --- --- -

Quibus ipsi Iovi aliquando minatus dicitur, apud Nonnum l. 8.

--- --- --- --- --- --- ou)de/ pot' e)/lqh|
*gai=an e)s2 h(mete/rhn, poqe/wn *bistw/nida kou/rhn.
*gnw/setai oi(=os2 *)/arhs2, o(/te xw/etai h(mete/rhn ga/r
*tith/nwn o)le/teiran e)/xwn qanathfo/ron ai)xmh/n,
*)ek *qrh/khs2 *kroni/wna gunaimane/onta diw/cw.

Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l.

MINAEI vide MINNAEI

MINAGARA Indiae intra Gangem urbs. Ptol. Maciquapatan Castaldus vocat.

MINARE de pecore et iumentis proprie. Festus, Agasones, equos agentes, i. e. minantes. Idem, Agere modo significant, ante se pellere, i. e. minare. Iuvenalis Scholiastes in Sat. 6. v. 524. Hanc igitur Io in tantum persequuta est Iuno, ut per omnem mundum minaret. Arrianus,

Actus quo pecora minare consuevimus.

Ausonius Epigramm. 67.

Ageret iuvencas cum domum pastor suas,
Suam relinquens me minabat, ut suam, etc.

Quam in rem vide plura apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 44. Ubi Hebraeum [gap: Hebrew word(s)] minandi voce commodissime reddi docet. Hinc Minatores apud Eligium Noviom. Episc. Homil. 4. qui ursos aliaque animantia minabant, i. e. circumducebant, e)pi\ pla/nh| tw=n a(plouste/rwn, uti habetur in can. 61. Synodi Trullan. ut infra videbimus, voce Ursus. Apud citimae aetatis Scriptores,


image: s0169a

cunicultos facere notat, Gallis miner: a minis forte seu fodinis, quod qui in illis operantur, ut metalla eruant, fossas subterraneas, conficere sint soliti. Quomodo autem olim eiusmodi cuniculi fierent, retro diximus: Vide plura hanc in rem, apud Alb. Aquensem l. 2. c. 36. Guil. Tyrium. l. 3. c. 10. et l. 12. c. 11. Gruellum in Hister. Arthuri Ducis Britann. Alios, laudatos Car. du Fresne in Glossar. apud quem hac de re ita quoque Guilielmus Brito Philippid. l. 7.

--- --- -- --- --- -- Certantque minare
Arte sibi nota [orig: notÔ] latus et fundamina turris
Parmis protecti, ne forte ruens super illos
Missilium posset retropellere turbo cavantes,
Donec visceribus muri latuere [orig: latuŕre] cavati,
Truncis suppositis, subito ne corruat in se
Pendula pars muri, pariens sibi damna vivisque
Quis [orig: Queis] simul incisum iatis est, supponitur ignis,
Et fugiunt ad tuts viri, ruit Ilion ingens
Ingentemque ruens strepitum facit, etc.

Hinc Minarii, apud Rigordum Gothum in A. C. 1191. Turris, quae maledicta dicebatur, et nostris longo [orig: long˘] tempore multa mala intulerat, a Minariis regiis fuerat suffossa, et lignis ibi positis appodiata, ita quod ad illius ruinam nihil restabat, nisi ut ignis supponeretur. Et Guil. Britonem praefatum Philippid. l. 2. v. 328.

Fossis iam plenis parmas ad moenia miles
Appodiat, sub iisque secare Minarius instat
Celtibus etc.

Vide supra ubi de Cuniculis

MINARIACUM incolis Merghem, Gallis Merville, ad Letiam fluv. Cluver. Auberto Miraeo locus est, Belgice Stegre, Gall. Esterre dictus: cui proxima est Maurontivilla, vulgo Merghem nuncupata. Vid. quoque Menariacum.

MINARII montes Albionis excelsi in Anglia, qui incolis Mendiphills dicuntur in Comitatu Somersetensi.

MINATICUM urbs Galliae Belgicae Antonin. Nintiacum legit Marcus Velserus in tabulis Peuting.

MINCIUS Venetorum fluv. qui ex Benaco lacu profluens, alium prope Mantuam lacum efficit, et inde rursus multis torrentibus auctus influit in Padum. Eius meminere [orig: meminŕre], Virg. Georg. l. 3. et Aen. l. 10. Claudian. in Paneg. de 6. Cons. Hon. et in Epith. Palladii Celerinae. *mi/gkios2 Straboni, vulgo Menzo dicitur.

MINDA vulgo MINDEN, urbs Westphaliae, Hanseatica, a Tillio capta est, A. C. 1628. alias sub Episcopo proprio, Archiepiscopi Coloniensis suffranganeo instituto a Carolo M. una cum Bremensi et Osnabrugensi A. C. 794. nunc sub Electore Brandeburgensi, cum Episcopatu, Caminensi et Mindesi ac Archiepiscopatu Magdeburgensi, loco [orig: loc˘] Pomeraniae citerioris, quae Suecis cessit, pace Monasteriensi. Parva est, et satis munita: Distat 9. leuc. ab Osnabruco in Ortum, 12. a Verda in Meridiem, 10. ab Hannovera in Occasum.

MINDANOA vulgo MINDANAO, insula ampla, una ex Philippinis, alias sub Hispanis, nunc sui iuris, Media inter Manillam ad Boream et Gilolum ad Austrum, ad 400. mill. pass. ab Ortu in Occasum extensa. Dividitur in tres partes seu Insulas, quarum media proprie Mindanao dicitur, quae ad Occasum Canola, et quae ad Ortum Insula S. Ioannis, ab ea angusto [orig: angust˘] freto [orig: fret˘] separantur. Eius urbes praecipuae Sarago, Lomeaton, Dapito, Canola, et caput Mindanoa Minadanao, in ora Australi cum portu commodo; quae et quibusdam Tabouc; urbs ampla et munita.

MINDARUS Lacedaemoniorum dux. Vide Voss. ad Iustin. l. 5. c. 4.

MINDENSIS Principatus incolis Stift seu Furstenthum Minden, tractus Westphaliae, alias sub proprio Episcopo nunc sub Electore Brandeburgensi. Terminatur a Septentrione Hoiae Comitatu, ad Ortu Schaumbergensi, Ravenspergensi a Meridie, ab Occasu autem Episcopatu Osnabrucensi, ad 30. mill. pass. extensa. Caput Minda, vide ibi.

MINDON antiquis Ocelum, nunc Mondonedo, urbs Hispaniae in Callaicis, Episcopalis sub Archiepiscopo Compostellano, 4. leuc. ab ora Oceani Cantabrici in Meridiem, 8. a Luco in Septentrionem, 6. a Ribadeo in Occasum.

MINDORA insul. Oceani Indici, una ex Philippinis, ad Austrum Manillae, a qua freto 30. mill. pass. separatur, sub Hispano, Ad 120. mill. pass. extensa; cum urbe cognomine in parte Boreali, cui portus capax, e regione Manillae Insulae iuxta Fretum Mindorae, vide ibi.

MINERVA [1] sapientiae, et bonarum omnium artium dea, ex Iovis cerebro sine matre procreata: Quo [orig: Qu˘] commento [orig: comment˘] significare voluerunt Poetae, bonarum artium disciplinas, humani ingenii non esse inventum, sed ex Iovis cerebro, h. e. inexhausto divinae sapientiae fonte, in humanum usum esse depromptas. Vide Pallas, et Tritonia. Haec prima lanificii inventrix creditur exstitisse, deque artis eius praestantis cum Arachne puella Lydia contendisse, cumque iam pene ab ea vinceretur, radio [orig: radi˘] percussam in araneam eam commutasse [orig: commutÔsse]. Sunt qui Arithmeticae quoque in ventionem ei tribuunt. Liv. l. 7. c. 3. Eoque Minervae templo dicatam legem, quia numerus a Minerva inventus sit. Olei quoque usum prima putatur ostendisse, ob id honores meruisse, dignamque ideo iudicatam esse, quae Athenarum urbi nomen imponeret, reiecto [orig: reiect˘] Neptuno [orig: Neptun˘], qui, edito [orig: edit˘] equo [orig: equ˘], nascenti urbi potentiam bellicam promittebat. Virg. Georg. l. 1, v. 18.

--- --- -- Oleaeque Minerva
Inventrix --- --- --- -

Bellis quoque praeerat, unde Ovid. Fast. l. 3. v. 814.

Ensibus exsertis bellica laeta Dea est.

Vulcani nuptias constantissime fertur repudiasse [orig: repudiÔsse], virginitatemque perpetuo illibatam servasse [orig: servÔsse], unde et Innuptam peculiari epitheto appellant poetae. Virg. Aen. l. 2. v. 31.

Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae.



page 169, image: s0169b

Horat. Castam vocat Carm. 3. Od. 3. Hinc apud Coluthum ga/mwn a9di/daktos2 *)aqh/nh. Et apud Tryphiod. *palla/dos2 a)xra/ntoio qeh=s2. Inde Lycophroni miso/kumfos2, Orpheo fugo/lektros2, Nonno a)nu/mfeutos2, fugo/demnos2, a)/gamos2, a)peirwdi/m, po/qwn a)di/datros2, eu)pa/rqenos2 et kaqarh\ dicitur. Quinque autem Minervae fuerunt. Prima Apollinis mater, secunda orta Nilo [orig: Nil˘], quam Aegyptii Saitae colunt. Tertia, quam a Iove generatam supra diximus. Quarta a Iove nata et Coryphe Oceani filia, quam Arcades Coriam (alii Coryphasiam) nominant, et quadrigarum inveantricem ferunt. Quinta Pallantis, quae patrem dicitur interemisse, virginitatem suam violare conantem, cui pinarum talaria affignnt. Haec Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 23. Effingebatur autem Minerva vultu virili et truculento [orig: truculent˘], galeam in capite gerens, armis insignibu, oculis torvis et glaucis, cum hasta praelonga, et clypeo crystalline, caput Gorgonis insculptum habente, quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] e Iovis capite prosiliisse fingitur. Habuit Romae templa aedesque plurimas: et Capta quidem in 2. regione aediculam habuit; Medica in 5. Flaviana in 6. Auentina in Aventino monte, templum antiquissimum, et Livii Andronici Poetae donariis celebre: Eidem in Capitolio delubrum, a Pompeio M. dedicatum est, confecto [orig: confect˘] 30. annorum hello [orig: hell˘], Plin. l. 7. c. 26. Porro Chalcidicae Minervae templum, erat in regione 9. ab Augusto consecratum, Catudianae a L. Lutatio Catulo, etc. Minervam Custodem Cicero domi suae privatim coluir, quam posten in exilium abiturus detulit in Capitolium, Dio l. 8. Etiam cum Mercurio aram communem habuit, imo et eandem slatam, quae ob id Hermathen adicta est: a Cicerone in Academia sua villae Tusculanae posta. Sacra eius in cidebantin 3. Ian. natalis in 19. Martii, quo [orig: qu˘] Minerval Magistri solvebatur, et cpulum in 30. Septembr. Vide Hesiod. Theogon. Pausan. in Att. Cartar. de imagin Dconum. Alex. Rossaeum, in Mystagogo Poetico, Thom. Dempster. Antiq. Rom. passim, etc. Quod ad nomen attinet, Arnobius, quasi Meminervam dictam vult, eandemque memoriam esse putat, l. 3. Etymon hoc firmat, quod alii matrem eius Memoriam faciunt. Afranius apud Agellium, l. 13. c. 8.

Usus me genuit, mator peperit Memoria,
Sophiam vocant me Graii, vos Sapientiam.

Sed duo alia etyma adducit e Festo Paulus, his verbis i Minarva dicta, quod bene moneat. Hanc erum pagani pro sapiertia ponebant. Cornificius vero, quod fingatur, pingaturque minitans armis. eandem dictam putat. At apud Cicer. aliud quoque Etymon legas l. 2. de Nat. Deor. c. 26. Minerva, inquit, qua vel minuerat, vel minaretur. Ubi cum minuere ait, respicere eo videtur; quod belle exhauriatus genus humanum. Minerva enim Dea bellica. Apud Isidor. quoque legas l. 8. c. 2. Minervam vocatam, quasi Deam et munus artium variarum. Videtur ex munus, et ars et varia deducere. Voss. in Etymolog. putat esse ab antiquo me nervo pro monso. unde promenervo eapse [orig: eÔpse] notione in Saliari carmine, teste Festa [orig: FestÔ]. et inde veteribus Menerva dicebatur. Invita [orig: InvitÔ], seu repugnante Minerva [orig: MinervÔ] idem est quod ingenio [orig: ingeni˘], vel natura [orig: naturÔ] repugnante. Horat. de Arte Poet.

Tu nihil invita [orig: invitÔ] dices, faciesve Minerva [orig: MinervÔ].

Hinc Minerval di/daktron, praemium quod praeceptoribus dabatur. Sed (notante Vossio [orig: Vossi˘] loc. cit. ) non est tam salarium ipsum, quant gratuitum munusculum, quo [orig: qu˘] aliquis se in disciplinam tradens, novo commendabat magistro, unde in Glossis Philoxeni legas Minervalitium sustatiko\n, quasi dicas commendatitium. Nomen. ut diximus, a Minerva ingeniorum praeside, cuiusimago in Scholis poni solebat. Namque Minerval designat Iuvenalis illo [orig: ill˘] Sat. 10. v. 116.

Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam.

Item Minervium, templum ei dicatum: Minervii versus, a Saliis in eius honorem cantati, etc. Nic. Lloydius. De ctymo aliisque huc [orig: hűc] pertinentibus ut porro aliquid addam, Memoriam quidem Brachmenes post Deos maxime coluisse, auctor est Philostratus de vita Apollonii l. 3. cuius vocis origo non aliunde, quam [orig: quÔm] ex Chaldaea, est arcessenda: cui [gap: Hebrew] idem, quod Graecis lo/gos2: unde et Targumistae Filium Dei creberrime ita vocant, et eos secutus Iohannes Theologus, *lo/gos2 autem, ut notum ex Aristotele l. 1. poster Analye. alius est o) e)/sw sive enqumhmatiko\s2: alius o( e)/cw sive proforiko\s2, quem eleganter Damascenus tou= noh/matos2 a)/ggelon, i. e. animi nuntium, appellat, sicut eundem animi portitorem, vocat Ios. Scaligen l. 1. Poet. c. 1. In que cum praecipuae partes Memoriae sint, quae veluti rationis quaestor est, et ipsi a voce praefata nomen est inditum. Hinc itaque non olim solum Minerva omnis Antiquitas artium inventionem assignavit, et Poetae Musarum illam sociam secere [orig: secŕre], unde Cicero se a Minerva artes edoctum gloriarus est: verum hodieque loca studiis ac Artibus dicata, Athenaea, a Graeca voce *)aqh/nhn, i. e. Minerva; vocare amamus. Chaldaeis enim [gap: Hebrew word(s)] discere est ac studere: unde [gap: Hebrew] cum articulo, [gap: Hebrew word(s)] eruditio; discipina, ipsissimum est Graecorum *)aqhna=s2, et Athenarum urbis, ab initio statim omnis eruditae sapientiae sedis ac domicilii, nomen. Vide Georg. Hornium. Hister. Philos. l. 1. c. 5. et l. 3. c. 7. Et inaures dedicatas esse olim, videtur colligi posse ex antiqua Inscr. apud Gruterum p. 1067. Minervae Aug. L. Caliidius. Primus. Brixellanus. ex arg. lib. 2. item L. Callidius. Primus. aures argenteas. V. S. L. M. Ibi enim vel errore sculptorum aures, pro inaures positas, vel etiam aures argenscas dictas esse, pro auribus, argenteis inauribus ornatis, utpote quae ex argenti libris duabus conflatae dicuntur, conicit Casp. Bartholinus de Inauribus Veterum sub fin. Porro Minervam Deam esse masculo -- feminam credere [orig: credŕre] antiquiores, teste Phurnunto [orig: Phurnunt˘]: Minervam, dicente, vocari Athenam, quod femina licet siet. minime tamen muliebribus delitiis enervetur; et apertius Valeriano in Hieroglyph. Mundum universum Aegyptii ex mare et soemina comstare profitebantur: solos vero Deorum, Vuleanum et Palinda


page 170, image: s0170a

masculofeminas asserebant. Quemadmodum Graeci pariter Romanique etiam Venerem atque Lunam ambigui sexus [orig: sexűs] Deos fecere [orig: fecŕre]. Eidem draconem addidisse veteres comitem, notum: Unde in exilium abiturus Demosthenes dixisse fertur, Minervam tribus immanibus oblectari feris, noctua [orig: noctuÔ], dracone, et populo [orig: popul˘]. Et Gyralds Synt. 11. Poliadis Minervae Custodem Draconem vocatum, cui ex melie placentam obtulerint, ex Hesychio refert. Plin. quque l. 34. c. 8. Demetrius, inquit, fecit Minervam, quae Musica appellatur, quoniam Dracones in Gorgone eius ad ictus citharae tinnitu resonabant. Sphix quoque Minervae typus fuit, unde et in galea sphingem portare sueta est. Pausan. in Attir. In eo vero templo, quod Parthenona appellant, ac ea [orig: ] parte, quae aquilae dicuntur, signat posita sunt ad Minervae natales attinentia: In postico, Minervae et Neptuni de Attica certamen. Deae signum ex ebore et auro fuctum: in galeae cono Sphinx eminet. Rationem rei disces ex Paufania in Boeoticis. Eidem Deae, utpote Artium Praestitae, non nisi elaboratioris operis donaria ac munera, a priscis consecrata sunt, uti Fort. Licetus notat l. de recond. antiquorum Lucernis, l. 1. c. 4. ubi auream Lucernam Minervae Athenis annum integrum ardentem, explicat. Vide eundem et alibi passim, inprimis l. 6. c. 15. ubi in Lucerna Galvaniana Minervae illustrandu totus est, etc. Porro eius ita incorrupta atque virginalia fuere [orig: fuŕre] omnia, ut etiam statuae illius oleo [orig: ole˘] incommixto [orig: incommixt˘] inungi consueverint. Callimachus.

*mh\ mu/ra lwtroxo/oi ta=| *palla/di. mhd' a)laba/strws2,
*(ou) ga\r *)aqanai/a| xri/mata mikta\ filei=)
*oi)/sete, mhde\ ka/toptron ----

In quibus ultimis verbis. Speculi quoque Poeta meminit; eadem nempe ratio eius, ne effigiem ex se aliam gignere crederetur. Quam ob causam nec in flumine aliquo, naturali speculo, sese contueri illa velle credebatur. Idem contrario [orig: contrari˘] sermone,

---- a)ei\ kalo\n o)/mma to\ th/nas2.
*(oud' o(/ka ta)n *)/idan *fru\c e)di/kazen e)/rin.
*ou)d' e)s2 *)oreixalko\n mega/la qeo\s2, ou)de\ *simou=ntos2
*)/ebleyen di/nan e)s2 diafainome/nan.

Hinc hostiae eidem non nisi virgines caedebantur. Arnob. l. 7. Quia virgo Tritonia est, idcirco ei convenit virgines hostias immolari. Rationem bene assignat Fulgentius Mytholog. l. 2. c. 2. quod Sapientia Neque mori possit, neque corrumpi. Indidem et sine ma tre natam aiunt, quod suis bonis contenta Virtus, animo [orig: anim˘] solo [orig: sol˘] capiatur et regnet, non aliunde producta. Vide de Sacro ei a Tydeo facto, apud Barthium Animalversion. ad Satatium Thebaid. l. 2. v. 719. et seqq. Inter epitheta illius, Equestris est, quam vero fuisse Neptuni filiam dicebant, de qua Harpocration, et ex eo Ian. Parrhasius Ep. 55. Vide quoque infra. Effigies ex ebore, Phidiae opus, Athenis, in Parthenone, h. e. Templo Dianae virginis, magni olim habita. Idem, ex aere praeter Amazonem, Minervam tam eximiae pulchritudinis fecit, ut a forma nomen acceperit, kalli/morfos2 dicta. Qua [orig: QuÔ] eadem [orig: eÔdem] appellationis et vocabuli ratione, th=s2 kalli/sths2 kai\ a)ri/sths2 *)arte/midos2 signa in Academia fuerunt, Pausan. in Attic. Amulius vero, Minervam pinxit, quae spectantem aspectaret, quacumque aspiceretur, Plin. l. 35. c. 10. etc. Nec omittendum de Ludicro Minervae, a Domitiano instituto, in quo hymnis cerabatur. Et quidem Papinius Statius ter in eo victor renuntiatus legitur. Sed quod Publium Mimographum ibidem certasse [orig: certÔsse] quidam produnt, falsum est: cum is sub Caesare Dictatore iam grandis natu floruerit aemulus Laberii. Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 1. c. 34. etc.

EPITHETA QUADAM ALIA MINERVAE.

Aegyptia, dicta est, quam secundam ex Cicerone posuimus: Huius honori dicatam Lucernam nobilissimam, ab Hebraeo quodam Idololatra [orig: IdololatrÔ], et in eius familia longissimo [orig: longissim˘] tempore asservatam, illustrat prolixe Licetus l. 9. de Lucernis c. 13. et seqq. Alacomenis, cuius simulacrum, nullo [orig: null˘] igne subiecto [orig: subiect˘], spontanea [orig: spontaneÔ] flamma combustum esse, docet Aelian. l. 12. c. 57. Apaturia, i. e. Fallax, delubrum habuit in Insul. Sphaeria primum, dein Sacra [orig: SacrÔ] dicta [orig: dictÔ], exstructum ab Aethra Sphaeri, quem Pelopis aurigam fuisse dicunt, vidua [orig: viduÔ]: Quae eadem instituit, ut Troezeniorum Virgines unte nuptias Zonam huic Minervae irent consecratum. Vide Licetum l. 6. c. 16. et 19. *)ari/sth, Athenis in Academia culta est. Aventina, vide in voce Minervae. Britannica, quam Britanniae fontibus praeesse, inque cuius aede perpetui ignes numquam canescant in favillas, sed ubi ignis tabuit, in globos saxeosvertatur, tradit So, lin. c. 24. Coryphasia apud Arnob. l. 4. velex Coryfae, matris signo, vel quod ex vertice summo Iuvis palmam ferens emicuit, atque armorum accincta terroribus. Cranaea, templum habuit apud Phocenses, ad Eleam Urbem, de qua vide Pausan, in Phocicis, ubi inter alia, Sacerdotes eius impuberes et aram illius circumire solitos fuisse, tradit. Licertus l. 6. c. 15. Equestris, vide supra. Flava, dicta est Statio Theb. l. 3. propter folium olivae, ex ima parte flavae, Barthius ad loc. Hospita, dicta est in Templo, quod in Minervae promontor. habebat insigne. Vide Auson. Popmam de usu antiquae Locut. c. 1. Hygia, ab Atheniensibus culta est: namque et einon minus ac Aesculapio serpentem ascripsere [orig: ascripsŕre], quod in somnis uterque aegrotantibus ac Medicis medicamenta significaret, morbis profutura. Hinc etiam Paeonia dicta est: Sotera quoque Pallas a Galeno antidotus quaedam cognominata fuit, notante Gyraldo [orig: Gyrald˘].


image: s0170b

Itonia, ab Itone urbe Thessaliae, ubi Fanum celebre habuit; ut in id pressi malis confugerint Boeotii, velut ab adversa cum Agesilao pugna, apud Pausan. l. 3. Ibidem Pyrrhum, victis Gallis, spolia dedicasse [orig: dedicÔsse], memorat idem l. 1. Ludos quoque celebrari consuevisse, Callimachus Hymno in eam. Vide Ian. Parrhasium Ep. 55. Littorea, apud Statium Achilleid. l. 1. v. 285. Minervae enim gratae putabant templa Veteres, unde prospicerentur fluctus. Unde et Speculatricem profundi eam appellat idem l. 5. Sylv. 3. v. 166. Musica, a Demetrio facta sicque nominata est, quoiniam dracones in Gorgone eius, ad ictus citharae, tinnirent. Plin. l. 34. c. 8. Eius simulacrum ex aere fecit Phidias, quod Aemilius Paulus ad aedem fortunae dedicavit, apud Plin. loe. cit. Pallas, vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Poeonia, vide supra, Hygia. Palias, praecipua [orig: praecipuÔ] veneratione Athenis cuilta, utpote in cuius tutela ipsa Acropolis esset. De hac Gyraldus Synt. 11. Custodem illius Draconem vocatum ait: et hunc quidem unum, alium vero duos dicere in Erechthei templo: eumque Acropoleos, i. e. arcis custodem, cui ex melle placentam offerri mos. Huius lucernam ex auro admirabilem, a Callimacho factam, pluribus illustrat Licetus l. 1. c. 4. Pausan. vero in Atticis, prolixe Minervae sanctissiumum illud, ut habebatur, signum exsequitur. Sotera, vide supra in Hygiae. Speculatrix profundi, dicitur Statio l. 5. Sylv. 3. v. 166. ob rationem paulo ante dictam. Tetrica, Martialiest l. 10. Epigr. 19. v. 14. Tyrrhena, apud Statium l. 3. Sylv. 2. v. 24. quod in ora Tyrrheni maris, in summo promontor. Fanum esset omnium illius orae nobilissimum, etc. Dicta fuit etiam Capta, Catuliana, Chalcidica, Custo etc. de quibus vide in voce Minerva,

MINERVA [2] tutela navis [orig: navţs], qua [orig: quÔ] Ovidius vectus; cuius parasemon eiusdem galea, in rostro prorae. Ut enim sua singulis Diis erant insignia attributa, insigne eius Numinis, in cuius tutela navigium erat, pro parasemo eadem in nave non raro [orig: rar˘] ponebatur: Sic navis Aenae, cuius tutela Mater Deum [orig: Deűm] fuit, para/shmon habuit leones Matris Deum [orig: Deűm], etc. Ita autem Ovidius dehac, qua [orig: quÔ] in Pontum vectus est, nave, l. 1. Trist. Eleg. 11. v. 1.

Est mihi, sitque precor, flavae tutela Minervae
Navis; et a picta casside nomen habet.

Nempe galea dicta est, a Minervae galea, quae eius parasemon fuit. Interdum vero accidebat, ut una eademque res tutela esset et parasemon vel insigne navis, quoties scil. Numinis ipsius effigies, in cuius tutela navigium erat, pro insigni locaretur in prora; atque tum navis nomine illius Dei veniebat. Vide infra ubi de Parasemo et Tutela.

MINERVAE Ara [note of the transcriber: in the print: MINERVA Ara] insul. sinus Arabici apud Cardaminem, Chifale, teste Ortelio [orig: Orteli˘]. Ptol. Are tantum habet.

MINERVAE Arca apud Martial. l. 1. Epigr. 77.

Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Minervae,
Haec sapit, hac omnes foenerat una Deos.

Iuridicina est. Dehortatur enim hoc [orig: h˘c] Epigrammate Poeta Valerium Falccum celebrem Argonauticorum conditorem, a Poeseos studio, tamquam inutili, et quod plus nominis, quam divitiarum, promittat: monetque Iuridieinae potius et Foro se det; quippe quo [orig: qu˘] nullum aliud studium sit quaestuosius. Studium autem Poeseos per Phoebum, Iuridicinam per Minervam designat. Haec, innuit, sapit, et omnes foenerat Deos, h. e. Deorum dona omnia, sapientiam, pulchritudinem, potentiam confert. Ita enim Iuvenal. Sat. 14. v. 315.

Nullum Numen abest, si sit prudentia ----

Seu, Arcae patronorum, quibus leges et causae, quasdedit, quas docuit Minerva, nummorum affatim praebent, unde facile tibi parabis, quae ab aliis Diis aegre obtineantur. Petronius,

-- quidvis nummis praesentibus opta,
Eveniet, clausum possidet arcae Iovem.

Vide Gronov. ad l.

MINERVAE Castrum [1] [note of the transcriber: in the print: NINERVAE Castrum] oppid. Magnae Graeciae in Calabria ulteriore apud Locros, Grottaria, teste Barrio [orig: Barri˘]: inter Hieracium 8. et Caulonem 10. mill. pass. a Murgetia 6.

MINERVAE Castrum [2] in Gallia a cultu et templo Minervae nomen accepit, ut Latona ad Ararim, a cultu Latonae. Fuit unum ex tribus munitissimis circa Carcassonam castris, captuma Simone Monfortio bello [orig: bell˘] Albigensi, A. C. 1210. post multos insultus. Vulgo Minerve, aliis Menerbe, in dioecesi Carcassonensi, caput pagi congnominis le Minervez, vel Minerbois Hic bello [orig: bell˘] praedicto [orig: praedict˘] contra Albigenses, 50. horum, flammis exstincti sunt, A. C. 1210. Est et Minervae Fanum, 14. milliarib. ab urbe Durocortoro. Vales. Notit. Gall.

MINERVAE Obeliscus inter XIII. illos, qui Romae visuntur, Alexandri VII. auspicliserutus, in Foro Minervae elephanti o)beleskofo/rw| hodie incubat. Georg. de Sepibus in Descr. Musaei Kircheriani p. 11.

MINERVAE Promontor. quod et Athenaeum promontorium Picenorum [orig: Picen˘rum] Plin. l. 3. c. 5 Vulgo Cape Campanella: Maxime extenditur, inter Sinus Neapolitanum et Salernitanum. Baudrand. alias in Campania, in ipso limite Picenorum, nuncin Principatu citeriore versus Capreas, a quibus 4. mill. pass. in Ortum abest. 6. a Surrento in Africum, 22. a Neapoli in Meridiem, 76. a Circaeis in Eurum.

MINERVII Atheniensium cognomen, apud Arnob. adv. Gent. l. 5. Quid Erechthide o [orig: ˘] cati, quid cive Minervii? Idem Minervii in eadem urbe meminit, ubi Cecropem terrae mandatum esse memoriae proditum sit Antiocho historico, l. 3.

MINERVINA uxor Constantini M. Crispi mater, Hanc


image: s0171a

Victor. in Constant. et Zosim. l. 2. pellicem solum Imperatoris, sed auctor Panegyrici uxorem eius tacit.

MINERVIUM urbecula regni Neapolitani in provinc. Bariana, Episcopalis sub Archiepiscopo Barensi, in ipso limite Basilicatae, versus montes; vix 4. milliar. ab Aufido, 10. a Venusia in Caeciam, 8. a Cavusio in Meridiem vulgo Minerbino. In regno Neapolitano.

MINES portus Provinciae, circa Massiliam. Antonin.

MINEUS et MINEIAS vide Minyas.

MINGENS ad parietem phrasis usitata in Sacris, ubi, cum de domo aliqua ad internecionem delenda vel deleta, sermo est, legitur neminem esse relinquendum aut relictum, [gap: Hebrew word(s)] qui mingat ad parietem ; puta in domo Nabalis, 1. Sam. c. 25. v. 22. Ieroboami, 1. Regum c. 14. v. 10. Bahasae, 1. Regum. c. 16. v. 11. Achabi denique 1. Regum c. 21. v. 21. et 2. Regum c. 9. v. 8. Qua [orig: QuÔ] phrasi canes denotari complures volunt; neque aliter haec verba accipiunt. quam Aureliani minas, quas Vopiscus refert his verbis c. 23. Cum Thyanam venisset, eamque occlusaem reperisset, iratus dixisse fertur, canerm in oppido non relinquam. Et canis est ex animalibus, qui mingunt crure sublato [orig: sublat˘], uti et leones, Philosophus Histor. Animal. l. 8. c. 5. Verum nec de omni cane id verum est, sed de mare tantum; neque de hoc semper: sed sexto [orig: sext˘] demum aut octavo [orig: octav˘] mense. Plin. l. 10. c. 63. Existimantur in urina attollere crus fere semestrss, id est signum consummati roboris. Vide quoque Aristotelem ubi supra l. 6. c. 20. Adde, quod sequentia aliud suadeant, claasum et derelictum in Israele; item, cognatos et amicos eius: quibus canes non apte iunxeris. Iis itaque accedit Bochartus, quibus mingens ad parietem, maris aut viri periphrasis est. E qua sententia. Exscindam mingentem ad parietem, clausum et derelictum etc. est, Exscindam omnem marem, seu captivum, seu liberum, vel in urbe degentem, vel in agris vel coniugatum aut caelibem. Et in domo Baasae, non reliquit mingentem ad parietem et cognatos et amicos eius, i. e. Non pepercit ulli viro, tam ex cognatis, quam ex amicis Baasae. Hinc cum oraculum, de delendo in domo Achabi omni mingente ad parietem, implevit Iehu, praeter Ioramum, Achabi filium natu maximum, eiusdem filios aut nepotes septuaginta interemit, sed feminam omnino nullam, sola [orig: solÔ] Iezabele excepta [orig: exceptÔ]: de cuius nece peculiaris prophetia praecesserat 2. Regum. c. 9. v. 8, 9, 10. Nempe solos viros caedere etiam in atroci bello tum fuit usitatissimum, et habetur hac de re expressa lex. Deuteron. c. 20 v. 13, 14. Ad obiectionem, viros in Oriente ad parietem non mingere, sed mulierum more subsidere, responder idem Bochartus, id de solis Persis hodiernis valere, qui proin Turcas Seksunni per contumeliam appellant, quia canum instar ad parietem mingunt. Olearius Persici Itiner. l. 5. Nec obstat de Graecis hesiodi locus, ubi damnatur is, qui contra Solem erectus mingit, aut proba/dhn, incedendo et a)pogmnwqei\s2, dcnudatus. Cum contra, Hesiod. in *)/erg. v. 729.

*(ezo/menos2 d' o(/ge qei=os2 a)nh\r pepnume/na ei)dw\s2,
*)h \ o(/ge pro\s2 toi=xon pela/sas2 eu)erke/os2 au)lh=s2.
Sodens Deorum amans vir mingat, et prudens,
Aut ad parietem accedens bene, septi atrii.

Utut enim Hesiodi aevo [orig: aev˘] Graeci bene instituti vel sedentes mingerent, vel ad parietem accedentes: posterioribus tamen saeculis, prius illud a viris usurpari desiit. Vide quae de Xantho, in Vita Aesopi, de Diogene, apud Laertium. de Atheniensibus, apud Hesychium, voce e)n *puqi/w|, alibique leguntur. Hinc apud Plutarchum Chrysippus dicit, ou)k a)nekte/on ei)=nai to\ pro\s2 bwmo\n ou)rei=n, h) \ a)fi/druma *qeou=, non ferendum esse, si quis ad aram mingat, aut ad Dei statuam. Et Herodotus, ut probet, Aegyptios in plerisque aliter se gerere, quam reliquos homines, inter coetera haec habet l. 2. c. 35. *)wure/ousi ai( me\n genai=kes2 o)rqai, oi( de\ a)/ndres2 kaqh/menoi, Feminae quidem stantes mingunt, viri autem sedentes. Sed et de Romanis idem patet, ex his Lucretii, de pueris, l. 4. v. 1020.

Pusi saepe lacum propter, se, ac dolia curta
Somno devincti, credunt extollere vestem,
Totius hurnorem saccatum ut corporis fundant.

Imo et Iudaeos eodem situ lotium excrevisse, docet Talmudica lex, Nemo mingat ad vicini sui parietem, nisi postquam ab eo tribus palmis recesserit etc. Vide praefatum Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 55.

MINGUM sive NINGUM, oppid. Histriae, Antonin. in ora inter Tergestum et Iustinopolim, utrinque 5. mill. pass. Mugia.

MINIATI Struthiones occurrunt apud Iul. Capitolin. in Cordianis c. 3. ubi de silva eius, Equi, inquit, feri XXX. oves ferae C. alces X. tauri Cypriaci C. struthiones Mauri miniati CCC. anagri XXX --- Haec autem omnia populo diripienda concessit die muneris, quod sextum edebat. Nempe miniar solita Romae quae ad spectacula aut pompam producerentu: ut ex Plinio docet Casaubonus Notis ad Capitolin. Vide quoque infra, in voce Minittlator, it. Minium. Hodie vero Gallis Miniatura, pictura dicitur, nullo [orig: null˘] exarata penicillid ductu, sed molliculis colorum distincta punctis. Item Encaustices species, seu ratio quae dam peculiaris liquenti coloratoque metallo [orig: metall˘] aurum inurendi pingendique.

MINIATUM oppid. Thusciae, media fee inter Florentiam, et Pisas. Vide Fanum S. Miniati Teutonis.

MINICA Syriae urbs, circa Emissam, Antonino, alias Minniza Simlero.

MINICIUM pagus Larii lacus, cui a Mincia familia nomen, vulgo Menasio. apud promontor. Rhetionico oppido finitimum; 20. mill. pass. a Como.

MINICULATOR apud Romanos, dictus is est ex servorum genere, qui, quum minium in voluminum quoque scriptura usurparetur, id muneris obiit. Eo respexit Persius Sat. 5. v. 90.



page 171, image: s0171b

Excepto [orig: Except˘] si quid Masuri rubrica notavit.

Inserviebat autem Librariis, quemadmodum et Glutinatores, et Pumicatores, et Malleatores et Ornatores. Vide laur. Pignorium Comm. de Servis. Erant vero tituli et capitalibrorum rubri coloris, quam ad rem minii usus. Unde Ovidius Tristium initio [orig: initi˘]: v. 7.

Nec titulus minio, nec cedro [orig: cedr˘] charta notetur.

Et veteres Glossae, Rubrica, h( dia\ mi/ltou e)pigrafh/. Symmachus ad Ferrelum, de Epistolis suis, Iure; inquit, Vobis in hoc opere rubricae, prima sermonum officia dedicarentur. Idem in Legum fiebat titulis, ut Persius supra laudatus docet. Iuvenal. Sat. 14. v. 192.

-- ---- ---- Perlege rubras
Maiorum leges.

Et Leo Imp. leg. 6. de divis. reser. vetat, sacra Rescripta alio colore, quam purpurea [orig: purpureÔ] inscriptione lustrari. Quem Constantinopolitanorum Imperatorum morem etiam confirmare est ex Annalibus Constantini Manassis. Brissonius quoque l. de verborum signific. quo [orig: qu˘] loco [orig: loc˘] agit de Encausto sacro, quod ex muricis seu conchylii cruore erat, refert ex epitome Chronicorum Werveronis, Monachi Leodiensis, Palaeologum, Imperatorem Constantinopolit. Ecclesiae Romanae oboedientiam spopondisse syngrapha [orig: syngraphÔ], cui conchylii sanguine subscripserit. Ab Encausti voce est, quod Poloni colorem quo [orig: qu˘] scribitur. etiam atrum, per synecdochen generis appellant incaust, ut Itali inchiostro: forte et Belgarum inket inde, nisi potius dedurcatur a tinct, quasi tincta vel tinctura, quia penna in eo tingitur, per aphaeresin. Vide Gerh. Ioh. Vossium de Arte Gramrn. l. 1. c. 39. ut et in voce Bulla aurea, it. Cinnabari.

MINIMA vide Microscopium.

MINIMI Ordo sacer, in Communione Romna, a Francisco de Paula institutus. Parisiis Bons hommes, dicuntur, a tempore Ludovici XI. et Caroli VII. qui illos sic vocarunt [orig: vocÔrunt]: in Hispania, Patres victoriae, quia Franciscus Ferdinandi V. contra Mauros victoriam praedixerit, appellantur. Ieiunio [orig: Ieiuni˘] perpetuo [orig: perpetu˘] se ipsos macerant. Vestem gerunt coloris castanei, seu ferruginei, cum caputio parvo, scapulari rotundo, et eiusdem colris pallio. Richeliet.

MINIMUS seu Arnobii l. 5. voce minimissimus digitorum, et ipse ornari iam olim annulo [orig: annul˘] consuevit, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 33. c. 1. Singulis primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis proximi. Sic in Nume et Servii Tullii statuis videmus. Postea pollici proximo induere [orig: induŕre]; etiam Deorum simulacris. Dein iuvit et Minimo dare. Galliae Britanniaeque in medio dicuntur usae. Hic nunc solus excpitur. coeteri omnes onerantur. Et, Sunt qui tres uni Minimo congerant: alii vero et huic unum tantum, quo signanda signent. Conditus ille, ut res rare et iniuria [orig: iniuriÔ] usus indigna, velut e saerario promitur: et unum in minimo digito habuisse, pretiosiris inrecondito supellectilis ostentatio est. Etiam notat Gorlaeus, plerosque annulos sigillaritios, qui hodie reperiuntur, circumferentia [orig: circumferentiÔ] (Graeci perife/reian dicunt) adeo esse arcta [orig: arctÔ] et angusta [orig: angustÔ], ut nisi raro admodum alii, quam minimo digito aptari possint. Dicebatur autem hic [orig: hţc] annulus proprie *)akare\s2, Pollux l. 5. *peri\ de\ tw=| smikrw=| daktu/lw| e)fo/roun o( *)akare\s2 e)ka/loun dia\ smikro/thta, Qui minimo [orig: minim˘] digito [orig: digit˘] gestubatur annulus, *)akare\s2 vocabant. propter parvitatem. Nam a)ka\r Graecis idem, quod mikro\n vel ou)de\n, teste Scholiaste Aristophanis. Unde Scriptores, hominem lautissime divitem notaturi tribuunt ipsi grandem in hoc digito annulum. Petronius de Trimalcione: Habebat etiam in minimo digito sinistrae manus annulam grandem subauratum. Lucianus Dialog. Meretric. *ei)=e de\ kai\ au)to\n *parme/nwn daktu/lion e)n tw=| mikrw=| daktu/lw| me/giston polu/gwnon, etc. Vide Ioh. Kirchmannum de Annulis c. 4. Coeterum minimo [orig: minim˘] se digito [orig: digit˘] provocasse [orig: provocÔsse] Gladiatores diximus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], Arnobii locus citatus sic habet, Iuppiter rogatus ab Acdesti, ut Attis revivisceret, non sinit: quod tamen fieri per fatum posset, sine ulla difficultate sondonat, ne corpus eius piltrescat, crescant ut comae semper, digitorum ut minimissimus vivat, perpetuo [orig: perpetu˘] solus agitetur et motu. Quae verba in seqq. repetit et exagitat.

MININGRODA quibusdam est Munster Vide Monasterium.

MINIO fluv. Hetruriae, inter Centumcellas, et Cornuetum in mare decurrens, parvus: Munio Rutilio in Itinerar. Mignone Batldrando; in Patrimonio Petri. Oritur in regione Sabatina, dein 4. milliar. a Centum cellis, in Circium in mare Tyrthenum labitur, Virg. Aen. l. 10. v. 83.

Qui Caerete [orig: Caerŕte] domos, qui sunt Minionis in arvis.

MINISTELLI media aetate dicti praesertim scurrae, mimi, Ioculatores, quos etiamnum vulgo Menestreux vel Menestriers Galli appellant, quod in minoribus aulae Ministris accenserentur: neque enim Viri doctissimi ad Tacitum sententia assensum impetrat, qui a quodam Mnestere Pantomino, cuius praeter Tacitum l. 11. Annal. c. 4. meminit Dio l. 1. ita Gallis nuncupatos censuit. Lambertus Ardensis: Ogarcionum et Ministralium, imo adulatorum iniusta laudatio! Alberico A. C. 1237. Ministellorum vox ide sonat: Illi quis dicuntur Ministelli, in spectaculo vantiatis, multa ibi fecerunt, sicut ille, qui in equo super chordam in aere saltavit. Eiusmodi autem Scurrarum munus erat, Principes non suis duntaxat ludicris oblectare, sed et eorum aures variis Avorum adeo que ipsorum principum laudibus, non sine assentatione, cum actilenis et musicis instrumentis demulcere, teste eodem [orig: e˘dem] Lamberto [orig: Lambert˘]. Interdum etiam virorum insignium et Heroum gesta, aut explicabant et iucunda [orig: iucundÔ] narratione commemorabant, aut suavivocis inflexione, fidibusque decantabant, quo [orig: qu˘] sic Dominorum, coeterorumque, qui his ludicris intererant, Nobilium animos ad virtutem capessendam et summorum virorum imitationem accenderent: quod fuit olim apud Gallos Bardorum ministerium; teste Tacito [orig: Tacit˘]: tw=n *)aoidw=n, apud Graecos, teste Nic. Heinsio [orig: Heinsi˘] dissert. pecul. Nequeenim alios a Ministellis, veterum Gallorum Bardos fuisse, pluribus probat henr. Vales. ad Ammiani l. 55. Vide quoque Chronicon Guesclini. Sic Nic. de Braia, describens sollenne convivium, quo [orig: qu˘] post inaugurationem suam Proceres Palatinos excepit Ludovicus VIII.


page 172, image: s0172a

Francorum Rex, ait, inter ipsius convivii apparatum, in medium prodiisse Mimum, qui Regis laudes ad citharam decantaverit, quas, ut planum fiat, cuiusmodi eae fuerint Ministellorum cantilenae, Glossario exhibet Car. du Fresne, ostenditque, eiusmodi Mimorum et Ministellorum cantilenas ad virtutem Principes incitasse [orig: incitÔsse]. Quod et firmat Raimundus Montanerius in Chron. Regum Aragoniae c. 298. ubi de convivio Regis Alfonsi, post coronationem eius agit. Id vero praesertim, in pugnae praecinctu, Dommis suis occinuisse ut Martium ardorem in eorum animis excitarent, discimus ex Guil. Malmesb. de gestis Anglor. l. 3. Aimoinus de Mirac. S. Benedicti l. 4. c. 37. Tanta vero illis securitas-- ut scurram se praecedere facerent, qui Musico [orig: Music˘] instrumento [orig: instrument˘] res fortiter gestas et priorum bella praecineret, quatenus his acrius incitarentur etc. Adeo porro ingens huiusmodi hominum, in palatiis Principum, olim numerus fuit, ut, quae in iis aut enutriendis aut remunerandis fiebant impensae, eorum praesertim, qui eiusmodi Ministellorum assentationibus, prae aliis, delectabantur, aeraria plerumque exhaurirent. Lamb. Ardensis p. 247. Arnoldus itaque militaribus vix indutus vestimentis, prosilit in medium et ministrantibus Mimicis, nebulonibus, garconibus, scurris et iocularibus, omnibusque nomen eius invocantibus et praedicantibus satisfecit: adeo ut in remunerationis praemium, laudem eorum consecutus est et gratam. Cum enim, quaecumque habere poterat, vel perquirere liberalitatis vias, quasi desipiendo tribuisset et in prima Porphyrii pagina, quasi in nudis et puris constitisset intellestibus, dando maxima cum minutis, dando sua et a suis commodata, vix se ipsum reliquit. Iohann. Sarisberiensis Ep. 247. Non enim more nugatorum eius saeculi, in histriones et mimos et huiusmodi monstra hominum, ob famae redemptionem et dilatationem nominis vestri effunditis opes vestras etc. Rigordus de Gestis Philippi Aug. A. C. 1185. Cum in Curiis Regum seu aliorum Principum, frequens turba histrionum convenire soleat, ut ab eis aurum, argentum, equos seu vestes, quas persaepe mutare consueverunt Principes, ab eis extorqueant, verba ioculatoria variis adulationibus plena proferre nituntur. Et ut magis placeant, quidquid de ipsis Principbus probabiliter fingi potest, videlicet omnes delitias et lepores et visu dignas urbanitates, et coeteras ineptias trutinantibus buccis in medium eructare non erubescunt. Vidimus quondam quosdam Principes, qui vestes diu excogitates et variis florum picturationibus artificiose elaboratas, pro quibus forsan 20. vel 30. marchas argenti consumpserant. vix revolutis 7. diebus, histrionibus, ministris Diaboli, ad primam vocem dedisse etc. Quin et Philippus Mouskesius in Philippo Aug. fingit. Carolum M. Provinciae Comitatum scurris et mimis suis olim donasse [orig: donÔsse], indeque postea tantum in hac regione numerum Poetarum excrevisse etc. Quam immensam in Pantomimos Magnatum prodigalitatem exagitat Augustin. Tractat. 100. in Iohann. c. 6. Donare res suas Histrionibus, vitium est immane non virtus. Illa sanies Romae recepta et favoribus aucta, tandem collabefecit bonos mores, et civitates perdidit, coegitque Imperatores saepius eos expellere. Porro Ministellorum voce intelligebantur cum scurrae, et mmi omnes, tum qui buccinas inflare, aut Musica instrumenta pulsare solebant. In Computo Hospitii Regis A. C. 1317. et 1319. le Menestrier refertur inter alios Officiarios. In alio Ducis Normanniae et Aquitaniae, A. C. 1348. sub tit. de Menestreux, recensentur ceux, qui iovent des naquaires, du demycanon, du cornet, guiterne Latine, de la fluste Behaigne, de la trompette, de la guirerne Moresche, et de la vielle. Vox vero Menestrellorum in malam partem sumpta, pro nebulonibus, in Stabilim. S. Ludovic. l. 1. c. 32. ut Menestrauder, agere Ministellum, nugari, in Consuetudin. Insulae tit. 1. artic. 29. Inter eos supremus, Rex Ministellorum dictus fuit, de cuius munere ac potestate in coeteros Ministellos, agit Charta Henrici IV. Regis Angl. Gallica Monastico Anglicano tom. 1. p. 355. et Charta originalis A. C. 1338. Ie Robert Caveron Roy des Menestreuls du Royaume de France, i. e. Ego Robertus Cavero, Rex Ministellorum, in Regno Franciae. Aliae A. C. 1357. et 1362. Copini du Brequin, itidem in Francia Ministellorum Regis, meminerunt. Computum de auxiliis, pro redemptione Regis Iohannis A. C. 1367. Pour une couronne d'argent, qu'il donna le iour de la Tiphaine au Roy des Menestrele etc. Vide Car. du Fresne Glossar.

MINISTER [1] in Ecclesia dicitur, homo selectus iure speciali sacra mysteria dispensans. 1. Cor. c. 4. v. 1. Sic de nobis reputet homo, ut de Ministris Christi et dispensatoribus mysteriorum Dei. Et 2. Cor. c. 4. v. 1. Quum ministerium hoc habeamus, prout misericordiam consequuti sumus. Uti *dia/konos2 et *diakoni/a Graece. Eius sunct io nempe Ministerium appellatur, quod nulla [orig: nullÔ] propria [orig: propriÔ] auctoritate et arbitrio [orig: arbitri˘], nulloque in gregem dominatu. ex solius Christi praescripto, geri debeat. Matthaei c. 20. v. 26. Quieumque voluerit inter vos magnus fieri, esto vester Minister. Cuiusmodi Ministeriorum directio, Politia Ecclesiastica dicitur, ac Ecclesiae ordinem regionemque constituit. Est autem Ministerium, vel extraordinarium vel ordinarium. Et quidem in Ecclesia Israelitica, prima olim eius institutio penes Patresfamilias [orig: PatresfamiliÔs] erat: in Aegypto, praeerant populo Seniores, et Sacerdotium a famtliarum primogenitis praecipue tenebatur: his deinceps substituti Levitae, quorum erat, praeter agenda in Tabernaculo, etiam Populum docere. Quod factum ab ipsis, tum in omnibus portis, tum praecipue in loco quem elegerat Dominus, Deuteron. c. 17. v. 9. 12. Ut autem non nisi digni ad curam istam adhiberentur, per xeiroqesi/an in Magistros, ac legis vindices et custodes ordinabantur. Ex eodem genere legebantur Cantores. Quaestores, Scribae seu *nomodida/skaloi, aliique publici Ministri, quin et Iudices Municipales et ex parte summi Consilii Hierosolymitani assessores. Extraordinarii vero Ministri, erant tum Prophetae, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Novum Testamentum aperuit Ioannes Baptistes, paenitentiae Praeco, ac Messiae Regis anteambulo: cuius


image: s0172b

Ministerium, quamquam sub veteris temporis fine, maximam tamen partem Euangelicum fuit. Hunc excepit ipse Dominus, Euangelii auctor et promulgator: qui cum peract o [orig: ˘] Ministerio [orig: Ministeri˘] terras relicturus foret, duodecim legit Apostolos, novae Ecclesiae duces amplissima [orig: amplissimÔ] potestate instructos. Ac iuxta hos Prophetas, Euangelistas, Pastores et Doctores dedit, ad opus Ministerii, Ephes. c. 4. v. 11. 12. Idem Dominusnoster, non longe ante excessum suum, misit de comitatu suo LXX. Discipulos; qui brevi itinere Iudaeam peragrarent, eam universam Messiae iam praesentis fama [orig: famÔ] implerent, regnumque eius appropinquare nuntiarent, Lucae c. 9. v. 2. E quibus omnibus pastores et Doctores, qui *(hgou/menoi, *proestw=tes2, *)epi/skopoi, *presbo/teroi, *dida/skaloi promiscue in Sacris dicuntur; sunt Ministri N. Test. ordinarii, de quorum ordinatione ac functione suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. In specie vero Diaconi appellantur, qui, corporalium seu tw=n biwtikw=n administri, Ecclesiae thesauros in egenorum ac hospitum solatium curant quorum institutio occurrit Actorum c. 6. v. 3. s. ac mentio frequens est in Apostolorum Epistolis, Roman. c. 12. v. 7. 8. 1 Cor. c. 12. v. 28. et 1 Tim. c. 3. v. 8. Quin et Diaconissae ac Ministrae ad eam curam adhibebantur, 1. Tim. c. 5. v. 9. 10. et Romanor. c. 16. v. 1. etc. Vide plurahanc in rem apud Theoologos, Franciscum inprimis Burmannum Synops. Theologiae Christianae Part. 1. l. 8. c. 6. et 7. ut et infra, Ministri Ecclesiae, ubi de vestitu illorum, aliisque huc [orig: hűc] pertinentibus.

MINISTER [2] Superioris in Ordine Maturinorum nomen est, in Ecclesia Roman. Richelietus. Vide quoque infra in voce Ministri.

MINISTER [3] Imperatoris ac Imperii vide supra Archiminister.

MINISTER [4] Vini apud Hegesippum l. 1. c. 29. Nec minus Vini minister missus in Iudaeam dolis praetenderat, ut caperet Herodem: Iosepho *oi)noxo/os2 est. Vita vetus Ambrosii: Erat enim eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] haec loquebatur, Vini minister. Ipse Ambrosius de Iosepho Patriarcha c. 6. Et quanta haec potentia, ubi Vini ministerium. Rursus l. 1. c. 32. Ills pro nobis melius praeliantur, et circumfusi Angelorum legionibus in acie praetendunt. Et l. 5. c. 13. etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccles. c. 1. et infra in Pincerna.

MINITERIALES Dominici qui alias Ministri famuli honorarii in Notit. Imper. sub dipsositione Virispectabilis Castrensis. Vide Pancirollum l. 1. c. 91. Ministeriales et Paedagogiani, in l. 5. Cod. Theod. de divers. Off. Apud veterem Agrimensorem, Ministeriales Imperatorum, p. 330. Item quivis famuli domestici, in Pacto legis Salicae tit. 11. ž. 6. Porro Ministeriales, minores Officiales Regum, Ducum Comitum et dominorum feudalium, qui dominorum subditis ius dicunt, eorum iura procurant, census et reditus exigunt, villici seu villarum praefecti: Ita enim passim indigitantur, in veterib. Tabulis. Vide de Ord. Palatii c. 12. Flodoardum l. 1. c. 10. Saniulianum in Matiscone p. 239. Guichenonum Probat. Hist. Bressensis p. 10. etc. Sed et maiores Aulae seu Palatii Regii Offciales sic dicti sunt, in Aresto A. C. 1224. apud Belforestum Histor. Franc. vide quoque supra Miles, Apud Alamannos, eadem vox varie usurpata reperitur: in Speculo namque Saxonico l. 1. art. 16. et. 2. alibique servis vel certe hominibus obnoxiae conditionis accensentur Ministeriales, adeo ut liberis semper opponantur, et dicantur libertate donari ac permutari a dominis. Ita quidem appellati, quod Dominorum ministeria exsequerentur, seu officia ab iis iniuncta, quod liberi non faciebant. Et hos, in Westphalia, triplicis esse generis, alt Serrarius Not. ad vitam Godefridi Comitis Campeberg. 1. Qui corpore iumentisque suis domino alicui serviunt, et vocari praedia integra. 11. Qui solo [orig: sol˘] corpore, vocatos Rotter. III. Qui tabellarios agunt, Bringsitter, de quorum ministerio seu iugi obsequio erga Dominos testatur Constitutio Carolt Crassi Imperatoris de Expedis. Rom. A. C. 881. ž. 5. Bruschius de Monasteriis Germ. p. 41. etc. Horumque liberi perinde ac servorum in partitionem veniebant, Charta Henrici Comitis Palatini Rheni A. C. 1262. in Metrop. Salisburgensi tom. 1. p. 388. Sed postea a faece homium emersere [orig: emersŕre], habitique deinceps inter Nobiles, licet inferioris ordinis. Petrus de Andlo l. 2. c. 12. Post Baronum ordinem Valvasores, i. e. minores Capitanei, qui et Proceres, sive Ministrarii dicuntur, locum sibi vindicant, simplicem militiam transcendentes. Vide quoque Crantzium Metrop. l. 1. c. 2. et l. 2. c. 11. ubi Ministeriales, feudatarios fuisse docet: quod praeterea firmatur ex Petro inprimis de Vineis l. 3. Ep. 5. fuisseque videntur, qui certa et rara, ac pactis definita obsequia dominis suis debebant, ut qui apud Franeos Servientes feodati vulgo dicuntur. Quod praesertim colligere est, ex Charta Conradi Comitis Luziliburg. A. C. 1135. pro Monasterio S. Maximini Trevir. Accepimus igitur per sententiam, quod equos exorum. qui Ministeriales sunt, et ius Ministerialium a praedecessoribus suis integritate generis et conditionis obtinuerunt. Illi, qui ad hoc offcium in feodati sunt, circa nonam advenientis festi, in quoddam pratum, quod est Kune, deducent: et usque ad nonam sequentis diei vel quamdiu Abbas ipsos Ministeriales detinere voluerit, custodient, nullum pabulum illis debetur. Ministerialis si cum uxore sua venerit. 12. panes. 6. sextaria vini, ovem unam recipiet. Si autem sine uxore venerit cum Abbate ipse et famuli sui, qui duo tantum vel tres esse debent, comedet. Et sicut nullum praedictorum Ministerialium a consilio et a mensa Abbatis ipso in festo arceri debet, ita nullus eorum praedictum servitium foris offerendum recipiet, nisi loco [orig: loc˘] Militis Abbati decenter assistere et servire possit. Si quis Ministerialium Ecclesiae extraneam uxorem duxerit, filii eius praedictum servitium, quod Pater eorum, quia Ministerialis Ecclesiae erat, habuisse videbatur, non habebunt. Femina Ministerialis Ecclesiae, si viro extraneo nupserit, filii eius propter conditionem Matris praedicto [orig: praedict˘] servitio [orig: serviti˘] non privabuntur, ipsi Ministeriales deposito [orig: deposit˘] amictu chlamydis vel alterius supervestimenti, in Vesperis, in Cena, in Missa


image: s0173a

subsequentic festi debita cum reverentia Abbatis obsequio se offerent. Abbas, si proximo die post Festum de negotii privatis vel communibus cum Ministerialibus, aliqua tractare voluerit, sive nos praesentes, sive absentes fuerimus, absque expensis eorum ipsos detinebit. Si ad placitum venire non poterimus, et Abbas eorum praesenti`a carere voluerit, circa nonam in ipso sesto redeundi ad propria singulis licentiam dabit etc. Unde post Liberos homines vulgo [orig: vulg˘] recensentur, in Veterib. Chartis Histor. Arch. Bremensium A. C. 1337.

Respondit humiliter, se non eminere
Sangume, divitiis, nect tamen egere:
Sed de mediocribus genitum sincere,
Qui sponte nobilibus multum serviere [orig: serviŕre].

Sed et hoc Nobilitatis argumentum est, quod praedivites interdum essent, quandoque etiam Milites fierent. Sic apud Caesarium l. 4. c. 77. Erat in proximo manens dives valde potens et nominatus Ministeialis Henrici Dacis Saxomum. Imo et Ministeriales dicti interdum ipsi Comites. Metrop. Salisburg. tom. 3. p. 13. Hi testes adhibiti sunt Perchtoldus Marchio de Andehsen, et filius eius Perchtoldus Marchio Ministerialis [orig: Ministŕrialis] eorundem etc. In Monasteriis, Ministeriales, dicti leguntur, qui pracipuas praeposituras exercent Alardus in Statatis antiqu, Monasterii Corbii. l. 1. c. 1. Et ipsi Ministeriales habent inde singuli breves suos. i. e. Camerarius, Cellararius et Senescalcus. Iidem Ministrales vocati sunt, et contracte Mistrales, apud Guichenonum Prob. Hist. Sabaud. p. 45. et 46. etc. Alia de Ministerialibus, vide apud Goldasturn Rerum Alamann. Tom. 1. p.. 217. et Meibomium ad Levoldi Northovii Chron. Marcanum. Ad eiusmodi autem exercenda obsequia, praedia concedebantur a Dominis feudalibus, quae Ministeria appellabant Charta Ottonis III. Imperatoris A. C. 999. apud Wilh. Hedam: Insuper sibi donavimus, quidovid Popo filius Walageri habuit in Ministerium in hoc Comitatu, etc. Vide praeter Auctores prarfatos. Car. du Fresne in Glossar.

MINISTERIALIS Liber vide infra Officialis.

MINISTERIUM abacus, mensa, in qua pocula reponuhtur. Glossar. Lat. Gr. Abaci Delsicae, *ministe/rion, quod ad abacum stent Ministri. Sic autem appellant Credentiam seu mensulam iuxta altare, in qua reponuntur vasa sacra. Interdum pro vasis ipsis. Lamprid. in Alexandro Sev. c. 43. Ducentarum librarum argenti pondus Ministerium eius numquam transiit. Nonnumquam pro districtu seu territorio, intra quod Ministeriales et Offi ciales ministeria sua exercebant. Vide Formulas Veteres c. 30. apud Bignonium. Etiam pro beneficii seu feudi specie, quae sub certi obsequii ac servitii conditione concedebatur, Lamb. Ardensis p. 176. Flandri Mestiers vocunt, apud quos nota quatuor Flandriae Ministeria, les quatre Mestiers de Flandres. Pro officiis porro maioribus et minoribus, in Imperator. et Regum palatiis Magnatumque hospitiis: Unde Galli hauserunt vocem Mestier, quam primitus Aulae Regiae ministris maioribus, postea quibusvis artificibus attribuerunt. Tandem, pro Ministris, unde apud Hegesippum l. 1. c. 15. Quibus ilico cum Tyrone correptis, Tryhon ex Ministris aulae Regiae, cui tondendi ars atque usus suppeditaret: reponit Gronov. Tryphon ex ministeriis. Quomodo idem Auctor locutus fuerat c. 12. Ambrofius Serm. 8. in Psalm. 118. Illa, quae caelestium vel potestatum, vel ministeriorum sunt. Sic qerapei=ai Basilio peri\ fqo/nou, ubi potestatibus itidem Ministeria iungit. Cyprianus de lapsis: Non in Sacerdotibus religio devota, non in Ministeriis fides integra. Sic certe et membraner Gronovii. At Pamelius, remoto [orig: remot˘], ut ait. quod Remboldus invexerat, Ministeriis, subiecit Ministris. Quid invidemus vero Cypriano elegantiam suam? Nam ne hoc quidem sine Auctofibus antiquioribus. Tacit. Annal. l. 13. c. 27. Hinc plerumque tribus, decurias, ministeria, Magistratibus et Sacerdotibus, cohortes etiam in Urbe eonscriptas. Et Histor. l. 2. c. 59. Donec Iunius Blaesus eircumdaret Principi ministeria. Sic Officia Ministrorum, pro ipsis Ministris, Ambros. de Offic. l. 1. c. 20. etc. Vide Gronov. Observat. in Eccl. c. 12. et hic [orig: hţc] infra.

MINISTRATORES vide MINISTRI it. infra Pocillator.

MINISTRI [1] ac MINISTERIA, quandoque in universum dlcti sunt olim servi, uti docen Senec. l. 3. de Benefic. c. 18. Plin. l. 7. c. 52. Martial. l. 7. Epigr. 47. 49. etc. qua [orig: quÔ] notione Ministerialis, apud Latino-Gallicos Scriptores, servus est: Ministri tamen, legitima et iusta Servorum tricliniarium nomenclatura fuit. Zene Veronensis Serm. de livore et invidia: Ioseph utique in Aegyptum non venisset, nec pudicitiae tenac dominae lascivientis insidias incidisset, non fuisset retrusus in carcerem, nec Ministris Pharaonis familiarior exstitisset. Virg. Aen. l. 1. v. 709.

-------- totidemque pares aetate Ministri.

Horat. Carm. l. 1. Od. ult.

Simplici myrto nihil allabores
Sedulus curo: neque te Ministrum
Dedecet myrtus, neque me sub arcta
------ -------- Vite bibentem etc.

lidem Ministratores dicti, mensae adstabant et ad nutum dominorum intuentes diligenter ministrabant, atque per eos dato [orig: dat˘] signo [orig: sign˘] ad inferendum cenam, Senecae verbis Ep. 95. discurrebatur. Huiusmodi Ministratores Persis quoque fuisse, sed a dominis tam inhumaniter quandoque tractatos, ut et vivos excoriarent, memorat Amm. Marcellin. l. 23. Graecis *dia/konoi, a quibus Diaconorum in Ecclesia sacer ordo, qui ex prima institutione ministraverunt mensis, ut patet ex Actis Apostol. c. 6. v. 2. Hinc Arator l. 1. eos Ministros quoque vocat,

------ -------- Sit cura Ministris
Offcium librare suum etc.

Vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Vestis Ministrorum tricliniarium tunica fuit, ut sic expeditiores essent. Quo spectant Ammiani verba, Stetit itaque subtabidus nusquam reperto paludamento tunica [orig: tunicÔ] auro distincta [orig: distinctÔ], utregius Minister, indutus a calce in pubem, in padagogiani pueri speciern.


page 173, image: s0173b

Ubi vox Minister rem declarat, quod in convivio aurata tunica [orig: tunicÔ] ministrarent. Lamprid. in Alexandro, c. 34. Auratam vestem Ministrorum nullus vel in publico convivio habuit. Ita et cum Imperatores auratas paragaudas privatis interdixere [orig: interdixŕre], Ministrisque permiserunt Cod. de vest. holov. leg. 2. de conviviorum Ministris intelligendum est, Hinc Constantinus Imperator cum chlamydes ademit Eunuchis, quorum immensa et absurda potestas sub aliis Impertorib. fuerat, infra servorum, quibus alias ius chlamydis fuit, conditionem deiectos, soli conviviorum ministerio addixit: Et Christus Dominus, pedes discipulorum ante convivium loturus, deposuit pallium, quia, ut Nonnus interpretatur, servile opus facturus erat. Servorum enim erat sine pallio, aut alia [orig: aliÔ] veste exteriore, tunicatos et cinctos, vel etiam linteo [orig: linte˘] succinctos ministrare. Sub Flaviorum imperio Ministros regios aliquid peculiare etiam habuisse Sueton. suggerit in Domitian. c. 12. Generum Fratris indigne ferens et ipsum albatos Ministros babere, proclamavit, ou)k a)gaqo\n polnkoirani/h, Unde colligitur, vel privatorum servos in pullis tunicis ministrasse [orig: ministrÔsse], quem vestis servilis colorem Plautus et Artemidorus indicare videntur; Regios albatos: vel si etiam reliquorum servorum tunicae albatae, quod conviviorum laetitia verisimilius facit, praecipue si in linea interula; fortasse regiorum Ministrorum tunicas albatas i. e. candidatas et creta [orig: cretÔ] candefactas fuisse, quales petitorum togae, cuius tamen moris non aliud vestigium exstat: vel non tantum albas fuisseillas tunicas, sed auro [orig: aur˘] distinctas. Sed nondum tum tunicis ministrantium additum aurum videtur, verum longo [orig: long˘] post tempore, cum scil. paragaudae institutae, nisi quis Senecae etiam aetate tunicas auratas fuisse arguat, ex eius verbis de Tranquill. c. 1. Praestringit animum apparatus aliquis paedagogii, diligentius quam intra privatum Larem vestita et auro culta mancipia, et agmen servorum nitentium etc. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. l. 3. c. 4. ubi quoque Ministrantium ornatum cultumque, ex antiqua tabula, quam Ursinus in appendice ad Ciacconii triclinium dedit, exhibet. Interim Ministerii nomine aliquando intelligi omnia vasa argentea triclinio sternendo necessaria, discimus ex Paulo Orosio l. 7. c. 39. Dumque expositis opibus, attonitum barbarum magnitudine de pondere ar pulchritudine, ignota etiam vasorum qualitate intelligeret, Virgo Christi ad Barbarum ait: Haec Patri Apostoli sacra Ministeria sunt, praesume si audes, de facto tuvideris. Vide supra. Coeterum Convivalem Ministrum expressit Horat. l. 2. Sat. 8. v. 10.

---- ---- Puer alte cinctus, acernam
Gausape purpureo [orig: purpure˘] mensam pertersit ----

Et v. 69.

---- ---- ---- Ut omnes
Praecincti recte pueri, comptique ministrent.

Primusque horum Obsonator erat, a)gorasth\s2 kai\ o)yw/nhs2 Athenaeo l. 4. quem praeceptis instruxit Lynceus Samius. Reliquorum seriem vide apud Laur. Pignorium Comm. de Servis. Porro Labeo l. 11. de serv. fugit. Ministeria publica vocat illos, qui alias Servi publici, et simpliciter Publicl dicti, offcium et ministerium publicum Sacerdotibus aut Magistratibus et Populo exhibebant. Tales habebant Oppida, Municipia, Societates et Fana, quos etiam manumittebant, impositis a se nominibus, Hi ad res forenses et ad sacra usum praestabant: Apparebant Magistratibus, ut Censoribus, apud Liv. Aedilibus, apud Varr. Quaestoribus, apud eundem; namque in ministerio hoc fuere [orig: fuŕre] Lictores, Viatores, Apparitores; Brutiani et Scribae: Servos tamen publicos a Lictoribus distinguit vetus Senatusconsultum, quod Frontinus l. de Aquaeduct. refert, apud Titum Popmam de Operis servorum. Idem pro quolibet civium stipulabantur, pecuniam publicam a debitoribus exigebant, custodias adservabant, ipsi publico [orig: public˘] aere empti. Sacra curasse [orig: curÔsse] argumento est sactum Potitiorum, qui Servos publicos sacra Herculis docuerunt, cuiusmodi et martiales Larinates Ministri publici, Marti Deo sacri, nec non et Calatores, fuisse videntur, Pignor. l. praefato. Vide quoque infra in voce, Publici. In aula Regum Angglo-Saxonum eorum Diplomatis subscribebant, post Episcopos, Abbates, Duces, teste Ingulfo [orig: Ingulf˘] p. 882. 883. 384. 885. Vide Monasticum Anglio. tom. I. p. 37. aliosque: iidem erant cum Thainis, vel Taninis, ut in Diplomatibus vocantur, quae voces Ministres et Servientes sonant. Ita, qui hac [orig: hÔc] nomenclatura [orig: nomenclaturÔ] Regum istorum Chartas subscriptione sua [orig: suÔ] firmabant, erant praecipui Aulae Regiae Ministri, et Camerarii, Senescalli, Venatores, Accipitrarii etc. In Monast. Anglic. tom. 3. p. 121. quidam Goda (sub Eudardo Confessore) Optimas Ministerque Regalis inscribitur. Vide Seldenum ad Eadmerum p. 170. Horum Ministrorum regiorum totum ordinem belle describit Florentius Wigorniensis, ubi de Alfredo Rege Anglo-Saxonum: Consilio [orig: Consili˘] divinitus invento [orig: invent˘], omnium uniuscuiusque anni censuum successum bifarie primitus Ministros suos dividere aequali lance imperavit; quarum primam suis Ministris nobilibus, qui in cultu regio vicissim commorabantur, in pluribus ministrantes ministeriis, annualiter largiebatur. In tribus namque cohortibus praefati Regis satellites prudentissime dividebantur, adeo ut prima cohors, uno [orig: un˘] mense in cultu Regio, die nocteque admnistrans, commoraretur: menseque finito [orig: finit˘] alia cohorte adveniente, prima domum redibat, ut ibi duobus commoraretur mensibus, Secunda itaque cohors mense peracto [orig: peract˘] et adveniente terita [orig: teritÔ], domum redibat, ibidem duobus commoratura mensibus, Hoc [orig: H˘c] ordine omni vitae tempore, talium vicissitudinum, in Regali cultu, rotabatur administratio. Eorundem alibi quo que meninit, A. C. 871. 874. 878. 1008. 1010. 1039. ut et Rogerus Hovedenus p. 450. 457. et Simeon Dunelmensis, A. C. 1008. 1010. 1013. 1067. cui ut plurimum nobiles ac praepotentes Ministri dicuntur. Vide Car. du Fresne Glossar. Hodie in Regnm Principumque Aulis Ministrorum Status honorisica admodum appellatio est, iis solum competens, qui maximis rebus sub Regum Principumque nutu ad moti, Regnorum saluti pace belloque invigilant, quorum supremus, Primi Ministri nomine venti divisa


page 174, image: s0174a

sic in plures potentia, quam Maiores domus [orig: doműs] in Gallia, et Iustitiarii magni in Anglia olim unice, sed non nisi cum Regiae auctoritatis praeiudicio Regnique saepissime damno, possederunt. Vide Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. passim, ut et paulo infra.

MINISTRI EXTANTIORES ALIQUOT REDORUM. REGNI GALLIAE.

Marcho Ancraeus, nomine gentilitio [orig: gentiliti˘] Conchinus, Florentinus, sub Ludovico XIII. titulo [orig: titul˘] Marescalli Galliae invasit primum Ministerium, sed seu quod insolentius se gereret, seu quod invidiae declinandae esset impar, iussu Regis obtruncatus et mox frustillatim discerptus est, d. 24. April. A. C. 1617. Luynaeus Connestabilis eum sequutus, qui Regi suasor Ancraei caedis fuisse credebatur, immensam auctoritatem mox nactus est, sed epidemica [orig: epidemicÔ] brevi lue abreptus A. C. 1621. postquam ipsi adhoc spiranti, miro [orig: mir˘] Fortunae ludibrio [orig: ludibri˘], deficerent amici, familiares, Medici et supellex omnis. Cardinalis Richelius hunc excepit, natione Gallus, Episcopus prius Lucionensis, qui caeso [orig: caes˘] Ancraeo [orig: Ancrae˘] Avenionem secessit, ubi contra Reformatos quaedam evulgando [orig: evulgand˘] otium fefellit. Mortuo [orig: Mortu˘] dein Luynaeo Regem, mota [orig: motÔ] prius, dein plane exclusa [orig: exclusÔ] Matre, ita sibi conciliavit, ut unus in Regno omnia posset. Coeterum ingenio [orig: ingeni˘] erat acri ac vehementi, Regno, in cuius curam omnia conferebat, rebus praeclarissime gestis utilis, sed in superbiam paulo proclivior. Obiit incolumi auctoritais suae fastigio [orig: fastigi˘] A. C. 1642. Masarinus Cardinalis, nomine Iulius, gente Siculus, ei successit. Qui Reginam sibi faventem nactus, cum illa communem saepe sustinuit invidiam: ingenio [orig: ingeni˘] subtili et morarum patiente praeditus, ita Rei publ. consuluit, ut sua etiam respiceret; coeterum humanus et omnium suorum hostium, a quibus Regno [orig: Regn˘] quoque toto [orig: tot˘] semel pulsus erat, victor. Obiit in florente Regis Ludovici XIV. gratia, d. 27. Februar. A. C. 1661. Utriusque Ministerinm publice exstat. Hodiernus Galliae status ad Henrici Magni tempora accedens, non unum fert, penes quem summa rerum sit; Habet tamen Rex, feliciter hodie regnans, selectos arcanorum participes Ministros, quibus tum rerum bellicarum cura commissa, tum qui extrancis prospiciunt negotiis, tum quibsrei aedilis ac redituum ratio incumbit. Coeterum Avum felicissime Rex imitatus, vim consiliorum ac auctoritatis, sibi uni servat, qua de re vide quae Grammondus habet l. 1. suae Hist. et de ministris hodiernis Historiam huius temporis.

REGNI HISPANIAE.

Nic. Perenottus Granvellae Dominus, inde Granvellanus communiter dictus, plebeii quidem generis et Fabri ferrarii, ut quidam aiunt, fil. coeterum insigni prudentio, Mercurio Arboreo Gattinatae Cardinali ac Cancellario, sub Carolo V. successit, arcanorum omnium conscius et transactor, per 20. integros annos, firmo [orig: firm˘] semper gratiae auctoritatisque fastigio felix. Vide Thuanum l. 6. ad A. C: 1550. Antonius fil. Episcopus Atretatensis, priori successit: a Carolo quoque, cum Philippo II. ditiones traderet, commendatus, utunus, cuius opera [orig: operÔ] filium in summis rebus uti exptaret. Sub hocitaque Ministerium continuavit, usque ad A. C. 1586. quo [orig: qu˘] Madriti obiiit. Hic, ut inquit Strada, eo magis memorandus vonit, quod absque adulationis tormento 40. ann. circiter incorrupta [orig: incorruptÔ] fide arcem principalis aulae obtinuit, ex eaque semel eiectus, ab eo casu, tamquama putete repetito [orig: repetit˘] ad favorem cursu longius quam ante processit etc. Hispaniam moderatus est, Rege ad Lusitaniam occupandam profecto [orig: profect˘], eique reduci unus omnium sinister adequitavit. Don Franc. Sandoval, Marchio de Denia, ac post Dux et Cardinalis de Lerma, sub Philippo III. rerum summam tenuit, a Philippo IV. A. C. 1621. loco [orig: loc˘] motus. Quam fortunam etiam cum capitis supplicio paulo ante A. C. 1619. expertus fuerat, proximus a Lermio Comes de Olinda et septem Ecclesiarum Marchio Rodericus Calderonensis. Don Caspar de Guzman Comes de Olivarez, rerum Hispanicatum arbiter postea fuit, per annos 22. fastigio [orig: fastigi˘] tandem excussus, artificio [orig: artifici˘] Iunicide Guevara Comitis de Ognata, et Cardinalis Borgiae, accedente inprimis ad partes ipsa [orig: ipsÔ] Regina [orig: ReginÔ], etc. REGNI ANGLI AE. Richardus Foxus et Reginaldus Braius, Henrici VII. gratia [orig: gratiÔ] et hinc auctoritate eminuerunt. quibus tamen non aliter, quam velut instrumento [orig: instrument˘] Artifex, Regem usum fuisse, ait Verulamius. Wolsaeus Cardinalis Lanii, ut fertus, fil. sub Henrico VIII. cousque potentiae, provectus est, ut non dubitaret nomen suum Regio praeponere, et in literis formula [orig: formulÔ] hodieque Anglis exosa [orig: exosÔ], Ego et Rex meus, ad Pontificem et exteros Principes, aliisque occasionibus uti. Sed gratia [orig: gratiÔ] Regis tandem excidens, ac A. C. 1530. a Parliamento superiore 44. delictorum accusatus, bonis honoribusque exutus est, et mox correiptus dysenteria [orig: dysenteriÔ] diem suum obiit. Thomas Cromvellus, Fabriferrarii fil. favore Reg Annae Boleniae evectus summos honores, et maiorem insacris Archiepiscopali


image: s0174b

auctoritatem nactus est: Sed ob Religionem Pontificiis exosus, instigante Episcopo [orig: Episcop˘] Oxoniensi, paulo post capite est truncatus, nullius criminis reus, ac ne auditus quidem. Reginaldus Polus Cardinalis sub Maria summae rerum praefuit, Latinorum rituum tenacissimus. Paucis horis post obitum Reginae febri exstinctus. Robertus Car. Scotus, Iacobo Regi a quo Somerseti Comes factus est, carissimus fuit: Cuius insolentiam, coniugium cum Essexia, vivo [orig: viv˘] huius marito [orig: marit˘]: ingratum adversus Overburium, fortunae suae auctorem, animum, exilium denique perpetuum vide apud Auctorem des Favoris p. 504. Georgius Villerius post hunc emersit, Buckingamiae Ducatus nomine celebris: qui Iacobiprimo, dein Caroli I. gratiam constanter quidem retinuit, populo tamen minus carus a Feltono quodam occisus est. Franc. Baconus de Verulamio suas quoque sub Iacobo partes habuit, summi Cancellariatus munere functus: Sed rerum, ob nimium Studiorum amorem, neglectim administratrum accusatus munere excidit, donatus tamen annuo [orig: annu˘] 200. librarum reditu. Infortunii causam tacitam Regis aemulationem fuisse volunt quidam, utpote qui admirandam eius eruditionem ferre non potuerit. ipse Eruditi famam impense captans.

IMPERII TURCICI.

Magnus Vezirius supremus Imperii Minifter est, cuius auctoritas potentiaque uti impense magna, sic raro durabilis est, plerisque eorum vel depositis, vel violenta [orig: violentÔ] morte, citius, tardius, prout Imperatorib. visum est, interemits. Kuperli, Achmedis hodierni Magni Vezirii parens incolumis evasit: et quod mirandum maxime, dignitatem suam ad filium propagavit, qui Principis sui gratia [orig: gratiÔ] similiter perpetuo florens, post res in Hungaria, Creta, Polonia, egregie gestas, nuper admodum fato [orig: fat˘] functus esse dicitur. Vide de his omnibus prolixe agentem Auctorem praefatum.

MINISTRI [2] Ecclesiae Episcopi, Sacerdotes, in Edicto Pistensi dicuntur c. 1. Horum vestis pallium commune erat ut plurimum, circa tempora adhuc Tertulliani: eorum inprimis, qui Asceticam profiterentur, h. e. qui Apostolicae humilitati et severiori Christi disciplinae congruam et consentaneam sectam seque. rentur; lidem nudipedalia sibi omni tempore indicebant, ut de Heracla Presbytero narrat Eusebius: quod totum tamen arbitrarium erat, neque idem mos omnium praesertim circa vestitum Ascetarum. Postea. ut mores subinde mutant, ac tempora, nihilque rerum humanarum in eodem statulpermanet, etiam haec res (vestitus nempe simplex) in Ecclesia Dei mutationem passa est. Quamvis enim levissimi haec momenti res est, vestis mutatio, si sola spectetur: tamen fere semper, aut morum ruinam trahit, aut iam inclinatos sequitur, praecipue cum luxu Magistro [orig: Magistr˘] delicatior et inflatior vestis viliorem ac modestam excludit. Quod in Ecclesia, magno cum sacrosanctae disciplinae detrimento videmus usu venisse. Nam, ubi primum ex malis illis et in arcto positis temporibus emergere coepit, quibus adolescentiam laboriosam et exercitam habuerat, multum de pristina severitate remisit, atque ab aurea illa simplicitate degeneravit. Pro paupertate quippe divitiae magno agmine intrarunt [orig: intrÔrunt] et divitiarum comes individuus luxus. Tum magnifice ac sumptuose templa aedificari coepta sunt, atque auro [orig: aur˘] argentoque [orig: argent˘que] ornari. Exinde Ministros quoque, nisi mundule ac nitide vestitos, talibus Templis in servire indecens visum est. Sic tribonas, vile et sordidum vestimenti genus, passim posuere [orig: posuŕre] Presbyteri, ut elegantiorem civilemque habitum sumerent. A quo tempore bitris ac penulis amicti in cessere [orig: cessŕre] omnes, relictis penes solos Ascetas palliis. Dalmatica quoque, manuleatarum tunicarum hoc genus est, in locum colobii successit, et colobium cum pallio apud eosdem Ascetas remansit. Ea refactum, ut, quisacrosanctae disciplinae, ut loquitur Ambrosius attentiores esse vellent, et conversationem Apostolicam imitari, seorsim politei/an instituerint et a clero segregem ac separatam vivendiformam, quae Monastica et Ascetica politia vocata est, etc. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, et supra Minister.

MINIUM inventum primum a Gallia Atheniensi, nonaginta circiter annis ante Theophrasti tempora, a quibusdam cinnabari appellatum est, Indici cinnabaris nomine, quo [orig: qu˘] illi saniem draconis elisi vocabant, cum Indicae arboris gummi sit, ut Arrianus docet. Et mansit minio in Ephefo primum reperto, quum adhuc sine nomine esset, haec cinnabaris appellatio, etiam postea. Latini Minium dixere [orig: dixŕre], voce Hispanica [orig: HispanicÔ], quod inde ad Romanos tantum inveheretur; (quemadmodum omnia fere metalla, e locis, ubi proveniunt, nomina sunt nacta;) a fluvio Minio, ut Vitruvius vult. l. 7. c. 9. Contra Iustinus l. 44. c. 3. minium metallum amni nomen dedisse scribit, quod in vicino effoderetur. Curabatur autem Ephesi ex nitela pulveris, ut Solinus habet, c. 26. quae a)/mmos2 lampuri/zousa Graecis; At in Hispania parabatur, e)k li/qou tino\s2 memigme/nou th=| a)rguri/tidi ya/mmw|, ex lapida quodam sabulo argentifero permixto. Cum rubrica, quae Graecis mi/ltos2, non confundendum: Namque iam Troianis temporibus rubricam in honore fuisse, ex Homero. Il. b. v. 637. discimus, ubi nhw=n miltoparh/wn meminit: at Homericis temporibus minium nondum cognitum fuit, uti ex praedictis colligere est. Sed et a cinnabari, diversum Minium; illius enim color austerus, unde baru/xroun Disoscoridi dicitur l. 5. c. 59. at minium, e)/nanqes2 est ac floridum: de quo proin Petronius nitorem absolute dixit,

Hesperium coceum miles laudabat, eadem


image: s0175a

Quaesitus tellure nitor certaverat ostro, etc.

Vide Salmas. ad Solin. p. 199. 268. alibique passim, ut et infra voce Nitor, et ubi de signandi ritu. Fuit autem Minium inter pigmenta magnae auctoritatis, et quondam apud Romanos etiam sacrae. Narrat enim apud Plinium Verrius, Iovis ipsius simulacri faciem diebus festis eo [orig: ] illini solitam, et apud Virgilium Ecl. 10. v. 27. Pan sanguineis ebuli baccis ac miniorubet [orig: mini˘rubet]. Similiter triumphantum corpora, ut quidem Camillus triumphasse [orig: triumphÔsse] legitur. Qua [orig: QuÔ] religione etiam nunc addi, pergit idem Verrius, in unguenta cenae triumphalis et a Censoribus inprimis Iovem miniandum locari. Cuius rei causam mitari se, ait Plin. Quamquam id hodie expet: constat Aethiopum populis, totosque eo [orig: ] tingi proceres, bunbuneque ibi Deorum simulacris colorem esse, l. 33. c. 7. Ubi quod de Aethiopibus habet, paulo aliter narratur ab Alexandro Neapol. qui Aethiopas pugnantes dimidiam partem corporis minio [orig: mini˘], dimidiam gypso [orig: gyps˘] tingere solitos, scribit Genial. Dier. l. 1. c. 20. Sed et Minium, in voluminum scriptura usurpatum, clarioreswque literas vel in marmore etiam in sepulchris faciebat. Idem Phil. ibid. Qua de re vide supra in voce Miniati et Miniculator: Plura vero hanc in rem apud Plinium d. l.

MINIUS fluv. Hispaniae Tarraconensis, qui Gallaeciam a Portugallia dividit, a colore pigmenti, quo [orig: qu˘] plurimum exundat. Baudrando Minho; oritur in Gallaecia, iuxta vicum Castro de Rey, 4. leuc. a Mindonia in Austrum, dein Lucum Augustum urbem rigat et Orensem Gallaeciam bisecans, tandem aliquot fluviis actus, 5. leuc. infra Tyden in Oceanum Atlanticum se exonerat, iuxta oppid. Caminam.

MINNAEI populi Arabiae, mari Rubro adiacentes, primi commercium thuris fecere [orig: fecŕre]. Plin. l. 12. c. 14. Dionys. v. 958.

*au)ta\r *)eruqrai/hs2 pleuro\n nai\ousi qala/sshs2
*minnai=oi/ te *sa/bai te. ----

De quibus fuse Bochartus Phaleg. l. 2. c. 22. Nic. Lloyd.

MINNAGAR Scythiae Australis metropolis, apud Auctorem Peripli; Ptol. Binnagara: unde plurimum bdellii venale exibat. Salmas. ubi supra, p. 1150.

MINNODUNUM oppid. Galliae Lugdunens, Antonin. nunc oppidulum pagi Bernensis, ad amnem Broye, inter Lausonium ad Merediem et Peterlingam ad Aventicum in Boream, vix 5. leuc. Gall. a Friburgo in Africum; Moudon Gall. Milden German. Vide Simler. Hadr. Vales. etc.

MINOA oppid. Cretae geminum, unum in ora ad Ortum inter Samonium promontor. et Gamaram urbem in Boream vergentem. Altemura Sophiano. Alterum in ora Boreali a Cydone 10. mill. pass. in Ortum apud Amphimalim sinum. Minola Moletio. Item urbs in Amorgo, insula Cycladum. Steph. in Amorgos. Est et altera in Sicilia, condita a Minae, cum quaesitum Daedalum traiecerat in Siciliam, et hospitio [orig: hospiti˘] Cocali, regis Siculor. utebatur. Diodor. Sic l. 16. Quae et Heraclea, Ferrar. Item Megarensium emporium fuit 18. stadiis ab urbe distans, quod et Nisea appellatur. Gaza quoque Palaestinae olim Minoa dicta fuit. Strabo l. 9. Et alia quoque est in Siphno una Cycladum. Et alia Arabiae, cuius cives Minotiae, a Minae. Paros etiam vocabatur Minoa, cuius cives, Minoae. Steph. Est item portus ad sinum Argolicum, apud Naupliam, in Peloponneso. Ptol. Altamura Moletio.

MINORA [1] vulgo MINORI, urbecula Principatus citerioris in ora sinus Salernitani, 8. mill. pass. a Salerno in Occasum, 3. ab Amalphio in Ortum, 22. a Neapoli in Meridiem. Deficit in dies. Episcopalis sub Archipiscopo Amalphirano.

MINORA [2] Animalia expressius Naturae vim indicant, quippe in magnis corporibus facili offcina [orig: offcinÔ], sequaci materia [orig: materiÔ], ut ait Plin. qui in culice et teredine, quanta vis, quam inextricabilis perfectioquam in minmis Natura tota sit, facunde persequitur l. 11. c. 2. Vide quoque supra in voce Microscopium.

MINORES item Fratres Minores, et Minores Pauperes, dicuntur in Ecclesia Romana sectatores S. Francisci. Franciscus Reg. c. 6. Nullus vocetur Prior. sed generaliter omnes vocentur Fratres Minores et alter alterius lavet pedes Vide quae in Annalibus suis, de his congessit Waddingus, ut et supra, ubi de Franciscanis.

MINORICA incolis Menorca, Gallis Minorque, alias Balearis minor, Insul. regni Maioricae, inde 30. mill. pass. in Ortum distans. Circuitus 60. mill. pass. Ibi Citadella, caput Insulae in parte Occidentali, ubi alias Iamna, et Mago, Porto Maon, portus capacissimus cum arce S. Philippi et 4. Pagis.

MINORISSA urbecula Cataloniae; Maurela vulgo, ad fluv. Cardoner, quis paulo infra in Rubricatum cadit. 2. leuc. a Monte Serrato in Boream, uti 10. a Barcinone, 5. a Cardona in Meridiem.

MINOS [1] I. fil. Iovis ex Europa, ut poetae fere omnes asserunt: Occasione hinc captata [orig: captatÔ], quod speciosa haec puella, nave, cui Tauri insigne erat, in Cretam asportata, ibi Asterio regi nupta, hunc filium peperit. Aliis et, Asteri seu Xanthi regis Cretensium fil. cui in regno successit. Idem primus Cretensibus leges dedit. Arist. Polit. l. 2. c. 8. Inde Legifer Ovidio dictus l. 3. Amor. Eleg. 10. v. 41.

Optavit Minos similes sibi Legifer annos.

Regnare coepit A. M. 2645. Pasiphaen Solis filiam matrimonio [orig: matrimoni˘] sibi iunxit. Maxima bella gessit adversus Megarenses, et Athenienses, quod filium suum Androgeeum occidissent: atque Megaram quidem Scyllae puellae proditione cepit, quae amore Minois capta Nisum patrem fatali capillo [orig: capill˘] spoliavit: Athenienses autem eo necessitatis compulit: ut septem quotannis iuvenes in Cretam mittere cogerentur, Minotauro monstro obiciendos, Daedalum quoque Atheniensem patra [orig: patrÔ] exulantem Minos hospitio [orig: hospiti˘] suscepit, qui Labyrinthum ei exstruxit inextricabilem, cui et Minotaurum inclusit, monstrum ex Tauro et Pasiphae uxore susceptum. Verum cum postea didicisset. Daedalum vaccam ligneam fabricasse [orig: fabricÔsse]. cui illa inculsa tauro fuerat commista, ipsum una cum Icaro filio eodem [orig: e˘dem] Labyrintho [orig: Labyrinth˘] in clusit, cumque illi alis cera


page 175, image: s0175b

conglutinatis inde evolassent [orig: evolÔssent], classe eos in Siciliam usque est persecutus: ubi apud Camermam, seu Camicum urbem, a filiabus Cocali regis occisus est. Alii tamen a Cocalo ipso, cui bellum ob Daedalum moverat, per proditionem captum, et in thermis a filiabus eius suffocatum tradunt. Euseb. in Chron. Ovid. in Ibin, v. 289.

Vel tua maturet, sicut Minoia fata;
Per caput infusae fervidus humor aquae.

Unus ex inferorum Iudicibus a poetis statuitur. Virg. Aen. l. 6. v. 432.

Quaesitor Minos urnam movit. ----

Vide quoque Propert. l. 3. Claudian. etc. Ceterum duo Minaes erant, et quae de patre Androgei dicta, Minaem II. tangere videntur. Voss. de Idol. l. 1. c. 14. Hactenus Nic. Lloydius in Dictionar. suo Geographico Histor. Meminit Minois huius Marmor Arundell. ubi in Apollonia (quae postea a nepote eius Cydone nomen accepit) sedes fixisse, regnante Athenis Pandione, dicitur, circa idem tempus, quo [orig: qu˘] ferrum in Ida ab idaeis Dactylis repertum est. Utrum vero is advena vel indigena esset inter veteres non convenit. Ubicumque vero natus fuerit, illum quidem in Creta sepultum esse, testatur Scholiastes Callimachi, hanc tumuli Inscriptionem addens, *m*i*n*w*o*s *t*o*u *d*i*o*s *t*a*f*o*e. MINOIS F. IOVIS SEPULCHRUM, e qua postmodum, non tam iniura [orig: iniurÔ] temporis, quam impostura [orig: imposturÔ] Cretensi, Minois nomine deleto [orig: delet˘], mansisse IOVIS SEPULCHRUM, atque hinc versum Callimachi, Apostolo laudatum, *krh=tes\ a)ei\ yeu=stai ktl, Hymno I. in Iovem, ortum docet Ioh. Marshamius Canone Chron. ad Sect. x.

MINOS [2] II. Prioris ex Lycasto fil. nepos, genuit Deucalionem. Idomenei (Homerico [orig: Homeric˘] carmine incliti) patrem. Sed Strabo, Apollodorus, Alii, Minaes ambos non satis distinguun; uterque Iove genitus habetur, utriusque gesta promiscue narrantur, ut vidimus. Idem ibid.

MINOTAURUS monstrum biforme, partim habens formam hominis, partim tauri, natum ex Pasiphae uxore Minois, quae opera [orig: operÔ] Daedali cum tauro concubuerat, iussu Minois Labyrintho inclusum, humanis carnibus vescebatur. Huic quotannis Athenienses ex praescripto foedere, septem ex suis liberis mittebant devorandos. Sed tertio [orig: terti˘] anno [orig: ann˘] Aegei fil. Theseus sorte missus Minotaurum occidit, et ab Ariadne accepto [orig: accept˘] fili glomere, fuga [orig: fugÔ] evasit. Servius in l. 6. Aen. v. 14. interpretatur, Taurum fuisse scribam Minois, qui, absente rege, cum Pasiphae concubuit in domo Daedali, et quia Pasiphae eodem tempore gemellos peperit, quorum alter Minoi, alter Tauro esset similis, factum esse locum fabulae, ut Minotaurum biforme monstrum peperisse dicatur. Vide Plut. in Theseo. Hunc Minotaurum Ovid. l. 2. Art. vocat.

Semibovemque virum, semivirumque bovem.

Vide quoque Virgil. loc. cit. Hanc fabulam quoque Catull. refert in Argonaut. Epigr. 65. Vide etiam Ovidil Ep. 10. sed imprimis Diodor. Sic. l. 5. c. 13. Ceterum erat olim inter signa Romanorum veterum militaria, sicut et Aquila, Equus, Aper, quae singulos ordines anteibant, teste Plinio l. 10. c. 4. donec postea factum est. ut sola Aquila in acie portaretur, reliquis signis in castris relictis. Usi autem prisci in legionibus sunt Minotauro [orig: Minotaur˘], ut indicarent, quemadmodum hic in intimo et abditissimo Labyrinthi recessu clausus fuisse perhibitus est. sic Ducis consslium occultum esse debere, vide Vegetium l. 3. c. 5. 6. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 5. et Geh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 26.

MINSCUM vulgo Minsck. urbs Lithuaniae, Palatinatus cognominis caput, probe munita, ad amnem Suvislocz. 32. leucis Polonicis a Vilna in Ortum, uti 36. a Breslavia in meridiem.

MINTHE [1] a Poetis Cocyti filia puella fingitur, quam Proserpina cum Plutone deprehensam, in herbam sui nominis commutavit. Nam *mi/nqh priscis Graecis dicebatur herba, postea, ab odoris suavitate, h(duosmo\s2 appellata, Latinis Mentha. Ovid. Met. l. 10.

MINTHE [2] mons Peloponnesi inter Taygetum, ad Austrum et Stymphalum ad Septentrionem Mittena hodie. Evan Pausan. l. 4. Oleno teste Nigro [orig: Nigr˘].

MINTURNAE oppid. Campaniae inter Sinuessam, et Formias, ad Lirim fluv. habens propinquas paludes. in quibus Marius delituit, fugiens persecutionem Syllae. Plut. Georg. Fabricius scribit vulgo Traietto vocari. At et eius ruinis Traiectum, oppidulum ad 2. mill. pass. exstructum, habet Ferrar. Castro al Mar Nardo. Stradboni ac Ptol. *mintou=rnai, at Plutarcho in C. Mario mintou/rnh, et Dionysio l. 1. *mintou=rna, Stephano *me/nturna, denique Procopio *mentu/rnh, Paludosum locum fuisse innuit Iuven. Sat. 10. v. 276. ubi de C. Mario.

Exilium et carcer, Minturnarumque paludes.

Vide quoque Lucan. l. 2. v. 424. Horat. 1. Ep. 5, Ovid. cui graves dicuntur Met. l. 15. Baudrando urbs fuit Latii, satis culta, paulo supra ostia Liris fluvii ad eius dextram, in planitie, uti videre est in amphitheatri et aquaeductuum reliquiis. Suntque in eo loco vestigia pontis olim coniungentis viam Appiam. Ibi nunc Liris scapha [orig: scaphÔ] traicitur; hinc locus dicitur la barca del Garigliano. Sed vix urbis apparent rudera, et manet tantum parva turris cum taberna.

MINUENDI sanguinem ritus in Monasteriis, hisce describitur in libro Ordinis S. Victoris Paris. MS. c. 55. apud Car. du Fresne: Quinquies in anno fient generales minutiones, extra quas sine periculo gravis infirmitatis licentia minuendi nulli omnino conceditur. Propterea enim tam saepe conceditur, ne ab aliquo, exceptis hic temporibus, superfluo regulariter requiratur. Prima est in Septembri: Secunda est ante Adventum: tertia est ante Quadragesimam: quarta post Pascha: quinta post Pentecosten --- tribus diebus minutio durabit: Post tertiam diem ad Matutinas venient et de coetere in conventu erunt: sicque die quarta [orig: quartÔ] absolutionem in Capitulo accipient. Similia habet ferme Regula Ordinis Sempringhamensis. In Chronico Trudonis l. 9. Quando minuebant Fratres, chorus totus unus simu


page 176, image: s0176a

minuebat cum silentio et psalmodia, sedentes ordindte in cella una. Adde librum Usuum Ordinis Cisterciensis c. 90. At. in Capitulaeri Ludovici Pii A. C. 817. vetantur Monachi certum flebotomiae tempus observare; cui quadantenus consentit Udalricus Confuetudin. Cluniac. l. 2. c. 21. Ad eiusmodi vero minutiones, addita fuiffe certa in Monasteriis praedia ex eodem Chronico Trudonensi, observat Car. du Fresne praefatus in Glossario. Vide quoque Macros Fratres in Hierolexico, nec non supra ubi de Militaribus poenis.

MINUSCULAE Quinquatrus dictae sunt Iuniae Idus, teste Varone de L. L. l. 5. ab similitudine maiorum, quod tibicines tum feriati per Urbem vagarentur, et convenirent ad aedem Minervae. Idem Festus habet. Originem ritus [orig: ritűs] indicat Liv. l. 9. c. 30. ubi ait: Tibicines prohibiti a proximis Censoribus erant, in aede Iovis vesti, quod araditum antiquitus erat: Aegre passi, Tibus uno agmine abierunt, adeo, ut nemo in urbe esset, qui sacrificiis praeineret. Eius rei religio tenuit Senatum, legatosque Tibur miserunt, ut darent operam, ut hi homines Romanis restituerentur. Tiburtini benigne polliciti, prmium accitos eos in Curiam hortati sunt, uti reverterentur Romam: postquam pelli nequibant, consilio [orig: consili˘] haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adoriuntur, Die festo [orig: fest˘] alii alios per speclem celebrandarum cantu epularam causa [orig: causÔ] invitant, et vino [orig: vin˘], cuius avicum genus est, oneratos capiunt atque ita in plaustra coniectos Romam deportant, nec prius sensere [orig: sensŕre], quam, plaustris in forn relictis, phenos crapula [orig: crapulÔ] eos lux oppressit: tum concursus Populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornaeti (vestibus scil. floridis et muliebribus ac capite personis (ecto [orig: ect˘] ) cum cantu, atque hac, quae nuno sollennis licentia, per Urbein vagarentur, restitutumque in ade ius vescendi iis, qui sacris praecinerent. Vide etiam Val. Max. l. 2. c. 5. Plut. in Quaest. Rom. quaest. 55. et Ovidium Fast. l. 6.

MINUSCULARII memorantur l. 3. Cod. Theodos de Indulgent. debitor. et Augustino de C. D. l. 7. c. 4. Ridemus, quidem, cum eos videmus figmentis humanarum opinionum partitis inter se operibus distributos, tamquam Minuscularios vectigalitum, conductores, vel tamquam artifices in vico Argentario ubi unum vasculum ut perfectum exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto perfici posset. Haec vera lectio, quam et Gronov. in membranis Noricis observavit. Varias corruptas proponit Vives. At Gruteus non bene hinc colligit, Minutularios negotiatores Appuleii Magnariis diversos l. 2. Suspic. c. 7. Etenim falsa illa lectio et hic [orig: hţc] negotiatorum mentio nulla. Louge etiam a vero devius, qui Minuscularios vectigalium conductores, e Festo et Servio, ubi illi de Minusculis Quinquatribus, explanare satagit. Quid enim ad vectigalia Quinquatrus? Quid publicorum conductores ad Matronas sacrificantes et tibicines feriatos Palladi? Qui portoria aut alia vectigalia redimebant Publicani, eorum pro facultaribus et fide variae erant portiones, Polyb. l. 6. *(oi me/n a)gora/zousi para\ tw=n timhtw=n a)ntoi\ ta\s2 e)kdo/seis2 oi( de\ koinwnou=si tou/tois2 oi( d e)tgu/wntai ta\s2 h)gorako/tas2 oi( de\ ta\s2 ou)si/as2 dido/asi peri\ tou/twn ei)s2 to\ dhmo/sion. Val. Max. l. 6. c. 9.ex. 7. t. Aufidius cum Asiatici publici exiguam admodum particulam habuisset. Qui hic parva muniebant moenia, qui pro rei aut animi sui angustiis exiguum quid aut ab Censoribus, aut a fisco aut ab ipsis denique maniorum vectigalium Publicanis conduxerant, Minuscularii dicti. Quo modo kat' e)coxh\n leg. cit. vox sumitur, nempe de minorum publicorum conductoribus. Exstat. vox in simplici sensu etiam, in codice Iustiniani. Hos vero omnes phrasi eleganti et rara [orig: rarÔ], in publico esse dicit Livius, h. e. curationem muneris aut sumptus aut vectigalis publici adscripta [orig: adscriptÔ] locationis lege suscepisse, conductores publici seu Publicanos esse. Sic e)n gewrgi/a| esse, pro gewrgo\n esse. Aelian. Variar. Hist. l. 1. c. 31. *tou\s2 e)n xeirotexni/a| pro tou\s2 xeirote/xnas2 dixit Libanius Orat. de Vinctis. Apud Plautum in opera esse, pro operas praebere, operarium esse. Cistellar. Act. 4. Sc. 2.

At pol ille quidam, mulier, in nulla opera gratuita est.

Vide Ioh. Frid. Gronov. Observat. in Eccles. c. 23. et infra Publica.

MINUTA moneta minutissima, quam Graeci lepto\n vocabant, de quo multa Scaliger, et alii, qui de Re Nummaria scripserunt. Aimoinus de Mirac. S. Benedicti l. 3. c. 3. Desiderio [orig: Desideri˘] accensus est adeundi Martris Christi aulam -- quam introgressus, minutam sibi a Vicario eiusdem Viri, Ermenfredo nomine, obtentu transmissam eleemolynae. altario -- superimponere cupiens, sensit suos resolvi nervos. Tabularium Devensis Monasterii. Opus vero castelli semel in anno fiet una hebdomada Martii, et non in alio mense: et si opus non fuerit, pro redemptione operis sex denarios de mansu vestio, de dimidie tres, de quarta parte mansi tres minutas. Ita denarius binis minutis constitit. Ioh. de Ianua,Minutum, quoddam pondus, scilicet media pars quadrantis, unde pauper vidua misit duo minuta, i. e. quadrantem. Vide Car. du Fresne Glossar. et hic [orig: hţc] infra Minuti.

MINUTAL apud Martial l. 11. Epigr. 32. ubi de Caeciliano, homine sordide lauto, qui nonnisi cucurbitis in frusta dissectis varieque apparatis, hospites suos excipiebat:

Has prima [orig: primÔ] feret, aelterave [orig: aelterÔve] coena [orig: coenÔ];
Has coena [orig: coenÔ] tibi tertia [orig: tertiÔ] reponet.
Hinc seras epidipnidas parabit;
Hinc pistor fatuas facit placentas;
Hinc et multiplices struit tabellas;
Et notas caryotidas theatris:
Hinc exit varium coco Minutal,
Ut lentem positam fabamque credas etc.

Cibus est e variis minutim concisis, Schrevelius ad ioc. Graece muttwto\n, de quo consule Apicium. Vide quoque supra Esiciatae, Isitia.

MINUTI apud Romanos, alii aerei, alii argentei. De illis Ael. Lamprid. in Alexandro c. 22. Tantum intra biennium vel prope annum porcinae carnis fuit et bubulae, ut quum fuisset octominutalis libra, ad duos unumque utriusque carnis libra redigeretur. Nempe ante legem Alexandri vendebatur libra porcinae aut bubulae


image: s0176b

octo minutis; postea redacta est ad duorum pretium: Magna vilitas ex magna charitate. Casaubon. ad loc. De istis Vopisc. in Aureliano, c. 9, Ipsi autem ad sumptus, aureos Antoniniunos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum et c. Sed omnes minutos, qui Graecis lepta\, argenreos fuisse, contendit Salmas. Not. ad hos Scriptores. Minuti enim inquit, seu Minutuli dicuntur apud illos, quod denarios vocabant veteres, qui denarii drachmae sere pondus ac aestimationem habebant. Atque ut Latinis minuti argentei, pro denariis: Sic Graecis ta\ lepta\ a)rgu/ria a)nti\ tw=n draxmw(n. Sed et absolute Minutos appellarunt [orig: appellÔrunt] Latini, cum argenteos subintelligerent: ut Graeci lepta\, subintelligentes a)rgu/ria lepta\ igitur sunt drachmae. Certe Hesych. lepto\n dicit esse e(cakixiliosto\n tala/ntou: talentum autem sex milibus denariuum [orig: denariűum] vel drachmarum valuisse constat. Sic lepta\ du/o in Eugngelio, Hilarius in Psalmum 128. exponit duos denarios: et quadrantem, qui duos minutos habere dicitur in Euangelio Marc. c. 12. v. 42. definiunt esse unciae quartem partem; ita minutus, erit octava pars unciae, uti et drachma. Assentitur clare Epiphanius, cum duas drachmas, vocat, quae alii duo minuta. Igitur Minuti vel Minutuli omnibus locis Historiae Augustae sunt, quos denarios vetustiores vocant Auctores, quorum 25. aureum unum efficiebant. Hactenus Salmas. ad Vopisc. loc. cit. Vide quoque supra Denarius, Drachma, Minuta, et infra Philippei.

MINUTIA [1] Virgo Vestalis, quae, propter corporis elegantem cultum, in suspicionem venit libidinis, unde et serva [orig: servÔ] quadam [orig: quÔdam] contra illam testimonium dicente, viva defossa est. Liv. l. 8. c. 15.

MINUTIA [2] porta quaedam Romae, dicta ab ara Minutii, cui erat proxima. Vid. Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 2. c. 21.

MINUTIAE Curator vide supra Frumentum.

MINUTIANUS Sophista Atheniensis, qui artem Rhetoricam et praeexercitamenta scripsit.

MINUTIARIA Ars Graece leptourgi/a, Gallis Menuiserie, quae intestian opera ex ligno, elegantiore fabrica, efficit. Unde leptourgoi\ texni=tai. apud Theophanem. Plurimi autem artificii haec intestina opera. Plin. l. 16. c. 42. Firmissima ad tectum abies, eadem valvarum repagulis et ad quaecumque libedt intestina opera firmissima, sive Graeco, sive Campano [orig: Campan˘], sive Siculo [orig: Sicul˘] fabricae artis genere, spectabilis ramentorum crinibus pampinato [orig: pampinat˘] semper orbe se volvens, ad incitatos runcinarum raptus. Ubi pro ad tectum, in rectum, et pro repagulis, paginis, legi iubet Salmas. ad Solin. p. 1034. Vide quoque supra in Intestina, et Mediale: uti de obolo argentero, ob rerum minutias, qualibet [orig: quÔlibet] hebdomade, uxori a marito apud Hebraeos solvi solito, supra voce Maritus; de Minutiarum seu rerum minutarum Pictoribus, infra voce Rhopographi; aliis Artificibus, hic [orig: hţc] passim, inprimis vocibus, Marmor, et Microscopium, it. Vitreum; de mercium minutarum venditoribus, infra voce Rhopopola: de instrumento minutissimas quoque res exacte videndi, supra iterum, voce Microscopium.

MINUTIUS [1] Augurinus Tribunus plebis, qui Sp. Melium regnum Romae affectantem reum peregit. Huic, quod farris pretium trinis nundinis ad eam vilitatem redegisset, ut asse modius vaeniret, tantus a plebe est habitus honor, ut collata [orig: collatÔ] in capita stipe unciaria [orig: unciariÔ], aenea ei statua extra portam Trigeminam fuerit collocata. Plin. l. 34. c. 5. Vide Marcus Titus: it. Publiius.

MINUTIUS [2] Basilus, praenomine Lucius, Caesaris in Gallia Tribunus, l. 6. Bell. Gall. c. 29. et 30. postea coniurationis in eum particeps. Vide Cicer l. 6. Famil. Ep. 6. Vide et Lucius.

MINUTIUS [3] Fundanus Asiae Proconsul sub Hadriano.

MINUTIUS [4] Iustus praefectus castrorum legionis septimae Galbianae, quia severius quam bello [orig: bell˘] civili imperitabat, subtractus militum irae, ad Vespasianum missus est. Tacit. Hist. l. 3. c. 7.

MINUTIUS [5] Rufus a partibus Pompeii, qui cum Asiaticis navibus erat Orici, Caes. l. 3. Bell. Civ. c. 7.

M. MINUTIUS Felix, cuius Imperatoris temporibus Romae vixerit, non sibi satis liquere ait Franc. Balduinus, Proleg. ad Minuc. Fel. Octavium. Hieronym. in suo Catalogo, illum Origeni proximum, Cypriano priorem fuisse, obscure significat. Idem vero in Ep. ad Magnum, loquens de Latinis Ecclesiae scriptoribus, etsi Minutium ante Cyprianum laudet, tamen illam de Idolis orationem ascribere Cypriano magis videtur. Sed et in apologia, pro suis adversus Iovinianum libris, primo [orig: prim˘] loco [orig: loc˘] Tertullianum, secundo [orig: secund˘] Cyprianum, tertio [orig: terti˘] Minucium commemorat. Sabellicus, sed sine teste, affirmat eum Romaefloruisse, quo [orig: qu˘] tempore Urbanus ibi erat Episcopus, h. e. temporibus Alexandri Severi Imperatoris, Si ita esset, Minucius antiquior Cypriano [orig: Cyprian˘], aequalis Tertulliano, adeo que Iurisconsultis Ulpiano et Paulo foret, Minuciam vero gentem olim Romae nobilem fuisse satis constat; in qua 4. Consules Minucii Augurini, intra annos quadraginta, numerari possunt. Sed et Minucios Rufos, et Minucios Thermos in Fastis Consularibus legas. Denique et Minucius Fundanus Asiae Praeses fuit illustris, ad quem Adrianus Imperator non iniquam de Christianis legem misit: ut iam nihil dicam de eo, cuius in Epp. meminit Plinius, vel quem Iulianus ICtus laudat, cuius ad Minucium Natalem libri de Iure civili laudantur. His vero omnibus unus Minucius Felix, etsi non fuerit eiusdem aut gentis, aut familiae, facile anteponendus est, aetate quidem posterior, doctrina [orig: doctrinÔ] tamen, virtute, et pietate multo superior. Fuit enim non modo Iurisconsultus magnus, et excellens suo [orig: su˘] tempore Orator, sed (quod maius est) fuit serio Christianus. Luculentum testimonium de hoc scriptore profert Lactantius l. 1. c. 11. et l. 5. c. 1. Minucius Felix, non ignobilis inter causidicos loci, fuit. Huius liber, cui Octavio titulus est, declarat, quam idoneus veritatis assertor esse potuisset, si se totum ad id studium contudisset. Sed et Hieronym. ad Magnum: Minucius Felix causidicus Romani


image: s0177a

fori, in libro, cui titulus Octavius est, et in altero contra Mathematicos, si tamen inscriptio non mentitur auctorem, quid gentilium scripturarum demisit intactum? Iuniorem quidem, sed fere aequaevum Tertulliano credit Ioan. a Woweren. Scaligeri quoque verba apponam: Aequalem Tertulliano, inquit, Minucium fuisse, semper mihi persuasi, et quae in utroque scriptore totidem verbis perscripta exstant, uter ab altero mutuatus sit, dubito. Sub Heliogabalo ambos scripsisse verisimlle est. Haec ille. Alius de Fato, seu contra Astrologos, liber, huius nomen prae se fert, sed eius non est: ut vel ex Hieronym. modo laudato licet colligere. Caecilius, qui ab illo disserens introducitur, videtur quibusdam Praeceptor Cypriani, cuius nomen honoris ergo sibi sumpsit. Nic. Lloyd. Vide insuper Hieronym, de Vir. Illustr. c. 58. Item, Orat. et apol. ad Pammach. Eucher. et. ad Valer, Trithem. et Bellarm. de Scr. Eccl. Rigaltium, in nor. ad. Minut.

MINUTIUS [6] Rufus, vide Quintus.

MINUTIUS [7] Scaevola, vide Publius; it Quintus.

MINUTIUS [8] Thermus, vide Quintus.

MINUTIUS [9] et Protonius, personati Comoediam primi egisse dicuntur. Iul. Caes. Scaliger Poetic. l. 1. c. 13.

MINYA urbs Thessaliae circa Scarphiam, a Minya dicta, quae prius Almonia dicebatur, Item Elidis, ubi Minycius fluv. iuxta Pylum. Inde Minyates populi. Est et altera Phrygiae. Hicn Minyion, Minyeis, Minyeius: Gentile Minyae. Steph.

MINYAE populi Thessaliae, aut certe Magnesiae, quae est regiuncula Thessaliae ab Ortu annexa, qui Iasonem in Colchos proficiscentem sequuti sunt. Sic dicti a Minya Orchomeni rege, qui cum omnes mortales suae aetatis opibus superarit [orig: superÔrit], primus omnium gazophylacium construxisse dicitur. Pausan. l. 9. et Cael. Rhodig. l. 20. c. 25. Hos a Pelasgo e Lemno eiectos, Theras Thebanus, una cum Lacedaemoniis quibusdam, duxit in insul. Callisten, quae a coloniae huius auctore Therae nomen accepit: aetate una [orig: unÔ] ante Ionicam migrationem. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XIII. ex Pausan a l. 7.

MINYAS vir quidam Thebanus, cuius filiae Minyeades in vespertiliones sunt commutatae. Ovid. Met. l. 4.

MINYEUS sive MINYEIUS, Homero fluv. Thessaliae, postea Orchomenus dictus, Plin. l. 4. c. 8. Strabo l. 8. eundem facit cum Anigro. Hom. Il. v. 721. iuxta Arenem in mare defluere tradit.

MINYIA Amorgi insulae civitas.Steph. Mandria Castaldo. Plari Sophiano. Ptol. est Insulae maris Icarii, inter Con et Samum.

MIR apud Gothos, adiectum nominibus appellativis, quid significet, docemur ex Smaragdo Comment. in Partes Donati: In Francorum Gothorumque genere haec patronymica species frequentatur multotiens: a parte enim gentili et Theodisca veniunt lingua, de quibus in exemplo Gethorum pauca primum ponimus nomina, quorum haec sunt, Altmir, Glitmir, Rigmir. Rainmir, Watmir, -- et similia, quorum haec est in Latinum interpretatio. Altmir namque, vetulus mihi, interpretatur: Glitmir, debitus mihi: Rainmir, nitidus mihi: Warmir vestimentum mihi, apud Car. du Fresne Ibid.

MIRABELLUM [1] Hispan Mirabel, locus Hispaniae et illustris familiae nomen, quae Davilarum stirpis ramus est. Alvarus enim Domnius de Mirabel, Alvari II. de Zuniga Ducis de Beiar filiorum unus, ab uxore Maria Manuel de Sotomayor dominium Alconchel obtinuit, quae utraque successio per Mariam Manuel de Zuniga, ad familiam Davilarum delapsa est, unde Marchiones de Mirabel, quorum series haec. Petrus Davila Dn. de las Navas et Villafranca, ex Maria Bracamonte, pater fuit Petri Davilae Comitis del Risco: quo [orig: qu˘], et Elvira [orig: ElvirÔ] Toletana [orig: ToletanÔ], natus Stephanus Comes, Elviram de Zuniga sibi iunxit, atque ex ea suscepit Petrum Davilam Marchionem de las Navas Comitem del Risco, cui Maria de Corduba Petrum genuit Marchionem de las Navas et Comitem del Risco; patrem ex Hieronyma Henricia de Guzman, Antonii de Toledo et Davila. Hic, ducta [orig: ductÔ] Francisca [orig: FranciscÔ] de Zuniga et Davila Marchion. de Mirabel (filia Alfonsi de Zuniga et Corduba ac Hieronymae de Zuniga et Davila Marchion. de Mirabel, Ludovico Davila [orig: DavilÔ] Marchione de Mirabel genitae) suscepit Antonium, Henricum et Blathasarum, nominis de Zuniga et Davila Marchiones de Mirabello. Vide Phil. Iacobum Spenerum Theatr. Nobil. Europ. Part. 2. p. 69.

MIRABELLUM [2] urbecula Pictavensis provinciae in tumulo, alias cultior, nunc deficit; et castrum eius dirutum est 5. leuc. a Pictavio in Boream Salmurium versus, totidem a Richelaeo versus Austrum Mirebeau vuglo.

MIRABILIA Mundi cognomen Ottonis III. Imperatoris apud Bucholzerum in Indice Chronol.

MIRACE locus Scythiae, Vide Tamyrace. Val. Flacc. l. 6. v-50.

---- Viridem Miracen Tibisenaque iuxta
Ostia. ---- ----

MIRACES Eunuchus a Parthis, ad foedera Colchica auro [orig: aur˘] conducenda, missus, dum temere se bello et partibus miscet, a Syene occisus est. Vide Val. Flacc. l. 6. v. 690.

MIRAEUS [1] Aubertus Bruxellensis, natus A. C. 1773. patre Guilielmo, Iohannis Episcopi Antverpiensis fratre, Historiae Ecclesiasticae cognitione inclitus, Alberto et Isabellae Belgarum Principibus a Sacris Oratorii et Bibliothecis fuit; exin Decanus Ecclesiae ad B. Mariam Antverpiae factus, obiit. A. C. 1640. Scripsit Elogia illustrium Belgii Scriptorum, Elogia illustrium gentis Spinolae, aliaque quam plurima enmerata P. Frehero Theatro Viror. Eruditione clarorum.

MIRAEUS [2] Iohannes, vide Iohannes.

MIRAG Alkazuinio Scriptori Arabi, animal est mirabile, leporis instar, flavi coloris, cornu nigrum in capite unicum habens, tam terribile, ut illud ferarum nulla videat, quae non ilico fugiat.


page 177, image: s0177b

Hoc monstrum reperiri addit, in Insulis maris. Ad quae verba Fortasse, inquit Bochartus, in eadem insula, in qua latet algessasa, portentosa bellua, quam equitabit Antichristus, ut res novas investiget. Vide eum Hieroz. Part. prior. l. 6. c. 13. ubi de Arabum animalibus fabulosis.

MIRAMOLINUS vel MIRAMOMOLINUS, i. e. caput seu Princeps fidei, nomen Maurorum Principibus commune. Sed et solo [orig: sol˘] hoc quidam insignes fuere [orig: fuŕre]: ut ille, qui A. C. 1193. Hispaniam ingressus, cum 600000. Mauris, Alphonsum Castellae Regem Anno [orig: Ann˘] 1233. aerae Hispanicae caesis Christianorum 50000. devicit. Item is, qui alias Mahometus Viridis dictus, Maroci Rex superatus est, A. C. 1212. ab Alphonso Castellano, Petro Arragonie et Sancto Navarraeo. Alius, in Hispaniam irrupit, A. C. 1275. Roderic. Mariana, Surita, Tutquetus, etc. Melius Miramomelinus; Gregorio Abulfaragio in Histor. Dynastiarum p. 110. ex versione Pocockii, de Omare Calipha filio Omari, Amiral-mumnim, sic enim is: Cumque vocaretur Chalifa Chalifae (Vicarius Vicarii) nuntii Dei, dixerunt, Longus est hic (titulus) vocatus est ergo Amiral -- Mumnim (Imperator credentium) atque is primus hoc [orig: h˘c] titulo [orig: titul˘] insignitus est. Sic itaque, item Amirmumnes, appellati sunt Bagdadenses, atque adeo supremi Sultani, qui sub Chalipha univeriae rerum administrationi praeerant *)amermoumnai= Cedreno, Zonarae et Constantino Porphyrogenito: *)amerumnai= Annae Comnenae: Amermis in Fredegario Scholastico: Amiral-mumin, in Ep. 3. Leonis III. Pontif. Amiramomemini Roderico Toletano de Rebus Hispan. l. 6. c. 32. Bernardo Monacho Amormomini, in Itiner. Terrae S. Lucae Tudensi Miramomelini, aera [orig: aerÔ] 1129. Miramummelini, Rigordo A. C. 1211. at Hemirmomelini. A. C. 1195. Mirmumni, in Vita S. Wilibaldi c. 15. in Chron. Or. Almamuni et Amir-Almumamini: quas quidem voces Credentium Principem seu Fidelium Dominum significare, apud Arabas, pluribus docuit Car. du Fresne ad Alexiadem p. 371. 372. Amir enim Arabibus Dominus. Amir Gazis, apud Ordericum l. 10. *)amh\r, Annae Comnenae et aliis: a qua voce ortum ducunt Amirae et Amiralii, apud Saracenos et Turcas, Satrapae nempe Urbium vel provin ciarum Praefecti atque edeo supremi Sultani, qui Caliphae suberant, Martyrium S. Bacchi iunioris p. 106. *(o strathgo\s2 o( par' au)t/oi=s2 o( kai\ *)amhra=s2 o)nomazo/menos2. Anastasius Biblioth. ad VIII. Synod. act. I. Hamiram Graeci vocant Principem Saracenorum: interpretatur autem, ut ferunt. lingua [orig: linguÔ] eorum Praepositus etc. At aliter de vocis notione scribit Isidorus Pacensis in Chron. aera [orig: aerÔ] 750. Ulit Amir -- Almuminin, quod idioma regni in lingua eorum resonat. Omnia pro spere gerens. Corrupte vero habet Molanus, Histor. Hierosolym. p. 1152. Eo [orig: ] tempore gentilis quidam Seuvarius nomine, sub Molano, quem partia [orig: partiÔ] lingua [orig: linguÔ] Dominum dicunt, universam procurabat Aegyptum. Vide Car. du Fresne Glossar. in vocibus Amir, Amirmumnes et Miramomelini.

MIRANDA [1] nomen illustris Hispania familiae, Avellanedaeae stirpi iunctae. Haeres enim huius 3 Castella veteri familiae Aldoncia filia Iohannis de Avellaneda, qui Iohanni II. Castellae Regi inservitt, nupsit Didaco Lopezio de Zuniga Comiti de Miranda, unde huius posteri nomen hoc gentile avito suo adiecere [orig: adiecŕre]. Eorum ista est series: Didacus Lopezius de Zuniga Comes de Miranda, ex Aldoncia (filia [orig: filiÔ] Iohannis de Avellaneda ) genuit Petrum de Zuniga et Avellaneda Comitem de Miranda: quo [orig: qu˘], et Catharina [orig: CatharinÔ] de Velasco, natus Franciscus I. Mariam Henriciam de Cardenas, uxorem habuit, atque ex ea pater fuit Francisci II. qui ex Maria de Bazan, Vice Comite de Valduerna, filium habuit Iohannem de Zuniga, Avellaneda et Cardenas Ducem de Penneranda; cui Maria agnata, genuit Didacum de Zuniga, Avellaneda, Bazan et Cardenas Ducem de Penneranda Comitem de Miranda: Patrem, ex Francisca de Sandoval et Roxas, Francisci Marchionis de Banneza, Catharinae (quae nupsit Philippo Iohanni Balthasaro Pacheco Duci de Escalona ) Mariae et Iohannis, qui hoc [orig: h˘c] saeculo [orig: saecul˘] floruerunt; omnes nominis de Zuniga, Avellaneda et Cardenas, ex Comitibus de Miranda de Duero, in Episcopatu de Osma. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p, 36.

MIRANDA [2] vulgo MIRANDE, oppid. Astaracensis Comitatus in Aquitania, ad Baisam fluv. 4. leuc. ab Ausciis in Africum, Tarbam versus, a qua fere 7. leuc. distat.

MIRANDA Durii Miranda de Douro, urbs Portugalliae, ad Durium fluvium, in ipso confinio regni Legionensis. 12. leuc. a Sentica in Occasum, uti a Salmantica in Circium, 6. a Brigantia in Meridiem, probe munita versus montes.

MIRANDA Iberica oppid. Castellae veteris ad Iberum fluv. ubi alias Deobriga quibusdam. In confinio Biscaiae, uti et Alavae, 15. leuc. a Flaviobriga in Meridiem, Miranda de Ebro, vulgo.

MIRANDULA incolis Mirandola, Gallis la Mirande, Italiae civitas parva, Ioanne Pico [orig: Pic˘] Comite nobilis. Munita, cum arce valida, sub proprio Principe, a gente Pica ab an. 600. cum regiuncula adiacente, 22. milliar. a Mutina in Boream, 10. a Pado in Meridiem. In Longobardia; inter ditiones Mantuanam, in Septentrionem, et Mutinensem in Austrum. Nomen urbi dicitur Eurida dedisse, filia Constantii Imperatoris, quae ibi loci tres filios peperit, ex Manfredo gravida, qui in rei memoriam urbem hanc condidisse fertur. Leander Alb. descr. Italiae.

MIRAPISCAE seu MIRAPINCUM seu Mirapicis castrum, olim, nunc urbs Occitanie superioris ad Lertium fluv. 3. leuc. a Fuxio in Ortum, utiab Apamaea, 7. ab Alecta in Occasum, 11. a Toloza in Austrum, olim sub Comite Fuxensi. vulgo Mirepois vel Mirepoix. Sedes Episcopalis a Ioh. XXIII. fundata, A. C. 1318. in gratiam Comitum Mirapicensium, e familia Levi, qui sub Montfortio contra Albigenses meruerunt, Mareschalli Fidei quoque vocati. Duchesn. antiq. urb. S. Marth. Gall. Christ. In eius dioecesi continentur prae coeteris Mirapicum, Vivaria, Rivus altus Rieucros, Exarta les Issars, Villa Nova, Monsferrarius. Aquae Vivae,


page 178, image: s0178a

Fanum Iovis Faniaux, Monasteriolum Monestrol, et Lauracum maius Laurac le grand, Hadr. Vales. in voce Apamiae.

MIRAVETUM oppidulum munitum Cataloniae, cum castro, ad Iberum fulv. 4. leuc. supra Dertusam in Caeciam, 10. ab Ilerda in Meridiem, Vulgo Miravet.

MIRCENA in L. Henrici I. Regis Angliae c. 6. Lex merciorum seu Martiana una e tribus Legibus, quae in Anglia obtinuerunt. Vide supra.

MERECURTIUM urbs Lotharingiae superioris ad Maidonem fluv. versus Vogesum montem. 7. leuc. a Nanceio in Meridiem, uti a Tullo, 6. a confinio Campaniae in Ortum. Vulgo Mirecourt.

MIRIFICA Lucerna vide supra Lucerna.

MIRISSIMUS vide infra Murissimus.

MIRITUS exiguus mons Thessalliae

MIRMUMNI vide supra in voce Amirmumni.

MIROBRIGA urbs Hispaniae ulterioris in conventu Cordubensi. Ptol. Villa de Capilla. Item urbs Vettonum excisa: olim Episcopalis sub Archiepiscopo Compostellano: cui Rodericopolis successit. Malabriga, teste Morali. Item, in Hispania Tarraconensi in Oretanis.

MIRTILUM oppid. Portugalliae, Viana de Foz de Lima; ad ostia Limii fluv. in ora Oceani Atlantici, vix 3. leuc. ab ostio Minii in Meridiem, uti a limite Gallaeciae.

MIRUS Phrygiae fluv. Suidae.

MISAAM fil. Elphaad filii Mehusim. 1. Paral. c. 8. v. 12.

MISACH vel MESCHACH, unus ex tribus pueris, qui et Misael, una cum Anania et Azaria in fornacem igneam coniectus hymnum ibi cecinit. Est item fil. Oziel filii Caath. Exod. c. 6. v. 22.

MISARIS promontor. Sarmatiae Europaeae Ptol. ad Achillis Dromon.

MISAUCI aliis MASCAUCI, in tropaeo Augusti apud Plin. l. 3. c. 20. Hisarci, ubi Tschudus legit Misauci, Lepontiorum populus, supra lacum Verbanum. Habitant hi vallem Mesoltinam vel Misaucinam Masoxerthal, a praecipuo loco Misauco, Masox, arce munita in primo Rhaetorum foedere. Paruere [orig: Paruŕre] quondam Baronibus Monsaxiis, quos Sigismundus Imperator postea Comitiva [orig: ComitivÔ] dignitate ornavit. Vide Ioh. Bapt. Platinum Helv. Ant. et Nov. Simlerum de Rep. Helv. etc.

MISCELLANEA apud Iuvenal. Sat. 11. 20.

---- Veniunt ad Miscellanea ludi:

Britannico sunt ludi et ludicraeartes, idemque cum ludis miscellis, de quibus mox. At veteri Scholiaste ultima cena Gladiatorum, quam supremam cenam vocat Tertullian. in Apologetico. Vide supra, in Cena et Ludii, infra quoque simile quid ubi de Murrato vino.

MISCELLI Ludi memorati Suetonio Callig. c. 20. Edidit et peregre spectacula; in Sicilia Syracusis hasticos ludos et in Gallia Lugduni miscellos; qui fuerint, in dubio est, Lev. Torrentius Comm. in hunc losum, sic vocatos existimat, qui ad nullum certum genus Ludorum Scenicorum, siveargumentum, sive scenae instrumenta et apparatum spectes, referri possunt: quemadmodum columbarum quoddam genus miscellum vocat Varro de R. R. l. 3. c. 7. quae neque agrestes neque domesticae sunt. Wolfgangus Lazius Comm. Reip. Rom. l. 2. c. 15. scribit, Miscellaneos ludos fuisse, ex variis multiformibusque ludicris commixtos. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Roman. l. 5. c. 22. sub finem. Scaliger, similes fuisse Capitolinis, et victum victoris laudes scribere, sua vera propria [orig: propriÔ] delere lingua [orig: linguÔ], coactum, refert Poetic. l. 1. c. 34.

MISCELLUS vir fuit, cui redditam ferunt fortem ex adytis; Conditurum eum urbem, ubi in serenitate ipsum excepisset pluvia. Id numquam futurum coniectatum ab eo, ob rei absurditatem. Cum tamen in Italiam appulisset, et maxima eventus [orig: eventűs] fluctuaret incertitudine, assedit illi pellex uberius flens, maestaque. Quod conspicatus Miscellus, finem habere oraculum suspicatus, civitatem (Crotonem) condere adortus est. Cael. Rhodig. l. 12. c. 4. Ceterum, varie scriptum hoc nomen, apud auctores invenias. Mycilus, Missilus, Mirsilus et Micilos. Heinsius in Met. l. 15. legit Myscelos. *mu/skelos2 est Dionysio Halic. l. 2. Suidae, Aristophanis Scholiastae, ac Chronici Alexandrini auctori.Straboni nunc *mu/skelos2 nunc *mu/skellos2. *mou/skellos2 Zenobio in Adagio. *dw=ron d)o(/ti do/ths2 e)painei=, *mu/skellos2 vero dicitur Marciano Heracleotae, et Scholiastae Dionysii Alexandrini *miske/llos2; Stephano in *surakou=sai, Solino c. 8. Myscelliu, quod vide. Nic. Lloyd.

MISCERA urbs Sicaniae. Steph.

MISCHIUM vocatum fuit marmor Parium viride variegatum et diaphanum e quo constans superbissimum ac amplissimum labrum superiori saeculo [orig: saecul˘], in thermis Titi effossum, et inde in hortos collium Vaticanorum, quos ab prospectes [orig: prospectŕs] amoenitatem Belvedere vulgo vocant, translatum est; vel potius vas ipsum: Dignum omnino, in quo tantus Imperator lavaretur. Thermas autem Titi eiusque palatium statuunt in hortis D. Petri in vinculis; dicebaturque labrum. vas aqua [orig: aquÔ] tepida [orig: tepidÔ], corpori abluendo, repletum, quod in una ex tribus praecipuis Thermarum cellis constituebatur. Labrifiguram ex Boissardo exhibet Car. Patinus Notis in Suetonium, p. 411. Nomen autem labro inde, quod in eo mixti sint malachitae, sardonyches: agathites, crystallus, chalcedonius, amethystus, cyanus, aliaeque gemmae, quibus pretium referri nequit. Idem ibid.

MISCOVIA vulgo MISCOU, Insul. parva nova Franciae, fertilis, cum oppidulo et colonia Francorum, in Sinu S. Laurentii prope sinum parvum Lebetis; inter Canadam ad Boream, et Insulam S. Iohannis ad Meridiem.

MIDATES Persarum Rex, A. C. 300.

MISELLI i. e. Leprosi, Glosse Latino-Gall. Lepra Mesellerie, Leprosus Mesiaus. Matth. Paris A. C. 1254. Ecclesiae S. Iuliani, ubi


image: s0178b

Miselli et Ecclesiae S. Mariae de Pratis, ubi Misellae vix habent vitae necessaria. Charta A. C. 1165. Assignati sunt sex illi donarii, Misellis de Mileduno, semper habendi in festo S. Remigii. Alia Raimundi Episcopi Magalonensis: Si Misellus vel Misella, Leprosus vel Leprosa recipi in domum voluerit. Gallis medii aevi Mesel, apud Nangium MS. in Dagoberto alibique. Hinc Misellaria, domus leprosorum. Charta A. C. 1245. in Regesto Comitum Tholosae, p. 45. Concessit Galhardae de Mets et Bertrando de Miravel Leprosis et omnibus fratribus et sororibus domus Misellariae portae Narbonensis, etc. Car. du Fresine. in Glossar.

MISENUS Aeoli fil. Hectoris tubicen, in ciendis militum animis praestantissimus. Virg. Aen. l. 9. v. 164.

Misenum Aeoliden, quo [orig: qu˘] non praestantior alter
Aere ciere viros, Martemque accendere cantu.

Quo [orig: Qu˘] mortuo [orig: mortu˘] secutus est Aeneam in Italiam. Hic cum deos marinos ad tubae certamen provocasset [orig: provocÔsset], a Tritone submersus est: sed postea ab Aenea inventus, ab eo in monte quodam Italiae sepultus est, quideinde Misenus vocari coepit. Erat autem in Campania, non procul a Cumis. Virg. l. 6. Aen. v. 234.

Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo.

Item urbs in monte excisa, olim Episcopalis a Baiis 2. Puteolis et Cumis 3. mill, pass. in ora, cuius adhuc rudera supersunt. Populi Misenates.

MISERICORDIA [1] ab antiquis fuit culta, eiusque aram Athenienses habuere [orig: habuŕre], ut Pausan. l. 1. aliique tradunt: Romani etiam Misericordiae templum asylum vocavere [orig: vocavŕre]. Nempe illius Templum primum apud Athenienses Asylum collocatum est: Nam Postquam Hercules, verba sunt Servii ad Aen. l. 8. v. 342. migravit eterris, nepotes eius, timentes insidias eorum, quos avus afflixerat, Athenis sibi primi Asylum, h. e. Templum Misericordiae, conlocarunt [orig: conlocÔrunt], unde nullus posset abduci. Prolixe illud describit Stat. Theb. l. 12. cuius vetus Interpres Hyllus, inquit, Deianirae et Herculis, et reliqui ex eodem nati, postquam Hercules terris abiit pulsi ab Eurystheo Athenas confugerunt a [orig: Ô] quibus postquam tam facile auxilium meruerunt, hanc aram Misericordiae consecrasse [orig: consecrÔsse] memorantur. Erat autem in Foro posita. Pausan. Atticis, *)aqhnai/ois2 de\ e)n th=| a)gora=| kai\ a)/lla/ e)stin ou)k e)s2 a(/pantas2 e)pi/shma, kai\ *)ele/ou bwmo\s2. Constitutaque non solum Atticis, sed omnibus omnino hominibus, opus habentibus. Zenobius Centur. 1. Adag. 30. *tou\s2 de\ nekrou\s2 au)tw=n a)ta/fous2 tw=n *qhbai/wn r(iya/ntwn, kai\ mh\ dido/ntwn tafh=|, oi( tw=n a)purano/ntwn pai=des2 *pro\s2 to\n tou= *)ele/ou bwmo\n tou\s2 nekrou\s2 e)zh/toun. *)aqhnai/wn de\ strateusa/ntwn, oi( nekroi\ di/dontai. Cum autem Thebani mortuos illorum insepultos abiecissent -- horum filii ad Aram Misericordiae confugientes mortuos repetebant. Itaque ab Atheniensibus bello [orig: bell˘] suscepto [orig: suscept˘] illi redduntur. Sic Heraclidae, bello [orig: bell˘] ab Eurystheo pressi, confugerunt ad hanc aram, auctore eodem [orig: e˘dem], Centur. 2. Prov. 61. Intelligit eandem aram Lucianus in Bis accusato, w(/sper i(ke/thn e)pi\ to\n *)ele/ou bwmo\n, e)pi\ to\n h(donh\n katafeu/gonta traducens. Item Heraclides in Gentium Fragm. ubi th=s2 qea=s2 bwmo\n simpliciter, et per excellentiam vocat. Late meminit Libanius Relat. Demosthenis de Ara. Vide plura apud Lud. Cael. Rhodig. l. 6. c. 17. Didacum Covarruviam Variar. Reslut. l. 2. c. 20. Io. Livineium Not. in Panegyr. p. 325. Laur. Ramiresium Pentecontarch. c. 16. Hug. Grotium de Iure Belli l. 2. c. 21. Casp. Barthium ad Claudianum et Statium, Alios. Simile Asyli seu Msericordiae ius ibidem habuerunt Minervae templum in arce, et Eumenidum ara; Thesei quoque aedes. In quibus peregrinis quoque servisque licebat supplicibus sedere, ex Lige. cuius meminit Demosthenes contra Neaeram. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 1. tit. 1. p. 9. et 10. Sed et apud Romanos Clementiae Aram fuisse docemur, a Tacito, Annal. l. 4. c. 74. Neque Senatus [orig: Senatűs] in eo cura --- pavor internus occupaverat animos, cui remedium adulatione quaerebatur. Ita quamquam diversis super rebus consulerentur, aram Clementiae, aram Amiciciae, effigiesque circum Caesaris ac Seiani censuere [orig: censuŕre]: crebrisque precibus, efflagitabant, visendi sui copiam facerent. Vide quoque, supra ubi de Asylis.

MISERICORDIA [2] apud Scriptores Ecclesiae Romanae quod contra praescriptas Monasteriorum regulas in cibo, potu ac etiam vestitu, Monachis per indulgentiam, velex necessitate praebetur. Order. Vitalis l. 13. Abstulit colloquia et infirmi corporis quaedam subsidia, quae illis moderata Patrum hactenus permiserat clementia. Udalricus Consuetud. Cluniac. l. 3. c. 8. Per totam aestatem in diebus dominicis ad cenam impenditur illis Misericordia de lacte, 7c. At Misericordiae regulares, quae ex praescripto Regulae indulgentur, Monastic. Anglic. tom. 1. p. 149. Sed et Misericordia aula Monasterii est, in qua forte comedebant, quibus ab Abbate aliqua in cibis et potu indulgentia concedebatur Chron. Beccense A. C. 1452. Porro sic dicitur, quodvis onus, quod a Comitibus, Vicecomitibus et Praepositis provinciarum aut urbium incolis, pro eorum arbitrio imponitur. Charta Eduardi I. Regis Angl. tom. 1. Monastici Angl. p. 938. Item poena, seu mulcta de quovis erimine, nullis definita Legibus, sed Iudicis relicta arbitrio, quimaiorem vel minorem in reum, pro delicti modo, decernit: non quod soleat huiusmodi mulcta irrogari confitenti et Misericordiam petenti, ut quidam volunt, sed quod ex Misericordia Iudicis ea unice dependeat. Galli efferunt Mercy, Angli Amerciamentum. Leges Kanuti Regis Angl. c. 74. etc. Porro sic dictus legitur pugio, cultellus brevis, sica. Cuius rationem hanc affert Falcetus, quod milites seu equites eiusmodi pugione, quo [orig: qu˘] accingebantur, ad dextrum latus prostratos hostes ad Misericordiam victoris implorandam adigerent. Gaufredus Vosiensis Chron. l. 1. c. 44. Cumque se ad muli pedes inclinaret, abstracto [orig: abstract˘] Burgensis. gladio, qui Misericordia vocatur, crudeliter militi infixit Lamb. Ardensis, Manus in eum iniecerunt et extractis spathulis sive misericordiis, immisericordissimi eum immisericorditer iugularunt [orig: iugulÔrunt], Charta Communiae Atrebatensis, A. C. 1211. ž. 10. Quicumque


image: s0179a

cultellum cum cuspide, vel curtam spathulam vel Misericordiam vel aliqua arma multritoria portaverit, etc. In plurali Misericordiae, medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] dictae sunt sellulae, erectis formarum subselliis appsitae, quibus stantibus senibus vel infirmis per misericordiam insidere concedebatur, dum alii starent. Veteres Consuetudines Floriacensis Coenobii: Conventus erectis subselliis, Misericordiis assidebit. Statuta Ordinis de Sempringham p. 721. Facta [orig: FactÔ] oratione super formas aut Misericordias, si tale tempus fuerit, signantes se inclinent. etc. Vid Car. du Fresne Glossar. in voce Misericordia: ut et in Addition. ubi Misericordiam postulare, apud Carthusianos, dici illum, qui in Ordinem eorum admitti petit: annotat.

MISETUS urbs Macedoniae, Steph.

MISGETES populi Iberum. Steph.

MISGOMENAE urbs Thessaliae. Gentile Misgomenius.

MISITHEUS eruditione et facundia [orig: facundiÔ] pollens, a Gordiano Imperatore qui eius filiam duxit, Praefectus constitutus, egregie rem contra Persa gessit; fraude dein a Philippo Arabe sublatus, unde Gordiano exitium. Iul. Capitolin. in vita Gordian. 111. c. 23. 24.

MISNA [1] urbs superioris Saxoniae, Misniae caput, condita ab Henrico Aucupe, A. C. 928. qui Marchionem Misnae constituit. Sigismundus postea Imperator Friderico Marchioni, cum Saxonia, Electoratum contulit, A. C. 1423. Sub initium Reformationis, Iohannes Episcopus Misnensis, venias venales, circa A. C. 1500. e sua dioecesi eiecit, populi stosiditatem increpans: Vide Chytraeum par. 1. Saxon. De Misniae autem Marchionum origine, vide Phil. Iac. Spenerum, Sylloge Geneal. Hist. in Familia Sxonica, et supra in voce Marchio. Addo, quod primum Marchionem Henricus praefatus constituit agnatum Fridericum, seu, ut alii, Brunonem Wettini Comitem. Hereditario [orig: Hereditari˘] postea iure eam ab Ottone III. Imperatore accepit Eccardus I. eiusdem familiae, multis in Caesarem officiis istam gratiam meritus. Pulsus post a Bohemis Henricus Marchio, iussu Caesaris, contra quem cum reliquis Saxoniae Principibus insurrexerat, eique postea suffectus agnatus Timo Comes Wettinensis; cuius tamen fil. Conradus Lotharii Imperatoris auctoritate, et ope possessionem demum terrae adeptus est, continua [orig: continuÔ] serie ad nostra usque tempora transmissam. Vide Tobiam Pfannerum de praecipuis Germaniae Principum gentibus c. 2.

MISNA [2] Carthaginensium navale dicitur. Cael. Rhodig. l. 18. c. 38.

MISNA [3] pars Talmudis. Postquam enim sacer Prophetarum Chrous terras reliquisset, sensim a Lege Patrum discessum, et humanis commentis ac traditionibus Religionis castitas contaminata est: praecipuo [orig: praecipu˘] eius rei auctore Hillele Babylonio [orig: Babyloni˘], 140. cir. citer annis, ante secundi Templi excidium. Atque exinde, ut Iudaei tum in sectas scindi coeperant et nova facile placebant, duplex obtinuit Hierosolymis doctrina, una Scripturae, altera Traditionum: cui docendae in singulis Synagogis, duo Audioria attributa sunt. Defecit autem apulatim Scripturae studium ac praevaluerunt Traditiones. Quod factum inprimis anno [orig: ann˘] post Christi excidium quinquagesimo [orig: quinquagesim˘]. Deinde enim, quae hactenus Traditionum Seniorum praetextu venerant, Legis Oralis nomine venerunt: tuneque, praeter Legem scriptam, Iudaei aliam a Mose Legem, in monte Sinai acceptam, commenti sunt; quae, cum sublimioris sapientiae foret, ore excepta, eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] propagari debuerit. Hanc itaque Mosen Iosuae, hunc LXX. Senioribus, illos autem Viris Synagogae M. tradidisse aiunt: donec tandem conscripta, et in Talmud, tamquam Pandectas, relata sit. Labente namque tempore, ne per Iudaeorum exilia crebrasque fugas, tam pretiosum depositum periret, Rabbi Iehuda, qui sub Antoninis floruit, anno [orig: ann˘] post Templum excisum 120. in unum volumen traditiones istas congessit; quod Misnae vel Sepher Misnaioth, seu Deuteroseon volumen appellatur. Hisce postea successere [orig: successŕre] Doctores, qui in explicatione Misnaioth disputationibusque circa illas, versabantur, ex quibus altera Talmudis pars, Gemara dicta, coaluit: quae, pro Auctorum et Scholarum discrimine, rursus duplex est, Hierosolymitana et Babylonica. Fr. Burmannus Synops. Theol. Christ. Part. 2. l. 7. c. 1. ž. 55. et 56.

MISNIA vulgo MEYSSEN, superioris Saxoniae provincia, satis ampla, inter Salam et Albim fluvios posita, quam olim Hermanduri, et Sorabi Slavorum natio habuerunt. Eius montana sunt feta mineris. Baudrand. terminatur, a Septentrione Saxonia [orig: SaxoniÔ] et Principatu Anhaltnio [orig: Anhaltni˘]; ab Ortu Lusatia [orig: LusatiÔ], a Meridie Bohemia [orig: BohemiÔ], et Franconia [orig: FranconiÔ], ab Occasu Thuringia [orig: ThuringiÔ], Dividitur in 5. parttes, nempe in Misniam propriam, das Meisnische, Lipsiensem tractum Leipzische, Osterlandiam, Osterland, Voigtlandiam, Voigtlandische et in dominia Ertzgeburgischen, versus confinia Bohemiae, Eius etiam partes sunt ditiones Merseburgensis, Naumburgensis et Hallensis, quae tamen iam proprios habent Principes, e domo Saxonica, uti Oserlandia Duci Altemburgico paret, et Voigtlandia, maiori ex parte Duci Naumburgensi. Caput provinc. Misna est, quae ad Albim. 3. milliarib. Germanic. distat, a Dresda in Occasum, 9. a Lipsia in Ortum, alias Episcopalis erat sub Archiepiscopo Magdeburgensi cum territorio adiacente. Vide supra, uti de Toringorum et Misnorum in Cheruscos migratione, B. Rhenanum Rer. Germ. l. 3. ac ad eum Notas Ottonis ICti. MISNIAE URBES. Altenburgum, Altenburg. Chemnitium, Chemnitz. Dresda, Dresden, Electorum sedes. Halla Hall. Lipsia, Seypzig. Mersoburgum, Mersburg. Misna, Meissen. Naumburgum, Naumburg. Sitizum, Zeitz. Suicca, Zwickaw.

MISOR civitas Levitarum, sita in planitie, quondam Og


page 179, image: s0179b

Regis Basan, in tractu Ruben. Apud Ierem. est regio Moabitarum. Vide Ios. c. 21. v. 29. Hieronym. Locis Hebr.

MISPHRAGMUTHOSIS Iosepho, male Mephra-muthosis, it. Halisphragmuthosis, Thebanorum in Aegypto Rex XLIII. Mephrem excepit, contra Zet ultimum Tanitarum seu Pastorum Regem victoria [orig: victoriÔ] inclitus. Vergebat iam saeculum ab ingressu Pastorum quintum, quum Aegyptii longa [orig: longÔ] necessitate bellicosiores facti, illis tandem praevaluerunt. Et quidem iam a tempore Maridis, Reges ex Thebaide et reliqua Aegypto, Xoitae videl. invaserunt hos barbaros, et bellum magnum ac diuturnum ipsis intulerunt. Nunc vero Misphragmuthosis illos magna [orig: magnÔ] clade affecit, tota [orig: totÔ] reliqua [orig: reliquÔ] Aegypto [orig: Aegypt˘] exuit, et in Abarim quae Graecis Pelusium, urbem amplissimam inclusit ibique obsessos tenuit. Regnavit ann. 25. mens. 10. obiitque successore filio Thummose, qui opus, a patre feliciter inchoatum, gloriose absolvit. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XII. ex Manethone, Eusebio, Iosopho, Aliis.

MISPILA urbs Medorum. Steph.

MISR hodie, quae olim Aegyptus; a Mari Rubro ad utramque Nili ripam iacet, totius Africae cultissima et ditissima regio. Praecipuum in ea miraculum Nilus exhibet, qui, ex in tima ortus Africa, quotannis circa medium Augusti, universam regionem inundat, et si ad aubitos 20. vel ad summum 22. excrescat, certissimum praebet fertilitatis argumentum. Quam ob causam in Aegypto omni labore caret Agricultura, et sulus caeli beneficium est. Hinc populi segnities et otium, quae causa, quod imbelles, garruli et serviles Aegyptii cen seantur, externique iugi facile patientes. Sed mores eorum, inter tot mutationes, cum modo Kircassis subesent, modo Turcis et Arabibus, vix certo designari possunt. Hodie triplex omnino gens inter se permixta regionem colit, prisci Aegyptii, quos Elcopos vocant, deinde Arabes, et denique Turcae. Dividitur illa hoc [orig: h˘c] tempore in V. provincias, Sahid, Tennes, Resid, Alexandriam et Damiatam. Metropolis est Alcairum seu Alcahira, maxima totius fere orbis, triplo [orig: tripl˘] maior Lutetia [orig: LutetiÔ] Parisiorum: ut pote longa 3. milliar. Germanic. aediumque ducenties mille et sedecies mille platearum capax. Templa porro habet septem mille, incolarum que ad sedecim milliones; quo [orig: qu˘] fit, ut frequentior pestis uno [orig: un˘] saepe die viginti hominum milia absumat. Sequitur Damiata, quam priscorum Pelusium esse credunt: totius Aegypti claustrum munitissimum, adeo ut Aegyptus, nisi capta [orig: captÔ] Damiata [orig: DamiatÔ], expugnari nequeat. Vicorum pagorumque hodie infinitus in hac terra numerus: Namque solum Delta, i. e. Regio inter Nilum, eorum 20000. complectitur, et in tractu Alcahirae ad quadraginta milia sunt. Georg. Hornius Orb. Polit. Part. 4. p. 70. 71.

MISSA a mittendo populum. Unde antiquis German. Senta, Anglis adhuc Sent. Hinc Missale, liber quo [orig: qu˘] continentur omnia ad Missam quottidie dicendam pertinentia. Missaticum Nuntium. Missaticum Regis, legatio, iussio, mandatum, quod Rex per nuntium vel. legatum suum, quem veteres Missum dixere [orig: dixŕre], exponit. In specie Missi dicebantur, qui ab Imperatore legati sunt in provincias, ad inquirendos censendosque mores Clericorum, Monachorum, coeterorum que Ecclesiasticorum: Hodie Visitatores appellati. Missus vel. Nuntius Papae a Legato differt. quod sine Legati insignibus mittitur. Henr. Spelmannus Glossar. Archaeol. Ceterum, Missae vox circa tertii saeculi finem primum audita. Dicebatur autem missa, quasi missio; uti remissa, pro remissio. Et quidem nonnulli a contributione eleemosynarum, quae olim fieri solebat in celebratione Dommicae cenae, sic dictam contendunt Iis quippe collectis dici solitum, Ite, missa est, i. e. collecta est, Elcemosyna. Alii a dimissione populi, quae duplex erat, cum Catechumenorum, ante Sacramenti communionem, tum Fidelium, post illam peractam. proclamante Diacono [orig: Diacon˘], Ite, missa est. A qua sollenni voce, tum cultus universus, tum praecipue Eucharistia, et praces ac liturgia eius, Missae nomen acceperunt. Et huic sententiae videtur favereritus Atheniensium, qui, uti ab initio sacrorum populo silentium imperabant, verbis: eu)fhmei=te. *siga=| pa=s2 e)/stw lew/s2, quae Horat. l. 3. Carm. Od. 14. interpretatur, Ma le ominatis parcite verbis, i. e. silete: sic, iis finitis, coetus hisce dimittebatur: law=n a)/fesis2. Vide Casaubon. in Theophr. p. 321. ut et supra Apolysis, Frustraitaque Wechelius l. de Sacram. originem vocis arcessit, ab Hebr. Masath, i. e. laudare, glorificare, etc. apud Franc. Rossaeum Archaeol. Att. l. 2. c. 8. Hodie in Ecclesia Romana, eo [orig: ] nomine intelligitur externum ac proprie dictum sacrificium expiatorium; quo [orig: qu˘] ipum Dei filium, pro expiandis vivorum ac mortuorum peccatis, aliisque rebus vel impetrandis vel averruncandis, Deo Patri, sub accidentibus panis et vini per Sacerdotem quottidie offerri dicunt: in quo summa religionis huius ac fidei constituitur. Unde tanta apud ipsos Missarum frequentia et varietas, ac tam multae eius species. Habent enim Missas alias ordinarias, quas in Sanctorum quoque ac B. Virginis nomine peragunt; alias extraor dinarias, quas certis tantum occasionibus, in novi Episcopi, Templi, etc. consecrationibus habent. Habent porro magnas et parvas, inferiores et superiores: a colore paramentorum (ut vocant) insuper distinctas: Item siccas et humidas, publicas et privatas, etc. Cum vero in sacris quibusve Liturgiis, sub sinem, missae seu a9fe/seis2 fierent, inde accidit, ut Missa, pro quovis Ecclesiastico Offcio, in Aedibus sacris peragi solito, interdum sumatur, vel. pro Lectione, ut censet Cardin. Bona l. 1. c. 2. num. 3. Sed et pro ea Liturgiae parte, in qua Corpus Christi consici dicunt, usurpata vox, uti pluribus probat Car. du Fresne in Glossario. Unde Missas facere, dicere. tenere, cantare, etc. i. e. sacram Liturgiam celebrare; quod qui Liturgiam peragit, Missam faciat, i. e. Catechumenos ab ea dimittat: Gall. Dire la Messe a quelqu'um. Tandem pro Festo Sancti alicumus non raro occurrit, quod in eo


page 180, image: s0180a

Missa sollennis peragatur: unde forte, inquit, Vadianus, Germani Mestag seu Missas nundinas appellant. quia in sestis principalibus indici ac celebrari, ob populi frequentiam, solent. Plura hanc in rem vide apud modo laudatum Auctorem, ut et Macros Fratres in Hierolexico, e quibus haec subiungere visum est.

IN ECCLESIA ROMANA OCCURRIT, INTER ALIA,

Missa Defunctorum, eadem cum Missa Animarum. Et quidem pro mortuorum suftragio non sistit tantum Ecclesia, in quit Macer, in quottidianis Missae et Horarum Canonicarum precibus, ita ut in fine cuiuslibet horae expiabilem requiem reposcat; sed etiam in quolibet Mensis principio Officium ac Missam pro illis recitat, Cum Psalmo de profundis et collecta pro desunctis, terminat has Horas Ecclesia Lugdunensis. Missam cantatam post Conventualen, Cathedralis Pragensis quottidie pro iisdem peragit; ac in universum usus obtin uti, ut quocumque [orig: qu˘cumque] primae septimanae die pro animabus defunctorum preces fundantur, ex instituto quorundam Monachorum, ab A. C. 1056. Sed et tertio [orig: terti˘] die post obitum cuiusque Missam celebrant, in memoriam Resurrectionis Christi: Item septimo [orig: septim˘], in symbolum aeternae quietis. Trigesimo [orig: Trigesim˘] porro, quia Aaronis mors 30. diebus desset. Ita quidem Latini, Graeci vero id faciunt die post obitum 3. 9. et 40. Tandem anniversaria generalia, pro omnibus defunctis ad diem 2. Novemb. stabilita sunt, ab Odilone Abbate circa A. C. 998. qua [orig: quÔ] die omnes Sacerdotes sacrificium pro defunctis omnibus faciunt, etc. Vide praefatum Auctorem Hierolex. Missae Feriales, quae singulis hebdomadis feriis canuntur. Et quidem prima Feria suum habet officium de Trinitate; secunda, de Sapientia; tertia, de Spiritu S. quarta, de Charitate, quinta, de Angelis; sexta, de Cruce; septima, de B. Virgine, quibus etiam nominibus dies hos ab Alcuino insignitos volunt. Missa Iudicii, erat Missa, in qua aliquis saeculari more se purgabat. Introitus fuit, Iustus es Domine et rectum iudicium tuum Collecta, Absolve quaesumus Domine tuorum delicta famulorum, ut a peccatorum suorum nexibus, quae profragilitate sua contraxerunt, tua [orig: tuÔ] benignitate liberentur et in hoc iudicio, prout meruerunt, tua [orig: tuÔ] iustitia [orig: iustitiÔ] praeveniente, ad veritatis censuram pervenire mereantur, per Dominum, etc. Epistola desumebatur, ex Decalogo: Euangelium, ex Marco, in quo de observantia illius, Magister hone quid faciam, etc. Offertorium consistebat in his Psalmi verbis, Immittet Angelum Dominus in circuitu, etc. Sed et habebatur Praefatio rei apta: ac cum communicabat accusatus criminis, dicebat celebrans, Corpus etc Sanguis D. N. I. C. sit tibi ad probationem hodie. Post communionem hae preces fundebantur:Perceptis, Domine Deus noster, sacris muneribus, suppliciter deprecamur, ut huius participatione Sacramenti, et a propriis nos reatibus indesinenter expediant et in famulis tuis veritatis sententiam declarent, per Dominum, etc. Sic Missa [orig: MissÔ] peracta [orig: peractÔ], Sacerdos ad destinatum locum ferventis quae accede bat, etc. Qua de re plura hic passim. Missa pro Morte inimicorum; in Hispania olim frequens, abolita est Concil. Tolet. XVII. can. 5. Missa Mozarabicae, a Leandro Hispalensi Episcopo in Hispania instituta, cuiusmodi fuerit, docent prae coeteris Alvarus Gomezius de Rebus gestis Cardin. Ximenii l. 2. et Cardinal. Bona Rerum Liturg. l. 1. c. 11. Vide infra Mixtarabes. Missa Praesanctificatorum Graecis leitourgi/a tw=n prohgiasme/nwn, Graecanicae Ecclesiae propria, in qua Corpus Christi non conficitur, ut aiunt, sed confectum antea, divinis laudibus decantatis absumitur. Solet ea celebrari. toto [orig: tot˘] Quadragesimae tempore, excepto [orig: except˘] Sabbatho [orig: Sabbath˘] et die Dominico [orig: Dominic˘], vel etiam die Annuntiationis Deiparae. Tum autem Sacerdos venturae hebdomadis dies, quibus celebraturus est, digitis ipse suis numerat: Inde tot particulas panis in oblatione abscindit, quot Missas dicturus est; eas cum particula eo [orig: ] die absumenda consecrat et consecratas, vinoque benedicto intinctas conservat pro more in pyxide; ex qua postmodum tempore opportuno [orig: opportun˘], cochleari, aliis ibi ad alium usum relictis, haurit et in disco reponitatque in Altare maius allatam consumit. Id quod potissimum statutum aiunt, in Concilio Trullano can. 52. Vide Leonem Allatium Dissertat. dupliei supcr hac re edita [orig: editÔ], post librum de Concordia utriusque Eccles. Istiusmodi Missam celebrare solent Latini, in Ecclesia Romana die Parasceves: vide quoque Euchologium Graecorum et Cardin. Bona l. 1. c. 15. num. 5. Missa Privata, quae sine Sacrorum symbolorum distributione, et nullo [orig: null˘] fidelium communicante, peragitur. Qui mos incepit saeculo XIII. post Concilii Lateranensis institutum, de communione semel saltem in anno, praevia [orig: praeviÔ] peccatorum ad genua Sacerdotis confessione, celebranda [orig: celebrandÔ]. Missa Publica, quae coram omni populo peragitur: quod ante diei horam tertiam fieri prohibuit Telesphorus. Mentio istiusm odi missarum, potissimum in privilegiis fit, Monasteriis indultis, quae ab Ordinariorum iurisdictione eximuntur, in quibus vetantur ii Cathedram statuere et Missas publicas celebrare; tum, quod Iurisdictionis argumentasint, tum ut feminarum in Monachorum et virorum in Monialium Coenobia accessus vitetur, apud Baronium A. C. 601. n. 15. Missa Sicca, Eckio Annotat. ad


image: s0180b

librum oblatum Caesari art. 22. est Missae simulatio Sacerdote agente, quae sunt celebrantis, cum Introitu, Collecta, Epistola, Euangelio et Canticis, qui tamen. quia non vult communicare, non consecrat, ita ut Missa sit sine corpore et Sanguine Domini Dicitur etiam Missa Navalis seu Naietica, quod in mari flumineque, utpote in loco fluctuante et vacillante, ubi perfectam Missam celebrandam non putant, ad hunc tantum modum Missam tradunt dici posse. Item Vespertinalis, uti habet Macer. etc.

MISSALE liber Ecclesiasticus, in Communione Romana continens Missarum officium. Hunc Zacharias Pontifex Primum composuit, deinde Gregorius M. in meliorem formam redegit, eique Sacramentarii seu Libri Sacramentorum titulum imposuit, ut auctor est Iohannes Diaconus in eius Vita Tabularium S. Remigii Remensis: Missalem Gregorii, cum Euangeliis et lectionibus --- alterum Missalem Gelasii vol. 1. Missalis Gregorianus, in Cod. Epistol. S. Bonifacii Archiepiscopi Moguntini Ep. 114. Missalis, qui vocatur Gregorialis, apud Amalarium de Eccl. Offic. l. 3. c.40. Liber Missulis, apud Ordericum l. 5. Codex Missalis. apud Leonem Osliensem Chron. Casin. l. 1. c. 56. etc. Eadem [orig: EÔdem] notione Missarius, in Capitulis Garoli Magni l. 1. c. 109. legitur. At Missale Plenarium, nude interdum Plenarium vel. Plenarius, licer Ecclesiasticus, apud eosdem, in quo Euangelia et Epistolae pleniter con tinentur. Leo Ostiens. l. 3. c. 19. Librum ad Missam describi curavit, --- namque usque ad illud tempus, in Plenario Missali tam Epistolae, quam Euangelia legebantur, quod quam esset inhonestum, modo satis advertitur. Testamentum Heccaldi Comitis Augustodun. apud Perardum p. 26. Missale plenario cum Euangelio et Epistolis. Simpliciter Plenarium, apud Honorum Augustodunensem Gemma. Animae l. 1. c. 4. Post quos septem Diaconi, cum Plenariis, incedunt. Durandus l. 4. Ration. c. 6. num 17. ubi de processionibus: Illos sequuntur Subdiaconi, cum Plenariis, significantes illos, quiper eandem gratiam plenitudinem divinitatis in Christo habitatisram corporaliter docuerunt. Vide quoque Wildebrandum Oldenburgium Itiner. Terrae Sanctae. Acta Murensia p. 29. Adam. Bremensem c. 161. Chronicon Episcoporum Mindensium c. 15. etc. Sed et de aliis quoque libris Plenarium dicitur. Acta Murensis Monasterii p. 30. Deinde de Novo Testamento sunt hic [orig: hţc] duo Plenaria, unum ab invicem est divisum etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et infra Sacramentarium.

MISSANIUM oppid. Salentinorum; alias Messania.

MISSESSUS Armenius, Constantino Caesare a se interfecto [orig: interfect˘], Caesar appellatus a militibus, ab iisdem paulo post est interfectus, A. C. 691.

MISSICIUS in veteri Inscr. TRIB. LEG. XI. AUG. ET. MISSICIUS. LEG. VI. AUG. veteranus miles est et honesta [orig: honestÔ] missione missus; idem proin cum Milit ari, de qua vocesupra. Glossae Basilic. *missi/kios2, palaio\s2 stratiw/ths2 a)poluqei\s2. Sic. Missicius Praetorianus, apud Sueton. in Neron. c. 4. Equo [orig: Equ˘] autem odore ab iecti cadaveris in via consternato [orig: consternat˘], detecta facie agnitus est a quodam Missicio Praetoriano, et salutatus, est veteranus Praetorii seu a Militia Praetoriana missus. Vide Salmas. Not. ad Trebellium Pollionem in XXX. Tyrannis, in Vita Victorini. c. 6. Occurrit vox apud Martialem quoque l. 3. Epigr. 91. in ipso lemmate. De Misitio, ubi Missicium legendum nec proin proprium. sed commune vocabulum esse, docet Gronov. Incipit. Epigramma.

Cum peteret patria Missicius arva Ravennae,
Semiviro Cybeles cum grege iunxit iter etc.

MISSILIA a mittendo, variarum rerum donaria dicta sunt. quae in perpetuam memoriam et liberalitatis causa [orig: causÔ] spargere olim solebant, populo colligenda, in Ludis. Consules primum Romani, dein Imperatores. Quibusdam eadem cum Tesseris, sed male: cum Missilia rem ipsam spargerent ac mitterent; Tesserae vero promitterent. Ita non lacerabatur rapientium manibus absens avis et implebat sinus securos, ut Martial. loquitur Epigr. 78. l. 8. Quae autem mitti solerent, notat Poeta hic. ubi de Missilibus ludorum Stellae, qui praeter triumphum Domitiani carmine celebratum, etiam Ludos in Principis honorem et victoriae memoriam dederat. agit, carm. praefato [orig: praefat˘].

Non illi satis est turbato [orig: turbat˘] sordidus auro
Hermus, et Hesperio [orig: Hesperi˘] qui sonat ore Tagus.
Omnis habet sua dona dies, nec linea dives
Cessat, et in populum multa rapina cadit.

In quae verba sic Salmasius: Missilia, inquit, ludorum Stellae commendat Poeta, quorum magnificentiam describens ait, non illi satis fuisse aurea dona in populum spargere; sed etiam margaritas misisse, que auro [orig: aur˘] pretiosiores. Qui ergo hic [orig: hţc] non videt, Lineam divitem, tc genere missilium fuisse, quae in ludis Stellae populo sparsa sunt? Gemmas et margaritas in illis Missilibus spargi solitas ostendit Suetonius. Ergo per Lineam divitem inteliigi debere certum est, margaritarum lineam, etc. Vide quoque Turnebum Adversar. l. 29. c. 9. Graeci *(upa/tia, quod in processibus publicis ludisque, (de quibus dictum) in populum sparsa a Consulibus, quo de ritu diximus supra, in Consulatum edere. Mittebantur autem praeter dicta. nummiaurei, argentei, aerei, bellaria, minuta animalia et coetera id genus. Primus Heliogabalus, in Consulatusuo, boves opimos, cervos, camelos, asinos et coetera herbatica animalia populo diripienda obiecit. Quod enim Neronem fecisse, tradit Sueton. c. 11. Sparsa et populo missilia omnium rerum per omnes dies singula quottidie milia. avium cuiuscumque generis multiplex penus, tesserae frumentariae, vestis, aurum, argentum, gemmae, margaritae, tabulae pictae, mancipia, iumenta, atque etiam mansuetae ferae, novissimenaves, insulae, agri; de tesseris solum accipiendum, quae spargebantur, non ipsis animalibus ad diripiendum datis. Nempe spectandae quidem ferae populo exhibebantur; mox tesserae iaciebantur in populum, earum ferarum nominibus in scriptae, quae in spectaculo exhibitae fuerant. Quas


image: s0181a

postquam rapuere [orig: rapuŕre] populares, singulis dein dabatur in manum, quod tessera rapta cuique adsignabat, sive illud animal esset, sive mancipium, sive vestis, sive aliud quid. Martial. l. 8. Epigr. 78.

Nunc veniunt subitis lasciva numismata nimbis:
Nunc dat spectat as tessera larga feras.

At Heliogabalum, ipsos boves, camelos, asinos et cervos populo diripiendos obiecisse, narrat Lamprid. c. 8. unde Venatio Direptionis manavit, cuius meminit Vopisc. in Probo c. 19. quam et Silvam (vide ibi) vocarunt [orig: vocÔrunt]. Sub novis postea Imperatorib. h. e. a Constantini M. temporibus, usque ad Iustinianum, mulla alia in usu ac more manserunt missilia aut sparsiones Consulares, quam aveorum, argenteorum et aereorum numismatum, direptione venationeque sitiusmodi ludicra [orig: ludicrÔ] penitus sublata [orig: sublatÔ]. Vide Salmas. ad d. l. Iustinianus dein, ne Consules aureos argenteosque nummos spargerent, vetuit, solum iis sparsiones facere permittens, e)n miliarhsi/ois2 (quae erant monetae argenteae minutiores) te kai\ mh/lois2, kai\ kauki/ois2, kai\ tetragw/nois2 summe/trois2, kai\ toi=s2 toiou/tois2, Novell. 105. c. 2 ž. 3. de quibus num morum generibus, vide Car. du Fresne Dissertat de inferioris aevi Numism. num. 98. Donec et aeris sparsionem sustulit Marcianus Augustus, qui, apud Marcellinum Com. suis statuit edictis, ut hi, qui Consales fieri cupiebant, nihil aer is in popalum spargerens. Sedstatutam peeuniam ad repar andum Urbis aquaeductum dependerent, etc. Spargebantur autem Missilia e gradibus theatri seu Augusteonis, uti dictum supra. De Tesseris autem, suoloc [orig: su˘loc] ˘. Vide quoque voce Epicombia. item Globuli. Alia erant, quae Graecis proxu/tai dicebantur, Missilia videlicet florum et fructuum; quae ia ci solita erant a populo faustis acclamationibus Principem salutante: quod et victori in certaminibus consuetum, *fullobolei=n, i. e. Foliis floribusque accumulare Virgilio l. 6. Aen. v. 884. dicitur. Plut. Dione: *kai\ kaq' ou(\s2 ge/nonto, proxu/tais2 teballo/ntwn, Interpr. quocumque accesserat missos flores frugesque spargebant. Vide supra ubi de Coniectu florum. Sed et Missilia in bello apud Plinium aliosque tela sunt, quae manu velmachinis emissa, etiam nocent, Graece thlebo/la, De quibus olim inter Chalcidenses et Eretrienses, manente bello [orig: bell˘], convensse, mh\ xrh=sqai thlebo/lois2. Ne missilibus uterentur, legimus apud Strabonem l. 10.

MISSIO [1] in Ludo Gladiatorio, dicebatur apud Romanos quoties laesus aut victus Gladiator victori eripiebatur a Principe, vel. Munerario, ex faventia Populi, quam significabat presso [orig: press˘] pollice, i. e. pollice intra palmam condito [orig: condit˘]: Sed haec liberabat solum in eum diem, vel in illud munus; cum contra Rudis in omnem vitam Gladiatorem ab atena pronuntiaret liberum, nisi volens ipse, vel pecunia [orig: pecuniÔ] illectus pugnaret, unde Missionis et Rudis diserimen notandum. Tum Missio dabatur laeso ac victo, palma vero et Rudis victori: quemadmodum eidem Pileus non immunitatem solum a cruentis his ludis, sed et libertatem ac ius civitatis, conferebat. Missionis huius meminit Martial. de Spectac. Epigr. 29.

Missio saepe viris magno clamore petita est:

Ubi de Prisco et Vero Gladiatoribus agit, qui ubi diu aequa [orig: aequÔ] pugnassent [orig: pugnÔssent] Marte, populus vel favore, vel morae taedio [orig: taedi˘] missionem utrique petiit; quam postquam Domitianus negasset [orig: negÔsset], arenae lege iubens agi, nec dirimi certamen ferens, nisi altero [orig: alter˘] victo [orig: vict˘], populumque interea donis ac missilibus noratus esset, utrique tandem simul ictu pari laeso palmas misit et rudes. Nonnumquam vero adeo cruenti fuere Muncrarii, ut spectacula sine Missione indicerent, quod Augustum prohibuisse, memorat in eius vita c. 49. Sueton. Sed et usurpata vox de militibus fuit, quibus Missio honesta contingebat, cum iusta militiae vacatio esset; cum nempe aut legitima quis confecisset stipendia, aut maior esset annis 50. Causaria vero, cum necessaria causa esset, cum videl. aut morbo [orig: morb˘], aut imbecilla [orig: imbecillÔ] valetudine impeditus quis in castris esse non posset. Utriusque meminit Liv. l. 7. c. 39. Consul educto [orig: educt˘] in aestiva milite, exercitum purgare Missionibus turbulentorum hominum instituit, aliisemerita dicendo stipendia esse, alios graves iam aetate, aut viribus parum validos. Praeter has fuerunt aliae quoque vacationes extra ordinem gratiae causa [orig: causÔ], vel a Senatu vel ab Imperatorib. datae, Sic P. Aebutio emerita esse stipendia iussit Senatus, apud Liv. l. 39. c. 19. de Imperatoribus vide Epitomen Liv. 55. et de his plura apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. ult.

MISSIO [2] Ferarum in Amphitheatris, olim per sexus discreta. Unde in Vitis Imperator. saepe legitur centum leones una [orig: unÔ] missione editos et centum leaenas, ut apud Vopisc. in Probo. c. 19. Editi centum Leopardi Lybici: centum deinde Syri: editae centum leaenae. Sic. de Scauro, refert Plinius, illum primum Aedilitate sua [orig: suÔ] varias centum quinquaginta universas misisse, Pompeium Magnum quadringentas decem, Divum quadringentas viginti: ubi tot variae, tot pardi sunt, et mares omnes. Vide infra in voce Variae, et hanc in rem plura, apud Salmas. ad Solin. p. 213.

MISSORIUM Graecobarbarum *minsou/rion et *minsw/rion, concha minus grandis, cui liquores infunduntur. Testament. Remigii Episcopi Rhem. apud Flodoardum l. 1. c. 18. Vide Clypeus, it. Strongyla.

MISSUM et MISSARIUM, infimae Latinitati praemium certaminis est, seu praemium missibus propositum. Glossae, a)=qlon, missum, cum quo missus equorum inepte confudit Ioa. Lydius, qui missus brabei=a ex posuit Missus enim equorum in Circensibus, missio fuit, quarum quaelibet septem spatiis absolvebatur. Lydius, ou=ple/on de\ tw=n e(pta\ ku/klwn h)/toi stadi/wn peri\ th\n purami/da h(\n nu=n o)belo\n kalou=s, dieplhkti/zonto oi( a(gwnistai/. Mittebantur autem singulis missibus quatuor quadrigae, quarum septem his spatiis circa metas evolutis, quae prior metam in septimo curriculo circumflexisset, ea plamam adipiscebatur. Cuiusmodi missus una [orig: unÔ] die viginti quatuor exhiberi legitimum ac sollenne fuit, quibus nonaginta sex quadrigae currebant. Olim vero et vigesimus quintus addebatur, qui et Aerarius vocatus, quod de collatione Populi exhiberetur; sic viginti


page 181, image: s0181b

quinque missus centum constabant curribus. Horum singulis brabei=on erat propositum, et tot plamae, quot missus erant. Unde Baiov, quae vox palmae ramulum significat, plsitum pro missu ludicri Circensis, apud Cedrenum: ubi narrat. Iustinianum cognomento [orig: cognoment˘] Rhinotmetum, quum ludi Circenses agerentur, i(ppikou= genome/nou, Apsimarii et Leontii antartarum colla pedibus caleasse [orig: caleÔsse], a)/xris2 a)polu/sews2 twou= prw/tou bai/+ou, usque dum primus missus absolveretur, i. e. a principio primi missus usque ad finem. colla Tyrannorum sub pedibus suis tenuisse, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 910. et 935. A praemiss autem, quae singulis missibus proponebantur, Miliarii dicti sunt Agitatores, ut et Equi ducenarii et centenarii, qui ducenta, qui centum, sestertia, merebant. Imo non ducenta solum, sed et quadraginta, equis data fuisse, discimus ex illo Martial. l. 5. Epigr. 26.

Hoc rogo, non melius, quam rubro [orig: rubr˘] pulpita nimbo [orig: nimb˘]
Spargere, et effuso permaduisse croco [orig: croc˘]?
Quam non sensuro dare quadringenta caballo etc.

Alias legitimum praemium, quinque aurei. Idem Salmas. ad l. Vide quoque infra voce Monator, ubi per desultores solitos fuisse missus annuntiari, dicemus.

MISSUS [1] qui ab alio mittitur, legatus, nuntius. Gloss. Graeco-Lat. Missus, a)po/stolos2. Arabibus Resoul, inter praecipua Muhammedis epitheata, apud Turcas. Mississ S. Petri, legatus a latere Sedis Pontificiae, in Concilio Liptinensi, c. 1. Apud Gallicos Scriptores, Missi proprie dicti sunt, qui e Palatio in civitates et provincias, extra ordinem, mittebantur a Prin cipe, cum amplissima potestate, ut de omnibus causis, quae ad correctionem pert inere vider entur, quanto [orig: quant˘] possent studio [orig: studi˘], per semetipsos regia [orig: regiÔ] auctoritate corrigerent: et si aliqua difficultas in qualibet re eis obsisteret, ad Reg is seu Imperator is notitiam deferre cur arent: deinde, ut in quirerent, quo modo hi, qui populumregere deberent unusquisque in suo ministeris se custoditum haberet, quique gratiarum actione et qui correctione et increpatione digni haberentur, ut est in Capitular. 3. Lud Pii c. 3. 4. 5. unico [orig: unic˘] verbo [orig: verb˘], mittebantur ad iustitias faciendas, exsequendas, ad recta iudicia determinanda, ad oppressiones populorum relevandas etc. Quo spectat, quod in veteri Inscr. legitur: P. Aquius Scaevae et Flaviae filius --- extra sortem anctoritate C. Caesar. et S. C. missus ad componendum statum in reliquum provinciae Cypri, etc. Praesertim enim Missi delegabantur, ut in Comitum et Iudicum pravitates inquirereat. Unde in iis tantum Comitum ministeriis morari iubebantur, de quibus querimoniae ad Principem pervenerant; non autem qui bonas iustitias facias habebant; proinde placita tenere vetabantur, absen tibus Comitibus Reip. causa [orig: causÔ] ex Leg. Longobard l. 2. tit. 53. ž. 24. Atque ex hac Missorum in Comitis auctoritate, iis praeponi dicuntur Missi, in Ep. Episcoporum Franciae ad Ludovicum II. c. 14. Quo faciuntista Theodulfi Aurelian. Episcopi Paraenes. ad Fudices, v. 99. ubi ait. a Carolo Rege Missi onus sibi commissum:

Praefectura mihi fuerat peragenda tributa.
Resque actu grandis, officiumque pot ens.
Nulli vi studiisque piis, armisque secundus
Rex dedit hanc Carolus, primus ad omne bonum.

Malis Scabinis praeterea eiectis, bonosim eorum locum eligebant, qui iuste iedicarent, ut et meliores et veraciores homines ad inquisitiones faciendas et reiveritatem dicendum, quique ad iutores Comitum essent; ad iustitias faciendas, ex Addit. 4. Ludovici Imperatoris capp. 73. et 74. In ipsos etiam Episcopos et Abbates in quirebant, si forte res aut libertates iniuste abstulissent, vel si iustitiam facere noluissent aus prohibuissent, ex Lege Longob. l. 2. tit. 52. ž. 17. 21. Inquirebant. qualiter Episcopi, Abbates, Comites, et Abbatissae per singulos pagos agerent, qualem concordiam et amicitiam ad invicem tenerent, et ut bonos et idoneos Vicedominos et Advocatos haberent et undecumque necesse fuisset, tamregias, quam Ecclesiarum Dei iustitias, viduarum quoque et orphanorum, sed et coeterorum hominum inquirerent et perficerent, et quodcumque emendandum esset, emendare studerent, in quantum melius possent, et quod emendare per se nequivissent, in praesentiam Imperatoris adduci facerent, et de his omnibus eidem Principi fideliter renuntiari studerent, ex Flodoardo Histor. Rhem. l. 2. c. 18. De Monasteriis porro, iidem ac Ecclesiis inquirebant, ac potissimum, de conversation virorum et puellarum; de sartistectis Ecclesiarum, si emendatae vel. restauratae essent, ex Capit. Caroli M. l. 1. c. 122. Curabant in super, ut provinciae latronibus ac praedatoribus purgarentur, ex Capitul. Caroli Calvitit. 11 c. 1. etc. Denique, ad hoc potissimum mittebantur, ut querelas pauperum et oppressiones, sive quorumcumque causas examinarent, et secundum legis aequitatem disinirent, ex Annalibus Francor. Bertini, A. C. 814. Praeterea, de orphanorum et viduarum causis, et deregalibus iustitiis, et maxime, deraptoribus puellarum et viduarum et Sanctimonialium, et de his, qui durius in Presbyteros saevirent, cognoscebant, ex Edicto Pistensi c. 2. De quibus rebus omnibus ita auctoritate regia [orig: regiÔ] decern ebant, ut, siquidem civiles essent causea, vel Laicos spectarent, eas in pleno mallo seu Placito cum loci Iudicibus iudicarent, ex Chron. Farfensi p. 653. etc. si vero Clericos et Ecclesias, in Synodo cum Episcopis et Sacerdotibus dirimerent, quod testatur Theodulfus in Paraenesi ad Iudic. v. 107. ubi ait, Missum se a Rege delegatum in aliquot provinciis, quas sic describit:

Quo Synodus Clerum, populum lex stringeret alma,
Urbibus et validis mosque decorque pius.
Quas Arar et Wardo, Rhodanus quas alluit acer,
Elauris, sine his commemorandus Atax.
Quasque Alpes Latio Libyae discriminat aequor,
Quasque Pyrenaeus orbe ab, Ibero, tuo.
Seu quas Lugdunum Arcturo aut Aquilone revellis,
Resque Aquitana tuis pulchra Tolosa locis.

Et v. 143.



page 182, image: s0182a

Undique conveniunt populi, Clerique catervae,
Et synodus clerum, lex regit alma Forum.
Quis bcne compositis, nos tandem opulenta recepit
Urbs Arelas, cives quam statuere [orig: statuŕre] sui.

Mox:

Quo Synodo Cleri, legum moderamine plebis
Pectora contudimus, iuris et artis ope.

Obibant autem quater in anno legationes suas, propter iustitias, quae usquemodo de parte Comitum remanserant; in hieme, Ianuario mense, in verno Aprili, in aestate Iulio, in auctumno Octobri: coeteris vero mensibus unusquisque Comitum placitum suum habebat et ius reddebat. Ne vero Missi hi, si pauperipres essent, muneribus corrumperentur, ex ditioribus et honoratioribus Palatii seligebantur. Hinc in Chron. Moissiacensi A. C. 802. legitur Carolus M. huic fini clegisse in regno suo Archiepiscopos, et reliquos Episcopos et Abbates, cum Ducibus et Comitibus, qui iamopus nun habebant super innocentes munera accipere etc. Crebro quippe muneribus eos tentari consuevisse, supra laudatus Theodulfus innuit, Paraen. ad Iudices, v. 169.

Hoc [orig: H˘c] animi murum tormento [orig: torment˘] frangere certant,
Ariete quo tali mens male pulsa ruat.
Hic. et crystallum et gemmas promittit Eoas,
Si faciam, alterius ut potiatur agvis etc.

Ad obeundas vero functiones suas, sumptibus publicis, tum im itinere, tum in ipsis provinciis, alebantur, Tractoriaque in eum finem a Principe illis data, qua [orig: quÔ] iubebantur provinciales mansionaticum et metatum iis, refque necessarias ad victum praebere: idque coniectum vulgo apellabant, qui vel in ipsis tractoriis vel in Constitut, definiebantur. Hinc idem Theodulfus Paranesi laud. v. 283.

Haec ego pertractans sumebam parva libenter,
Quae non saeva manus, cara sed slla dabat.
Scilicet arboreos fructus, hortique virentis.
Ova, merum, panes, corni pedumque cibos.
Sumpsimus et teneros pullos, modicasque volucres,
Corpora sunt quarum parva, sed apta cibis, etc.

Seligebantur praeterea Missi ex utroque ordine, qui quod a Rege mitterentur, dicti sunt ut plurimum Missi dominici, Regales, Regii; Missi Palatii, a latere, Legati a latere Regii etc. Quos vero Missos discurrentes appellari videmus, in Capitul. 3. ann. 811. c. 8. non Missi, de quibus retro [orig: retr˘], sed, qui ad certas quasdam unctiones a Principe extra ordinem mittebantur, fuisse videntur. Vide Fredegarium Chron. c. 87. aliosque, e quibus discimus, ita iurisdictionem Missos discurrentes exercuisse, ut, si res essent momenti maioris, vel, quae mandatum eis iniunctum excederent, ad Maiores Missos per ipsum Missaticum constitutos, qui cum Missis dominicis iidem fuere [orig: fuŕre], referre, vel cum iis res ipsas peragere tenerentur. Missos Fiscales quod attinet, memoratos in Leg. Ripuar. tit. 89. videntur fuisse, qui in fiscos Regios mittebantur a Principe, ut villicis invigilarent, resque dominicas recte disponerent: Sicut Missi Comitum, qui vices Comitum absentium agebant, in placitis et mallis publicis, et eorum mandata exsequebantur etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et infra aliquid voce Parata.

MISSUS [2] Gallis Mes de mariage, ius quod domino castri d' Assi competit, quod eiusmodi est, ut ex singulis cibis, qui in vasallorum nuptiis apponuntur, discus unus ad dominum deferri debeat. Cui simile debetur Domino de la Boullaye in Normannia, quod Regard de Mariage vocatur, quo [orig: qu˘] tenetur Sponsus die nuptiarum, cum Citharista, ad ferre ad dominum, 2. amphoras vini, 2. panes et spatulam mutonis, ac semel saltare, deinde domum redire. Idem.

MISTAVO [1] I. seu Billungus fil. Visilai, Herulorum et Vandalorum Rex, a Vistula ad Visurgim imperitavit, et ducta [orig: ductÔ] Vagonis Episcopi Oldemburgensis Vagriae sorore, Christianam fidem amplexus est, mox eius non desertor solum sed et persecutor. Ex eius filiis Grimmus, Rugiorum Principum conditor fuit.

MISTAVO [2] II. vero maximus natu, patris successor, ob negatam a Bernardo I. Saxonico, cum quo Ottoni II. Imperatori in Italia militaverat, filiam et ingestum a M. Theodorico con vitium, canem non morsurum minus, quam latraturum, protestatus, Saxoniam horrendum in modum depopulatus est, et Christiana [orig: ChristianÔ] fide exstincta [orig: exstinctÔ], universum Slavicum nomen ad Deorum cultum reduxit. Tandem ipse senex conversus, Bardovici, quidquid aetatis erat reliquum, exegit. Eo [orig: ] praeter alios geniti Udo lineae Vandalicae, ac Megapolitanae, et Ratiborus ac Bogislaus Pomeranae, conditores fuere [orig: fuŕre]. Vide infra in voce Vandali.

MISTHIUM urbs Orondicorum, in Galatia. Steph.

MISTIA Pomp. Melae l. 2. 6. 4. Mystia, Plin. l. 3. c. 10. Mistrae aliis, oppid. Magnae Graeciae in finibus Locrorum, inter Hieracium, urbem ad Meridiem et Auricellam oppid. ad Boream sere medium, Gelosia vel Gieiosa, teste Barrio.

MISTICO Graece *mustiko\s2, Secretorum Principis conscius, Auricularius, dignitas olim Palatina, apud Byzantinos. Wilhelm. Tyrius l. 15. c. 25. de Manuele Imperatore. Ubi fratrem natu se priorem palatium, audita [orig: auditÔ] Patris morte, iam obtinentem, per Misticonem suum, qui palatio et thesauris praeerat universis -- ex improviso captum in vincula coniecit. *mustiko\s2, inter praecipuas et illustriores Aulae Constantinopolitanae dignitates, recensetur a Constantino de Administr. Imper. c. 51. et Codino de Offic. Aulae Constantin opolit. Mysticos aliquot habent Scriptores Byzantini, Niceph. Gregoras l. 8. p. 206. Ioh. Cantacuzenus l. 3. c. 36. et 89. Ioh. Tzetzes in Ep. p. 268. et alii, quos Meursius laudat. Tzetzes, loc. cit. Mysticum Servilium compellans, o)fqalmo\s2 gerousi/as2, u(peroxh\ th=s2 a)rxh=s2, musthriw=tis2 boulh/. Vide Car. du Fresne Glossar.

MISTURA in Coronis Veterum varia. Harum enim quaedam


image: s0182b

ex uno, quaedam ex pluribus floribus nectebantur, Prioris generis fuere [orig: fuŕre], Antinoia, cyliston, iacche, Isthmia, lotina, melilotina, e myrto, e palma, pothos, struthia, tiliacea etc. Posterioris constabant ex artifice mixtura plurium florum; eviusmodi coronarum nexus emerserunt ad summam sollertiam, multis ingeniose, tam a Glycera illa Pliniana, quam ab aliis, ut verisimile est, repertis. Certe Circen Ovidius artis huius peritam facit, Met. l. 14. Fab. 5. v. 266.

Gramina disponunt; sparsosque sine ordine flores
Secernunt calathis, variasque coloribus herbas,
Ipsa quod hae faciunt opus exigit; ipsa quis usus,
Quove sit in folio, quae sit concordia mixtis
Novit et advertens pensas examinat herbas.

Non enim temere copulabantur flores, sed colorum significatibus accedebat vis uniuscuiusque floris ingenii et naturalis illa facultas, quae flores aut copulare aut disungere suadet. Et in hoc omne artificium. Unde apud Euripidem Hermione, cum mori destinasset [orig: destinÔsset], inquit, Androm. Actu 4.

*)er)r( ai)qe/rion ploka/mwn e)mw=n
*)/apo, lepto/miton fa/ros2

Vale sublimis meae conae
Quam subtiliter nevit manus artifex, fascia.

Nec ob aliud quid priscus ille Amasis, quam ob munus coronae e floribus ingeniose contextae Regi Aepyptio missum, die eius natali, e plebeio assumptus est in amicitiam Regis; denique et ipse Rex factus, apud Athenaeum l. 15. Miscebant autem flores coronarios nectebantque utplurimum eos, quos unum idemque anni tempus ferret, ut, quos natura prope gemellos faceret, eosdem ars sociaret. Inprimis vero iungebantur, ex quorum nexu, mistura, dispositione, confiebat omnis illa coronarum apud Veteres gratia. Sed nec flores solum miscebantur, verum et folia, ram uli, frutices, baccae; imitatione iterum naturae, quam flores et folia ipsis arboribus et fruticibus miscere, eleganter ostendit Achilles Tatius l. 1. Sic apud Theocritum elichryso flori iungitur hedera, eidyll. 1. apud Appuleium Met. l. 11. floribus poma: apud Petronium Arbitrum Satyr.

Et thymbrae veteres, et passis uva racemis etc.

Nonnumquam etiam soli ramuli diversarum arborum sociabantur: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] hedera adhaeret ramis lauri, apud Eurip. Med. act. 5. et Virgil. Eccl. 8. eadem quercui, cupressus lauro, alibi. In quibus omnibus, flores, herbae, folia, ramuli, non temere in coronamenta ingerebantur. Multa ibi aspiciebatur diversitas formarum et colorum artificis mixturae, sive alterni flores, ut Plin. ait l. 21. c. 1. inter se necterentur, sive privatis generum funiculis in orbem, in obliquum, in ambitum. Itaque nihil non in coronis discretum, nihil non proprio [orig: propri˘] significatu validum, nihil non propria [orig: propriÔ] indole fuit notabile. Omnia peculiare quid designabant, tempori, rebus, personis, praesenti sive laetitiae sive dignitati, spei nascentiant adultae, meritis, virtuti, felicitati conveniens. Res mutae efficaciter loquebantur. Ab. odoribus occulta sagiebant, a coloribus abstrusa, a materia sive simplici, sive mista, rem omnem cognoscebant: quaedam leviter indicabantur, alia velut digito [orig: digit˘] demonstrabantur, plura coniectanda relinquebantur. Cuiusmodi illud est, quod traditur de corona e persaea, planta [orig: plantÔ] Isidi Aegyptiae sacra, cuius fr uctus cordi, folium linguae simile est. Quo [orig: Qu˘] indigitatum, inter omnia illa, quibus natura hominem conavit, nihil esse divinius ratione, neque quod habeat maiorem impetum ad felicitatem, Plut. de Is. et Osir. etc. Atque hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] factum, ut eo tandem profecerit id artificium misturae, ut coronae sic nexae publica opera factasint, proprio [orig: propri˘] vocabulo [orig: vocabul˘] sunqhmatiai=oi ste/fanoi, h. e. h)rgolabhme/noi kai\ endo/simoi, quas aere publico [orig: public˘] locabant texendas, appellatae, Athen. l. 15. De quibus vide quoque Nicephorum l. 4. c. 17. Prudentium Psychom. Tertullianum de Corona Mil. Alios. Quemadmodum ipsam misturam, gei/tonas2 tw=n peta/lwn periploka\s2, tw=n fu/llwn peribola\s2, tw=n ka/rpwn sumploka\s2, proximos ramulorum eircumplexus, foliorum implicationes, fructuum connexiones; et una [orig: unÔ] voce o(mili/an tw=n futw=n, congressum plantarum, vocat Achilles Tatius apud Car. Paschalium Coronarum l. 2. c. 15. quem vide, ut et cap. seqq.

MISTYLLUS coci nomen, in quem iocatus est Martial. l. 1. Epigr. 51.

Si tibi Mistyllus cocus, Aemiliane, vocatur:
Dicetur quare non Taratalla mihi?

Ex Homer. Il. ae. v. 465.

*mi/stullo/n t' a)/ra t' a)/lla, kai\ a)mf' o)beloi=sin e)/peiran.

MISUA Antonino, Nisua Ptol. Nuchia nunc Moletio, et aliis Nubia , oppid. Africae in ora, apud promontor. Mercurii, inter Carpim et Clupeam, 20. fere mill. pass. a. Chupea in Occasum.

MISYNOS Ptol. Mesurata, Ortelio, Insul. maris Libyci, Cyrenaicae adiacens, in Syrti magna.

MITA apud Lindanum in Teneraemunda l. 2. c. 2 num. 46. moneta aerea Flandrica, 4. obolo valens.

MITADOLUS nomen proprium, in Inscr. vasis cuiusdam, apud Sugerium de Reb. in administr. sua gestis, laudatum Car. du Fresne in Glossar.

Hoc vas sponsa dedit Aanor Regi Ludovico,
Mitadolus avo, mihi Rex, Sanctisque Sugerus.

MITANA in Statutis Ordinis s. Gilberti Sempringham, p. 720. Cyrothecarum et mitanarum -- omnis superfluitas caveatur: Lanea est vel pellicea chirotheca. Idem.

MITELLA vel MITRELA, Tullio Orat. pro Rabiro et Apuleio Met. l. 8. Solino, c. 30. Mitrula, feminei capitis operimentum fuit, apud Graecos teste Apuleio [orig: Apulei˘] Met. l. 7. ubi textilis Mitellae meminit. Apud Afros similiter tum matronarum coniugio illigatarum, tum Virginum Christo dicatarum, capita texit, nisi quod, cum Matronarum mitra esset amplior: Virginum vero


image: s0183a

angustior, illt simpliciter Mitra, haec Mitrela vel Mitella, voce di minuente, diceretur, Aurum huic Virginum mitrae intexi solit um fuisse, docet Optatus l. 6. ubi ex lana, auro et purpura illas contextas fuisse ait: Hinc aureas Mitrellas vocat, non quod ex puro auro constarent, sed quia aureis aliquot filamentis intextae essent: expostulatquo flebiliter, Virgines sacras spoliatas Mitrellis, ab Episcopo impositis, cineribus aspersas capita et salfa [orig: salfÔ] aqua [orig: aquÔ] perfusas, ut exuerent primam consecrationem, ac ritu Donatistarum de novo consecrarentur vel potius profanarentur, solventes iterato [orig: iterat˘] crinem etc. Vide Ans. Solerium de Pileo sect. 7. ut et infra. Sed et Mitella, virorum gestamen fuit. Ita enim Cicero d. l. Deliciarum causa [orig: causÔ] et voluptatis, non modo cives Romani, sed et nobiles adolescentes, et quosdam etiam Senatores summo loco [orig: loc˘] natos, non in hortis aut suburbanis suis, sed Neapoli, in celeberrimo oppido, cum mitella saepe videmus. Et Apuleius itidem supra laudatus: Die sequenti variis coloribus indusiati et deformiter quisque formati, facie coenoso pigmento [orig: pigment˘] delita [orig: delitÔ], et oculis obunctis graphice prodeunt, mitellis, et crocotis et carbasinis et bombycinis iniectis. Verum imitation e et velut metamorfw/sei muliebri homnum delicatorum id factum. Vide quoque C. Paschalium Coronarum l. 4. c. 21. et aliam vocis notionem hic [orig: hţc] infra.

MITELLITA vel MITELLICA, apud Sueton. in Nerone c. 27. Indicebat et familiaribus cenis: quorum uni Mitellita quadragies sestertio constitit, alteri pluris aliquanto rosaria: erogatio est mitellarum in convivio. Sunt autem mitellae hic [orig: hţc] coronae e veste serica versicolore, unguentis madidae pretiosissimis, de quibus sic Plin. l. 21. c. 3. Summa auctoritas pactili coronae, uti Saliorum sacris invenimus sollemnes eoenas. Transiere [orig: Transiŕre] dein ad rosaria: eoque luxuria processit, ut non esset gratia nisi e mero folio sutilibus mox petitis ab India aut ultra Indos. Lautissimum quippe babetur e nardi folio eas dari, aut veste serica [orig: sericÔ] versicolori unguentis madidas. Ubi dari coronas e nardi folio et veste Serica dicit Plinius: dabantur ni mir. in conviviis et sic intelligendum. Mitellicam igitur vocat Suetonius dationem mitellarum, seu sericearum istiusmodi corollarum, quae in conviviis nepotum solebant usurpari: et haec mitellica erogatio uni constitit quadraginta milibus sestertium [orig: sestertiűm] nummum [orig: numműm]; aliquanto pluris et rosaria, coronarum nempe largitio e mero rosae folio sutilium. Sic utrumque coniunxit Callimachus hoc [orig: h˘c] Epigr. *mi/traisi' te kai\ r(o/dwn a)w/tois2 Addit Plin. Hunc habet novissime exitum luxus feminarum: feminarum luxuria Sericae vestes, quae hunc exitum novissime habebant, postquam diu habendo obsoletae essent, ut inde coronae et mitellae versicolores suerentur, Salmas. ad Solin. p. 556. Alii tamen Mellita, apud Sueton. legunt, inter quos Bochartus, de quo vidimus supra.

MITHAECUS Pantomimus celebris, memoratur Plinio l. 7. c. 33. Et quos nostra adnotavit aetas, duo Equostris ordinis in eodem pantomimo Mithaeco, tum forma [orig: formÔ] praecellente, de quo vide Salmas. ad Vopisc. in Carino c. 19.

MITHRA Persis dicitur Sol. Strad. l. 15. *timw=si de\ kai\ *(/hlion, o(/n *mi/qran kalou=si. Plut. in l. de Iside, et Osiride, post relatam eorum sententiam, qui duos esse Deos credebant, quasi adversarios et a)ntite/xnous2, quorum alter Bona, alter Mala operaretur, illumque Deum, hunc Daemonem appellabant: idem et sensisse Zoroastrem alt, qui e)ka/lei to\n me\n (videl. Bonum Genium) *)wroma/zhn, seu *)wroma/sdhn, to\n de\ (scil. Malum Genium) *)ateima/nion, me/son d' a)mfoi=n to\n *mi/qran ei)=nai. *dio\ kai\ *mi/qran *pe/rsai to\n mesi/thn o)noma/zousin. Hesychius, *mi/qras2 o( h(/lios2 para\ *pe/rsais2. *mi/qrhs2 o( prw=tos2 e)n *pe/rsais2 qeo/s2. A. [gap: Hebrew word(s)] mithar Persico deduci videtur, quod significat Maior. Et. quamvis sit gradus comparativi, Persis tamen absolute dicitur, cuius generis exempla sunt in ea lingua quamplurima. Huius positivum est [gap: Hebrew word(s)] Mai. Unde lucem praebeamus Hesychio, *mai\ me/ga, *)indoi\ Persas intelligit, quod nec semel apud eum reperies. Ponitur aliquando pro primario sacerdote. Apul. l. ult. Ipsumque Mithram illum suum sacer dotem praecipuum sacrorum ministrum decernit. Vide Lactantium, Statii Scholiasten in illud Theb. l. 1. in fine.

-- Seu Persei sub rupibus antri
Indignata sequi torquentem cornua Mithram.

Vide etiam Bernartium ibidem, ut et Dempster. Antiq. Rom. l. 2. paralip. ad c. 8. Hinc Mithriaca sacra, de quibus Lamprid. in Commodo c. 9. et Claudian. l. 1. de laud. Stiliconis,

-- Rex ipse micantem
Inclinat dextra [orig: dextrÔ] pateram, secretaque Bili,
Et vaga testatur volventem sidera Mithram.

Nic. Lloydius. E quibus Statii praefati verbis, quo [orig: qu˘] vultu pingi fingique sueverit, facile colligitur. Nempe vultu leonino [orig: leonin˘], cum tiara, utraque [orig: utrÔque] manu reluctantis tauri cornua comprimens; cuiusmodi multis locis eius simulacra Romae visuntur, stantis in spelaeo vel rupe cavata, sicque tiarati, et taurum cornibus tenentis, aut eundem substratum calcantis, vultu tamen virili, non leonino [orig: leonin˘]. Eadem forma habitusque Beleno, Pannoniorum Numini, quem proin cum Mithra eundem Salmas. facit, apud Vopiscum in Aureliano c. 39. cuius mater Sacerdos Beleni ibi fuisse dicitur. Certe Persarum Mithra non huius demum Imperatoris aevo [orig: aev˘], verum et longe ante haud minus in Occidente, quam Oriente fuit cultus et templa vulgo habuit et sacra passim ab omnibus recepta ac frequentata, quae Mithriaca dicebantur, quorumque mentionis pleni sunt libri et saxa Veter. Peragebantur autem haec non sine humana victima: sed desitus mos in Orbe Romano, lege ab Hadriano lata [orig: latÔ], qua [orig: quÔ] omnes penitus a)nqrwpoqnsi/ai sunt vetitae, uti Porphyrius narrat de Abstin. l. 2. ex Pallante, qui de Mithrae mysteriis accuratissime scripsit. Reduxit cruentum morem Commodus apud Lamprid. c. 9. Sacraque Mithriaca homicidio [orig: homicidi˘] vero [orig: ver˘] polluit, quum illic aliquid ad speciem timoris vel. dici vel fingi soleret. Sed nec post ipsum retentus. Mansere [orig: Mansŕre] tamen in his sacris multa veri timoris ac periculi plena ut


page 183, image: s0183b

kola/seis2, quibus tentabantur initiandi, quarumque octuaginta fuisse resert Nonnus in Nazianzeni Steliteutic. z. ubi inter alia recenset, oi(=on prw=ton dianh/casqai e)pi\ polla\s2 h(me/ras2 u(/dwr polu\ ei)=ta e)n e)rh/mw| diaithqh=nai kai\ a)sith=sai kai\ a)lla tina\ a)/xris2 ou( ta\s2 o)tdoh/konta kola/seis2 pare/lqoi kai\ to/te loipo\n e)mu/oun au)to\n ta\ telew/tera, e)a\n ch/sh|. Qualia, primum tranare multum aquae aliquot dies: postmodum m eremo degere et inediam tolerare, alia que nonnulla, donec omnes octuaginta kola/seis2 exegisset. Tum, si supervivebat, ad interiora sacra eum admittebant. Quae postrema verba indicant, raros quosdam et paucos admodum omnia illa tentamentorum genera, absque vitae periculo, pervasisse. Multiplicia porro videntur haec sacra fuisse: nec enim Leontica tantum sacra suscipere dicebantur, qui initiabantur hisce; sed et Coracica quaedam erant sacra, ab eo quod ministrantes ko/rakas2 vocabant; et Hyaenica, quod mulieres hyaenas appellabant, ut viros leones. Patrica quoque in illis accipiebantur, nam *(ierofa/ntas2 suos patres dicebant etc. Vide hanc in rem Salmas. ad Historiam Aug. passim, imprimis ad Lamprid. in Commodo. Hesychius a Mithra distinguit Mithren, nomine hoc [orig: h˘c] maximum eius gentis numen idigitans. *mi/qras2 o( h(/lios2 para\ *pe/rsais2. *mi/qrhs2 o( prw=tos2 e)n *pe/rsais2 *qeo\s2, Mithra Sol apud Persas. Mithres primum illorum Numen. Ubi a Mithre Solem distinguit, et eundem simul et ignem iungit Curtius l. 4. c. 13. Darii castra ignibus tota fulgebant. Ipse --- -agmma --- -circumibat; Solem, Mithren, Sacrumque et aeternum invocans Ignem. Herodotus certe eo secedit, ut Venerem Persis Mithram perhiberi autumet; Musa [orig: MusÔ] l. ubi eum nequaquam aliis contradicere, sed Persas masculo Soli etiam feminam Deam Mithram adiecisse existimat Barthius. Inprimis cum Ambrosius Mithrae feminae clare faciat mentionem; sub Veneris cultu, contra Symmachum: Quam Caelestem Afri, Mithram Persae; plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro Numinis varietate. Et hanc in Mather Persicum (unde Latinum mater et German. Mutter ) libentes revocent Viri docti, inter quos Io. Seldenus; Quam in rem vide plura apud Casp. Barthium Animadvers. ad Statium Part. 3. p. 247. aliquid etiam, apud Ioh. a Woweren Notis ad Iul. firmicum Maternum de Errore profanar Reli, gionum, p. 47. et 48. ubi haec Firmici verba explicat: Persae et Magi omnes --- --ignem praeferunt --- --et Fovem in duas dividunt potestates --- -- et viri et feminae simulacra ignis substantiam deputantes, et mulierem quidem triformi vultu constituunt, monstrosis eam serpentibus illigantes --- - Virum vero abactorem boum colentes, sacra eius ad ignis transferunt potestatem. In quibus verbis Abactorboum Hercules est, quem eundem cum Sole esse, multis [orig: multţs] probat Macrob. Saturnal. l. 1. c. 20. Graece *bouklo/pos2, quo [orig: qu˘] nomine Mithram diserte indigitat Porphyrius in Antro, kai\ bouklo/pos2 o( qeo\s2, o( th\n ge/nesin lelhqo/tws2 a)kou/wn. Unde eius festum quoque *booklopi/jh, et quia quotannis in orbem redibat, ku/kla booklopi/hs2, in Mithriaci Prophetae verbis, eidem Firmico paulo post citatis, quae Ios. Scaliger sic legi vult. *mukh/tao boo\s2 mu/stai, *ku/kla booklopi/hs2 sunaei/dein te patro\s2 a)gauou=. Nec omittendum, quod Athenaeus memorat l. 10. die festo [orig: fest˘] Mithrae solo [orig: sol˘] Persarum Regi licitum fuisse sese inebriare, tumque Persicum choreae genus saltare, reliquis omnibus per totam Asiam a saltatione eo [orig: ] die abstinentibus: *)en mo/nh| tw=n e(ortw=n tw=n a)gome/nwn u(po\ *persw=n tw=| *mi/qrh| basileu\s2 mequ/sketai kai\ to\ *persiko\n o)rxei=tai tw=n de\ loipw=n ou(dei\s2 kata\ th\n *)asian kl. E quibus verbis comparet. festum id ingens per universum Persicum imperium fuisse, ut mirum non sit ad Romanos eius pervenisse cultum, uti dictum, et Inscriptiones non unae docent, quarum est, quae speluncarum etiam ei Idolo dedicatarum faciat mentionem. Mithram Mesiten, h. e. Deorum duorum sum morum, Boni Malique, Oromazae nimirum Arcimanti, medium, a Persis cultum. ex Zoroastris disciplina; commemorat ut diximus. Plut. de Isid. et Osir. quam rem explicat clarius Plethon Scholiis in Oracula Magica Zoroastris. De eiusdem Numinis rebus, fuere [orig: fuŕre], qui peculiaria Opera commentarentur, inter quos Pallas, Adriano Imperatori coaevus, maxime laudatur Porphyrio de Abstin. ut dictum. Et notabilia sunt comprimis, quae Commentario in Gregorii Theologi Opera, d. l. scribit quoque Elias Cretensis: Mithra, inquit, apud Persas Sol esse existimatur. Eique victimas immolant, aliaque in honorem eius faciunt. Nemo vero eius Sacris in tiari potest, nisi per aliquot suppliciorum gradus transierit. Sunt tormentorum ii LXXX. gradus, partim remissiores, partim intensiores --- Ita demum exhaustis omnibus tormentis, sacris imbuuntur. Qui cruciatus igni potissimum et apua constabant. Vide quae ante dicta sunt. Alii tamen XII. tantum genera cruciatuum agnoscunt, inter quae famem, ustionem, flagra, et talia. Vide eundem Eliam orat. 3. et supra Frugifer, it. Hercules, ac infra Triplex.

MITHRACENES Persa, Bessi parricidium perosus, transfugit ad Alexandrum. Curt. l. 5. c. 13.

MITHRENES Sardium proditor. Curt. l. 3. c. 12.

MITHRIDATES [1] I. Parthorum Rex V. fratri Phraati I., successit Imperium Parthicum ad summum fastigium perduxit, Bactrianos sub iugum redigit. Medorum quoque victor Mediae Bacasin praeposuit, Elymaeorum exin gente regno adiecta [orig: adiectÔ] imperium a monte Caucaso usque ad flumen Euphratem protulit: atque ita, adversa [orig: adversÔ] valetudine arreptus, non minor Arsace proavo [orig: proav˘], gloriosa [orig: gloriosÔ] senectute decessit, Iustin. l. 41. c. ult. Eum excepit fil. Phraates II. de quo suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

MITHRIDATES [2] II. Parthorum Rex VIII. cui res gestae Magni cognomen dedere [orig: dedŕre], patrem Artabanum I. excepit, claritatem parentum, aemulatione virtutis accensus, ani mi magnitudine supergressus est. Multa bella cum finitimis magna [orig: magnÔ] virtute gessit, imperium mire auxit, cum Scythis prospere pugnavit, ac parentes egregie ultus, tandem Artavasdae Armenii Regi bellum intulit. Iustin. l. 42. c. 2. Verum ab Orocle fratre insidias passus, regnoque [orig: regn˘que] pulsus eum successorem habuit. Appian. Parthic. initio.