December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 138, image: s0138a

MERALA limes tribus Zabulonis. Ios. c. 19. v. 11.

MERALLUS apud recentioris aevi Scriptores, monetar. minutioris species est. Unde hodieque Mereau et Merel, calculum putatorium Galli vulgo dicunt. Sed et Meralleresse iisdem dicta olim obstetrix, quod pro mercede merallum acciperet, uti conicit Car. du Fresne in Glossario, quem vide.

MERARI fil. Levi. Gen c. 46. v. 11.

MERCATOR [1] Bartholomaeus, fil. Gerardi, de quo mox, admodum iuventis, scripsit Notas in Sphaeram Ioh. de Sacro-Bosco exstinctus A. C. 1568. aetat. 18.

MERCATOR [2] Gerardus, celeberrimus sui temporis Geographus, Ruremunda [orig: RuremundÔ] Flander, ex parentibus Iuliacensibus; in iuventute tam intentus studiisfuit, ut saepe integros dies impastus, integras noctes insomnis exigeret. Silvaeducis primo, dein Lovanii literis inculbuit, summa [orig: summÔ] in primis in Mathematicas artes propensione. Carolo V. Imperatori gratus, dein Ducis Iuliacensis Cosmographus fuit. Scripsit Chronologiam, tabulasque Georgraphicas, elaboravit Atlantem, quem sub mortem eius Iodocus Hundius edidit: Correxit insuper Ptolemaeum; Scripsit porro de Usu annuli Astronomici, Globi caelestis et terrestris sculpturam. In Theologia quoque edidit Harmoniam Euangelistarum, de creatione ac fabrica Mundi librum, qui condemnatus est, ob sententiam eius de peccato Originali c. 18. Obiit Duisburgi, A. C. 1594. aetat. 82. Gualt. Ghimmius in vita eius. Possevin. l. 2. Bibl. sel. Voss. de Scient. Mathem. c. 36. ž 24. Valer. Andr. Biblioth. Belg. Anton. Teissier Elogiis Parte 2. Freherus. etc.

MERCATOR [3] Ludovicus, vide Ludovicus.

MERCATOR [4] Marius, vide Marius.

MERCATORUM Festum vide supra ubi de mense Maio et hic [orig: hţc] infra.

MERCATRUDIS uxor Guntrami Regis; vide Gregor. Turonens. l. 4.

MERCATURA inventum Poenorum est, si Plinio credimus l. 7. c. 6. Mercurii, fi Diodorum audimus l. 6. quem proin cum sacellos seu marsupio, a zona pendulo, pictum et a Mercatoribus Idibus Maiis Romae sollenniter cultum: quemadmodum et apud Cretenses Mercurialia vigebant, legimus. Idem sibi Gallos quondam habuisse persuasum Caesar refert l. 6. Bell. Gall. c. 17. cum ait: Deum maxime Mercurium celebrant, cuius plurima apud eossimulacra; Hunc enim omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum Ducem, hunc ad quaestum pecuniae, Mer caturasque vim maximam habere arbitrantur. Plin. loc. cit. velut sui immemor, emere ac vendere instituisse Liberum Patrem ait. Verum ex Iosepho Iud. Ant. l. 1. vendendi emendique usum multo ante apud Hebraeos, idque Noahi iam temporibus, viguisse discimus: Quemadmodum primos Institores, qui nempe a Mercatoribus emunt, ut minutim vendant, Lydos fuisse Herodotus Musa [orig: MusÔ] I. docet, Primum autem et simplicissimum Mercaturae genus est, quod mercium permutatione fit. Sic apud Homerum Il. l. Graecorum exercitus, vinum ex Lemno advectum emptitavit:

Aere alii, ferro [orig: ferr˘] quidam lucente; bovinis
Tergoribus quidam: bubus plerique, sed ipsis
Mancipiis alii.

Idem de Germanis Tacit. refert l. de mor. Germ. c. 5. Proximi, ob usum commerciorum, aurum et argentum in pretio habent: Interiores simplcius et antiquius permutatione mercium utuntur. De Britannis Solin. c. 75. Nummum, inquit, refutant; dant res et accipiunt: mutationibus necessaria potius, quam pretiis parant. Et hunc modum, ut naturae maxime convenientem, Aristoteles commendat Polit. l. 1. c. 6. Proin, licet alter Mercaturae modus iam invaluisset, Lycurgus Spartanorum Rex emi singula, non pecunia, sed compensatione mercium, sanxit: auri argentique usu velut omnium scelerum materia [orig: materiÔ], sublato [orig: sublat˘], Iustin. l. 3. c. 2. Romaeque, ut idem fieret, optavit Plin. l. 33. c. 1. Utinam posset, inquiens, e vita in totum abdicari aurum etc. Et paulo post, Quantum feliciore aevo [orig: aev˘], cum res ipsae permutabantur inter se sicut et Tro ianis temporibus factitatum, Homero credi convenit. Vide Matth. Berneggerum Quaest. in Taciti Germ. c. 17 et 18. et Fort. Licetum de Gemmis Annul. c. 160. ubi Gemmam, in qua duo Amaltheae cornua, plena terrae pomis omnigenis: inter quae culmus cum spica frumentacea, duabus humanis manibus iwvicem iunctis in inferiorigemmae parte, explicat. Habuerunt Romae Mercatores peculiare Collegium, quod Mercuiralium, ob rationem supra dictam, appellatum est; institutum Appio [orig: Appi˘] Claudio [orig: Claudi˘], P. Servilio [orig: Servili˘] Consulib. Eius meminit Cicero l. 2. ad Quintum Fr. Ep. 5. ubi et Capitolinorum: quemadmodum Tibicinum Val. Max. l. 2. c. 5. de Institutis, Fabrum [orig: Fabrűm] Aerarium [orig: Aerariűm] Plin. lib. 34. c. 1 Pigulorum, Idem l. 35. c. 12. Viatorum A. Gellius 1. 12. c. 3. Pistorum, Naviculariorum et Fabricensium Collegii, Pandectae mentionem faciunt. Quorum prima origo a Numa arcessitur Plutarcho: Habebant autem illa, ad exemplar Reip. res communes, arcam, Actorem sive Syndicum etc. potueruntque manumittere, legatum capere legesque sibi ferre dummodo ne quid ex publicis legibus corr umperetur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 6. Zono [orig: Zon˘] iidem utebantur, e qua marsupium, ubi pecunia reconderetur, pendebat, unde et Mercurium cum saccello pingi supra diximus, et confirmat Vet. Gloss. in A. Persium Sat. 5. v. 111. Ipsum (Mercurium) Deum lucri dicunt, unde et cum saccello pingitur, et a Negotiatoribus plurimum colitur. Vide quae de eodem habet Fulgentius Mytholog. l. 1. ac Dempsterus, Paralipp. in Rosini Antiqq. l. 2. c. 9. ut et infra, in voce Negotiator: Coeterum ob negotiatorum imposturas, fraudes, mendacia, blasphemias Mercaturam pene damnasse [orig: damnÔsse] veteres Christianos, utpote qui non spe praedae aut quaestus causa [orig: causÔ] mare ingrediebantur,


image: s0138b

ex longinquis et dissitis locis, vitae vum periculo, lucrosas congerebant merces, abunde contenti sorte sua [orig: suÔ], quam Deus iis assignaverat, discas ex Augustino Tomo VIII. in Psalm. 70. p. 166. 167. Ambrosio de Offioiis l. 1. c. 40. Tertulliano de Idolol. c. 11. Arnobio adv. Gentes l. 2. etc. Adde dicenda, voce Monoploium it. Pantapola, Polluctum Societas

MERCATUS Gall. Marche, Cuiacio, ad tit. de Nundinis et Merc. parvae sunt Nundinae, in idiotismo Assemblees, neque proin adeo celebres, sed et nec totius alicuius provinciae, verum vici solum aut civitatis unius. Hos diebus Dominicis fieri v erant Ca. pitula Caroli M. l. 1. c. 145. et Edictum Pistense Caroli Calvi. c. 19. unde ut plurimum Sabbatho [orig: Sabbath˘] instituebantur. Ex eiusdem Caroli [orig: Carolţ] Capitulis tit. 28. Regum Edicta in Mercatibus publice praelegi consuevisse, discimus etc.

MERCEDE docendi mos vide infra ubi de Rhetoribus alibique.

MERCENARIA Militia sine delectu [reading uncertain: page damaged] causae, grande nefas. Sicut enim societates bellicae, eo [orig: ] initae animo [orig: anim˘], ut in quodvis bellum nullo [orig: null˘] causae discrimine promittantur auxilia, illicitae; Ita nullum vitae genus est improbius, quam eorum, qui sine causae respectu mercede conducti militant, et quibus,

------ ibi fas, ubi plurima merces.

Quod Plato ex Tirtaeo probat. Atque hoc ipsum est, quod Aetolis a Philippo exprobratum legimus: et Arcadibus a Dionysio Milesio, his verbis: *)agora\ pole/mou pro/keitai, kai\ ta\ tw=n *(ellh/nw/n kaka\ th\n *)arka/dwn tre/fei kai\ perie/rxetai po/lemos2 ai)ti/an ou)k e)/xwn, Belli instituuntur nundinae, et Graecorum mala in fructu sunt Arcadibus, et sine causarum respectu, modo huc [orig: hűc], modo illuc, arma circumferuntur. Res sane miseranda, ut Antiphanes loquitur.

*(os2 e(/neka tou= zh=n e)/rxet' u(poqanou/menos2,
Miles, qui vitae causa se auctorat neci.

Hinc Dion. Prusaeensis, *kai/ toi ti/ tou= zh=n a)nagkai/otero/n e)stin. *)/hte tou/tou peri\ plei/stou poiou=ntai pa/ntes2; a)ll' o(/mws2 kai\ tou=to a)pollu/ousi dia\ xrhma/twn e)piqumi/an, Quid magis est necessarium nobis, aut quid pluris fit quam vita? Et tamen hanc quoque non pauci perdunt, dum pecunias quaerunt. Parum vero [orig: ver˘], quod suam vendunt necem, nisi et aliorum saepe innocentiam venderent; tanto carnifice detestabiliores, quanto peius est sine causa, quam ex causa, occidere. Sicut Anitisthenes dicebat, carnifices Tyrannis esse sanctiores, quo illi nocentes, hi innocentes occiderent. Seneca Natur. Quaestion. l. 5. quaest. 18. Hoc vero quid aliud quis dixerit, quam insan am? circumferre pericula, et ruere in ignotos, iratum sine iniuria, occurrentia devastantem, ac ferarum more occidere, quem non oderis. Hinc Maior Philippus Macedo huic hominum generi. ta\s2 trofa\s2 ei)wqo/sin e)/xein e)ktou= misqoforei=n, quibus unus ex militia questus esset, dicebat bellum esse pacem, pacem bellum. At non est inter artificia bellum, imo res tam est horrenda, ut eam nisi summa necessitas, aut vera caritas, honestam efficere nequeat. Namque Augustino [orig: Augustin˘] iudice, militare non est delictum, sed propter pr aedam militare peccatum est. Imo et propter stipendium, si id unice aut praecipue spectetur: cum alioqui stipendium accipere licitum sit omnino: *ti\s2 strateu/etai i)di/ois2 o)ywni/ois2 pote\; quis suis unquam impensis militat, 1. cor. c. 9. v. 7. H. Grotius de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 25. de causis belli pro aliis suscipiendi. Coeterum Romani Mercenario [orig: Mercenari˘] milite uti coepere [orig: coepŕre] Bello [orig: Bell˘] Punico [orig: Punic˘] secundo [orig: secund˘], et primum Celtiberos ha [orig: ] fini adhibuerunt. Liv. l. 24. c. ult. Celtiberam iuventutem eadem [orig: eÔdem] mercede, quam pacti cum Carthaginiensibus erant, Imperatores Romani ad se perduxerunt, et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam, ad sollicitandos populares, qui inter auxilia Annibalis erant, miserunt. Id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne est, quod mercenarium militem in castris neminem ante, quam tum Celtiberos, Romani habuerunt. Ubi vero in acie collocandi, docet Annibal, apud eundem l. 30. c. 35. Auxiliares enim is (cum Scipione in Africa conflicturus) ante Carthaginiensium aciem constituit, ne homines, quos non fides teneret, sed merces, liberum recept um fugae haberent: simul primum ardorem ac impetum hostium excipientes fatigarent; ac, sinihil aliud, vulneribus suis ferrum hostile hebetarent. Tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginenses, Afrosque etc. Vide quoque supra in voce Auxilia, item Gesum: plura vero de Mercenariis, apud Alexandr. ab Alexandro Genial. Dier. l. 6. c. 22.

MERCHETUM vide supra Marcheta.

MERCERUS Iohannes, vide Iohannes.

MERCHINGA German. Merchingen, castrum Germaniae, sub proprio Comite, exillustri Rheingraviorum seu Comitum Rheni familia, in tractu, Rhenano, iam a pluribus saeculis florentissima. In hac, Iohannis filii, Iohannae Sarwerdensis mariti, qui exeunte saeculo [orig: saecul˘] XV. e vivisexcessit, ramos diversos cum dedissent, Iohannes Merchingensem seu Kirburgium orsus est, qui nunc in Iohanne, ad quem Merchinga spectat, atque Georgio Friderico, qui Kirnae seu Kirburgi habitat, subsistir: altero [orig: alter˘] Iohannis filio [orig: fili˘] Philippo [orig: Philipp˘], Daunium ramum emittente. Et quidem Merchingensium Comitum series haec est: Iohannes, Comes Silvarum et Rheni, maior natur fil. Iohannis et Iohannae praefatorum, defunctus A. C. 1531. pater fuit ex Anna Isenburgica (filia Philippi Comitis Isenburgi et Budingae, ex Aemilia Reineccia, Philippo [orig: Philipp˘] Comite genita) Iohannis Comitis Silvarum et Rheni, in Merchingen, qui obiit A. C. 1547. relicto [orig: relict˘], ex Anna Hohenloica filia Georgii Comitis et Praxedis Comitis Sulzensis, exstincta A. C. 1594.) Ottone Cognomine Seniore Comite Silvarum et Rheni in Kirburg, defuncto [orig: defunct˘] A. C. 1623. Quo [orig: Qu˘] et Anno [orig: Ann˘] Criechingensi (filia [orig: filiÔ] Georgii Comitis ex Agnete Mansfeldica) genitus, Otto Ludovicus Campi Marescallus Suecicus fuit, ac decessit A. C. 1634. Pater, ex Anna Magdalena Hanoica, Iohannis, nati A. C. 1634. Comitis


image: s0139a

Silvarum et Rheni seu Wild et Reingrave etc. in Merchingen. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ. Part. l. p. 87. et in Indic.

MERCII populi Angliae, quorum regio Merica, quae proprium habuit regem. Alias Angli Mediterranei sunt etiam dicti. Horum regio continebat totum illum tractum, ubi alias fuere [orig: fuŕre] Cornavii, Coritani, Dobuni, Atrebatum pars Septentrionalis et Catieuchlanorum pars Occidentalis. Ibi nunc Cestriensis, Darbiensis, Nottingamensis, Lincoluensis Comitatus. Rutlandia item, Leicestria, Staffordiensis, Salopiensis, Herefordiensis, Wigorniensis, Warvicensis, Northamtonia, Huntingdonia, Bedfordia, Bukingamia, Oxoniensis et Glocestriensis, Baudrand. ex I. Speedo. Habebant ad Boream Northumbriae regnum, ad Occasum Walliam, ad Ortum partim Oceanum, partim regnum East-Angliae et Essexiae, ad Meridiem regnum Westsexiae: in hac provinc. Concilium celebratum est A. C. 705. Vide Bedam l. 5. c. 19. Ceterum fundatum est Merciorum Regnum a Penda, A. C. 656. fuit que septimum et ultimum Regnum, ex iis, quae Anglo-Saxones in Britannia Insul. constituerunt. Primum enim fuit Regnum Cantii, fundatum A. C. 449. ab Hengisto: secundum Suthsexiae fundatum ab Ella, A. C. 488. Tertium West-Saxonum, a Cerdicio institutum, A. C. 519. Quartum East-Saxonum, cuius Auctor fuit Ida, A. C. 547. sed hoc iterum subdivisum est, in Regna Deirae et Berviciae, quorum illud denominatum fuit ab urbe Deira [orig: DeirÔ], quam hodie appellant Durham, alterum ab urbe Bermica. Quintum Northumbriae: Sextum East-Anglorum, quod coepit ab Uffa, A. C. 575. Septimum, Merciorum, ut dictum. In qua tamen heptarchia semper penes unum aliquem Monarchia fuit. Unde Venerabilis Beda testatur, hos septem Saxonum Reges semper aliquem habuisse, cuius Maiestatem, velut supremi Domini, comiter agnoscerent. Fuit vero Monarchia haec ambulatoria, et modo penes hanc, modo penes aliam gentem, non successione, sed armis ac potentia [orig: potentiÔ], quaerenda. Donec A. C. 800. sub Rege West-Saxonum Egberto, omnia haec in unum Regnum coaluerunt, ipseque primus perpetuus septem Regnorum praedictorum Monarcha factus est, qui etiam, abrogato [orig: abrogat˘] Saxonum nomine, universam gentem appellari voluit Anglos et Regnum Angliam. Quod tamen non diu duravit, namque paulo post Dani et Normanni omnem Occidentem piratica [orig: piraticÔ] sua [orig: suÔ] infestantes, Belgium praecipue, Britanniam et Galliam impetere coeperunt; donec A. C. 1013. Anglo-Saxonibus superatis eorum Rex Sveno Anglia [orig: AngliÔ] potitus est, atque ad hanc gentem Regnum translatum. Permansit autem Anglia, in Danorum potestate, usque ad A. C. 1042. qua tempore, omnes Angli, Danorum conspiratione, simul trucidati, et Regnum Edoardo Confessori legitimo Regi est restitutum: a quo ad Normannos transiit, quorum familia hodieque Regno praeest. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. p. 198. et seqq.

MERCIMEN urbs Africae propriae, Antonin.

MERCIUS Iohannes, vide Iohannes.

MERCORIA Villa a Mercurio cognominata, quem Galli, inque his Fredegarius, et Carolus M. in Ep. ad Fastradam Reginam coniugem suam, Mercorem dixere [orig: dixŕre]; alias villa Mercorius, locus Galliae est, in Lemovicibus, Mereqs vulgo: quam Aicardus de Merccria, missus Unaldi, tradidisse dicitur cum Ecclesia S. Martini, Gairulfo Abbati Monachisque Bellilocensibus, anno [orig: ann˘] 3. Caroli Imperatoris. Est autem Bellilocus Beaulieu, locus in Lemovicibus, ad Duranium vel Dordoniam situs, cum insigni Monasterio Abbatiali [orig: Abbatialţ], ante annos 800. structo. Est quoque Mercorium, castrum in Arvernis et provinc. Aquitania I. Ducatus [orig: Ducatűs] titulo illustre, olim Marcueil et Mercuevil; vulgo [orig: vulg˘] nunc Mercueur, Mercoeur et Mercure. Ioh. Parisiensis Marcolium nuncupat, Dalfinum Alverniae, et dominum Beraudum de Marcolio numerans, inter adiutores Onardi domini Montis acuti, adversus Erardum dominum S. Verani. Mercurium castrum appellatur in vita S. Desiderii Cadurc. Episc. Meminit quoque Mercuritii, vulgo Merq, loci Calesio proximi in Morinis, Lambertus Presbyter Ardensis: Nimirum Galli Deum maxime Mercurium coluere [orig: coluŕre], ut scribit Caesar l. 6. Bell. Gall. c. 17. et ab eo non pauca loca cognominavere [orig: cognominavŕre]. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Melgorium.

MERCORIS Dies in Veterib. Tabulis, pro Mercurii Dies. Vide Perardi Burgundica p. 157. 166. et in voce Mercurius.

MERCORIUM Gall. MERCOEUR, locus Galliae. Vide supra, unde illustri familiae nomen. Est autem illa ramus Lotharingicae stirpis, ortus a maiori filio Renati Ducis Lotharingiae et et Barri Antonio, a quo Duces ipsi Lotharingiae (per maiorem huius filium) originem suam habent. Minor enim Renati fil. Anronii frater Claudius, Guisios, Ioyesios, Meduanios, Aumalios, Ellebovios, Harcurtios, ex se dedit, quibus omnibus in Gallia sedes contigere [orig: contigŕre]. Sicut igitur Antonius praefatus, per Franciscum filium primogenitum, Successorem suum, Duces sevit, ita collateralem hunc Mercurianorum Ducum surculum ex se dedit, per Nicolaum, alterum filium; cuius progenitores posterique sic habent. Antonius de Lotharingia Comes de Vaudemont et Guise, qui obiit A. C. 1447. ex Maria de Harcourt, (filia Iohannis Comitis, Aumalii et Ellebovii) genuit Fridericum Ducem Lotharingiae et Barri exstinctum A. C. 1470. Hoc et Iolantha [orig: IolanthÔ] Andina [orig: AndinÔ] Ducissa [orig: DucissÔ] Lotharingiae et Barri (Renato Rege Siciliae et Isabella [orig: IsabellÔ] Lotharingiae filia [orig: filiÔ] Caroli Ducis genita [orig: genitÔ] ) natus Renatus Dux, obiit A. C. 1508. Pater, ex Philippa Geldrica, filia Adolfi Egmond. Ducis Geldriae, Antonii Ducis Lotharingiae et Barri, defuncti A. C. 1544. Huius ex Renata Borbonia (filia Gilberti Borbonii Comitis Montpenserii et Claret Gonzageae de Mantua ) minor natur filius Nicolaus Lotharingus Comes de Vaudemont et Chalignq Marchio de Nomeny, Dux Mercurianus (de Mercoeur ) obiit A. C. 1576. relictis, ex Iohanna, Sabauda (filia Philippi Ducis


page 139, image: s0139b

Nemorosii Comitis Genev.) Philippo [orig: Philipp˘] Emanuele Duce Mercuriano [orig: Mercurian˘], Carolo [orig: Carol˘] Cardinali, qui decessit A. C. 1587. Iohanne (qui puer obiit,) Francisco [orig: Francisc˘] Marchione de Chaussiny desuncto [orig: desunct˘] A. C....) de Margaretha [orig: MargarethÔ] filia [orig: filiÔ]: e quibus haec primis nuptiis Annam Ducem Gaudiosae maritum habuit; alteris Franciscum Lucemburgicum Ducem de Piney, defuncta A. C. 1625. Primus vero, Philippus nempe Emanuel uxorem duxit Mariam, Pentheuriae domus heredem; quo e matrimonio unica prodiit filia Maria, uxor Caesaris Ducis Vindocini, Henrici IV. cognomnie Magni Galliae Regis filii nothi ex Gabrielide Estraea: cuius posteritas in Ducibus Mercuriano atque Beaufortio apud Gallos superest. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Europ. Part. II. p. 33.

MERCURIA mulier, propter religionem Christi, sub Decio Imperatore apud Alexandriam supplicio [orig: supplici˘] affecta. Eccles. Historia.

MERCURIACUM pagus agri Novariensis apud Ticinum fluvium, Olegio proximus; a Mercurio dictus. Vet. Inscr.

MERCURIALE Antonin. Mercogliano Mazellae, oppid. Campaniae amplum, inter Neapolim 12. et Abellinum 18. mill. pass.

MERCURIALIA apud Cretenses, festum Mercurio sacrum, ob insignem in insul. illa mercatorum frequentiam: Saturnalibus apud Romanos respondens. Vide Ioh. Brodaeum, Dempsterum, etc.

MERCURIALIS Hieronymus Italus, Philologus et Medicus eruditus ac felix: iuvenis adhuc patriae res Legatus egit paud Pium IV: (Sorlivia [orig: SorliviÔ] enim in Romandiola oriundus erat) et tum Romae Alex. Farnesio Literatorum maecenati innotiut, atque apud illum Septennium moratus, de Arte Gymnastica librum scripsit. Inde Patavii Medicinam docuit, tanta cum nominis sui fama, ut Maximilianus II. graviter decumbens, Viennam eum invitaret; quo [orig: qu˘] venit, at Caesare feliciter curato [orig: curat˘], rediit Patavium A. C. 1573. Inde lautiori stipendio [orig: stipendi˘] allectus, Bononiae per 5. ann. Pisis per 17. Medicinam itidem professus est, nec inde ullo [orig: ull˘] variorum Magnatum Principumque invitatu se porro avelli sustinuit. Tandem in patriam reversus, ibi obiit A. C. 1604. relicto [orig: relict˘] heredibus patrimonio 120. mill. nummorum aureorum post varia legata ad pios usus ab eo constituta: statua post obitum a civibus suis honoratus. Scripta eius, praeter iam dictum opus, quod Eruditis in pretio praeprimis est, enumerat in Elogiis Anton. Teissier Part. 2. Vide quoque Nic. Erythraeum Pinacoth. 1. n. 84. Laur. Crassum Elog. Naudaeum Biblioth. Polit. alios.

MERCURII Aquae apud Capenam portam, Romae.

MERCURII Dies Virginis deductioni, apud Hebraeos destinata olim, ut infra dicemus ubi de Nuptiali tempore. Ab eadem Nabuchodonosorem septimanam orsum esse, tradit Nicol. de Cusa Cardin. Reparat. Calendarii, qua de revide supra voce Hebdomas.

MERCURII Promontor. Hermea promontor. Ptol. Capo Bon, Africae, contra Siciliam, 100. mill. pass. a Lilybaeo in Austrum, inter Carthaginem ad Occasium, et Hadrumetum in Ortum.

MERCURIOLUS ex ebeni loculis compactus, apud Apuleium Apolog. Interim dum ruri ago, Sicimium Pontianum meum, qui mihi factum volebat, impetratos ebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se attulisse etc. Nempe loculos ebeni a Capitolina impetraverat Apuleio Pontianus, ad exsculpendum mercurium. Sequitur enim, Ita minutatim ex tabellis compacta [orig: compactÔ] crassitudine Mercuriolum expediri potuisse. Quae tabellae omnino ostendunt, loculos fuisse, non baculos (ut alii legunt) ex quibus ille fabricatus mercurius: ex tabellis quippe compacti loculi ebenini et ex iis minutatim iunctis invicem compacta crassitudo, quae Mercurili sigillo exsculpendo sufficeret. Salmas. ad Solin. p. 1032.

MERCURIUS [1] Iovis et Maiae fil. Graecis Hermes a)po\ tou= e(rmhneu/ein. h. e. ab interpretando dictus. Voss. vero *(ermh=s2 vult esse ab [gap: Hebrew] i. e. sermo, eloquium. Erat enim nuntius Deorum, unde Heratio in Odis l. 1. Od. 10.

--- --- Superis Deorum
Gratus, et Imis.

Claudian. l. 1. de Raptu Proserpin. v. 89. de eo,

--- --- Commune profundis
Et superis numen, qui fas per limen utrumque
Solus habet, gemminoque facit commercia mundo.

Praeter hunc tres alii Mercurii dicuntur, unus Caeli ac Diei fil. alter Liberi et Proserpinae, tertius Iuvis et Cyllenes, quem fama est ob Argi caedem profugum, literas Aegyptiis ostendisse. Verum omnes hi ad Maiae filium referri solent; cui idcirco alas in capite et pedibus attribuunt. eo [orig: ] commento [orig: comment˘] significare volentes, velocum frei per aere sermonem. Ideo autem Deorum nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur. Dictus est Deus facundiae, quod hominibus eloquentiam praestare putabatur. Habitus est etiam Deus mercatorum, lucri, palaestrae, furum. Lyram invenit. Hermaphroditum ex sorore Venere genuit, Martem e duris carceribus liberavit, Argum interemit, Prometheum in Caucaso religavit. Vide Hesiod. Homer. in Hymn. Cartaium de Imag. Deor. Nat. Com. in Mythol. l. 5. c. 4. Est etiam unus ex 7. Planetis, omnium minimus, fere semper subest radiis solaribus, a quibus non recedit longius quam 28. gradus. Amerce, sive mercimonio Mercurii nomen forte. Sed (ut inquit Vir Doctus) Hebraeis est Mercolis, a [gap: Hebrew word(s)] negotiari : ut in illo proverbio de quo Drusius Proverb. Class. 1. l. 2. Proverb. 34. Sparsit Lapidem in Mercolis. Pro eo Salomon habet Margemah, a [gap: Hebrew word(s)] lapidibus obruit. Proverb. c. 26. v. 8. Sicut qui mittit lapidem in Margemal, vel, ut habet vulgaris. Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii; ita qui tribuit insipienti honorem. Erant autemapud priscos *(ermai=oi lo/foi, sive lapidum acervi Mercuriales, viis publicis et compitis ad itinera commonstranda congesti, quos transeuntes viatores crebro lapidum iactu in Mercurii


page 140, image: s0140a

honorem augebant. Dicuntur acervi isti *(/ermakes2 Nicandro; ac de iis est intelligendum, Anthol. l. 4. Epigramma 12.

*(iero\n *(ermei/h me parastei/xontes2 e)/xeusan
*)/anqrwpoi li/qinon swro/n.

Voluit igitur sapientissimus ille hominum, eum qui stultum honestaverit, perinde sacene ac si acervum Mercurii lapidis iactu augeret, neuter enim beneficium agnoscit, neuter rependit. Alii autem a [gap: Hebrew word(s)] vendere, Mercurium deducunt. Nic. Lloyd. Coeterum, quamvis Ollae seu xu/trai aliis quoque Diis consecrandis, sive iam modo consecratis, quandoque offerrentur; potissimum tamen illae, quasique eis proprium, usum in Mercurioruns Consecrationibus habebant. Ita enim Aristophanes Pace:

*xo. *)/age dh\. ti/ nw=in e)nteu=qen poihte/on;
*tr. *ti/ d' a)/llog' h(/ tau/thn xu/trais2 i(drute/on?
*xo. *xu/traisin, w()sper menfo/menon *(ermi/dion;
*tr, *ti/ dai\ dokei=; bou/lesqe larinw=| boi/+;
*xo. *boi\+; mhdamw=s2 i(/na mh\ bohqei=n poide/oi:
*tr. *)alla u(i\+ paxei/a| kai\ mega/lh|; etc.
Ch. Age quid iam deinceps faciendum est?
Tr. Quid aliud, quam illam ollis Consecrando statuere?
Ch. Ollisne, tamquam vitem quendam Mercuriolum?
Tr. Quid aliud videtur, num Iuvenco saginato?
Ch. Iuvenco? nequaquam; ne aliquo nobis iuvandum sit.
Tr. Suine pingui ac magna [orig: magnÔ] etc.

Ad quae verba notat Scholiastes, ditiores ac largos Deorum cultores maiore sumptu, pauperes ac avaros tenuiore, in huiusmodi consecrationis ritu, sacrificia sua peregisse. Etiam vero in Diis discrimen, inter quos qui maioris erant auctoritatis, sumptuosioribus victimis propitiabantur, qui minoris, qualem Mercurium fuisse ex versibus praefatis liquet, leguminibus placabantur. Mos nam que erat, ut idem Scholiastes ad Plutum ob servat, in consecrandis ac collocandis imaginibus circumducere in pompa Ollas cum leguminibus decoctis, quae portabantur a feminis versicoloribus adornatas. Et illa ut primitias gratulatorias Diis tribuebant. Vide Anton. Van Dalen Schediasmate de Consecrationibus Ethnicis: Effinxere [orig: Effinxŕre] eum iuvenem formosum, non tamen fucatum aut comptum, sed nativa quadam virtutis specie, vultu hilari, acribus oculis, in basi quadrata [orig: quadratÔ]; quae stabilitatis, ac firmitatis figura est: capite ac pedibus alatis, cum caduceo, cui duo dracones implicati. Et quidem, quod disciplinarum caelestium, ut eum manilius vocat Astronom. l. 1. Auctorem, eloquentiaeque ac Veritatis Praesidem, cubicum ac quadratum Antiquitas figuravit, unde *tetraglw/xin Antzolog. l. 1. Epigr. a Leonide appellatur, hinc factum conicit Solerius, ut plerisque in locis pileus Doctoralis, qui magna sollennitate in Academiis conferri solet, forma [orig: formÔ] sit quadrata [orig: quadratÔ]: ut Italorum inprimis et Sinensium exemplo [orig: exempl˘] monostrat, l. de Pileo sect. 11. Caduceum eius, virga [orig: virgÔ] rectum, ad quam Herculeo [orig: Hercule˘] nodo [orig: nod˘] tevincti erant angues duo, masculus ac femina, egregie explicat fortunius Licetus de recond. Antiqq. Lucernis l. 6. c. 97. ubi de Lucerna Aegyptia in Adriani numismate ei sermo est. Sed et eundem, utpotelatronum quoque Deum, petasatum, i. e. coopertum, formavere [orig: formavŕre], quodhoc hominum genus alienis opibus, nocti tenebris tectum, inhiet. Porro saccellum quoque ei tribuerunt, seu marsupium a zona pendulum, quod Deus lucri ac Negotiatorum Praeses haberetur, quibus in more positum crat, in marsupio isi insmodi pecuniam circumferre, non apud Romanos modo, sed et Graecos: qua de re vide supra in voce Marsupium, item Mercatura. Fuit aut em communis Deus vocatus, et cum Deorum alii aerii, alii caelestes, alii marini, alii terrestres, vocarentur, solus Mercurius, utramque velut naturam caelestium aeriorumque ac terrestrium habere iudicatus est. Claudian. loc. cit.

Atlantis Tegeaee nepos; commune profundis
Et superis Numen, qui fas per limen utrumque
Solus habes, geminoque facis commercia mundo.

Hornius, qui Mercurium, primo Mecar seu Mecarium, a voce Hebraea [gap: Hebrew] , qua Viri sapientes communiter antiquitus appellabantur, kat' e)coxh\n dictum vult, utpote inventorem omnium artium ac disciplianrum, non ab Aegyptiis modo et Graecis, sed et Barbaris gentibus innumeris habitum, Histor. Philos. l. 1. c. 5. cum cum Iove ibidem, ac cum Apolline, c. seq. eundem facit, cum nihil antiquis insolens sit, uni Deo diversa, ut officia, sic nomina, assignare. Ita quem Phoenices Kadmum, Aegyptii Thohuth, Libyes et Galli Herculem, Graecos Hermetem sive Kadmilum dixisse ostendit. Cum Minerva certe, ac Hercule communem aram statuamque habuit, ut videre est supra, in vocibus Hermathena et Hermeracla. Praecipua [orig: PraecipuÔ] veneratione cultus est a Germanis antiquis, cui hostilem aciem devovere, et certis diebus humanis hostiis litare fuisse solitos, docet Tacit. Annal. l. 13. c. 57. et l. de Mor. Germ. c. 9. ab iis Teutatem dictum, docet Lucanus l. 1. v. 444.

Et quibus immitis placatur sanguine diro [orig: dir˘]
Teutates, horrensque feris altaribus Haesus.

De Gallis, vide supra, in voce Mercoria. Graeci Romanique in compitis civitatum ei statuas erigebant, Hermarum nomine; quadratas, sine manibus et brachiis, solo [orig: sol˘] insignitas capite, in quarum medio virilia adsculpebantur: qui mos ab Atheniensibus ad alias gentes defluxit, Pausan. Messeniacis. Vide quoque Herodotum l. 2. Xenoph. de Magist. Equit. Servium ad Aen. l. 8. v. 138. Macrob. Saturnal. l. 1. c. 19. Valer. in Hieroglyphicis l, 35. ubi truncos hos Hermas vult esse indicia sermonis, qui suapte [orig: suÔpte] vi polleat, ac sine manibus omnia conficiat, Fortun. Licetum de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 73. etc. Habuerunt istiusmodi Hermas Athenienses in Fanis, in viis, inque aedium vestibulis, illisque faciem Alcibiadis assinxere [orig: assinxŕre], teste Arnobio [orig: Arnobi˘] l. 6. contra Gent. Nomina iis a conditoribus, sic Hipparchai Hermae dictisunt. quos


image: s0140b

Hipparchus Pisistrati fil. erexerat: Andocidis Hermes memoratur Corn. Nepoti in Alcibiade, c. 3. Accidit, ut una nocte omnes Hermae, deicerentur, praeter unum, qui ante ianuam Andocidis erat, Andocidisque vocatus est etc. Romani illos in triviis habebant erectos: erant que ex ligno, marmore, lapide communi, habebantque bases elogiis claroroum virorum inscriptas, ut ex Plut. in Cimone patet. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 9. cum Paralipom. Thom. Dempsteri. Cael. Rhodig. l. 17. c. 20. in sepulchralibus quoque columnis imponi consuvevisse Mercurti statuam, eo quod in animas defunctorum ius habere crederetur, docet: quem morem postea Solon, lege lata [orig: latÔ], qua [orig: quÔ] sepulchrorum luxum circumcidebat, sustulit. Unde ad Isocratis tumulum, columnae sepulchrali statuam Sirenis superpositam legimus, apud Plut. de vit. 10. Rhet. Vide iterum Fortun. Licetum de Lucernis Ant. l. 6. c. 6. ubi columnam sepulchralem in Lucerna descriptam explicat. In Gymnasiis, nam et his praeera statuam eius non minus erectam fusse, docet Heliodorus l. 10. Illi die 19. primi mensis veteres Graecos sestum agitasse [orig: agitÔsse], et mel ac ficus edentes dixisse gluku\ h( *)alh/qeia, dulcis est Veritas, memorat. Plut. de Isid. et Osir. etc. Adeius modum Michaelem Archangelum in amethysto Thuanaea, cum charecteribus variis, uti Basilidiani olim ac gnostici solebant, sculptum habes infra ubi de Michaele Archangelo.

EPITHETA MERCURII, APUD GRAECOS ET ROMANOS.

*)agorai=os2 dictus est, quod Athenis e)n th= a)gora=|, in Foro, ei statua erecta esset. Aliger, apud Statium Theb. l. 2. v. 1. a celeritate Artium, quas vitae humanae intulit. Barthius ad. l. Arcas, apud eundem l. 1. Sylv. 2. v. 18. Tegeaticus Arcas, Nunc plantis, nunc fronte volat, Sidon. Camillus, ab hetruscis vocatus est, quod minister esset Deorum: sic enim illi sacrorum ministros vocare erant soliti. Chrysorrapis, Graece xruso/r)r(apis2, apud Musaeum et Orpheum Argonaut. v. 135. h. e. auream virgam gestans: quam ille ab Apolline, in compensationem fistulae ei donatae, accepisse fingitur Apollodoro. De cuius Virgae Mercurialis potestate et potentia peculiarem Tractationem, eamque satis Mysteriodem, in Superstitionum Magno Commentario se dare notat Casp. Barthius Animadversion. ad Papinium Statium Part. 2. p. 291. Communis est appellatus, ob rationem supra memoratam: Unde Proverb. *koino\s2 *(ermh=s2, et cum quis in itinere quidpiam invenisset, solebat praefari, Communi Mercurio [orig: Mercuri˘]. Si vero duo forte convenirent, Heia commune quodcumque est lucri, clamasse [orig: clamÔsse] alter legitur, apud Phaedrum l. 5. fab. 7. Cyllenius, quem vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], Romae aedes duas habuit, totidem aediculas, aras et templum. *)empolai=os2, quod Mercatorum curam gereret, Athenis est cultus. *)eno/dios2 it. *eu)o/dios2 et *(hgemo/nios2 vide infra Viales Dii. *)eriou/nios2, similiter ibidem. *eu)/frwn, apud Orpheum, vide praelongum de eo Homeri Canticum. *lo/gus2, apud Lucianum Mercede conductis Apolog. eu)= a)\n h(mi=n e)/xh|, kai\ tw=| *logi/w| qu/somen: ab Eloquentiae praesidentia. Eum enim cum Rhetorica, a Iove ad homines missum, memorat Aristides Platonica [orig: PlatonicÔ] I. Sed et omnium scientiarum consultus hoc [orig: h˘c] nomine coli potuit, Nam th=s2 i(stori/as2 e)/mpeiron sive pepaideume/non Logion exponit Hesych., gnaarum omnis literaturae indicare volens, Barthius ubi supra. p. 91. Malevolus, teste Festo [orig: Fest˘], dicebatur, quod in nullius spectaretur taberna. *mo/nimos2, vide supra Dii, infra Sol. *paligka/phlos2, vide supra *)empolai=os2. *propu/laios2, appellatus est, quod aedium vestibula, ut supra vidimus, ei Athenis essent sacra. *strofai=os2, a stre/fein, quod post ianuas collocatus fures domibus insidiantes abigeret, et se verterc cogeret etc. Plura alia eius cognomina vide apud Scholiastes Aristophanis. *trike/falos2, vide infra Turium. Walcher. in hac voce. etc. Hactenus de Mercurio Numinis loco [orig: loc˘] habito.

MERCURIUM vero planetam vulgo pingi moris est [gap: sign for mercury] , quem caduceum eius esse volunt, qui ita cum deformarunt [orig: deformÔrunt]. Sed depravatam hanc figuram esse constat et ab antiqua imagine multum demutatam. Certe in antiquissimo codice Firmici Regiae Biblioth. Mercurius, omnibus locis alia [orig: aliÔ] longe figura [orig: figurÔ] expressus conspicirer eaque duplici modo [orig: mod˘] variata [orig: variatÔ]. Sunt duo prima elementa nominis *sti/lbwn inter se implexa, quo [orig: qu˘] Graeci et Aegyptii Astronomi hunc planetam insignierunt. Sed sigma illa [orig: illÔ] effigie Romanum magis, quam Graecum, licet in quibusdam nummis pro Graeco inveniatur inscriptum. ut in nummo Hadriani *k*a*i*s*a*r *s*e*m*n*o*s *a*d*r*i*a*n*o*s: antiquum tamen non est. Liquet igitur, Graecos veteres pro Mercurii nota hanc eandem figuram ita exarasse [orig: exarÔsse], i. e. *sti/lbwn, quae postea clauso [orig: claus˘] circulo [orig: circul˘] ad formam hodie usitatam immutata est, etc. vide Salmas. ad Solin. p. 1238. Sed et Mercurius dictus est qui e damnatis ad mortem primum supplicii diem sortitus est, ut infra videbimus voce Sortes. idem nomen acervis lapidum, in viis, ad Hermulas, erigi solitis itineri demonstrando, tributum: Isidorus in Glossis, Mercurii, lapidum congeries, in cacumine collium quod in Mercurii id fieret honorem. Unde iidem *)/ermakes2 Nicandro in Theriacis; *(ermai=oi lo/foi, aliis: uti diximus supra lemmate Acervus Lapidum, vide et ubi de Acervandi Lapides more.

MERCURIUS [2] qui et Ioannes, 54. Romanus Episcopus, A. C. 532. Vide et Iohannes.

MERCURIUS [3] Erasilicus, i. e., de Mirabilibus Brasiliae, nomen libri, quo [orig: qu˘] describuntur primo [orig: prim˘] ritus et constitutio naturalis Regionis, deinde hominum mores et vita, postea animalia


image: s0141a

quadrupedia, volatilia, natatilia, insecta quibus subiunguntur vegetabilia, arbores, herbae, flores, fructus: et tandem de mineralibus, omniumque iam dictorum virtutibus et proprietatibus, eleganti ac polito [orig: polit˘] stylo [orig: styl˘] agitur: Auctore Valentino [orig: Valentin˘] Estansel Moravo [orig: Morav˘] Iesuita teste au)to/pth|: asservatur Romae, in Musaeo Kircheriano. Georgius de Sepibus, in Descriptione eius p. 66. Ibidem depositum est, Opusculum phaenomenorum Solis, quo [orig: qu˘] siderum, circa Polum Australem apparentium nobis incognitorum, uti et de Cometarum praeterlapsis annis in Brasilia [orig: BrasiliÔ] apparentium, motu, duratione, interitu, idem Autctor scite scripsit: quorum omnium ipse primus ex Astronomis sub Zona Torrida observator fuit et plurima singularia. Europae Astronomis incognita, aperit.

MERCURIUS [4] Philosophorum eorum qui Hermeticam Philosophiam sectantur, unicum idolum, dum eum tamquam sugitivum servum stringere et inutile labore figere conantur, in tenues tandem evanescit auras; alio [orig: ali˘] nomine Argentum vivum, item Lithargyrus dictus. Sed fixi Mercurii annulus, in Musaeo pendet Kircheriano, qui Vulcani serulae cedens ad omnem Artificis nutum et normam se flecti ac duci sinit, non solum praestantia [orig: praestantiÔ] artis, sed etiam Medica [orig: MedicÔ], quapollet [orig: quÔpollet], virtute, pretiosus; utpote qui praesentaneum remedium sive antidotum contra venena adhibetur, eaque ubicumque deliteseunt, detegit. Georg. de Sepibus in Collegii Rom. Soc. Iesu Musaeo p. 46.

MERCURIUS [5] Trismegistus Sacerdos, Rex et Philosophus Aegyptius, post Moysen vixit, et cum Philosophia, varias artes suos populares docuit, Cicer. l. 3. de N. D. c. 22. et Lactant. l. 1. c. 6. quinque huius nominis Viros illustres habent, quorum ultimus hic. Marsilius Ficin. T. II, p. 1836. et seqq. edit. Bas. 1576. eum Athlantis facit nepotem, Augustin. de C. D. l. 8. c. 23. et l. 18. c. 39. Magiae operatum ait. Vide supra Hermes Trismegistus. Addo hic [orig: hţc], quod hunc auditorem Noachi et primo praeceptorem, dein scribam Chusi; eundemque Osiridis et Iovis. liberorum Chusi, Magistrum fuisse, nonnulli perhibent. Eusebius prop. l. 1. c. 7. ex Sanchoniate eum Saturni scribam fuisse refert: sic Moysis aetatem autecessisset. Scripsit plurima, et quidem 36525. volumina, i. e. papyri folia, ut auctor est Iamblichus de Myster. Aegypt. c. 1. sed omnia interciderunt: quae enim hodieque schediasmata, Mercurii huius nomine, circumferunter, merito iam olim pro subventaneis et u(pobolimai/ois2 habita sunt, ut ex Galeno patet de simpl. Medicam. Fac. l. 6. Eundem doctrinam suam, ne inundatione Nili periret, columnis quibusdam insculpsisse, Proculs testatus in Plat. quas suo [orig: su˘] adhuc tempore fuisse superstites refert. Hinc ipsum Pythagoram ac Platonem ex Trismegisti columnis sapientiam suam hausisse, modo memoratus Iamblichus asserit. Vide Georg. Hornium Philos. Histor. l. 2. c. 6. et infra, in vode Teuth.

MERCURIUS [6] Vipera Beneventanus. auditor Rotae, scripsit libros 5. de priscis et sacris institutis. saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘].

MERDASDES fil. Corsoris, regno destinatus, a fratre Sireo, ante oculos Parentis, cum aliis eius filiis iugulatus, A. C. 627. Niceph.

MERECRATES corrupte hic [orig: hţc] poni solet pro Menecrates.

MERED fil. Bethiae filiae Pharaonis. 1. Paral. c. 4. v. 17.

MEREMOTH nomen viri. Esdr. c. 8. v. 33.

MERENDA olim cum Prandio eadem fuit: dein, cum luxus et nequitia serpere coepit; et ab ed ad Cenam, i. e., a meridie ad vesperam, ieiunitas nimium visa est longa, Prandii usus in Merendae locum ac horam successit: Merenda vero post eam horam, unde nomen sumpsit, i. e. post meridiem, producta est, qui mos hodieque obtinet. De ea Iustus Lipsius Cent. 1. Ep. 65. Merenda, inquit, est cibus, qui declinante die sumitur, quasi post meridiem edendus, et proxime cenae, unde et Antecoenium a quibusdam dicitur. Ios. Scaliger tamen Notis in Varr. de R. R. ait, Merendam dictam esse, quod iis, qui mererent aere, h. e. mercenariis data fuerit, adducens fragmentum Calpurnii:

--- --- Serae cum venerit hora Merendae.

Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 26. et 27. et supra passim.

MERENDAE vide Antonii.

MERES Aethiops, Aegypti Rex. Olymp. 22. Vide Maeris.

MERETIUM vulgo MERETZ, oppidul. Lithuaniae, ubi Vladislaus IV. Poloniae Rex obiit, d. 30. Martii, A. C. 1648. 10. milliar. ab urbe Vilna, Grodnam versus, ad confluentes Mertzii et Memeni fluv. Amoenissimi est situs, cum splendido castro.

MERETRICIS seu prostibuli nuptiae inter vetitas, apud Hebraeos, referuntur Iosepho Ant. Iud. l. 4. c. 8. ubi haec habentur verba, inter Leges apud cum Nuptiales, *ei)/ti mhde\ h(tairhme/nhs2 ei)=nai ga/mon h(=s2 di' u(/brin tou= sw/matos2 ta\s2 e)pi\ tou= ga/mou qusi/as2 o( *qeo\s2 ou)k a)n pro/soito, Neque Meretricis sint nuptiae, (Gelenius, neque meretrici sit ius nuptiarum) cuius propter iniuriam suo corpori factam nuptiale sacrum Deus non admitiit. Ruffinius; Sed neque fornicariae sequendae sunt nuptiae, pro quibus corporis iniuriis nuptiales hostias non suscipit summa divinitas. Sed undenam ille hanc habuerit Legem, aut ta\s2 e)pi\ tou= ga/mou qusi/as2 (si hostias nuptiis proprais verbis illis velit innui) negat se habere compertum, Ioh. Seldenus uxor. Erb. l. 1. c. 11. Apud Graecos Meretrices a pudicis, vestibus fuere [orig: fuŕre] distinctae, ex hac Lege: *ta\s2 e(tai/ras2 a)/nqina forei=n, Meretrices flovidas vestes indutae sunto: Cuius meminit Suidas. Hinc Artemidorus l. 2. c. 3. *gunaiki\ de\, inquit, poiki/lh kai\ a)nqhra\ e)sqh\s2 sumfe/rei: ma/lista de\ e(tai/rais2: ai( me\n ga\r, dia\ th\n e)rgasi/an a)nqhrai=s2 e)sqh=si xrw=ntai. Clemens Alex. Paedag. l. 2. c. 2. w(s2 to\n drape/thn ta\ sti/gmata, ou(/tws2 th\n moixali/da dei/knusi ta\ a)nqi/smata, sicut fugitivum stigmata, sic adulteram indicant flores. Eandem Legem suis Locrensibus posuit Zaleucus, ut Diodor. Siculus auctor est, et sui sunt Syracusani, quod scribit Phylarchus, apud Athenaeum l. 12.


page 141, image: s0141b

Quamquam non ferebant, quto, Athenienses, Meretrices, non magis quam eas, in quibus adulteri deprehensi fuissent, orantas prodire in publicum, quo alludit Rhetorum illa Lex, apud Hermogenem peri\ sta/sewn. *)etai/ra xrusi/k e)s2 foroi/h, dhmosi/a e)/stw: cuius duplex esse potest sensus. Si enim penacute legas, dhmosi/a, Legislatoris mens haec est: meretrix quae aurum gestaverit, publica esto, i. e. permittatur ingenuorum et servorum passim libidini. Sin antepenacute dhmo/sia, sensus est: Aurum, quo [orig: qu˘] ornata fuerit meretrix, publicum fiat et in aerarium deferatur. Vestibus autem et mundo volebant distingui Meretricem a pudicis, mh\ o(moi/an ei)=nai tai=s2 e)leuqe/rais2, mhde\ tw=n au)tw=n a)ciou=sqai, Ne similis esset ingenuis iisdemque honoribus afficeretur. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 5. c. 5. Similter apud Romanos, Matronas a Meretricibus inprimis distinguebant, vittae et crines, unde duo haec simul iunxit, vittae notam et privilegium galeri, Tertullian. de Pallio c. 4. et de Vittis quidam vide infra. De Crinibus, pauca addam: Fuerunt illi capiti adtexti et adnexi, vertusissiam Matronarum insignia, quibus postea vitta accessit. Val. Max. l. 5. c. 2. Sanxit, uti feminis semita [orig: semitÔ] Viri cederent, confessus plus salutis Rei public. in stola, quam in armis fuisse, vetustisque crinium insignibus novum vittae discrimen adiecit. Ubi vides, crinibus ac vittis Matronas praecipue insignitas fuisse. Quae duo in facerdotibus quoque Cereris memorat Afer loc. cit. ubi per galerum intelligitur crinium adtextorum compositio, in modum galeri facta, seu rotundus comarum suggestus, atque e)mplo/kia, quibus feminae, et Matronae praecipue, caput velabant. Et de his crinibus capienda illa Plauti in Mil. Actu. 3. sc. 1. Usui gerundum morem censeo, et capiundos crines. Nam quae nubebant, capiebant crines. Festas, Senis crinibus ornantur nubentes, quod is ornatus vetustissimus fuit. Senas crinium spiras intelligens, quae in orbem convolutae, et aliae aliis superstructae, formam galeri efficiebant. Tatulum quoque Veteres dixere [orig: dixŕre], item galeam et caesariem, Graeci perikefalai/an et fena/khn: hodie perrucam vulgo vocamus. Non uno autem modo [orig: mod˘] ornabantur Matronae: Siquidem, praeter illam capillorum constructionem, quae ad instar galeri totum capitis verticem contegebat, quam vaginam et operculum capitis vocat idem Tertullian. aliquando et pone cervices, comarum suggestum, in modum umbonis aut collyridis cuiusdam sive popani formatum gerebant; cuius orantus instar in mulierum cervicibus multi Veteres nummi exhibent; inprimis Faustinam sic fere semper comtam in iisdem videre est, Iuvenal. tamen huiusmodi crinium galeros etiam Meretricibus tribuit, verbis, Sat. 6. v. 120.

Sed nigrum flavo [orig: flav˘] caput abscondente galero [orig: galer˘],
Intravit calidum veteri centone lupanar.

Ad quae verba vetus Scholiastes: Crine, inquit, fupposito [orig: fupposit˘] votundo [orig: votund˘] muliebri capitis tegumento [orig: tegument˘], in modum galeae facto [orig: fact˘], quo [orig: qu˘] utebantur mevertrices. flavo [orig: flav˘], nigro [orig: nigr˘] nam crine Matronae utebantur. Ubi iisdem galeris et pudicas et mere rices usas innuit: ad dicerniculum vero Matronas nigros, Meretrices flavos sumpsisse, docet Servius, ad versum 698. Aen. l. 4.

Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat.

Matronis, inquit, numquam flava coma dabatur, sed nigra [orig: nţgra]. Citar deinde versus illos Iuvenalis allatos. Et tamen apud eundem Servium ibid. loci adducuntur haec verba Catonis, de crinibus Matronarum: Comas flavo [orig: flav˘] cinere ungitabant ut rutilae essent. In quibus etiam [orig: etiÔm] flavos crines Matronas habuisse constat; diversa [orig: diversÔ] aetate ac ratione, haec omnia facile conciliante, Salmas. Notis ad Tertullian. de Pall. Vide quoque infra Mitra, Palliolum, Pornae, Theristium. Nec omittendum, uti in aliis, sic in secessu quoque pudicarum feminarum mentitas esse Meretrices verecundiam, quae, ut dicemus infra (ubi de virginibus Reclasis ) kata/kleistoi proin dictae sunt, ad imitationem puellarum virglnum, quas tenellis asservandas diligentius uvis Poeta nescio qui scribit. Callimachus kataklei/stous2 vocat his versibus:

*pai=des2 ai( kata/kleistoi,
*(ai/fksin oi( teko/ntes2
*eu)nai/ous2 o)arismou\s2
*)/exqein i)=son o)le/qrw|.

Sed non alio [orig: ali˘] fine id Meretrices aemulatae sunt, quam ut carius se venditarent. *kata/kleiston enim vocarunt [orig: vocÔrunt] Graeci, quidquid ita pretiosum est, ut servari diligenter atque clausum teneri mereatur. Unde cataclista vestis Appuleio, Met. l. 9. etc. Idem. De Meretricatu porro vectigali, infra voce Tributum, ad sacro relato (namque hunc inter sacrorum quoque Ceremonias nonulli Gentilium habuerunt) vide Tob. Pfannerum System. Theol. Gentil purior. Imo Meretricum sub forma plerasque olim Veneres cultas, docet Arnobius, qui, postquam de Cnidia Venere ad formam Cratinae meretricis, a Praxitele effigiatam dixisset. Sed sola est haec Venus, pergit, cui de scorti vultu translatictum decus auctum est? Phryna illa Thespiaca exemplarium fuisse perhibetur cunctarum, quae in opinione sunt, Venerum: sive pr urbes Graias, sive iste quo fluxit amor talibum cubiditasque signorum. Itaque artifices omnes -- omni cura [orig: curÔ] studioque [orig: studi˘que] certabant, filum capitis prostituti Cythereia in simulacra traducere. Ardebant artificum scita, alterque alterum vincere -- quaerebant, non Venus ut augustior fieret, sed ut Phryna pro Venere staet. Atque ita perducta res est eo, ut, pro Diis immortalibus, scara meretricibus fierent et infelix religio signorum fabricationibus falleretur. Vide eum l. 6. ubi et de Hermis, Alcibiadis vultu, et de Iove Olympio, sub Pantarces imagine, cultis; ut et supra in voce, Accabussare, Floralia et Lupanar; ac infra quoque aliquid, in Prostibulum et Ribaldis, it. Vetula.

MERGENTHEMUM oppid. Franconiae, ad Subarum fluv. in ditione Ordinis Teutonici. Dicitur vulgo Mergentheim, vel et Marientha l. 6. leuc. ab Herbipoli in Meridiem. Sedes est magistri Ordinis, in Franconia.