December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0137a

MENTALIA Contestanorum in Hispania Tarraconensi urbs. Ptol. Briar de Melena Ariae Montano. Latini codices Menlaria legunt. Vulgo Marcia .

MENTELIUS Iohannes, vide Iohannes

MENTERCOSA vide METERCOSA.

MENTESA urbs Hispaniae, in finibus Oretanorum excias, Ptol. et Antonino Mentisa, Livio, l. 26. c. 17. Mentissa: Episcopus cui Giena successit. Baudrando oppid. Oretanorum fuit, nunc Montizon, vicus agri Lamitani, versus montes Marianos, in Castella nova, in confinio Vandalitiae, 5. leuc. ab oppid. Villae novae infantium in Africum, 7. a Tolosa in Caeciam, uti 5. a Cazorla in Boream.

MENTE-SUPHIS Memphitarum Rex XXI. braxu/bios2, successit longaevo illi, qui Thebanis Apappus Max. Memphitis Phiops dictus, adeque idem est cum Achesco Ocara Thebanorum Rege XXI. quem vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

MENTHITIA vulgo Meth, provinc. Scotiae Meridionalis, cuius caput Dumblanum oppid. Habet ad Ortum Tisam provinc. et Leviniam ad Occasum.

MENTOAS Ister sive Danubius olim sic dictus, teste Eustathio in Dionysium. Forte pro Matoas.

MENTONOMUM aestuarium Oceani Germanic. Plin. l. 37, c. 2. Frischaff Ortel. in ora German. Occidental.

MENTOR [1] Sidoniorum Rex, inter Phoenices, ab Artaxerxe Ocho deficientes, praecipuus, sed proditione sociorum salutem propriam redimens Sidonios magnis obiecit calamitatibus. Diodor. Sic l. 16. p. 532. et 533. de eius dedignatione et potentia idem fol. 537. et 538.

MENTOR [2] Asiae maritimae praefectus sub Artaxerxe, omnes eius regionis civitates vi aut dolo [orig: dol˘] subegit.

MENTOR [3] vasis caelandis mirus artifex. Plin. l. 33. c. 11 Crassus orator duos scyphos Mentoris artificis manu caelatos 10. H. S. emit. i. e. 2500. coronatis Gallicis. Iuvenal. Sat. 8. v. 104.

-- Rarae sine Mentore mensae

. Martial. l. 9. Epigr. 60. v. 16.

Vasaque Mentorea [orig: MentoreÔ] nobilitata manu, etc.

Vide quoque Propert. l. 1. Eleg. 14.

MENTORES Illyrici populi. Plin. l. 3. c. 21.

MENTUM nulli animali praeter hominem; uti nec malae Plin. l. 11. c. 37. Hoc attingere in supplicando, antiquis Graecis mos erat. Idem ibid. c. 45. Unde Ulyssi, ut duro ac inexorabili, obicit Hecuba, quod vultum avertisset, w(s2 mh\ prosqi/gein th=s2 geneia/dos2, ut mentum contingere non posset, apud Tragicum. Sic apud Homerum passim, supplices contingunt mentum eorum, quos rogant, ut vel annuant, vel apud alios pro se intercedant; quemadmodum dextram, ut quod precantur, faciendum suscipiant et genua, ut in eo, quod facere aggressi sunt, pergant, Hadr. Iunius l. 2. Animadv. c. 11. Vide quoque Alexandr. ab Alexandro l. 2. c. 19. Sub eo religari consuevisse Mitras et Tiaras Phrygias, discimus ex veteri Auctore apud Atheneum, *tou\s2 pw/gwnas2 u(podedeme\noi, mentum et barbam subnexi. Et Poeta, Aen. l. 4. v. 216.

Maeonia mentum mitra [orig: mitrÔ] crinemque madentem
Subnexus.

Unde remidicula mitrae, idem tribuit l. 8. v. 616.

---- et habent redimicula mitrae.

Imo quod mitris et redimiculis subnecterentur tiarae Phrygiae, hinc mitras dictas esse (quum alias pilea potius essent) indeque etiamnum Pileos Episcopales mitras dici iudicat Salmas. ad Solin. p. 556. Vide quoque Farnabium ad Thyestem Senecae v. 663. ubi, Tiara, inquit, infula Phrygibus in usu, cuius lobi sub mento connectebantur. Sed et in legendo, Mento Veteres usi sunt. In evolvendis enim chartarum voluminibus, partem adhuc involutam mento subiciebant: primorum vero partem subinde explicantes ambabus tenebant manibus, simulque legebant, eam interim, quae nondum explicita, sub mento convolutam servantes. Unde de charta virgine et quae adhuc erat intacta, dicebant, eam mento tritam non esse. Martialis l. 1. Epigr. 67.

charta,
Quae trita duro non inhorruit mento.

Horridior quippe fiebat manibus et mento trita, excitatis inarum filamentis ac fibris. Graecum Epigramma a)ne/kdoton Strabonis;

*eu)tuxe\s2 ou) fqone/w, bibli/dion, h)=r(a s) a)nagnou\s2
*pai=s2 tis2 a)naqli/bei pro\s2 ta\ ge/neia tiqei\s2.

Aliud est, quod velut simile adducunt Viri docti, ex eodem Martiale, l. 14. Epigr. 84.

Ne toga barbatos faciat, vel penula libros,
Haec abies chartis saecula longa dabit:

perperam in superiore versiculo, durum mentum, pro ipsa chartae barba accipientes, quum de lectoris mento intelligendum sit, quo charta trita inhorrescit. Cum enim ex togae et penulae pannis integumenta libris vulgo tum pararentur, libri cum talibus operimentis barbati dicti sunt, quia toga et penula lanuginosis floccis barbata erant, adeo que chartam asperitate sua invicem atterendo barbatam similiter reddebant, quam proin abiegnum involucrum, quod Manuale appellabatur, h. e. e)gxeiri/dion, pro laevitate sua magis conservabat. Salmas. ubi supra p. 392.

MENTUNIACUM aliis MANTINIACUM, municipium olim Galliae, ad Sequanam, ab urbe Tricassis non procul distans: Manteny veteribus. Hodie vicus est S. Leonis appellatione gaudens, S. Lie. Hic [orig: Hţc] Romanus Abbas Monasterium condidit, in dioecesi Tricassina Hadr. Vales. Notit. Gall.

MENTYRNA urbs Samnitum in Italia. Steph.

MENTZERUS Balthasar, Allendorfio [orig: Allendorfi˘] Hassus, Theologiae Prof. Marpurgi constitutus, A. C, 1595. Medicinae quoque


page 137, image: s0137b

peritifimus fuit. Scripsit plurima Theologica Latino [orig: Latin˘] vernaculoque [orig: vernacul˘que] sermone. Obiit A. C. 1627. aetat. 63. Freherus Theatro Viror. erudit. claror.

MENUS vel MENAS, vir quidam inter Samnites, qui mire solitudinem amabat, in qua, ne quid per otium faceret, apes curabat.

MENUTHIAS quae et Cerne Aethiopica; et Insul. Delphina et S. Laurentii a recentioribus, insula ingens Aethiopiae ad Ortum, quae Madagascar nunc dicitur. Ptol. Vide Madagascaria.

MENUTHIS vicus Aegypti iuxta Canopum. Steph.

MENYLLUS ex ministris Alexandri M. qui Phocionem eorumpere est conatus. Postea, victis Atheniensibus ab Antipatro, praesidii princeps constitutus. Fuit coniunctus Phocioni.

MEPE apud Georg. Pachymerem l. 3. c. 21. et Phranzem l. 3. c. 1. Iberorum Regis dignitas et appellatio est: cum qua eadem forte Map est, titulus dignitatis, qua [orig: quÔ] Proceres quosdam Hibernos donari passim, apud Galfridum Monumenthensem l. 7. c. 4. observat Car. du Fresne in Glossar. Praeter Consules praedictos, venerunt non minoris dignitatis heroes, Donandus Map-apo, Chenes Map-choil, Penedurus Mapperiaur etc. Ubi qui Map dicuntur, hodie Mac videntur apud illos appellari; quam vocem cognominibus complurium familiarum illustrium praeponi solere, docet in Britannia sua Camdenus. Forte etiam Mepetus legendum, in Ep. Gregorii II. ad Leonem Isaur. Imperator. praefixa VII. Synodo, ubi Septetus exstat. Nuper siquidem ab interiore Occidente preces illius, quem Septetum appellant etc. apud Eund.

MEPHAATH civitas Levitarum in tribu Ruben. Ios. c. 13. v. 18.

MEPHITIS ait Servius, in l. 7. Aen. v. 84. ex sententia aliquorum, Mephitim esse Deum Leucotheae connexum, aut Iunonem, nam Iuno aer est, atqui putor nascitur ex corruptione aeris, ac proinde ait, Mephitis erit Dea odoris graveolentis. Pertinent huc verba Taciti l. 3. Histor. c. 33. Solum Mephiotis templum stetit ante moenia, loco [orig: loc˘], seu numine defensum. Priscianus l. 7. deducit vocem a Graeco *mesi/ths2, mutatione s. in f. Sacaliger tamen in Coniectaneis ait esse vocem Etruscam, Etruscos autem ab Syris accepisse. Syrorum vero lingua [orig: linguÔ] hac [orig: hÔc] voce significari, gravitatem, aut exhalationem, et flatumspiritus. Vide Virg. loc. cit. Persium Sat. 3. v. 99. etc. Nic. Lloyd.

MEPHRES Rex Aegypti in serie Regum Thebanorum XLII. post Amessem praefuit, ann. 12. mens. 9. cum Osorcho et Psammus Tanitis imperitarent. Eum excepit Misphragmuthosis, horum victor. Vide Ioh. Marshamum Can. Chron. ex Manethone Africano, Eusebio, Syncello.

MEPHYLA Halicarnasseo oppid. fuit Latii, ab Orvinio 40. stad. a Suna vero 30. quae loca prorsus exstincta.

MEPPA vulgo Meppen, urbs ditionis Monasteriensis, satis munita, ad Hase amnem, qui paulo infra cadit in Amasium, paulo infra Lingam, medium fere inter Monasterium ad Austrum, et Emdam ad Septentrionem. Expugnata ab Hatzfeldio, un ex ducibus Ferdinandi III. Imperatoris bello Germanico [orig: Germanic˘].

MEQUINENCIA oppidulum Aragoniae, ad Secorim, ubi in Iberum cadit, iin limite Cataloniae, paulo infra Ilerdam. Vulgo Mequinenza.

MERA [1] sacerdos Veneris. Stat. Theb. l. 8. v. 478.

MERA [2] Protei et Antiae filia, quae cum venationi dedita, Dianam per nemora sequeretur, a Iove Dianae figura [orig: figurÔ] assumpta [orig: assumptÔ], vis ei Illata est. Hinc telis Dianae confossa, tandem eiusdem miseratione in canem est versa. Ovid. Met. l. 7.

MERA [3] canis Erigones Icarii filiae; vide Erigone et Icarius.

MERACILA apud Plantavitium in Episcopis Lodov. A. C. 1187. monetae minutioris species, idem forte quod lepto\n.

MERACUM seu MERUM, in coloribus, dilutiori opponitur: sic a)/kraton me/lan Aristoteli de Color. Et Theophrasto, a)/krata leiw/mata kuanou=, quae toi=s2 u(dareste/rois2 opponuntur, mere caerulea expolitionibus pallidioribus. Philargyrus, In consuetudine dicimus meracius satura, quae pruius et meratius lucent. Aliter plenum Latinis, saturum, pressum, adstrictum, triste, austerum, amarum et similia; Graecis baqu\, baru\, katakore\s2, au)sthro\n, pikro\n, cum nempe plus coloris inditur, quam luminis, sicque is fuscior, obscurioratque adeo tristior evadit. Interdum vero quia pleniori ac saturatiori colori etiam accedit lumen intensius ac vegetius, ista discrimina confunduntur. Nam et saturum et katakore\s2 vocant, quod multum habet luminis, cum plurimo ac pleno colore: Sic au()sthro\n et pikro\n tam tristibus dant et pleno colore faturis, quam florido et acuto [orig: acut˘] lumine excitatis etc. Apud Solinum c. 55. clarum et meracum diserte distinguuntur: Duplex ei facies, aut enim purpurae emicat claritate, aut meracius suffunditur cocci rubore; ubi quasi propriam vindicat purpurae claritatem, eamque coceo adimit, cui meracum et suffusum tribuit ruborem: reprehensus propterea a Salmasio, Nam et clara dicuntur purpurae, quae plus habent luminis, quam coloris, Graece o)cei=ai; ut contra saturae et meracae, quae plus coloris habent, quam luminis: et coccum similiter, modo clarum est, acutum et plurimo [orig: plurim˘] lumine vegetum, o)ciko/kkinon Graece modo saturatius ac meraco [orig: merac˘] rubore suffusum, eoque obscurius et austerum magis. Quod et de coeteris coloribus obtinet, quorum alii clari sunt, alii meracius suffusi, vide eum ad Solinum p. 1104. utide Meraci vini apud Veteres usu hic [orig: hţc] passim, inter alia supra ubi de ientaculo, infra voce Soter it. Temetum, ac Vinum. Sed et in Sacris Gentilium meri usus. Seneca Octavia [orig: OctaviÔ] Act. 4. v. 700.

------ Tura cum Superis dares.
Sacraque grato spargeres aras mero [orig: mer˘].

Sacrificantes nempe vinum e patera aris, vel prunis vel turi dato superfundebant, quo de ritu vide Brissonium Formular. l. 1.

MERAJOTH fil. Achitob. 1. Paral. c. 9. v. 11.