December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 142, image: s0142a

MERGERE in colacas Servorum apud Romanos poena, vide supra Lacus, et infra Submersio.

MERGES vide infra Praemetium.

MERGILLINA Campaniae locus, Virgiliiac Sannazarii tumulo [orig: tumul˘], et maris prospectu nobilis, Thuanus.

MERGORESUS nomen monetae, in Gallia olim cusae, de qua vide supra in voce Melgorenses.

MERGUS [1] vide supra Fulica.

MERGUS [2] Aerarius seu Erarius, vide supra, Aerarius.

MERI urbs Mesopotamiae, circa Edessam. Simlerus ex MS. Antonin.

MERIANUS Matthaeus fil. Waltheri Senirois Basileensis, Sculptor insignis, Theodorum de Bry Bibliopolam Francofurtensem celebrem, in descriptionibus Indiarum aeri incidendis Ophemii egregie adiuvit. Eius dein filia [orig: filiÔ] ducta [orig: ductÔ], in patriam reversus est: exstinctus Swalbaci, ubi acidulis sanitatis causa [orig: causÔ] usurus erat, A. C. 1651. aetat. 58. Edidit Thesauri Philopolitici Urbes Europae, una [orig: unÔ] cum Emblematibus, reprae sentantis Tom. XVI. Librum de IV. Monarchiis a Ioh. Gotfrido scriptum, centenis aliquot figuris exsernatum, Archontologiam, Theatrum Europaeum, Itinerarium Italiae, Arcem et Hortum Heideliburg. Figuras Biblicas, Varias regiones, Venationes Proelia, Historias Roman. etc. sepultus Francofurti. Pater Matthaei itidem Pictoris eximii, Caspari Sculptoris egregii, et Ioachimi Physici Francofurti ordinarii. P. Freherus Theatro Viror. erudit. claror.

MERIBANES Iberiae Rex A. C. 362.

MERIBBAAL fil. Ionathan filii Saul. 1 Paral. c. 8. v. 34.

MERIBRIGA oppid. Portugalliae, Ptol. nunc pagus Abnedava Molet. Bretolaeo, urbi excisae, proximus.

MERIDIANA apud Sidonium Apollin. l. 1. Ep. 2. somnus est meridianus, u(pno\s2 a)mfi\ me/shn h(me/ran, Procopie de Bello Vandalico l. 1. c. 2. qui Monachis permittitur, in Regula Benedicti c. 48. et Monialibus, in Regulis Monialium B. Mariae de Sopewel, in agro Herfordensi, in Anglia. Incipiebant autem Meridianae, in dominica Palmar. ut est in Consuetudinibus Floriac. p. 396. a die Iduum Maiarum usque in diem Iduum Septembrium, in Reg. Pauli et Stephani Abbatum c. 11. Kalendis Octobris eas finiri, adnotat Lanfrancus in Decretis Ordinis Bened. c. 1. sect. 1. et 4. Meridianae tamen ieiuniroum, seu in diebus ieiunii post Sextam. breves esse iubentur, in Statutis Cluniac. Petri Venerab. c. 24. etc. Vide Car. du Fresne Gloss. et infra voce Relevatio: uti de meridianis sternutationibus infantis olim habitis, infra ibid. sternutatio.

MERIDIANDI Veterum consuetudo vide hic et infra Prandium.

MERIDANI gladiatores erant, qui *)/efedroi Graecis, quod in aliorum, qui iam prostrati erant, locum suecederent; e)/sxatoi Apostolo dicti sunt 1. Cor. c. 4. v. 9. eo quod in ultimum locum reservarentur, ad certum et inevitabile exitium. Postquam enim matutinis horis cum bestiis homines committi soliti sunt, in in Meridiem reservati secum invicem crudelissime pugnare cogebantur, non alio [orig: ali˘] quam nudo [orig: nud˘] ense instructi; Unde Seneca, illos cum Bestiariis comparando, Quidquid ante pugnatum est, misericordia, inquit, fuit, Ep. 7. Eorum meminit Sueton. Claudio c. 34. Bestiariis Meridianisque Adeo delectabatur, ut etiam prima [orig: primÔ] luce ad spectaculum descenderet: et Meridie, dimisso ad prandium populo [orig: popul˘] persederet. Vide quoque supra ubi de Bestiariis, et infra voce Praece.

MERIDIANUS [1] in Globo Terrestri, circulum longitudinis denotat, Aequatorem ad angulos rectos secantem: quorum integri exhibentur numero 18. dimidiati 36. quemadmodum contra latitudinis circuli ad Aequatorem parallele ducuntur, et ad utrumque Polum usque pertingunt, denis gradibus a se invicem distantes. Horum usus insignis in speciali singulorum terrae locorum designatione, quae, ut iuxta debitam proprotonem exprimeretur, certa longitudinis et latitudinis mensura Terrae attribuenda fuit: unde et quemque locum sua [orig: suÔ] longitudine pariter ac latitudine donarunt [orig: donÔrunt] Geographsii, quarum illa, distantia est loci a primo longitudinis circulo seu primo Meridiano: haec distantia eiusdem ab Aequatore. Sed ubi primus Meridianus collocandus, hoc opus. Hic labor est. Veteres Geographi et in iis Ptolemaeus, eum in Canariarum una, quam Iunonem nominabant, posuere [orig: posuŕre], rati Canarius in extremo Occidente sitas esse, a quo ad Orientem longitudo sumit solet. Nec sub initia crescentis Geographiae de alio cogitatum est: donec post detectam A. C. 1492. a Christ. Columbo Americam, lite inter Ferdinandum Catholicum Castellae Regem et Iohannem Regem Portugalliae obrta [orig: obrtÔ], ac inter Successores eorum continuata [orig: continuatÔ], circa divisionem novi Orbis, occasionem de variando Meridiano anxietas sumpsit: cui alias dein rationes Mathematici, ut a declinatione pyxidis nauticae, etc. petitas, adiunxere [orig: adiunxŕre]. Blaeu in maximo suo Globo, mentem Pico de Teide, incolis Pico de Terreira dictum, in Insul. Teneriffa, Canariaram una pro Meridiano primo assumit ut et de Wit in tabb. suis Geogr. In Asores eum alii reiciunt, et Orientaliores Insulam S. Mariae et Insul. S. Michaelis adhibent, ut Duvallius in Tabb. Nonnulli Occidentaliores sumunt Corvo et Flores, velut idem Blaeu facit in Globis suis minoribus. Godofr. Wendelinus, a Meridiano, qui transit oppida Islandiae Holam et Schattolam, orditur. Alii in loco, ubi degunt, acquiescunt: uti Landsbergius in observ. Astronom. qui Goesae Zelandiae oppido id officii assignavit; et origanus qui Francofurto ad Oderam. Nec omittendum, Ludovicum XIII. Gall. Regem iussisse Regni sui Cosmographos Meridiannum primum statuere in Inful. Ferri, seu de Ferro, quod ex Furnerio narrat Ricciolus Alm. tom. 1. part. 1. p. 725. Cui tamen differentiae sic obviatur. Ut si longitudinem loci tui numeres a Teneriffa, alter vero a Corvo et Flores, totidem gradus istius computationi adicias, 14Ż. circiter: Item


image: s0142b

si a Corvo et Flores numerare coeperis, alter vero a Tenerisfa, totidem gradus abicias, etc. Vide Auctorem Anonymum Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. p. 1. ž. 12. et 13. Hornio Meridianus, olim in Fortunatis Insulis seu Canariis; postea in Azoribus primum Mericianum constituere [orig: constituŕre] Geographi, ob rationem hanc. Post Novum Orbem ab Hispanis versus Occidentem ac Orientem detectum, eundemque donatione Alexandri VI. Pontif. Romani (quod facile ipsi erat de alieno) ad Reges Hispaniae translatum, ne oriretur dissensio inter Portugalliae ac Castellae Reges, accepto [orig: accept˘] Papa globo [orig: glob˘] et primo [orig: prim˘] Meridiano [orig: Meridian˘] constituto [orig: constitut˘], secundum Ptolomaeum, in Insulis Fortunatis, 180. gradus Geographicos adscripsit Regibus Portugalliae, et 180. gradus versus Occidentem Regibus Castellae, hac [orig: hÔc] conditione, ut barbaros ad fidem Christ ianam converterent. Verum cum Portugalli, per summam ignorantiam ac imprudentiam existimarent, sibi factam esse iniuriam, sicil adhuc ignari Orbem esse rotundum, magna [orig: magnÔ] importunitate extorferunt, ut primus Meridianus ab In sulis Canariis removeretur, per 300. circiter milliaria versus Occidentem: quo [orig: qu˘] factum ut hodie apud Geographos, non in fortunatis, sed in Azoribus, Meridianus I. locum habeat: Cuius mutationis causa non declinatio est acus nauticae, sed haec ipsa divisso, quae primum omnino Meridianum pro temino habet. Et ex hac mutatione Lusitani quidem Brasiliam obtinuerunt, Castellani vero longe maius inde commodum referentes, ab eo tempore ius sibi vidicarunt [orig: vidicÔrunt] in magnam partem Indiae Orientalis, nimirum Unsulas Philippinas, quas hodieque retient; Moluccas, quae iam Batavis subsunt, aliasque, Georg. Horinus Orb. Imper. Novam praxin Meridianam lineam inveniendi, vide infra in voce Typhis Magneticus.

MERIDIANUS [2] Daemon in versione Graeca Psalmo 91. v. 5. et 6. a)po\ be/lous2 petome/nou h(me/ras2, a)po\ pra(tmatos2 e)n sko/tei/ diaporeuome/nou, a)po\ sumptw/matos2 kai\ daimoni/ou meshmbrinou=, a sagitta velit ante interdiu: a peste in caligine pervadente, a lue et daemone meridiano. Quod Apollinarius sic reddit,

*ou)/pote/ moi nuxi/w| peri\ dei/miati deimh/neias2,
*ou)de\ meqhme/rion, ptame/nou r)oizhdo\n oi+stou=,
*ou)d' u(ponissome/nou skoti/ous2 peri\ puqme/nas2 e)/rgou,
*ou)d' u(po\ daimoni/ou ste mesqhmbrinou= a)ntio/wntos2 kl/.

Euthymio, ex priscis Interpretibus est, aut voluptatis, quae sequitur satietatem, cupido; aut torporis incubitus, pleno ventri familiaris, Ita enim is, Per Damonem, inquit, Meridianum alii acediae Daemonem intelligunt, eo quod illo [orig: ill˘] tempore magis nos aggredi soleat. Alii vero Daemonem illum, qui turpibus cogitationibus praeest, atque incontinentiae. Ingravescente enim ventre vehementius insurgit et in animas hominum grassatur. Hieronym. in eundem loc. docet, vulgi sententiam et locutionem fuiisse, Daemones quosdam singulares esse nomine Meridianorum censitos. Quod utique e Paganismo ductum fuit, cuius persuasionem sequitur Stat. Theb. l. 4. v. 439.

--- --- ingentes infelix terra tumultus
Lucis adhuc medio, solaque in nocte per umbras
Exspirat, nigri cum vana in praelia surgunt
Terrigenae

Ubi et in meridie et noctu ait spectra in illo campo Cadmaeo tumultuari. Et quidem, de Nocte, nota res est. De Meridie, Panem ibi tumultuum et pavorum Numen, amarulento [orig: amarulent˘] animo [orig: anim˘] esse, memorat Theocritus Eid. 1.

*ou) qe/mis2, ou) poima\n, to\ mesambrino\n, ou) qe/mis2 a)/mmin
*suri/sden, to\n *pa=na dedoi/kames2 h)= ga\r a)p' a)gras2
*tani/ka kekmakw\s2 e)mpau/etai. *)enti/ ge pikro/s2.

Certe saevire tum temporis malos Genios, ex Psalmi loco cit. Patrum non pauci aiunt, etc. Vide Casp. Barthium Animadversionib. ad Statium. Part. 2. p. 1081.

MERIDIES an quasi medidies, i. 3. medius dies: vel quia tum purius micat aether, quasi merus dies, septimum est diei tempus, de quo vide in voce Dies. Eam non reperiti ion XII. Tabbl. Plinius ait l. 7. c. 60. Duodecim Tabb. Ortus tantum et Occasus nominantur. Post aliquot annos adiectus et Meridies. Accenso [orig: Accens˘] Consulum id pronunitante cum Curio inter Rostra et Graecostasin prospexisset talem Solem. Cum tamen mentionem illius in XII. Tabbl. disertam habeamus, apud A. Gellium l. 17. c. 2. Ante Meridiem causam conscito, et Auctorem ad Herenium l. 2. nec non Censorinum de die Natali c. 23. ubi inquit, Horarum nomen non minus annos 300. Romae ignoratum esse credibile est: Nam in XII. Tabb. nusquam nominatas horas invenias, ut in alliis postea legibus: sed ante Meridiem: eo videl. quod partes diei, bifariam tum divisi, Meridies discernebat. Quae in speciem contraria conciliaturus I. Gothofredus, Lucem dici in Legg. XII. Tabb. in duas quidem partes paxumere/steron distinctam sic fuisse, ut una, ante Meridiem; altera post Meridiem, diceretur: Meridiem tamen ipsam in Tabb. illis speciatim designatam non fuisse; quia eo [orig: ] tempore, cum Leges hae Decemvirales conscriberentur, nondum observatum fuerit exacte momentum illud, quod medium divideret diem; ait. Vide Iac. oiselium ICtum. Notis in Gellii locum praefatum, et supra Hora, item Horologium. Sequentibus igitur temporibus, cum dies civilis seu nuxqh/meron in plures minutas et quidem 15. partes, nominibus suis distinctas, quarum apud Poetas mentio passim, divisum esset, a media nocte incipiendo: sexta ad Meridiem, Angl. The fore-noon, septiam Meridies, Angl. Midday or noon, octava, de Meridie sive tempus occiduum, Angl. After-noon, appellata est, vide Thom. Godwynum Antholog. Rom. l. 3. sect. 1.

MERIMUTH nomen viri. Nehem. c. 10. v. 5.

MERINA familia Africae regia. Vide Marochanum regnum et hic [orig: hţc] infra.

MERINI post Almohadas, in Africa rerum potiti sumpt. Postquam enim, circa A. C. 800. familia Ommiae, per Abbazidas, Caliphatu Syriae deiecta fuisset, partim in Africam, partim in


image: s0143a

Hispaniam superstites se receperunt, ac ibi Caliphatus novos condiderunt. Ex quibus oriundus Idris, ad montem Atlantem in Mauritania, urbem Fezzam condidit, et in eadem sedem posuit regiam, ad sumpto [orig: sumpt˘] Caliphae titulo [orig: titul˘]: cuius successores imperium longe lateque ampliarunt [orig: ampliÔrunt], ut videre est infra, in voce Ommiadae. Donec Zeneti familiam Idris penitus extirparunt [orig: extirpÔrunt], circa A. C. 950. quorum duae familiae, Mec-Naza et Magraoa, regnarunt [orig: regnÔrunt] annos 100. et quod excurrit. Horum regno finem imposuerunt, circa A. C. 1052. Lautunii, alius Africae populus ad montem Atlantem creato [orig: creat˘] Rege, atque in Africa et Hispania latissime rerum potiti sunt. Primus Regum fuit Abul Thessefin seu Texisus, qui sedem Regni posuit in urbe Achmeda. Eius su ccessor Iosephus, Nigritarum quoque regionem subi subiecit, exercitu que in Hispaniam traiecto [orig: traiect˘], illam pene universam occupavit, ut videre est, apud Roder. Toletanum Histor. Hispan. et Sarac. Condidit quoque urbem Marocum, quae Regni sedes, deserta [orig: desertÔ] Fezza [orig: FezzÔ]. in posterum esse coepit. Almoravidas vero hos pepulerunt Almohadae, circa A. C. 1139. quo Ludimagister quidam Addalla Elmobahi, specie Religionis reformandae, comprato [orig: comprat˘] exseroitu, Abrahamum, ultimum Regem Almoravidarum praelio [orig: praeli˘] superavit, ac ad tautam adegit desperationem, ut se de rupe quadam cum equo in mare praecipitaret. Ita potitus Africa [orig: AfricÔ] Ludimagister Regem se secit, ac paulo post defunctus Sucdessorem habuit Abdelmumen, cuius tanta fuit potentia, ut in sola Africa Regnum eius in longitudinem 90. dierum iter complecteretur, et in Hispania, Aragoniam usque, magnam Castellae ac Lusitaniae partem, possideret. Ei successit Iacobus Almansor. qui maius adhuc Regno incerementum addidit. Verum. cum circa A. C. 1210. Muhamedes Enazir in Hispania, ad Navas Tholosavas, ingenti clade affedtus essetz, amissis suorum 200000. profugus in Africam ac paulo post maerore animi exstinctus, Almoravidarum potentia ad ruinam spectare coepit. Quam calamitatem auxit dissidum inter filios eius, quorum cum reliquisset decem discrodes inter se, occasionem praebu4runt defectioni provinciarum, singulis pene praefectis nova Regna constituentibus. Ita ex naufragio tanti Imperii, natu sunt varia per Hispaniam et Africam Regna, nimirum Regnum Granatae, Fezzae et Marocci, Tremesenae, Tuneti, Tripolis, et alia minora. Et quidem, circa A. C. 1237. Mahomete Aben Hud Rege Andalusiae, occiso [orig: occis˘], Mauri Hispanienses, creato [orig: creat˘] Rege Muhamede Alhamaro [orig: Alhamar˘], sedem regiam ex urbe Almeria transtulerunt Granatam. Regni Tunetani primus conditor fuit Ibrahimus, fil. Zachariae, circa idem ferme tempus. Regnum Thremesenae, alio [orig: ali˘] nomine Telensinum, circa A. C. 1210. invasit Gamzar, fil. Zeien, quem Mariana vocat Gamaranza, Thuanus Gomarazanam, etc. Merini Feezae regnum obtinuerunt; atque horum quidem Principatus et Regnum distinguuntu a Scriptoribus. Ille enim coepit in Buccar Merino A. C. 1210. cuius successores Principum titulo [orig: titul˘] contenti fuerunt, donec capto [orig: capt˘] Marocco [orig: Marocc˘] Iacobus fil. Abdullae, sese Regem appellavit, A. C. 1269. Horum vero Regum integra series non exstat, sparsimque tantum eorum nomina, quamvis non omnia, apud Leonaem Africanum comparent. Sed et hos tandem Oattaseni pepulerunt, A. C. 1420. Merinorumque familia [orig: familiÔ] exstincta [orig: exstinctÔ], Hascenes Scheriphius Regnum Fezzae occupavit, intra annum deiectus, a Saido Abra, ex familia Oattassenorum, quae varia [orig: variÔ] fortuna [orig: fortunÔ] regnavit, usque ad A. C. 1548. quo [orig: qu˘] Scheriphii imperium occuparunt [orig: occupÔrunt]. Vide Georg. Horinum Orb. Imper. p. 320. et seqq. ut et infra, ubi de Oattasenis et Scheriphiis. De Merinis vero apud aragonios, officii nomnie vide supra Maiorini.

MERINIANUM vide MELIGNANUM.

MERIONES [1] auriga Idomenei, et cum eo dux navium, avae e Creta [orig: CretÔ] venerunt ad Troiam, sortitudine Marti ipsi comparandus. Homer. Il. v. Ovid. Met. l. 13. Fab. 1. Horat. l. 1. Od. 6.

MERIONES [2] frater Iasonis, admodum dives, sed avarus; de quo Polyaen. l. 6. c. 1.

MERLINUS. Anglus saeculi 6. Mathematicus, scripsit Prophetias, aliaque. Vide Pitseum, de Script. Britan. p. 101.

MERLUCCIA piscis saporis non boni, eoque vilis pretii: quo [orig: qu˘] nihilominus cum caperetur hadrianus Pontifex, multi iudicium hoc sequuti sunt; ut hic piscis mox supra mediocre pretium divendertur, ridente Foro [orig: For˘] Piscario [orig: Piscari˘], ut Paulus Iovius ait libro de Piscibus Rom. Verum addit, Adrianum sicut in administranda Rep. hebetis ingenii, vel pravati iudicii, ita in esculentis fuiise insulsissimi gustus. Sed et pro temporibus variare hominum iudicia in iis, quae rem cibariam attinent, ciconiarum videmus exemplo [orig: exempl˘], quae Cornelii Nepotis aetate in pretio fuere [orig: fuŕre], in eoque manserunt, usque ad imperium Vespasiani per annos centum et decem, post quod tempus cibus is iterum despectui esse coepit. Imo si grandiusculum hoc videatur intervallum, pullos mularum epulari Maecenatem instituisse, post eum interiisse auctoritatem saporis, adeo que uno cum homine itidem iudicium de eorum sapore natum denatumque esse, testatur Plin. l. 8. c. 43. Vide Gerh. Io. Vossium de Orig. et progr. Idoloatriae l. 3. c. 93.

MERMEROS Centaurorum velocissimus, in pugna Centaurorum adversus lapithas graviter vulneratus, vix fuga [orig: fugÔ] salutem invenit. Ovid. Met. l. 12. Fab. 5.

MERMESSOS urbs Troica, patria Erytraeae Sibyllae. Steph.

MERMEX nomen cuiusdam Athenis improbi, et a Comicis ob id traducti. Arictoph. Ran. Act. 5. sc. 5.

MERMNADES Dynastia vel epocha Lydorum III. a Gyge instituta, an. 40. Urb. Cond. ult. an. 17. Olymp. Duravitusque ad Oroesum devictum, per an. 210. Urb. Cond. Herodot. l. 1. Euseb. in Chron. Clem. l. 1. Strom. Plin. l. 35. c. 8. Nic. Lloydius. Marshamus illustr. Eques Anglus, id factum vult an. 1. Olymp. 18. an.


page 143, image: s0143b

Nobonass. 40. duravisse autem ann. 170. usque ad Croesum captum, an. 1. Olymp. 58. qui est Nabonassari 200. Canone Chron. ad Sec. XII. et XVII. Sic Atyadis, quorum primus Atys, ultimus ignoratur, successerunt Heraclidae, ex Herculis et Iardani seu Omphales an cillae contubernio nati, quorum primus Argon, ultimus Candaules; heracilias excepere Mermnadae, et ipsi ex Herculis ac Omphales coniugio prosati; per Lamonem, quorum primus Gyges, ultimus Croesus fuit, a Cyro victus, qui Lydorum regnum Bersico iunxit. Vide hic [orig: hţc] passim.

MERNIA Comitatus in parte Septentrionali Scotiae, vide Marnia.

MERO cognomentum Tiberii Neronis, per iocum, quod vinosior esset.

MEROB primogenita Saulis, Davidi promissa, sed alteri data, 1 Sam. c. 14. v. 49. et c. 18. v. 17.

MEROBANDES Consul cum Gratiano Augusto an. Urb. Cond. 1130. Iterum cum Saturnino sexennio post.

MEROBRICA oppid. Portugall. in ora, Santgaio de Catem; medium fere inter Olyssiponem ad Boream et Sacrum promontor. ad Austr. 18. leucis.

MERODACH Rex Babyloniorum Iugaeo successit. Vide Ies. c. 39. v. 1. qui 2 Reg. c. 20. v. 12. dicitur Berodach Baladan, Ptolomeo Mardokempades fil. Baladanis, qui creditur Nabonassar in historiis profanis. Regnare incepit A. M. 3332. Ezechiam, post morbum eius, per Legatos falutavit, et de mir aculo, lquod in Sole paulo ante contigerat, erudiri petiit. Postea Manassen captum, cateaisque oneratum Babylonem perduxit: Assyriroum quoque regno [orig: regn˘] potitus, Arphaxadum, Medorum Regem qui Arbianes, pater Deiocis, fuisse videtur, praelio [orig: praeli˘] superavit. Imperavit ann. 42. vel. 52. Ei successit Ben-Merodach, quem Nabuchodonosor senior. Beraso Nabopalassar, excepit, cui successit Nabuchodonosor, avus Evilmerodachi, proavus Balthasaris. Ptol. l. 4. Almag. c. 6. et 8. Euseb. in Chron. et l. 9. Praep. Euang. Scalig. l. 5. de Emend. Temp. Petavius l. 9. doctr. Temp. Mercator, Ricciolus Chron. Ref. l. 5. c. 6. n. 1. Codomannus, Funccius, etc. Ioh. Marshamo adnotante initium Regis Merodachi duabus Lunae eclipsibus confirmatum est apud Ptol. Almagesto l. 4. c. 6. atque 8. illius anni Ezechiae contemporanei sunt: regnavit autem ann. 12. successore Arkaino [orig: Arkain˘]. Ceterum apud Babylonius Merodach, idoli nomen fuit, ut et Baal, sive Bel; Adan seu Adonis, Ierem. c. 50. v. 2 Vide praefatum Marshamum Can. Chron. Sec. XVII. De Manasse vero captivo abducto, vide in voce Assan-Adinus etc.

MERODACUS Sicambrorum Rex 14. Olymp. 164.

MEROE Saba Iosepho, sicut et nunc ab Abyssinis appellatur; insul. Aethiopiae sub Aegypto: Serrar. Quid nunc sit, non benc constat; Sorte Beroam aut Baronam, quam vitiose Barvam vocant. Dicitur et Debaroa, et Debia Baroa, quasi mons Baroa, in monte enim posita est. Urbs haec regia est Barnagassi, et prae aliis Aethiopae oppidis satis frequens: Illam ab Ortu praeterfulens Astaboras flumen Mareb, seu Marabo nunc dicitur. Is. Voss. de Orig. Nili. Hic [orig: Hţc] Sabae rugina, quae et Candace nonnuliis, regnasse [orig: regnÔsse] traditur. Urbs a Cambyse Perfarum rege condita est, et de nomine sororis, sive matris, ut alii, defunctae, Meroe appellata. In ea mulieres grandes habent mammas. Iuvenal. Sat. 13. v. 163.

In Mero crasso maiorem infante mamillam.

Alia est Meroe Antiochenae iuxta Daphnem, Orientem versus. Tem civitas Lyciae. Steph.

MEROLIACUM forte Lierge, castrum Galliae, in Arvernis, Gregor. Turonens. Hist. l. 3. Melius Oliergue, Hadr. Vales. Notit. Gall.

MEROM aqua seu fluv. in terra [orig: terrÔ] Channna, iuxta quod gentes convenerant adversus Israelitas. Ios. c. 11. v. 5. 7.

MERON qui et Samachonitis, Masio Tabario, lacus Palaestinae, apud Serapionem, quem Iordanis efficit, qui aestate siccatur.

MEROPE una filiarum Atlantis, ex Pleione nympha [orig: nymphÔ], cuius stella ex 7. Pleiadibus, obscurissima apparet. quod, cum sorores eius omnes Diis nupsissent, illa sola Sisypho nupserit mortali. De qua vide Ovid. Fast. l. 4.

MEROPIA una Cycladum, avae et Siphnus, et Acis dicitur. Plin. l. 4. c. 12.

MEROPIUS Philosophus, cuius discipuli Aedesius et Frumentius in India reliionem Christianam propagarunt [orig: propagÔrunt]. Circa A. C. 340. Socr. l. 1. c. 15.

MEROPUS mons Thessaliae, ex quo ob multos anfractus echo multiplex redditur.

MEROS mons Indiae, inter Indum et Cophem fluv. Nysa Plin. l. 6. c. 21. Sacer Troge, Tricoryphus Polyaeno, l. 1. c. 1. in eius radice Dionysius, in Indiam proficiscens, Nysam urbem condidit: Q. Curtius l. 8. c. 10. ubi de Nysa, et incolis eius: A. Libere Patre se conditos esse dicebant, et vera haec origo erat. Sita est sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant. Inde Graeci mentiendi traxere [orig: traxŕre] licentiam, Iovis femore Liberum Patrem esse caelatum. Graece enim *mhro\s2 femur signisicat. Natus autem Bacchus fingitur ex femore Iovis, (ut illud addam) quia Phoenices nominibus illis, qui proprie femur signifi cant, etiam verenda intelligunt, unde tritum illud in scriptura, dgredi de femore patris. Gen. c. 46. v. 26. Exod. c. 1. v. 5. Sunt autem, quibus in historia natalium Bacchi *mhro\s2 non est femur, sed montis nomen, in quo putatur esse genitus. Quod potest fieri, modo commode sumatur, non pro monte in India Meri nomine, sed pro lateremontis. nam et hoc Phoeocium est, partes montis vacare femora. Hinc Iudic. c. 19. v. 1. *)en mhroi=s2 o)/rous2 *)efrai/+m, In femoribus montis Ephraim pro lateribus. Ita Bacchus potuit nasci e)n mhrw=|, i. e. in latere montis, ut propterea nihil sit opus Meron montem in India sibi fingere, Nic. Lloydius.