December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0148b

METALLA [1] Sardiniae oppid. apud Antonin. inter Neapolim, et Sulchos. Civita de Glesie Cluverio.

METALLA [2] sub Imperatorib. Gentilibus, habitacula piorum fuere [orig: fuŕre]: Clemens enim Episcopus Romanus et Martyr Chersonesum deputatus, 2000. Christianorum et amplius ibi ad marmora secanda damnatorum reperit; suitque haec familiaris ac frequens Christianorum damnatio, quae et libertatem adimebat. Vide infra. Infimum enim apud Romanos servorum genus, compepediti erant hi Ergast ularii seu Fossores, quibus per totam diem labore fatigatis vix cantabrum edere ad vesperam dabatur: sic autem furfuraceus dicebatur panis, quo [orig: qu˘] canes, ne dum fervi, pasci solebant, Hadr. Turnebus Advers. l. 15. c. 16. Istiusmodi fossoris imaginem exhibet Laur. Pignorius Comm. de Servis, Vide et supra in voce Fossores. Apud Athenienses Metallorum fodinae redimebantur para\ th=s2 po/lews2, idque magni, quare non licebat effodere extra fines suos, ne alteri damnum daretur. Soli autem cives non redimebant istiusmodi fodinas, sed et pari iure hospites ac inquilini, teste Xenoph. po/rois2: atque si quis kainotomi/an Metallorum aggredi vellet, tenebatur idindicare Praefectis huic rei a populo, ut ab illo acciperent quartam vicesimam Metalli, quod novo [orig: nov˘] illo [orig: ill˘] opere effodiebatur: qui secus secisset, postulabatur a)gra/fou meta/llou; atque haec dica, quae proprie fa/sis2 dicebatur, scibebatur apud Praetorem, Pollux l. 8. c. 6. Legem, Metallicas actiones concernentem, hanc suggerit Demosthenes pro\s2 *pantai/neton: *)ea/n tis2 e)cei/llh tina\ th=s2 e)rgasi/as2, a)\n u(fa/yh| tis2, a)\n o(/pla e)kfe/rh|, a)\n e)pikatate/mnh| tw=n me/trwn e)kto\s2: metallkika\s2 di/kas2 ei)=nai. Si quis alterum probibuerit opus facere (metallicum) si quis ignem importarit [orig: importÔrit], et succenderit: si vasa instrument aque exportarit [orig: exportÔrit]: si effoderit extra fines suos: (metallicae actiones adversus eos dantor.) Ouas dicas apud Thesmothetas scribi solitas fuisse, docet Pollux l. 8. c. 9. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Alt. l. 7. tit. 12. Primus vero Metalla confi ciendi artem in venisse in Occidente, Faunus Pici fil. in Oriente, Semiramis, Assyriae Regina, dicitur Suidae: quorum haec populis quamplurimis subactis, ad fodienda metalla captivos adhibuerit. Sed utroque antiquior Chamus, Noahi fil. potiori iure hoc, si quid est laudis, sibi vendicet: irno non sine ratione altius nonn ulli assurgunt, et Thubal-Kainum, fil. Lameci, personatum illum Poetarum Vulcanum, qui erudivit omnem fabrum aerarium et ferrarium, Genes. c. 4. v. 22. Metallurgices Auctorem faciunt, Namque originem huius ipsi Agriculturae, quae omnium Artium extra controversiam antiquissima est, vel coaevam, vel nonmulto recentiorem credere vonvenit. Cum et agricolae opusaratro [orig: opusaratr˘], et militi gladio [orig: gladi˘], et fabro securi ac dolabra opus, quae omnia ex metallo constant. Utraque dein operae ac labotis fructum et terra nanciscitur. Unde Agriculturam cumMetallca coniungens Aristoteles Oeconom. l. 1. c. 2. ait: *kth/sews2 de prw/the\pime/leia h( kata\ fu/sin. *kata\fu/sin de\ *gewrgikh\ prote/ra kai\ deu/tera, o(/sai a)po\ th=s2 gh=s2 oi(=on *metalleitikh\ kai\ ei)/ tis2 a)/llh h( de\ *gewrgikh\ ma/lista, o(/ti dikai/a. Exiis, quae possidemus, prima est cura quae sequitur naturam. At ordine naturae prior est Agricultura: et secundum obtinent locum quaecumque aliquid e terra proferunt: Qualis est Metallorum ars, et si qua est alia huiusmodi, praecipue tamen Agricultura quod sit iusta. Quae ultima verba, quam non Metallicae inprimis quae in auro argentoque, avaritiae ac scelerum irritamentis, occupatur, conveniant, Sinenses, apud quos tamen innumerae metallorum sunt fodinae, hodieque agnoscunt. Unde, aurum et argentum ne eruatur, lege apud illos cautum est, eo quod, praeter modo dicta, noxiis exhalationibus passim in mineris homines interirenecesse habeant, quorum vitam pluris, quam aurum argentumque (propter quae Europai et terrae matris viscera scrutamur et superficiem hominum cadaveribus saepereplemus) ab Imperatoribus ac Regibus aestimari par sit. Primum autem Ferrum ac Aes, exin Argentum, sero tandem Autum effodi coepisse, ex Plinio discimus. Vide quoque Gerh. Ioh. Voss. de Philos. c. 15. Agricolam, alios; utide Metalliseptuplicis praefectura Platenis attributa, a veteribus horumque circa ista superstitione, supra aliquid voce Lamina: de Metallis olfactu diiudicari solitis, infra voce Olfactus: de Christianis olim frequenter ad Metalla damnatis, aliquid infra itidem, voce Phunon etc. Addam pauca de praestantissimis Metallifodinis, quae hodie in America, olim in Hispania fuere [orig: fuŕre], e qua tanta Metallorum, auri praecipue ac argenti, in Romanum aerarium copia olim illata est, a triumphantibus, Cn. Cornelio Lentulo, M. Helvio Blasone, Q. Minucio Thermo, M. Porcio Catone, M. Fulvio Nobiliore, C. Calphurnio Pisone, L. Quinctio Crispino, Q. Fulvio Flacco, T. Sempronio Graccho, L. Posthumio Albinid aliisque, ut merito dixerit Antonius Augustinus, Hispaniam id temporis Remanis fuisse eo [orig: ] loco [orig: loc˘], quo [orig: qu˘] nunc Hispanis America est, Vide Adam. Preyclium Sina [orig: SinÔ] et Europa [orig: EuropÔ] c. 30. et supra in voce Fodina. De Daemonibus, subinde in locis, unde Metalla eruuntur, conspicuis, ita quoque modo memoratus Auctor: Hic [orig: Hţc] iterum, inquit, quaeri solet quae sint illa daemonia in fedinis obbversantia, cur exsecrationibus et fistula ibi sit abstinendum? Daemenia videntur valde operose laborare, cum tamen nihil moveant, nihil promoveant (aliquando utique irrit antur ac poenas infligunt) id quod fossoribus divitis venae indiciam, Princeps aeris et inferni est Satan, dominatur per inferiora, donec catenis velegetur in abyssumptenebrarum ubi ignis ei aeternus paratur. Habuerit ille Apostasiarcha suos praefectos ac emissarios ad 4. mundi plagas; Sint aetherei, sint aerei, aquei et terrestres, ipsi famuli; sint regnorum, flaviorum, negotiorum patroni; sint marini, silvant, tutelares denique: sed quis nobis gradus istos definiet cum hactenus nemo eos demonstraverit, nisi ex usu Paganorum et similitudine nostrorum conceptuum. Ubi sub aquis, et in visceribus rerrae sunt, illc campi Elysii, palatia, regiaeturbae et splendores infernales. Iniunxerit princeps eorum suis diversissima illa ministeria et iubendo firmarit [orig: firmÔrit] corpora illis spiritualia, terrenae massae expertia, quibus ut instrumentis utantur et exuantur finito [orig: finit˘] ministerio [orig: ministeri˘], cum scena [orig: scenÔ] excedunt: Sint et thesaurorum custodes aut


image: s0149a

perversores adeo que ultores etc. Hactenus ille. Vide quoque Nicolai Rigaltii Notas ad Agrimensores p. 144. Phil Iac. Maussacum ad Harpocrationem p. 149. Ios. Castalionem Var. Lection. c. 20. Lud. dela Cerda Adversar. c. 142. Casp. Barthium Animadversion, ad Statium passim etc. Hinc Metallica, Georgio Agricolae dicuntur, quae vel metalla ipsa sunt, vel iuxta metalla reperiuntur, vel dum in fornacibus alia excoquuntur, fiunt vel aliqua alia [orig: aliÔ] praeparatione ex eisdem consistunt: Metallici vero quasi Metallo addicti et mancipati dicuntur l. 8. ž. in minister. alibique, qui ad Metallum (quod inter mediocris poenae genera numeratur a Paulo l. 5. sent. t. 7.) erant damnati: Cuiusmodi poenam a Tarquinio Superbo excogitatam esse, tradit Eutropius l. 1. c. 10. Sed iam ante eum Semiramidem Metalla invenisse eaque per capitivos exercuisse, refert Diodor. Sic. et ex eo Suidas, ut diximus. Habebant autem Romani Metalla multa, ut in Macedonia [orig: MacedoniÔ], Ephesi, praeter Hispaniam paulo ante memoratam: quibus duo alia addit Iustinianus Novell. 22. to\ e)n th=| prokonnh/sw| et to\ e)n th=| kaloume/nh| gu/yw|; praeter quae Docimeni quoque et Tradensis mentio est, in l. 9. et 11. de Indulg. deb. in Cod. Theod. Quo sontes, vinculius additis, ad inquirendas eruendasque ut dictum, venas, damnabantur. Adimebat autem haec poena libertatem et servitutem irrogabat l. 8. ž. est poena et l. 17. l. 36. ff. de poenis, l. 3. ff. de his, quae pro non scrip. hab. Coeterum diversa sunt in metallum, et in opus metalli damnari, d. l. 8. alibique passim. Nam qui in metallum damnati sunt, gravioribus: qui in opus metalli, levioribus vinculis premebantur. Hinc refugae ex opere metalli, in metallum dabantur: refugae vero Metalli, gravius ac durius coercebantur, l. 8. ž. inter eos, 6. ff. de poen. l. pen. in sine ff. de var. etc. Brissonius apud Iohannem Calvinum Lexic. Iurid. e quo rerum Metallicarum appellationes technicas, iuxta nostram liaguam, quoque hic [orig: hţc] subiungere visum est.

RERUM METALLICARUM APPELLATIONES TECHNICAE LATINO-GERMANICAE,

Aes purum, Gediegen Kupffer. Alveus, ein Treg. Argentum, quod statim suum est, Gedlegen Silber. Argentum rude, Silber-Ertz. Argentum rude puniceum, Rotgulden-Ertz. Argentum rude plumbei coloris, Glass-Ertz. Argentum rude nigrum, Schwarz-Ertz. Argentum rude purpureum, Braun-Ertz. Argentum rude cinericium, Graw-Ertz. Argentum rude ruffum, Rotbrendig-Ertz. Argentum vivum purum, Gediegen Quecksilber. Anthrax, sive vena minii, Quecksilber-Ertz. Caput dimensionum, Fundtgrub. Carbones fossiles, Steinkolen. Carrus, Karren. Casa, Kann. Ceruleum, Lasur. Chrysocolla, Berggrun oder Schyfergrun, Cobaltum, Cobalt. Cuniculus, Stollen. Daemon metallicus, das Bergmennlein. Declive montis, das Geheng des Gebirgs. Dimensio, Mass. Excoquere, Schmeltzen. Exitus venae, das Ausgehen dess gangs. Extensio venae, das Streichen des gangs. Ferrum purum, Gediegen eysen. Fibrae, Klusst und geschikt. Fluores, Fluss. Fodina, Grub oder Zech. Fossam agere, Schroffen. Funis ductarius, Seil. Galena, sive Molybdaena, Glantz und Bleyertz: auch Bleyschwayff. Gypsum fossile, Gyps. Iacens, das Liegende. Iurati, die Geschworene. Iurati Duumviri, Zween Geschworne, die ein gebirg besahen. Lapis Specularis, unser lieben Fraven eyss. Lapilli nigri, Zwitter. Ligo; Retthau. Lithargyrum, Glett. Machina tractoria, Haspel. Magister metallicorum, Bergmeister. Malleus, Berghammer, Feustel. Metallici, Berglent. Minium, Bergzynober. Ochra nativa sive Sil, Berggeel, Ochrageel. Ochra factitia, Bleygeel. Pendens, das Hangend. Plumbum candidum, Zin. Plumbum nigrum, Bley. Praeses fodinae, Styger, oder Hutmann. Praefectus rationibus, Schichtmeister. Puteus, Schacht. Pyrites, Kys. Pyrites colore argentezo [orig: argentez˘], Wasserkys oder Wisserkyss. Pyrites colore aureo [orig: aure˘], Ein geeler Kys, oder Kupferkys. Pyrites prorsus arei coloris, Kys das gantz goldfarbig ist. Pyrites colore galenae similis, ein glanziger Kys. Pyrites cineraceus, ein grauer Kys. Recrementum, Schlacken.



page 149, image: s0149b

Rubrica fabrilis naturalis, Bergrotel.

Rubrica fubrilis factitia, Rotel.

Sandaraca fossilis, Bergrode.

Sandix, apud Dioscordem, Parysrot.

Saxum scissile, Schyffer.

Saxum corneum, Hornstein.

Saxum harenosum, Sandstein.

Situlus, Kobel.

Spatum, Spet.

Specus, Schacht.

Splendor, Glimmer, oder Katsensilber.

Terminus, Lochstein.

Tumulus e fodina egestus, Haldt.

Vena, Gang.

Virgula divina, die Ruthe etc.

METALLICA Planta in Musaeo Kircheriano, chymicae artis Magisterium; quam Phoenicem rediurvam Auctor vocavit. Est in hermetice occluso vase vitreo, aqua ab omni seminali permixtione depurata, confecta ex cinceribus plantae, quae Adiantum dicitur; cuius cineres in salem chymico [orig: chymic˘] magisterio [orig: magisteri˘] reducti, ea [orig: ] virtute et proprietate pollent, ut eandem plantam reproducant, perpetuae generationis et corruptionis vicissitudine perennem. Sic herba ista perpetuo renidens, Phoenicis instar, vivendo moritur et moriendo vivit: quae res multis hactenus frustra tentata est. Sed et hisce alia coniuncta in peculiaribus phialis Naturae miracula ostenduntur ibidem; quibus integram abietum silvam. tamquam peritissimi Artificis pencillo [orig: pencill˘] adumbratam, aut scalpro [orig: scalpr˘] excisam, in vitro parvi laboris impendio [orig: impendi˘] spectabilem reddit Auctor; usque adeo quidem, ut colore virdi subflavesecnte, pineis racemis, foliis comatis et cyparisatis, imo radicibus ex terre erumpentibus et intervallo [orig: intervall˘] truncorum in terrae superficie mille arbustulis in diverso gramine interiectis, ipsae abietum formae sub aspectum oculi veniant, nec evanescant, nisi forte fracto [orig: fract˘] vase. Vide Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo saeo c. 9. et supra Arbor Metallorum.

METALLICUS Proteus, vide infra Proteus.

METALLINAE Castra melius Metallinum, oppid. Extremadurae, ad Anam, ubi Zuiam amnem recipit, 17. leuc. a Pace Augusta in Ortum, uti et 7. ab Emerita. Patria Ferdinandi Cortesii, qui regnum Mexicanum occupavit; Nunc Medelin. Hinc nomen illustri familiae, quae ramus est stirpis Portocarrero. In hac enim cum Alfonsus Fernandus, Dn. de Moguer, duos haberet. filios, Martinus successor Patris fuit et per neptem Mariam, in Gironum familiam, hereditatem suam ac nomen transmisit: alter Rodericus Comitis Metellini (Hispanice Medellino ) dignitate auctus est eamque suis post se rliquit. Natus enim ex Leonora de Monroy, vel Elvira Horozko, Beatricem seu mariam Pachecam (filiam Iohannis Pacheci Gironis Marchionis Villenae, qui obiit A. C. 1474.) sibi Iunxit, atque ex ea suscepit Iohannem Portocarrerum Comitem de Medellin: quo [orig: qu˘], et Agnete de Ribora (filia Perafani de Ribera Comitis de los Molares ) genitus Rodericus Portocarrerus, ex Leonora Toletana suscepit Iohannem Portocarrerum Comitem de Medellin, maritum Mariae Osorae (Iohanne Portocarrero [orig: Portocarrer˘] Marchione de Villanova de Fresno genitae) et ex ea patrem Roderici Portocarreti Comitis de Medellin: cui Iohanna de Corduba (filia Ludovici Fernandi de Corduba Marchionis de Comares ) genuit Iohannem Portocarrerum (cui uxor ubtigit Luifa Faiardo, filia Francisci Hurtadi de Mendoza, Marchionis de Almazan ) Petrum Portocarrerum Comitem de Medellin (qui primis sibi nuptiis iunxit Mariam Mendoziam, filiam Garsiae Raimiri de Cardenas; alteris Annam, filiam Ludovici Ferrandi de Corduba, Cardona et Aragon. Comitis de Prades ) Ludovicum, Franciscum et Mariam. Spenerus Etheatr. Part. 2. p. 4.

METALLORUM Comes vide supra.

METALLUM in variis Veterib. numismatibus, vide supra, in voce Medallia.

METAMORPHISTAE nomen illorum, qui saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘] Corpus CHRISTI in caelis, mutatum fuisse in Deum fabulati sunt.

METAMORPHOSIS tou= *swth=ros2 dicitur hodiernis Graecis Festum Transfigurationis Domini nostri, quod die Augusti sexto [orig: sext˘] celebrant, durante Quadragesima th=s2 a(gi/as2 parqe/nos2, sancte Virginis: quae cum quatuordecim duret dies, quibus net carnem, nec pisces, ut aiunt, gustare iis licitum, hoc [orig: h˘c] tamen festo [orig: fest˘] piscium caro illis permissa est, Iac. Sponius Itiner. Graeciae Part. 2. p. 353. Vide et supra Megali.

METANGI seu Metangismonitae, vide supra Collutiani.

METANGISMONITAE Haeretici, verbum in Patre, tamquam unum vas in altero esse delirarunt [orig: delirÔrunt]. Augustin. haer. 58. Philastr. de haer.

METANIA apud sequioris aevi Latinos, genuflexio est seu inclinatio, ex Graeco meta/noia, quae vox Graecis citerioribus idem denotat. Duplex autem ea; mega/lh scil. magna, cum quis toto [orig: tot˘] corpore, sine tamen genuum flexione, se fere ad terram usque antrorsum inclinat; et mikra\ parva, cum tantum cervicem inclinat et caput aliquonsque. Gerlachius apud Crufium in Turco-Graecia p. 205. Hinc ba/llein seu poiei=n *meta/noian, Reverentiam facere, apud Dorotheum Doctr. 4. Decapolitam de Mirac. S. Georgii, alios, laudatos Carolo du Fresne in Glossar. Quia vero Graeci, in confessione, solent paenitentiae loco [orig: loc˘] profundas huiusmodi inclinationes imponere, hinc est, quod promiscue Metanaea, tam apud Graecos, quam apud Latinos Scriptores, paenitentiam istiusmodi Ecclesiasticam notet. Unde Petrus Damianus, ubi de piis operibus, ab Eremitis in defunctorum Fratrum gratiam, impendi solitis, agit. Cum, inquit, frater quidam ex nostris obierit, unusquisque pro eo septem disciplinas, cum millenis


page 150, image: s0150a

scoparum ictibus accipit, septingentas Metanceas facit. triginta insuper psalteria, etc. ubi per Metanaeas, profundas corporis inclinationes, intelligit Dominic. Macer. Sed et Metanaea, asceterium est paenitentium Mulierum; cui nomen a celeberrimo Monasterio Alexandrino inditum, cuius mentio fit in Actis Concilii Chalcedonensis etc. Vide praefatum Macrum in Hierolexico et infra in vocibus Palmata, Paenitentia, Reverentia, Veniae.

METANIRA Celei coniux, Ovid. Fast. l. 4. ubi codd. vulgo Menelina, alii Menalia, alii Melanira, *metanei/ra est Nicandro in Theriacis, eiusque Scholiastae, itemque Nonno Dionys. l. 27. et 47. cui a)rxai/h dicitur kat' e)coxh\n, ut et Nicandro. *metanei/ran etiam vocat Apollodorus l. 1. bis, ut et Aristides in Eleusinia Oratione, Athenagoras Legatione pro Christianis, et Ioh. Tzetzes in Hesiodum. *meganei/ra Pausaniae in Atticis, et Nicandri Scholiastae in Alexipharm, mendose dicitur. Huius nominis scortum etiam nobile fuit Athenis, Athenaeus l. 3. et 13. a Lysia [orig: LysiÔ], et Isocrate amatum, nisi diversae fuerint.

METAPA urbs Acarnaniae, Steph.

METAPHRASTES Simeon, vide Simeon et Simon.

METAPINUS unum ex ostiis Rhodani. Plin. l. 3. c. 4.

METAPONTIS insula, vide Syme.

METAPONTUM Italiae oppid. in sinu Tarentino, a Pyliis, qui Nestore duce a Troia navigaverunt, conditum; adeo terrae proventu felix, ut ea [orig: ] gratia [orig: gratiÔ] auream aestatem Apollini Delphico aliquando donum obtulerint. Mela l. 2. c. 4. et Strabo l. 6. Idem habet Scholiastes Dionysii in hos versus.

*tou\s2 de\ meq' e(cei/ghs2 *metapo/ntioi, e)tgu/qi de\ sfw=n
*(imerto\n ptoli/eqron e)u+stefa/noio *kro/twnos2.

Accedunt nummi, spica [orig: spicÔ], in Cereris honorem; signari soliti. Cum Inscr. *m*e*t*a*p*o*n*t*/i*w*n. Ptol. et Strab. Metaponitum. A Metabo Heroe dictum scribit Steph. Sisyphi filio, quem barbari Metapontum vocant. Torre di mare Leandro. Pelicore Gabrieli Barrio. Thebesaze vero castellum hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] nunc esse scribit Niger. Vibo aliquando vocata fuit, ut Solinus c. 8. auctor est. Sic quoque eam nominat Caesar l. 3. Bell. Civ. c. 89. *si/ris2 olim etiam dicebatur, teste Eustathio [orig: Eustathi˘]. Baudrando urbs fuit Lucaniae, ad ostia fluv. Casuenti, in ora sinus Tarcentini, in Messapiae confinio, a Samnitibus eversa, nunc castrum tenue. Torre di Mare, in Basilicata, 20. mill. pass. a Tarento in Occasum, 12. ab Heracleae ruinis in Septentrionem, 14. a Castellaneta in Meridiem Leand. Albert. Vide quoque Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Magne Graeciae urbibus agens, locum Iustini addit l. 20. c. 2. Metapontini in templo Minervae ferramenta, quibus Epeus, a quo conditi sunt, Equum Troianum fabricavit, ostentant: et horum agro Lucaniam finiri, docet ex Plinio l. 3. c. 11.

METARIS aestus sive fluv. Albionis, in ora Angliae Orientali. Ptol. The Washes Camdeno. Circa Bostonum oppid. in agro Lincolniensi, ut quidam volunt: Inter Icenos et Coritanos.

METARUS Hispan. Tarracon. fluv. Ptol. Mearos Melae, l. 3. c. 1. teste Pintiano [orig: Pintian˘]: apud Trileucum promontor. inter Astures et Callaicos. Vide Mearus.

METATIUS Curator Illyrici sub Valeriano, Pollio in Claudio c. 15. ubi Metianus legi vult Salmas.

METATORES Castrorum apud Romanos dicti sunt, qui exercitum praecedentes locum castris eligebant: His suberant Mensores, qui in castris ad podismum dimetiebantur loca, in quibus tentoria, milites figerent, vel qui hospitia in civitatibus designabant. Magnae autem id artis opus: Unde Alb. Tibullus ad Messallam l. 4. Epigr. 1. v. 82.

Nam te non alius belli tenet aptius artes.
Qua deceat tutam castris praeducere fossam.
Qualiter adversos hosti defigere cervos.
Quemque locum ducto melius sit claudere vallo,
Fontibus ut dulces erumpat terra liquores,
Ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti.

Et Claudian. de 4. Honorii Consulatu, v. 323.

---- ---- Ponenda salubri
Castra loco [orig: loc˘], praehenda vigil custodia vallo;
Disce ubi densari cuneos, ubi cornua flecti
Aequius, aut iterum tendi, quae commoda vallis,
Quae via difficilis.

Artem hanc Gromaticam vocat Pet. Pithoeus Subseciv. l. 2. c. 14. sed Gromatica in genere legitimam limitum directionem, quae ex principiis Geometricis fit, denotat, dicta a voce groma, quae ex Graeco gnw/mwn orta est. Unde Gromatici Ciceroni Agrar. 1. Finitores dicuntur itidem socii Arvales. Graecis etiam oi\peri\ o(/rwn diaginw/skontes2 dikastai\. Gerh. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. p. 443 Qua [orig: QuÔ] occasione de Metatoribus in genere quaedam simul inter se. rere visum. Uti autem groma interdum in medio spatii, cuius erat mensura capiunda et ad lineam dirigenda, locabatur, tumque in tetrantem poni dicebatur: sic eadem [orig: eÔdem] machina [orig: machinÔ], in Castrorum metatione delineanda, utebantur, et locus gromae vocabatur, prope Praetorium, in ipso metationis centro, quia ibi groma seu gruma ponebatur ad dictandas metas; Quae in tetrantem ibidem tum poni solebat, ut ad medium quatuor viae vonvenirent, et quatuor responderent portae. Nempe, quemadmodum Forum in coloniis, in medio oppido positum erat, ad quod e quatuor portis viae erant aequales; nam e Foro quatuor Coloniae portae conspiciebantur; ita et in Castris, groma [orig: gromÔ] in tetrantem posita [orig: positÔ], ad gromae locum e quatuor portis congruebant ac conveniebant homines. Atque hic locus in Castris medius Forum erat castrorum, ad introitum Praetorii, ubiturba congruebat; ubi legationes et nuntii audiebantur, omniaque administrabantur. Sic posita [orig: positÔ] itaque groma [orig: gromÔ], portae castrorum in consepctu rigoris stellam effi ciebant. Hyginus in Gromatico. Sive in dictatione metarum posito ferramento groma superponatur, ut portae castroram


image: s0150b

in conspectu rigoris stellam efficiant. Nempe groma fixo in terra ferramento superponebatur et super ipsum ferramentum quam cumque in partem movebatur percussa, ad dictandum rigorem et lineas dirigendas: Pertica autem fuit, normas habens et perpendicula pendentia; seu etiam fila sive funiculos ac pondera, quod perinde; et proin eadem forte cum Graecorum Chorobate. Hinc de groma, qua agrorum castrorumque metatores utebantur, Auctor Dirarum,

Pertica, quae nostros metata est impia agellos.

Et Propert. l. 4. Eleg. 1.

Abstulerat patrias pertica tristis opes.

Vide infra in Pertica. Quum igitur tota limitandorum ac metandorum agrorum, qui assignabantur, nec non constituendorum limitum ac dirigendae mensuraeratio, per ferramentum et gromam explicaretur, ut ad verum Solis ortum, i. e. aequinoctialem lineam recte capere possent, Meridiem prius excutiebant, qui semper idem est: quo [orig: qu˘] deprehenso [orig: deprehens˘] ortum et occasum Solis de facili poftea tenebants et in Coloniis deducendis agrisque publice viritim dividundis, lineam ducebant ab hoc ortu usque ad occasum, qui limes ita agrum secans Documanus vocabatur. Dein aliam lineam per mediam illam decussatim ac normaliter in rectum eiciebant, quae a Septentrione ad Austrum desc enderet: qui limes Kardo dicebatur. Horum priorum, Decumanus nempe, cum longior tum latior fuit, quam Kardo; et quidem multi, teste Hygino [orig: Hygin˘], agri longitudinem sequuti, qua longior erat, Decumanum faciebant latitudo eidem, ex Augustilege, pedum fuit quadraginta, Cardini viginti. Ambobus autem quasi viis amplissimis ac regiis in decussem sese invicem secantibus, tota territorii assignati ac divisi limitatio dirimebatur et quatuor regiones universae perticae (quo [orig: qu˘] nomine totum Coloniae territorium veniebat) fiebant etc. Uti vero, qui spatium condendae urbi designans murorum ambitum circumscribebat, vias omnes ad lineam dirigebat, situmque aedificiorum publicorum delineabat, is proprie l=urbem metari dicebatur; sic omnino, qui castra metabantur, primo omnium solebant metrh=sai kai\ dielei=n kat' a)gija\s2, degrumare vias, uti Lucilius vocat in hisce.

---- ------ viasque
Degrumabis, utin castris mensor facit olim

Unde verbum metari, quod per se ac simpliciter nil allud significat, quam metas ponere et constituere, in eligendi notionem transiit, ea [orig: ] de causa [orig: causÔ], quod assignatione cultus tantum ager et pinguis atque adeo electilis dabatur. Sic enim Veteres Grammatici to\ metari explicant, apud Virg. l. 2. Georg. v. 274.

---- seu pinguis agros metabere campi, etc.

Vide plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 669. et seqq. ubi totam Veterum metandi urbes, agros, castra rationem fuse exponit, et accurate persequitur. De Castra metatione porro Hyginus prolixe egit, vide quoque Lipsium de Mil. Rom. Thom. Dempster. Peralipom, in Rosin. l. 10. c. 12. etc. supra item, voce Mensores, ac infra Submonitor. Addo saltem, apud Graecos recentiores Metatorem *mita/tora dici: quibus et *mita/ton, hospitium quod militibus praebetur a provincialibus, *mitatw/rion quoque seu *metatw/rion, idem quod *)aspastiko\n seu *diakoniko\n, Latin. Salutatorium, locum notat extra Basilicam, in quo peregrinos ab Episcopo excipi mos, vide Cl. Suicerum Thesauro Eccl. in his vocibus, cui adde B. Brissonium de verbor. signific. l. 11. in Metatores.

METAURUS [1] seu METAURUM, Pomp. Melae l. 2. c. 4. Metauria aliis, oppid. Brutiorum in ora Calabriae ulterioris. Gioia hodie. A Rosarno oppido 6. mill. pass. in Ortum Scyllaeum versus, apud Taurianum, patria Stesichori. Ita Ferrarius. Atqui Mataurus urbs Siciliae, patria istius poetae fuit. Vide Steph. in *ma/tauros2. Quamquam *(imerai=on a)nh\r dicitur Philostrato l. 6 de vita Apollonii. Quibusdam est Oppido, aliis autem Gioia, oppidul. ad ostia Metauri fluvii in ora maris Tyrrheni 9. mill. pass. a Nicotera in Merid. 18. a Scyllaeo in Septentrionem. Baudrand.

METAURUS [2] fluv. Brutiorum, cuius ostium exadverso Aeoliarum insularum describitur a Pilino l. 3. c. 5. Hodie Marro fiume, teste Cluverio [orig: Cluveri˘]. Prope Seminaram castrum labitur; et auctus aliquot minoribus, iuxta Metaurum oppid. in mare Tyrrhenum se exonerat, 7. mill. pass. a Rossarno in Austrum, uti et ab ostiis fluv. Metramo, Mesuna antiquis dicti.

METAURUS [3] Umbriae fluv. ingens; hodie Metaro penultima [orig: penultimÔ] correpta [orig: correptÔ], ut Pisaurum nunc Pesaro: Ferrar. Baudrando nunc fluv. est Ducatus Urbini, vulgo Metro. Oritur ex Apennino, dein Fanum S. Angeli in Vado, Urbaneam, et Forum Sempronii rigat; postea auctus aliis fluviis in sinum Adriaticum se exonerat, 4. milliar. a Fano Senogalliam versus. Lucan. l. 2. v. 405.

In laevum cecidere [orig: cecidŕre] latus veloxque Metaurus,
Crustumiumque rapax. ----

Vide quoque Sil. l. 8. et Claudian. in Paneg. de 6. Consulatis, Honorii. Nobilitavit eum maxime clades Hasdrubralis. Vide Horat. l. 4. Od. 4. Silium ubi supra, et Sidon. Apollinar. Panegyr. ad Anthemium Aug.

METAXA vel MATAXA, ut libentius olim scribebant, proprie filum vel sertam significat; unde lini metaxa, Lucilio, pro lini filo, quod seira/n interpretatur optimum Glossarium. Postea proprie et absolute, pro serico vel filo serico denotando sumi coepit. Procopius Persic. l. 1. *(au/th de/ e)stin h( me/taca, e)c h(=s2 ei)w/qasi th\n e)sqh=ta e)rga/zesqai, h(/n pa/lai me\n *(/ellhnes2 mhdikh\n, tanu=n de/ shrikh\n o)noma/zousi, Haec autem est metaxa, ex qua consueverunt vestem conficere, quam olim quidem medicam Graeci, iam vero Sericam appellant. Quemadmodum et ph/nhn recentiores Graeci absolute metaxam, h. e. sericum, vocant, cum Veteres, ph/nhn quodvis etiam filum et subtemen nuncuparent etc. Salmas. Not. ad Vopiscum in Aureliano c. 45. et ad Tertullian. de


image: s0151a

Pallio. Inde Metaxarii, sericorum Negotiatores, in l. ult. Cod. de Pignor. *metaca/rioi, Eclog. 2. c. 56.

METELIS urbs Aegypti iuxta Heracleoticum ostium Nili non obscura, ab Alexandria 60. mill. pass. in Ortum Pelusium versus. Rosetto Italis, Raschit Turcis, teste Beniam. Tudelens.

METELLI Castrum seu Metelloburgus, urbs Zellandiae primaria, vulgo Mittelburg vel Middelburg, in Valachria insul. vix 1. milliar. abora littorali, ampla et permunita, sub dominio provinciarum unitarum Belgii. 1. leuc. a Ulissinga in Caeciam, 4. a Clausulis, uti et 12. ab Antverpia in Circium. Per annum fere a Batavis obsessa fuit, et ab ipsis expugnata, A. C. 1574. Emporium est celebre. Vide Middelburgum.

METELLI Milites qui et Aerarii. Vide Meursium ad Lycophronis Cassandram p. 300. Memorantur plures Metelli, ut Balearicus, Vittatus, quem Plin. l. 7. c. 44. Diadematum vocat, alii. Vide infra.

METELLUS [1] Pontifex Romanus adeo impeditae acbalbutientis linguae, ut multis mensibus fatigatus, tortusque fuerit, dum meditaretur in Aede Opiferae dicere. Multis diebus in Pontificatu vixisse perhibetur. Hic Metellus, praenomine Lucius, conflagrante Aede Vestae Palladium Troia [orig: TroiÔ] advectum subtraxit ab incendio, magna [orig: magnÔ] quidem pietate, sed eventu misero [orig: miser˘]. Nam dum in flammas avidus se coniceret, orbatus est visu. Plin. l. 7. c. 43. Iuvenal. Sat. 3. v. 138.

---- Procedat ut Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex aede Minervam.

Hic etiam primo [orig: prim˘] bello [orig: bell˘] Punico [orig: Punic˘] de Poenis speciosissimum egit triumphum, 13. ducibus hostium et 120. elephantis in eo ductis. Vide Liv. l. 19. Nic Lloyd.

METELLUS [2] Poenis et Siculis socia adversus Romanos arma parantibus, Imperator cum esset creatus, omnibus Diis, excepta [orig: exceptÔ] duntaxat Vesta [orig: VestÔ], sacrificium fecit: cui propterea iratae Metellam filiam immolaturus erat, sed Dea, adolescentulam miserata, buculam supposuit, puellamque ad Lanuvium pater deferens, sacerdotem draconis, qui ibi colebatur, fecit. Plut. Parall.

METELLUS [3] Q. Caecilius a domita Macedonia Macedonicus vocatus. Praetor Pseudo-philippum, et Achaeos, quos bis praelio [orig: praeli˘] fudit, triumphandos Mummio tradidit. Invisus plebi ob nimiam severitatem, ideo Consul aegre factus. Liv. l. 59. Etiam in Hispan. victor, moriens 4. reliquit filios, ex quibus tres Consules vidit, quartum triumphatorem, Q. C. Metellum, qui Balearicus a victoria dictus. Aur. Victor. c. 61. Plin. l. 7. c. 44. Florus, l. 3. c. 8. Lycosthenes in Plin. de Vir. Ill. Hic ille Metellus est, qui in exercitu arcanum quiddam interrogatus, respondit ei( w)/mhn to\n xitw=na/ mou suneide\nai tou=to to\ a)po/r)r(hton, etc. Si existimarem tunicam mihi esse consciam huius arcani, exutam eam in ignem iniicecerem. Plut. de Garrulitate. Vide plura de eo apud Plin. l. 7. c. 43. et 44. Cic. l. 1. Tusc. Idem Lloydius.

METELLUS [4] Q. Caecilius, Numidicus quia de Numidiae rege Iugurtha triumphavit, dictus: quod legem Apuleii probare nollet. in exilium pulsus, sed lege Calidii et precibus filii revocatus est. Huius Metelli de uxoribus ducendis ad populum haec verba fuerunt, teste Gellio, l. 1. c. 6. Si sine uxore, Quirites, esse possemus, omnes ea [orig: ] molestia [orig: molestiÔ] careremus; sed quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo [orig: ull˘] modo [orig: mod˘] vivi possit, saluti perpetuae potius, quam brevi voluptati consulendum. Eius filius Q. Metellus, cognom. Pius fuit, de quo vide Aur. Victorem de Viris Ill. c. 62. et 63. Florum l. 3. c. 1. 16. 17. Appian. de Bell. Civ. l. 1. etc.

METELLUS [5] Creticus, a devicta Creta dictus. Plut, in Pompeio. Item Metellus Dalmaticus a devictis Dalmatis. Paedian. act. 3. contra Verrem. Metelli autem plebeii fuere [orig: fuŕre], ut ait Liv. l. 9. verum clari victoriis et magistratibus, ac Caecilii omnes vocati. Vide et Lucius.

METELLUS [6] Tegerensis monachus Passavii, scripsit Quirinalia A. C. 1160. versibus Lyricis, i. e. vitam S. Quirini, a Canisio, edita, tom. 1. antiq. Lect. Voss. l. 3. de Hist. Lat. c. 7. Casp. Brunschius, l. 1. de Petav. Germ.

METELLUS [7] vide Hugo Metellus.

METEMPSYCHI Graece *mete/myuxoi. Haeretici, qui Pythagoraeorum, (quibus ab Aegyptiisid traditum, Herodot. Euterpe, ) imitatione transmigrationem animarum asserebant. Chrysologus Serm. 88. Nemo cum haec audit, Metempsychos imputet. Tertullian. de Anima c. 11. Itaque metempsychosin, si non in primo quoque vitae huius commeatu omnibus inclitis satisfaciat. Alii. Nempe ita brevi impius hic error disseminatus est longe lateque, ut non Iudaeorum solum complures, circa Christi tempora, invaserit, (vide infra aliquid ubi de Pharisaeis ) sed et inter ipsosmet Christianos alicubi locum invenerit. Uti vero idem inter gentes fuerit sparsus, et ad nostra usque tempora apud earum non paucas, propagatus vigeat etiamnum, fuse exponit Tobias Pfanner. System. Theologiae Gentilis purior. quem vide. Addo hic [orig: hţc] saltem, inter veter. Gallorum, seu Druidarum palitgenesi/an et Pythagoraeorum, hoc interesse, quod Pythagoras ac post illum Plato, etiam ad bruta, Galli vero ad homines tantum, animas hominum transire assererent, uti ex Caesare Bell. Gall. l. 6. docet Iac. Ouzelius Animadversion. ad Minuoium p. 201. et seqq. ubi de Getis quoque priscis Germanis, Iudaeisque modernis varia hanc in rem habet: uti de lndis. P. de Valle Itinerar. Part. IV. Contrarium huic dogmati delirum fuit Empedoclis, qui metenswma/twsin, statuens, unum corpus in aliud transformari docuit, hisce ab eodem Tertulliano irrisus, ubi supra c. 32. Plane ut piscis, ne aliqua sepulturae conditio reputesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando, atque exinde in illos finita sit metensomatosis. Vide Dominicum Macrum in Hierolexico.

METENSES populi Garmaniae inferioris, ubi Mentensis


page 151, image: s0151b

tractus: le pays Messin. Regiuncula est inter Lotharingiam, inserta, inter Lotharingiam propriam ad Ortum, Barrensem Ducatum ad Occasum, et Luxemburgensem Ducatum ad Boream. Sub Gallis ab A. C. 1552. Eius oppida Nomenium, Vicum; Marsalium et Gorza. Vide Mediomatrices.

METEOROSCOPIUM Graece *metewrosko/pion, Ptolomaeo in Georg. tam a)strola/bion, quam skio/qhron, dicitur. Licet enim mete/wra aliud sint, (vide aliquid de iis supra, vode Homo ) tamen etiam sic stellas appellari consuevisse, constat. Hesychius, *metewropo/lwn, tw=n ta\ ou)ra/nia skopou/ntwn. Alii tamen *metewroskopikh\n et *gnwmonikh\n distinguunt, ut Proclus ex Gemino, qui tertiam addit Astronomiae partem, th\n *dioptrikh\n. Et sane Ptolomaeus ipse alio [orig: ali˘] loco [orig: loc˘] ta\ skio/qhra separat a)po\ tou= o)rga/nou metewroskopikou=. Nempe skio/qhra de die tantum valent, metewroskopika\ et noctu et die ad intervalla, magnitudines ac loca singularum stellarum signanda: cuiusmodi organa excogitasse Hipparchum tradit Plin. l. 2. c. 26. Graeci recentiores *)astrola/bia dixere [orig: dixŕre]. Sed et *xkio/qhra quadantenus *metewroskopika\ sunt. Nam et Solis ortus ex umbris, et ta\ kata\ korufh\n shmei=a et Meridiani per ea deprehenduntur, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 656. quem, si placet, vide.

METERCOSA oppid. Hispaniae Tarraconensis in Carpetanis. Pedrazza de la Sierra, teste Moletio [orig: Moleti˘]. Hinc Traianum ortum serunt. 8. leuc. ab Aranda, Madritum versus, in Eurum et Austrum.

METERANUS Emanuel Antverpiensis, Mercator, Londini magna et ampla negotia habuit; cum Abr. Ortelio cognato Angliam et Hiberniam perlustravit; diligens et accuratus Historiographus Res Motusque Belgicos descripsit, a Caroli V. natali, usque ad sua tempora, Gallice ac Latine postea versos; Obiit A. C. 1612. aet. 75. Londini, a Iac. Colio Orteliano, insigni Epitaphio [orig: Epitaphi˘] honoratus. P. Frcherus Theatro Viror. erudit. claror. Aliter et Demetrius, vulgo Van Meteren, dictus.

METHAMAUCUM urbs olim Episcopalis aquis submersa, et portus, contra Medoaci fluv. ostia 5. mill. pass. a Venetiis; quasi meta\ *medo/akon. Vulgo Malamocco.

METHCA nomen loci in quo castrametati sunt filli Israel profecti de Thare. Num. c. 33. v. 28.

METHNICUS Hieronymus, vide Hieronymus.

METHODICI Medicorum genus, de quo vide supra voce Medici.

METHODIUS Dalmatas et Slavos convertit sub Ludovido II. Imperat. A. C. 862. Bohemos dein ad fidem perduxit, Borzivoo [orig: Borzivo˘] Rege baptizato [orig: baptizat˘], A. C. 894. quibus, ut et Moravis, iam antea a se conversis, adhuc A. C. 910. diligenter Christum praedicavit. Laetus Comp. Hist. Univ. Alius cognomento [orig: cognoment˘] Eubulius, Episcopus Tyrius, Martyr sub Diocletiano et Maximiano, A. C. 303. Fuit quoque nomen duorum Patriarcharum Constantinopolitanorum.

METHONE urbs Peloponnesi in ora Messeniae ad Occasum tempestate clarissima, et sedes Praefecti; Turcis Maitune, teste Leunclavio [orig: Leunclavi˘]. Pedasus Homero Il. z. v. 21. teste Ferrario [orig: Ferrari˘]. Baudrando hodie Modon, urbs in ora Messeniae Australis emporium celebre, cum portu capacissimo, in provinc. Belvedere. Cum arce permunita. Estque valde populosa, 15. mill. pass. a Corone in Africum, 22. a Taenario promontorio in Occasum, 105. a Nauplia in Africum, sub Turcis, a Baiazethi II. tempore, qui illam A. C. 1498. cum Naupacto, Mytilene, etc. expugnavit, magna in devictos saevitia [orig: saevitiÔ] usus. P. Iovius Histor. l. 8. c. 10. Vid. Flacc. Argon. l. 1. v. 388.

---- Quem parva Methone.
Et levis Elis equis, et fluctibus obvius Aulon.

Alia in Macedonia iuxta Thraciae fines apud Olynthum, cuius meminit Demost. Orat. contra Philippum, qui ibi in pugna oculo [orig: ocul˘] uno [orig: un˘] privatus est. expugnata et direpta ab eodem Olymp. 106. an. 3. Sunt etiam plures huius nominis urbes. Vide Steph. in *meqw/nh. Nic. Lloydius.

METHURIADES insulae 4. parvae in sinu Megarico, inter Aeginam, Attitam, prope Troezenem. Steph. Plin. l. 4. c. 12. Ferrar.

METHURION urbs Arcadiae, alia Thessaliae. Steph.

METHU-SUPHIS Memphitarum Rex XIX. post Phium, ante longaevum Phiopem, praefuit ann. septem: Paulo ante Iosephum natum. Ioh. Marshamus ex Manethone.

METHYDRIUM oppid. fuit Peloponnesi, in agro Megaloplitano. Xenoph.

METHYMATNUS fil. Masinissae, an. aetat. 86. ei natus.

METHYMNA [1] urbs Lesbi insul. post Mitylenen primaria, in ora ad Ortum a Methymna Macaris filia, uxore Lepydni. Patria Arionis citharoedi nobilis. Illie nascitur optimum vinum. Ovid. l. 1. de Arte Amand. v. 57.

Gargara quot segetes quot habet Methymna racemos.

Vide quoque Sil. l. 7. Virgil. Georg. l. 2. v. 90. Propert. l. 4. Nic. Lloydius.

METHYMNA [2] Asidonia urbs Vandalitiae; Medina Sidonia vulgo. Vide Asindum.

METHYMNA [3] Campestris urbs regni Legionensis, in limite Castellae veteris, 8. leuc. a Vallisoleto in Austrum, 11. ab Albula in Septentrionem, 6. a Durio fluv.

METHYMNA [4] Celia, oppid. veteris Castellae, in limite Aragoniae, caput Ducatus perampli, ad Salonem fluv. 6 leuc. a Seguntia in Ortum. Bilbilim versus; Medina Celi vulgo.

METHYMNA [5] Celia, Methymna Sicca, Methymna Sidonia, nomina Illustrium in Hispania familiarum. Vide supra in Medina.

METHYMNA [6] Sicca, oppidulum regni Legionenfis, 5. leuc. Hispanic. a Palencia in Occasum, 8. a Vallisoleto in Circium, 11. a Sentica in Caeciam cum titulo Ducatus, vulgo Medina de Riosecco. Vide supra.