December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 152, image: s0152a

METHYMNA [7] Talnabia incolis Medina Talnabi, i. c. civitas Prophetae, antea Iathreb, urbs Arabiae Felicis ad amnem Laakic, ubi natus Mahumetes Pseudo-propheta, 200. mill. pass. a Mecha in Boream, 90. a mari Rubro in Eurum. Alii Mahometem, Mechae natum, Methymnae vero sepultum scribunt. Sunt autem duae hae in Arabia urbes magni inter Mathumetanos nominis, et Mecha quidem, prima Muhammedicae superstitionis sedes est, ad quam ex universa Asia et Africa peregrinationes quotannis suscipiuntur, ab illis, qui singularem quandam sanctitatem affectant. Sed et alii, ex Lege mahometis, saltem una [orig: unÔ] vice per vitam, peregrinatione hac [orig: hÔc] defungi tenentur, modo [orig: mod˘] sumptus facere possint, ad longinquum hoc iter et dona offerenda, necessarios: pauperes enim et egenos legis rigor non adstringit. Quod si quis iter per se obire non possit, per alium id facere renetur. Non quod ibi sepultus sit magnus ille Pseudo-Propheta, quemadmodum Europaei fabulantur; nec quod corpus eius vi magnetica [orig: magneticÔ] in aere et in cista ferrea suspensum pendeat, sed quod ibi Templum vetustissimum et in eo lapis niger, quem Caabam vocant ac summa [orig: summÔ] devotione venerantur, Georg. Hornius Orb. Polit. Part. 4. p. 57. Tavernier vero, Mahometem hancce urbem, utpote natale suum solum, hac [orig: hÔc] ceremonia [orig: ceremoniÔ] honorare voluisse, scribit: addens, credere Turcas idque ipsis a Maioribus longa [orig: longÔ] successione traditum, urbem hanc esse locum illum, in quo Deus Abrahamum iusserit sibi domum aedificare, atque ibi postea superstitionis Auctorem caelitus Alcoranum accepisse: praeterea, nil reliquiarum Pseudo-Prophetae huius Mechae, praeter alterum sandaliorum eius, ibi asservari. Altera urbs Methymna seu Medina Talnabi est, i. e. Civitas Prophetae, in qua Mahomedes sepultus, quaeque proin et ipsa sanctitatis ergo frequentatur. Sed qui sepulchrum Pseudo-Prophetae (de quo monstrosa Turcae fabulantur) inscpiciunt, illi se ipsos dicuntur excaecare, existimantes nullam in posterum mortalem rem dignam esse, quae ab ipsis, postquam semel prophetae sui sepulchrum adspexerint, conspiciatur. Interim Mechae longe maior veneratio frequentiorque concursus, unde in Alcorano suo mahometes non nisi hanc peregrinatione praefata [orig: praefatÔ] sollenni (quam Caravanami vocant) celebrandam iniunxit, conveniuntque sacerrimae huius Legis interpretes in eo, non necessario Methymnam adiri, atque Mahometis praecepto, etiam omissa hac peregrinatione, fieri satis. Vide Hornium iterum loc. praefato [orig: praefat˘] atque Ioh. Baptistam Tavernier Relation du Serrail c. 12. et 20. nec non infra, voce Muslimi, item Muhammedes.

METIA [1] una ex 35. tribubus populi Romani.

METIA [2] Faustina filia Gordiani Senioris Iunii Balbi Consularis Viri uxor, apud Iul. Capitolin. in Gordianis c. 4.

METIANUS Iurisconsultus tempore Alexandri Augusti.

METICHE quae et Clepsydra, Vide ibi.

METICHUS Architectus celebris, a quo *mhti/xou *dikasth/rion, Metichi tribunal, unum ex X. Dicasteriis Atheniensium, nomen accepit. Vide supra Dicasteria.

METILIA Lex a M. Metilio Tribuno Plebis lata Ann. 536. Urb. Cond. contra morem Maiorum, Magistri Equitum et Dicatoris ius aequavit, Liv. l. 22. c. 25. quod factum in gratiam M. Minutii Rufi, qui Magister Equitum contra edictum Q. Fabii Maximi Dictatoris sui pugnaverat.

METILII cum reliquis primoribus Albanis familiis, Romam a Tullo Hostilio vocati, et in patricias Senatumque, auctore Dionysio [orig: Dionysi˘], allecti.

METILIS seu METELIS, urbs Aegypti prope Alexandriam, quae nunc Bechis vocatur. Steph.

METILIUS Bradua, Consul cum Vero, an. Urb. Cond. 912.

METINA nomen Deae apud Romanos cui sacra fiebant Prid. Kal. Octobr. quo [orig: qu˘] die primum mustum bibebant. item Insula exigua Galliae Narbonensis Plin. l. 3. c. 5. quibusdam est Blasco, oppidulum permunitum in scopulo, in ora littorali Occitaniae, continenti fere iunctum, vulgo le Brescon. Vide Blasco.

METIOCHUS [1] Miltiadis Atheniensis ducis filius, qui a Phoenicibus captus, et Dario Persarum regi, contra quem pater bellum gerebat, oblatus, honorifice ab illo habitus fuit, Herodot. l. 6.

METIOCHUS [2] alius apud Athenienses, qui exercitum duxit, vias curavit, farinam tractavit, et alris praefuit. Plut.

METIOSEDUM soli Caesari de Bell. Gall. l. 7. c. 58. memoratum, infra Lutetiam Parisiorum ab illo ponitur. Vulgo Meudon. Hadr. Vales. Notit. Gall. Quam sententiam Nic. Sampson, contra Raim. Marlianum, locum hunc Corboilum hodie, vulgo Corbeil: et Ios. Scaligerum, Melodunum Senonum, vulgo Melun, esse, conten dentes, ex Caesareana relatione strategematis Labieni confirmat ac verisimillimam reddit. In Literis quibusdam A. C. 1292. datis, vicus hic vocatur Medo, et Simon Maior de Medone, Simon de Mudon: Item Modun, Moudon et Moldun, i. e. Modunum vel Moldunum dicitur, a duno, vel monte. In Literis A. C. 1187. Matthaeus de Modun Presbyter praeter coeteros commemoratur. In Literis A. C. 1203. Matthaeus Decanus de Modun, qui et ibidem Moudon vocatur; in Literis A. C. 1259. Decanus de Moldun: ex Valesio.

METIS [1] nympha, una ex filiabus Oceani et Tethyos, sic dicta a consulendo. Hesiod. in Theog.

METIS [2] antiquissima Galliae Belgicae urbs, Episcopalis, quam Mediomatricum vocant civitatem; qui sic dicti, quod eorum metropolis medium teneret locum inter tres civitates, Tullum, Verdunum ac Treverim. Sedes fuit Austrasiae Regum et Conciliorum variorum: Habet Treverim ad Septentrionem, Tullum ad Meridiem, et Verdunum ad Occasum. Dictam scribunt a Metio Romano, qui hanc urbem a Iul. Caesare expugnatam ampliavit, murisque cinxit. Illam Henricus II. Francorum Rex, cepit,


image: s0152b

A. C. 1552. per Connestabilem Montmorantium: quam cum paulo post Imperator fruslra obsedisset, en versum!

Siste viam Motis, haec tibi meta datur.

Munst. l. 2. Cosmogr. Vide Metae, item Mettis.

METISCUS Turni auriga, Virgil. Aen. l. 12. v. 469.

Aurigam Turni media inter lora Metiscum
Exuit. ----

Sunt qui scribendum putent Methyscus, etymon eius derivantes a mequ/skomai, quod est in tenebriot. Nic. Lloydius.

METITA oppid. Armeniae minoris in Lavinensi praefectura. Ptol.

METIUS [1] Carus delator insignis. Plin. l. 1. Ep. 5. et l. 6. Ep. 25. Vide et Carus.

METIUS [2] Celer vide Celer.

METIUS [3] Curtius Sabinorum dux, contra Romulum ob raptas Sabinas acriter pugnavit.

METIUS [4] Falconius Nicomachus Senator Consularis, cuius orationem exhibet Vopisc. in Tacito c. 5.

METIUS [5] Gordianus Praefectus, memoratur Capitolino in Gordianis; c. 30. ubi Maecius legit Salmas.

METIUS [6] Marullus Gordiani Senioris ex Ulpia Gordiana pater. Ibid. c. 2. Vide etiam lamprid. in Alexandro c. ult.

METIUS [7] Suffetius quem alii Fufetium vocant, Albanorum Dictator, tempore Tulli regis Romani, qui, quod ex praescripto foederis ad belli societatem contra Fidenates vocatus, euntibus in hostem Romanis, suos praelio eduxerat, iussu Tulli, duabus admotis quadrigis, discerptus est. Liv. l. 1. c. 23 28. Flor. l. 1. c. 3. Vide quoque Virgil. Aen. l. 8. v. 642. Ovid. l. 1. Trist. Eleg. 3. Claudian. Paneg. 4. Honor. Item de Bell. Gildon. et dionys. Halicarn. l. 3.

METKERCUS Adolphus Brugensis, Graece Latineque doctissimus, Antiquitatis item peritia [orig: peritiÔ] ac prudentia [orig: prudentiÔ] rerum agendarum inclitus, Foederatorum Belgarum in variis aulis Orator, pacis Coloniae conclusae A. C. 1579. Acta collegit edititque cum Notis. Vitis Caesarum, M. Graeciae ac Fastis Consularibus, ab Hub. Goltzio in lucem editis, operam impendit, aliaque scripsit, Antonio Teissier enumerata in Elogiis Part. 2. Obiit Londini A. C. 1591. aetat. suae Climacterico [orig: Climacteric˘], maerore ex morte Nicolai filii Daventriae occisi concepto. Vide quoque Valer. Andream Biblioth. Belg.

METLETAE vide Micelae.

METOCHITES Theodorus, vide Theodorus.

METOCHIUM ex Graeco *metoiki/a, apud Ughellum Tom. 3. p. 493. Cupientes Monasteria et Metochia relevari destructa et relevata illaesa servari; hodiernis Graecis Metoki: cella est Monastica, a Monasterio aliquo prin cipali dependens. Vide Pachymerem l. 4. c. 8. l. 5. c. 2. et l. 8. c. 6. Leonem Gramm. p. 472. Theosterictum in S. Niceta num. 36. Ioan. Phocam in Descript. Terrae S. c. 14. Alios, landatos Carolo du Fresne in Glossario. Significat autem *metoiki/a demigrationem, coloniam: hae enim velut coloniae Monasteriorum sunt principalium. Sed et veteres Graeci quotannis Festum celebrabant, *metoi/kia dictum: quod institutum erat in memoriam Thesei, qui duodecim Atheniensium populos in Rei publicae formam redegit, et ruris incolas eo, velut in novam Coloniam, confluere compulit. Plut. in Theseo. Vide Iac. Sponium Itinerar. Graeciae Part. 2. p. 313. et 314. Etiam *metoi/kion, summa dicebatur duodecim drachmarum, quam quotannis inquilini solvere cogebantur, teste Harpoetatione. Isaeus viros 12. feminas 6. pependisse, refert: quod tributum qui solvere neglexisset, ad cives deductus convictusque venum ibat. Vide l. 4. Cod. de Iure Fisci l. 19. etc.

METON Astrologus, ex his unus, qui Atheniensibus adscriptus fuit, navigaturis in expeditionem Siciliae, qui onus detrectare cupiens, tempestatem futuram praedixit: cumque propterea minime proficeret, simulavit insaniam, atque hoc modo [orig: mod˘] missionem impetravit. Edidit an. 331. Urb. Cond. suam Enneadeceterida, i. e. Cyclum 19. annorum, quo [orig: qu˘] solis Lunaeque motum conciliare conatus est. Quod factum secundum Ptolom. An. 316. Nabonassaris, seu 4. an. Olymp. 86. sub Archonte Apsende. Socium observationum Solarium Euctaemonem habuit. Meminit huius Metonis, Festus Avienus in Arateis cum ait

Illius ad numerosa prolixa decennia rursum
Abiecisse Meton, etc.

Ptol. l. 3. Almagesti. Suid. Scalig. de Emend. Temp. l. 2. Petav. Part. 2. de doctr. temp. l. 1. c. 2. et in Uranolog. l. 6. c. 2. Langius, de ann. Christi l. 1. c. 12. et 13. Ricciolus Chron. Refor. l. 1. c. 19. Voss. de Scient. Mathem. c. 33. ž. 11. Aelian. Var. Hist. l. 10. c. 7. et l. 13. c. 12. Ubi autem peridous haec figenda, inter eruditos non convenit; quamvis Avienus supra laudatus id decidisse videatur, verbis hisce ibidem:

Sed primaeva Meton exordia sumpsit ab anno,
Torreret rutilo cum Phoebus sidere cancrum.

Nicolaus Lloydius. Ceterum Pausaniae fuit fil. et Olymp. 87. an. 1. Nabonassari an. 317. Urb. Cond. 322. solstitium Athenis cum Euctemone observavit: ac eodem [orig: e˘dem] vel praecedente anno [orig: ann˘] publicavit suam *)enneakaidekaethri/da, atque ita emendavit Octaeteridem, a Cleostrato introductam Olymp. 61. an. 2. et ab Harpalo exactius elaboratam, cum tetraeteride prius, quae Elidensis Olympias dicta est, Graeci uterentur. Est vero haec Enneacaedecaet eris dierum solidorum 6940. hodieque Aureus numerus appellatur. Gerh. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. c. 33. ž. 16. Vide quoque infra vode Phainus.

METOPE fluv. Arcadiae. Callimach. Hymn. 1.

*pezo\s2 u(pe\r *kra=ri/n te polu/steio/n te *metw/phn,

Ubi Scholiast. *metw/phn potamo\n *)arkadi/as2.

METOPON locus prope Peram urbem vicinam


image: s0153a

Constantinopoli, cuius meminlt Nicephorus Arca Spandona Gyllio, l. 2. c. 6.

METOPOSCOPI Graece *metwpo/skopoi quasi Frontium inspectores, divinorum genus, qui ex faciei frontisque lineamentis hominum nosse se mores, atque eis eventura iactant, memorantur Plinio l. 35. c. 10. ubi de Pictoribus claris: Imagines adeo indiscreta similitudinis (Apelles) pinxit, ut incredibile dicta Apion Grammaticus scriptum reliquerit, quendam ex facie hominum addivinantem (quos Metoposcopos vocant) ex iis dixisse aut futurae mortis annos, aut praeteritae. Et quidem Cirus Spontoni, qui de Metoposcopia tractatum edidit, 7. lineamenta frontis in considerationem venire ait, quorum primum Saturno, secundum Iovi, Marti tertium, quartum Soli, quintum Veneri, sextum Lunae, et ultimum Mercurio adeo que eorum quodlibet peculiari alicui Planetae subsit, illumque praesidem habeat etc. Vide supra ubi de Divinatione.

METRA Erisichthonis Thessali filia, nobilis fuit meretrix, quae nondum invento [orig: invent˘] auro [orig: aur˘], aut gemmarum usu, bobus, aut equis, aut alterius generis pecoribus noctes suas locabat: unde factus est locus vulgi fabulae, ut Metra diceretur transformari, in ea omnia, quae ab amatoribus accipiebat; indeque manavit Proverb. Mutabilior Metrae. Vide Ovid. Met. l. 8.

METRAGYRTA Graece *mhtragu/rths2, Gallias vocatur Aristoteli Rhetor. ad Theodect. l. 3. c. 2. *le/gw d' d' oi(=on, ou)pei\ ta\ e)nanti/a e)n tw=| au)tw=| ge/nei, to\ fa=nai to\n me\n ptwxeu/onta eu)/xesqai, to\n d' eu)xo/menon ptwxeu/ein. i(/ti a)/mfw ai)th/seis2, to\ ei)rhme/non e)sti\ poiei=n, *(ws2 kai\ *)ifikra/ths2 *kalli/an *mhtragu/rthn, a)ll' ou) *dadou=xon' o( de\, e)/fh, a)mu/hton au)to\n ei)=nai, ou) ga\r a)/n /mhtragu/rthn au)ton kalei=n, a)lla\ *da|dou=xon, a)/mfw ga\r peri\ *qeo\n, a)lla\ to\ me\n, ti/mion, to\ de\, a)/timon. Quibus verbis adiutus est Vir doctus, qui in Nonni Dionysiaca severae lucubrationis telum attoci stylo [orig: styl˘] strinxit, cum ita scriberet: Qui decorare quippiam vult, eum necesse est a)po\ tou= belti/onos2 eis2 to\ xei=ron metfe/rein. Aristotelos plerosque Achaeos et Heniochos qui circa Pontum sedes habebant, lhsta\s2 fuisse memorat; qui horum rapacitati honestum nomen ponere velit, porista\s2 appellabit. Dionysium Iun. Siciliae Tyrannum *metragu/rthn dicit Athenaeus l. 12. nihil enim vilius est, quam stipem cogere. At Xenophon Galliam, qui itidem famulus erat Idaeae matris, *da|dou=xon vocat, l. 6. de rebus Graecorum. Ille, ut Tyranni infelicem casum cum splendore tantae fortunae componetet, rem, quantum potuit, maxime deturpavit: hic vero plusculum ei tribuit, ne contemnete illum videretur, qui publico [orig: public˘] munere cum aliis fungebatur. Sed ut alia hic [orig: hţc] omittam, quod de Metragyrta adserr, scopo eius non quadrat. Aristoteles observat, Galliam. qui *da|dou=xos2 erat Eleusiniae Matris. per contemptionem ab Iphicrate mhtragu/rthn appellatum, quasi Matris Ieaeae Gallus esset: quorum illud honestissimum, utique Athenis, hoc vilissimorum et profligatissimorum erronum erat, similliamorum iis, quos Appuleii Milesiae traducunt. Plutarchus, haudquaquam parcos Deorum cultor, in libro peri\ tou= mh\ xra=|n e)/mmetra nu=n th\n *puqi/an *plei/sths2, inquit, me\n toi poihtikh\n ene/plhsen a)doci/as2 to\ a)gurtiko\n kai\ a)gorai=on kai\ peri\ ta\: *mhtrw=|a kai\ *sera/peiabwmoloxou=n kai\ planw/menon ge/nos2( oi( me\n auto/qen, oi( de\kata\ klh=ron e)/k tinwn grammati/wn xrhsmous2 perai/nontes2 oi)ke/tais2 kai\ genai/ois2. Quare eosdem cum tertio genere mendicantium Vatum eodem [orig: e˘dem] loco [orig: loc˘] ponit et parat Ovidius de Ponto l. 1. Eleg. 1. v. 37. in qua, librum, Augusti laudes continentem, reiciendum non esse, contendit:

Ecquis ita est audax, ut limine cogat abire
Iactantem Pharia [orig: PhariÔ] tinnula sistra manu?
Ante Deum [orig: Deűm] matrem cornu tibicen acuto, alii adunco,
Cum canit: exigua quis stipis aera neget?
Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae:
Unde iamen vivit, vaticinator habet.

Neque enim eadem, quae priore disticho [orig: distich˘] Deum [orig: Deűm] Mater, posteriori appellatur Diana, quod nempe Phrygum et Ephesiorum idem Numen diverso [orig: divers˘] vocabulo [orig: vocabul˘], illud Rheae, hoc Dianae, ut quibusdam placuit. Non ista enim miscendi ius sibi fecerunt Poetae, etsi sub diversis nominibus idem Numen coli docuerint Theologiae mythicae Interpretes. Vaticinator hic Ovidii est ex illa nota mendicorum, qui in luco Aricino Dianae Nemorensis sive Nemoralis stipem corrogabant, tibulo [orig: tibul˘] Fatorum arcana edicendi; quale genus mendicabula hodieque nomine Aegyptiorum sive Cingarorum Europam perambulant. Cuius interpretationis auctor Iuvenal. Sat. 3. v. 13.

Nunc sacri fontis nemus. et delubra locantur
Iudaeis: quorum cophinus faenumque supellex,
Omnis enim populo mercedem pendere iussa est
Arbor, et eiectis mendicat silva Camenis.

Sequente meminit mendicantium ad axes Aricinos, neque alius clivus Aricinus Martiali l. 2, Epigr. 19. Porro de iisdem Sat. 6. v. 542.

---- ---- Cophino foenoque relicto
Arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
Interpres legum Solymarum, et magna sacerdos
Arboris, ac summi fida internuntia caeli.
Implet et illa manum, sed parcius Aere minuto:
Qualiacumque voles Iudaei somnia vendunt.

In chartaceo libro MS. eius operis, habet Gronov. nil tale Deorum. Posses defendere, ut ad utrum que numen memoratum Isidis et Cybeles referretur, quando et mox tantum repetit de sistro Phrygiique foramine buxi. Sed illam habebat Pirchemeierianus et plurium scriptura, neque opus erat plus repetere, quam satis commode versus pateretur. Atque hac de causa Iphicrates, convitium facturus Galliae, belle metafe/rei a)po\ tou= xei/rono ei)s2 to\ be/ltion, translatione utitur a deteriori ad melius et pro Daducho Metragyritam vocat Galliam: servavitque genus; utroque [orig: utr˘que] enim sacerdotium Deae et quidem Matris, continetur. Quem salem cum non


page 153, image: s0153b

intelligere se singeret, regessit, Iphicratem a)mu/hton, profanum et non initiatum esse, utpote qui sacra Deum [orig: Deűm] Matris et Eleusiniae Cereris confunderet: quod et ipsum convitium est, nec lepore caret. Haec mens est Aristotelis, quam nec satis expressit Vir eruditissimus; qui declaraturus eam, notat in sacris Idaeae Matris honaestius suisse eorum munus, qui, quod lampades gestarent, *da|dou=xoi vocabantur: illaudatius eorum, qui eo, quod pro Magna Matre aeruscarent, *mhtragurtai audiebant. Praeivit utrique Victorius: Munera famulorum Idaeae Matris plura magnopereque inter se diversa fuisse: quaedam sordidiora, quaedam honestiora. Praeferre faces honestum putatum; cogere vero stipem, abiectum ministerium. Iphicrates igitur, inquit, Calliam dehonestare studens, a sordidiore munere eum appellaverat. Seneca quidem de vita B. c. 27. Cum aliquis secandi lacertos suos artifex, brachia atque humeros suspensa [orig: suspensÔ] manis cruentat, laurumque linteatus senex et medio [orig: medi˘] lucernam die pr aeferons conclamat, iratum esse aliquem Deorum: Sed hanc nemo dixit dadouxi/an, certe Athenis. Non enim daedouxi/a in sacris Idaeae, sed Eleusiniae Matris, vide Suidam et Apostolium in *dio\s2 kw/dion. Quare non fuerit honesta a)po\ tou= belti/onos2 tw=n e)n tw=| ge/nei translatio, si Metragyrtam Daduchi nomine digneris: nam uterque serviunt quidem Deae Matri, sed non uterque iactant festas faces. Nunc ad Nonni doctissimum Censorem: Is, ut nominibus variaret, Dionysium ab Athenaeo *mhtragu/rthn vocatum prodit, re vitiata [orig: vitiatÔ] et deturpata, ut infelicem Tyranni casum cum splendore prioris fortunae contenderet. Ubi autem vel simile vel analogum, sine quorum altero nulla translatio exsistit? Nam si ob solam vilitatem *mhtragu/rtou nomen meruit, etiam cerdo et baiulus vocari potuerit, et hi homines, quia vilissimi, sint et appellentur *mhtragu/rtai. Iam quod illud genus, quo [orig: qu˘] Tyrannus et famulus Idaeae Matris continentur? nisi forte, quod ambae populum quaestui habent, ille vi potestatis, hic superstitionis. Omnino ratio nulla est, cur Tyrannus ex arce depulsus, ob hunc infelicem suum casum, *mhtragu/rths2 potissimum salutetur. Itaque nec Athenaeo hoc in mentem venit, ut ludibrii causa [orig: causÔ] sic Dionysium vocaret: non cavillatur, historiam sine schemate narrat. Verba sunt eius l. 12. *au)to\s2 de\ *dionu/sios2 te/los2 mhtragurtw=n kai\ tumpanoforou/menos2 oi)ktrw=s2 to\n bi/on kate/streyen, Ipse tandem Dionysius, pro magna Matre stipem colligens et tympana gestans, misere vitam exegit, Idem refert Aelianus Variar. l. 9. c. 8. *(o de\ e)n *kori/nqw| pollai=s2 kai\ poiki/lais2 xrhsa/menos2 bi/ou metabolai=s2, dia\ th\n u(perba/llousan a)pori/an, teleutai=on de\ mhtragurtw=n kai\ krou/wn tu/mpana kai\ kataulo/menos2 de\ to\n bi/on kate/streyen, Ille autem Corinthi, multivariis usus vitae vicissitudinibus, egestate compullus, tandem Metragyrta factus est, et tympana pulsans, tibiisque canens, vitam egit. Nulla igitur figura, nulla translatio in verbis Athenaei. At Galliam tamen, qui Matris Idaeae sacerdos erat, *da|dou=xon vocat Xenophon, plusculum ei tribuendo [orig: tribuend˘], ne contemnere videretur, qui publico [orig: public˘] munere fungebatur. Ne hoc quidem. Famulum enim Idaeae Matris fuisse, nullibi dicitur: *da|dou=xon autem fuisse revera, non per honorem et palpo [orig: palp˘] modo appellatum, probatu facilimum, ut videre est apud Ioh. Frid. Gronov. Observat. l. 4. c. 5. Vide quoque infra Stips, it Telehines. Addo hic [orig: hţc] saltem, cantilenam Metragystarum hanc referri a Gabria in Iambis fabulosis.

--? *ti/s2 ga\r a)groi/kwn
*ou)k oi)=den *)/attin leuko\n w(s2 e)phrw/qh;
*ti/s2 ou)k a)parxa\s2 o)spri/wn te kai\ si/twn
*(agnw=s2 fe/rwn di/dwsi tumpa/nw| *(rei/hs2;

Apud Iac. Ouzelium Animadversion. ad Octavium Minucci Fel.

METRI nomen viri, 1. Sam. c. 10. v. 21.

METRICA tertia Musicae veteris pars, circasyllabarum quantitates versabatur, dispiciebatque, utrum breves vel longae essent. Agebat vero de quinque hisce rebus, de Elementis, sive literis, de syllabis, de pedibus, de metris, de Poematis. Eius meminit A. Gellius l. 16. c. 18. cum inquit: Est et alia species *kanonikh=s2, quae appellatur *metrikh\: per quam syllabarum longarum et brevium et medioerium iunctura et modus longruens cum principiis Geometriae, aurium mensura [orig: mensurÔ] examinatur. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Philologia c. 4. uti de Metrica oratione ante solutam inventa [orig: inventÔ], infra lemmate Oratio soluta.

METROCLES Philosophus Maronites, frater Hipparchiae, Cratetis levir. Tortel. Discipulus Theophrasti, quo relicto Crateti adhaesit. Praeceptor Theombroti et Cleomenis: Se ipsum suffocavit senex. Diog. Laert. in vita eius l. 6. c. 94.

METROCOMIAE vicorum Matres erant, the mother Churches Angl. ut Metropoles civitatum. Unde forte Cepha castellum, act. 3. Concil. Chalcedon. In his non Episcopi, sed Chorepiscopi et periodeutai\, i. e. Circuitores instituti olim, ut Canone 75. Concil. Laod. Can. 10. Concil. Antioch. Can. 6. Concil. Sardic. Anglis Capcastels. Henr. Spelmannus Gloss. Archaeol.

METRODORUS [1] Atheniensis an Lampsacenus? scriptis inclitus, Epicuri discipulus fidissimusque amicus. Strab. l. 13. Diog. Laert. l. 10. in vita Epicuri. c. 22. Clemens Alex. l. 2. Strom. Gassend. in vita Epicuri c. 8. Iohan. Sarisburius, de nugis Curialium, l. 7. c. 11.

METRODORUS [2] Chius, Mundum aeternum esse dicebat: Quoniam si factus esset, ex non ente factus esset: infinitum vero esse, quoniam aeternum, et quum non habeat principium, unde incipiat, nec exitum habiturum quo [orig: qu˘] terminetur. Immobilem quoque asseruit, quoniam moveri non possit, quod non transeat: transire autem necesse est, aut in plenum aut in vacuum, in quorum alterum transitus feri non potest. Ex aethere autem nubes fieri densatione aquae, quae supra Solem ascendens exstinguat ipsum, et rursus rarefacta accendat. Solem siccitate constipatum ex aqua [orig: aquÔ] splendida [orig: splendidÔ], stellas, efficere. Dixit etiam diem ac noctem inde fieri, quod sol exstinguatur, Eclipsin quoque extimctione feri. Euseb. Praep. Euang. l. 17. c. 14.


page 154, image: s0154a

Medicus quoque fuit, discip. Democriti, Hippocratis vero et Anaxarchi praeceptor. Scripsit varia, Plin. l. 7. c. 24. Athen. Isaacus Tzetzes, etc. Nic. Lloyd.

METRODORUS [3] Lampsacenus amicus Anaxagorae. Euseb. Olymp. 70 et 79. Diog. Laert. in huius vita. c. 11. Alius Stratonica [orig: StratonicÔ] oriundus, Pictor et Philosophus, solus deserto epicuro ad Carneadem se applicuit. Diog. Laert. in Epicuro. l. 10. c. 9. Cic. l. 5. de Fin. l. 1. de Orat. l. 4. Acad. Grassend. l. 4. vitae Epicuri c. 8. Idem.

METRODORUS [4] Melicus, artem memoriae ita consummavit, ut nihil non iisdem verbis redderet auditum. Plin. l. 7. c. 24. Item Grammaticus apud Agathiam. l. 5.

METRODORUS [5] obses Tirgataeo Maeotidi datus a patre Satyro, sed ob fidem a Patre violatam, interfectus. Polyaen. l. 8. c. 55.

METRODORUS [6] Scepsius e Philosophica vita [orig: vitÔ] in civilem mutatus est. Magna ex parte in suis scripturis oratorie loquitur, novo [orig: nov˘] quodam dicendi genere usus. Propter nominis famam, quamquam pauper erat, clarum tamen coniugium apud Carthaginen ses adsecutus: Quum amicitiam Mithridatis Regis sibi conciliavisset, ad illum cum uxore discessit, et honore maximo [orig: maxim˘] affectus est, legatus ab eo ad Tigranem. Strabo l. 11. et 13. Huius summa memoria a Cicer. commendatur l. 1. Tuscul. Qu. Plin. l. 7. c. 24. et l. 34. c. 7. Athen. l. 13. etc. Ceterum de variis Metradoris vide Voss. Hist. Graec p. 389. et Ionsium de Script. hist. Philos. l. 1. c. 20. Nic. Lloyd.

METRON nobilis Macedo, in Alexandri M. exercitu, armamentario praefectus. Curt. l. 6. c. 7.

METROPHANES [1] Episcopus Byzantinus, ob senium, Concilio Niceno interesse non potuit, Euseb. Moret. Diction. Hist. Item Patriarcha Constantinopolitan. saeculo [orig: saecul˘] praeterito. Genebrard. in Pio V.

METROPHANES [2] Sophista, Eucarpia [orig: EucarpiÔ] oriundus, praeter commentaria in Hermogenem, et Aristidem, item volumen de statibus, deque Ideis, scripsit 2. libros de Phrygia [orig: PhrygiÔ]. Steph. Byzantinus, Suidas, apud quem 2. alii sunt eiusdem nominis, Voss. l. 3. de Hist. Graec. p. 389. Gesner. in Biblioth. Smyrnii cuiusdam meminit, auctoris libri de Spir, S.

METROPOLIS urbs Phrygiae magnae apud Meandrum fluv. Episcopalis sub Archiepiscopo Ephesino: Sed haec in Ionia [orig: IoniÔ] est inter Ephesum, et Smyrnam. Baudrando Metropolis, urbs duplex est, una Phrygiae magnae, ad Maeandrum, Episcopalis sub Archiepiscopo Antiochiae Pisidiae, a qua 60. mill. pass. distat in Circium. Altera in Lydia, ad Caystrum fluv, in ipso limite Ionia, Episcopalis sub Archiepiscopo Ephesino, 20. mill. pass. ab Epheso in Caeciam, et 50. a Smyrna in Eurum, Porpuli Metropolita. Plin. l. 5. c. 29. Fuit et Metropolis Thessaliae urbs, inter Gomphos, et Pharsalum, Caes. l. 3. Bell. Civ. c. 80. Item Sarmatiae Europaeae, Ptol. Decem Metropoles numerat Steph. Coeterum primae hodie memoria non exstat, nisi forte invico Tourbale dicto: quod nomen ex Metropolis corruptum suspicatur Sponius, Itiner. Graeciae Part. 1. p. 318. Alias Metropolis quid significet Historicis Politicisque, notum: Civitatem nempe primariam, quam, velut Matrem filiae, (ut in Sacris dicuntur passim) respiciunt minores, Germ. Haupstatt. Hanc munitam esse, ut tempore belli minores perfugium eo [orig: ] habeant, volunt Politici. Iidem in eadem requirunt, ut in uno Regno, vel Republica nobili non sit, nisi una, per excellentiam sic dicta: Ut sic populosa, cum ad Maiestatem conciliandam, tum ad Magistratum defendendum: Ut sit Sacrarium Iuris et Religionis, adeo que omnium facultatum doctissimis Viris instructa, ad quos velut Oracula in rebus dubiis subditi confugere queant: Ut sit splendidis exornata adisciis, pro Maiestate Pincipis ac Magistratus: et Custos tandem Archivi, h. e. documentorum publicorum, Iuris publici, Legum fundamentalium, Actorum et Historiarum Reip. quae semper ad manum esse Magistratui debent. M. Frid. Wendelinus Institut. Politic. l. 1. c. 6. Vide quoque in voce Urbs. Hinc Metropolites seu Metropolitanus, Archiepiscopus est, quod praesideat illi civitati, quae coeteris civitatibus, in eadem provincia constitutis, quodammodo mater sit, dictus, Rhabanus de Institut. Cleric. l. 1. c. 5. Cum enim primi Episcopi pares essent et unum haberent Episcopatum, ac a communi concilio Ecclesiae eiusdem provinciae per Synodos regerentur; dein Metropolitarum seu Archiepiscoporum nomina nata sunt. Erat autem horum officium Synodos provin ciales convocare, iisque praesidere et recens electos Episcopos confirmare: ut primitus honore potius, quam potestate, reliquis Episcopis maiores essent. Postmodum, cum a Constantino plures provinciae in unam Dicoecesin redigerentur; supra ipsosmet constituti sunt Patriarchae seu Primarii, Exarchi Dioecesium dicti, de quibus infra dicemus. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theolog. Christ. Part. I. l. 8. c. 13. ž. 14. ut et supra aliquid, ubi de Legatis a Latere; ac infra voce Primae. Inde Metrapolitanae literae, apud Hincmarum Remens. Opusc. 17. pro litteris, quae ab Archiepiscopo Clericis dantur, etc.

METRUM a Rhythmo, qui differat, vide infra, ubi de Poetis Rhythmicis et Rhythmo, item in voce, Numeri.

METTA [1] seu Mechtildis de Campen, familia [orig: familiÔ] veteri inter Nobiles Lunaeburgicos (Reusinero Anna Comes de Compenmois Itala, aliis Comes de Compiegne ) uxor fuit Ottonis Ducis Brunsvico Lunaeburgici, qui Harburgios sevit, cum fratribus, in Comitiis Augustanis, rem Religionis ursit A. C. 1530. et vita [orig: vitÔ] excessit A. C. 1549. Cui, cum praeter alios utriusque secus, in tenera fere aetate exstinctos, Ottonem cognomine Iuniorem genuisset A. C. 1528. linea a reliquis agnatis initio [orig: initi˘] agnita non est, donec auctoritas Caesarea accessit. Obiit A. C. 1580. Vide Bunting. Chron. Brunsvic. Defecit autem linea haec A. C. 1642. in Wilhelmo Ottonis


image: s0154b

Iunioris filio, Phil. Iac. Spenerus Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Brunsvic.

METTA [2] filia Iohannis Comitis Nassoviae, ex Sibylla Ludovici Saxoniae Palatini filia (filiorum novem, octo filiarum fecunda matre) omnium natu minima, Wolffgango Comiti Zollerensi et Sueviae praefecto nupsit: ex eo, ut perhibent, Marchionum hodiernorum Brandeburgicorum et Comitum Hohen-Zollerensium Atavia. Soror fuit, inter alios, Othonis, Comiris Nassoviae, Toparchae Lopperae, Lauriburgii et Sonnenbergii, ab Henrico I. Imperatore cognomine Aucupe, exercitui contra Hungaros summi Ducis constituti, a quo vulgatae Genealogiae Nassovicae series initium capit. Ex marito Fridericum I. genuit Comitem Zolleranum; ita enim Danckonis, qui arcem Zolleranam A. C. 829. tenuisse legitur, posteros, continua [orig: continuÔ] graduum serie, enumerant Auctores: Rudolfum, sub Henrico Aucupe, Othonem, Wolfgangum Mettae maritum, Fridericum I. Fridericum II. etc. usque ad Fridericum VI. qui cum duos haberet filios, Fridericum et Eitelfridericum, hic Zollerensium, qui in Principum gradum hodie evecti sunt, fuit sator: ille (aliis etiam, Eitelfridericus dictus) Burggravios Norimbergenses, atque hinc Marchiones Electoresque Brandeburgicos ex se dedit. Cyr. Lentulus Geneal. Princip. Nassov. et Spenerus Syllog. Geneal.

METTERNICHIA Familia Germaniae inter Rhenanas Equestres illustris, illustres Ecclesiae Romanae Praesules non semel tulit. Namque hoc saeculo [orig: saecul˘] Trevirensi Archiepiscopatui Lotharium dedit, et nuper Archiepiscopatui Moguntino, Episcopum pridem Spirensem, Lotharium Fridericum, cuius et fratris progenitores hi sunt: N. de Metremich, ex N. Rumschuttelia de Frinzdorf, genuit Carolum de Metternich; quo et Sibylla [orig: SibyllÔ] Beisselia [orig: BeisseliÔ] de Gimenich genitus Dietherus de Metternith, sibi iunxit Margaretam Weyeriam de Nickenich, atque ex ea suscepit Stephanum de Metternich, patrem, ex Maria de Metzenhausen, Dietheri de Metternich: quo [orig: qu˘] et Catharina [orig: CatharinÔ] de Wachendonc, natus Iohannes Gerhardus Mariam de Leyen in torum ascivit: atque ex ea genuit Lotharium Fridericum Archiepiscopum ac Electorem Moguntinum, Episcopum Spirensem et Wormatiensem; ac Wolffgangum Henricum Baronem de Metternich, cui uxor obtigit Anna Margareta Schoenbornia. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobilit. Europ. Part. 3. p. 67.

METTIS quae primitus Divodurum, postea nomine gentis cuius caput erat, Mediomatrici dicta erat, vocari coepit circa A. C. 400. urbs Galliae Belgicae insignis, hodieque Episcopatu, Trevirensi Metropoli subiecto [orig: subiect˘], inclita. In Notit. enim veter. Civitas Mediomatricorum, i. e. Mettis, reperitur. In Notit. Imperii Roman. Procurator Gynaecei Augustoduni translati Metis, h. e. Augustodunum translati Divoduro, aut certe Divodurum translati Augustoduno. Ibidem invenitur Procurator Gynaecei Iuvarensis rei privatae, Meti translatae Anhelas. Nec non inter Legiones Pseudocomitatenses, intra Gallias cum I. V. Magistro Equitum Galliarum consistentes, numeratur prima Flavia Metis, i. e. legio Pseudo-comitatensis prima Flavia, quae praesidet Mettis. Ita enim pletumque scribitur. Ad Saliae et Mosellae confluentes sita est, de qua sic Venant. Fortunatus l. 3. Carm. 15. ad Villicum Episcopum Metrensem.

Gurgite caeruleo [orig: caerule˘] pelagus Mosella relaxat,
Et movet ingentes molliter amnis aquas.
Hinc dextra de parte fluit, qua Salia fertur,
Flumine sed fluctus pauperiore trahit.
Hic ubi perspicuis Musellam cursibus intrat.
Alterius vires implet et ipse perit.
Hoc [orig: H˘c] Mettis fundata loco [orig: loc˘], speciosa, coruscans,
Piscibus obsessum gaudet utrumque latus.
Urbs munita nimis, quam cingit murus et amnis etc.

Unde male Paulo Diacono Foriuliensi, a Metio quodam Romano urbis appellationem gratis deducenti, et Gallico nomini Latinam originem vindicanti, per unicum t. sctibitur. Treviris, Metropoli eius, praeponit Amm. Marcellin. l. 15. et 17. Aimoino ac Hugoni Floriacensi, inter urbes belgicae provinciae inclytas, quarta ponitur. Caput est agri Mettensis, Gall. le pays Messin, German. Mettingow dicti, ipsa Mets Gallis Germanisque vocatur, Ab es Ecclesiasticam cantilenam dictam esse Mettensem vel Metiscam, German. Mette, discimus e vita Caroli M. Reliqua vide in voce Divodurum; ut et in voce Metis.

METTIUS praenom. Marcus, princeps Gallorum, hospes Ariovisti, a [orig: Ô] Iul. Caes. cum C. Valerio Procillo, ad Ariovistum missus, sed tum in vincula coniectus. Caes. Bell. Gall. c. 47.

METU exstincti non pauci inter quos Carme quendam, obsessa Hierosolyma [orig: HierosolymÔ], cum turris praecelsa a Romanis subruta procideret, rei terrore exanimatum esse, refert Hegesippus l. 4. c. 3. Paria exempla plurium hominum, apud Vopisc. in Caro, c. 8. Negari non potest, eotempore [orig: e˘tempore], quo [orig: qu˘] periit Carus, fuisse subito tonitruum, ut multi terrore ipso [orig: ips˘] exanimati dicantur. Cuius rei causam docet Alexander Aphrodisaeus Problem. 16. Cum sit animam percellens frigus, quem tali rigore [orig: rigorŕ] desicere, auctor est Theophrastus Apospasmatio libri de defectu Animi. Vide Casp. Barthium Animadvers. ad Papin. Statium Part. 3. p. 408. et 409. De timidissimo leonc Claudian. in Eutropium l. 2. v. 457.

Ecce levis frondes a tergo concutit aura,
Credit tela Leo; valuit pro vulnere terror.
Implevitque vicem iaculi, vitamque nocentem
Integer, et sola [orig: solÔ] formidine saucius efflat, etc.

Coeterum subiti metus, quorum nulla perspicua causa, Pani olim adscripti sunt, unde Panici appellati, vide in voce Pan. Item Corybantibus, vide supra ubi de Corybantiasmo. Quos adamantem pellere creditum esse, apud Plinium legimus l. 37. c. 4. Adamas et venena irrita facit et lymphationes abigit, metusque vanes expollt a mente, et ob id quidam eum anaciten vocavere. Ubi male


image: s0155a

nonnulli anachiten malunt. Nempe a)na/gkh est, quidquid animum suae spontis esse non patitur; unde lymphationes inrpimis et vani metus, qui mentibus immitti ab aliquo Numine irato, credebantur, a)na/gkai dictae. Hinc qui huiusmodi necessitatis vinculis animum solvere existimatus est Adamas, *)anagki/tpi nomen accepit. Salmas ad Solin. p. 1091. Inter Martis comites Metum quoque recenset Stat. l. 1. Theb. v. 127. uti videre est infra, voce Nefas. Vide etiam voce Timor: uti de cura Ducas circa metum tum suorum, tum hostis, Observation, Historic. l. 10. c. 3. et l. 6. c. 9 Piccartum.

METUBARRIS Pannoniae inferioris insul. in Savia, Zygeth Lazio. Sed Zygeth est vocabulum commune omnium insularum linga [orig: lingÔ] Hungarica [orig: HungaricÔ]: Baudrando in Rascia est, intra Savum fluv. 4. leuc. ab oppid. Wrvar in Occasum extensa 3. leuc. Vulgo Otozecz,

METULLUM [1] sive METULUM, oppid. Iapodum apud Colapim fluv. in confinio Liburniae. Appian. in Illyricis tradit, eam regionis metropolim esse, sitamque in monte nemoroso, duobus conditam tumulis, quos vallis modica intersecat. Lazius scribit, hodie Troiam esse in Ciliciae Comitatu. Baudrando Metling est, oppid. amplum Iapodum, nunc Caruiolae, in Vindorum Marchia, 2. mill. pass. a Colapi fluv. et 20. a Lugea palude in Ortum, uti 25. a mari Adriatico in Boream sub Imperatore.

METULLUM [2] Castrum saepe Metulum, in priscis literis Mella, vulgo Melle, locus Galliae, in Pictonibus, moneta [orig: monetÔ] olim sua [orig: suÔ] nobilis.

MEVANIA Umbriae urbs, Episcopalis, olim, ad Clitumnum fluv. nunc oppid. amplum; inclitum Propertio [orig: Properti˘] alumno [orig: alumn˘]; ad viam Flaminiam, 6. mill. pass. a Fulgino, 12. a Perusia: armentorum et gregum ferax, Mevaniates populi Plin. l. 3. c. 14. Vulgo nunc Bevagna dictum. Columella l. 3. c. 8. Armenais sublimibus insignis Mevania est. Lucan. l. 1. v. 473.

---- Tauriferis ubi se Mevania campis
Explicat.

Sil. l. 6. Stat. l. 1. carm. 4. Propert. l. 4. Eleg. 1.

MEUCTIUS Silvester, vide Silvester.

MEVENATES inter XV. Umbriae populos, memorati, in vet. Inscr. Fulginii superstite, apud Ludov. iacobillium: quae ira habet,

C. BETVO. TRO. CLONI. MINUCIANO.

XV. POPULORUM. UMBRIAE. PATRONO. MUNICIPI.

AMERINI. ASISINATES. FOROFLAMINIENSES.

---- ---- ---- ----

INTERAMNATES. MEVENATES. NARNIENSES, etc.

B. M. F.

Incolae sunt oppidi Bevagnia, quod Mevania olim. Vide ibi.

MEVIUS [1] poeta ineptissimus, Virgilii et Horatii temporibus, utrique aeque invisus, quod ex alienae laudis obtrectatione gloriam occuparet. Vide Virgil. Ecl. 3. Horat. Epod. 6. etc.

MEVIUS [2] Pudens e proximis Tigellini, corruptor Praetoriarum cohortium, contra Galbam. Vide Tacit. l. 1. c. 24.

MEVONIOLA vulgo Galeate pagus Galliae Togatae, sive Aemiliae, in Romandiola, a Forolivii ad 10. mill. pass. distans, a Cesena 20.

MEUROS Thebanorum in Aegypto Rex XXVIII. post Chuther-Taurum tyrannum, praefuit ann. 12. dum Beon adhuc Tanitarum regnum taneret, Eum excepit Choma-Ephtha, quem vide ut et voce Beon.

MEURSIA vulgo MEURS, urbs parva Germaniae. In Ducatu Clivensi ponitur a quibusdam, quamquam sit intra limites ditionis Coloniensis. Munita est et culta, 2. milliaribus Germanicis a Rhinoberga in Meridiem, et uno [orig: un˘] a Rheno fluvio distans, sub dominio Principis Auraici, cum regiuncula seu Comitatu adiacente.

MEURSIUS Iohannes, Losduno Batavus, Orationes et Carmina Graeca scribere coepit iam anno [orig: ann˘] aetat 12. In Lycophronem Commentari instituit et in Idyllia Theocriti. Spicilegium scripsit, an. aetat. 16. mox ad Latinas literas, Ios. Scaligerum imitatus, animum adiecit, ac Poesi, Philosophiae et Theologiae quoque operam navavit. Iuris Doctor Aureliae creatus, A. C. 1608. inde in Academia Lugduno-Batava Historiae primum, dein Linguae Graecae Professionem, tandem Historiae patriae conscribendi provinciam suscepit. Obiit A. C. 1641. aetat. 62. Scriptisquam plurimis, maximi aestimatis, aternum nomen promeritus. Ioh. Menursius Vitis Professorum Leidens. Franc. Swertius Athenis Belg. Freherus Theatro etc.

MEUTANG nomen floris a Sinensibus maxime aestimati, quem inde Regem florum appellant. Rosa [orig: RosÔ] nostrate maior, eius figuram imitatur, sed folia magis expandit; et odore cedens, pulchritudine superat: spinis caret, colorisque est magis albicantis, quasi ex purpureo et albo misti. Rubri tamen etiam nonnumquam flavique reperiuntur. Nascitur in virgulto, sambuco nostrati haud absimili. Colitur per totum illud Imperium in divitum viridariis, idque magna [orig: magnÔ] arte ac diligentia [orig: diligentiÔ]; in calidioribus quippe locis aestate, contra Solis ardores, umbraculo [orig: umbracul˘] defenditur. Imprimis vero magna eius copia in provinc. Suchuen est, ad urbem Chungking: ut et in provinc. Xensia, ad Iengam urbem. Auctor Anonymus. Sinae et Europae c. 33.

MEXIA seu MESIA, Carillo, familia Hispaniae, in Regno Gallaeciae illustris: in qua Consalvus Mexia Carillo Dominus de Sanctesimia, duxit Agnetem, filiam acheredem Roderici Mexiae Dn. de la Guardia, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] duae lineae coaluerunt. Inter posteros, praecipua linea est Marchionum de la Guardia: alii cognomina Pontiorum de Leon. et Guzmanniorum usurparunt [orig: usurpÔrunt]: Marchiones praefatos quod attinet, Rodericus Mexia Carillo. Dn. de la


page 155, image: s0155b

Guardia, ex Maria (filia [orig: filiÔ] Roderici Pontii de Leon Marchionis de Cadiz ) genuit filium sibi cognominem, maritum Maiorae de Fonseca (Alfonso [orig: Alfons˘] de Fonseca Dn. de Cocos et Maria [orig: MariÔ] filia [orig: filiÔ] Ferdinandi Alvari Toletani Comitis de Oropesa genitae) atque ex ea patrem Consalvi Mexiae Carillo Marchionis de la Guardia; quo [orig: qu˘], et Anna [orig: AnnÔ] Manricia [orig: ManriciÔ] (filia [orig: filiÔ] Petri Manrique Comitis de Paredes ) natus Rodericus Mexia de Carillo Marchio de la Guardia, uxorem habuit Isabellam de Mendoza (filia Didaci Hurtadi de Mendoza Marchionis de Almasan ) exque illa suscepit Consalvum Mexiam Carillo Marchionem de la Guardia. qui ex Maria de Cardenas (Francisco Hurtado de Mendoza Marchione Almasan Comite de Monteagudo genita [orig: genitÔ] ) suscepit Rodericum Mexiam Carillo Marchioaem de la Guardia (cui uxor obtigit Ludovica seu Luisa Antonia filia Ludovici Autonii Portocarreri, Comitis de Palma ) et Franciscum mexiam Carillo, qui hoc [orig: h˘c] saeculo [orig: saecul˘] floruerunt. Vide Phil. Iac. Spencrum Theatr. Nobilit Europ. Part. 2. p. 118.. ut et in Indice, ubi familiae huius dispositionem exhibet.

MEXICANA Gall. le Mexique, regio praecipua Americae Septentrionalis, alias regnum potentissimum, Reyno de Mexico Hispanis, estque pars ampla novae Hispaniae, versus Mexicum urbem; regionis primariam, inter mare Boreale seu sinum Mexicanum ad Ortum et mare Pacificum seu Austrinum ad Meridiem, sub Hispanis. Mexicana etiam dicitur provincia novae Hispaniae, inter provincias Tlascalam ad Ortum, Mechoacanum ad Occasum, Panucum ad Boream, et mare Pacificum ad Meridiem, Mexico vulgo. Eius longitudo a Septentrione in Austrum est 140. leucarum Hispanicarum. latitudo autem est 50. leucarum. Sic dicitur a Mexico urbe primaria. Mexicana item dicitur America Septentrionalis a Mexicana regione ipsius praecipua. Vide America.

MEXICANA Nova Nuevo Reyno de Mexico, regio ampla Americae Septentrionalis: vide novum regnum Mexicanum.

MEXICANI una ex septem Navatlacarum, populi Americae Septentrionalis cultissimi, gentibus, a duce suo Mexio dicti: in peregrinatione populi praefati, ex Septentrione versus Austrum, facta [orig: factÔ] A. C. 820. post diuturnam in itinere moram, reliquis ad lacum amoenissimum delatis, ubi considere ac urbesquaeque gens suas condere coeperunt, eo ultimi advenere [orig: advenŕre], atque Urbem Tenoxtitlan, quae vulgo Mexico dicitur, in ipso illo medio lacu exstruxerunt. Primus ipsorum Rex fuit Thenuch, circa A. C. 1325. cui Acamapixili successit A. C. 1375. quem Acosta primum Regem fuisse falso statuit. Cum vero initio exiguae ipsis essent vires, tributum vicinis satis diu pependerunt, donec quintus eo-Rex Iscoals, circa A. C. 1437. arma pro libertate sumpsit, et feliciter redactis vicinis sub suum iugum gentibus, magnum imperium condidit; quod ab eo tempore tantopere crevit, ut sub Morezuma I. ab uno ad alterum mare latissimo [orig: latissim˘] tractu extenderetur. Ultimus Regum fuit Motezuma II. cuius tempore A. C. 1519. Ferdinandus Cortesius cum Hispanis Regnum Mexicanum detexit, acintra biennium, innumerabili multitudine barbarorum occisa [orig: occisÔ], universo, nomine Caroli V. Imperatoria potitus est, inaestimabilibus inde opibus in Hispaniam translatis. Vide Georg. Hornium Orb. Polit. Part. 3. p. 112. et Orb. Imper. p. 336. Utuntur Mexicani lingua [orig: linguÔ], quae tota fere impulsu linguae ad dentes et extremum palatum nititur, eoque literas T. L. creberrime adhibet. Ut Yecotl, Mecaxuchitl, Tlilxochitl, etc. Scriptionem vero eorum quod attinet, non a sinistra dextram versus, ut Europaei ac Aethiopes: nec a dextra sinistrorsum, ut Hebraei, Arabes, ac plerique Indi, Malaharis ac Siamensibus exceptis: nec boustrofhdo\n, ut veteres Graeci: nec a superiori parte recta [orig: rectÔ] linea [orig: lineÔ] ad inferiorem descendendo, ut Chinenses, Tartari, Coreani et Iapanenses: nec lineis ab inferiore parte sursum versus multiplicatis, ut Tangutani, procedunt: sed in formam circuli scribunt, lectione a centro ad circumferentiam sursum versus incipienda [orig: incipiendÔ]: Vide Purchas. Pelgrim. l. 1. c. 17. Herm. Hugon. de Orig. scribendi, etc. apud Auctorem Historiae Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 9. sect. 3. ž. 14. uti de Mexicanorum origine aliquid infra voce Norvegia.

MEXICANUS Sinus Golfe de Mexique, pars maris Borealis, in America Septentrionali versus oram Mexicanae seu Novae Hispaniae extensus, uti et inter Floridam et Iucataniam provincias et Cubam insulam.

LEXICANUS Lacus Lago de Mexico Hispanis, lacus Novae Hispaniae, circuitus est 30. leucarum Hispanicarum, et Mexicum urbem primariam rigat.

MEXICO civitas Hispaniae novae celeberrima, ubi Idola ex farlna, et humano sanguine conficiunt, quibus multa hominum corda ex vivenrium corporibus extracta quottidie offerunt. Plura lege apud Novi Orbis neotericos scriptores. Vide quoque infra Mexicum.

MEXICUM vulgo Mexico, urbs Archiepiscopalis Hispaniae novae in novo orbe, conventus iuridicus, et Hispanorum colonia maxima, 100000. aedium, ut ferunt, continens, intra lacum, ut Venetiae, constructa, Ferrar. Baudrando Mexique Gallis, Tenuchtitla seu Temistitan incolis, urbs est totius Americae praecipua et amplissima, in America Septentrionali provinciae cognominis et novae Hispaniae caput, sedesque Proregis Hispani. Sedet in ora lacus cognominis, sed non intra lacum, neque instar venetiarum; estque tota in planitie amoenissima et pro parte a lcu cicumdata. Archiepiscopalis facta fuit A. C. 1547. a Paulo III. Pontifice Romano cui suffragantur Episcopi Tlascalae, Guaxacae, Mechoacani, Nove Galitiae, Chiapae, Iucataniae, Guatimalae, et Verae Pacis. A. C. 1620. haec civitas aquarum lacus eluvie deformata et pessime habita fuit; nunc tamen in dies feparatur. Alias fuit sedes Regum Mexicanorum, sed capta fuit a Ferdinando Cortesio, et subest domivio Hispanorum ab A. C. 1519. cum tota regione. 80. leucis Hispanicis distat ab Acapulco ad mare Pacificum in


page 156, image: s0156a

Boream, et totidem a portu Verae crucis ad mare Borcale in Occasum. Exstructa fuit A. C. 1322. ut narrant incolae. Syndo [orig: Synd˘] hic a Missionariis, Mexicanorum conversioni inten is, habita [orig: habitÔ] A. C. 1524. statutum est, ut, quiex recens Christianis adhuc plures, pro more gentis, uxores haberet, unam retineret, ceteris dimissis. dein A. C. 1585. a Petro de Moisa de Contreras Archiepiscopo Mexicano ibidem Concilium provinciale habitum est, ad mores reformandos, etc. Morerius Diction. Histor. Vide Novi Orbis Descriptores, ut et Itineraria varia.

MEXIUS unus ex septem Ducibus Navatlacarum, qui circa A. C. 820. ex Septentrionali America versus Australem migrarunt [orig: migrÔrunt], profectione in multis circumstantiis Israelitarum ex Aegypto in terram Cananaeam itineri non absimili. Ab illo populi Mexicani appellationem hausere [orig: hausŕre], vide supra, ut et in voce Navatlacae.

MEZA fil. Rahuel, filii Esau. Gen. c. 36. v. 13.

MEZAB pater Matred. Gen. c. 36. v. 39.

MEZADES sextus Atheniensium Archon. A. M. 3021.

MEZENTIUS Tyrrhenorum Rex, summus Deorum contemptor, qui cum tyrannidem domi crudelius exerceret, a suis per seditonem pulsus una cum Lauso filio ad Turnum sese contulit, id temporis bellum adversus Aeneam gerentem. Quo in bello, cum magnam tam Troianorum, quam Hetruscorum stragem edidisset, una cum filio ab Aenea est interemptus. Vide Virg. Aen. l. 8. v. 7. et 483. et de la Cerdam ad locum.

MEZUZA vide MAZUZA.

MEZZABA vulgo Mezzaba, tractus Biledulgeridiae, cum urbe cognomine, Sanson. iuxta fluv. Maiorem, et inter Zebum regionem ad Ortum et Tegorarinam ad Occasum.

MEZZAROTA Ludovicus, vide Ludovicus.

M. I. in notis antiquorum, Maximo Iovi:

M. L. miles vel maleficus:

MLT. MLT. milites:

MM. militem:

MMN. matrimonium

MMT. monumentum, etc. denotat. Fr. Gouldmannus Diction. Lat. Angl.

MIACORUS urbs Chalcidica. Steph.

MIACUM Antonino oppid. Hispaniae Tarraconensis inter Segobiam 19. et Titulciam 24. mill. pass. Cercedilla vulgo quibusdam.

MIAMIN nomen viri. Nehem. c. 10. v. 7.

MIARIUS vulgo Miary, fluv. ingens, in parte Septentrionali Brasiliae, ubi in mare Boreale se exonerat, iuxta Marananiam Insulam.

MIASENA urbs Armeniae, versus Syriam. Antonin.

MIBAE pop. Libyae interioris in Austrum vergentes, Aethiopibus et Nigritis proximi Sil. l. 3. v. 268.

His simul immitem testantes corpore Solem
Exusto venere Mibae. ---- ------

MIBAHAR nomen viri. 1. Paral. c. 11. v. 38.

MICA [1] nomen diaetae seu cenationis aureae, quam Domitianus Imperator exstruxit, et a parvitate sic appellavit. Deca sic Martial. l. 2. Epigr. 59.

Mica vocor, quid sim, cernis: cenatio parva.
Ex me Caesareum prospicis ecce, tholum.
Frange toros: pete vina: rosas cape: tingere nardo [orig: nard˘]:
Ipse iubet mortis te meminisse Deus.

Nempe in hac cenatione seu stibadio, e tholo, mortui cranium, quod mortis admoneret, pependisse videtur, uti Iul. Caesari Scaligero placet Lection. Auson. l. 2. c. 26. Nisi malis per tholum hic intelligi Mausoleum Augusti, quod cum in vicinia esset, ut consonat huic fidemque facit Epigr. 65. l. 5. potuit mortis admonere, atque ad vitae usum fructum hortari. Ramiresius vero existimat, Micam hanc ita fuisse exaedificatam, ut ex ipso triclinio prospiceretur aliquis tholus aedificii, quod sepulchrum praeteriti alicuius Imperatoris contineret, et in spccie, Mausolei praefati, quod, quantum quidem ex eius ruderibus et modo aedificii coniectari nunc potest, in tholum desinebat. Videeum Not. ad d. l. 1. Aliud quid Micae apud Ecclesiasticos scriptores, ut infra videbimus ubi de Panis fractione.

MICA [2] Aurea et Innocentia nomina duarum ursarum saevarum, homines sibi obiectos devorare assuetarum, in aula Valent in iani III. quarum caveas prope cubiculum suum, fidis custodibus additis, locabat Imperator: donec Innocentiam, psot multas, quas eius laniatu cadaverum viderat, sepulturas, ut bene meritam, in silvas liberam dimisit, Marcellin. l. 29.

MICALUS vide MYCALUS.

MICARE vide supra Ad digitum pugnare, Decernere Dimicare.

MICCA virgo Eliensis praeclarissima, Philodemi filia, moribus et forma excellentissima, quam Lucius quidam tyranni satelles, cum frustra misso [orig: misl˘] nuotio [orig: nuoti˘] ad se venire iussisset, libidine simul, atque ebrietate furens, ipse domum virginis profectus est ac eam paternis genibus apposito [orig: apposit˘] capite haerentem offendens, se statim ut sequeretur, minitabundus imperavit. Quod illa cum facere cunctaretur, Barbarus laceratis vestibus, nudatam gravissimis plagis caecidit, cumque fortissime dolorem pertullsset, tandem in paterno sinu iugulavit. Plut. de claris mulieribus.

MICCIADES Sculptor insignis, apud Plinium l. 36. c. 5. ubi nobilitates operum et artificum in marmore CCXVI. recenset, Cum ii essent, (Dipoenus et Scyllis, qui marmore scalpendo [orig: scalpend˘] primi omnium inclaruisse dicuntur cap. praec.) iam fuerant in Chio insulla Malas sculptor, dein filius eius Micciades, ac deinde nepos Anthermus Chius, cuius filii Bupalus et Anthermus clarissimi in ea soientia fuere [orig: fuŕre].

MICEA Gothus, ex Ababa Alana, genuit Maximlnum Imperatorem Capitolin. in Maximinis, c. 1. Et patri quidem nomen Micea, matri Ababa fuisse dicitur. Sed haec nomina Maximinus primis temporibus, ipse prodidit; postea vero, ubi ad Imperium


image: s0156b

venit occuli praecepit, ne utroque Farente Barbarogenitus Imperator esse videretur. Pro Micea, alii codices Micca habent, cui scripturae magis accedit Symmachus, apud quem Mecca legitur. Salmas.

MICELAE ita ex vetere codice repraesentat Lud. Carrio, apud Val. Flacc. l. 6. v. 130. Populi vicini Iazygibus. Sabellicus olim legebat Metletae.

MICHA pater Abdon. 2. Paral. c. 34. v. 20. qui et Michaia. Item nomen viri de monte Ephraim, in Idololatriam prolapsi, de quo vide Iudic. c. 17. et 18. Torniel. A. M. 2594. n. 15. Salian. A. M. 2622.

MICHAEA [1] nomen prophetae, Mich. c. 1. v. 1. unius ex 12. minoribus, Morasthia [orig: MorasthiÔ], in tribu Ephraim, oriundi. Prophetavit, suh Ioathamo, Achaso et Ezechia, Iudae Regih. Locum nativitatis CHRISTI clarissime praedixit, septem capitibus insignia pandens mysteria. Hieron. in Comment. Epiphan. de vit. Proph. Torniel. et Salian. in Annal. V. T. Alius fuit, fil. Iemlae, Achabo cladem praedixit, propterea in viucula coniectus. Vide 1. Reg. c. 22. v. 9. 2. Paral. c. 18. v. 7. Torniel. A. M. 3137, n. 3. In prioris Prophetiam, exstant: Brentii Comm. Danaei Explicatio locorum diffic. Chytraei item Witeb. 1565. Gerlachii 1524. Augustae Vindel. Graweri Expositio, in 4to. Grayeri Comm. Salmanticae 1570. Octav. Oecolampadius. Phrygio. Savanarolae Sermones. Tranovii Comm. etc. Vide Crowaei Elenchum.

MICHAEA [2] seu MICHAEAS, fil. Gamariae, Ier. c. 26. v. 18.

MICHAEA [3] fil. Ioel. 1. Paral. c. 5. v. 5. Fil. Meribaal, filii Ionathan. 1. Paral. c. 8. v. 35. Fil. Mephiboseth. 2. Sam. c. 9. v. 12.

MICHAEL [1] nomen Archangeli. Dan. c. 10. v. 13. et c. 12. v. 1. Ep. Iudae v. 9. Huius apparitionem Romae Drepanius Florus, Poeta Christianus vel in Gargano, Apuliae monte, sub Gelasio III. cui proin a Bonisacio III. templum erectum, in mole Adriani, hinc arx S. Angeli dicta, iactent alii: alii celebre monasterium, nomine Mons S. Michaelis, in medio mari, ob aliam istiusmodi apparitionem, exstruxerint: Gallia illum Protectorem suum veneretur: Lescus Niger, Polonorum Rex ad praelium contra Lithuanos, visione Archangeli huius confirmatus, unde Lublini templum post victoriam ei erectum, A. C. 1282. dicatur: Bongomitae Haeretici, cum incarnatum dixerint, propius ad veritatem illi accedunt, qui per Angelum hunc, Angelum increatum, IESUM CHRISTUM ipsum, intellectum volunt. Hic enim vere est Michael: Latin. Quis sicut Deus, aut humilitas, paupertas, sive percussio Dei. Coeterum perquam mirum est, nec alibi forte lectum, quod habet de Ecclesia Caesarea dicta Alexandriae Eutychius Patriarcha ipse Alexandrinus atque ex Ecclesiae eiusdem monumentis edoctus. Is nec Constantio, ut nonnulli volunt, nec Gregorio Meletiano aut Athanasio, ut alii, sed tantum Alexandro, proximo Athanasii decessori, illius initia tribuit, ut Michaeli Archangelo ab eo dedicatae. Etiam antea idolum magnum aereum ait, Michaelem nescio quem dictum a Gentibus illic cultum, templumque ipsum fuisse primo a Cleopatra Regina exstructum nomini Saturm, i. e. ei dedicatum, Annal. rom. 1. p. 434. Adicit. Et Alexandriae et Aegypti incolae, die duodecimo [orig: duodecim˘] mensis Haturi, festum magnum hunc idolo celebrabant et sacrificabant ei sacrificia multa. Et dein, quod Alexander, simul ac Patriarcha illic factus est, Christianismi, qui aliquatenus ibi vigebat, gratia [orig: gratiÔ], voluit confringi idolum et aboleri sacrificia, cumque ei obsisterent Alexandrini (qui, ut Aegyptii reliqui, Gentilismi sui prae coeteris gentibus erant tenaciores propugnatoresque acriores) astutia [orig: astutiÔ] ipsos aggressus, Idolum, inquit, illud nulli omnino rei utile est. Quod si festum illud Michaeli Archangelo celebraveritis et sacrificia haec ei feceritis, ipse pro vobis apud Deum intercedet, maiorisque vobis bom causa, quam idolum istud, futurus est. Quibus annuentibus. Alexander idolum confregit, et crucem ex eo confecit et nuncupavit templum, Ecclesiam Michaelis quae ipsa Ecclesia est, quae Caesarea dicta, igne periit, cum Occidentales Alexandriam ingressi illam devastarunt [orig: devastÔrunt]. Et cedebant festum et sacrificia Michaeli Angelo. Eriam et adhuc Coptitae in Mitzae (seu Babylonia Aegyptiaca; Cairo, Metropoli Aegupti) et in Alexandria festum illo [orig: ill˘] die celebrant. Michaeli Angelo. et sacrificantiis eo sacrifica quamplurima. Respondet dies ille in anno Aegyptiaco Augustorum seu sixo (qui, capta [orig: captÔ] ab Octavio Caesare Alexandria [orig: AlexandriÔ] et Antonio [orig: Antoni˘] ac Cleopatra [orig: CleopatrÔ] devictis, ita incepit, ut prima dies Thotb mensis seu initium anni in Augusti Iuliani 29. inciderit) Novembris Iuliani octavo. Sed si institutum fuit, aut celebratum hoc festum, ut idolo isti Michaeli dicto sacrum, cui templum illud exstruxit Cleopatra, quae demortua est sub ipsum tempus, quo [orig: qu˘] annus Aegyptiorum Actiacus seu Augustorum, ante vagus, initia, post devictum cum ea Antonium, sua habuerit, ex origine sua necesse est illud non omnino ad octavum Novembris aliter atque ad diem revolventis anni quemlibet alium, spectasse [orig: spectÔsse], sed ad 12. mensis Hathuri nondum sixi, qui, ut menses reliqui Aegyptiaci, per Iulianos tunc circumvagabatur. Qui ipse dies in Menologiis aliisque Ritualibus Ecclesiae Orientalis, etiam nuncupatur. h( su/ntacis2 tw=n pammegi/stwn taciarxw=n *mixah\l kai\ *gabrih\l kai\ pasw=n tw=n e)pourani/wn duna/mewn, Syntaxis omnino maximorum ordinum ductorum Michaelis et Gabrielis et universarum supercaelestium potestatum. Et in Menologio Graecorum Cardin. Sirleti, apud Canisium

Antiqq. Lect. Tom. 2. p 905. diei huic assignatur, Celebritas Principis militiae caelestis Michaelis et reliquarum virtutum incorporearum. Eadem ipsa tribuitur, in Ecclesiae Orientalis Ritualibus, vigesimo nono Septembris, quod festum est non modo S. Michaelis, sed etiam omnium Angelorum, ut tam ex titulis Liturgicis, quam precibus diei assignatis liquet; tametsi in Martyrologio Romano alibique, ad diem illum, legatur tantum, Inmonte


image: s0157a

Gargano Apuliae, iuxta mare Hadriaticum, (Monte di S. Angelo, dicta) venerabilis memoria Beati Michaelis S. Angeli, quando ipsius nomine ibi consecrata fuit Ecclesia, etc. unde manavit et eiusdem et reliquorum Angelorum festivitas, olim et nunc quotannis celebrari solita. Neque in Martyrologiis Occidentalis Ecclesiae, nec apud eos qui illa sive explicant, sive praetermissos Martyres eorumque dies suppletum eunt, alia festa S. Michaelis occurrunt, praeter apparitionem eius in monte Gargano, 8. Maii, et dedicationem eius, 29. Sept. Atque hoc quidem simpliciter dictum est Dedicatio S. Michaelis et Festum S. Michaelis antiquitus, ut nunc vulgo. Sed vero nec in Orientis, nec in Occidentis scriptis alibi Michaelis idoli templum, in S. Michaelem Archangelum, i. e. templum ei sacrum, Alexandriae mutatum esse, occurrit. At alias alibi aedes ante eidem a Constantino M. dedicatas legimus, apud Sozom. l. 2. c. 2. et Niceph. Callistum l. 7. c. 50. Adeo que haud novum tunc Christianis tituli seu dedicationis illius sub Constantio illic erat nomen. Memoratur porro idem dies ut festum apud Aegyptios Michaelis Archangeli, Scriptori perinsigni Muhammedano Abulaiblan Achmed Calcusendio, apud Seldenum MS. dum festa Christianorum enumerat, a Christiano, aliquo illic proculdudio eductus. Vide Ioh. hunc Seldenum de Synedriis Veter. Hebraeorum. l. 3. c. 15. ž. 8. In amethysto insigni Thuanaea Michael Archangelus sculptus, ad eum fere modum, quo [orig: qu˘] Mercurium repraesentabant Gentiles, capite pedibusque alatis, manu sinistra [orig: sinistrÔ] tenet draconem, eiusque ultima pedibus calcat. Praecipua vero membra characteribus Graecis inscripta sunt, e quibus tamen conflata nomina Hebraea sunt vel Chaldaea: quo [orig: qu˘] mode [orig: modŕ] arcana haereseos suae occultare solitos olim Basilidianos seu Gnosticos, quibus amuleti loco [orig: loc˘] haec gemma inserviit, notum. Inscriptiones cuiusque membri, earumque explicationem habes, apud Iac. Sponium Itinerar. Part. 3. p. 157. et seqq. una cum gemmae aposphragismate delineato. Vide quoque supra, ubi de Basilidianis: nec non voce Archistrategus et S. Archistratici.

MICHAEL [2] I. Imperator. Graecus cognomine Rangabes. Primo Curopalates, dein ducta [orig: ductÔ] Procopia [orig: ProcopiÔ], gener Nicephori Imperatoris, eoque occiso [orig: occis˘], ac filio [orig: sili˘] eius Stauracio [orig: Stauraci˘] vulnerato [orig: vulnerat˘], in pugna contra Cromnum, Bulgarorum Principem, Imperator A. C. 811. Filio [orig: Fili˘] Theophylacto [orig: Theophylact˘] in consortium Imperii ascito [orig: ascit˘], Saracenos per Leonem ducem repressit, a Bulgaris dein, quos primo vicerat, sugatus, rebus desperatis in coenobium abiit, misso [orig: miss˘] diademate et paliio [orig: palii˘] purpureo [orig: purpure˘] Leoni Armeno, A. C. 813. Theophanes in Annal. P. Aemil. l. 3. Anastas. etc.

MICHAEL [3] II. cognomine Balbus, natione Phryx. A Leone V. in vincula coniectus, eo [orig: ] sine, ut post Nativitatis festum neci traderetur, ipso [orig: ips˘] Natali Christi Leone occiso [orig: occis˘], Imperator salutatus est. A. C. 820. Impius, barbarus, imaginum restitutor, secti Sabacaeus, Patriarchae Theodosio Biscodeptem, eiusdem sectae, surrogavit. A Thoma foederatorum legionis tribuno in urbeobsessus, per Bulgaro liberatus est, a Saracenis Creta [orig: CretÔ] exutus Siciliaqne [orig: SiciliÔqne], prodente Euphemio [orig: Euphemi˘], Dalmatiam quoque, eripientibus Bulgaris, amisit. Ohiit omnibus exosus, dysenteria [orig: dysenteriÔ] A. C. 829. Cedrenus, Curopalates, Theodorus Studita, Sigon. l. 4. ad A. C. 20.

MICHAEL [4] III., Theophili fil. cum Theodora matre Const. Impenat. A. C. 842. Patri successit. Bibo dictus; renuntianti de Saracenis, cursu certaturus, cum in tali, inquit, certamine sim, et qui medius est, eum ad laevam propellere properem, tu inepte de Saracenorum incursione verba sacis. Interea mater a Monacho quodam, periculorum mortisque metu territa, Imaginum cultum, a Theophilo sublatum, restituit. Iohannique Patriarchae deiecto Methodium surrogavit: Sed illa [orig: illÔ] a filio Monasterio inclusa [orig: inclusÔ], suasu Bardae fratris huius, per hunc postea omnia Imperator administravit. Patriarcham Ignatium, quod Matri crines resecare nollet, in exilium pepulit, Bardam Caesarem creavit, a Saracenis dein ad Samosatam victus, in urbe a Russis obsessus, eundem insolentius se gerentem occidit; Nicolaum I. qui Photium Ignatio surrogatum excommunicaverat, increpuit, illumque Concilio [orig: Concili˘] Constantinopoli habito [orig: habit˘] deposuit. A Basilio Macedone, quem, collegam lectum, e medio rursus tollere cogitabat, occisus, A. C. 807. Nicetas, in vita Ignatii. Curopalates, Cedre. nus, Zonaras tom. 3. etc.

MICHAEL [5] IV. Paphlago, occiso [orig: occis˘] Romano [orig: Roman˘] III. Constant. Imperatote, imperium arripuit. A. C. 1034. ope Zoae Imperatricis, quae ipsius, e vilissima faece et aurifabri, consuetudine aliquandiu usa, per eum, maritum in balneo submerserat. Saracenos in Sicilia per Maniacen vicit. et 13. urbes imperio adiecit, mox eandem sub Stephano denuo amisit, a Petro quodam, qui Bulgariam occupaverat, profligatus. Obiit A. C. 1041. Successorem nactus Iohannem fratrem, ingenio [orig: ingeni˘] et probitate insignem, qui Zoen monasterio inclusit. Curopalat. Cedren. Zonaras, etc.

MICHAEL [6] V. Calaphates, Zoes Augustae adoptione Constant. Imperat. factus, eodem die, quo [orig: qu˘] Michael Paphlago obiit, in insulam eam relegavit, sed ab ea postea, et regno, et oculis privatus est. Blond. Zonar. Cedr. in Annal.

MICHAEL [7] VI. Senior, uno [orig: un˘] anno [orig: ann˘] Constant. Imperat. A. C. 1056. etiam Strationticus dictus: adoptatus a Theodora, Zoes minore natu sorore, Theodosium filium Constantini Monomachi vicit, ab Isaaco Comneno, qui ab exercitu Imperator proclamatus fuit, victus et in coenobium relegatus. Ioh. Scilitz. in Compend. Zonar. in hist.

MICHAEL [8] VII. Parapinaceus, Constantini Duce fil. A. C. 1071. Sucdessit Romano IV. a Xiphilino Patriaucha coronatus. Ob avaritiam populi odium incurrit, cum fame durante frumenti mensuram diminueret: Hinc nomen adeptus. Interim Literarum cultor, in Philosophia [orig: PhilosophiÔ] inprimis, Mathematis et Poesi egregie profecit, sed dum intempestive hisce vacat,


page 157, image: s0157b

Nicephorus Turcarum opibus subnixus, Constantinopoli capta [orig: captÔ], coegit Michaelcm purpuram exuere, A. C. 1078. qui in Studitarum Monasterium se recepit, postea Archiepiscopus Ephesinus factus. Zonar. in Hist. Baron. in Annal.

MICHAEL [9] VIII. fil. Andronici Palaeologi, ex matre eiusdem familiae, hic Diplo. Pulaeologus dictus. Despota primo, dein excaecato [orig: excaecat˘] Iohanne IV. cuius tutor fuerat, Imperium adeptus est, A. C. 1255. Constantinopolim Balduino II. A. C. 1261. eripuit, postquam illo [orig: ill˘] Imperio [orig: Imperi˘] potiti Germani essent ann. 58. Ob Imperii fines dilatatos Magnus appellatus, contra Venetos, ab Arhetheniensibus adiutus est. Carolum Siculum, qui imperium dotis nomine filio suo pro filia Balduini repetebat, versute inita [orig: initÔ] cum Atragoniis coniuratione, excussit. P. Aemil. l. 7. Papir. Masson. l. 3. Sed quod in Concilio Lugdunensi, A. C. 1274. sc Gregorio X. submisisset, suis exosus, et a proprio filio sepultura [orig: sepulturÔ] privatus est. Obiit autem A. C. 1283. cum Iohannem Sebastocratum. Thessaliae Principem, oppugnatum iret. Gregoras, Pachymerus, etc.

MICHAEL [10] Augustus, vide Andronicus II.

MICHAEL [11] Federovitius, Russorum seu Moscorum Imperator laudatissimus, confusam exhaustamque civilibus turbis Moscoviam, optata [orig: optatÔ] pace, recreavit, novae familiae conditor. Postquam enim a Pseudo-Dametriis aliquot, post excessum Theodoti, Russia gravissime perturbata et Russi, vero [orig: ver˘] capite destituti, Tartarorum, Polonorum (qui urbem primariam Moscoviam ferro [orig: ferr˘] incendioque [orig: incendi˘que] funditus deleverunt A. C. 1612. ac inaestimabiles Principum thesauros, ab antiquo congestos, diripuerunt) et Suecorum (qui complures Imperii Russici, per has turbas, ditiones occuparunt [orig: occupÔrunt] ) praeda fuissent, ab A. C. 1604. ipsique inter se discordes, alii Magnum Ducem Vladislaum Poloniae; alii Carolum Sueciae Principes, vellent; tandem cum nullus videretur calamitatum finis, quidam ex infima plebe, nomine Zacharias Lippenows, lavius, habitans in provinc. Septentrionali cui Dunia nomen, in urbe Pleskoviensi, progressus in medium, dixit: Perire Russiam, creandum asse Ducem ex Russica nobilitate, et aerarium fido Quaestori esse committendum. Cuius consilio [orig: consili˘] ab omnibus collaudato [orig: collaudat˘], Russi, omnes exteros pellendos decreverunt, et indigenam Principem eligendum. Sic creatus Magnus Dux est Michael Federovitius, florens aetate ac virtutibus iuvenis, qui statim, consilii auctorem, lanium Ducem exercitus ac Quaestorem suum constituit. Mox Michaeli se opposuit Pseudo Demetrii II. vidua, Margarita Gorgona, quae ducto [orig: duct˘] Iwam Martinovitz Carusci, Cosacorum Duce, provincias Russiae Orientales, Casanam, Astracanam, Silberiam, Rezanam, Colugiam, aliasque titulo [orig: titul˘] Regni pro filio suo adhuc impubere Pseudo Demetrio IV. occupavit, sed biennio [orig: bienni˘] exacto [orig: exact˘], Demetrius hic cum Matre sua captus, atque a Russis interfectus est. Ita solus Michael superstes, primo omnium pacem cum Suecis sancivit, illisque, recepto [orig: recept˘] Magno [orig: Magn˘] Ducatu Novogardiae, omni Livonia [orig: LivoniÔ], Ingria [orig: IngriÔ], Carelia [orig: CareliÔ] multisque ad Mare Album provinciis in perpetuum cessit. Polonos Moscovia [orig: MoscoviÔ] eiecit, brevique miserrime hactenus afflictum imperium, prudentia [orig: prudentiÔ], moderatione animi, ac perpetua [orig: perpetuÔ] cum vicinis pace, ita recreavit, ut numquam felicior fuerit, quam sub ipso. Unam accepit eamque atrocem a Polonis cladem, A. C. 1634. Cum enim Smolenscum obsedisset, ingens ipsius centum millium exercitus ad turpissimam deditionem coactus est. A que tempore armis plane abstinuit, amator exterorum, et supra quam eius gentis ingenia ferunt, summa [orig: summÔ] humanitate excultus. Obiit A. C. 1645. die 12. Iulii, successore filio [orig: fili˘] Alexio [orig: Alexi˘] Michalovitio, i. e. Dichaelis flioo [orig: flio˘], qui cum adhuc minorennis esset, horribilis iterum seditio Moscoviam urbem concussit A. C. 1648. Verum paulo adultior factus, A. nempe C. 1654. cum exercitu Lithuaniam ingressus est, captaque [orig: captÔque] urbe Smolensco [orig: Smolensc˘] maculam A. C. 34. Patri adspersam eluit, Georg. Hornius Orb. Polit. Part. 1. et 3. Orb. Imper. p. 252. et seqq. Vide quoque in vocihus Cyar, Moscovia et Russia.

MICHAEL [12] Selghuki fil Dux Turcarum, gentis pastorltiae: qui, cum primas sedes in Scythia habuissent, ad fluvium Iaxartem supra Persiam; ex illa regione, hodieque Turkestan appellata, in Periam emigrarant Duce Selghuko [orig: Selghuk˘]. Cuius filium Michaelem cum Mahmudus Rex Persiae et Indiae captivum abduxisset, ex Manarahalnaria omnes Turcae eum insecuti, in planitie Ohorasan consederunt. Quod cum Mahmudo displicetet, filius eius Masud, successor Regni, Turcas bello [orig: bell˘] lacessere coepit. qui hac iniuria [orig: iniuriÔ] irritati, Togrui Bekum filium Michaelis Regem crearunt [orig: creÔrunt], A. C. 1038. et, occiso [orig: occis˘] Masudo [orig: Masud˘], tota [orig: totÔ] Persia [orig: PersiÔ] potiti sunt. Quae prima Turcici Regni origo, a Scriptoribus Graecis Latinisque monstrosis fabulis involvitur. Vide cundem Hornium Orbe Imper. p. 269. et infra in voce Selgucus.

MICHAEL [13] Patriarcha Constantinopolitanus, saeculo [orig: saecul˘] 13. quartus huius nominis, Thomae a Latinis oppositus.

MICHAEL [14] Antiochenus condidit historiam omnigenam, de qua Possevinus in Apparatu sacro.

MICHAEL [15] Anchialius Patriarcha Constantinopolitan. sub Emanuele Comneno, Philosophus insignis, pacis amans: Balsamo in nomocl. Photii, in Can. 65. Conc. Trull. et in Can. 16. Conc. Carth. Baronius in Annal. etc.

MICHAEL [16] Angelus Bonarota Pictor Sculptorque excellentissimus, fil. Lud. Bonarotae Simonii, ex prisca Comitum Canossiorum stirpe. Anno aetat. 16. e marmore statuas singere incepit, omnibus in artis admirationem raptis: a Iulio II. Leone X. Clemente VII. Paulo III. Iulio III. Paulo IV. expetitus: A Francisco I. Carolo V. Cosmo M. D. Venetis, etc. imo ab ipso Solimanno Turcar. Imperatore maximi habitus: Ohiit Romae, A. C. 1564. aetat. 89. Cadaver eius Florentiam translatum et magnifice sepultum est. Thuan. in Hist. Vasarius, in eius vita.


page 158, image: s0158a

Fillebcnius, de vit. Pictorum, Part. 2. Eminet inter opera eius, delineatio Iudicii ultimi, Anton. Teissier Elogiis eruditorum P. 1. ubi plura de illa, ut et aliquid de alio eiusdem nominis Italo, cognomine Novello, qui lingua [orig: linguÔ] vernacula [orig: vernaculÔ] quaedam prosa [orig: prosÔ] et versu edidit.

MICHAEL [17] Attaliates, ICtus Historiam Graecam scripsit Pragmaticam, quae est Tom. 2. Iuris Graeco-Romani. Ioh. Leunclavii cura [orig: curÔ] editi. Vide Voss de Hist. Grac. l. 4. c. 21. Sub Michaele VII.

MICHAEL [18] Baius cum Cornelio Iansenio, et Ioh. Hesselio, ad concllium Tridentinum, nomine Philippi II. missus, A. C. 1563. Theologiam Lovanii docuit: Augustinum novies evolvit, scripsit plurima, in quibus propositiones quaedam Pio V. et Gregorio XIII. ingratae. Obiit A. C. 1586. aetat. 77. Valer. Andreas Biblioth. Belg. Possevinus, etc.

MICHAEL [19] Beutherus, vir undecumque doctus, ac Astrologiae etiam et Chronologiae studiis egregie excultus. Natus Carolopoli seu Carolostadii, Franciae Orientalis oppido [orig: oppid˘], 3. milliar. Herbipoli distante. In Mathesi Wittebergae Erasmum Reinholdum audivit: A. dein C. 1546. aetat. 24. in Academia Gryphiswaldensi, cum Poesin atque Historiam, tum Mathesin publice est prosessus. Hinc Gallias atque Italiam adiit: ac Medicinae Doctor a Gabr. Fallopio Patavii renuntiatus est. Postea Ferrariae a Renato Caro gradum in Iure utroque accepit. Exin Parisiis publice de annorum supputatione docuit: ab Ottone Henrico Electore Palatino Consiliis Ecclesiasticis ac Bibliothecae admotus. eumpse in locum postea a Friderico III. cognomine Pio restitutus est. Plurima consignavit, inter quae: de Globo Astronomico, de Circulis, de correctione novi Kal. Gregoriani, de 70. hebdomadibus Danielis, de tempore anni quo [orig: qu˘] mundus conditus, de die emortuali CHRISTI, Ephemeridum historiam etc. In Argentinensi Academia Historiarum Professor fuit A. C. 1560. Obiit A. C. 1581. aetat. 65. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Scientits Mathem. c. 36. ž. 23. et c. 68. ž. 6.

MICHAEL [20] Cerularius Patriarcha Constantinopolitan. post. Alexin, A. C. 1043. prolixam contra Latinos Epistolam scripsit, postmodum ab Isaaco Comneno, quem tamen ad Imperium promoverat. in exilium eiectus est, A. C. 1058. ubi paulo post obiit.

MICHAEL [21] Choniates Metropolitanus Atheniensis, eruditione inclitus; A. C. 1210. Frater Nicetae historici. Diu in Zia, Cycladum una, exul vixit.

MICHAEL [22] Eggenstorphius Constantiensis, vicesimus septimus et ultimus Aubas coenobii celeberrimi S. Salvatoris seu omnium Sanctorum, prope Scaphusiam Helvetiorum, tum adhuc vicum, extrocti a Comite Eberhardo Nellenburgio A. C. 1052. Hic postquam Reformationi Ecclesiae Scaphusianae aliquandiu nequiquam obnixus esset, tandem Euangelio manus dedit, seque cum omnibus sibi subiectis Magistratus auctoritati. et protectioni submisit, A. C. 1524. Obiit in eadem urbe A. C. 1552.

MICHAEL [23] Glycas, Historicus Graecus gente Siculus. scripsit Annales, part. 4. In quarum prima, opera 6. Creationis dierum enarrat; in secundares a Mundo condito ad IESUM CHRISTUM gestas exsequitur. Tertiam, in Constantio M sinit. Quartam, usque ad Alexium Comnenum perducit: Non Historicum modo sed et Physicum, Theologumque agens. Quintam dein partem Leunclavius adiecit, quae usque ad Constantinopolim captam pertingit. Voss. de Hist, Graec. l. 2. c. 27. Nic. Lloydius.

MICHAEL [24] Guilielmus, vide Guilielmus.

MICHAEL [25] Hospitalius Arvernus, Cancellarius Galliae, Philosophus eximius, ICtus excellens, in omni literarum genere verfatissimus, gratia [orig: gratiÔ] et eloquio [orig: eloqui˘] inclitus, sed quod Reformatis faveret a scriptoribus Romanae Communionis reprehensus. Vixit fub Francisco II. et Carolo IX. cum prius Margaretae, Sabaudiae Ducis Cancellarius fuisset. Obiit A. C. 1573. Thuan. in Hist. Sanct. Marth. elog. l. 2. Beza, in eius vita. Pater Magdalenae, quae Roberto Huralto nupta, ex illo, praeter alios, Michaelis Huralt-Hospitalii mater fuit, qui ut ingenio [orig: ingeni˘] excellenti polluit, Bibliothecam ab Avo muneriaccepit, Cancellarius dein Henrici Navarri factus, qui Galliae quoque Rex fuit. Sanct. Marth. elog. l. 4.

MICHAEL [26] Iohannes, vide Iohannes.

MICHAEL [27] Marcus Antonius, vide ibi.

MICHAEL [28] Maestlinus, Mathematicus celebris, Tubingae Professor. Auctor Galilaeo, ut Copernicum sequeretur, fuit. Cum enim iunior in Italia [orig: ItaliÔ] agens, pro Copernicana sententia publice in Lyceo orationem habuisset, Galilaeus perpensis eius argumentis, etsi antea Aristoteli et Ptolomaeo penitus addictus, postea pedibus sive animo [orig: anim˘] potius, in eius ivit sententiam. Scripsit contra novum Calendarium Romanum iam Tubingae Professor, A. C. 1584. Primo enim in oppido Bachnanus Pastor, exin in Academia Heidelbergensi: ac postea ibidem Mathematices Professor fuerat. Patria ei Goppinga. Gerh. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. c. 36. ž. 21. et c. 68. ž. 13. Vide Paul. Freherum Theatro Virorum Eruditione clar.

MICHAEL [29] Monachus, vitam exaravit aequalis sui, Theodori Abbatis cognomine Studitae: Mult obimaginum cultum perpessus ab Imperatorib. Iconoclastis: Obiit A. C. 826.

MICHAEL [30] Montanus, nobilis Petrocotisus, Lipsio Galliae Thales, Mezeraeo Seneca Christianus; a Patre summa [orig: summÔ] cura [orig: curÔ] educatus, Latinam linguam ante vernaculam, ab erudito quodam Germano, ipsi a prima infantia admoto, hausit. Praeceptores habuit Nicolaum Gruchium, qui de Comitiis Roman, scripsit, Guilielmum Guerentium; qui Commentariis Aristotelem illustravit. Georg. Buchananum et Marcum Anton. Muretum. Graecam linguam similiter per ludum addidicit, instrumentorum


image: s0158b

Musicorum sono [orig: son˘] quottidie e somno excitatus. Duxit an. aetat. 33. Franciscam Chassanaeam, filiam Consiliarii in Pariamento Burdigalensi, ipse quoque eadem [orig: eÔdem] dignitate aliquandiu functus, sed illa [orig: illÔ] post se abdicavit: Eques S. Michaelis, Civis Romanus, et Maior Burdigalensis. Auctor libri notissimi, des Essais, obiit A C. 1592. aet. 59. Idem quoque Raimundi de Sabonde Theologiam, a Patre monitus, vertit. Vide Sanct. Marth. l. 1. Elog. Anton. Teissier Elog. p. 2. ubi diversa Auctorum de Montano iudicia prolixe exponit, et supra in Maria Gornacensis.

MICHAEL [31] Nostradamus, vide Nostradamus.

MICHAEL [32] Paludanus Gandavensis, Natus A. C. 1593. amplexus fuit ordinem Eremitarum S. Augustini. A. C. 1628. emisit Chronoloiam Regum Iude et Israel. Exin ordinis sui per Belgicam Rector esse coepit A. C. 1634. denique in Academia Lovaniensi Theologiae quoque Professor creatus est. Gerh. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. c. 41. ž. 25.

MICHAEL [33] Psellus sive Balbus, Leonc V. Armenio per fraudem necato [orig: necat˘], imperio suo cuncta subiecit, A. C. 821. Vide supra. Altus ab hoc fuit Michael Psellus polugrafw/tatos2, praefectus studii Michaelis Ducae, A. C. 1059. qui Romano Diogeni, A. C. 1071. successit. Vide supra Michael VII. Scripsit plurima, quae impense ab eruditis laudantur. Vide Annam Commenam l. 5. Alexiad. Cedren. et Zonar. in Annal. Voss. de Hist. Grac. l. 2. c. 25. Possev in, in appar. Simlerum in Biblioth. Leonem Allatium, dissert. de Psellis. Nic. Lloydius.

MICHAEL [34] Ritius Neapolitanus, ICtus Ludovico XIII. a confliliis, Scripsit libros 3. de Galliae, rotidem de Hispaniae Regibus unum de Regibus Hierosolymitanis, quatuor de Siciliae et Neapolis, duos tandem, de Hungariae Regibus Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 11.

MICHAEL [35] Rubertus Florentinus, Auctor historiae, a Mundo condito, usque ad an. 1430.

MICHAEL [36] Servetus Tarracone Hispanus, Socinistarum Patriarcha. Medicinam primo Lutetiae fecit, dein in Africam, ut Alcoranum accuratius [orig: accuratiűs] addisceret, delatus est. Reversus, diu in Gallia et Germania moratus, impieratis suae venenum passim sparsit. Tandem Genevam cum pervenisset, ob horrendas in SS. TRINITATEM blasphemias, consultis prius Helvetiis Theologis, vivicomburio [orig: vivicomburi˘] punitus est, A. C. 1553. Sleidan. l. 25. Thuan. l. 9. Beza in Epist. Non tamen sine ingenti Ioh. Calvini Theologi tum Genev ensis invidia, quan quam is pro eius vita apud Magistratum deprecatus fuerit, et tota illa causa blasphemiam pervicacem et seditionem spectaverit. Ipse Melanchthon ac moderatissimi quique, supplicium hominis iustum pronuntiaverunt, vide, eius Epistolam in Epistolis Calvini: at de erroribus Serveti, quorum XXXVIII. in huius Ep. 152. 156. 159. 161. 174. 187. et Opusc. p. 608. Discipulus eius Valentinus Gentilis Italus ob similes blasphemias simile supplicium Bernae subiit, A. C. 1566. G. Hornius Histor. Eccl. cum Notis Leydeckeri.

MICHAEL [37] Sicidotes, Historicus, cuius historia Graeca adservatur in Bibliotheca Vaticana, ut monet Gesnerus.

MICHAEL [38] Sonnius, Typographus Parisinus celebris. Sub finem saeculi praeteriti.

MICHAEL [39] Stifelius Eslinga [orig: EslingÔ] Germanus, floruit saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘]. Edidit Arithmeticam persectam, quae Norimbergae cum praefat. Philippi Melanchthonis prodiit, ac a praestantibus viris probata est, ut refert Possevinus Bibl. Sel. l. 15. c. 3. Etiam Italicam praxin literis tradidit: Germanice quoque publicavit Algebram, quam una cum tota Arithmetica, optima [orig: optimÔ] methodo traditam esse, iudicium est Iosephi Blancani in Chronol. Mathem. Eiusdem prostat Compu. tus Ecclesiasticus. Docuit variis in Saxoniae Borussiaeque locis: Obiit Ienae in Thuringia A. C. 1567. aetat. 58. Ger. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. c. 52.

MICHAEL [40] Vascosanus, Typographus Parisiensis clarissimus. Sub Henrico III.

MICHAEL [41] Verrinus, Poeta Florentinus, Distichis Christianis et castitate inclitus Iuvenis.

MICHAEL [42] Villanovanus, Medicus Hispanus, saecul. praeterit. Addi possent, Michael, Bulgarorum Princeps, qui in Christiana fide subditos erudiri curavit, A. C. 866. Item, Magnus Moscoviae Dux qui contra Polonos victor, A. C. 1612. Obiit A. C. 1645. etc.

S. MICHAEL [1] Ordo militaris in Gallia, institutus a Ludovico XI. Ambosiae, A. C. 1469. in honorem Archangeh Michaelis, quem Gallia Protectorem agnoscit. Nobiles 36. in illum recepti, sub capite Rege: Symbolum, Immensi tremor Oceani. Vide Favin. l. 3. theatr. hon. et Eq. Petrum Matthaeum Hist. Lud. XI. Nicolaum Aegidium, in Annal. Item una ex Insulis Terceris: cuius praecipua loca, Punta delgada, Villa Franca et S. Antonio. Item Insula maris Adriatici, aliis Ugliana. Item urbs novae Hispaniae. Item, urbs Americae Septentrionalis quae olim Chila. Vide infra. Item, metropolis Ducatus Barrensis.

S. MICHAEL [2] Archangelus urbs Moscoviae cum portu ad Mare Album mercatura [orig: mercaturÔ] florentissima.

MICHAELIA [1] seu Insul. S. Michaelis, vulgo Ilba de S. Miguel, una ex Assoribus seu Tertiari is, sub Lusitanis, 28. leuc. a Tertiaria Insul. in Eurum. Circuitus 32. leuc. Eius oppida sunt Punta delgada, Insulae caput. Villa Franca, et Fanum S. Antonii S. Antonio, Hic glasti eximia copia, cuius ut et frumenti ferax est Insula.

MICHAELIA [2] Insul. maris Adriatici in ora Dalmatiae, vulgo Isola di San Michele: Ugliana aliis. Vix 3. milliar. a Iadera, extenditur ad 14. mill. pass. circiter, sub Venetis.

MICHAELIS Iohannes, vide Iohannes.

S. MICHAELIS Arx in insula Melita, frustra a Solimanno Turcarum Imperatore acerrime oppugnata. Obsidionem enim solvere Barbaros Garsias Siciliae Prorex classe admota [orig: admotÔ] non solum coegit, sed et in turpem fugam compulit, A. C. 1565. Thuan. Hist. l. 38.