December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 129, image: s0129b

MENECRATES [4] praenom. Iulius, ad quem exstat Papinii Statii Silva, l. 4. sylv. 1. cuius initium,

Pande fores Superum, vittataque templa Sabaeis
Nubibus, et pecudum fibris spirantibia imple,
Parthenope: clari genus ecce Menecratis auget
Tertia iam sboles ------

Musicus homo fuit, ut plerique omnes, quibuscum res fuit ad pangenda carmina Papinio. Ita enim in seqq.

------ patrias lauros promisit Apollo.

Ad quae verba vide Animadversiones Casp. Barthii.

MENEDEMIUM urbs Lyciae. Steph.

MENEDEMUS [1] unus ex Praetoribus Alexandri, a Dahis caesus, vide Curt. l. 7. c. 6. et 9. Item Philosopus nobilis, inter Socraticos, Phaedri discipulus, pauperis architecti filius, alii habent, Phaedonis, virinobilis, sed egeni, ex Eretria civitate, a qua Philosophi Eretriaci, cum prius Eliaci dicerentur, dicti sunt. Eretria vero in Euboea est. Strabo l. 9. Hic militiam primo exercuit, postea ad Platonem concessit. Lloyd. secundum alios, cum Asclepiade Stilponis auditor fuit. Hinc Eleam profecti, Antiphilum et Moschum, discipulos Phaedonis audierunt. Fuit honestate, et gravitate insignis: status corporis in eo sene, ut in iuvene firmus fuit, et validus. Et cum primum ab omnibus ludibrio haberetur, postea in tanta [orig: tant‚] admiratione habitus est, ut civitatis gubernacula ei traderentur. Ab Antigono rogatus, ut comessationi cuidam interesset, Memento, respondit, te natum esse Regis filium, cave ergo, ne quidquam re indignum committas. Patriam, Demetrii opibus nixus, saepe a tyrannis liberavit, cum idem ab Antigono impetrare non posset, septiduana [orig: septiduan‚] fame enectus: Obiit an. aetat. 73. Diogen. Laert. l. 2. vitae Phil. Lycophron eius elogium scripsit, quod Athen. l. 10. per iocum compositum esse ait. Vide et Strab. l. 9.

MENEDEMUS [2] Lampsacenus, Cynicus, discipulus Colotis qui in tam prodigiosam venerat superstitionem, ut sumpto habitu furiarum prodiret, dictans se exploratorem ex inferis venisse, delaturum daemonibus mortalium peccata. Pullatus ambulabat, cum tunica talari, adstricta balteo puniceo, Arcadicum pileum, in quo 12. literae inscriptae, gestabat, cothurnos Tragicos, virgam in manu, Laertius, l. 6. de vit. Philos.

MENEGERE Africae propriae urbs. Antonin. et Menegeses oppid. apud eundem.

MENEGETAS Pancratiastes, Philippo Macedoni carus. Polyaen. l. 4. c. 2.

MENEGGESEM urbs Numidiae, Antonin. forte eadem cum Menegese.

MENELAJUM parva regio Spartae. Gentile *menelaeu\s2, Possessivum *menelai+ko\s2: sed ab Aegyptia urbe Menelaites dicitur. Steph.

MENELAUS [1] fil. Atrei et Aeropes, ut Homer. tradit. Philisthenis vero, ut Hesiodus, et frater Agamemnonis, Rex Spartae; uxorio [orig: uxoriŰ] iure, Helena [orig: Helen‚] uxore filia Tyndari seu Tyndarei Laconum Regis a Paride Priami filio se absente, rapta [orig: rapt‚], collecta [orig: collect‚] mille navium classe, Agamemnonis ductu in Troiam movit: Quam. iam tota [orig: tot‚] Phyrgia [orig: Phyrgi‚], atque Mysia [orig: Mysi‚] devastata [orig: devastat‚], Graeci decennali bello [orig: bellŰ] oppugnatam, tandem fraude magis, quam viribus expugnaverunt: Sic coniugem Menelaus recepit, post octavum erroris annum domum redux. Homer. Pater ex ea Nicostrati et Megapenthis, quibus a Laconibus repudiatis, in regnum receptus est Orestes Agamemnonis filius, ducta [orig: duct‚] in uxorem Hermione Menelai filia [orig: fili‚], Tyndarei nepte. Pausanias Corinth. quorum filii, Penthilus ex regno Mycenarum, et Tisamenus ex regno Spartae, ab Heraclidis in Peloponnesum redeuntibus, pulsi sunt, anno [orig: annŰ] a Troiae casu 80. Vide Orestes etc. Item Marthematicus, sub Traeiano: auctor librorum 3. de Sphaera, quos Mersennus edidit. Item Praetor Ptolemei, Salaminae praefecti, Polyaen. l. 4. c. 7. ex 7.

MENELAUS [2] quidam frater Simonis et Lysimachi, ex tribu Beniamin, qui cum sacerdotium Iudaeorum, pulso Iasone, per fraudem adeptum occupasset [orig: occup‚sset], sed pecuniam annuam promissam non solveret, Lysimachus frater eius munusnactus est. Mox magna [orig: magn‚] vi pecuniae denuo restitutus, Oniam sacrilegia eius improbantem, occidit, per Andronicum. Antiochum dein Epiphanem in profanando templo iuvit, postea vero ab Antiocho Eupatore; Syriae rege, interfectus est. 2. Machab. c. 4. v. 23.

MENELAUS [3] Anaeus (Anaea autem Cariae urbs est) historicus summus vocatur Stephano in *)anai/a. Diversus ab eo est Menelaus poeta. qui patria [orig: patri‚] Aegaeus fult, et Thebaidem libris 12. aliaque, teste Suida scripsit.

MENELAUS [4] urbs Aegypti, Strab. l. 14. eadem Canopo. Vide ibi. Est et urbs Marmaricae; Portus Menelai. Corn. Nep. in Agesilao. c. 8.

MENENIA tribus et gens Romae, primis Rei publ. temporibus celebris, ex qua Agrippa Menenius C. F. Lanatus, Cons. cum P. Posthumio. an. Urb. Cond. 250.

MENENIUS [1] vide Caius.

MENENIUS [2] Lanatus, vide Lucius.

MENENIUS [3] Licinius, vide Licinius.

MENENIUS [4] Publius, vide Publius.

MENENIUS [5] Titus, vide Titus.

MENEPHESSA oppid. Africae in Byzacio, Procop. Menefessa Vict. Uticensi.

MENEPHRON viri proprium, qui cum matre concubuit. Ovid. Met. l. 7.

Dextra Cyllene est, in qua cum matre Menephron
Concubiturus erat, saevarum more ferarum.

MENES primus Aegyptiorum Rex. Memphim condidit, Nilique cursum alio flexit Herodot. l. 2. Marshamo ipse Chamus est, quem preximis post diluvium annis in Aegyptum


page 130, image: s0130a

migrasse [orig: migr‚sse]. atque in ea regnasse [orig: regn‚sse], censet. David certe Rex Aegyptum Regionem Chami, Ps. 105. et v. 23. Tentoria Chami Ps. 78. v. 52. appellat. Obiit ab Hippopotamo raptus, Syncellus p. 54. quod non male ad planctum Thamuz, Ezech. c. 8. v. 14. h. e. Adonidis, referas: Nempe Menes, Hammon, Thamuz, seu Adonis, Osiris, adde et Belus et Saturnus, idem. Successit illi, in regno Thebaidis Athotis fil. in regno vero Memphitico Thosorthrus, uti in inferiori Aegypto Cunedes: Cultus autem illius duravit usque ad Technatim Bocchoridis Regis patrem, qui in expeditione contra Arabes cibo [orig: cibŰ] obvio [orig: obviŰ] suaviter usus, cepit super toro profundum somnum. Inde Menem exsecratus est, exsecrationemque in stela incisam posuit, quod primus Aegyptios a tenui et parabili victu abduxisset, Plut. de Isule, vide quoque Diodorum Sic l. 1. et plura hanc in rem, apud Ioh. Marshamum Canone Chronol. passim. Tribuuntur ei anni regni 62. Idem ex Manethone.

MENESARDUS fil. Pythagorae, cum Telauge fratre, aliquandiu Patris scholae praefuit. Euseb. Chron.

MENESTHEI portus Ptol. et Strab. Hispaniae Baeticae urbs, quam hodie Puerto de S. Maria vocant, teste Floriano [orig: FlorianŰ]. Besippo Plinii l. 2. c. 1. est, ut credit Villanovanus.

MENESTEUS Petei fil. Erechthei Regis pronepos undecimus Atheniensium rex, ann. 24. regnavit. Hic seditione in absentem Theseum Athenis excitata [orig: excitat‚], regnum occupavit, ope Tyndaridarum, quorum sororem Helenam ille rapuerat, deinde cum ceteris Graecis ad Ilium expugnandum profectus, in insula Melo, in reditu, mortuus est, Plut. in Thes. Euseb. in Chron. Eius enim regni anno 13. quo Panionia fuerant celebrata, expeditio in Troiam a Graecis suscepta, anno vero 22. Troia capta, dicitur in Epocha marmorea, apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XIII. et quidem mensis Thargelionis die 24. Gideone adhuc Israelitas iudicante. Ei successit Demophon, quem vide.

MENESTHIUS Areithoi et Philomedusae fil. ex Arna civitate, quem Paris in bello Troiano occidit. Homer. Il. 7.

MENESTHO Nymphae nomen, a memorando dictae, unde et Menestheus proprium nomen aurigae Diomedis.

MENESTRATUS sculptor praestantissimus, qui Ephesi, in templo Dianae, Hecaten tanta [orig: tant‚] marmoris radiatione insculpsit, ut in eius contemplatione aeditui admonerent oculis parcere.

MENETACUM Cenna longa, in vicinia castri Norici, hodieque oppidulum vocatur, an a Cennis Germaniae populis?

MENETAS Pellaeus et Apollodorus, ab Alexandro M. Babyloniae regioni et urbi praefecti, vide Curt. l. 5. c. 1.

MENETOR vetus auctor, de Donariis opus fecit. Athen. l. 13.

MENEVIA dicta S. Davidis urbs, revera vicus, ob raros incolas; Episcopalis sub Archiepiscopo Cantuariensi in Comitatu Pembrochienli, et ora maris Hibernici ubi alias Octapitarum promontor. in Demetis, nunc S. Davids head. 16. milliar. Angl. a Pembrochio in Circium 30. a Mariduno.

MENGERSHUSIA urbs cum arce in Comit. Waldeccensi. Metell.

MENIA Columna, locus Romae. Cicer. pro Sestio.

MENIANA a Menio Censore dicta. Asconius, menius, quum domum suam venderet, Catone et Flacco [orig: FlaccŰ] Coss. ut ibi Basilica enificaretur, exceperat ius sibi unius columnae, super quam tectum proiceret, et praevolantibus tabulatis, unde et ipse et eius posters munus gladiatorium spectare possent, ex ilio Menta columna vocara est. Hinc Meniana, nomen similis aedificii. Sueton. in Callig. c. 18. Pauci ex proximis menianis spectabant, apud Car. Macrum in Hierolexico. Sunt autem Meniana solaria quae in tectis planis strucbantur. Hieronym. ad Suniam et Fretellam, *dw=ma in Orientalibus provinciis ipsum dicitur, quod apud Latinos tectum: in Palaestina enim et Aegypto --- non habent in tectis culmina, sed domata, quae Romae vel Solaria vel Meniana vocant, i. e. plana teca, quae transversis trabibus sustentantur. Graecis h(liasth/ria et h(liastika\ et h(lioka/minoi, item. e)cwstai\. Sed et Latinis protecta et proiecta tecta, a)natetame/nh, in Veter. Glossis, a)na/tasin e)/xousa e)p' oi)ki/as2. *)ana/tasis2 tamen et a)natetame/nh oi)ki/a, videntur de illo tectorum genere accipienda. quae fastigata erant et culmen habebant; nam a)nata/seis2 Galeno, Templarum fastigia sunt. Fastigata autem tecta et in altum educta etiam suas habuere proiecturas, ad arcenda stillicidia etc. Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro c. 12. ubi et de vocis etymo aliter. Vide infra Maeniana, ut et supra Deambulatorium.

MENIDAS Scitharum Equitum, in exercitu Alexandri, praefectus. Diodor. Sic eum vocat Minidam. l. 17. parte priore.

MENILIUS Baptista Advocatus Generalis in Curia Galliae Suprema Orator eximius et imperterritus, tanto patriae amore ac publieae, Regis item Regnique salute flagrabat, ut saepius ab uxore audiverit, quod olim Aristides a sua. Utinam negotia publica essent tua, et tua essent publica. Primus in Parlamenti introitu orationem habuit, quem imitatus Guid. Faber Pibracus, morem ad successores transmisit. Melanchthonem, cum quo et morum et corporis aliquam similitudinem habebat, magni aestimavit. Perorando [orig: PerorandŰ] adeo promptus, validus ac felix, ut plerumque eius sententiae Parlamentum accesserit, nisi ultima [orig: ultim‚] actione, qua [orig: qu‚], cum de duobus civibus ob religionem mortidandis ageretur, in mitiorem partem inclinaverat. Tandem, cum in peius omnia ruere, et prava consilia plerumque praevalere videret doleretque, maerore extiactus est, A. C. 1569. elogio [orig: elogiŰ] insigni Mich. Hospitalii honoratus. Thuanus Histor. et ex illo, aliisque Ant. Teissier in Elogiis p. 1.

MENINA oppid. Flandriae, ad Lisam fluv. alias munitum, Sub Gallis, ab A. C. 1667. vix 1. leuc. a Corteriaco in Occas. 3. ab Insulis in Caeciam.

MENINI seu MIMENI, populi fuere [orig: fuÍre] Provinciae, iuxta Druentiam, inter Caturiges ad Septentrionem et Salios ad


image: s0130b

Meridiem, quorum urbs Segustero; extendebanturque usque ad Manoscam oppid. Sansone, Brietio testibus.

MENINX insul. circa Africam clarissima, longitudine 30. mill. pass. latitudine 35. Plin. l. 5. c. 7. Ab Eratolthene Lotophagitis dicta. Stephanus insulam et urbem esse scribit iuxta Syrtes. Eius meminit Dionys. v. 480.

*mh/nigc kai\ *ke/rkinna *libustiko\n o(/rmon e)/xousai.

Ubi tamen MSS. *mh=nic kai\ *ke/rkina. Menix Punice scribebitur [gap: Hebrew] me-niks, quasi dixeris aquas defectus [orig: defectŻs], i. e. deficientes, vel [gap: Hebrew] me. nics. quasi dixeris aquas recessus [orig: recessŻs], i. e. recedentes Menicis enim vel Meningis oppidi situs hanc coniecturam plurimum firmat. Describunt enim Plin. et Ptol. hoc oppidum a parte Africae. Africam autem ab insula [orig: insul‚] nihil distinguit, quam tenue et humile vadum, semel hieme, bis aestate accedere solitum, adeo ut plerumque 4000. passuum a mari deferatur. Hic [orig: HÓc] Philippus II. Hispaniae Rex infeliciter Turcis restitit. A. C. 1557. Vide Thuan. hist. l. 18.

MENIPPE una e praecipuis Amazonum, admodum iuvencula, inter auxilia Aetae. Val. Flacc. l. 6. v. 377. vulgo legebatur Enippe, unde Maserius legit. Nehippe, Carrio vero Henippe; omnes perperam.

MENIPPUS [1] Pergamenus Geographus insignis, de quo vide Salmas. ad Solin. p. 850.

MENIPPUS [2] Phoenix Philosophus Cynicus, ex servo civis Thebanus, nihil memoria [orig: memori‚] dignum edidit; porro ipse librique ridendi: Cumque habendi cupidissimus esset, bonis amissis laqueo [orig: laqueŰ] viram finivit. Diogen. Laertius l. 6. Item Poeta Comicus. Suidas.

MENIPPUS [3] Stratonicensis, in tota [orig: tot‚] Asia [orig: Afi‚] disertissimus, praeceptor Ciceronis, teste ipso [orig: ipsŰ] in Bruto, vide Strab. l. 14. Alium praeterea eius nominis Macrob. l. 1. c. 11. Saturn. adducit, quem Philosophum, et servum fuisse tradit: scripsisseque libros, quos in Satyris M. Varro imitatur. quas Menippeas nominavit. Alii vero Cynicas vocant. Item Athenis quidam, alendis equis famosus, dictusque Hirundo. De quo vide Scholia in Aristoph. A. ves. De variis autem Menippis vide Voss. de Hist. Graec. p. 388.

MENIS apud Strabonem, qui tribus locis eius templorum meminit, Casaubono idem cum Luna Numen est, Sed quia numquam *mhno\s2 i(ero\n sine adiecto ponit, verum semper aut *mhno\s2 farna/kou, *mhno\s2 *ka/rou, aut *mhno\s2 a)rxai/ou, non potest sub his cognominibus Lunam intellexisse. Et Menem revera alium esse a Luna, idem ostendit Strabo, cum scribit: *)/esti de\ kai\ tou=to to\ *selh/nhs2 i(ero/n. Ibi enim mentionem facit Menis Pharmacae vocati et eius templi, quod i(ero\n non solum *mhno\s2, sed etiam *selh/nhs2, i. e. Lunae, esse ait. Nempe totus ille orbis et pro/odos2, quem Lung modulationibus menstruis, ut loquitur Tertulliam. variat, *mh\n, ut notum est, vocatur Graecis, Latinis vero Mensis: et videtur apud stultam Gentilitatem Dei nomen emeruisse. Unde Diogenes, gallum gallinaceum tou= *mhno\s2 i(ero\n fuisse scribit, ex scito Pythagorae quod Plinius vertit, Mensi sacrum: Cuius etiam meminit Iamblichus in Vita Pythagorae l. 1. c. 18. etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Caracallo c. 7.

MENISMINI populi Aehiopiae, qui vivunt lacte Cynocephalorum, quorum armenta pascunt, maribus interemptis, nisi sobolis gratia.

MENIUS [1] Consul. Roman. an. Urb. Cond. 433. de victis navali praelio priscis Latinis ac Antiatibus, eorum rostra navium aerata in foro posuit, appellarique forum Rostra copeit. Liv. l. 8. c. 14. Plin. l. 34. c. 5.

MENIUS [2] Lycaonis fil. qui cum patre in lupum verso [orig: versŰ] et domo [orig: domŰ] conflagrante Iovem detestaretur, ab eo fulmine percussus est.

MENIUS [3] Nepos, vide Caius.

MENIUS [4] fluv. Peloponnesi, in mare Ionium, apud Chelonatem promontor. exiens. Strab.

MENLARIA Hispaniae urbs. Ptol. Vulgo Marcia.

MENLASCUS Hispaniae Tarraconenlis fluv. parvus, Magrada Pomponio l. 3. c. 1. hodie Oria vocatur. Inter Vardulos et Vascones, Baudrando, nunc etiam Rio Menlasco. Iuxta Fanum S. Sebastiani, in Oceanum Cantabricum se exonerat. Eius ostium distat 8. mill. pass. in Ortum ab ostio Magradae fluv. qui Orio dicitur.

MENNA Episcopus Byzantinus, A. C. 536.

MENNEIANA Pannoniae superioris urbs. Antonin. 26. mill. pass. a Varianis in Ortum.

MENNI nomen regionis. Ier. c. 51. v. 57.

MENNIS Assyriae civitatas, ubi caverna est, ex qua [orig: qu‚] fons ingentem vim bituminis effundit. Curt. l. 5. c. 1.

MENNITH urbs Ammonitarum in terra Gad. Iudic. c. 11. v. 33. ubi Iephthe praeliatus est.

MENNIUS [1] inter legiones in Chaucis castrorum praefectus, qui bono [orig: bonŰ] magis exemplo, quam concesso iure, duorum milirum supplicio orientem seditionem repressit, sub initium Imperii Tiberiani.

MENNIUS [2] Ruffinus aelae praefectus, praesidium Hadriae agitans, vinxit Lucilium Bassum proditorem classis Ravennatis in speciem. Hist. l. 3. c. 12.

MENNO Simonis gente Frisius, deserto [orig: desertŰ] Papatu, docuit Groningae, floruitque circa A. C. 1526. auctor praecipuus Anabaptistis, ut quia vim et arma infeliciter hactenus tentaverant, pacatiora consilia capesserent. Voce et scriptis valens, dissensit a Monasteriensibus et polygamiam improbavit: scripsit quoque contra Iohannis Leidensis, qui se Regem venditaverat, blasphemiae, ac Monasteriensium improbabat turbas, ipsos vero pro fratribus suis agnovit, Brandius Historia Reformat. Part. 1. p. 139. Ab eo celebre Mennonitarum in Belgio nomen, de quibus vide


image: s0131a

hic aliquid infra: plura vero apud Georg. Hornium Histor. Eccl. cum Notis et Observat. M. Leydeckeri: conser etiam scripta Anti-Anabaptistica Cloppenburgii, Doorestarii et Spanhemii Sen. Syntagmatis Theol. Partem II.

MENNONITA secta Anabaptistarum, a Mennone Simonis Fristo, qui insuper Verbum corpus suum caelitus e substantia Patris attulisse deliravit. saeculo [orig: saeculŰ] 16. cum his veteres Waldenses multa communia habuisse, contendit a Limborch Histor. Inquisit. l. 1. c. de Albigensibus et Waldensibus.

MENOBA fluv. Hispaniae Baeticae cum oppido cognomine, inter Malacam urbem et Selambinam oppid. Bez miliana Moletio Aliis Almunecar, oppidulum cum castro, in regno Granata in ora maris Mediterranei, 14. leuc. a Malaca in Ortum Almeriam versus. 4. a Selambina in Occasum.

MENOBARDI Armeniae maioris populi Plin. l. 6. c. 9.

MENOCALENI Alpium incolae in Histria, inter Tergestum et Polam. Plin. l. 3. c. 20. Mingestal Lazio.

MENOCHIUS Iacobus Ticinensis, ius docuit Patavii per annos 23. interea a Francisco M. Hetruriae Duce et Bononiensibus mille aureorum stipendio [orig: stipendiŰ] oblato [orig: oblatŰ] frustra expetitus. Tandem a Mediolanensi Senatu in Academiam Papiensem accersitus, A. C. 1588. postquam aliquandiu ibi docuisset, inter Senatores Mediolani Regios relatus, mox Praeses et demum Consiliarius Regius renuntiatus. Obiit A. C. 1607. aetat. 75. Magnum Iustitiae Oraculum. Scripsit varia, de quibus vide Iac. Phil. Tomasinum Elog. Virorum doct.

MENODOTUS Medicus insignis aetate Serapionis, cuius meminit Galenus in Therapent. Fuit etiam Menodotus Samius historicus, teste Athenaeo, l. 15. Menodotum fortasse alium signat Laertius in Aristippo.

MENOECEUS iuvenis Thebanus, Creontis fil. qui, cum Thebanis eo [orig: ] tempore, quo [orig: quŰ] ab Argivis obsidebantur, redditum esset oraculum, urbem salvam fore, si ultimus ex Cadmi posteris spontanea [orig: spontane‚] se morte manibus eius devoveret, intelligens, oraculum illud ad se pertinere, nihil cunctatus, suo [orig: suŰ] sibi gladio [orig: gladiŰ] necem conscivit. Stat. Theb. l. 7. et 10. Cicer. l. 1. Tusc. Qu. Et quidem apud Stat. Theb. l. 7. v. 641.

------ Sternuntque alterna surentes
Hippomedon Sybarin Pylium, Periphanta Menoeceus:

Iuvenis admodum, Creontis fil. de cuius pietate iam memorata sic Apollodorus l. 3. *)ege/neto kai\ poluxro/nios2 o( *teiresi/as2 ou(=tos2 ou)=n *qhbai/ois2 manteuo/menos2 ei)=pe, nikh/sein, e)a\n *menoikeu\s2 o( *kre/ontos2 *)/arei sfa/gion au)to\n e)pidw=| tou=to a)kou/sas2 *menoikeu\s2 o( *kre/ontos2 e(auto\n pro\ tw=n pulw=n e)/sface. Et Iuvenal. Sat. 14. v. 238.

-------- Amor in te est,
Quantus erat Patriae Deciorum in pectore, quantum
Dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus.

Vide quoque Iustinum Martyrem Quaest. 146. Philostratum Iconum l. 1. Gregorium Theol. eiusque Scholiastas Orat. 3. Hyginum Fab. 68. Lactantium l. 3. c. 12. et Theodoretum Therapeutic. l. 7. qui, cum adicit, evolventi Historicos crebro occursuram mentionem huius hominis, socordiam nobis ostendit Valerii Max. qui tam nobile hoc pro Patria letum collectaneis suis praeteriit, in tot utique Scriptoribus visum. Atque hinc Sacer et Deus perhabitus est. Idem Statius l. 10. v. 683.

------ tum vulgis euntem
Auctorem pacis, Servatoremque Deumque
Conclamat gaudens:

et pro tali adoratus. Funus vero eius rosis sparsum sertisque. Infra 788.

------ veris honore soluto
Accumulant artus, patriaque in sede reponunt
Corpus adoratum etc.

Vide de eo plura apud Casp. Barthium lib. Infelicium Heroum, et Animadversion. ad Statium d. l. At Fed. Morellius Notis ad Liban. l. 23: Nonni Monoeceum inscite isti consundit. Plane ibi enim is alius est. Nec omittendum. Heroa hunc avo suo, Creontis tri, Cognominem fuisse; namque et hunc Menoeceum dictum fuisse, ex Pausania l. 9. discimus.

MENOECINA vel MENECINA, urbs Oenotriae in mediterr. Steph.

MENOECIS urbs Phocensium ultima, quae ad Occasum vergit.

MENOETES [1] unus ex sociis Aeneae. gubernator navis, Centauri, Virgil. Aen. l. 5. v. 166.

MENOETES [2] altor Argiae et custos seu monitor, apud Statium Theb. l. 12. v. 204.

------ unumque Menoetem
(Olim hic virginei custos monitorque pudoris)
Eligit, et quamquam rudis atque ignara locorum,
Praecipites gressus. ---- affert.

Cuiusmodi Monitores, veteribus Graecis *)aoidou\s2, dein *)akolou/qous2; Latinis quoque Comites ac Custodes dictos, puellis additos, docent vel Sceledrus in Milite glorioso et Ovidius, Tibullus, Propertius, laudati eidem Barthio ubi supra ad d, l. Vide quoque supra in voce Cantor, alibique passim.

MENOETIVS fil. Actoris ex Aegina, quam vitiatam Iuppiter illi coniugem dederat. Hic postea, relicta [orig: relict‚] Aegina [orig: Aegin‚] matre, in Opuntem Locrorum se contulit, ibique Patroclum ex Sthenele uxore suscepit, qui ab eo Menoetiades dictus est. Ovid. Ep. 1. v. 16.

Sive Menoetiadem falsis cecidisse sub armis.

MENOGENES Histrio M. Messalae Censorio facie simillimus, Solinus c. 5.

MENOIDA Palaestinae urbs. Lib. Notit.

MENOIS oppid. iuxta civitatem Gazam, in tribu Simeonis. Hieronym.