December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0159a

S. MICHAELIS Monasterium [1] Galliae, Benedictinorum a Richardo, Wilhelmi Principis filio exstructum, in confinio Britronum et Normannorum, in cacumine promontor. in Abrin catuis, quod Mons Tumba, Mons S. Michaelis et in periculo maris aliis atque aliis dicitur. Vulgo S. Michel du Mont: Mons vero le Mont S. Michel. Huic proximus est mons alter, mari quoque circumdatus, cum arce in vertice, dicta [orig: dictÔ] Tombelaine, quasi parva Tumba, quia monte Tumba [orig: TumbÔ] minor est. Hinc locus olim dictus est locus S. Michaelis Archangeli ad duas Tumbas. Tumbam autem pro monte accipi non mirabitur, qui Alpium tumulos a Floro l. 3. c. 3. dici observa verit. Hadr. Vales. Notit, Gall.

S. MICHAELIS Monasterium [2] a Vulfoaldo Praefecto Palatii Childerici Regis in pago Verodunensi, ad Mosam, exstructum, Vulgo S. Michiel. Nunc in oppidum excrevit, quod est in Ducatu Batrensi, unus e quatuor eius conventibus iuridicis.

LOCA IN CONVENTU S. MICHAELIS.

Calciata la Chaucee, Confluentes Coufflen, aliis Constans au Iarvisi. Dunum Dun. Fagum Foug. Longus vicus Long Wy. Mandrae ad quatuor turres Mandres aux quatre tours. Montio. Municipium S. Michaelis. Satanacum Stenay. Reliqui conventus sunt Barrensis, Claromontensis, et Bassiniacensis. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

S. MICHAELIS in Eremo S. Michel en l'Er, Monasterium Abbatiale, in Pictonibus, haud procul Turre Talemundi.

MICHAELOPOLIS [1] seu Archangelopolis. Vide ibi.

MICHAELOPOLIS [2] vulgo S. MIGUEL, oppid. Guatimalae, in qua maris Austrini ad ostia Lempae fluv. Vide Fanum S. Michaelis.

MICHAELOPOLIS [3] urbs Novae Hispaniae in Mechoacana provinc. S. Miguel vulgo.

MICHAELOPOLIS [4] urbs Quitoae, in Peruvia, antea Chila; in valle Piura. 120. leuc. a Quito in Meridiem, 20. ab ora mris Pacifici. Satis culta est, et prima excitata fuit ab Hispanis in Peruvia. Vuglo similiter S. Miguel.

MICHAJA pater Achobor. 2. Reg. c. 22. v. 12. Mater item Abiam regis Iudae. 2. Paral. c. 13. v. 2. quae 1. Reg. c. 15. v. 2. Maacha dicitur.

MICHAELATI seu MICHAELITAE, nummi aurei Michaelis, Imperatoris imagine signati: *mixahla/toi: Anna Commenae Alexiados l. 13. p. 414. ubia Michaele Duca cusos fuisse diserte indicat, dum Michaelis tou= probebasileuko/tos2, i. e. qui prius Imperium tenuerat, fuisse ait. Meminit eorum Guilielmus Tyrius l. 11. c. 12. Quatit quae sit debiti summa: cui responsum est. 30. millium Michaelitarum, quod genus aureorum tunc in public is commerciis erat celebre, a quodam Imperatore Constant inopolitano, qui eam monetam sua [orig: suÔ] fecerat insignem imagine. Allique, apud Car. du Fresne in Glossar. et Dissertat. de Numism. Inscr. evi.

MICHAELE vide MYCALE

MICHELFELDIA quasi Michaelis campus, seu magnus Campus, a prisco German. Michel seu Mechel i. e. magnus. locus dimidio [orig: dimidi˘] infra Basileam milliari, ubi coen obium olim roeminarum, Cisterciensis instituti, sub Lucelensi Abbate, postea Blotzhemium translatum. Nunc Pandochium ibi. Christ. Urstisius Epit. Hist. Basil.

MICHOL nomen filiae minoris regis Saul, uxoris David, quae fida marito, superba tamen et proin sterilis fuit, 1. Sam. c. 14. 18. et 19. 2. Sam. c. 6. v. 20. S. Ambros.

MICHOVIUS Matthias, vide Matthias.

MICIACENSE Monaster. vulgo S. Memin seu S. Mesmin de Micy. Abbatis provinc. Aurelianensis, ad Ligerulum fluv. 2. leuc. ab Aureliis in Occasum.

MICINAS Rhodius, vicit stadium Olymp. 114.

MICIPSA Numidarum Rex, Masinissae Regis fil. Manastabilis et Gulussae, a Patre antelatus, Iugurtham Manasthabilis fratris filium una cum Adherbale, et Hyempsale filiis regni participem reliquit. De quo Sallustius in Bello Iug. c. 5. Ponitur pro Africano, apud Iuvenal. Sat. 5. v. 89.

MICISLAUS [1] I. seu MIESKO, Dux Poloniae, primus eius Princeps Christianus evasit, ab uxore. Dambrovica fil. Boleslai, Bohemorum Ducis, ad fidem perductus, A. C. 965. Obiit A. C. 999. Cromer Hist. Pol.

MICISLAUS [2] II. Patri Boleslao I. successit, cum Rixa, filia Emptredi Palatini, uxore sua coronatus, A. C. 1025. Ignavus, et infelix. Obiit A. C. 1034. Wipo, Auctor vitae Conradi Salici.

MICISLAUS [3] III. cognomine Senior, fil. Boleslai III. frater Ladislai II. et Boleslai IV. huic successit: A. C. 1173. quadriennio [orig: quadrienni˘] post depositus, surrogato [orig: surrogat˘] Casimito II. Iusto [orig: Iust˘] fratre: Item nomen duorum Silesiae Ducum. Vide Phil. Iacobum Spenerum Syll. Geneal. Histor.

MICRAELIUS Iohannes, vide Iohannes Micraelius.

MICROLOGUS nomen in Ecclesia Romana Libri, de Ritibus Eccles. editi, cum aliis similibus, cuius auctor vixisse dicitur sub finem saeculi XI. ut habet Cardin. Bona Reum Liturgic. l. 2. c. 20. artic. 4 Alii Friderici I. Imperatoris principatu, eum scriptum esse, malunt. Acta Murensis Monast. p. 31. Item liber Miraculorum et in ipso Romanus Ordo, qui vocatur Micrologus, apud Eund.

MICROPSYCHUS Graece *mikro/yuxos2, cognomine Novii, ad quem habes Epigramma Martialis, l. 1. Epigr. 87. Ubi vocet, accipit Scaliger, pro homine tenerae frontis et subrustici pudoris Salmas. vero pro homine sordide parco, qui neminem invitat; nec convivia agitat: de cuius proin vicinitate queritur Martialis, quod cum sibi adeo vicinus esset, ut illum de fenestris suis contingere posset, non tamen magis eum vicinum sentiret, quam



page 159, image: s0159b

---- Terentianum,
Qui nunc Niliacam regit Syenen.

Divites namque tum temporis, vicinos ad cenam frequenter vocare, in more habebant, quod qui non faceret, Micropsychus audiebat. Salmas. ad loc. Apud Plinium Micropsychi sunt homines animi humilis et praeparci, quibus aquam multam frigidam conducere ait, l. 22. c. 24. Ubi Dalechampius notat, intelligi voce hac [orig: hÔc] homines, qui immodico [orig: immodic˘] sudore digeruntur. et quibus languidus pulsus est: toi=s2 diaforoume/nois2 kai\ mikrosfu/ktois2. Dioscorid.

MICROSPHAERUM Graece mikro/sfairon, Plin. l. 12. c. 12. nardi genus est; quam bene, vide retro in voce Betre, item Malabathrum.

MICROSCOPIUM Graece mikrosko/pion, nomen instrumenti optici, quo [orig: qu˘] etiam minima ita exacte videnda offeruntur, ut et in iis Creatoris sapientiam potentiamque insigniter admirari liceat. Cuius rei specimina exhibentur in pulice, aliisque quibusdam minutiis, in Ephemeridibus Societatis Regiae Anglicanae. In Musaeo Kircheriano Microscopia huiusmodi eximia asservari, habes apud Georg. de Sepibus in Descript. eius. Opus istiusmodi organis erat olim, ad Callicratis Myrmecidisque opera spectanda, de quibus Plin. l. 7. c. 21. Callicrates ex ebore formicas et alia tam parva fecit animalia, ut partes earum a coeteris cerni non possent. Myrmecides quidam quadrigam ex eadem materie, quam musca integeret alis, fabricavit, et navem, quam apicula pinnis absconderet. Sed maior eorum in minimis Naturae, ut dictum, usus, de quibus idem graviter l. 11. c. 2. In magnis siquidem corporibus, aut certe maioribus, facilis officina sequaci materia [orig: materiÔ] fuit. In his tam parvis atque tam nullis, quae ratio, quanta vis, quam inextricabilis perfectio? etc. Quo [orig: Qu˘] quanto peiores Marcion, Valentinus et Apelles, qui Deum non creasse [orig: creÔsse] nimimas bestiolas, delirarunt [orig: delirÔrunt], ut ex Hieronymo Tom. IV. Prooem. ad Philemonem discimus. Contra quam sententiam videndus imprimis augustin. de C. D. l. 11. c. 15. et l. 12. c. 25. Sed et Arnobius hic [orig: hţc] Marcionem sequutus, muscas, scarabaeos et cimices, nitedulos, curculiones, et tineas omnipotentis esse opus Regis, negat adv. Gentes l. 2. ad quem locum vide G. Elmennhorst. et Desid. Heraldum: aliquid etiam supra, ubi de Insectis, Marmore

MICTILIS seu Mictiris, merx, apud Lucilium,

Pulmentaria ut intybus, aut aliqua id genus herba, Et ius maenarum, bene habet se, mictiris haec est Merx.

Graecis o( r)w=pos2 est, pauperculam interpretatur Nonius. haud omnino male. Nam r(wpiko\n, ou)deno\s2 a)/cion kai\ eu)tele\s2, etiam Graeci exponunt. Unde *(rwpopow=lai et *gelgiopw=lai dicti, qui mercium omne genus minutarum, ut chartam, linum, stupam, candelas, unguenta, colores et alia id genus sexcenta, ex Aegypto olim Romam advehebant: quod e)mpolh\n *ai)gupti/an dixere [orig: dixŕre]. Vide quae supra diximus, ubi de Anabolicis Speciebus, ut et infra dicenda voce Rhopopola.

MICTIS insul. ultra Britanniam sex dierum navigatione. Plin. l. 4. c. 16. In ea candidum plumbum provenit.

MICULI Mons seu promontor. Dalmatiae, prope Iaderam, vulgo Ponta Micha, Ioh. Lucio.

MICYBERNA oppid. Hellesponti, a Philippo Macedone, proditione captum. Diod. Sic l. 16.

MICYLLUS Iacobus, alias Melcher, Argentinensis, Poeta et Orator insignis, Graecam literaturam Francofurti primum Heidelbergae inde docuit, ubi exstinctus est A. C. 1558. aetat. 55. non minore pietatis, quam eruditionis, fama [orig: famÔ], ut apparet ex carmine Lotichii Secundi, quo [orig: qu˘] ultima eius expressit. Scripsit complura, quorum catalogum exhibet Anton. Teissier. Elog P. 1. eminet in iis Tractatus de re Metrica, Melanchthonis iudicio [orig: iudici˘]. Pater fuit Iulii ICti et Electoris Palatini Cancellarii; nec non alterius, qui Sartoriam exercuit, Melch. Adami Vit. Philosoph. Amicus Ioach. Camerarii, Thuan. Histor. Micylli nomen, quod Micyllum, de quo Lucianus in Dial. Somnium seu Gallus dicto, iuvenis olim exacte repraesentasset [orig: repraesentÔsset], ei impositum est. Adami d. l. etc.

MIDAE vel MIDACUM, urbs Phrygiae. Vide Steph.

MIDAJUM Ptol. Midelli Theveto, urbs Phrygiae magnae; Episcopalis sub Archiepiscopo Synnadiensi, ad Sangarium fluv. Dorylco et Synao urbibus proxima.Hic Sex. Pompeius, iuxta Dion. caesus.

MIDAS [1] Gordii Bubulci fil. Phrygiae Rex pecuniosissimus, qui cum Bacchum hospitio [orig: hospiti˘] suscepisset, iussusque esset petere, quicquid vellet, petiit, ut quicquid attigisset, in aurum verteretur. Quod cum obitnuisset, solo [orig: sol˘] contactu omnia in aurum convertit. Verum, cum urgente fame cibum sumere conaretur, atque illum quoque in aurum mutari videret, sensit tandem stolidus, se parum sapienter optasse [orig: optÔsse]. Pulchre Claudian. l. 1. in Ruff. in v. 165;

---- Sic rex ad prima tumebat
Maeonius, pulchro [orig: pulchr˘] cum verteret omnia tactu.
Sed postquam riguisse dapes, fulvaque revincto,
In glacie uldit latices, tum munus acerbum
Sensit, et inviso votum damnavit in auro.

Petiit itaque a Libero Patre, ut munus illus, quantumvis speciosum, sibi adimeret: qui eius misertus, iussit ut in Pactolofluvio se ablueret, a quo tempore aureas arenas volvere fluvius coepit, hinc Chrysorrhoas dictus. Post haec cum Pan Apollinem ad cantus certamen provocasset [orig: provocÔsset], Tmolusque iudex electus secundum Apollinem pronunciasset [orig: pronunciÔsset]; Midas; Panem Apollini praeferre non dubitavit. Quamobrem Apollo indignatus, asininas ei auriculas addidit, quas tam scite occultavit, ut nemo sciret praeter solum tonsorem: qui cum rem inauditam tacerenon posset, fossam ingressus proclamavit: Auriculas asininas habet Rex Midas.


page 160, image: s0160a

Deinde fossam terra [orig: terrÔ] adoperuit, coque in loco temporis processu creverunt arundines, quae commotae vocem, quam tonsor infoderat, reddiderunt, ut latius fabulatur Ovid. Met. l. 1. Aliitamen malunt, Midam, inter Apollinem et Marsyam decertantes, iudicem constitutum, et cum pro Marsya sententiam tulisset, auriculis asininis a Phoebo fuisse donatum. Hinc natum Proverbium Auriculas Asini Midas habet, quo [orig: qu˘] utimur in stolidos, et crassis auribus, pinguique iudicio [orig: iudici˘] homines. Alii rursum sic narrant: Cum praeteriret aliquando Midas Liberi Patris asinos, atque eos afficeret iniuria [orig: iniuriÔ], iratum Bacchum asminas aures ei addidisse. Sunt qui dicant, huic aures natura [orig: naturÔ] praelongas fuisse, et asininarum instar prominentes, atque hinc [orig: hţnc] fabulae locum ortum esse. Quamquam pluribus placet, hac [orig: hÔc] allegoria [orig: allegoriÔ] significatum; Midam, utpote tyrannum. subauscultatores dimittere solitum, per quos, quaecumque per omnem regionem vel fierent, vel dicerentur, cognosceret, nimirum illis utens aurium vice. Proinde cum vulgus admiraretur, ab illo resciri etiam ea, quae clam ac procul fierent, occasionem fabulae datam esse, ut Midas diceretur auriculas asini habere, idque vel quod nullum aliud animal acrius audit quam asinus, excepto [orig: except˘] mure, vel quod aures habeat omnium longissimas. Herodot. l. 1. illum thronum aureum, in templo Ephesino, Dianae consecrasse [orig: consecrÔsse], refert. Fuit et alius Midas, Phrygiae Rex qui, taurino [orig: taurin˘] sanguine hausto [orig: haust˘], se ipsum necavit. Euseb. in an. 3. Olymp. 70.

MIDAS [2] in tesseratio ludo, iactus erat fortunatissimus, teste Cael. Rodig. l. 20. c. 27. ex fragmento vetusti cuiusdam Scriptoris, cuius Suidas meminit:

*mi/das2 o( e)n ku/boisin eu)boulo/tatos2,
Midas in tesseris consultor optimus.

Cum videlicet tres seniones prodirent: qucmadmodum in felicissimus, cum tres uniones. ut exillo Proverbio. Aut tres sex, aut tres tesserae, patet. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 1.

MIDDELBURGENSIS Paulus, vide Paulus.

MIDDELBURGUM [1] Germ. Mittelburg., Gall. Middelbourg, quasi Meditburgum vel oppid. urbs Walachriae, mercimoniis florentissima, cum tota insula Euangelicam doctrinam amplexa, purgatis ab Idololatria omni templis, et principe coenobio [orig: coenobi˘] Praemonstrantium, olim adeo celebri, in Curiam converso. Sedes Episcopalis facta A. C. 1561. Nicolaum a Castro Lovaniensem, primum ultimumque praesulem habuit, et Hispanico [orig: Hispanic˘] et Pontificio [orig: Pontifici˘] iugo [orig: iug˘] paulo post excusso [orig: excuss˘]. A. C. 1574. Guicc. descr. Belg. Strabo, Thuanus, Arnolph. Havensius, de erect. Nov. in Belgio episc. l. 1. c. 12. Vide Mettelli Castrum. Ceterum a situ nomen accepit, quasi Mediterraneum burgum, aut oppidum; sicuti Middelsexiam aut Middlesexam vocavere [orig: vocavŕre] Transmarini Saxones seu mediterraneam Saxonicum, provinciam Angliae, cuius caput Londinium est, Merciam Angli Middelangliam, h. e. Mediterraneam Angliam, nuncupavere [orig: nuncupavŕre], cui caput olim Dorcinca aut Dorkacestria, post vero Lincolnia. Vide Hadr. Vales. in voce Valachria.

MIDDELBURGUM [2] oppidul. Flandriae, sub Hollandis, 2. leuc. a Brugis, prope Clausulas; Gall. Middelbourg.

MIDDELFORTIUM urbs Fioniae; unde freto nomen.

MIDDENDORPIUS Iacobus, vide Iacobus.

MIDEA urbs olim in Argo, apud Naupliam, nunc vicus sic dictus a Midea Holoei filia [orig: filiÔ], Persepolis quondam dicebatur. Hinc Mideates, et Midaeus. Est etiam Boeotiae Midea, Homer. apud lacum Copaidem et Orchomenum, ab altero 12. mill. pass. Est et alla Lyciae. Steph. Stat. Theb. l. 4. v. 45.

Aptior armentis Midea, pecorosaque Phyllos.

De prima sic Stephanus: *mi/deia po/lis2 e)n *)/argei, h( nu=n kw/mh, h( pro/teron *perse/ws2 po/lis2 a)po\ *midei/as2 th=s2 *)alwe/ws2 qugatro\s2, le/getai kai\ xwri\s2 tou= i *mi/dea o( poli/ths2 *midea/ths2, kai\ qhluko\n, *midea=tis2, kai\ *midiai=os2. Ubi vicum suo [orig: su˘] tempore fuisse, antiquitus autem Persei urbem, postmodum, a Midea, Aloeifilia, Midiam, appellatam, refert. Alia est Middie, apud eundem Poetam Theb. l. 7. v. 331.

Ducit Ithonaeos et Alalcommenaea Minervae
Agmina, quos Midie, quos humida suggarit Arne.

Boeotiae nempe urbs, patria Alcmenae, uti notat Lutatius. Cuius mentio etiam apud Homer. Il. ss. v. 507.

*(oi/te polusta/fulon ar)/nhn e)/xon, oi)/te *mi/deian.

Mideam, ab aliis pronuntiari etiam Stephanus refert d. l. qui et ibidem aliam Lyciae urbem eodem [orig: e˘dem] nomine insignem fuisse, addit. Vide Casp. Barthium Animadversion ad Statium d. l.

MIDIAS vide MEDIAS

MIDILA Civitas Africae propriae Augustin. Cyprian. et Concil. Carthaginense.

MIDLESEXIA vulgo MIDLESEXSHIRE, provinc. parva Angliae, cuius praecipua urbs Londinum, ad Tamesim. Vix extensa ad 15. milliar. Anglica Terminatur a Septentrione Hartfordia [orig: HartfordiÔ] Comitatu; ab Ortu Essexia [orig: EssexiÔ], ab Occasu Buckingamia [orig: BuckingamiÔ], a Meridie Surreia [orig: SurreiÔ]. a qua provinc. separatur Tamesi.

MIDLETONUS Richardus, vide Richardus.

MIE lacus Imperii Sinici, sub Kiagan, ita dictus, a suavissimis, quos alit, piscibus, quasi mellis dulcedinem referentibus. Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 24.

MIEBIDUS Manethoni Rex Thinitarum in Aegypto VI. successit Usaphaedo patri praefuit ann. 20. regnante apud Thebanos Taegar-Amacho-Momchiri, paulo ante Nachorem natum: habuitque successorem Semempsem. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron.

MIESKO vide MICISLAUS.

MIEZA oppid. Macedoniae, quod olim Strymonium vocabant. Steph. a Mieza, filia Beretis. Hinc Miezeus, vel Miezaeus.

MIGIRPA urbs Episcopalis Africae propriae Augustin. et Victor. Uticens.