December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0125a

MEMBRUM Africae propriae urbs. Antonin. inter Carthaginem et Hipponem Zarethum.

MEMELIUM vulgo MEMEL, oppid. munitum Prussiae Ducatus in confinio Samogitiae, iuxta Curonensem lacum, ubi in mare Balthicum se exonerat. Sub Electore Brandeburg. 35. milliar. a Libavia in Meridiem, 70. a Regio monte in Septentrionem, in tractu Schlavoniae; Curlandis Cloupede. Arcem habet validam, cum portu capaci.

MEMENTO pars Canonis in Ecclesia Romana Ecclesiastici, in qua mentio fit vivorum et defunctorum, quae incipit ab hac voce. Architrenius, apud Car. du Fresne, l. 3. c. 22.

Item in eodem ortusque sui natura Memento
Nemo suos habeat odio etc.

MEMERSIUM vulgo MEMERS, oppid. provinc. Cenomanensis, iuxta fontes amnis Dirae, in limite Pertici tractus. 6. leuc. ab Alenconio in Eurum, 9. a Cenomano in Caeciam.

MEMMA et MENNA, peninsul. parva Angliae, in Cornubia, iuxta Damnonium promontor. inter Falmuthum portum ad Ortum et montem S. Michaelis ad Occasum, cum aliquot viculis, in ora maris Britannici in intimo Cornubiae recessu; Meneg vulgo.

MEMMATE vel MEMMATES, vulgo Mande en Gevaudan, vicus olim Galliae in Gabalis, a monte Memmatensi vel Mimmatensi, in cuius crypta S. Privatus Episcopus Gabalitanus, ab Alemannis occisus est; dictus: nunc urbs Episcopalis, postquam Gabalis posthabitis sedes huc [orig: hűc] translata est, non multo ante A. C. millesimum. Olite fluvio [orig: fluvi˘] allui Massonus asserit, sed pleraeque tabulae aliquot passuum milibus inde removent. Ibi Privatus sepultus est, Valeriani Gallienique principatu, ubi Basilica S. Privati Martyris Abbatem suum habuit, docente Gregorio [orig: Gregori˘] Hist. Franc. l. 10. c. 29. Ragamundus Episcopus Mimatensis interfuisse legitur Concilio Lemovicis habito A. C. 1032. etiam Concilium aliquod Mimatense memoratur. Non procul ab urbe abest, Gredonense castrum, vel Gredo, vulgo Greze, radicibus montis adiacens, quo [orig: qu˘] perfugio [orig: perfugi˘] usos esse Gabalorum urbis incolas, irruentibus in Aquitaniam Alamannis, ut dictum, tradidit Gregorius. Coeterum uti Vivariensem seu helvicum pagum, Vellavum, Arvernum, Cadurcinum et Rutenum, sic et Gabalicum, Cebennae montes dividunt, in superiorem, qui in montibus: et inferiorem, qui in plano vel vallibus situs est, unde pagus Gabalitanus superior le haut Gevaudan etc. dicitur: Reliqua vide in voce Gabali.

MEMMIA Sulpitii Consularis viri filia, Catuli neptis, uxor Alexandri Serveri Imperatoris apud Lamprid. in Alexandro. c. 20.

MEMMIA Lex ut eorum, qui Reip. causa [orig: causÔ] abessent, nomina ne inter reos reciperentur, memoratur Cicer. in Vatin. et Val. Max. l. 3. c. 7.

MEMMII a Mnestheo, Aeneae comite, plebeii et praetorii tantum. Reguli cognomine. Vide infra Memmius.

MEMMINGA vulgo MEMMINGEN, urbs Imperialis, Sueviae, prope Ilarum fluv. 7. milliar. Germanic. ab Ulma in Austrum; 9. ab Augusta Vindelicorum in Africum. In Algea tractu. Drusomagus antiquis quibusdam. Baudr. Dicta est a Memmingo conditore, viro praedivite, a quo in dira fame, ut alii homines possent, multis eorum conductis exstructa est. Priusquam ad Imperium pervenit, Comiti de Mergau subfuit. Administratur partim ab Optimatibus, partim a populo, in tribus 12. diviso. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 36.

MEMMIUS [1] civis Romanus ambitus [orig: ambitűs] postulatus a Q. Curtio. Cicer. ad Quintum fratrem l. 3. Hic Largio rivali brachium aliquando mordicus arripuit: unde Proverb. Lacerat lacertum Largii mordax Memmius. Porro Memmiam gentem plebeiam fuisse, declarant Tribunatus plebis a Memmiis gesti. Verumtamen si nobilitas antiquitate penditur, nobilissima est: A Mnestheo enim troiano oriundam esse traditum est, idque testatur Virgil. Aen. l. 5. v. 117.

Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi.

Itaque non immerito Lucretius l. 1. v. 43. C. Memmium Gemellum Lucii filium, ad quem suos libros misit, claram Memmii propaginem dixit. Hic Memmius Gemellus est, ad quem scriptae sunt epistolae aliquot a M. Tullio l. 13. Epistolarum, qui cum praefecturam Bithyniae non dextre satis administrasset, apud Iul. Caes. delatus et absolutus: postmodum vero, cum idem munus denuo obiisset, in exilium pulsus est. Orator et Poeta, sed severior paulo. Cicer. in Bruto. A. Gellius l. 19. c. 9. Ovid. Trist. l. 2.

Quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quem
Nomen adest rebus, nominibusque pudor?

VideLambin. praefat. ad Lucret.

MEMMIUS [2] Fuscus Consul, principatu Aureliani, apud Vopiscum in Aurelian. c. 13.

MEMMIUS [3] Henricus, vide Henricus.

MEMMIUS [4] Regulus post Imperatorem, clarissimus Romanorum, adeo ut Nero aeger valetudine interrogantibus, in quo potissimum Res publ. praesidium haberet, in Memmio Regulo responderit. Vixit tamen post haec quiete defensus, et qui nova [orig: novÔ] generis claritudine, neque invidiosis opibus erat. Mortuus Caesonio [orig: Caesoni˘] Paeto, Petronio [orig: Petroni˘] Turpiliano [orig: Turpilian˘] Consulib. Tacit. l. 14. Annal. c. 47. Vide Lucius.

MEMMIUS [5] Rufinus Nobilis Romanus inter eos, qui sine caufae dictione sub Severo occisi, memoratur Ael. Spartiano. in Sever. c. 13.

MEMNA penimsula Albionis. Meneg, Camdeno. Vide Memma.

MEMNIUM oppid. Mesopotamiae apud Babylonem, ubi fontes bituminis multi.

MEMNON [1] fil. Tithoni fratris Laomedontis ex Aurora [orig: AurorÔ]


page 125, image: s0125b

susceptus: qui cum maxima Orientalium populorum copia in auxilium Priamo venit, et in pugna [orig: pugnÔ] ab Achille occisus, vel ut alii tradunt, ex insidiis a Thessalis interfectus est. Hic cum in rogo cremaretur, precibus Aurorae in avem mutatus est, ex eademque pyra multae aliae aves evolarunt [orig: evolÔrunt], quas Memnonias vocarunt, quae quotannis ex Aethiopia [orig: AethiopiÔ] in agrum Iliacum dicuntur advolare, Memnonisque sepulchrum ter lustrare, deinde duas in partes divisae rostris, unguibusque concurrere, et generis sui auctori sanguine suo [orig: su˘] parentare. Ovid. Met. l. 13. Hunc literarum inventorem A. M. 2232. Anticles, apud Plin. l. 7. c. 56. refert. Memnonis effigies, de qua Tacit. Annal. l. 2. c. 61. Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis animum intendit, quorum praecipua fuere [orig: fuŕre] Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, Dionys. v. 249.

------ *)/enqa gegwnw\s2
*me/mnwn a)nte/llousan e(h\n a)spoi/zetai *)hw=.

Lucian. in Toxari, *to\n de\ *me/mnona boa=|n pro\s2 a)nte/llonta to\n h(/lion. Iuvenal. Sat. 15.

Dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae.

Vide Strab. l. 17. Pausan. in Atticis, Philostratum in vita Apollonii, Tzetzem Hist. Chil. 6. 64. etc. inprimis vero de hac statua Memnonis ex professo agentes, Ioh. Marshamum Canone Chron. et Anton. van Dalen de Oraculis Ethnicorum Dissertat. II. p. 280. et seqq. ut et de viro hoc illustri hic [orig: hţc] infra.

MEMNON [2] dictus est Graecis, qui Aegyptiis Amenophes, in ordine Thebanorum Regum LVII. illorum vero qui toti Asiae imperit\runt, a Sesostre teritus; successit Rhamsi, circa tempora Homeri. Inter Aegypti Reges bellicosissimos merito numerandus, educto [orig: educt˘] in Asiam exercitu gentes a Sesostre subiugatas invisit et ordinavit; Phrygiam obambulavit; Susis diu commoratus, sui monumenta reliquit; Bactrianos rebellantes sub obsequium reduxit; et de Asia pacata, stabilitoque [orig: stabilit˘que] Sesostris imperio [orig: imperi˘] superbum deportavit triumphum. Inter plurima illius monumenta celebratur maxime statua vocalis supra indigitata: Memnonis regia in urbe Abydo mirifice exstructa; e solido lapide: Labyrinthus, seu monimentum Regis Osimandis, (qui idem cum Menone) Hecataeo Abderitae prolixe descriptus, apud Suidam et Diodor. Sic l. 1. (quod ipsum forte Memnonium Strab. l. 17.) cum Inscr. Sum Rex Regum Osymandis: si quis nosse [orig: n˘sse] velit, quantus sim et ubi iaceam, vincat aliquid meorum operum etc. Atque haec Memnonis in Asiam expeditio apud Graecos Sesostrea [orig: SesostreÔ] multo celebrior fuit, vel quod haec recentior erat, vel quod Poetae (qui omnium primi res gestas literis mandarunt [orig: mandÔrunt] ) tum primum efflorescebant: unde illa Memnonis in belli Troiani historia mentio. Graeci enim, cum nihil illis bello Troiano [orig: Troian˘] magnificentius haberetur, quidquid a maioribus illustre acceperant, ad illud retulerunt: Pindarusque proin, qui Poetarum primus hanc fabulam celebravit, ac ultra annos 700. post Troiae casum floruit, stra/tarxon *ai)qio/pwn *me/mnona appellat, et Aurorae filium Aethiopem; illumque ab Achille prostatum cecinit, in Pythiis Ode 6. Olymp. Ode 6. et Nemeis Ode 6. cum certum sit Menona hunc thebanum bello [orig: bell˘] Troiano [orig: Troian˘] longe recentiorem esse. Quemadmodum, ex homonymia nominis factum, ut Amenophem II. pro Memnone sumerent nonnulli, eique statuam tribuerent loquentem, ut supra vidimus. Regnavit ann. 11. iuxta Eusebium, 20. iuxta Syncellum; pe/nte genea\s2, per spatium quinque generationum, iuxta Damidem apud Philostratum l. 6. c. 3. Ei successit Ramesses, quem vide. Nomen quod attinet, ex Menis, primi Aegyptiorum Regis, nomine compofitum videtur; unde Mennoph Graecis et euphoniae gratia [orig: gratiÔ] Mennon seu Mennon, Marshamus d. l. ubi et erudite explicat, quam ob causam Aethiopum Rex Graecis, res Aegyptiacas ante Psammetichi tempora, ut plurimum ignorantibus, is habitus sit.

MEMNON [3] frater Mentoris, quorum soror Artabazo nupta, Darii Persarum Regis dux exercitus, Rhodum, Chium, Methymnam, Eresam ac Pyrrham et Mitylenem vel occupavit, vel vi cepit, quo [orig: qu˘] tempore Alexander primum in Asiam traiecit.

MEMNON [4] Andromacho vivo a Samaritanis exusto, in administranda Coelesyria, ab Alexandro, suffectus. Curt. l. 4. c. 3. Postea Arachosiis Praetor datus. l. 7. c. 13. 4000. peditum et 600. equitum in praesidium relictis. Ex Thracia, in supplementum equitum 6000. adduxit. l. 9. c. 3. Item Praetor, ab Alexandro Thraciae praefectus. Vide Diodor. Sic. l. 17. c. 7.

MEMNON [5] historicus, scripsit de rebus Heracleae Ponticae, sub Augusto. Photius cod. 224. Vide Voss. Hist. Graec. c. 5. p. 182.

MEMNON [6] insidiator Leuconis, bosphori Tyranni, per Alcibiadem Byzantium legatum. Polyaen. l. 5. c. 44.

MEMNONES Aethiopiae populi Plin. l. 6. c. 30.

MEMNONIA Herodoto. Susa dicitur.

MEMNONIS Regia quae Abydus Ptol. Vide ibi.

MEMNONIS Sepulchrum prope Belum fluv. et Cendeviam paludem: Ioseph. l. 2. Bell. Iud. c. 9. in tribu Aser.

MEMORIA [1] inter Numina Veterum. Vide supra Dii; it. infra Minerva. Alias Latinis proprie de mortuis, sicut mentio, de vivis; uti vocem quoque Graecam mnh=ma, a mnei/a, Ammonius destinguit. Sed et sepulchra sic vocarunt [orig: vocÔrunt], unde Memoriae Martyrum: sicut in Graeco Epigr. mnh=stis2 pro tumulo,

------ peri\ mnh=stin de\ pare/rpwn.

Oratoria item, in quibus Sanctorum corpora recondita. Itinerar. Hierosolym. seu Burdigal. In Therebinto Chebron mil. VII. ubi est memoria per quadrum ex lapidibus mirae pulohritudinis, in qua positi sunt Abraham, Isaac et Iacob. Vide Lud. de la Cerda Adversar. Sacr. c. 87. n. 18. etc. Exsequias porro, Basilic. Ecl. 4. anniversarium quoque Sanctorum diem, apud Optatum contra Parmenian. l. 2. Codinum, Alios. In cuiusmodi diebus passiones Martyrum legi voluti Concilium Carthagin. can. 46. ad quem


page 126, image: s0126a

Zonaram vide: adde Cl. Suiccerum Thesauro Eccles. voce *mnh=mai etc. Nec non cippum et columnam, mortui tumulo impositam, in qua elogium eius inscriptum videbatur, quod nomen, patriam, parentes, professionem, artem, aetatem, mortirque continebat genus. Plerumque vero nulla [orig: nullÔ] inscriptione, symobolis aliquot insculptis, Elogium mortuo faciebant: Sic in cippo Lysidicae insculpta fuere [orig: fuŕre] haec symbola, frena, capistrum, gallus Gallinaceus Tanagraeus, uti docet Antipater, Epigr. isto [orig: ist˘].

*masteu/w ti/s2 seu ti/s2 e)pi\ stalhti/di\ pe/tra|,
*lusidi/ka, glupto\n to\n d\ e)xa/race no/rn;
*ta\n me\n a)negrome/nan me pot' ei)/ria nu/kteros2 o)/rnin,
*(ani/a d' au)da/sei dw/matos2 h(nio/xon.
*(ippasth\|r d' o(/de khmo\s2 a)ei/setai ou) polu/muqon,
*ou) la/li/n, a)lla\ kala=s2 e)/mpleon h(suxi/hs2.

Quaero, quis tua in columnari petra,
O Lysidica, sculpsit hanc sententiam:
Surgentem me ad lanas pernox volucer,
Frenum, loquetur domus moderatricem.
Equestre autem hoc capistrum canet non loquacem,
Non garrulam, sed pulchra refertam tranquillitate:

In alio eiusdem, de quadam femina, Myro [orig: Myr˘] nomine, arcum, canem, lorum, anserem, et noctuam, sepulchrali cippo insculpta legimus: In columella Archimedis, Sphaera et cylindrus conspiciebatur: quo [orig: qu˘] memoriae indicio [orig: indici˘] cognovit Cicero, sepultum ibi Archimedem. Apud Ietas, tumulum Homeri demonstravit olim candida capra, quod Manibus eius capra [orig: caprÔ] ii parentarent, etc. Vide quoque infra Monumentum. Attamen et memoria et mnh/mh, etiam de vivis, nonnumquam. Hinc Memoria, pro commentario rerum gestarum, vel vitae ephemeride Sueton. Claud. c. 1. Augustus in memoria vitae suae. Et inter officia Domus Augustae, Memoriae Magister: et Memoriales, qui ad Memoriae officium apparebant, oi( *memoria/loi, de quibus hic [orig: hţc] infra. Plura vero in hanc rem vide apud Desid. Heraldum ad illa Arnobii l. 6. Ridetis temporibus priscis Persas fluvios coluisse, memoralia ut indicant scripta. et Salmas. ad Solin. p. 1221.

MEMORIA [2] fons mirus, de quo [orig: qu˘] sic Plinius; l. 4. c. 7. In Boeotia [orig: BoeotiÔ] ad Trophonium, iuxta fluv. Orchomenum, duo sunt fontes, quorum alter memoriam, alter oblivionem adfert, inde nominibus inventis.

MEMORIAE Ars *mnhmoneutikh\ Graecis dicta, Locorum imaginumque doctrina Vossio, inventa a Simenide Melico, consummata est a Metrodoro Scepsio, Plin. l. 7. c. 24. vide supra Charmadas, ut et voce Metrodorus; recentiori aevo [orig: aev˘] instaurata a Raymundo Lullo, cuius doctrina tamen magis esse ad ostentationem, quam ad fructum, ostendit Vossius modo laudatus libro [orig: libr˘] de Natura Rhetorices; qui et Institut. Orator. l. 6. c. 9. de hac Arte erudite disserit. Ceterum Oratori inprimis felici memoria [orig: memoriÔ] opus. Licet enim Caesar Augustus, ne periculum memoriae adiret, vel in ediscendo tempus absumeret, fere de scripto dicenda recitaverit, teste Tranquillo c. 84. et Dione initio l. 3. Carolus V. etiam ad Belgicae Proceres orationem e scripto habuerit, cum terrae huius imperium traderet filio suo Philippo; aliis quoque idem permitti soleat, quos aut morbus impedit aut aetas: communiter tamen ut memoriter id fiat requiritur. Multum namque gratiae ac virium de pronuntiatione deperire, dum quis in recitando lectioni vacat, neque oculos ac vultuma commentario valet referre, certum est: quod et B. Bernhardus observat Ep. 66. et pluribus persequitur Caelius Calcagninus Dialogo quem de Meoria inscripsit. Imo Christianis omnibus Memoriae exercitium perquam necessarium, a Paulo Apostolo enixe commendatum, 1 Tim. c. 2. v. 8. A Catechumenis certe, ut memoriter recitarent praecipua Christianae Religionis capita, Symbolum inprimis et Orationem Dominicam exigi solitum, discimus ex Theodoro Anagnosta Ecloga [orig: EclogÔ]. 2. Ferrando Diacono Ep. ad Fulgentium, de Aethiope baptizando, Aliis. Principia item IV. Euangeliorum, ex Beda de Tabernaculis l. 2. c. 13. etc. Laudatque in Erone Palladius, quod memoriter pronuntiaverit Psalmos XV. dein magnum Psalmum, centesimum nempe decimum nonum, Histor. Lausiac. c. 32. Ammonius vero palaia\n kai\ kainh\n grafh\n a)pesth/qizen, veterem et novam Scripturam ex pectore deprompsit, apud eundem in Vita eius: quod et de Marco adhuc iuvene, in co; et de Tabennetis c. 39. refert Epiphanius, suo [orig: su˘] tempore plures in psalmodiis et continuis precibus, in lectionibus insuper kai\ a)posthqismoi=s2, et recitationibus Sanctarum Scriptur arum, quaefunt memoriter, exerceri consuevisse scribit in Compendiaria Doctrina de Fide p. 466. Sec nec Isra elitarum quoque Reges a Sacro hoc gymnasmate olim immunes: quos hac ipsa de causa manibus suis librum Legis describere obstrictos fuisse, legimus Deuteron. c. 17. v. 18. ac fusius enarrat R. Moses Maiemonides Halach Melech. c. 3. halach. Tephillin. c. 7. et inde Schickardus de Regio Iure c. 2. Inter memoriae enim subsidia scriptionem esse, atque ita fieri, ut animus diutius rei immoretur, ac dum aliquid chartae inscribitur, simul inscribatur animo, erudite monet supra aliquoties laudatus Ger. Ioh. Vossius in Institut. Orat. ubi supra.

MEMORIALIS Cuculla inter poenas Canonicorum Regularium; vide supra Cucullatae Vestes.

Ad MEMORIAM dictare apud Flav. Vopiscum n Caro c. 8. Iunius Calphurnius, qui ad memoriam dictabat etc. dicebatur, qui Memoriae dictator erat; quemadmodum et procurare ad alimenta, qui alimentorum erat Procurator, Ita et parere atque obsecundare ad Memoriam, dicebantur, quos etiam vulgo Obsecundatores memoriae vocabant. Unde Obsecundatores scriniorum. in Cod. Theodos. de Proximis Scriniorum Parere autem ad memoriam, dixit Spartianus in Nigro c. 7. de Memoriae Magistris, iisque, qui ad memoriam dictabant. Sic Dictator memoriae, et Dictator ad memoriam, idem omnino erat et is plane, quem Graeci vocarunt *)antigrafi/a


image: s0126b

th=s2 mnh/mh=s2. Quatuor enim erant *)antigrafei=s2 sive Dictatores, primus libellorum; secundus memoriae; tertius epistolarum; quartus dispositionum, et totidem scrinia: Qui omnes habebant sub se Librarios et Scribas, et eos, qui scrinium gerebant etc. Vide Salmas. ad Vopisc. loc. cit. Iidem, qui nempe in scriniis Memoriae militabant, Memoriales, dicuntur, in l. 2. Cod. Theodos. de Privil. eorum qui in sacro Palat. etc. *memorofu/lakes2, in Concilio Chalcedon. Act. 4. quos eosdem cum iis, qui oi( e)pi\ tw=n *)anamnh/sewn posterioribus saeculis dicti sunt, facit meursius in Gloss. Vide quoque supra in Memoria, ut et aliquid ubi de Curiosis. Sed et apud Veter, iam olim a Memoria Principibus fuere [orig: fuŕre] ministri certi, qualis ille apud Darium Hystaspidem, qui Regem Atheniensibus infensissimum, apposita [orig: appositÔ] coena [orig: coenÔ] quottidie ter monere solebat, *me/mnhso *)aqhnai/wn, ut ad C. Nepotem in Miltiade c. 4. adnotat Keuchenius. Ille item, qui Philippo Macedoni, quoties mane surgeret, occinere iubebatur, *fi/lippe me/mnhso a)/nqrwpos2 w)\n.

MEMPHEUS mons circa Thessaliam.

MEMPHI populi Memphim habitantes.

MEMPHIS [1] cognomen Agrippi histrionis, Vero Imperatori cari. Iul. Capitolin. in Vero c. 8. Habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum erat Memphi, quem et ipsum e Syria, veuti tropaeum Parthicum, adduxerat, quem Apolaustum nominavit. Casaubono in notis videtur is ese, quem una cum aliis libertis aulicis caesum, temporibus Commodi narrat Lampridius: cuiusque meminit antiqua Inscriptio Romani Lapidis haec: L. AURELIO. APOLAUSTO. MEMPHIO AUGG. LIB. HIERONICAE CORONATO. ET, TON. DIAPAN DON. APOLLINIS. SACERDOTI SOLI. VITTATO. ARCHIERI SYNHODI. ET. AUGG. L. AURELIUS. PANNICULUS. QUI. ET SABANAS. PATRONO OPTIMO. Sed hic, quem ex Syria adduxit Verus, non Memphius, verum Memphis, cognominabatur. Praeterea, nomen erat illi Agrippus, cuius in eo lapide nulla mentio. Potius itaque Memphis iste idem esse videtur, cum co, cuius Athenaeus meminit, et quem sua [orig: suÔ] aetate vixisse, scribit l. 1. *tw=n e)f' h(mw(n filo/sofon o)rxhsth\n, *me/mfin e)ka/lesan, a)parxai/zontes2 th\n dia\ tou= sw/matos2 au)tou= ki/nhsin, th=| tw=n po/lewn a)rxaiote/ra| kai\ basilikwte/ra|, Philosophum saltatorem, qui nostra [orig: nostrÔ] aetate floruit, Memphim vocarunt [orig: vocÔrunt], agilitati corporis eius antiquitatem et splendorem conciliantes, ab urbe antiquissima et maximeregali. Vide Salmas. ad Capitolinum. loc. cit.

MEMPHIS [2] Hebr. Meph., vel Noph, et Migdol, urbs Aegypti excisa, olim regia, ab Osiride, seu Mene condita, apud verticem Deltae, ex adverso Babylonis a vertice 15. Mill. pass. in Austrum distans. Ibi papyri copia. Aegyptia Memphis Lucano dicitur l. 1. v. 640. Martial. l. 4. Epigr. 1.

Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis.

Pyramidum istarum vestigia adhuc cernuntur. Locus Menchis, et Mitzir hodie Postello. Sunt qui Cairo esse putent, sed Memphis ex altera parte Nili fuit, e regione Cairi. Quin et Memphin Arcadiae Aegyptiacae urbem memorat Dioscorides l. 4. cuius mentionem faciunt Eustath. Lib. Notit. et Steph. Horat. l. 3. Od. 26.

Carens Stehonia nive Memphis.

Vide quoque Oid. l. 2. Amor. eleg. 13. Propertium l. 3. Eleg. 9. Hinc Memphitis, patronymicum femininum, Iuvenal. Sat. 15. v. 122. Tibullus l. 1. Eleg. 7. etc. Item Memphiticus. Ovid. l. 1. Art. Am. v. 77. Addo, superioris Aegypti metropolim fuisse Memphim, ab ipso Mene, conditore suo id nominis nactam, in qua celeberrimum vulcani ab eodem fundatum templum fuit. Reges habuit post Memem peculiares, quorum primus Tosorthrus, ultima Nitocris fuit, pyramidum architectos. A Pastoribus, de quibus infra, occupata; per annos 200. rediit in Thebanorum Regum potestatem circa tempora Moeridis Regis, quem illam tenuisse atque exornasse [orig: exornÔsse] suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] dicemus. Coeterum et post regnum multis saeculis floruit, stetitque post Babylonem adhuc a Cambyse conditam, et post Alexandriam a Macedonibus, exstructam. Nam et sub Romanis, quum iam Thebae a C. Gallo essent deletae, Memphim urbem magnam et populosam, et secundam post Alexandriam; Regias vero dirut as et desertas fuisse, refert Strabo l. 17. Vide Marshamum Canone Chron. passim.

MEMPHIS [3] nomen saltationis, cuius Socratem studiosum fuisse dicunt; an fuerit a cognomine urbe dicta, non scribunt. Scaliger Poetices l. 1. c. 18. ubi de Saltatione.

MEMPHITAE Corocodili Aegyptiis inter alia dicti, quasi Aegyptii; quia Aegypto metropolis erat Memphis. Unde apud Epiphanium de Vitis Prophetarum, in Ieremia; *tw=n u(da/twn qh=res2, ou(\s2 kalou=sin oi( *ai)gu/ptioi *nefw\1. *(/ellhnes2 tou\s2 krokode/lous2, Aquarum feras, quas vocant Aegyptii Nephoth; Graeci vero crocodilos. Alii legunt Menephoth, ex Pseudo-Dorotheo in Synopsi, Cum a bestiis aquaticis turbarentur, quas Aegyptii menephoth, Graeci vero crocodilos vocant. Arabibus enim Menph, vel Meneph, Memphis dicitur. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 8.

MEMPRICUS Rex Britanniae, qui fratrem Malyn exuit vita [orig: vitÔ], ut eo [orig: ] mortuo [orig: mortu˘] regnaret. Volaterran.

MEMPSIS ab Arrhibaeo bello [orig: bell˘] petitus, ne intra moenia concluderetur, omnia extra muros protulit, et manifesto [orig: manifest˘] desperationis indicio [orig: indici˘], adversarium a conflictu deterruit. Polyaen. l. 7. c. 30.

MENA Dea apud Romanos, quae menstruis floribus praeesse putabatur. Item primus Aegyptiorum Rex A. M. 1251. Dioder.


image: s0127a

Sic. Item insulae duae in Hippadis pelago. Ptol. Deae meminit Augustin. de C. D. l. 4. c. 11. Ipse sit Diespiter, qui partum perducat ad diem. Ipse sit Dea Mena, quam praefecerunt menstruis feminarum. Credita autem haec Dea Luna est, quia Luna *mh/nh Graecis. Vide Thom. Bartholinum. de Puerperio Veter. et praeter Tertullian. Augustinum Opere et loco [orig: loc˘] praefato uti de fabula vocis huius in Lunam mutatae, infra voce Sol.

R. MENACHEM [1] Rekanath seu Recinensis, scripsit Rakanath, et libr. Thahame mitzvot, h. e. Rationes praeceptorum, It. Quaestiones et Responsiones. Obiit ann. 50. Millenarii VI. iuxta Chronologiam R. Ganz.

R. MENACHEM [2] F. Zerach, auctor libri Tzada Ladderech, obiit ann. 5135. quo [orig: qu˘] tempore etiam R. Macir vixit, auctor Abekat Rechil, iuxta Chronol. praedicti Ganzii.

MENACII calceamenti virilis genus, cui ab Auctore nomen, vide infra voce Vir.

MENAE Plin. l. 4. c. 10. Menaehon. Diodoro Sic. Siciliae oppid. mediterraneum. Ptol. Meneo vel Mineo. Vide Cluver. Sicil. Ant. l. 2. c. 9. apud Palicam urbem dirutam, 2. mill. pass. a Leontinis 12. ab Enna 36. Syracufas versus supra 30. Populi Menenii Cicer. Verrin. 3. Menanini Plin. l. 3. c. 8.

MENAECHMI nomen comoediae Plautinae.

MENAECHMUS Philosophus Platonicus Proconnesius, Eudoxi auditor; vixit temporibus Platonis. Item historicus Sicyonius. Voss. Hist. Graec. l. 1. c. 11.

MENAEUM Graece *mhnai=on, liber, coninens preces et hymnos in Choro recitandos, in XII. Tomos divisus, pro mensium totius anni numero, in usum Ecclesiae Graecanicae, Dominicus Macer in Hierolexico. Et quidem menses singuli singla explent volumina, singulisque diebus unius vel plurium Sanctorum a)kolouqi/a|, officium, quorum sollennitas eo die celebratur digeritur, Casp. Suicerus Thesauro Eccl. vocibus *mhnai=on, vel *mhniai=on.

MENAIS fons Leontinorum, per quem cives timent iurare. Vibius.

MENAJUS vulgo MENAI, fluv. Walliae Borealis, seu potius Fretum, Monam Insulam ab Arvonia provincia separans. Ei insident Arvonia, Bangoria, et Bellomariscus, urbes.

MENALCAS [1] pastoris nomen apud Virg. Ecl. 3 v. 13.

MENALCAS [2] Antiopes Amozonum reginae soror, ab Hercule in bello Amazonico capta, quam cum sorori restitueret, accepit precicum arma reginae, et baltheum: Nam haec quoque ex eo bello reportare fuerat iussus ab Eurystheo. Iuvenal. Sat. 8. v. 229.

Syrma vel Antigones, vel personam Menalippes.

MENALIPPE inter Neptuno dilectas, apud Arnob. l. 4. adv. Gent.

MENALIPPIDES poeta Melius genere, scripsit Dithyrambicorum plures libros, et poemata Lyrica, et epigrammata, et elegos. Huius ex filia [orig: filiÔ] nepos Menalippides iunior, item poeta, scripsit Lyrica et Dithyrambica. Vixit, mortuusque est apud Perdiccam regem Macedoniae. Suidas.

MENALIPPUS civis Thebanus, qui cum Tydeo ad Thebas vulnus letale inflixisset, ille sibi hoc mortis solatium a suis praestari petiit, ut antequam moreretur, Menalippi caput ad se referrent, quod cum non exiguo suorum, hostiumque sanguine obtinuissent, ferae ritu dentibus dilaniavit, tandemque, veluti vindictae satur, aequiore animo exspiravit, Stat. Theb. l. 8. Item Tydei frater, quem Tydeus in venatu fertur peremisse, obque id fratricidium exulasse [orig: exulÔsse]. Item Troianus quidam, ob virtutem a Priamo, filii loco [orig: loc˘], amatus.

MENAMBIS oppid. Felicis Arabiae. Ptol.

MENAN vide MEMMA.

MENANDER [1] Archon Athenis, Olymp. 99. an. 3.

MENANDER [2] cum Successores Alexandri provincias inter se partirentur, sortitus est Lydiam.

MENANDER [3] Atheniensis, fil. Diophyti, discipulus Theophrasti, natus Olymp. 109, novae comoediae Comicus, strabus fuit, mente acutus, amore in mulieres insanus. Scripsit fabulas 80. et epistolam unam ad Ptolemaeum Regem, alique nonnulla soluta [orig: solutÔ] oratione. Suidas. Quintilianus autem de eo l. 10. c. 1. Menander, inquit, meo [orig: me˘] iudicio [orig: iudici˘] diligenter lectus, ad cuncta, quae praecipimus, efficienda sufficit. Ita omnium imaginem in vita [orig: vitÔ] expressit, tanta in eo inveniendi copia, et eloquendi sacultas, ita est omnibus rebus, personis, affectibus accommodatus, ut omnibus eiusdem operis auctoribus tenebr as obduxerit. Porro tanto fuit in pretio, ut etiam invitatus sit a regibus Aegypti, oblatis magnis honoribus et divitiis. Vid. Euseb. in Chron. Casaubon. in Athen. Voss. de Poet. Gr. p. 57. 58. etc. Ovid. Trist. l. 2.

Fabula iucundi nulla est sine amore Menandri.

Propert. l. 3. Eleg. 21.

Librorumque tuos, docte Menandre, sales.

Idem l. 4. Eleg. 5.

Sed potius blandi Thais pretiosa Menandri.

Stat. l. 2. Sylv. 1. v. 114.

Attica facundi decurreret orsa Menandri.

Ausonius, Idyll. 4. v. 46.

Conditor Iliados et amabilis orsa Menandri.

Primus olim cum Homero pueris praelectus est. Ausonius Idyllio 4. v. 44. s.

Perlege quodcumque est emorabile; prima monebo
Conditor Iliados, et amabilis orsa Menandri
Evolvenda tibi. tu, flexu et acumine vocis,
Innumeros numeros doctis accentibus efser,
Affectusque impone legens: distinctio sensus
Auget et ignavis dant intervalla vigorem.

Ubi nota, diversa [orig: diversÔ] Veteres in poesi lectione usos fuisse, a


page 127, image: s0127b

lectione solutae orationis, uti supra diximus in vocibus, Carmina et Lectio, Plura vero de celeberrimo hoc et summo inter Comicos Graecos et paene omnes coeteros Scriptores Atticos, vide apud Casp. Barthium Adversariorum l. 7. c. 7. et l. 23. c. 23. ut et Not. ad Manilium. At eius fluxum et delicias his versibus describit Phaedrus l. 5. Fab. 2.

Quin etiam resides et sequentes otium,
Ne defuisse noceat, repetunt ultimi.
In quis Menander nobilis Comoediis,
Quas, ipsum ignorans, legerat Demetrius,
Et admiratus fuerat ingenium Viri,
Unguento [orig: Unguent˘] delibutus, vestitu affluens,
Veniebat gressu delicato [orig: delicat˘] et languido [orig: languid˘].
Hunc ibi Tyrannus vidit extremo [orig: extrem˘] agmine,
Quinam cinaedus ille in conspectu meo
Audet venire! Responderunt proximi,
Hic est Menander scriptor.

Ad quae verba alludens Tertullianus de Pallio c. 3. Prorsus, inquit, si quis Menandrico [orig: Menandric˘] fluxu delicatam vestem humi protrahat, audiat pone se, quod et Comicus. Qualem demnes iste chlamydem disperdit? Ubi quidem nonnulli Maeandrico legunt, voluntque hic Maeandros in vestibus, fascias nempe seu ornaturas, quae extremas oras flexuoso [orig: flexuos˘] circuitu ambirent, notari: Sed Salmasius Menandrico reponit, docetque, Menandrico fluxu vestem delicatam humi pertrahere. nihil aliud esse, quam Menandri Comici more, vestitu delicato [orig: delicat˘] et fluente humum verrere eiusque delitias, in veste tali trahenda, imitari. Quod vero Afer addit, Audiat pone se quod et Comicus: legit idem, penes se et Comicus, cum sequentia verba versum, ex aliqua Menandri Comoedia depromptum, contineant Licet enim Comicus hic molles et fluentes gereret vestes, idem tamen in aliqua comoedia cinaedum ac delicatum quendam, qui simili veste humum verrebat, hoc [orig: h˘c] tetigerat versu:

*(oi/an a)/nohtos2 o(/de xlamu/da diollu/ei;
Qualem demens iste chlamydem disperdit?

Unde videutr Satyrice Tertullianus dicere voluisse: Si quis igitur delicatam et ad talos usque fluentem vestem humi trahat, audiat penes se et Comicus, h. e. Menander, versum illum, quo [orig: qu˘] demens appellatur, qui talem vestem gerat: et sic dictum in semet ipse accipiat, quod in alium dixit, ac suomet [orig: su˘met] ipsius gladio [orig: gladi˘] iuguletur. Nam et ipse chlamydem suam sic disperdebat humi protrahendo; dementem itaque semetipsum illo versu Menander appellavit. Vide Salmas. Not. ad Tertullian. loc. cit. et supra Maeandri.

MENANDER [4] Ephesius Historicus, ex libris cuiusque regionis, quo magis Historiae veritatem disceret, leges Regum Graecorum et Barbarorum, in unum opus collegit, Iosep. Iud. Antiqq. l. 8. c. 2. et l. 1. contra Apion. Tertullian. in Apol. Theophilus Antioch. ad Autolicum l. 3. Scalig. de Emend. temp. Vide etiam Voss. Hist. Graec. l. 3. p. 386. Eius de Regibus Tyriorum insigne fragmentum conservavit notis Iosephus d. l. ab Hiromo usque ad Pygmalionem.

MENANDER [5] Laodiceus Sophista, scripsit commentarios in artem Hermogenis, et in praeexercitamenta Minutiani. Suidus.

MENANDER [6] Pergamenus Historicus. De rebus Phoeniciae egit, ut cognoscere est ex orat. Tatiani adv. Gent. et Clem. Alex. l. 2. Strom.

MENANDER [7] Simoni Mago successit, sese Servatorem dictitans, eo Olzmpo ad hominum salutem demissum, docensque nullo [orig: null˘] pacto [orig: pact˘] Angelos ab hominibus vinci, aut cogi posse, quam artis Magicae disciplina [orig: disciplinÔ], et baptismo [orig: baptism˘] ab eo traditis, ex quibus immortalitas humano generi provenitat. Epiph. haer. 22. et Euseb. l. 3. Hinc Menandriani, sectatores eius. Vide insuper Augustin. de Haeres. c. 2. ubi ipse Magis accensetur, et Irenaeum l. 3. c. 4. ubi primogenitum hunc Simonis Magis discipulum pessimorum Gnosticorum auctorem facit, Alios.

MENANDER [8] Protector sub Mauritio Imperatore Chronicon scripsit. Suid. Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 23. etc.

MENANUS vulgo Menan, i. e. mater aquarum, fluv. Indiae ulterioris. Oritur ex lacu Chiamaio, et post longum cursum, per regnum Peguvianum fluit, hinc per regnum Siam, ubi Iudiam, urbem regiam rigat, et 30. leuc. Gall. infra in sinum Siami et Oceanum Indicum exoneratur.

MENANINI Siciliae populi Plin. l. 3. c. 8.

MENAPIA Bactrianae urbs. Ptol.

MENAPII populi qui ad utramque Rheni ripam habitant iuxta Nervios, qui plerisque Iuliacenses et Clivenses cum parte Geldrensium esse videntur, Eburonibus, et Tungris finitimi. Baudr. fuere [orig: fuŕre], ubi nunc Ducatus Brabantiae in Belgio, a Scaldi ad Mosam usque protensi. Eorum oppid. fuit Castellum Menapiorum, nunc Kessel, ad Mosam. Quidam ipsis et partem Orientalem flandriae tribuunt. Pernam ex menapiis, commendat Martial. in Xeniis. Vide B. Rhenanum cum Notis Ottonis ICtis.

MENAPIS exul apud Philippum, regnante Ocho [orig: Och˘]; postea ab Alexandro hyrcaniae Satrapes datur. Curt. l. 6. c. 4.

MENAPISCUS vicus hodie Flandriae Comitatus est, teste Divaeo [orig: Divae˘]: Pro parte, eodem auctore, et Meyero Flandria, proavorum memoria [orig: memoriÔ] Ruthenia dicebatur, testibus Lhuydo [orig: Lhuyd˘] et Cenali.

MENARIA vel potius Maenaria, insula parva contra Magonem, a maenis piscibus dicta. Plin. l. 3. c. 5.

MENARIACUM pagus Flandriae. Mergen Belgis, Merville Gallis, teste Ortelio [orig: Orteli˘]. Etiam Minariacum dicitur, Sandero [orig: Sander˘] teste, estque Etayres, oppidulum Flandriae, ad Legiam fluv. Aliis est Merville, oppid. alias Morinorum, nunc Flandriae, in ipso limite


page 128, image: s0128a

Artesiae, 6. leuc. a Nemetocerna in Boream Castellam versus. Baudr.

MENAS vide MENUS.

MENASSEH Ben Israel Iudaeus, natus Amstelodami, eruditione inter suos magni nominis. Eius exstant: Conciliator in Pentateuchum: de Creatione mundi: de Convenientia locorum S. Scripturae, etc. Obiit circa A. C. 1659. Singulari modestia [orig: modestiÔ], et laudabili S. Scripturas V. T. explicandi studio praeditus, Dilherro.

MENCHERES Memphitarum Rex XII. alias *mukeri=nos2, Herodot. l. 2. c. 134. deam Isidem imitatus, defunctam filiam unicam in Bovis ligneae atque inauratae utero sepelivit. et in conclavi exornato posuit, ut ei odores omnifarii quottidie adolerentur, et lucerna singulis noctibus, incenderetur, ibid. c. 29. de qua Aegyptiorum superstitione, vide Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. IV. Idem pyramidis tertiae auctor eidem Herodoto habetur, dicto c 134. quam alii Nitocri adscribunt. Oraculum accepit ex urbe Buti fore ut 6. omnino annos viveret, septimo [orig: septim˘] defunctarus, Idem Ibid. c. 133. quo [orig: qu˘] apud gentes nullus occurrit xrhsmo\s2 vetustior. Successerat autem Suphidi II. regnavit ann. 63. dum Saophis, Sen-Saophis et Moscheris in Thebaide regnarent et Abrahamus Patriarcha Circumsionem instituisset. Eum excepit Racaeses, quem vide.

MENCORVUM oppid. Portugalliae, Mencorvum quibusdam, prope Durium fluv. 4. leuc. a confinio regni Legionis in Occasum, 10. a Lameca in Ortum. Torre di mencorvo vulgo.

MENDACES et gloriosi, in Colacinae sacro quaerendi, Plaut. in Curcul. Actu 4. sc. 1.

Qui periurum convenire vult hominem, mitto in comitium;
Qui mendacem gloriosum, apud Cloacinae sacrum.

Ubi Turnebus aliique putant Cluacinam, cum dicta sit a cluendo, quod celebrari et inclitum esse significat, idirco gloriosorum et alazonum patronam habitam esse, et eorum omnium, qui in suis laudibus iactandis multi sunt. Sed absurdum Salmasio videtur, cum colacarum praesidem intelligit, Colacinam dicere; cum gloriae animalium patronam, Cluacinam scribere. Nam cloacae sunt cluacae, ab antiquo verbo cluere, quod purgare significat: et utroque [orig: utr˘que] modo [orig: mod˘] haec vox scribebatur. Alia igitur quaerenda ratio, cur Mendaces ac gloriosos in Cloacinae sacro, quaeri velit Plautus. Nempe nihil odiosius aut putidius hominis gloriosi ac semet ipsum laudantis oratione, nullum aeque a)/kousma auribus ingratum accidit. Hinc putidi et stercorei eiusmodi homines vocabantur, nihil enim stercore sixkanto/teron. Plautus Milite Glorioso, Actu 2. sc. 1.

Qui hinc ad Forum abiit, gloriosus, impudens,
Stercoreus, plenus periurii, adulterii.

Hinc Graecis kopri\a, mu/ca, ble/nna, ko/ruza, pro iactantia; et koprolo/goi, ko/priei, koru/zhs2 mestoi\, koruzw=ntes2, iactantes et a)lazo/nes2. Unde koruzhs2 pau=sai apud Lucianum. Superbiam alicui demere, et koru/za, pro tumore ac superbia, apud Nicetam, Rhetoresque. Hinc. Sycophantae, rabulae, scurrae et huiuscemodi tota hominum natio, qui multa ac magna promittunt et minatur, miraque de se praedicant, *koprolo/goi et *kopri/ai vulgo dicti. Suidas, *)agorano/moi oi(=s2 e)/melle peri\ te tw=n au)lhtri/dwn kai\ yaltriw=n kai\ koprolo/gwn. Ex eodem fonte Sueton. in Tiber. c. 61. Copriae, *kopri/ai, scurrae sunt, qui deridiculi gratia [orig: gratiÔ] vana multa de se iactabant ac pollicebantur. Unde et verbum incopriae, pro circulatorem agere et fumos vendere. Glossae Isidori, Scurra qui incopriat. Ita Cyprianum olim Gentiles quidam Corianum una [orig: unÔ] litera [orig: literÔ] mutata [orig: mutatÔ] appellarunt [orig: appellÔrunt], quod aniles, ut ipsi volebant, fabulas et multa mendacia suis scriptis inseruisset. Vide Lactantium Instit. l. 5. c. 1. At eadem re Aretalogi istiusmodi scurrae dicebantur, Iuvenali Sat. 15. v. 16. *(omhristai\ in veter. Glossis: *neanikolo/gei apud Iuvenalis Scholiast: Paradoxi et Paradoxologi eidem: Ordinarit, Suetonio de Rhetor. c. 2. etc. Sic itaque kauxhmati/as2 omnes et gloriosos, *kopri/ous2 et *koprolo/gous2 vocabant: atque hinc Colacinae, quae latrinarum et Cloacarum erant praesides, huiusmodi stercoreorum ac putidorum hominum patronae censebantur: Inde eleganter Tertullian. de Pallio. Empedoclis, hominis go/htos2 ac putide gloriosi, et qui se Deum haberi volebat, sorores Cloacinas esse finxit. Nam qui Deu erat, Deas utique habuit sorores. Sed talis Deus, haud alias habere debuit sorores Deas, quam stercorum et latrinarum Magistras, qui tam stercoreus esset ipse ac putidus, ut Deum se iactare non dubitaverit. E quibus apparet, quam magis sese extollebant huiusmodi gloriae animalia, tam magis deprimi apud Veteres et rerum sordidissimarum et abiectissimarum vocabulis appellari consuevisse. Vide Salmas. ad Tertullian. loc. cit. et hic [orig: hţc] passim.

MENDAE vide MENDE.

MENDAEI Thraciae populis. Steph. in ora maritima apud Aenum urbem.

MENDE [1] urbs Siciliae prope Palicos. Steph.

MENDE [2] Thraciae urbs, in Pallena regione Erythraeorum colonia; a Mende vel Mendi muliere dicta. Inde vinum Mendaeum.

MENDELE Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

MENDES [1] Labyrinthum condidit, Diodoro [orig: Diodor˘] teste, quem Regem alii Maron vocabant. Salmas. ad Solin. p. 475.

MENDES [2] urbs Aegypti, iuxta Lycopolin, ubi Pana, et hircum colunt, Aegyptiorum lingua [orig: linguÔ] Mendes vocatum, cuius libidini excellentissima [orig: excellentissimÔ] forma [orig: formÔ] mulieres substerni moris fuisse ex Herodoto, teste oculato, itemque ex Pindaro, Strabone, Aristide ac aliis patet. Quam suorum irreligionsam religionem defendens Asclepiades, in libris *qeologoume/nwn, ex tali concubitu ortos maximos viros dicebat, in hoc album referens, cum ex fabulari historia [orig: historiÔ] multos, tum ex vera [orig: verÔ], Alexandrum, Scipionem, Augustum. Caesarem. Plut. in Iside, Apim hic [orig: hţc] cultum docet. Nic. Lloydius. Caper autem Mendete sacratus est, iam sub Caeacho, eodem [orig: e˘dem] tempore, quo [orig: qu˘] Bovis Apis et Mnevis Memphi ac


image: s0128b

Heliopoli coli coeperunt. Et quidem cum Mendesii omnes capras colerent, mares tamen magis colebant, et ex istis unum maxime, qui quum decesserit, luctus maximus toti Nomo imponitur, Herodotus l. 2. c. 46. Atque ex hoc Mendetis sacrario prodiit tota Veterum mataiologi/a de Pane, Fauno, Silvano, Silenis et Satyris: a qua nec ipsi Israelitae in tacti fuere [orig: fuŕre], Ios. c. 24. v. 14. et Ezech. c. 23. v. 3. et 8. Vide Marshamum Canone Chron. Sec. IV. ubi de Hirco Mendesio. Coeterum Mendes urbs fuit tou= Delta, Nomi postea Mendesii caput, cuius metropolis Ptolemaei aetate *qmoui=s2 erat, l. 5. c. 5. quae etiam Ammiani, Urbs maxima, l. 22. etc.

MENDESIUM unum ex Nili ostiis. Plin. l. 5. c. 10. Tranitico proximum; Migrun vel Migni: ad quod urbs Mendes sita.

MENDESIUS ab Aegyptiis, contra Nectanebum, Rex creatus, ingenti eum exercitu adortus est.

MENDESUS urbs Aegypti, a qua [orig: quÔ] Mendesium unguentum dicitur. Civies Mendesii, Ovidius Met. l. 3.

MENDICI vide hic [orig: hţc] passim, Egeni, Oblatio, Pauperes, Metragyrtae, uti de Vespasiano ab Alexandrinis mendicis sex oblos viritim exigente, infra voce Tributum; de Indorum mendicis ad tubae clangorem satis ferociter stipem poscentibus, infra itid. in Tuba.

MENDICULEA Lusitaniae oppid. Ptol.

MENDOGUS primus Lithuanorum Dux. Cum enim Lithuaniae nomen, ante A. C. 1200. fere incognitum et ipsa gens contempta vicinorumque Russorum ac Polonorum servitio obnoxia esset, adeo ut propter inopiam nonnisi vilissimas res tributi loco [orig: loc˘] penderet, primus Mendogus, Vir militia [orig: militiÔ] clarus, principatum gentis oppressae sumpsit A. C. 1252. et felici armorum successu eam a vicinorum contumeliis vindicavit. Ei successerunt complures, brevi omnes Imperio [orig: Imperi˘], donec A. C. 1279. Vitenen miles, obtruncato [orig: obtruncat˘] Domino [orig: Domin˘] suo [orig: su˘], Lithuaniam occuparet. Huic successit Gediminus A. C. 1300. qui fines Lithuaniae longissime per Rusos protulit et a finibus Prussiae, usque ad Pontum Euxinum protendit, unde Magni Duces appellari coepti. Eum excepit Olgerdus A. C. 1325. cuius filii fuerunt Iagello et Skirgello: quorum prior, regno [orig: regn˘] Poloniae per matrimonium potitus, primus omnium Lithuaniam, exterminato [orig: exterminat˘] idolorum cultu, fide Christiana [orig: ChristianÔ] imbuere coepit, idque pro illorum temporum conditione prospere successit. Sed in coniungenda cum Poloniae Regno Lithuania maior difficultas. Opponebant se enim illi Skirgello frater et Vidoldus patruelis, qui denique frustra reluctanti Lithuaniam extorserunt, quae suos retinuit Magnos Duces, usque ad A. C. 1501. quo [orig: qu˘] demum tempore Alexander. Lithuaniae Dux, creatus Rex Poloniae, unionem tamdiu desinderatam ad finem perduxit, a quo tempore idem et Poloniae Rex et Lithuaniae Dux censetur. Georg. Hornius Orb. Imper. p. 262. De familia Iagellonis vero, vide supra in voce Lithuania.

MENDOZA [1] nomen illustris in Hispania Familiae, quae, ex Alavensi provincia oriunda, in plures sese diffudit ramos. Praecipui duo hi, Dominorum de Hita et Butrago (cuius Princeps Petrus Gonzalez, in praelio ad Aliubarotta, morte sua Regem servavit A. C. 1385.) atque Dominorum de Mendebd et Ribera. In priori (nempe de Hita ) secundogenitus Inicus Lopezius de Mendoza Dn. de Castelnovo, genuit Didacum Hurradum Comitem de Priego creatum A. C. 1465. quae hereditas ab uxore Teresia Carrillo obtigerat. In horum filiis, Petro Carrello de Mendoza, reliquorum Comitum de Priego cognomin. Carillo, nec non Dominorum del Termino de Perales, et Inico Lopezio de Mendoza, Dominorum de Argal et Mochales prosapia incipit. Maior autem Inici Lopezii Dn. de Costelnovo frater Didacus Hurtadus, Admiralis Castiliae, ampliorem progeniem habuit. Cum enim eius fil. Inicus Lopezius de Mendoza, qui primus Comes del Real de Manzannares et March. de Santillana, creatus est, A. C. 1445. septem genuisset mares, ex illis primus, Didacus Hurtadus, novum decus genti intulit, Ducis del Infantadgo dignitatem nactus. Hic in directa linea primogenitorum, Ducatus titulum, per ultimam Luisam (cuius maiores supra habes, in voce Infantadgo ) marito Didaco Gomezio, ac ita Sandovalliae stirpi allatum, propagavit. Praeter quem stipitem directum, praefati primi Ducis filii, Iohannes Hurtadus, Dominorum de Belenna et Valhermoso, sed Garsias Laso Dominorum de Iunquera in Guadalaxara, cum congnomin. de Laso; ulterius in Ducali serie nepos Alvarus de Mendoza et Luna, Dominorum de la Torre de Estevan Ambran, quibus ab huius Alvari nutu isabella cognomen de Alarcon et Marchionatus de la Bala Siciliana obtigit, demum pronepos Rodericus novo axiomate Marchionum de Montes claros, surculos ex se dederunt. Secundus Inici Lopezii M. Santillanensis fil. Patri cognominis, Comitum de Tendilla conditorfuit: cui ex filiis, Inico Lopezio, reliqui Comites Tendillae et marchiones de Mondeiar, praeter plures alios, et Petro, Domini de Robres et Languerren originem denbent. Preterea, alius eius fil. Didacus Hurtadus Cardinalis posteros habuit. Tertius Marchionis supra dicti fil. Laurentius, a matre cognomen Suarez Mendocio adiecit ac Comes de Corunna fuit, quod cum cognomine posteritas servat. Quartus fil. Petrus Lase de Mendoza, obtinuit a Coniuge Agnete Carillo dominium de Mendoiar, sed, ut et septimus eodem [orig: e˘dem] nomine dictus, non nisi filias genuit. Quintus Petrus Gonsalez de Mendoza Cardinalis et Archiepiscopus Toletanus Ecclesiae praefuit. Sed ex liberis ipsius Rodericus Marchio del Conete creatus est, dignitatemque per filiam ad primarium truncum Ducum del Infantagdo transmisit; alter Didacus Hurtadus Comes de Melito factus, posteros habuit, Principes de Melito ac Duces Francavillae (qui tituli cum Mendozio cognomine deinceps in familia de Silva Ducibus Pastranae accreverunt) et cum agnomine de la Cerda addito, Comites de Gelves. Demum penultimus Inici Lopezii fil. Iohannes Hurtadus Mendoza Inicum Lopezium Dn. de Colmenar et Iohann. Hurtadum Dn. de Fresno de Torote auctorem


image: s0129a

genuit. Quod alterum praecipuum truncum concernit Dominorum de Mendibil et Ribera; Fratres fuere [orig: fuŕre] Iohannes Hurtadus Dn. de Mendibil et Corcana. Ab hoc reliqui Domini de Corcana et cum cognomine de Salzedo, Dominorum [orig: Domţnorum] de Salzedo et Legarda plames, progerminarunt [orig: progerminÔrunt]. Ab illo genitus est Iohannes Hurtadus, ex Maria Castellana, Iohannis Hurtadi Dn. de Mendibil. et Didaci Hurtadi Dn. de Cannete genitor: cuius posteri sunt marchiones de Cannete, de quibus supra. Illius (qui etiam Comitum de Orgaz, cum guzmannio epitheto sator est) fil. Ruiz Diaz Dn. de Moron, dedit Alvarum Comitem de Castrogeriz, illius prosapiae, cui etiam, cognomen de Manrique placuit assumere, auctorem et Ruisium Diazium Dn. de Moron, patrem Roderici, qui reliquos Dominos de Moron, demum Comitum de Lodosa titulo [orig: titul˘] auctos, sevit, atque Iohannis Hurtadi, cuius prosapiae uxor Maria cognomen de Sarmtento et Comitatum de Ribadavia attulit. Huic prro stirpi de Mendibil ramus Comitum de Monteagudo et Marchionum de Almazan (quam successionem Antonia marito Casparo de Mosceso Osorio acquisivit) accesendus erit, atque sic, qui e postgenitis eorum oriuntur, stolo Dominorum de Lodareios et la Vallana. Hic [orig: Hţc] saltem exhibere placuit illorum seriem, quos cognomen de Manrique assumpsisse diximus; reliquos enim suo [orig: su˘] quemque loco [orig: loc˘] invenies. Alvarus de Mendoza Com. de Castro Geriz, ex Iohanna (silia Gastonis de la Cerda Comitis de Medina Celi ) pater fuit Roderici Comitis de Castro, mariti Annae Henriciae et ex ea patris Alvari de Mendoza Manrique Comit. de Castro: qui iuncta [orig: iunctÔ] sibi Magdalena de Sandoval et Roxas, genuit Antonium, patrem ex Isabella Velasca Gomezii: cui ex Maria Henricia de Ribera (silia Petri de Ribera Barroso Marchion. de Malpica Mareschal Castiliae) natae sunt, Isabella uxor Didaci primum Sarmienti de Mendoza Comit. de Ribadavia, exin Consalvi Faxardi: et Catharina, nupta Iohanni Hurtado de Mendoza Comiti de Orgaz, ambae nominis de Mendoza Marique etc.. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nob. Europ. Part. 2. p. 48. et in Indit.

MENDOZA [2] Franciscus Lusitanus, Olysipponensis, Iesuita celebris. Eius inter alia exstant: In libr. Samuelis 1. Expositio. 3. Vol. In librum Regum Expositio, fol. etc De eo Alegamb. Neminem, dum valuit, cubantem eum vidisse, memorat. Obiit A. C. 1626. Vide Gulielm. Crowaeum Elencho Scriptorum S. Scripturae.

MENDOZA [3] Iohannes, vide Petrus Castellanus.

MENDOZA [4] Mencia Marchionis Zeneti filia, Valentina, eruditione celebris: memoratur Ludovico Vivi, civi eius de Inst. foem. c. 3.

De MENDOZA Petrus Gonzales, vide ibi.

MENDRISIUM oppidum Italiae, tertia inter praefecturas Helvetiorum Italicas seu Transalpinas, ad sinitram lacus Gauni: Luganensium quondam appendix. Venit cum reliquis, in potestatem Helvetiorum, ex dono Maximiliani Sfortiae, Mediolanensium Ducis, A. C. 1513. German., Mendris. Stumpf. l. 9. de Lepontiis, Simlerus de Rep. Helvet. etc.

MENDUS urbs circa Cariam. Porphyrogenneta.

MENECINA oppid. seu pagus Brutiorum, in agro Consentino, a comsentia urbe, 4. mill. pass. Ixio oppido propinquum. Steph. Mendicino vulgo.

MENECLES Bacaleus historiam prodidit, teste Athenaeo [orig: Athenae˘]. Alius videtur esse Orator Alabandensis. Strab. l. 15. Priorem, vel tertium aliquem signat Pindar. Schol. in Olymp. Od. 2.

MENECLIDES Rhetor, unus ex his, qui cum Pelopida [orig: PelopidÔ] et Melone in Charonis [orig: Charonţs] aedes, contra tyrannos convenerunt: qui cum a Thebanis aequam cum aeteris gloriae partem minime consecutus esset, cum et procaci lingua [orig: linguÔ] et malis moribus valeret, suopte [orig: su˘pte] ingenio ad calumniandos Optimates utebatur.

MENERCATES Amphidori fil. ex parte Sicyoniorum, cum Demotimo, Naucrati filio; missus ad componendam inter Lacedaemonios et Athenienses discordiam [orig: discordţam], anno [orig: ann˘] belli Peloponnesiaci octavo [orig: octav˘]. Vide Scholia in Aristoph. Equit. 336. G. Item, unus ex Ducibus Seleuci. Polyaen. l. 8. c. 57.

MENECRATES [1] Medicus Syracusanus, 105. Olymp. sub Artaxerxe Ocho, nullam dicitur accepisse mercedem medendi. Curabat imprimis sacrum morbum, tantum hac [orig: hÔc] mercede contentus, ut liberati, se ipsius esse servos faterentur, se vero Iovem, appellabat: De quo lepidam historiam narrat Aelin. Var. Hist. l. 12. c. 51. Menecrates Medicus, inqui, Adeo superbia [orig: superbiÔ] turgebat, ut se ipsum Iovem appellaret. Misit autem aliquando literas ad Philippum Macedonum regem, in haec verba. *fili/ppw| *menekra/ths2 o( *zeu\s2 eu)= pra/ttein. Ad eam autem rescripsit Philippus: *fi/lippos2 *menekra/tei u(giai/nein. *sumbouleu/sw soi\ prosa/gein seauto\n e)pi\ toi=s2 kata\ *)anti/kuran to/pois2. Quibus eleganter hominem non esse sanae mentis significavit. Eandem historiam habes apud Athenaeum l. 7. nec non apud Eustath. in Il. l. vide Suidam in *menekra/ths2. Sed et alteram historiam de Menecrate non invenustam exhibet nobis idem Aelianus, praedicto [orig: praedict˘] loco [orig: loc˘]: Aliquando lautissimum convivium instruxit Philippus, ad quod illum etiam invitavit; seorsimque ei mensam iussit apparari, et apponi acerram, suffitumque fieri. Reliqui vero epulabantur, eratque admodum opipara cena. Menecrates itaque primo ferebat, gaudebatque honore; Postquam vero paulatim fames obreperet, et homo esse convinceretur, idemque vanus et stolidus consurgens discedebat, seseque iniuria [orig: iniuriÔ] affectum querebatur, festivivissime Philippo stultitiam eius redarguente, et in lucem proferente. Scripsit de Remediis. Athen. l. 7. Suid. Nic. Lloydius.

MENECRATES [2] Medicus sub Claudio et Tiberio. Item, Nisaeus, discipulus Aristarchi, Historicus Graecus. Strab. l. 16. Item Ephesius, qui de re Rustica scripsit. Varro l. 1. de RR. c. 1.

MENECRATES [3] poeta Comicus Atheniensis. Suidas. Item Menecrates, Xanthius Historicus, Dionys. Halicarn. l. 1. Ant. Rom. de quo videndus etiam Voss. de Hist. Graec. p. 387.