December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 131, image: s0131b

MENOLOGIUM Graece *mhnolo/gion, i. e. Kalendarium, dictus est in Eccl sia Graeca liber, in quo notatae festivitates cuiusque Mensis, ut et Sanctorum acta, quae ad matutinum leguntur. Auxit id Basilius Macedo Imperator et picturis undique, martyria variorum SS. exprimentibus, ornavit. Vide Macros Fratres in Hierolexico. De illo sic Suicerus: Menologia apud Graecos non alia sunt, quam quae Latinis Martyrologia vel Kalendaria. Nec aliud in illis habetur, nisi vel Sanctorum vitae quolibet die per totum annum summatim expositae, vel quorum vitae non habentur, commemoratio, nullaque ibi aut officii ordinandi, aut recitandi series continetur. Hoc Menologium--pro opportunitate temporis variam quoque faciem innuit: aliud quippe est, quod Latine tantum ex versione Cardin. Sirleti Canisius in antiqq. Lection. repraesentavit: aliud quod separatim hinc inde manuscriptum adhuc in Bibliothecis et Barberina potissimum, quod et antiquissimum est, asservatur: quae nec per omnia sibi invicem respondent: aliud quod in Menaeis Graecorum insertum est: aliud, quod post divinas Horas, Euangelium, Apostolum aliosque libros legitur. Menologium ex Menaeis Gracorum erutum et in linguam Graecorum vernaculam versum, a Maximo Margunio, Cytherorum Episcopo, edidit Antonius Pinellus Venetiis anno 1529. in quarto, ex Lcone Allatio Dissertat. de Libris Eccles. Graecorum.

MENON [1] bis mille Thessalorum Equitum dux, insignem de Macedonibus victoriam retulit, in quo praelio et Leonatus cecidit, Olymp. 114. an. 2. Diod. Sic l. 18.

MENON [2] Larissaeus, Thessalorum in expeditione Cyri contra Fratrem, Dux, solus ab Artaxerxe, ceteris cum Clearcho interfectis, in columis dimissus, quod putaretur commilitones Graecos prodere cogitasse [orig: cogitÔsse]. Vide Polyaen. l. 7. c. 18.

MENON [3] Sophista arrogantissimus, Socratis aetate. Plutarch. peri\ *polufili/as2.

MENONIANUM vulgo Menoniano, crypta celebris Hetruriae, in agro Viterbiensi. de qua vide supra Cryptae.

MENOPHILUS [1] Vir Consularis, memoratus Iul. Capitolino in Maximinis, c. 21. Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis, portas clausit: nec propugnatio defuit, Menophilo et Crispino Consularibus Viris auctoribus. Et in Maximo ac Balbino c. 12. Siquidem Maximinus, ab oppidanis Aquileiensibus et paticis, qui illic erant militibus, ac Crispino et Menophilo Consularibus, qui a Senatu missi fuerant victus est. Quo utroque in loco, Menophilius legi iubet Salmas. ex Palatina et veteri editione. Meminit quoque M. Aur. Menophili, vetus Inscr. Polae superstes.

IMP. CAESARI L. SEPTIMIO

SEVERO PIO PERTINACI AUG.

PONT. MAX. TRIB. POT. VI.

IMP. XI. COS. II. P. P. M. AUREL.

MENOPHILUS ORNATUS IV

DIGIO EIUS EQUO PUBLICO

SACERDOS TUSCULANUS

AEDIL. POLAE CUM MENO

PHILO PATRE LIB. AUGG. N.

N. EX PROCURAT. INDUL.

GENTISSIMO

L. D. D. D.

Item Menophili Strategi, seu Praefecti urbis Thyatirae, Inscr. Graeca sepulchralis arcae, quam Fabius Zosimus, ibidem in loco Urbi vicino, Sambathaeo dicto, sibi coniugique Aureliae Pontianae, exstruxit, Proconsule Asiae Minoris Catilio [orig: Catili˘] Severo [orig: Sever˘], qui Consul sub Hadriano fuit A. C. 120. ut videre est, apud Iac. Sponium Itiner. Graeciae Part. 3. p. 68. et 123.

MENOPHILUS [2] Eunuchus, cui Mithridates a Pompeio victus filiam servandam dedit in arce quadam, quam cum Manlius Priscus obsedisset, defensoresque deditionem parantes Menophilus sensisset, veritus ne parentis opprobrio puella nubilis captiva superesset, interfecta [orig: interfectÔ] illa [orig: illÔ], mox gladium in viscera suacompegit. Amm. Marcellin. l. 16. c. 7

MENOPHIS Rex Aegypti, ante Urb. Cond. 662. Vide Amenophis.

MENOSCA oppidulum Hispaniae Tarracon. in Vardulis, Orio, ad ostium fluv. Magradae, in Guipuscoa; in ora maris Cantabrici Baudr.

MENOSGADA German. oppid. Ptol. Eger teste Appiano [orig: Appian˘], seu Egra, Bohemis Heb, in Bohemiae confinio Urbs Armalausiorum, Baudr. in Bohemia, ad amnem Egram, in ipso limite Eranconiae. Cum arce munita, pluries tamen expugnata [orig: expugnatÔ], ultimo [orig: ultim˘] bello Germanico [orig: Germanic˘] 4. milliar. Germanic. a Locta in Occasum. 9. ab Amberga in Borcam. 13. a Pilsna in Circium.

MENOTYRANNUS Graece *mhnotu/rannos2, cognominatus Attis, Cybeles delicium (quem eundem cum Sole esse credebant) hoc est, Rex Mensium et anni Moderator. Inscriptiones haud pridem in Urbe effossae:

M. D. M. I.

ET ATTIDI SANCTO

MENOTYRANNO

Q. CLODIUS FLAVIANUS

V. CL. PONT. MAIOR

XV. VIR. S. F. SEPTEM

VIR. EPULONUM.

TAUROBOLIO. CRIOBO

LIOQ. PERCEPTO.

MATRI DEUM MAGNAE

IDAEAE SUMMAE. PA

RENTI. HERMAE. ET ATTIDI

MENOTYRANNO. INVICTO

CLODIUS. HERMOGENIANUS

CAESARIUS V. C. etc.



page 132, image: s0132a

Hinc corrigenda vetus Inscr. quae inter Gruterianas vulgata est, M. D. M. IDAEAE ET ATTIDI MINOTAURO FOBI LISS. pro ATTIDI MENOTYRANNO, vel MINOTYRAN. NO. Et paulo post, TAUROBOLINUS M. D. M. ID. ET. ATTIDIS. MINOTURANI, pro MINOTYRANNI. Attidem vero pro Sole habitum, docet Macrobius Saturn. l. 1. c. 21. Solem vero sub nomine Attinis ornant fistula [orig: fistulÔ] et virga [orig: virgÔ]. (de Phrygibus loquitur) Fistula ordinem spiritus inaequalis ostendit: quia venti, in quibus nulla aequalitas est proprium sumunt de Sole substantiam. Virga potestatem Solis asserit, qui cuncta moderatur. Unde liquet, quare Menotyrannus invictus dicatur Attis. Vetus Inscr. Graeca.

*)/attei q' u(yi/stw| de\ sunie/nti to\ pa=n,
*tw=| pa=sin kairoi=s2 qemerw/tera pa/nta fu/onti
Attini celsissimo et omniscio.
Qui cunctis temporibus quaevis producit, etc.

Salmas. Not. ad Ael. Lumprid. in Vita Heliogabali. c. 7.

MENRADUS insignis Eremita, diu multumque in Eremo Helvetiorum versatus, taudem a latronibus circumventus, et trucidatus est.

MENS [1] Romae pro Dea culta olim. Cicero de Legg. Olla, propter quae datur homini ascensus, in caelum, Mentem Virtutem, Pietatem, Fidem, earumque laudum delubra sunto. Ibidem, Bene vero, quod Mens, Pietas, Virtus, Fides, consecratur manu: quarum omnium Romae dedicata templa sunt. Ide l. 2. de N. D. testatur, Mentem in Capitolio dedicatam esse, a M. Aemylio Scauro. Matrem ex Iove Musarum Minervaeque facit Arnobius l. 3. adv. Gent. Et haec tenuia erant in illa Rep. Sapientiae initia, intra quae aliquot saeculis substitit: donec Punico bello [orig: bell˘] secundo [orig: secund˘], cum Humanioribus literis, Philosophia etiam ipsa, quae a Graecis iam diu ante expolita fuerat, apud Romanos emersit. Quo spectant versus Servii de Romanis, a Gellio laudati l. 17. c. 21.

Punico [orig: Punic˘] bello [orig: bell˘] secundo [orig: secund˘] Musa pennato [orig: pennat˘] gradu
Intulit se bellicosam in Romuli gentem feram.

Vide Georg. Hornium Histor. Philosoph. l. 4. c. 3. p. 236. Sed et quorumcumque hominum egregiorum Mentes post vitam secundum virtutem actam, ab ea eiusque meritis, in siderum, qui antiquissimi Gentilium Dii fuere [orig: fuŕre], numerum, recipi, cecinerunt Poetae et persuasere [orig: persuasŕre] Philosophi: Unde Clio apud Statium Theb. l. 10. v. 636.

------ dans clara meanti
Astra locum, quoque ipsa (Virtus) polis adfixerat ignet.

Et paulo post, suum Iuvenem ipsa his adhortatur, v. 664.

Linque humiles pugnas, non haec tibi debita Virtus:
Astra vocant, Caeloque animam (plus concipe) mittes.

Et Martianus Capella, de Philosophia Magistra [orig: MagistrÔ] virtutis,

Quaeque Platonis Pythagoraeque
Esse dedisti sidera mentes etc.

Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. et Adversar. l. 24. c. 6. nec non supra, in voce Anima, item Intellectus.

MENS [2] o( *nou=s2, Aristoteles Platoni dictus. Vide Aristoteles. Item fluv. Pamphyliae, vide supra Cescus.

MENSA vide MENSAE. Has Sacras fecerunt Gentiles Salinorum appositu, et simulacris Deorum, ut ait Arnobius adv. Gentes l. 2. qew=n videl. e)pitrapezi/wn, seu sigillorum epitrapeziorum, uti ad Festum observat Scaliger voce Mensae; quae velut Genii et Tutelae earum habebantur, uti Herculem Vindicis Epitrapezium Stat. vocat Sylv. l. 4. Videquoque I. Lipsium Saturnal. Sermon. l. 1. c. 2. et supra aliquid voce Euphrades. Lindenbrogius talem antiquae manus Deum apud Fr. Pithoeum vidit, teste G. Elmenhorst. ad Arnobium d. l. Hinc Mensae Sacra saepius. Seneca de Ira l. 1. c. 2. Alium inter sacra Mensae ira percussit. Grande nefas. Origenes contra Celsum l. 2. *kai\ o)neidi/zwn ge o( *pa/rios2 gambupoio\s2 to\n *luka/mbhn meta\ a(/las2 kai\ tra/pezan sunqh/kas2 a)qeth/santa, fhsi\ pro\s2 au)to\n, o(/rkon d' e)nosfi/sqhs2 me/gan, a(/las2 te kai\ tra/tezan.

MENSA Aurea cum sactis panibus, in Sanctuario veteri, ad Septentrionem aequali spatio posita memoratur Exod. c. 25. v. 23. Facta erat ex cedro, ac auro obducta, latitudine unius, altitudine unius ac dimidii, longitudine duorum cubitorum. Instrata veste hyacinthina [orig: hyacinthinÔ], impositaeque ei erant duodecim lances, accipiendis panibus, totidemque acerrae, quae thare implebantur, et scopulae, vasis illis emundandis, Exod. c. 25. v. 29. et Numer. c. 4. v. 7. Collocabantur autem panes duplici ordine: utrinque seni, qui sibi mutuo incumbebant, interpositis calamis, ut Iudaei volunt, ne vitium contraherent: Appellabanturque Panes facierum et Mensa facierum, Numer. c. 4. v. 7. quod Septuaginta, et ex illis S. Paulus a)/rtous2 proqe/sews2 reddunt, 2. Chron. c. 4. v. 19. et Hebr. c. 9. v. 2. Singulis porro Sabbatis Mensam hanc adornari et denuo instrui oportebat: tumque panes illi Sacerdotibus cedebant, Levit. c. 24. v. 9. tus autem iis impositum adolebatur, Levit. c. 24. v. 7, 8. etc. Gerebat autem Mensa Haec Aurea, panes istos (Christum figurantes) fustinens. Verbi ac Sacramentorum vicem, uti pluribus docet Franc. Burmannus Synopsi theol. Christ. Part. I. l. 4. c. 14. ž. 11. et 12. In Templo Salomonico pro una, denas fuisse Mensas huiusmodi aureas, legimus in 1. Regum, c. 7. v. 27. etc. Vide infra in voce Templum.

MENSA Canonica apud Gregorium Turonens. de Vitis Patrum. c. 9. Ut nec ad convivium Mensae Canonicae, cum reliquis accederet Clericis: et Histor. l. 10. c. 31. de Baudino Episcopo Turonensi. Hic instituit Mensam Canonicorum: dicitur, ad quam una convivabantur Ecclesiarum Clerci. Mensa Ecclesiae, Gregorio M. l. 3. Ep. 37. Unde postea Mensu dictum, quidquid ex bonis alicuius est, bona ipsa, patrimonium, dommicum, denique quidquid ad mensam instruendam i. e., ad vescendum, seu ad vitae commoda, necessarium est aut conducit, Gallis vulgo Mense. Quo [orig: Qu˘] sensu Mensa Episcopalis, Patriarchalis, Regalis occurrunt


image: s0132b

passim, apud Auctores, laudatos Car. du Fresne in Glossario.

MENSA Cypriani locus fuit Carthagine, ubi is martyrium consummavit, in cuius memoriam mensa ibi post modum erecta est: non, quia ibi est unquam Cyprianus epulatus, sed quia est ibi immolatus, Augustin. Serm. 113. de Diversis. Exstant eiusdem Augustini Sermones nonnulli, ad hanc Mensam habiti. Vide Car. du Fresne in Glossar. Certe in sepulchris Mensas positas iam olim, quod ad ea res divinae fierent sacro [orig: sacr˘] parentali, observat ad Festum Scaliger. Hinc in Inscr. Sepulchralibus non semel, occurrunt ista, Mensam contra votum posuit, 850. 6. 1049. 9. Et in Marmore reperto A. C. 1223. in Area SS. Martyrum Faustini et Iovitae, Brixiae in Italia, apud Ascanium Martinengum, in horum Vitis: Faustino et Iovitae Murtyribus Victor Maurus ex voto posuit mensam civibus suis, etc.

MENSA Domini apud Apostolum l. Cor. c. 10. v. 21. ou) du/nasqe trape/zhs2 *kuri/ou mete/xein kai\ trape/zhs2 daimoni/wn, Non potestis Domini Mensae participes esse et mensae Daemoniorum: Est ipsa Eucharistia, quam exemplo Pauli Patres ita saepe nominant, Optatus l. 5. Augustin. de Peccator. mer. etc. contra Pelagium l. 1. c. 24. Leo I. de Ieiunio septimi mensis Serm. 6. Graeci quoque, sed cum diversis epithetis: Illis enim ea, *tra/peza e)poura/nios2, Mensa caelestis, in Liturg. quae Iacobi nomen praefert, *tra/peza i(era\, Mensa sacra, apud Chrysostomum Homil. 2. in ad. 1. Corinth. c. 10. v. 1. *mestikh\ tra/peza, Mystica Mensa, apud eund. Tom. 5. Savil. p. 367. et Theodoretum de Provid. 5. Serm. 10. *tra/peza frikw/dhs2, Mensa terribilis, apud eundem Chrysostomum alibi; *logikh\ tra/peza, Rationalis Mensa, apud Theodoretum iterum Serm. 6. pneumatikh\ tra/peza, Spiritualis Mensa, passim, etc. Nempeproprie Mensa erat, in qua S. Eucharistia administrabatur; eaque lignea primis saeculis Christianismi. Unde Athanasius dicebat de Arrianis, in Epist. ad Solit. Subsellium, thronum, Mensam ligneam, kai\ ta\ bh=la th=s2 *)ekklhsi/as2, et fores Ecclesiae, et catera quae poterant, foras elata combusserunt. Et Optatus contra Parmenium l. 6. Quis fidelium, inquit, nascit, in peragendis mysteriis ipsa ligna. linteamine coo. pertrit Inter ipsa Sacramenta velamen potuit tangi, non lignum. Eadem vero figurate *qusiasth/rion quoque, seu Altare dicta est. proprie enim dicta Altaria in Christiana Ecclesia locum non habere, patet ex Minucio Felice, apud quem, ad quaest. Cur nullas aras habeant, nulla templa, nulla nota simulacra? Respondet Octavius, Putatis autem nos occultare, quod eolimus, si delubrum et aras non habemus. insignita autem est hoc [orig: h˘c] nomine Mensa Domini, quia in ea Sacrificii Christi fit commemoratio. Quod item ei imponerentur fidelium oblationes, tam pro Sacramentorum usu, quam pauperum subventione, uti legimus apud eundem Optatum loc. cit. Vide Matthaeum inprimis Sutlivium Anglum de Missae Sacrif. l. 3. c. 14. Ut vero undique ad Mensam Dominicam accessus pateret, in medio Templi posita fuit antiquitus. Augustin. de verbo Dominic. sec. Ioann. Tom. 10. Mensa Christi est illa in medio constituta; Quid causae est, o [orig: ˘] Audientes, ut mensam videutis, et ad epulas non accedatis? Ut alia non addam, de quibus prolixe Theologi, Philologique sacri, inter quos eminet Ioh. Casp. Suicerus, quem vide Thesaur. Eccles. in *tra/peza. Hodie Graeci, praeter institutum Domini, in celebratione S. Eucharistiae duas Mensas adhibent: unam vocant *pro/qesin, quasi dicas, Mensam propositionis, in qua reponuntur panis et vinum ante consecrationem, ipsis ta\ *dw=ra dicta: quibus in priore Mensa positis tribuunt venerationem. Dein transferuntur, quae fuerunt ibi apposita in alteram Mensam, ubi fit consecratio, et post consecrationem adoratio lwtrei/as2; quam Mensam vocant et Altare et a(/gion *bh=ma, uti habet Casaubonus Exercit. 16. num. 36. Vide quoque supra in voce Antimensium, ut et hic [orig: hţc] passim, ubi de Mensa Aurea, Mensa Sacra. etc. it voce Paratrapezii.

MENSA Facierum vide supra Mensa Aurea.

MENSA Frigida seu Mensae Frigidae vide supra ubi de Frigidis.

MENSA Hospitalis vide infra Peregrinus, it. Xenia.

MENSA Nucina vide infra.

MENSA Numeraria vide paulo post Mensa pulvere respersa.

MENSA Pomorum vide supra Cenae, et infra Mensae secundae.

MENSA Marmorea in qua antiqui mittebant calices, ut habetur in Gloss. veterib. Mss. Corbeiensibus, vide supra Abacus.

MENSA Pulvere respersa in quo numerorum notas olim Arithmetici delineabant, vide supra Abacista, it. Abacus.

MENSA Rotunda Veteribus in usu fuit, ne quem sibi praelatum in carmine quisquam conquereretur, vide ubi de Conviviis, item Scoliis. Hinc et Tibiae convivales pusillae quidem crant, sed pares et aequales: *dai\s2 e)i/+sh Homero dicta est, a partiendo, uti annotat Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 1. c. 20. De Mensa rotunda, apud Vereres Britones, vide infra, ubi de Tabula rotunda. Imo omnes Mensae aliquando rotundae, apud Romanos praecipue, cum Veteres quadratis essent usi, quae etiam postmodum in Castris diu mansere, Varro de L. L. l. 4. Vide quoque supra Abacus. Hinc teretes eas vocat Stat. Theb. l. 1. v. 517.

-------- pars ostro teretes auroque sonantes
Emunire toros, altosque inferre tapetus.
Pars teretes laevare manu ac disponere mensas.

Atque propterea eversu faciles erant, Petronius Satyr. Sic me loquentem obiurgavit Gyton mitissimus puer et negavit recte facere. quod seniori convitiarer, simulque oblitus officii, Mensam, quam humanitate posuissem, contumelia tollerem. Et idem Stat. Theb. l. 5. v. 263.

------ vix primus ab ira
Pallor. et impuisis surgunt ad praelia mensis.

E quo priore loco colligimus insuper, ablatiles fuisseveter. Mensas, quae videl. convivio parato poni, dein iterum anferri con


image: s0133a

sueverint. Id quod etiam indigitat, Auctor Cylicae Thebaidos, apud Athenaeum l. 11. c. 3.

*au)ta\r o( *diogenh\s2 h(/rws2, canqo\s2 polunei/khs2,
*prw=ta me/n *oi)dipo/di kalh\n pare/qhke tra/pezan
*ar)gure/hn, *ka/dmoio dai/+fronos2 au)/tar e)/peita
*xru/seon e)/mplhsen kalo\n de/pas2 h(de/os2 oi)/nou.

et Postidonius ibidem. Et quidem ponere ac auferre mensam, eius erat, qui hospitio [orig: hospiti˘] suo hospites exciperet, etc. Vide de Heroicis priscorum Mensis, Athenaeum hunc. Plutarchum, Plin. l. 13. c. 15. Alios; ex recentioribus, Ianum Douzam Patrem Explanation. Plautin. l. 4. c. 12. Guil. Stuckium Antiqq. Convivial: l. 2. c. 17. Petr. Ciacconium aut Fulvium Urfinum de Triclinio. Iul. Caesar. Bulengerum de Imperatore l. 2. c. 38. Alios.

MENSA Sacra Eucharistia est, cui nomen hoc a loco, in quo a CHRISTO instituta, est inditum, e)poura/nios2 tra/peza, in Iacobi Liturgia, i(era\, mustikh\, frikw/dhs2 tra/peza Chrysostomo: tou= *swth=ros2 tra/peza, Palladio in Vita Chrysostomi, ubi de modo iurandi, kata\ th=s2 tou= *swth=ros2 trape/zhs2, etc. Vide supra. Cuiusmodi Mensa, ubi S. Cena administrata, in Aede S. Sophiae Constantinopoli, Cedreno ita describitur: Tunc fecit et Sacram mensam, opus inimitabile: Ex auro enim et argento et lapide omnis generis et ligno et metallo et aliis speciebus, quascumque fert terra et mare et universus orbis; Cum ex omnibus collegisset, quae quidem optima sunt et pretiosissimae, largius, quae vero minoris pretii parcius; fusilibus fusis arida in haec iniecit: Atque ita eam in typum infusam perfecit: o(/qen kai\ poiki/lh fainome/nh qa/mbos2 pare/sxe toi=s2 e)p' au)th\n a)teni/zousi. Unde tam varia apparuit. ut intuentes in stuporem coniceret. Quem cinnum *kalkoli/banon appellavit Suidas, *kalkoli/banon, ei)=dos2 h)le/ktrou timiw/teron xrusou=. e)/sti de\ to\ h)/lektron o(lo/tupon (i. e., panto/tupon' xrusi/on memigme/non u(e/lw| kai\ liqei/a|. *(opoi/as2 e)sti\ sunqe/sews2 kai\ h( a(gi/a tra/peza th=s2 mega/lhs2 e)kklhsi/as2, Chalcolibanum, electri genus auro pretiosius. Est autem electrum ex alienis conflatum, vitro et gemmis mixtum, cuius compositionis est sacra Mensa magnae Ecclesiae. Vide in voce *)/hlektron quoque. Nempe Iustinianus, ut omnium, quae a Christo large acceperat, bonorum gratum se exhiberet, Mensam hanc, quam illi obrulit, ita coagmentavit, ut nihil esset in rerum natura pretii aliquantivis, quod in ea non elucesceret. Proinde circa eam haec legebatur Inscr. *ta\ sa\ e)k tw=n sw=n toi prosfe/romen oi( dou=loi/ sou, *xriste\, *iou\stiniano\s2 kai\ *qeodw/ra, a(/ eu)menw=s2 pro/sdecai *ui(e\ kai\ *lo/ge tou= *qeou=, Tua ex his tibi offerimus servi tui, Christe, Iustinianus et Theodora, quae benevole accipe. Fili et Verbum Dei, etc. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 16. Vide quoque Car. du Fresne in Descript. Aedis Sophianae.

MENSA Scenica vide supra Comoedia.

MENSA Sortibus destinata in plerisque Antiquorum templis, ubi oracula edebantur et oi( klh=roi, i. e. sortes vigebant, in promptu erat, ut infra dicemus ubi de Sortibus, vide quoque voce Tripus.

MENSA Trapezitarum seu Argentaria memoratur l. 19. ff. 1. de Institor. Dominus, qui servum institorem apud Mensam pecusniis accipiendis habuit, post libertatem quoque datam, idem per Libertum negotium exercuit. Notum enim, maiorem fere pecuniae numeratae partem habuisse Veteres in mensa vel depositam, pro occasione usuros et per partes erogaturos, vel ita traditam, ut alii foenori collocaretur aut ipsi Mensarii foeneratam haberent, qua [orig: quÔ] suo [orig: su˘] arbitrio [orig: arbitri˘] uterentur, spem lucri sectantes. De qua illud accipiendum est apud Aur. Victorem: Cuius Procuratores cum provincias calumniis agitarent, adeo ut unus ex iis diceretur locupletissimum quemque ita convenire, quae habes ad Mensam? alter, unde habes? tertius pone quod habes? Non enim cepit Andr. Schottus, duae voces, inquiens, ad Mensam, non huc pertinent: relegandae igitur. Profecto huc pertinent, ut quae maxime, et relegan. di potius illi codices, qui omittunt. Erat enim locupletissimi cuiusque habere pecuniam ad Mensam. l. 47. ff. I. de Pactis: Ex ratione Mensae, quam mecum habuisti in hunc diem, ex contractibus plurimis, remanserunt apud me apud Mensammeam CCCLXXXVI. et usurae quae competierint. Et l. 20. de Institor. Habes penes mensam Patroni mei denarios mille. Saltem recordatus esset verbum Domini *kai\ dia/ ti ou)k e)/dwkas2 to\ a)rgurio/n mou e)pi\ to\n tra/pezan; Quare non: dedisti pecuniam meam ad mensam? De Mensa eadem surrexit infeliciter homo doctissimus, in Appuleii Apolog. qua [orig: quÔ] narratur, Catonem scriptum reliquisse, Cum in Hispaniam proficisceretur, tres servos solos ex urbe duxisse, quum iam ad villam publicam venerat, parum visum, qui uteretur: iussisse duos pueros in foro de Mensa emi. Eos quinque in Hispaniam duxisse. De Mensa, inquit, quaerimus, quid sit, unde mancipia a mangonibus vendebantur? an catasta, in qua cretatis pedibus servi venibant? an in mensa subhastatio? an lapis, in quo praeco stabat, et praeconium faciebat? Schottus. Imo Mensa argentarii, ad quam homo locuples Cato haud dubie grandem pecuniam depositam vel foeneratam habebat: de huius scriptura mangonibus solvit: de hac rescripit argentum, quo [orig: qu˘] servuli sunt empti. Sic enim mavult Gronovius, quam cum Scipione Gentili, pecunia [orig: pecuniÔ] mutuo [orig: mutu˘] sumpta [orig: sumptÔ] apud Argentarios: quod credibile non sit, tam diligentem Patrem familias [orig: familiÔs]. et in parte bene lauta vel nihil habuisse ad Mensam, vel ob tantillum sumptum aes alienum fecisse. Aus. Popma. ad Caton. in Foro mensas publicas fuisse ait, a quibus non modo [orig: mod˘] pecuniae numeratio, sed etiam rerum privatarum venditio fieret. Quae autem res illae? aut quae venditio? Imo, emere de Mensa, non est comparare, quod Mensa vendit, sed emere pecunia [orig: pecuniÔ] de Mensa perscripta [orig: perscriptÔ]. Sane Argentarii praeerant auctionibus: Sed hae nihil ad hunc loquendi modum. Abutitur etiam in hanc rem verbis Appuleii Met. l. 8. Erat quidam iuvenis satis corpulentus, ceraula doctissimus, collaticia [orig: collaticiÔ] stipe, de Mensa paratus. Ubi titubavit etiam eruditus Elmenhorstius, recte, scribens, a Scickerado observatum, Puerum de mensa dici. pai=da trapezopoio\n, seu th=s2 pa/shs2


page 133, image: s0133b

peri\ ta\ sumpo/sia paraskeuh=s2 e)pimelou/menon. Non enim puer vel Iuvenis de Mensa vocatur ille, sed iuvenis ille dicitur paratus de Mensa. Imitatio Catonis est: subest tamen sive catachresis quaedam, sive translatio. Nam proprie loquendo diversa sunt, nec de eodem dicuntur, Collaticia [orig: CollaticiÔ] stirpe parari, et de Mensa parari. Sed quoniam ad Mensam Veteres pecuniam, habere solebant, Mensam appellat Appuleius pecuniam communem societatis, sive fisicos communes, quo [orig: qu˘], quid quisque mendicando corrasisset, in medium dabant. Et vero Mensa seu communis pecunia, tota constabat ex collaticia stipe, seu quas illis homines religiosi aliis alii, seu quas ipsi aeruscarores ab obviis exoratas eodem contulerant. Ita quod de communi pecunia mendicae istius societatis emebatur et de collaticia stipe est, de illorum quasi Mensa parabatur. Neque Mensa vendidit Iuvenem, ut volebat Ausonius, sed praebuit argentum, quo emptus est. Huiusmodi autem Trapezitarum seu argentariae Mensae exercitatores, Negotiatores dicebantur: quos a [orig: Ô] Mercatoribus separat Cicero pro Plancio, Negotiatoribus comis, Mercatoribus blandus. Proprie enim Negotiatio et de Mensa et Mensa scu Mensariis et de domo soenerantium: nec aut res ipsa per se inhonesta, aut hoc ei, quasi nimis honestum, parum aptum vocabulum. Sed de his infra: plura hanc in rem suppeditabit Ioh. Fred. Gronov. Observ. l. 4. c. 24. Infra voce Samaria; in Edicto Iustiniani peri\ a)rguroprattikw=n sunallagma/twn, Samaritas th=s2 trape/zhs2 u(pografei=s2, Mensa ministros dici, quod Negotiantibus id hominum genus operum praestaret, videbimus.

a MENSA separari in Ecclesia Romana excommunicationis poenaeque species quaedam est, apud Clericos et Monachos, qua [orig: quÔ] qui afficiebatur, a)peulogi/as2 vocabatur, quod Abbatis benedictione in mensa privaretur, vide Regulam Benedicti c. 31. Ebonem Remensem Archiepisc. etc. Sed et scribunt Saxo Gramm. l. 10. et Sveno in LL. Castrensibus c. 5. statuisse Kanutum Magnum Daniae Regem, ut Curiales in capessendo mensae discubitu, ordine, quo [orig: qu˘] quisque Militaris muneris advocationem sortitus fuerat, uteretur, locoque [orig: loc˘que] antecelleret, qui prior obsequio foret. Unde, si quis delictum commisisset, non alia ei imponebatur poena, quam ut a consueto loco ad inferiorem transferretur, atque adeo tot gradibus discubitu indignior fieret, quot vicibus sodalem offendisset. Quod si quarto se quis eodem reatus [orig: reatűs] genere [orig: genŕre] machulasset [orig: machulÔsset], discreto [orig: discret˘] a Milite loco [orig: loc˘], mensae alienus fiebat, cum commilitonum nemine catino [orig: catin˘] aut calice communicare ausus; neque enim ter veniam experto ulterius ignoscendum putabat: lta Grammaticus. Sveno vero, istiusmodi hominem contumacem. extremum omnium locari, suo catino [orig: catin˘] poculoque [orig: pocul˘que] contentum, coeteros vero, ossa in eum pro arbitrio suo iactare consuevisse, ait. Vide Car. du Fresne Glossar. et supra passim, inprimis in vocibus, Arma plena et Baccalarii; item ubi de ritu Mantile scindendi, et hic [orig: hţc] infra in voce Mensale. Imperatoriae certe Mensae communicatio maximus honor habitus, uti docet Sueton. Calig. c. 39. Compererat provinclalem locupletem ducenta HS. numerasse [orig: numerÔsse] vocatoribus, ut per fallaciam convivio interponeretur. Nec tulerat moleste tam magno [orig: magn˘] aestimari honorem cenae suae. Hinc postero [orig: poster˘] die sedenti in auctione misit, qui nescio quid frivoli ducentis milibus traderet, diceretque, cenaturum apud Caesarem vocatu ipsius. Et locus Ammiani, e l. 13. Casanbono ibidem citatus. Hinc ipsius Iovis epulis Domitiani vocationem se praelaturum, gannit Martial. l. 9. Epigr. 93. in cuius tamen convivio nullam iucunditatem fuisse, facile persuaserit nobis Iuvenalis, magnum pallorem agnoscens, in omnibus eius amicis, quique tum ad epulas eius vocabantur, Sat. 4. v. 27.

------ -------- vocantur
Ergo in consilium proceres quos oder at ille,
In quorum facie misera magnaeque sedebat
Pallor amicitiae ------ --------

Ita festinare coacti et attoniti ad opulas venisse dicuntur, ab eodem invitati v. 144.

------ Proceres, quos Albanam Dux magnux in arcem
Traxerat ut tonitos et festinare conctos.

Sincera magis in Mensa Davidis voluptas, cui assidere beneficii peculiaris loco Mephibosetho, et postmodum Barsillai, datum est oblatumque; Imo Mensae hinc imagine adumbrata Aeternae Vitae gaudia, uti in Sacris legimus, etc. Vide quae non parca [orig: parcÔ] manu adnotavit Ioh. Savaro ad Sidonium l. 1. Ep. 11. et I. C. Bulengerus Commentar. de Imperatore p. 508. et 509. laudati Casp. Barthio Animadversion. Part. I. p. 361. ut et hic [orig: hţc] passim, inprimis in vocibus, Amici, Hospes, etc. nec non, ubi de Accumbendi ritu, Epulis, Maculis mensarum, Monopaliis voce Palaea, it. Parochus, Pellis, Spongia, Sternutatio.

MENSAE Praepositus vide infra Praepositi.

De MENSAE Scriptura solvere cui opponebatur de Arca solvere quid fuerit, vide supra, Mensa Trapezitarum.

MENSAE ex ulvis olim palustribus, ut et lecticae, adeoque etiam lecti ipsi, fiebant: iuxta Val. Flacc. l. 1. Argon. v. 137.

------ Viridique torus de fronde, dapesque.

Postea ex acere conficiebantur, Plin. l. 13. c. 15. Hinc Martialis l. 14. epigr. 90.

Non sum crispa, nec silva Maurae,
Sed norunt lautas et mea ligna dapes.

Lapsis deinde moribus et invalescente apud Romanos luxuria [orig: luxuriÔ], post victam inprimis a Cn. Manlio Asiam, lecti, abaci, monopodia, mensae, triclinia primum aerata, deinde et argentea, mox etiam laminis aureis induci coeperunt. Sed et citreae mensae in pretio non minori, ac argenteae, vide Plin. l. 13. c. 15. Tertullian. de Pallio c. 5. etc. Citreis eburneae aequiparatae: vel etiam earum fulcra eburnea erant, laminis putaminum testudineorum minutim sectis cooperta, Plin. l. 9. c. 11. Sed et puro


page 134, image: s0134a

ligno secta testudo inserebatur, maxime longe advecta, ut ex utroque velut unum coprus affabre fieret, etc. Fuere [orig: Fuŕre] autem mensae quadratae primum, Plin. l. 33. c. 11. postea rotundae factae funt, Athen. l. 11. c. 13. apud Graecos Romanosque, nisi quod Romanae referebant figuram sigmatis Graeci C. ad cuius cornua honoratiores convivae collocabantur. Vide Sidon. Apollinarem l. 1. ep. 11. Sternebantur Sigmata haec initio pellibus ferarum, dein et byssino [orig: byssin˘] peristromate; atque cum epularum missibus mutabantur, vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. paralip. ad. c. 26.

MENSAE Secundae dicebantur cum apponerentur Bellaria, Graec. pe/mmata seu tragh/mata, quo [orig: qu˘] vocabulo [orig: vocabul˘], omne genus secundae Mensae lignificabatur, puta: Nuces, pyra, poma, ficus, oleae, uvae et alia, de quibus multa habet Macrob. Saturnal. l. 3. c. 18. 19. et 20. ac Varro apud A. Gellium l. 13. c. 11. Hinc Martial. l. 2. Epigr. 80. v. 11.

Mensae munera si voles secundae,
Marcentes tibi porrigentur uvae,
Et nomen pyra quae ferunt Syrorum.

Et Horat. l. 2. Sat. 2.

------ Tum pensilis uva secundas
Ornabat Mensas, et nux cum duplice ficu.

Interim, quia Veteribus ex pomis constabant, quo [orig: qu˘] nomine omnia ta\ th=s2 o)pw/ras2 comprehendebant, hinc Secunda Mensa dicta est Mensa pomorum. Unde Horatio Sat. 3. l. 1. Ab avo usque ad mala: idem est, ac ab initio cenae, ad finem: et Servius in illum versum Virgilii, Aen. l. 1. v. 220.

Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae:

romanorum, inquit, exsequitur morem, quorum duae erant Mensae, una epularum, altera pomorum. Ael. Lamprid. de Alex. Severo c. 37. Pomis, inquit, vehementer indulsit, ita ut Secunda Mensa illi saepius poneretur; unde etiam iocus exstitit, Non Secundam Mensam Alexandrum habere, sed secundum. Vide Anton. Thysium ac Iac. Oiselium Notis in Gellii locum citatum. In his Mensis Veteres poculis indulgebant, et ut ait Horatius l. 2. Sat. 2.

------ Ludus erat, culpa [orig: culpÔ] potare Magistra [orig: MagistrÔ].

Unde A. Gellius l. 19. c. 9. Ubi eduliis finis et poculis mox sermonibusque tempus fuit, i. e. ubi prima Mensa sublata: et Plin. l. 12. c. 1. Arbores postea blandioribus fruge sucis hominem mitigavere. Ex iis recreans membra olei liquor, viresque potus vinl, tot deniqut sapores annui sponte provenientes: Et Mensae (depugnetur licet earum causa [orig: causÔ] cum feris, et pasti naufragorum corporibus pisces expetantur) etiammum tamen secundae, etc. Vide quoque supra Connarus, Epidipnides etc. infra Potandi. Ante missus autem huius mensae coronas et unguenta inferri solita, dicemus ubi de Ungendi ritu. Addam aliquid de Mensa, a Pucrperis, tota [orig: totÔ] prima [orig: primÔ] hebdomade, olim Iunoni proposita, super quam votivus infans Diis oblatus et commendatus, votis, quae suscepta fuerant, vel solutis veladauctis. Cuius ritus meminit Tertullian. l. de Anima, Dum in partu Lucinae et Dianae eiulatur, dum per totam hebdomadem Iunoni Mensa proponitur. Erat autem fere ara, in qua libatum; addebaturque Deae lectus. Vide Thom. Bartholinum de Puerperio Veter.

MENSALE apud Recentiores, mappa, linteum stragulum, quo [orig: qu˘] mensa insternitur. Unde Mensale scindere seu dividere, ignominiae species, qua [orig: quÔ] ii afficiebantur, qui mensa [orig: mensÔ] Principis vel Regis videbantur indignis sic Wilhelmo Comiti de Ostrevant, sedenti ad mensam Francorum Regis, Heraldus quidam scidit et divisit mensale, qua [orig: quÔ] ante ipsum erat, quod proavunculum suum Wilhelmum Hollandiae Comitem a Frisonibus caesum non vindicasset [orig: vindicÔsset], A. C. 1395. apud Ioannem de Leydis l. 31. c. 50. Et eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘] Wilhelmo Comiti Hollandiae, eiusdem Regis Mensae adsidenti, Fecialis laceravit mantile antepositum, quod insignia eius apud Frisios Orientales essent amissa, uti refert Guil. Heda. Unde traditur in Tract. MS. Galliae, de officio Heraldorum, in cumberehis, ut si quem proditionis suspectum in mensa Regis adesse moneantur, Mensale ante hos lacerent, et panem eorum invertant, ne cum Militibus Nobilibusque laudatae fidei mensa communicari videantur, etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. Cui simile quid legimus de pagi Marche-Ville, in Lotharingia, prope Nanceium, ad montium radices, incolis; quibus, quod perfidia aliquando in Ducem suum (quem Friderioum II. Historiae appellant) notati essent, eam ob causam, quotiescumque cum reliquis Principis sui domesticis epulari contingit, panem inversum apponi consuevisse, refert Merula Cosmogr. Part. 2. l. 3. p. 478. Sed et Mensale, in Provinciali Ecclesiae Cantuariensis l. 3. tit. 1. p. 127. vestis species est, alias Supertunica dicta, quod referret Mensalis speciem: vel quod in eiusinodi vestibus sedere ad mensam solerent, atque ita pretiosioribus vestibus, quibus hae superinducebantur, parcere, uti habet Lindwodus ad h. 1.

Ad MENSAM orandi ritus apud Iudaeos occurrit in Iuchasin: ubi inter tria praeclara Mosisinventa, vel, ut ipsi appellant; [gap: Hebrew] , recensetur Benedictio cibi, e Deuteron. c. 8. v. 10. quo ex loco Rabbini multa commenti sunt de ritibus in cibo sumendo servandis: inter quos praecipuus hic est, de gratiis Deo agendis, et sunt in eorum Ritualibus formulae, in eum usum. Philo quoque de eo more narrat multa, de Vita Contempl. Nec Paganis prorsus ignotum id institurum fuit. In Platonis certe Symposio, statim ut Socrates accubuit, convivae libariones faciunt et a)/dousi to\n qeo\n, hymnum Deo canunt. Narratque Athenaetis l. 4. Naucratitis morem fuisse, quoties conveniebant, ad festi cuiusdam sollennis epulas, postquam in tricliniis discubuissent. e)pani/stasqai ei)s2 go/nata, tou= *ie(rokh/rukos2 ta\s2 patri/ous2 eu)xa\s2 katale/gontos2, in genua se componere, Sacerdote patrias preces recitante. Quo etiam spectat mos vetus libationum ad Mensam. idem Romanis in usu fuisse, docet Brissonius de Formul. l. 1. p. 40. in eam rem laudans Livium, istudque Ovidii Amorum l. 1. Eleg. 4.

Tange precor Mensam, tangunt quo [orig: qu˘] more precantes.



image: s0134b

Inprimis memorabile praeceptum est, apud Stobaeum c. 41. Diotogenis Pythagorici, *kalw=s2 de\ kai\ to\ to\n qeo\n e)n a)rxa=| tw=| dei/pnw| kai\ tw=| a)ri/stw| e)pikalei=sqai. ou)x w(s2 de/omeno/n tinos2 tw=n toiou/twn. a)ll' ei)s2 to\ mnhsqe/nta katakosmhqh=nai t(a\n yuxa/n, Bene fit etiam, ut Deus initio [orig: initi˘] et cenae et prandii invocetur: non quia tale quid Numini sit opus; sed ut quisque Dei recordans animo [orig: anim˘] sit composito [orig: composit˘]. Quod paganus homo cum scribat, monstro simile est, reperiri inter Christianos, qui secus faciant. Nam de sua aetate Chrysostomus testatur, fuissenonnullos, qui neque initio [orig: initi˘], neque in fine cenae, Deum laudarent, Homil. in Matthaeum 56. qui utinam nulli essent hodie! Quod vero idem habet de Precibus e)pitrapezi/ois2, h. e. quae in mensa peragebantur, eadem [orig: eÔdem] Homil. non fuerunt Orientalium communes, ut videtur existimasse [orig: existimÔsse] Vir doctus, sed propriae quorundam Monachorum montes in colentium, etc. Casaubon. Exercit. 16. num. 63. Vide quoque supra Archi Capellanus. Sed et Psalmos ad Mensam a veterib. Christianis decantatos infra videbimus voce Psalmus.

Per MENSAM Manumissio vide in hac voce.

MENSARII Quinqueviri, Triumviri, vide infra.

MENSATA Hispanice Mensada, unius mensis servitium, quo [orig: qu˘] Milites in Aragonia Regi obnoxii erant, quos inde Ricos hombres de la Mefada appellabant, ut Hieron. Blanca observat. Vide infra in voce Rici.

MENSIS ex metior, quasi numerus dierum mensus: vel ex Graeco mh\n, a)po\ th=s2 *mh/nhs2, i. e. Luna, dictus, inter Numina Gentilium, vide supra Menis: proprie spatium illud est, quo [orig: qu˘] Luna Signiferum percurrit, et eodem [orig: e˘dem], unde instituit cursum, revertitur: Cui apud Gaderam in Hispania aram sacram fuisse, meminit Aelian. Hist. var. Originem vocis nonnulli quoque ex Hebr. [gap: Hebrew] vel [gap: Hebrew] i. e. numeravit, vel [gap: Hebrew] i. e. Luna, arcessunt: Namque et Hebraei, ut inferius videbitur, post exitum ex Aegypto, ad Lunae cursum Mensem metiri soliti sunt. Hunc cum Anno antiquitus eundem fuisse, qui proin Annus Lunaris dictus, constat: Unde Iovianus Pontanus Uraniae l. 1. de Luna,

------ ---- Orbibus orbes
Mutat, agens circum, et parvum cowvertitur annum.

Dein bimestris spatio [orig: spati˘] Annus terminatus est, qualem primum instituere [orig: instituŕre] Aegyptii: qui postea in tres Menses, aliquando in quatuor Annum suum secare in ceperunt, Plut. in Numa. Cares et Acarnanes sex Mensium spatio [orig: spati˘] eum clausere [orig: clausŕre], Censorinus de die Natali. c. 19. etc. Atque hi quidem pro summo Numine Lunam habentes, ad eiusdem cursus, Annos suos circumscripsere [orig: circumscripsŕre], reliquis gentibus caelestium siderum Ducem Solem agnoscentibus: sed nec his par semper in Anno Mensium numerus. Romulus decem in Anno Menses posuit, ob rationes Ovidio Fastorum l. 1 et 3. memoratas: quibus postea Numa duos reliquos addidit, eodem [orig: e˘dem] docente Fastorum l. 1. v. 43.

At Numa nec Ianum, nec avitas praeterit umbras,
Mensibus antiquis addidit ille duos.

Quod tamen alii tribuunt Tarquinio Prisco, vide Georg. Merulam in Orat. pro Q. Ligario. Cumque Principem Mensium fecisset Romulus Martium, in Martis, e quo genitum se credi volebat, honorem: Numa Pomplius, ad naturae ordinem respiciens, cum post Brumam Sol, progrediendi fine facto [orig: fact˘], convertatur et ad nos se reflectens, quasi de novo cursum suum ordiatur, Ianuarium Anni principium esse voluit. Quemadmodum autem Annus Iovi, sic Menses Iunoni consecrabantur, teste Plut. in Problem. Rom. c. 77. in specie Ianuarius, ut supra videre est, voce Consentes: erantque ex ordinatione Romuli distributi in partes tres, Kalendas, Nonas et Idus. Kalendae primi erant cuiusque Mensis dies: reliqui ad Idus Nonae vocabantur, quarum in quibusdam Mensibus quatuor, in quibusdam sex erant, iuxta versum:

Maius sex Nonas October, Iulius et Mars,
Quatuor at reliqui.

Idus vero in quovis Mense octo, dicebantur dies Nonas sequentes: a quibus qui supererant dies, ad Kalendas Mensis proxime insequentis referebantur. Elegans de XII. Romanorum Mensibus carmen Incerti Auctoris in Anthologia l. 1. c. 91 ita habet:

*mh\n u(pa/twn prw=tos2, o( de\ deu/teros2 au)/laka te/mnei,
*(o tri/tos2 *au)soni/wn geneh\n e)pi\ mw=lon e)gei/rei,
*te/tartos2 a)gge/llei r(ododa/ktulon ei)/aros2 w(/rhn:
*ei/mi\ r(o/dwn gene/ths2, kai\ e)gw\ krina\ leuka\ nomi/zw.
*ou(=tos2 a)mallode/ths2, ta\ d' e)ma\ ptera\ *nei=lon e)gei/rei:
*outos2 a)ristafu/lw| pefilhme/nos2 e)/pleto *ba/kxw|.
*teu/xw d' oi)=non e)gw\ melihde/a xa/rma brotoi=si.
*dai=ta fe/rw xarie/ssan e)s2 ou)/noma fwto\s2 e(ka/stou,
*formi/zein deda/hka, kai\ u(pno/wntas2 e)gei/rein.
Mensis Consulum primus (Ian.) secundus (Febr.) sulcum secat:
Tertius (Martius) Ausonium genus ad pugnam excitat.
Quartus (Aprilis) annuntiat roseam veris heram.
Sum rosarum genitor (Mai.) et ego lilia candida porto. (Iun.)
Hic ligat manipulos, (Iul.) et meae alae Nilum exsitant. (Auu(
Hic generoso amicus est Baccho, (Sept.)
Paro vinum ego dulce g audium hominibus. (Octob.)
Convivium fero gratiosum ad nomen hominis cuiusque. (Nov.)
Cithara [orig: CitharÔ] cantare novi, et dormientes excitare, (December.)

Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 4. et seqq. cum Paralipomenis Thom. Dempsteri, et Mensium quemque suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Apud Athenienses, initium Anni olim faciebat Hecatombaeon, Iulio


image: s0135a

nostro respondens: Postea, sub Alexandro M. iussi Annum ordiri die 7. Octobr. Maemacterionem primum habuere [orig: habuŕre] Mensem. Tandem decreto [orig: decret˘] Augusti Caesaris, Anno [orig: Ann˘] Iuliano se conformaturi, Elaphebolionem Martio nostro congruentem primo loco [orig: loc˘] posuere [orig: posuŕre]. Et quidem apud illos Mensis, in tria dexh/mera, seu tres deka/das2 dierum divisus est: quarum prima i(stkme/nou mhno\s2, h. e. ineuntis ac instantis Mensis; altera mesou=ntos2 vel e)pi de/ka, i. e. medii seu supra decem, postrema fqi/nontos2 mhno\s2, h. e. praecipitis vel desinentis, dicebatur. Et quoniam Luna mensem incipiebat et finiebat, hinc primus dies Mensis vocabatur *noumhni/a, i. e. Novilunium; trigesimus vero seu ultimus, e(/nh kai\ ne/a, i. e. vetus et novus. Quod si mensis dierum 30. non esset, nihil tamen vetabat, quo [orig: qu˘] minus ultimum appellarent etiam, e(/nhn: Secundus dein dies post noumhni/an, vocabatur deote/ra i(stame/nou, et sic deinceps usque ad decimum diem; post quem dicebant, prw/th e)pi\ de/ka, seu prw/th mesou=ntos2, deute/ra e)pi\ de/ka, sicque consequenter, usque ad vicesimum, qui dicebatur, ei)ka\s2. Post hunc, ordinem invertebant. et iuxta rationem Lunae sentim deficientis, etiam numerum diminuebant, vocantes diem vigesimum primum, deka/thn fqi/non tos2 mhno\s2, decimum praecipitis Mensis, 22. enna/thn, nonum, et sic usque ad diem 30. qui appellabatur triaka\s2 seu e(/nh kai\ ne/k. Vide Rulandum de Lingua Attic. l. 2. Plura vero de mensibus Graecorum, apud Petavium in Epiph. p. 138. 139. Casaubon. in Athenaeum p. 931. Petitum Chron. Eclog. Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 2. c. 10. etc. Hebraei primum Menses suos Solis desinivere [orig: desinivŕre] cursu, qui proin Menses Solares dicti sunt, quorum quilibet tricenis constabat diebus. Unde praevaluisse dicuntur aquae a 17. die Mensis secundi, Gen c. 7. v. 11. usque ad 17. diem septim: Mensis, Genes. c. 8. v. 4. i. e. per 150, dies, qui efficiunt quinque Menses plenos. Post exitum dein ex Aegypto, Lunae cursu Menses metiri incepere [orig: incepŕre]: qui proin Lunares dicti, modo triginta constabant diebus, et pleni dicebantur, modo viginti solum novem implebant, et appellabantur cavi: Et quia Lunam Sol 11. diebus cursu suo [orig: su˘] excedit, quovis anno [orig: ann˘] secundo aut tertio Mensis decimus tertius inserebatur, quod cum fiebat, duodecimus Anni Mensis dictus est Adar, decimus tertius vero ac ultimus Veadar. Porro ante captivitatem Babylonicam, non aliis nominibus, quam numeralibus Menses, distinxere [orig: distinxŕre], ut dicerent, Primus, secundus, tertius, etc. postea vero illos appellavere [orig: appellavŕre], Nisan, partim Aprili, partim Martio nostro respondentem, Iiar, Sivan, Thamaz, Ab, Elul, Tisri seu Ethanim, Marchesuan seu Bull, Chislen, Tebeth, Chebeth, Adar et Verader. E quibus Tisri initium Anni erat, ante egressum ex Aegypto, quod etiam sequentibus temporibus obtinuit, in negotiis civilibus, Annis Sabbathicis, Annis Iubilaeis etc. Post exodum vero, Nisan primus Mensis constitutus est, quod in Festis maioribus perpetuo observatum. Vide Munsterum Kal. Hebr. Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. etc. Apud Italos et Gallos, Menses integros in duas distinctos ac divisos sectiones esse, ex Scriptoribus et Diplomatis medii aevi, i. e. post annum 1000. colligitur: quarum primae, quam vocabant Mensem intrantem, initium sumebant a primo mensis die; alterius, quam Mensem exeuntem, stantem, adstantem, instantem, restantem appellabant, a decimo sexto [orig: sext˘], diverso [orig: divers˘] tamen utrobique numerandi computandique modo [orig: mod˘]. Nam prior Mensis pars ordine consueto [orig: consuet˘] numerabatur, sumpto [orig: sumpt˘] a primo [orig: prim˘] eiusdem die principio [orig: principi˘], usque ad decimum quintum; quemadmodum Graeci in prima et secunda dierum decade facere consuevere [orig: consuevŕre]: altera autem, sumpto [orig: sumpt˘] ab ultimo Mensis die initio [orig: initi˘], ordine retrogrado [orig: retrograd˘], non a Kalendis et a primo succedentis mensis, ut apud Latinos; ita ut decimus sextus fuerit ultimus secundae partis, sicut apud Graecos, tertiae decadis primus dies dicebatur, decimus deficientis Mensis. Rollandinus, qui vixit A. C, 1265. in Tr. Notularum seu de Arte Notariae, apud Car. du Fresne. in Glossar. Apud Germanos, hodieque nonnullis in locis, tripartitae Graecorum divisionis vestigia superesse, notum. Plura de Mensibus eorumque in metiendis umbris ad horas deprehendendas habita [orig: habitÔ] ratione, ut et aliis huc pertinentibus, vide apud Salmas. ad Solin. passim, p. inprimis 19. 441. 552. 638 etc. ac supra, ubi de compositis ex Graeco *mh/n. In Ecclesia Romana Menses Paschales quinam dictifuerint, vide Bernonem Abb. de Missa c. 6. Quoto [orig: Quot˘] vero mense post obitum Patris natus infans legitimus habeatur, videbimus infra ubi de Posthumis.

MENSORES dicebantur olim Romae, qui advectam navibus annonam in horrea publica intulerunt, quae quam plurima in Urbe fuisse, ex Onuphrio ac Victore, notum. Meminit eorum Lapis antiquus apud Smetium, Inscript. p. 70. Mensores. portuenses. quibus. cum. Caudicariis. diuturnum. certamen. fuit. Vide Thom. Dempster. Paralipomenis in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 7. c. 38 Sed et iisdem Mensores dicebantur, qui Imperatori et comitibus eius ac militibus hospitia praeparabant, ac metabantur, et singulis quibusque domos deputabant manuque propria [orig: propriÔ] adnotabant, postibus item hospitaturi nomen adscribebant, quos adsignandorum hospitiorum Magistros, vulgo Metatores vocabant, (quam vocem infra vide) Galli hodie Hospitiorum Marescallos et Foderarios. Salmas. Not. ad Lamprid. in Alexandro Severo c. 41. Alia notio vocis, ubi de Quinqueviris Mensariis accipitur, de quibus vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Ali a iterum, voce Radius.

MENSURA antiquissima, resdiversas comparans aequansque, Indigentia fuit: in cuius dein locum ex instituto successere [orig: successŕre], Mensurarum varia genera, non tantum apud diversas Gentes, sed etiam in eadem saepe, a se invicem non parum discrepantia. Unde Henricus VII Angliae Rex sapientissimus, quantamcumque operam dederit, ut una et eadem in suo regno ubique mensura obtineret, missis hac [orig: hÔc] fini ad oppida celebriora ratae capacitatis aereis vasculis, quae velut exemplaria Mensurarum essent, impedire tamen neutiquam potuit, quo [orig: qu˘] minus locis non ita multum


page 135, image: s0135b

distantibus permagna hodieque reperiatur Mensurarum diversitas. Sunt autem illae vel Mensurae capacitatis, ut in Scholis loquuntur, quae tum in liquidis tum in aridis, consideratae; putamen ovi pro fundamento habent, ad iustam proportionem observandam: vel Applicationis, quae aliis Intervallorum Mensurae vocantur, quarum fundamentum sunt grana aliquot frumenti iuxta se invicem collocata; vel etiam partes humani corporis, ut inferius videbitur, ubi de celebriorum gentium Mensuris pauca subiciemus. Mensuras vero primus excogitasse [orig: excogitÔsse] Kainus, ut et pondera, dicitur, utpote lucro inhians et avidus habendi: primus in Graeciam intulisse fertur Pythagoras, etc. Romae Mensurae publicae et Pondera in Capitolio, servabantur: sicut testatur antiquae mensurae Inscr. a doctis vulgata in haec verba: IMP. CAESARE. VESPAS. VI. COS. T. CAES. AUG. F. III: I. MENSURAE. EXACTAE. IN. CAPITOLIO. Ad quas proin, tamquam ad Lydium lapidem, privatorum mensurae exigebantur: quod cum difficile esset, multique ex libidine pondera et mensuras sibi componerent, instituit Valen tinianus. per regiones Urbis universas, pondera, ut in l. 27. scribit Amm. Marcellin. Postea moris fuit, ut acceptas ab Imperatore mensuras et pondera servarent vel Papa vel Senatus: qua de re exstat, Iustiniani pragmatica sanctio, cuius c. 18. iubentur dari vel suscipi specics vel pecunia, in illis mensuris, vel ponderibus, quae beatissimo Papae vel amplissimo Senatui nostra pietas in praesenti contradidit. Atque hae sunt, quae dicebantur Capitolinae vel urbanae mensurae aut Italicae: aliis maiores, quarum velgo usus saltem in certis rebus etiam Romae, nedum in provinciis. Symmachus l. 10. ep. 26. Mille sexcentas auri libras decennalibus Imperii tui fastis devotus ordo promisit, urbanis ponderibus conferendas: id est, trutinae largioris examine. At Hieronymus Italicis mensuris opponit castrenses; quae, ut ex illius verbis patet, urbanis erant dimidio [orig: dimidi˘] maiores, Hinc, ait duos xo/as2 Atticos facit: quos non appellare possumus duos sextarios Italicos: ita ut hinc mensura sit Iudaici sextarii, nostrique castrensis: cuius sexta pars facit tertiam partem sextarii Italici. Apud Aristidem Sacrarum 3. *(hmi/na *basilikh\, videtur esse Capitolina sive Urbana Gemina. Ait enim se, cum propter valetudinem vino [orig: vin˘] diu abstinuisset, monitum a Deo suo, ut heminam sive Imperatoriam vini biberet. Erat autem hemina Romana sextarii dimidium, qui consuetus modus erat modicorum potorum. Idem ibidem ostendit, antea cum valeret, solitum se bibere alterum tantum, sive sextarium Romanum; quam ipse mensuram cum cotyla confert, cuius erat tum in Asia usus, ubi illa scribebat. De qua cotyla aut non multum dispari, Chrysostomi verba accepit Casaubon, in ad Ephes. c. 5. *oi)/nou kotu/lh kai\ a)/rtos2 ei(=s2 a)rkei= gaste/ra e)mpth=sai a)nqrw/pou, Cotyla vini et unus panis sufficit hominis ventri replendo, etc. Vide Casaubon, ad Capitolin. in Maximinis, c. 4. et de Mensurae ratione apud Antiquos, fuse disserentem Salmas. ad Solin. p. 688. nec non qui de Ponderibus ac Mensuris accurate scripsere [orig: scripsŕre], Georg. A. gricolam libris 5. quorum primus est de mensuris Romanis, alter de Graecis. Andr. Alciatum, Ioh. Baptistam Villalpandum Comm. in Ezech. l. 3. ubi de Hebraeorum ponderibus, numismatis ac Mensuris agit, Portium, Budaeum, Fuchsium, Glareanum, Gouldmannum Dictionarii sui Appendice, in qua Pondera, Mensuas et monetas Veterum ad ea veducit, quae Anglis sunt in usu. Thom Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 6. c. 9. etc. nec non infra in voce Quadrantal. De more vero in Mensuris numerandis Veterum, aliquid ubi devoce Kyrieles: et de poena false mensurantium infra ubi de Praecipitio.

ROMANAE LIQUIDORUM MENSURAE

Acetabulum, ab aceto, ut Graecorum o)cu/bafon, quod in eiusmodi vasculo acetum ad intinctus poneretur: habet sesquicyathum; uncias autem mensurales duas etc dimidiam. Angl. an ounce three quarters, two charats: tvelve grains and an half Englisch. Amphora, a Graec. a)mforeu\s2, alias Quadrantal, a forma cubica. Cubus enim est e pede Romano et Iovitacratus, qui servabatur in Capitolio; ut Mensurarum typus: Urnas habet duas, Libras vero 80. Capitur pro Metreta, sed plerumque tunc distinctionis causa adicitur, Attica: Notatur sic [gap: unknown sign] Congius sextarios 6. babet, libras mensurales 10. Eius nota est [gap: unknown sign] . Culeus, Amphoras 20. complectitur. Libras mensurales 1600. Maxima mensura liquoris capax. Cyathus, in Sacrificiis Simpulus, ligulas sive cochlearia continet 40. sescunciam: drachmam et scrupulum mensurales. Eius nota C. V. Hemina, a Graec. h(/misu, quartarios 2. continet, uncias mensurales 10. Notatur sic [gap: unknown sign] S. Libra, quam Galenus metrikh\n, i. e. Mensuralem vocat, continet uncias 12. eratque vas in oleo metiendo Romanis usitatum, cornea [orig: corneÔ] constans pellucida [orig: pellucidÔ] materia [orig: materiÔ], et extrinsecus lineis ambientibus in 12. aequales partes divisa. Quibus Mensuris, et earum partibus (quamvis ultra semunciam vix processum) Agricola omnium mensurarum capacitatem aestimat. Quartarius, quia sexctarii pars quarta habet Acetabula duo, Uncias vero mensurales 5. Eius nota est Q. Sextarius, quia sexta pars Congii, Heminas 2. uncias autem mensurales 20. continet. Italicus dicitur respectu Graeci, et Urbicus respectu Castrensis, qui 2. urbicos continet: Sextarius, qui 12 Cyathos capit, in partes easdem cum Libra et Asse dividitur, sed pro semisse Heminam, pro Uncia Cyathum dicunt. Eius nota est [gap: unknown sign] . Urna, Congios 3. Libras vero 40. continet. Eius signum est [gap: unknown sign] s.

ARIDORUM MENSURAE.

Acetabulum, Cyathus, Hemina, Ligula, vide supra. Modius, a modo, continet Sextarios 16. Libras mensurales


page 136, image: s0136a

26. et uncias 8. Angl. 14. pints and 14. ounces English, andsomewhat more than a pint. Eius dimidium est Semodios: Trimodium tres Modios capit. Modiolus Plautinus, quantum continuerit, ignoratur, Modii autem nota est Mo. Sextarius, vide supra. Arida Plinius Libris aestimat, quem videl. 18. c. 7.

INTERVALLORUM MENSURAE.

Actus minimus (Rei enim Rusticae Scriptores utuntur Pede, Passu, Actu, Climate, Versu, Actu quadrato, Iugero) longus pedes 120. Latus 4. continet pedes quadratos 480. Actus quadratus, longus et latus pedes 120. continet quadratos pdes 14400. diciturque etiam Mina. Clima, longum et latum pdes 60. continet pedes quadratos 3600. Cubitum et Cubitus est sesquipes. Digitus, Architecti enim utuntur Digito [orig: Digit˘], Palmo [orig: Palm˘], Pede) latus seu transversus, minima est mensura Vide infra. Gradus, pedes 2. et semissis. Iugerum, longum pedes 240. latum 120. pedes quadratos continet 28800. et in easdem cum Asse partes dividitur. Milliare (Geographi autem Milliari et Passu utuntur) est mille passus, olimque Lapis, item Cippus dictum est. Palmipes est palmorum 5. Est autem Palmus digitorum 4. unciarum vero 3. Passus, a manibus passis, pedum est 5. Pes, palmorum est 3. digitorum 16. unciarum autem 2. Unde fit, ut in partes dividatur, iisdem, quibus Assis partes, nominibus appellatas. Est autem Pes triplex, porrectus, pedis quadrati dimidium: Contractus, pes quadratus: Quadratus, duo pedes porrecti. Hinc Semipes, Sesquipes, Semipedalis, Sesquipedalis, Bipedalis, etc. Apud Columellam quoque Dupondium, pro 2. Pedibus reperias. Versus, longus et latus pedes 100. continet pedes quadratos decem mille. Uncia, est digitus et tertia digiti pars. Unde fit Uncialis et Sescuncialis. Porro Romani, sicur et Graeci, viarum spatia Pertica [orig: PerticÔ], quae Graecis *)/akaina, pedum 10. fuit, usi sunt. Hinc *deka/pous2 Platoni dicitur, et eum sequuto Ciceroni Philipp. 14. decermpeda. Quemadmodum etiam *staqmo\s2 Graecis spatium quodcumque, quod ab Exercitu diurno [orig: diurn˘] conficitur itinere, denotavit, sic Latini dixere [orig: dixŕre]: Primis, secundis. etc. castris, ad aliquem locum pervenire.

GRAECORUM GEORGICAE MENSURAE LIQUIDORUM.

*(o *)amforeu\s2, Amphora, 4. continet choas, libras mensuiales 54. h( *kotu/lh, Cotyla, acetabula habet 4. uncias mensurales 13. et semissem. o) *ku/aqos2, habet mystra 4. mensurales uncias 2. drachmas 2. o( *metrhth\s2, Metretes continet 2. Amphoras, libras mensurales 108. to\ *)ocu/bafon Acetabulum, alias trubli/on quoque, capit uncias mensurales 13. cum semisse. o( *xou=s2, habet Cotylas 12. mensurales libras 13. et semissem.

ATTICAE LIQUIDORUM MENSURAE.

*)arusth\r, apud Herodotum, mensura est ignotae capacitatis. *kotu/lh, trubli/on h(mi/ceston, quartarios continet 2. uncias mensurales 9. Aliquando *kotu/lh pro Hemina sumitur, aliquando pro Libra mensurali, apud Plut. pro Sextario Romano. o( *ku/aqos2, Cyathus, conchas habet 2. mystra 4. chemas 5. mensurae sescunciam. o( *metrhth\s2, Metreta, choas habet 12. libras mensurales 108. o( *se/sths2, Sextarius, cotylas 2. uncias mensurales 18. capit. Cum pro Sextario Romano sumitur, dicitur ce/sths2 *)italiko\s2 Notatur sic c. vel ce. to\ *)ocu/bafon, Acetabulum, habet sesquicyathum, uncias mensurales 2. et drachmas 2. Pocula sunt: r)uto\n, capiens 2. choas: e)le/fas2 3. dei=nos2 metretam. to\ *te/tarton, Quartarius h(mikotu/lion, Semicotyla, habet acetabula 2. uncias vero mensurales 4. et semissem. o( *xou=s2, Chus, et o( *xreu\s2, a)po\ tou= xu/ein, fundere, sextarios sex continet, libras mensurales novem: Et quidem his mensuris maxime Medicos Graecos uti videmus, Galenum, Dioscoridem etc. De Mensuris eorum Georgicis vide intra, in voce Rusticanae.

ATTICAE MENSURAE ARIDOROM.

o( *me/dimnos2, Medimnum et us, capit choenices 48. libras mensurales 108. Notatur hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] Me. *xoi=n/ic, Choenix, me/tron kat' e)coxh\n dicitur, quasi sit principium omnis mensurae. Habet cotylas 3. vel sextarium 1. et semissem, libras mensurales 2. et quadrantem. Aridorum quoque mensurae sunt *se/sths2, *kotu/lh, *)ocu/bafon, *ku/aqos2, de quibus vide supra.

INTERVALLORUM MENSURAE APUD GRAECOS.

*da/ktulos2, digitus, minima mensura. *di/aulos2, stadia duo conficit. *do/lixos2, stadia 12. *doxmh\, palmus, 4. continet digitos. Dicitur etaim *dw=ron to\ *kli/ma, quoque versus est pedum sexagintas. h( *lixa\st, intervallum inter policem et indicem extenso: 10. digitos capit. to\ *mi/lion, milliare, 8. stadia facit to\ *)orqo/dwron, a carpo ad summum digiti medii intervallum: 11.


image: s0136b

Digitorum. h( *or)rguia\, passus: Spatium, quod ambabus manibus extensis ac pectore metimur. to\ *ple/qron, pedum est 100. dimidum *)/aroura. *pugmh\, cubitus decurtatus minor, digitorum est 18. o( pugw\n, cubitus decurtatus maior, 20. o( *ph=xus2, cubitus, spatium a cubito usque ad summam digiti medii partem, digitorum est 24. o( *pou=s2, pes, digitorum est 16. h) *spiqamh\, continet digitos 12. to\ *sta/dion, 600. pedum est. Vide quoque supra.

HEBREAE LIQUIDORUM MENSURAE.

Bath [gap: Hebrew] ba/qos2, eiusdem cum Epha capacitatis, decima erat pars Homer, Ezech. c. 45. v. 14. Hin, [gap: Hebrew] *(=ina continebat 72. ovitestas, Angl. three quarts, Buxtorf. Lexic. Hieronym. vertit, Sextarium, Levit. c. 19. v. 36. Log, [gap: Hebrew] lo/gos2, continet 6. ovi putamina, Buxtorf. Lexic: the fourth part of a Kab, half a pmte, Godwyno. Hieronym. vertit Sextarium: Septuaginta kotu/lhn. Nebel, Latin. uter, est Epiphanio mensura 150. sextariorum.

ARIDORUM MENSURAE.

Cab, [gap: Hebrew] ka/bos2, continet 24. ovi cortices. Angl. a quart. Minima mensurarum, quarum Scriptura meminit, Cabi quarta pars est, 2 Reg. c. 6. v. 25. Cor, [gap: Hebrew] ko/ros2, cum Homer, tantundem capiebat, Ezech. c. 45. v. 14. Gouldmanno continet 2. Lethec, Atticos medimnos 40. libras mensurales 1080. Epiphan. et Hieronum. ei modios attribuunt 30. Septuaginta 3. Atrabas. Epha, [gap: Hebrew] oi)fi\, o)fi\, continet 3. Sata, Angl. hals a bushel an a potle. Medimnus Atticus, Gouldmanno. Lethec, [gap: Hebrew] continet 15. modios, eius mentio Hos. c. 3. v. 2. Godwyn. Omer, [gap: Hebrew] go/mor, Iosepho a)ssarw=n, capit 1. Cabum, cum dimidio et quinta parte Cabi: decima pars Epha, Exodi c. 16. v. 36. Godwyn. Gouldmanno 7. Atticos sextarios et 5. sextarii partem continet. Homer vero, [gap: Hebrew] a, voce [gap: Hebrew word(s)] Chamor, i. e. Asinus, quia tantum continet, quantum asinus ferre potest, capit 10. Epha. Ezech. 45. v. 11. Seah, [gap: Hebrew] sa/ton, satum, a Latinis Interpretib. Modius communiter redditur, continet que 6. Cabos, Angl. a gallon and half, Godwyn. Gouldmanno 3. Omeres et tertiam unius partem tenet, Chosas Atticas 4.

INTERVALLORUM MENSURAE.

Amma, [gap: Hebrew] Latin. Cubitus, fuit quadruplex: quorum. Communis, Graece ph=xus2, continet sesquipedem, seu 15. digitos. Sacer, altero [orig: alter˘] maior erat. Regius, tribus digitis communem excedebat. Geometricus 6. communes complectitur, qui in Arcae Noabi exstructione dicitur fuisse observatus. Cheleb, [gap: Hebrew] i. e. Funiculus, Graece sxoi=nos2, in agrorum dimensione usitatus, quam longus fuerit, ignoratur. Apud Aegyptios 60. stadiorum, Marino tantum 40. fuit. Eosdem una cum Persis parasangis pro schoenis et vicissim usos esse, ex Strabone et Plinio patet. Etsbang, [gap: Hebrew] i. e. Digitus seu pollex, minima mensura, continet latitudinem 6. granorum frumenti prope se invicem positorum. Proprie tamen quatuor digiti tres constituunt pollices: Iunius in Ezech. c. 40. v. 5. Kaneb, [gap: Hebrew] i. e. Arundo, longa 6. cubitos regios et palmum, in aedium exstructionibus adhibebatur: aliter Canon Indubitata ac certa Mensura. Milliare, Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Barath, quod proprie prandium denotat, spatium significavit, quod dimidio [orig: dimidi˘] diei peragrari potuit, quantum nempe inter prandium et prandium intercedit. Eius mentio Genes. c. 35. v. 16. ubi Graeci reddunt *xa/brada, an a Cibrath, quod Hebr. dimidium diei sonat. Paegnam, [gap: Hebrew] i. e. pes, 12. continet pollices. Palmus duplex, minor Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Tophach, Graece *palaisti\s2, 4. erat, secundum quosdam, trium digitorum: maior Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Zereth, Graec. spiqamh\, Latin. Spithama, ac Dodrans, spatium significat, inter pollicem ac in dicem extensos interceptum. Stadium in N. T. saepe memoratum, efficit 125. passus, seu 8. millaris partem: Tophach, vide paulo supra, Palmus. Tsagad, [gap: Hebrew] i. e. passus. Zerah, i. e. dodrans seu spithama, Vide paulo supra. Palmus Apud Persas regius cubitus digitorum fuit 27. Parasanga, stadiorum 30. etc. Apud arabas, Cuathum fuit cythus: Corboni, Hemina: Dorach Italicum, amphora Roman. Falgerim, Cochleare: Iohem, congius: Keiliatti, quartarius: Kift, sextarius: Mustarum, mystrum: Rasfuff, acetabulum: Rotulus libra mensuralis etc. Vide Auctores supra memorator, ut et infra Milliare.

MENSURAM percutere quid sit, vide infra Mesochori, it. Modi, et Percutere mensuram.

MENTA Plutonis concubina, a Proserpina, zelotypa [orig: zelotypÔ], in herbam cognominem versa. Strabo l. 8.

MENTAE populi apud Valsum, quo Scotia ab Anglia separatur. Vide Maeaetae.

MENTAGRAE Orbis Terrarum, Cummiano Hiberno de Controversia Paschali, dicuntur Britonum Scotorum particulae seu regiones, apud Car du Fresne in Glossar.