December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0162b

MILIARUM Aureum Romae fuit dicta columna, ab Augusto, in capite Fori Romani erecta, ad aedem Saturni, prope arcum Septimii, unde omnes viae Italiae olim initium et fimem capiebant, Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 14. extr. Vide et supra.

MILIAS vide MILYAS.

MILICHIE fons in agro Syracusano. Plin. l. 3. c. 8.

MILICHIUS [1] Iacobus Friburgo Brisigavus, Erasmo [orig: Erasm˘] dum hic [orig: hţc] degeret praeceptore usus, inde Viennae studiis incubuit, hincque Wittenbergam se contulit, ubi Melanchthonis sibi tantopere ab Erasmo commendati benevolentiam meruit. Eobano [orig: Eoban˘] quoque Hesso [orig: Hess˘] et Ioach. Camerario [orig: Camerari˘] ex interioribus amicis. Docuit et exercuit Medicinam Wittenbergae per complures annos, omnibus gratus acceptusque, de liberorum inprimis educationetam sollicitus, ut nullos extra urbem aegros unquam inviferet, ne vel tantillum a familia abstraheretur, et quasi domesticam Ecclesiam intra privatos parietes haberet, in qua Ministri vice quottidie S. Literas familiae praelegebat ac explicabat. Obiit A. C. 1559. aetat. 58. auctor variorum scriptorum, quae enarrat in Elogiis Anton. Teissier p. 1. Vide quoque Melch. Adami Vit. Medicorum.

MILICHIUS [2] Iuppiter apud Athenienses, extra urbem, victimis non veris cultus: statua pyramis erat. Item Bacchus sic dictus, quod non solum vini, sed ficuum et fructuum prope omnium inventor fuerat. Nam Milicha, ficus olim significabant. Illud nos docuit Andriscus apud Athen. l. 1. *na/cioi *meili/xion kalou=si to\n *dio/nuson, di\a\ th\n tou= suki/nou karpou= para/dosin, etc. Haud procul Naupacto [orig: Naupact˘], apud Myoneam urbem; im montis vertice quoque lucus et ara fuit *qew=n *meilixi/wn, quibus noctu sacra facta. Nic. Lloyd.

MILICHO nomen viri. Nehem. c. 12. v. 14.

MILICHUS libertus Scevini, coniurationem Pisonianam Neroni detexit, Tacit. l. 51. Annal. c. 54. hinc Soteris nomine sumpto, Ibid. c. 71.

MILINUS in Creta praedo, et pirata crudelissimus ab Hercule Libyco interfectus, Berosus.

MILISSA seu MELISSA, urbs, Epidaurus postea dicta, ut supra ex Stephano diximus. Graece *meilissi/a.

MILITARE Prandium vide infra Prandium militare.

MILITARES apud Trebellium Pollionem in Victorino, c. 6. Qui et ipse (Victorinus) quod matrimoniis militum et Militarium corrumpendis operam daret, a quodam actuario -- percussus etc. sunt, qui Milites fuerant, uti Consulares dicebantur, qui non amplius erant Consules, cum prius fuissent. Hinc sicuti ex Consulibus hi dicebantur, sic ex Militibus idem Pollio alibi vocavit, qui iam militia [orig: militiÔ] exierant, h. e. Militares. In Gallienis c. 2 Actaciti ex militibus Viri detrimenta pertulissent. Isidorus in Glossis, Militarem vere et eleganter, veterem militem exponit. Dicitur autem Vetus Miles, qui ex milite est; quemadmodum Vetus Procurator, in antiquis Inscriptionibus, qui Procurator fuit, vel ex Procuratore. Graecis palaiostratiw/ths2 vel pwlaio\s2 stratiw/ths2, Latinis Missicius quoque, in Inscr. vetere TRIB. LEG. XI. AUG. ET MISSICIUS LEG. VI. AUG. etc. Huiusmodi vero erant in castris Vexillarii legionum, quorum legitimum militiae tempus iam exierat et qui omnia stipendia confecerant, quique tamen adhuc retinebantur sub vexillo, coeterorum immunes, praeterquam manum cum hoste conserendi, Salmas. ad Pollion. loc. cit. Hinc, qui in militia aliquam dignitatem habent, Militares postmodum dicti, in l. 18. 32. 138. Cod. Theodos. de Decurion. l. 7. de Frument. urb. Constantinop. l. 20. 21. de Erogat. milit. annonae etc.

MILITARIS Ars apud Vegetium, l. 1. c. 13. eadem est cum Armaturae Arte, de qua supra.

MILITARIS Corona non una apud Romanos fuit. Et quidem prisco [orig: prisc˘] more duces, cum exercitum lustrarent, coronatos fuisse, discimus ex Appiano Bell Civil. l. 4. ubi Cassio, exercitum lustranti, lictorem coronam inversam veposuisse, memorat. Et Statio l. 4. Sylv. 2. v. 62.

Saepe coronatis iteres quinquennia lustris.

Neque tantum Dux in exercitu, sed et, quisquis in bellorum simulacris decurreret, prisco [orig: prisc˘] more coronatus erat, teste Xenophonte Hellenic. l. 3. ubi de Agesilao, aliisque militibus, qui e Gymnasiis redeuntes coronas suas Dianae suspenderunt. vide quoque Virgil. ubi de equestri certamine puerorum, quod fiebat iussu Aeneae l. 5. Atque hinc Militares coronae fluxisse videntur; quarum primam apud Romanos a L. Pisone donatam esse, refert Plin. l. 33. c. 2. Proponebantur autem, priusquam pugnaretur, coronae militibus a Duce exercitus, ut earum spe ac cupiditate in censi acrius pugnarent. Quod ipsum in ludicris decursionibus prius observatum esse, legimus apud Silium Italic. l. 16. ubi Scipio.

Mente favete pari atque aures advertite vestras.
Septima cum solis renovabitur orbita caelo,
Quique armis ferroque valent, quique arte regendi
Quadriiugos pollent currus, quibus [orig: queis] vincere planta [orig: plantÔ]
Spes est, et studium iaculis impellere ventos,
Adsint et pulchrae certent de laude coronae etc.

Simili ratione, si castra perrumpenda erant; si capiendum vallum; si urbis obsessae subeundus murus; si navali praelio [orig: praeli˘] dimicandum: castrensis, vallaris, obsidionalis, navalis, coronae promittebantur. Re dein fortiter feliciterque gesta [orig: gestÔ], Imperator, ut promissa exsolveret, exercitu inspectante promebat eas coronas: statuebatque in edito loco. atque adeo hortabatur eos, qui se iis donis dignos ducerent, quos Val. Max. vocat honorandos l. 1. c. 8. ex. 6. ut id palam atquein omnium oculis profiterentur: ne fraus ulla obrepere posset. Quod si vero res in ipsis Imperatoris oculis gesta esset, ubi proin nec testibus aliis, nec professione modo dicta [orig: dictÔ] opus erat, tum Imperator nominatim appellabat Milites tanto [orig: tant˘] decore dignos: qui accedentes ad tribunal Imperatoris


image: s0163a

multo [orig: mult˘] honore verborum pulcherrimum praemium accipiebant, non sibi tantum, sed et posteris, familiaeque decus. Quod institutum, memoratum Livio l. 30. c. 14. 15. ubi de Masanissa a Scipione donato, non solum in libertate, verum etiam, imo maxime, a Romanis Principibus observatum est. Neque in praesens tantum corona dabatur benemeritis, sed et ius illas gestandi in publicis Spectaculis simul est collatum, uti de Alexandri militibus, quos ut bello inutiles, nempe vulneribus et aetate defectos, in patriam remiserat, legimus apud Zonaram in Alexandro. Quam in rem vide plura apud Car. Paschalium Coronarum l. 7. c. 2. Supra in voce Miles, et hic [orig: hţc] passim, ubi de Coronarum Militarium speciebus, Castrensi, Civica, Classica, seu Navali, Murali, Obsidionali, et Vallari: e quibus Muralis et Vallaris, quod alia dona militaria honore anteibant, nonnisi praecedente fastidiosa [orig: fastidiosÔ] in quisitione, reque ad unguem explorata [orig: exploratÔ] dabantur, ut videre est infra.

MILITARIS Statura apud Ael. Lamprid. in Alexandro Severo, c. 4. Fuit et staturae militaris; i. e. qualis in milite exigebatur. Erat autem haec in probatione Tyronum legitima sex pedum, aut quinque cum denis unciis. Symphosius in Aenigmatis.

Bellipotens olim saevis metuendus in armis,
Sed pedes habui, quos numquam nemo nebavit.

Interdum quini pedes et unciae senae sufficiebant tironi: Dositheus in Sententiis Hadriani, *ai)tou=nto/s2 tinos2 i(/na strateu/htai, *)adriano\s2 ei)=pen, pou= qe/leis2 strateu/esqai; e)kei/nou le/gontos2, ei)s2 to\ *praitw/rion *)adriano\s2 e)ch/tasen, poi=on mh=kos2 e)/xeis2; pe/nte po/das2 kai\ h(/misu. Rogante quodam [orig: qu˘dam], ut in militiam reciperetur --- Adrianus quaesivit, quam longus esset? sex pedes et dimidium, respondit. Mensura autem, ad quam proceritas et statura militum exigebatur, incomma vulgo seu incoma fuit appellata. Vegetius l. 1. c. 5. Proceritatem ti ronum ad incommam scio semper exactam. Palus nempe fuit mensuralis, in castris ad hanc rem defixus ac positus, ut ad eum admotis, qui ad militiam deligebantur, an statura [orig: staturÔ] iusta [orig: iustÔ] ac legitima [orig: legitimÔ] essent, examinaretur. Dictus a verbo Graeco e)gko/ptein. unde e)/gkomma; forte quod incisuras quasdam et ko/mmata haberet, quibus pedum et unciarum notae essent distinctae et designatae. Sic enim omnino factum oportuit, utad verum sciri posset, quot cuique pedes et unciae dcessent, ad explendam staturam, quae requirebatur: Idque in omnibus ponderum et mensurarum generibus obtinuit, ut notis et numeris distinguerentur, punctisque vellineis quibusdam indicarent, quantum penderent caperentve, etc. Salmas. ad Lamprid. in Alexandro. loc. cit.

MILITEMUS signum a Pertinace Tribuno datum. Capitolin. in Vita eius, c. 5. Ad Palatium ergo Pertinax profectus -- petenti signum prima [orig: primÔ] die Tribuno dedit, Militemus, exprobrans utique segnitiem temporum superiorum: quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus dederat. Exprobrationem autem istam milites non tulerunt etc.

MILITES [1] qui aetate apud Romanos lecti, indicat Lex a Sempronio Graccho Tribuno Plebis lata: Ne quis ante annum 17. ad militiam cogeretur, cuius meminit Plut. Unde apparet, antea etiam minores 17. annis aliquando militasse [orig: militÔsse], forte sub bella Punica, accisis patriae rebus: Sed et Ambitio intervenerat, ut quidam ante id tempus militiae ascriberentur, quo postmodum citius ad honores et Tribunatus venirent, quod lege hac [orig: hÔc] sublatum. Scripti autem sunt usque ad annum 46. infra quod tempus Iuniores fuere [orig: fuŕre] appellati, teste A. Gellio l. 10. c. 28. quinquagesimum tamen annum diserte ponit Seneca de Brev. vitae c. ult. et Fabius Institut. l. 9. quos I. Lipsius sic con ciliat, ut dicat, si quis Miles casu aut morbo [orig: morb˘] stipendia sua non implevisset, cogi potuisse ad annum 50. qui liberabat, sive facta essent, sive infecta stipendia. Qui itaque militiae nomen dederunt, prius quam militum haberentur numero [orig: numer˘], iureiurando [orig: iureiurand˘] adacti, cincti et in numeros relati pro more fuerunt. Et primum quidem Milites sacramento [orig: sacrament˘] tantum a Tribunis rogabantur, non iureiurando [orig: iureiurand˘] adigebantur ad militiam: ipsi vero inter se coniurabant, se fugae atque formidinis causa [orig: causÔ] non abituros, neque ex ordine recessuros. Donec L. Aemil. Paulo II. C. Ter. Varrone Consulib. an. Urb. Cond. 538. iureiurando [orig: iureiurand˘] Milites fieri coepere [orig: coepŕre]: ut Liv. docet l. 22. c. 38. Cingi dein consuevere [orig: consuevŕre], qui mos inde fluxit, quod, Qui militabant, omnes cincti erant, ut tradit Servius in Virg. Aen. l. 2. Hinc in procinctu facta testamenta, Festo [orig: Fest˘] interprete, dicebantur, quae Milites pugnaturi, vel ut planius Plut. praesentibus commilitonibus nuncupabant. Nec vero in castris quis discinctus sine nota versabatur: imo cum ita stare, vel opus facere Milites cogebantur, non minimae id poenae genusfuit, Tandem in numeros referebantur: in quibus qui nondum erant, etiamsi lecti tyrones essent et publicis expensis iter facerent, nondum tamen milites hebebantur, l. ex eo ff. de milit. test. Vide Brissonium Antiq. Select. l. 2. c. 6. et 7. Neque tamen apud Romanosaliis militare licebat, quam civibus ac ingenuis, et quidem in quinque classibus censis, proletarii enim et capite censi inde non minus ac servi arcebantur, nisi extrema id flagitaret necessitas. Namque et capitali poena [orig: poenÔ] proposita [orig: propositÔ] servi a militia sunt prohibiti, Plin. Ep. 39. l. 10. hocque adeo receptum fuit, ut cum ex inopia liberorum capitum, Imperatores ad ultimum prope desperatae Rei publ. auxilium adigerentur, non tamen vel tunc legerent in militiam servos, nisi liberos factos. Sed et Histriones omnes, praeter Atellanos, a militia prohibitos fuisse, ex Livio l. 7. c. 2. et Val. Max. discimus, l. 2. c. 4. ex. 4. Non autem ab initio stipendium meruere [orig: meruŕre] Milites Romani sed de suo quisque eo [orig: ] munere functus est: anno [orig: ann˘] demum 347. Anxure, Volscorum oppido [orig: oppid˘] capto [orig: capt˘] ac direpto [orig: dirept˘], pedites primum stipendium acceperunt, et triennio post bello Veienti etiam equites. teste Livio [orig: Livi˘] l. 4. c. 59. quod ad stateram illis distributum est, ut Varro docet de LL. l. 4. quia aere tum gravi Romani utebantur, quod pendebant, non numerabant,


page 163, image: s0163b

ut observavit Godesc. Stewechius ad Vegetium l. 2. c. 19. Vestem e publico dein addi iussit, Caius Sempron. Gracchus Tribun. Plebis ut Plut. refert. Sed de his plura vide infra, in voce Stipendium. Vestis, antiquissimis temporibus, Militaris toga erat, unde apud antiquos togis in cinctu pugnasse [orig: pugnÔsse], docet Festus Pomp. l. 5. postea florente Rebul. Sagum fuit, quod cum Chamyde ac Paludamento idem facit Octav. Ferrarius de Re Vestiar. part. 2. l. 3. c. 5. Vide infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Vestigia tamen prisci ritus revocata ab Antonino Philosopho deprehendimus, apud Iul. Capitolin. c. 27. in eiusvita, ubi inter alia ait: Numquam sagatos sub eo milites fuisse. Calceamentum caliga fuit, quam stratiwtiko\n u(po/dhma Dio. l. 48. appellat, unde militia Tertulliano Caligata l. de Idol. c. 19. et Milites, Caligati passim dictileguntur. Inprimis apud Iuvenal. Sat. ult. v. 24.

Cum duo crura habeas, offendere tot Caligatos.

Sic tamen, ut qui priorum classium erant, quique gradum aliquem tenebant, clavorum genere ab inferioribus distinguerentur: namque, qui caligis suffixi erant clavi, e diversis metallis, vulgo quidem ferrei, alias quoque argentei, atque aurei erant, B. Balduinus de Calceo c. 13. Coeterum, corolla [orig: corollÔ] plumea [orig: plumeÔ] pennisque tribus puniceis aut nigris erectis, longitudinis ferme bicubitalis, in summo vertice adornati, bullis aureis distinctos gerebant baltheos, qui praecipuus Militum honor fuit. Post exacta tandem legitima stipendia, Laribus arma sua consecrabant. Ovid. Trist. l. 4. Eleg. 8. v. 21.

Miles, ut emeritis non est satis utilis annis,
Ponit ad antiquos, quae tulit arma, Lares etc.

Ut et alia quaedam breviter addam: Milites, aestate in campo, hieme sub tecto, exercebantur apud Romanos; sed pluviali tantum tempore. Nam si pluviae vel nives cessarent, etiam hibernis diebus in campo exercebantur et sub dio: quam in rem porticus struebant, tegulis vel scandulis, aut si abessent, ulva [orig: ulvÔ] seu cannis, tectas. Vegetius l. 1. c. 18. Equi lignei hieme sub tecto, aestate ponebantur in campo. Et l. 2. c. 23. Missilia quoque vel plumbatas iugi perpetuoque [orig: perpetu˘que] exercitio [orig: exerciti˘] dirigere cogebantur, usque adeo, ut tempore hiemis de tegulis vel scandulis; quae si deessent, certe de Cannis, ulva vel culmo. et porticus tegerentur ad equites et quaedam velut basilicae ad pedites. In quarum locum, cum virides porticus et flexibilibus atque in se curvatis arboribus constructae, successissent, sub quibus delicati milites et otiosi, omnis iam militaris exercitii expertes aestum vitabant, iussit illas de castris derui Hadrianus Imperator, uti apud Spratianum c. 10. legimus. Vide de Militari exercitio plura, supra in voce Armatura. Itinera Militum ut plurimum sic habebant, ut horas quinque ambularent quottidie: quo [orig: qu˘] spatio [orig: spati˘] conficiebant modo vicena, modo vicena et quaterna passuum milia; quorum ille militaris, hic [orig: hţc] plenus gradus dicebatur, Vegetius l. 1. c. 9. Hinc et in Iure civili, ad legitimum diei unius iter 20. mill. pass. praescribuntur, in leg. 3. De verbor signific. et alibi saepius. Vide quoque supra Exercitus. Habebant autem dextro [orig: dextr˘] latere cinctum ensem, priscis temporibus, uti Polybius testatur: Postea, ut videtur, et sub Imperatoribus, solis Praetorianis hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] cinctis, reliqui sinistros enses habuere [orig: habuŕre], uti diximus supra in hac voce. Porro Milites stantes coenasse [orig: coenÔsse], Amm. Marcellin. l. 17. docet, ubi de Iuliano, Per varios, inquit, procinctus stans interdum, more militiae, cibum brevem vilemque sumere videbatur. Hinc, sicuti porticus virides, ut dictum, ita tricliniares lectos de castris, idem Hadrianus removit, ut in luxum lapsi milites prisco [orig: prisc˘] more cibum caperent, Casaubon. ad Spartian. loc. cit. Salmas. id de prandio quidem verum esse addit: cenantes autem accubisse etc. Plura hac de re vide apud Lipsium de Mil. Romana, Ian. Gruterum, qui urbes effeminando, castra masculando militi facere, iusta dissertatione demonstrat ad Tacitum c. 38. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. cum Paraliponenis Thomae Dempsteri, et paulo infra, ubi de variis Militum speciebus, praemiis ac poenis quaedam subiungemus. Apud Athenienses, ad annum usque 40. ab anno decimo octavo militare cogebantur, et quidem ad annum usque 20. intra Atticae fines, a vicesimo vero extra Atticam, ex lege Solonis, cuius meminit Ulpianus ad Olynthiacam 3. Quo [orig: Qu˘] respiciens Macrob. in Somn. Scip. l. 1. c. 6. ait: Nonnullarum Rerump. is mos est, ut post sextam hebdomadem (i. e. quadragesimum secundum annum) ad militiam nemo cogatur: in pluribus detur remissio post septimam, (i. e. annum 49.) ita ergo a decimo octavo anno, postquam Ephebis adscripti essent, ad vigesimum usque urbana ac suburbana castella custodiebant, sic quidem, ut si priore anno [orig: ann˘] custodiam in Urbe populo approbassent [orig: approbÔssent], instructi pro contione clypeo [orig: clype˘] et hasta [orig: hastÔ], ut et chlamyde, seu veste militari, in suburbana castella mitterentur, Pollux l. 8. c. 9. Vigesimo [orig: Vigesim˘] dein aetatis anno [orig: ann˘], in Lexiarchium librum referebantur, et in Agrauli aede iuramento [orig: iurament˘] se obstringebant, sicque ad externa bella mittebantur. Inscribebantur autem Epheborum nomina, annotato [orig: annotat˘] anno [orig: ann˘], per Archontis, qui Fastos signabat, adscriptum nomen: addito [orig: addit˘] quoque Eponymi illius nomine, quo [orig: qu˘] primum custodes erant publice; ut, cum unumquemque Atheniensium militare oporteret ab anno 18. usque ad annum 40. stipendiorum numerus iniri posset. Soli autem divites, quibus census erat, ac ingenui, e)k katalo/gou apud Athenienses similiter militabant, exclusis proletariis et capite censis, uti de Romanis diximus, nisi quod aliquando evocati fuere [orig: fuŕre] sive pro milite, aut tumultuarii, non sacramento [orig: sacrament˘] rogati. Unde cum terrestri praelio [orig: praeli˘] omnes pene, qui militabant, divites, a Lacedaemoniis essent occisi, facile ivit in contraria plebs, quae non militaverat, et mutatus est Reip. status. In quilini tamen militabant, sed inter gravis armaturae milites, cum civibus, stipendis facere prohibebantur. Nec minus in hac Republ. servi a militia, quam in Romana, arcebantur, nisi id postularet necessitas. Milites conscribebat Imperator, quiex iis,


page 164, image: s0164a

quibus nondum vacatio militiae erat, eligebat quos vellet: lecti in tabulas ac codices referebantur, quam ob causam oi( e)k katalo/gou Polluci dicuntur; dicuntur; idque ideo, ut sichominum et stipendiorum memoria publice extaret. Fiebat id in conscribendis peditibus, a Taxiarchis, Pollux l. 8. c. 9. in Equitibus legendis, a Phylarchis, primaque perfectae militiae rudimenta inter pedites erant, neque quisquam, nisi dedokimasme/nos2, Equitibus adscribi poterat. Primis vero annis in partibus illis exercitus, in quibus minus periculi erat, collocabantur, nude pugna illa terqrei/a proprie vocata est, neque enim cum veteranis pugnare illis licebat. Equitum dokimasi/an a Senatu quingentorum factam existimant Eruditi: iidem enim equos ad bellum probabant, delectusque Equitum fiebat et ab Hipparcho et a Phylarchis, atque etiam a Quingentorum Senatu, neque hic [orig: hţc] Leges sinebant ullum esse gratiae Imperatori locum, etc. Stipendium Militum quodnam fuerit, vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Vacabant autem miltia [orig: miltiÔ] apud Athenienses, Redemptores Vectigalium ac Choreutae. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 8. tit. 1. 2. et 3. et Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 6. sectione 3. etc. Apud Israelitas, aetas a vigesimo anno usque ad 60. pertingebat, vide Numer. c. 1. v. 3. 18. etc. ut et Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 6. c. 8. nec non supra Latrones, ac ubi de Latronum Lusu. Ut de Militibus aegris aliquid addam, solebant illi in Coloniis relinqui. Sic urbem ad Acesinem Alexandri iussu conditam, mercenariis ad militiam ineptis, senio [orig: seni˘] puta vel vulneribus, attribuit Arrianus l. 5. c. 4. Vide quoque Curtium l. 7. c. 3. et 6. Plin. l. 6. c. 27. Arrianum iterum l. 4. c. 1. et l. 7. c. 4. Sed iam ante ipsum eadem Cambysi cura: cuius colonia inter Nelos et Marchadas deductis eo aegris exercitus, memoratur Plinio l. 6. c. 29. Imo Sobios, de exercitu Herculis maiores suos esse commemorantes, aegros relictos esse; cepisse sedem etc. apud Curtium legas l. 9 c. 4. Pompeius hos imitatus, urbem eo [orig: ] loco [orig: loc˘], quo [orig: qu˘] Mithridatem vicerat, condidit, quam vulnerati aut aetate confecti milites sui haberent, apud Dionem l. 36. etc. Sed nec mortuis sua praemia defuere [orig: defuŕre], ut hic [orig: hţc] passim videre est. Inter quae non minimum, quod liberos eorum, qui pro patria cecidissent, publice educati, lege lata [orig: latÔ] Athenienses voluerunt. Quos aliae quoave gentes sequutae, ut supra vidimus, voce Epigoni. Quodque uxores eorum, qui bello caesi, pecuniae destributione consolatus legitur Michael Rangebes, apud Zonaram, Freinshemio laudatum, Not. ad Currtium l. 10. c. 4. ubi Romanas etiam Leges pupillis eiusmodi varia solatia constituisse, addit. VARIAE MILITUM SPECIES. Accensi dicebantur, qui ad censum Legionum erant additi. Adscriptii vel Adscriptivi, qui adscribebantur inermes, ut succederent armatis militibus, si quis eorum deperisset, Hi cum erant attributi Decurionibus ac Centurionibus, qui eorum haberent numerum, dicebantur Accensi, Varro de vita Pop. R. l. 3. Aeere diruti appellabantur, cum propter ignominiam, stipendium subtrahebatur, quod in aere olim pendi solitum: hoc in fiscum diruebatur, non in militis sacculum, unde eis nomen. Antesignani, qui ante signum in acie collocati, signa seu vexilla propugnabant ac defendebant, Gall. l'Auantgarde. Hoc Principes sequebantur. Zuxilia, dictifunt Milites, qui a sociis vel a foederatis gentibus mittebantur. Hi altera pars erant exercitus Romani, sicut altera, Legiones. Balistarii, a genere armorum. per Coniurationem sive coriurati dicebantur, qui oborto [orig: obort˘] tumultu, i. e. bello [orig: bell˘] Italico [orig: Italic˘] vel Gallico [orig: Gallic˘], quo [orig: qu˘] tempore singulos interrogare non vacabat, cum Imperator in Capitolium se conferens, exinde duo protulisset vexilla, unum roseum, quo [orig: qu˘] pedites evocaret, alterum caeruleum, quo [orig: qu˘] equites, dicens; Qui vult salvam remp. me sequatur: conveniebant simulque iurabant, Liv. l. 45. Dimachae, qui pro loco vel equites, vel pedites erant: armaque graviora ferebant, coeterum equis utebantur, Curt. l. 5. c. 13. Hodie Dragons Gallis. Duplicarii, quibus ad virtutem duplicia cibariaut darentur, institutum. Emeriti, qui verbis Tullii pro lege Manil. stipendia sua confecere [orig: confecŕre]. His agri concess, Sueton. Augusto c. 13. pecuniaque donata est. Fessus in acceptos miles deducitur agros, Ovid. Amor. l. 2. eleg. 9. v. 19. Evocati, qui necessitate cogente, licet veterani iam essent, evocabantur ab Imperatore contra hostem, Lips. de Mil. Roman. l. 1. dial, 8. Fabiani, memorati C. Nepoti Iphicrata c. 2. quemadmodum avondam Fabiani milites Romani appellati sunt. sic Iphicratentes apud Graecos in summa laude fuerunt. Nempe ea fuit ambitio Principum, ut a nomimine suo milites etiam insigniri vellent. Hinc Ioviniani, et Herculiani, apud Zosimum et Mamertinum, Sic Alexandrini Caracallae, de quibus disertim Dio et Herodianus l. 4. c. 8. Honroarii, Theodosiani, Constantini, Gratianenses, Valentinianenses in Notit utriusque Imp. Quod etiam in populis portisque adhibitum. Keuchenius ad Nepotem d. l. Ferentarii dicebantur, levis armaturae Milites: a ferendis telis, quae erant fundae ac lapides: vel a ferendo auxilio, Festus. Funditores, qui fundis magnis dimicabant. Hastati, qui Velitibus seu


image: s0164b

Pilanis adultiores, armaturam ferebant, nempe scutum, ensem, ad dextrum femur, Hispaniensem, veruta duo, galeam aeneam et crurum tegmen ocream. Praeterea corollam plumeam in apice, et cordituum, i. e. aes unius spithamae, in pectore: vel, siquis 10000. drachmarum censum excessisset, hamis consertum thoracem. Hi primi hastam ferebant. Legionarii, qui in Legione aliqua militabant. Hos cives ac in 5. classibus censos ludicraeque artis expertes esse oportuit: Neque arma solum, verum et vallum ac cibaria saepe secum ferebant, Cicer. Tusc. quaest. l. 2. Coeterum iis aditus patebat ad militaria munera, ad cohortem Praetoriam, ad praedam, ad dona Imperatoria. Ostensionales, vide infra. Pilani, erant natu minimi, quorum arma gladius, pila et parma. Addebatur etiam simplex cassis. Vide quoque Velites. Praetoriani, cohortis Praetoriae milites, a Praetore h. e. Imperatore corporis, seu custodiae causa [orig: causÔ] delecti. Primani, Secundani, Tertiani etc. in veterib. Lapidum inscriptionibus, a numero Legionum, in quibus militarunt [orig: militÔrunt] nominati sunt. Principes, Hastatos sequebantur, aetate acrobore praestantiores, qui a principio gladiis utebantur. His eadem cum Hastatis arma. Pterophori, vide infra in voce Pinna. Rorarii, quibusdam iidem cum Ferentariis, dicti a rorando. quod, ut ante imbrem fere rorare solet: sic illi ante gravem armaturam incederent. per Sacramentum, Graecis oi( e)k katalo/gou, Milites dicebantur, qui ab ipsis Ducibus delectu habito [orig: habit˘] conscribebantur: Et hoc solum legitimum Militiae genus erat. Subitarii, iidem cum Coniuratis. Supernumerarii, it. Supranumeros, vide hoc [orig: h˘c] lemmate. Superventores, videinfra in hac voce. Triarii, qui in acie tertio [orig: terti˘] ordine extremis subsidio deponebantur. Hi ceteris provectiores, inclinatam aciem saepissime restituerunt: instructi iisdem armis cum Hastatis ac Principibus, nisi quod pro verutis hastas gere. rent. Tyrones dicebantur, qui anno [orig: ann˘] aetat. 17. militiae primum nomen dedere [orig: dedŕre]. Hi arma sumpturi in iusiurandum adigebantur. Velites, dicebantur minimae aetatis ac fortunae tenuioris milites: quasi volantes, expediti dicti, quorum usus eo [orig: ] bello [orig: bell˘], quo [orig: qu˘] Capuam Fulvius Flaccus obsedit, repertus est. Iidem cum Pilanis. Veterani, qui multa iam stipendia fecerunt. Aliquando pro Emeritis sumuntur. Vide supra in voce Emeriti. Volones dicti sunt, qui post Cannensem cladem usque ad 8000. cum essent servi, sponte se ad militiam obtulerunt etc.

PRAEMIA MILITARIA OLIM USITATA.

Adorea, frumenti fuit genus, apud Veteres in honore habitum, quod eo [orig: ] per 300. annos populus Romanus victitasset [orig: victitÔsset]: huius certa [orig: certÔ] mensura [orig: mensurÔ] milites antiquitus, ob rem bene gestam, solebant onari. Armillae, inter Militum donaria fuere [orig: fuŕre]; quarum plus 160. L. Siccium Dentatum retulisse, resert A. Gellius l. 2. c. 11. Vide Florum l. 1. c. 1. Verum hae non exteris: sed civibus dabantur. Plin. l. 33. c. 3. Equitibus inprimis familiares, Th. Bartholinus de Armillis. Brachialia Livio dicuntur l. 37. c. 9. quae aliis Armillae, quas vide. Hinc corrupte, inter ornamenta mulierum, Bracolettae appellantur. Corniculi. armillis saepe saepius sociantur: His equites donari solebant, qui corniculo [orig: cornicul˘] merebant, apud Val. Max. l. 6. c. 1. ex 11. Vide quae de iis habet Th. Bartholin. de Armillis Veter. p. 51. Coronae, vide supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. *dhmosi/a trofh\, apud Athenienses concedebatur in bello mutilatis; quorum reditus annuus erat inter tres minas: exlege, *tou\s2 phrwqe/ntas2 e)n pole/mw| dhmosi/a tre/fein, Mutilatiin bello publice aluntor. Hasta pura, quae Catoni donatica, alio [orig: ali˘] nomine graminea dicta est. Vide Turnebum Adversar. l. 29. c. 1. Insignium loco [orig: loc˘] arma ferre Athenis concessum est, cum gloria e bello reversis: datusque in Astu locus. Monilia, quae a collo eorum suspendebantur, teste Festo [orig: Fest˘]. Munera militaria Centurionatus, Praefecturae, Decurionatus, Optionatus etc. Unde et Lex Atheniensium: *pleonektei=m poei=n tou\s2 enta/ktous2, Qui egregiam in bello operam praestant, ad maiora provehuntor. Nomen Cecropidurum, i. e. antiquissimorum civium, conferebatur bene meritis, Athenis. Pecunia, ante triumphum ab Imperatorib. distributa, teste Livio [orig: Livi˘] l. 28. Phalerae, ornamenta equorum in fronte erant, qualibus quinquies vicies donatus legitur praefatus Siccius, Romanus Achilles dictus. *)aspidi/skous2 vocat Suidas. Praetoriae cohortis communio, quae nemini nisi oivi Romano permittebatur, ex qua qui fuissent, in beneficiis ab Imperat. ad aerarium deferebatur. *proedri/as2 Ius, in Rep. Atheniensi, consequebantur filii Parentum, qui in bello occubuerant; primas namque in theatris occupabant sedes, et de publico educati ac instituti, panopli/a| que instructi ad sua mittebantur negotia, ex lege Solonis, cuius meminit Laertius. Sepulchra magnifice exornabantur: ac pyram ter circumcuntes commilitones, velut in acie, arma, enes, clypeos, hastas, in ignem vel sepulchrum coniciebant. Maxima autem ex parte in


image: s0165a

Ceramico publico [orig: public˘] sumptu efferebantur. Spolia populus dividebat. Stipendia, pro meritis augebantur: ut videre est apud Lips. l. Elect. ac infra, in voce Stipendium. Torques, quales 83. Dentatus retro dictus apud A. Gellium l. 2. c. 11. accepit: Erant autem vel Duplares, qui ob virtutem duplas consequebantur annonas: vel Simplares, qui bus una et semissis tribuebatur etc.

POENAE MILITARES; QUAE OLIM IN USU.

Canum dedecus vide supra. Censio hastaria, cum Militi mulctae nomine, ob delictum militare, indicebatur, ut hastas daret. Cibum stando [orig: stand˘] capere cogebantur, potumque, apud Livium l. 24. qui deorectatae pugnae memores secessionem feoerant. Cinguli ademptio non minima ignominia fuit, utpote dimissionis et exauctorationis infamis indicina. Vid. Freculphum Chron. tom. 2. l. 3. c. 15. et Suetonium Augusto c. 24. ubidocet. interdum tunicatos discinctosque nonnumquam cum decempedis vel etiam cespitem portantes, stare per totum diem ante Praetorium iussisse milites. Condemnatio, vide supra. Decimatio, totam legionem spectabat, cuius antiquissimum exemplum exstat apud Livium, ab Appio Claudio Consule exercitum l. 2. c. 59. Dimissio ignominiosa, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] Caesar C. Avienum, ab exercitu suo removisse, apud Hirtium de bello Afric. c. 54. legitur. Fossam fodere, tunicis interioribus solutis, inspectante reliquo [orig: reliqu˘] exercitu, antiquum militaris ignominiae genus fuisse, ex Plut. in Lucullo discimus. Fustibus caecidit militem extraneum, quem extra ordinem deprehendit, Scipio, disciplinam militarem ad Numantiam corrigens. Sic Fustuarium meruere [orig: meruŕre] Legiones, quae Consulem deferurunt, Cicer. Philipp. Inprimis infligebatur haec poena custodibu, sive vigilibus in militia, qui tesseras non reddidissent, aut dormivissent, autlocum vigiliae deseruissent: Item qui furto [orig: furt˘] aliquid e castris sustulissent etc. Heliastis plectendus Athenis tradebatur, qui vel militare recusasset [orig: recusÔsset], velordine excessisset, vel timidum se praebuisset, vel clypeum abiecisset. Hibernare extra oppidum cogebantur milites, apud Liv. l. 26. neque propius ullam Urbem 10000. passuum accedere hibernando, ignominiae causa [orig: causÔ], licebat. Hordeum pro tritico ignominiae causa [orig: causÔ] datum cohortibus, quae signa amiserant, apud Liv. l. 27. Mors transfugis ac proditoribus etc. illata. Navi vetustae impositi desertores ventis permittebantur, vide infra Vetus Consul. Nudis pedibus coram Ducis stare tentorio, vel etiam cespitem portare, inter poenas quoque fuit. Sanguinis missio, nota erat meritae mortis, sed clementer sondonatae, cuius species modica erat eius effusio. Stipendio [orig: Stipendi˘], sive menstruo [orig: menstru˘], sive annuo [orig: annu˘] interdum fraudabantur, qui officium non fecissent, ut de integra Legione scribit Liv. l. 40. Tentorii locus subinde in poenam mutatus. Virgis sub furca diu caesus, sestertio [orig: sesterti˘] nummo [orig: numm˘] veniit Caius Matienus, quod Exercitum in Hispan ia deseruisset, apud Liv. l. 29. c. 8. Vitibus militem Romanum quem extra ordinem deprehen derat, caecidit Scipio disciplinam militarem ad Numantiam corrigens, apud eundem etc.

MILITES [2] Haeretici, qui alias Floriniani et Corpocratiani, sic dicti, quia de Militaribus fuerunt, Philastrius de Haeres. Part. 3. c. 10,

MILITES [3] Christi sese inscribebant olim Templarii, uti discimus ex Monastico Anglic. Tom. II. p. 997. In quibusdam Ecclesiis Cathedralibus Gallae, Milites Ecclesiastici dicuntur Praebendarii aliquot, maxime in Viennensi, ubi duo sunt, hac [orig: hÔc] Militum nomenclatura [orig: nomenclaturÔ], et Lugdunensi, ubi decem, de quibus vide Ioannem de Lieure in Antiqq. Vienn, c. 54. et Chartam Philippi Regis A. C. 1307. pro Ecclesia Lugdun. apud Car. du Fresne Glossar.

MILITES [4] Gaudentes dicti sunt Fratres Ordinis Militiae S. Mariae Virginis in Ecclesia Romana: vide supra Fratres gaudentes.

MILITES [5] Gladii apud Arnoldum Lubec. l. 7. c. 9. appellantur, qui, ad imitationem Templariorum, Christi militiae sese dedentes, professionis suae signum in forma gladii, quopro [orig: qu˘pro] Deo certabant, in vestibus suis praeferebant.

MILITES [6] Regis apud Scriptores Francicos dicuntur Milites, qui ex domo Regia et ex eius peculiari familia erant ac stipendiis honorati: cuiusmodi complures in Veterib. Chartis recensentur, Gall. Chevaliers de l'Hostel du Roy. Sic exstat Charta Alberti Imperatoris 3. Id. Decembr. A. C. 1299. qua [orig: quÔ] Hugonem de Bovilla Cambellanum Regis Franciae, in suum Militem et Domesticum adsciscit hisce verbis: Ad personam nobilis Viri Hugonis de Bavilla, magnifici Principis D. Philippi Regis Francorum illustris Camerariinobis dilecti ramos nostri favoris latius extendentes, ipsum in nostrum familiarem et Militem duximus assumendum, volentes ut ubicumque locorum, quae Romanum profitentur Imperium, nostrorum familiarium et Militum praerogativa [orig: praerogativÔ], gratiis, libertatibus et iuribus perfrui debeat, et gaudere praesentium testimonio [orig: testimoni˘] literarum. Similiter et Reginae aliaeque nobiles feminae, Milites suos habebant. Unde Theobaldus de Maung et Ferdinandus, Milites Reginae, subscribunt in Charta A. C. 1194. in Historia Monasterii Longipontis p. 104. etc. Hodie iisdem qui adsunt, manumque praebent ad eas deducendas, Gallis vulgo Chevaliers d'honneurs dela Reine, h. e. Milites Honorarii Reginae appellantur, Car. du Fresnein Glossar. qui de ritibus medii aevi,


page 165, image: s0165b

quibus Militum ordini initiabantur, deque variis Militum generibus, copiose ac erudite ibidem disserit. Vide quoque hic [orig: hţc] passim, ubi de Armis, Bello, Stipendio etc.

MILITES [7] Rotundi nummi, vulgo Ridders, dicti in LL. Opstalbomicis c. 21.

MILITIA [1] apud Petrum Diaconum Histor. Casin. l. 4. c. 35. Curtes, quae manifeste Imperii erant, Militias et castra Imperii: Gervasium Tilleberiensem MS. de Otiis Imperial. l. 2. Hic (Henricus II. Imperator) legem instituit apud Teutones, ut Militiae, more Gallorum et Anglorum, successionis iure devolverentur ad proximiores agnationis gradus, cum antea penderent ex Principis gratia; Alios medii aevi Scriptores; alias Feudum Militis et Feudum Loricae: Item Terra, quae Militem debet in expeditione, dicitur in Charta Blduini Comitis Flandriae A. C. 1119. Gallice Gentillesse, in quodam vetere Regesto, apud Car. du Fresne. Cuiusmoditerras non nisi a Militibus possideri et teneri potuisse. docet is ex Charta Sanctii Regis Maioricarum, A. C. 1323. qua [orig: quÔ] Raimundo Rubey de Pratis concedit, ut tenere possit aliquot villas, quaeab avunculo ex legato concessae fuerant, etiamsi ab eodem Rege tenerentur in feudum et de Militariad personam non Militarem devenerint, hac [orig: hÔc] apposita [orig: appositÔ] conditione, ut, Raimundo [orig: Raimund˘] exstincto [orig: exstinct˘], villae eaedem ad unum ex filiis eius legitimis devenirent, qui suo [orig: su˘] decenvi tempore Miles efficeretur. Militare autem Domino teneri solitos, qui Militias ac feuda possidebant, notum est. Unde Dudo de Actis Normann. l. 3. Richardo infanti manibus suts datis, super sacrosanctas reliquias, fidem obsequentis famulatus et militationis facientes, spoponderunt et voverunt illi, se per omnia esse fideles. Et Guntherus Ligurini l. 8.

Publica militae vassallus munera iustae
Non renuat, dominique libens in castra vocatui.
Aut eat, aut alium prose submittat iturum,
Arbitrio [orig: Arbitri˘] Domini, velquem laudaverit ille
Compenset redimatque suum mercede laborem.

Plura hanc in rem, vide supra passim, in vocibus Beneficium, Caballaria, Feudum, etc.

MILITIA [2] Christiana Ordo militaris; vide Conceptio.

MILITIA [3] Caeli Graece *stratia\ tou= *ou)ranou=, quod Beza mavult reddere, Exercitus caeli, memoratur Actor c. 7.v. 42. ubi [orig: ubţ] Deum Israelitas in deserto tradidisse latreu/ein th=| stratia=| tou= ou)ranou=, ad colendum exercitum caeli, Stephanus ait: Qua [orig: QuÔ] voce non Angeli, qui tamen et ipsi stra(tia\ou)ra/nios2, exercitus caelestis, appellantur; sed universa caeli sidera intelligenda veniunt, ut discimus ex Deuter. c. 4. v. 19. Ne sublatis oculis tuis versus caelum, quum aspexeris Solem aut Lunam aut Stellas ullam rem exercitus caelestis, tum impellaris et incurvans te eis colas ea, quae impertitus est Iehova Deus tuus reliquis omnibus populis sub universo caelo. Quamvis enim Sol et Luna, duo illa magna luminaria, ut vocantur Gen. c. 1. v. 16. praecipuo [orig: praecipu˘] honore ab Idololatris colerentur, non his tamen superstitio acquievit, sed ad reliquos qu oque Planetas, imo et minora quaecumque sidera, quorum natura, virtutes ac influentiae distincte non cognoscuntur. sese extendit. Sic alibi in Scriptura Militiae seu Exercitus Idolorum mentio fit; et videntur huius classis esse Conclavia figurata, in quibus Ezechiel Propheta vidit omnes formas reptilium et iumentorum detestandorum, omniumque stercoreorum Deorum domus Israelis: expressum (opus) in pariete ipso circumquaque, c. 8. v. 10. Apud Romanos Pantheon: apud Athenienses ara. Diis Asiae, et Europae et Libyae, ac ne quis forte omitteretur, Deo ignoto ac peregrino, sacra huc facit. Vide Thomam Godwyn. de ritibus Hebr. l. 4. c. 7.

MILITIAE Magister vide supra Magister.

MILIUM [1] omnium frugum fertilissimum, quippe ex cuius uno grano terni sextarii gignuntur, Plin l. 18. c. 7. in Campania potissimum crescit, quae candidam ex eo pultem facit. Fit et panis praedulcis. Sarmatarum quoque gentes hac [orig: hÔc] potissimum pulte alantur, et cruda [orig: crudÔ] etiam farina [orig: farinÔ], equine [orig: equinŕ] lacte vel sanguine e cruris venis admisto [orig: admist˘]. Aethiopes non aliam frugem, quam milii hordeique novere [orig: novŕre], Ibid. c. 10. Coeterum fastigiatur Milium, ut et paniculum, in culmum geniculatum et concavum: quae ambo etiam, cum omnium reliquorum satorum fructus aut spicis contineatur, aut includatur siliquis, aut vasculis, tantum pro indiviso et parois avibus exposita sunt, indefensa quippe membranis continentur; Iterum c. 7. cit. Comae vero granum eius complexae fimbriato [orig: fimbriat˘] capillo [orig: capill˘] curvantur, Ibid. Plinii aetate ex India in Taliam milium invectum est, nigrum colore, amplum grano [orig: gran˘], harundineum culmo [orig: culm˘], de quo vide ibidem. Purgamenta eius, ut et panici, sesamae ac tritici appludam dixere [orig: dixŕre], Idem c. 10. etc. Gracis *ke/gxros2: unde *kegxri/nhs2 serpens, apud Nicandrum in Theriacis, quod instar milii granorum variatum habeat tergum. Et *kegxri\s2, seu *kegxri/nhs2 avis, apud Aristophanem, accipitrum genus, a maculis ita dictum: quod perperam nonnulli confundunt cum Miliaria ave Latinorum, quae inter coturnices in aviariis ganeonum milio [orig: mili˘] saginabatur, teste Varrone l. 3. RR. c. 5. Porro verbum kegxrw=sai, unde kegxrw/mata, ta\ poiki/lmata, quomodo dicebantur in clypeorum ambitu ornamenta, granorum instar aspersa: parva videl. clavorum capita, ex auro exstantia. Item labra poculorum; nummorum quoque in circuitu orbis, ex parvis granis factus et ornamenti gratia [orig: gratiÔ] additus etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 339. et 340. Sed et in vestibus ke/gxroi dicebantur rotundae macularum formae, quibus intertexi ac distingui solebant, apud Athenaeum l. 12. quae aliter h)=loi, shmei=a, sfragi=des2, Latin. clavi, signa, etc. dicebantur. Etiam, uti in auro a)da/mas2 puri puti auri granum vocabatur, ita in argenteis fodinis ke/gxros2 vel ke/rxnos2. dicebantur parva grana meri argenti, quae ad instar milii granorum in venis lucebant, cenchron vocat Plin. loc. cit. Vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 339. 340. et 1076. ut et supra.

MILIUM [2] locus in Urbe Constantinopoli, vide supra, Miliarii Agitatores.