December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 117, image: s0117b

MELANTHUS [1] XVI. Atheniensium Rex, an. ante Urb. Cond. 367. Messenius erat, Andropompi fil. et cum ab Heraclidis, in Peloponnesum reversis, (unde insignis illa epocha, *(hrakleidw=n *ka/qodos2, Heraclidarum Reditus, scil. in Peloponnesum) anno [orig: ann˘] a Troia capta 103. pulsus esset, Athenas venit, ubi interfecto [orig: interfect˘] singulari certamine Boeotorum hostium duce Xanthia [orig: XanthiÔ], rege Themoete abdicato [orig: abdicat˘], ad regnum evectus est. Ab eo Melanthidarum familia orta. Idem Apaturia sacra Athenis instituit. Vide Scholiast. in Aristoph. Acharnan. Regnavit annos 8. circa tempora, quibus Ammonitae dominabantur Israelitis: Eisuccessit Codrus fil. quem vide, ut et Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XIII. Addo saltem, illum Iones ab Achivis (quos Heraclidae sedibus suis, Argis et Lacedaemone, pepulerant) ex urbibus suis vicissim exturbatos, et Athenas se conferentes, amice recepisse Pausan. Achaicis. Vide quoque supra voce Apaturia, et de Ionibus hisce, voce Iones.

MELANTHUS [2] Cyzicenus, cum fratre Are, in conflictu nocturno, interfectus. Val. Flacc. l. 3. v. 203.

MELANTHUS [3] fluv. Sarmatiae Europaeae, qui in Borysthenem labitur. Ovid. Pont. l. 4. Ep. 10.

Et tacite peragens lene Melanthus iter.

MELANTIAS quae nunc vulgo Melitias dicitur, urbs Thraciae ad Propontidem, olim Archiepiscopalis inter Byzantium et Selymbriam: nunc vicus 102. stadiis Byzantio [orig: Byzanti˘] distans. Ex Suida, et Procopio: Athyra etiam, ad ostia Athyrae fluv. Melancia Antonino, et villa Caesariana, Amm. Marcellin.

MELANYON quibusdam dictus est Hippomenes, a)po\ tw=n mh/lwn, hoc est, a malis, et a)nu/w perficio. Aliis Melanion, a nomine mh=lon, et verbo a)ni/hmi, quafi mala e manu emittens. Tu lege et vide Milanion.

MELAS [1] Phryxi ex Chalciope fil. duxit uxorem Eurycleam: e quibus Hyperes, iuxta Phereeyd.

MELAS [2] i. e. niger, Sinus Thraciae. Ptol. Melanes Solino c. 16. Cardianus, a Cardia urbe adiacente, Eustath. Magarisius hodie Ortelio.

MELAS [3] i. e. niger, fluvius multiplex. Nam unum esse in Mygdonia ostendere conatur Ovid. Met. l. 2.

Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.

Alium esse in minori Asia, et Smyrnam circumeuntem. Solinus c. 43. scribit. Alium, navigabilem esse, qui Ciliciam a Pamphylia dividat, scribit Plin. l. 5. c. 27. Crionero Nigro. Alium in Boeotia ponit idem Plin. l. 2. c. 103. qui e Parnasso profluens Minervae sacer dicitur a Poetis, quia ripae eius olivis sunt refertae. Stat. Theb. 7. v. 273.

Palladiusque Melas, Hecateia gurgite miscet
Flumina. ------

Oves nigras facit, et Nili instar, per aestate, exundat. Fuit etiam Arcadiae fluvius, Olenum urbem alluens. Virg. l. 4. Georg. Dionys. v. 415.

*)/arkades2 *)apidanh=es2 u(po\ skopih\n *)eruma/nqou,
*)/enqa *me/las2, o(/ti *kra/qis2, i(/na r(e/ei u(gro\s2 *)i a/wn

Alius in Phthiotide Herodot. et Livio l. 36. c. 22. apud Heracleam Trachiniam fluens, et a Dyra fluv. 20. stadiis distans. Alius Thraciae, in Sinum Melanem, ad Caridiam Urbem influens, qui non satis fuit ad bibendum exercitui Xerxis. Herodot. Mater Nardo, Larissa Bellonio. Alius Cappadociae, apud Caesaream, ex monte Argaeo oriens, longoque [orig: long˘que] tractu in Euphratem, per Armeniam minorem decurrens, non procul a Melitene, Strab. Gensui Castaldo. Alius Lyciae, ubi Latona incolas in ranas convertit, teste Probo [orig: Prob˘]. Postremo alium esse in Sicilia, auctor est Ovid. Fast. l. 4. cum de fluminibus et locis Siciliae, quae peragraverat Ceres in quaerenda Proserpina, loquens ait

Sacratumque Melam pascua laeta boum.

Vide Cluver. Sicil. Antiq. l. 2. c. 5. Nic. Lloydius.

MELATAS decem piratarum Dux, quorum ope moenia Cassandreae Aminias cepit. Polyaen. l. 4. in Antigono, comm. 18. Ubi Interpres habet Melotas.

MELBODIUM vulgo [orig: vulg˘] Maubeuge, locus Hannoniae, in dioecesi Camaracensi, ubi Adelgundis virgo monasterium opulentissimum exstruxit, ab Sabim fluv. post quam Adeltrudis, eius ex Waldetrude Castrilocensi sorore neptis, Abbatissa praefuit, Hadr. Vales. Notit. Gall.

MELCABA Aegypti urbs. Lib. Notit.

MELCARTUS Hercules Tyiis dictus, quasi Rex fortis [gap: Hebrew word(s)] melech enim Regem sonat. Unde et Hesych. *ma/lika to\n *(hrakle/a. [gap: Hebrew word(s)] aritz autem validum sonat, unde *)/arhs2 Graecorum, et h(/rws2.

MELCHA [1] uxor Nachor. Gen. c. 11. v. 29. Filia item Zalphaad. sive Zelophead Num. c. 26. v. 33.

MELCHA [2] seu MELTHA lacus monit et civitati Sephet vicinus. In tractu Nephthalim.

MELCHI pater Levi. Luc. c. 3. v. 28.

MELCHIADES sive MELCIADES, Romanus Episcopus 29. A. C. 301. post Eusebium, Afer. Iussu Constantini, Synodo Romae coacta [orig: coactÔ], Domatum damnavit. Fideles diebus Dominicis et Iovis ieiunare vetuit. ne Ethnicos imitari viderentur. Obiit A. C. 313. Successit Silvester. I.

MELCHIAS pater Phassur, Ier. c. 21. v. 1. Filius Amelech. Ier. c. 38. v. 6. Filius Athenai filii Zara 1. Paral. c. 6. v. 40.

MELCHIEL fil. Beriae filii Aser. Gen. c. 46. v. 17.

MELCHIOR [1] Adami, Silesius, vitis Theologorum, Philosophorum, Medicorum, et Iureconsultorum Germanorum editis, inclaruit.

MELCHIOR [2] Barlaeus, Antverpianus, varia edidit. Valer. Andreas Biblioth. Belgic.

MELCHIOR [3] Canus, Hispanus, Dominicanus, Episcopus


page 118, image: s0118a

Canariarum Insular. eruditione et scriptis, inter suos, insignis.

MELCHIOR [4] Fendius, Medicinam Witembergae docuit A. C. 1544. Iustus in Chron. Med.

MELCHIOR [5] Guillandinus, Regiomontanus, Botanicus celebris itinere Asiae, Graeciae et Africae, ubi diu captivus detentus est, hac [orig: hÔc] fini defunctus. Scripsit inter alia, de Papyro, quod opus Ios. Scaliger et Hieron. Mercurialis refutarunt [orig: refutÔrunt]. Paschal. Gallus, in Bibl. Med. Thuan. Hist. l. 96. Obiit Patavii, ubi Horti Medici curam gerebat, A. C. 1589. senex admodum, vide les Eloges Anton. Teissier Part. 1.

MELCHIOR [6] Hosmannus, Chiliasta, Verbum negavit carnem, e sinu B. Virginis desumpsisse, salutem in viribus nostris sitam asseruit, etc. Saeculo [orig: Saecul˘] 16.

MELCHIOR [7] Neipius, Flander, post Erasmum, Adagiorum collector. Valer. Andreas Biblioth. Belg.

MELCHIOR [8] Sebisius, Argentinensis, Medicus, scripits inclitus: cum filio cognomine. Vander Linden de Script. Med.

MELCHIORIS Ioh. Theologus Herbornensis, vir eruditione et scriptis clarus-

MELCHIRAM fil. Iechoniae filii Ioacim. 1 Paral. c. 3. v. 18.

MELCHISEDECH Sacerdos, et Rex Salem. Latine Rex iustitiae. Gen. c. 14. v. 18. Heb. c. 7. v. 1. Hunc fuisse Semum volunt Hieron. Gerundensis, Primasius, Ionathan Hierosoymitanus, et alii. Contra est Procopius Gazaeus iu Gen. c. 14. et alii multi, quae sententia firmatur ex Ep. ad Ebr. c. 7. Melchisedeciani Spiritum Sancium, Didymus et Origenes Angelum, Cunaeus non hominem, i. e. Messiam fuisse volunt: Quae omnia a Constant. L'Empereur fuse refutata. Fuit enim unus ex regulis Chananaeorum, qui pie inter illos, acsancte vixit. Suidas oriundum vult a Side filio regis Libyae, cuius parentes Epiphanius Heraclam patrem, Astaroth vero vel Asteriam matrem appellat. Vide Riveti Exercit. in Gen. c. 14. etc.

MELCHISUA vel MALCHISHUA, fil. Saul. 1 Sam. c. 14. v. 49.

MELCHITA agnomen orthodoxis, post Chalcedonense Concilium, ab adversariis adspersum, ab Hebraeo Melech, quod Regem notat. Ita enim velut Regiii seu Imperiales dicti sunt, qui Impcratoris Constantinopolitani, acerrimi huius Concilii defensoris, sententiam sequebantur, Niccph. Calistus l. 18. c. 52. quemadmodum Chalcedonensem, ob eandem causam, ipsum Iusi inianum vocitabant. Vide huius Apologiam l. 7. Cod. de Summa Trin. et infra Monophysitae. Postmodum vero haesit id nominis Graecis, qui, per totum Orientem longe lateque sparsi, Spiritum S. a solo Patre procedere statuunt. Vide Gabrielem Sionitam de Nonnullis Orientalium Urbibus c. 14. laudatum Carolo du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolexico: inprimis vero Ioann. Forbesium Instruction. Historico-Theologic. l. 3. c. 17. ž. 4. Certe fides non Regum imperio, sed Divinae auctoritati subicieda, vereque illos etiamnum dixeris Melchitas, qui Regum auctoritate ad persecutionem abutuntur, eorum iussa contionantur, coguntque vel per milites immissos, animas Regum parere praescripits. Coeterum veterum Melchitarum hodieque per Orientem numerosissima secta est, eiusdem fere cum Ecclesia Constantinopolitana fidei ac Patriarchae Antiocheno, qui Damasci residet, subiecta. Vide Georg. Hornium Histor. Eccl. supra ubide Iacobitis.

MELCHIZEDECIANI vide in voce Melshisedec, et plura de iis apud eundem Forbesium ibid. l. 2. c. 3. ž. 1. et l. 4. c. 6. ž. 3.

MELCHOM vel Milchom, Idolum Ammonitarum. 2. Reg. c. 23. v. 13.

a MELCHTHAL Henricus, vide Henricus.

MELCOMANI Dalmatiae populi. Plin. l. 3. c. 22.

MELDABA Aegypti urbs. Lib. Notit.

MELDACENSIS Pagus le Comte de Mauge, alias les Mauges, pars est veteris agri Pictavi, nunc Andibus attributus, trans Ligerim, in montibus ac sinibus Pictonum, sub Episcopo Pictavensi. Hadr. Vales. Notit. Gall.

MELDAE Galliae Lugdunensis populi Ptol. quorum urbs Iatinum, seu Meldae, elegans et culta, hodie Meaulx, oppid. ad Matronam fluv. inter Parisios et Rhemos. 8. leucis a Silvanecto in Ortum, ex praecipuis Briae provinc. Episcopalis est sub Archiepiscopo Parisiensi, prius sub Senonensi. Vid. Hadr. Vales. Notit. Gall.

LOCA DIOECESI MELDENSI CONTENTA, ULTRA, CITRAQUE MATRONAM.

Alnetum l'Aunay Brusle. Brolium, ubi Monasterium S. Petri S. Fiacre. Camerae fons Chambrefontaine, ubi Abbatia. Castrum Martini Dammartin. Cella la Celle. Columbarium Coulomiers. Condetum Conde. Crisciacum, ad Mucram Crecy. Domunculae Maisoncelles. Eboriacum Faremoustier, Monasterium clarum. Farae Monaster. idem. Firmitas Galterii la Ferte Gaucher. Firmitas sub Iotro la Ferte sous Iovarre. Insulae L'Ille. Ioiacum Iouy sur Moren. Iotrum Iovarre, ubi Monast. Iuliacum Iuilly, ubi Abbatia. Malleus Villers les Mailles. Marolium Marevil. Meduntum. Moncelli Monceaux. Nantogilum Nantevil. Novum Monasterium Neufmouster. Pons Mucrae. Quintiacum Quincy. Radolium, ubi Prior. Revil. Rasbacis Rebais, ubi veterr. Monaster. Rosetum Rosoy. Santiacum Sancy. Tria Bardoli Trie le Bardou. Tria portus Trilleport. Villa Regis ad Matronam Ville Roy. Duostandem habet Ecclesia Meldensis Archidiaconos, maiorem,


image: s0118b

et altcrum trans Matronam, in pago Briebio, quem Archidiacon. Briensem appellant. Idem.

MELDITA Africae propriae oppid. Ptol.

MELDULA oppidul. Romandiolae, in confinio Hetruriae, ad Bedesim amnem, sub utili dominio Principis Pamfilli. 10. milliar a Foro Livii in Austrum, Meldola vulgo. In ditione Pontificum.

MELEAGENES Architectus Atheniensis, qui fanum Minervae exstruxit.

MELEAGER [1] Macedoniae Rex, post fratrem Ptolemaeum Ceraunum, an. 474. Urb. Cond. victus a Gallis, et occisus, ut et Antipater nepos Cassandri ex fratre, qui illum excepit. Post quos Macedones Sosthenem Regem crearunt [orig: creÔrunt]. Pausan. in Phoc. Iustin. l. 24. c. 5. etc.

MELEAGER [2] Oenei Calydoniae Regis ex Althaea fil. quo [orig: qu˘] recenter nato [orig: nat˘] visa est mater eius sibi tres Parcas igni assidentes videre, manuque stipitem tenentes, aequalem puero cum stipite vitam assignare. Recedentibus itaque Parcis, Althaea exstinctum stipitem diligentissime [orig: diligentissimŕ] asservavit. Adulto [orig: Adult˘] deinde Meleagro [orig: Meleagr˘], contigit ut pater eius ex susceptis frugibus, omnibus diis sacrificaret, omissa [orig: omissÔ] Diana [orig: DianÔ], quae ob id

-------- Oeneos ultorem spreta per agros
Misit aprum, quanto maiores herbida tauros
Non habet Epiros: sed habent Sicula arva minores.

Uti loquitur Ovid. Met. l. 8. Fab. 4. Ad hunc igitur conficiendum Meleager, collecta [orig: collectÔ] robustissimorum iuvenum manu, aprum interfecit, caputque eius Atalantae, Iasii Argivorum regis filiae, quae prius aprum vulneraverat, velut partem spolii, dedit. Quod aegre ferentes Plexippus, et Toxeus Althaeae fratres, Atalantae caput auferre conabantur. Quamobrem Meleager irritatus eos obtruncavit, duxitque Atalantam in uxorem, quae ei Parthenopaeum peperit. Quod cum audisset Althaea, in furorem versa, fatalem illum stipitem in ignem coniecit: quo [orig: qu˘] exusto [orig: exust˘] Meleager etiam exustis intus intestinis omnibus consumptus est. Quae de fatali stipite in ignem coniecto referuntur, intelligenda sunt, ait Sabinus, de exsecrationibus magicis, quibus Althaea Meleagro imprecata est mortem. Nam Homer. testatur, eam orasse [orig: orÔsse] Plutonem, et Proserpinam, ut filio mortem inferrent. Vide Passeratium in illud Propertii l. 3. Eleg. 21.

Nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes,
Exitium nato matre monente suo.

Ab hoc dicta est Meleagrea, quae et Calydon. Vide ibi. Nic. Lloyd.

MELEAGRIDES [1] sorores Meleagri, quae cum fratrem immoderate lugerent, in Meleagrides aves commutatae sunt. Hyginus Fab. 174. et Ovid. ubi supra.

MELEAGRIDES [2] alias Aves Barbarae vel Barbaricae, quia, quo [orig: qu˘] tempore harum avium magna erat raritas et penuria, illis summe fertilis fuit Rubri maris insula quaedam, ad Barbariam Troglodytarum pertinens. Strabo l. 16. fhsi\ d' *)artemi/dwros2 a)po\ *(hrw/wn po/lews2 ple/ousi kata\ th\n *trwglodutikh\n po/lin ei)=nai *filote/ran, etc. *ei)=ta *mu/os2 o(/rmon kai\ *)afrodi/ths2 o(/rmon kalei=sqai lime/na me/gan, to\n ei)/sploun e)/xonta skolio\n. prokei=sqai de\ nh/sous2 trei=s2, du/o me\n e)lai/ais2 kataski/ous2, mi/an d' h(=tton kata/skion, meleagri/dwn mesth\n. Dicit Artemidorus, ab Heroum Urbe navigantibus, iuxta Troglodyticam urbem Philoteram esse --- Dein portum magnum ingressu flexulso [orig: flexuls˘], qui dicitur Muris statio et Veneris statio. Huic obiacere tres insulas, duas oleis obumbratas, tertiam minus opacam, meleagridum avium plenam. Et Diodor. l. 2. p. 120. *(upe/rkeintai de\ tou/tou nh=soi trei=s2, w(= n du/o me\n plh/reis2 ei)si\n e)laiw=n kai\ su/kwn. mi/a de\ leipome/nh tw=| plh/qei tw=n praeirhme/nwn de/ndrwn, plh=qos2 d' e)/xousa tw=n o)nomazome/nwn meleagri/dwn, Huic adiacent tres Insulae, quarum duae oleis et ficubus scatent; una autem his arboribus minus fecunda, iis avibus referta est, quae dicuntur Meleagrides. Et utroque [orig: utr˘que] antiquir Agatharchides de Mari Rubro 1. 5. c. 42. *)en a(=s2 kai\ nh=soi trei=s2 ei)si proskei/menai; w(=n ai( me\n e)lai/ais2 pepu/knwntai, mi/a de\ h(=tton me/n dasei=a, tw=n de\ kaloume/nwn meleagri/dwn e)ktre/fousa plh=qos2, Ubi tres Insulae adiacent, quarum duae olivas crebras habent, una minus quidem sylvosa est, sed avium, quas meleagrides vocant, copiam nutrit. Ut appareat, hanc Insulam illarum avium proventu fuisse celeberrimam. Quid vero proprle sint Meleagrides, non adeo liquet. Cum Africanis seu Numidicis gallinis, avem eandem esse putant, Varro Rei Rust. l. 3. c. 9. et Plinius l. 10. c. 26. Columella tamen ita distinguit, l. 8. c. 2. Africana gallina est, quam plerique Numidicam dicunt, meleagride similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capite gerit, quae utraque sunt in Meleagride caerulea. Sed et natalibus differunt. Nam Africana nusquam alibi: Meleagris vero Graeca est avis, Heroico [orig: Heroic˘] aevo [orig: aev˘] iam nota. Et in Graecorum fabulis duplex eius origo traditur. Alii enim Meleagri sorores; alii Iocallidis virginis, in Lero Insul. cultae, familiares in has aves muratas fuisse, scribunt: nonnullis Lerias meleagrides cum Aetolicis perperam confundentibus. Leriae enim alebantur, in gratiam Iocallidis, in Lero Insul. et Aetolicae, circa Calydonem et Pleuronem, in Meleagrigratiem. Hinc Stat. Theb. l. 4. v. 103.

Fletaque cognatis avibus Meleagria Pleuron.

Et Menodorus Samius, Athenaei l. 14. pavones tradit primo in Samo esse editos, atque inde alio translatos, w(s2 kai\ oi( a(lektruo/nes2 e)n th=| *persi/di kai\ ai( kalou/menai *meleagri/des2, e)n th=| *ai)twli/a|, ut in Perside galli, et in Aetolia, quae vocantur Meleagrides. Ex Clyto Athenaeus idem longam habet meleagridum descriptionem, ita tamen ambiguam, ut nescias, an gallinam Africanam, seu Numidicam (hodie gallinam Barbariae ) aut Gello pavonem (Gallis gallum Indicum ) describat, aut avis tertium genus, ab utroque dissimile. Quippe neutri convenit, quod alendae meleagridi destinatur, o( to/pos2 e(lw/dhs2, locus palustris. Neque quod legitur, esse a)/storgon pro\s2 ta\ e)/kgona to\ o)/rneon, kai\ o)ligwrei=n tw=n neote/rwn w(/ste a)na/gkh toi=s2 i(erei=sin e(pimelei=sqai au)tw=n, Avis sine ullo in prolem affectu,


image: s0119a

quaeque pullos suos ita negligat, ut Sacerdotes necesse sit eorum curam gerere. Coeterum quod saporem attinet, gellinam Africanam, in veterib. cupediis maxime evehunt, Horatius Epod. 2. Petronius, Iuvenal. Sat. 11. Stat. Sylv. l. 1. in Domitiani Saturnal. Martial. l. 3. Epigr. 58. v. 15. Epigr. 77. v. 4. Alii De iis tamen Varro, loc. cit. Hae novissimae in triclmium ganearium introierunt e culina, propter fastidium hominum. Et Plinius, l. 10. Novissime sunt peregrinarum avium in mensas receptae, propter ingratum virus. Itaque sola raritas videtur auxisse pretium: quod idem Varro docet, Veneunt propter penuriam magno. Petronius item,

Ales Phasiacis petita Colchis,
Atque Afrae volucres placent palato,
Quod non sunt faciles, etc.

Sam. Bochart. Hieroz. Part. olster, l. 1. c. 19. vide quoque Salmas. ad Solin. et hic passim.

MELEAGRUS Rex Macedoniae 31. an Urb. Cond. 474. Vide Meleager.

MELECH fil. Micha filii Meribbaal. 1. Paral. c. 8. v. 33.

MELEGENE insul. in mari Adriatico, Dalmatiae adiacens. Ptol.

MELELES Iohannes, vide Iohannes.

MELENDA urbs Indiae, intra Gangem. Ptol. Meleynda Interpretes.

MELERUS lacus Sueciae amplus, inter Uplandiam ad Boream et Sudermanniam ad Austrum, ab Ortu in Occasum extensus, per 60. mill. pass. Eiadiacent urbes Holmia, Telga, Stregna, Arboga et Torsilia. In mare Balticum se exonerat. Melerzee indigenis, Lac Meler. Gallis.

MELES [1] Rex Lydorum circa Olympiad. 13. Dynastiae II. quae Heraclidarum fuit XXI. seu penultimus, succesit Alyatti, quo [orig: qu˘] tempore ad Soum Aegypti Regem legatos misit Hosea Israelis Rex ult. An o( pro/teros2 basileu\s2 *sardi/wn, cui leo ex pellice (partu prodigioso) cum genitus esset, ex Telmissensis oraculi responso didicit, Sardes inexpugnabiles fore, quacumque murorum parte Leo iste circumduceretur. Itaque per coeteram murorum partem, quacumque arx oppugnari poterat, Leonem circumtulit: per eam autem partem quae ad Tmolum vergit, tamquam praecisam et inexpugnabilem, Leonem ducere praetermisit: sic ab hac parte urbs demum a Cyro capta est. Regnavit ann. 12. tyrannide expulsus a Moxo Lydo. Herodot. l. 1. c. 84. Vide Excerpta Nic. Damasceni, apud Valesium p. 442. successit Candaules Heraclidarum ultimus, quem vide.

MELES [2] Pisiae fil. tibicen ineptus acnihili, traductus a Pherecrate e)n *ar)goi=s2. Vide Scholia. in Aves. Aristoph.

MELES [3] vide Tusci, it. Melis.

MELES [4] etis, fluv. prope Smyrnam, apud quem Homerus natus fuit, unde Melesigenes dictus est. Item Samnitum urbs a Marcello capta. Liv. l. 27. c. 1. Meminit eius Papinisu Stat. l. 3. Sylv. 3. v. 60.

Smyrna tibi gentile solum, potusque verendo
Fonte Meles --------

Homeri pater habitus est, Arnob. l. 4. adv. Gent. Quis Martem prodidit mensibus in Arcadia tribus et decem vinctum? Non Melae fluminis filius? Hinc Amastriani nummos cuderunt, altera [orig: alterÔ] facie hunc fluvium iacentem et lyram tenentem, altera [orig: alterÔ] bene barbatum et coronatum Homeri caput, adscripto [orig: adscript˘] utrique nomine, referentes: qualem exhibent Laur. Pignorius Epistol. Quaest. c. 48. et Laur. Ramiresius c. 25. Pentacontarchi; in cuius pictura [orig: picturÔ] male omissa est corona, illud autem animadversione dignum, quod vultu Melem referat Homerus, ita expressus, ut Patrem haud difficulter agnosceres. Inde Meletaeae chartae, apud Tibull. l. 4. Eleg. 1. ad Messellam, vide ibi Bernardinum Cyllenium et Ioann. Passeratium: nec non ad cit. loc. Statii Barthium Animadversion. Part. 1. P. 312. Hodie exiguus rivuius est, nisi cum pluviis increscit; vixque duobus molendinis versandis et proximis hortis irrigandis sufficiens. Quod aliis ferme omnibus quoque Persiae fluviis, Austrum versus fluentibus, contigisse, docent Itinerariorum Auctores, Petrus de Valle, Ioh. Baptista Tavernier et Iac. Sponius Itiner. Graec. Part. 1. p. 308.

MELESE Barrio oppid. magnae Graeciae, in ora Calabriae ulterioris a littore 7. mill. pass. inter Macellam 3. et Criinissam 13. Temese etiam Ovidio. l. 15. Met. Fab. 1.

MELETI Sinus a Meletefluv. etiam Smyrnaeus dicitur. Steph. Elaites Agathiae, in prooem. hist. Sinus est maris Aegaei iuxta Aeolidem regionem.

MELETIUS Praesul in Aegypto, Arianae haereseos sectator, qui sub Diocletiano in exilium pulsus est: Meletianorum antesignanus. Hist. Tripart. Alius Episcopus Antiochenus, ab Arianis pulsus, A. C. 358. sub Constantio Imperat. Euzoio Ariano locum fecit. Mox cum restituendus esset, antequam rediisset, Lucifer Paulinum Episcopum creavit: unde Schisma, et secessus Luciferi. Item nomen Patriarchae Alexandrini et Constantinopolit. saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘].

MELFICTUM seu MORFETA, vulgo MOLFETTA, urbs agri Bariani, in regno Neapolitano, Episcopalis sub Archiepiscopo Barensi, inde 15. mill. pass. in Occidentem Tranium versus, 9. proxima Iuvenacio, 3. a Rubo 5. in ora sinus Veneti, parva sed elegans.

MELGAR nomen illustris in Hispania familiae, quae Henriciae (Henriquez ) ramus est. Namque Fridericus, maior natu fil. Alfonsi (qui primus ex sua familia Castellae Admiralis seu Thalassiarchus fuit) non solum Patri in dignitate hac successit, sed et Comitis de Melgar ac Rueden titulum primus nactus est. Pater Alfonsi, Ducum Medinae de Rio secco, et Castellae Thalassiarchorum, conditoris, ac Petri, qui ab uxoribus Beatriceac Catharina (quae germanae et filiae Perafani de Ribera erant) successionem ac


page 119, image: s0119b

nomen de Ribera suae domui, cum officio supremi Iudicis Andalusiae, intulit. Vide supra, ubi de Henricits.

MELGORIENSES nummi dicti sunt, quos Melgorienses primo in Occitania (Galliae prov.) Comites, postea Episcopi Magalonenses seu Montispessulani, post quam idem Comitatus in ipsorum ius concessit, A. C. 1197. cudere consuevere [orig: consuevŕre]: iuris huius parte postmodum vendita [orig: venditÔ] Montispessulani Consulibus ac Dominis, ut habet Catellus Erum Occitanic. l. 3. Horum 46. solidos confecisse marcam argenti, patet ex Charta A. C. 1145. apud Car. du Fresne; et Plantavitius in Episcopis Lodov. p. 96. testatur, A. C. 1188. 60. milia solidorum Melgoriensium valuisse, 24. mill. libratum Turonensium: Valebat enim, inquit idem, asses octo Gallicos hodiernos solidus unus Melgoriensis; et p. 119. ait 50. solidos huiusmodi confecisse A. C. 1213. marcam argenti fini etc. Sed et etiamnum in Ecclesia Narbonensi, solidis Melgoriensibus rationes ineuntur. Inclaruere [orig: Inclaruŕre] autem Melgoriensis inprimis monetae officinae, quoniam, cum in compluribus Occitaniae locis fodinae auri argentique exstiterint, in hoc praesertim tractu opulentae quaedam fuere [orig: fuŕre]. Id porro in hasce monetas iuris erat Montispessulani dominis, ut pro quacumque, quae cuderetur libra, tres eis percipere denarios liceret; quos tres denarios, in heredii sortem, Guilielmus cognomine de Tortosa, fil. secundogenitus Guilielmi, Domini Montispessulani, et Sibyllae, a patre primitus obtinuit, ac Guilielmo Montispessulan. Domino, fratri suo, donavit A. C.1157. etc. Quam in rem vide plura apud Car. du Fresne in Glossar. ubi de Monetis Baronum.

MELGORIUM vulgo MELGUEUL, oppid. olim aut castrum Galliae celebre, Montipessulano proximum, caput Comitatus cognominis: in Volcis Arecomicis et provinc. Narbonensi. Ibi solidi et denarii Melgorienses percuti consueverunt: librarum Melgoriensium in priscis tabulis mentio fit. Hadr. Vales. Notit. Gall. Unde Melgorienses nummi, de quibus dictum.

MELIA urbs Cariae. Steph.

MELIACUS Sinus vide Maliacus.

MELIAE et MELIADES, apud Hesych., Nympharum genus, *mhlia/des2, nu/mfai. Epimelides, Graece *)epimhli/des2 Scholiastae prisco Homeri, ad Iliad. v. ubi de Concilio Deorum Poeta, ipso [orig: ips˘] initio [orig: initi˘],

*ou)/te tis2 ou)=n totamw=n a)pe/hn, no/sf' *wkeanoi=o.
*ou)/t a)/ra *numfa/wn, tai/t' a)/lsea kala\ ne/montai.
*kai\ phga\s2 potamw=n, kai\ pei/sea poih/enta.

Ibi enim genera varia Nympharum recensens, vulgo cum caeteris minus nota. *(ai ta\ a)/lsh, inquit, katoikou=sai *nu/mfai, a)lshi/+tides2 kalou=ntai, ai( de\ e)pi\ tw=n de/ndrwn, *(amadrua/des2, ai( de\ ta\ na/mata tw=n u(da/twn *nai/+des2, kai\ *(udria/des2. kai\ tou/twn ai( me/n *krhni/des2, a.( de *)epipotami/des2. ai( de\ e)pi\ tw=n boskhma/twn, *)epimhli/des2, ai( de\ e)pi\ tw=n o)rw=n *)oreia/des2, kai\ o(/sai tau/tais2 o(/moiai, o(mo/iws2 de\ kai\ e)pi\ tw=n e(lw=n, *(eliono/moi. Sicque Alseides silvis, Hamadryades, arboribus: aquis Naiades et Hydriades, et quidem harum aliis Crenides, aliis Epipotamides: gregibus Epimelides, montibus Oreades etc. praeficit. Quae Daemonia colebantur communialiorum cultu, aris, antris, speluncis, fanis etiam et templis, quae Nympheones perhibebantur. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium Part. 3. p. 253.

MELIAPORA urbs Archiepiscopalis, aliter Civitas S. Thomae. Quia Thomas Apost, ibi martyrio [orig: martyri˘] coronatus, in loco Calurmina a Malabais dicto, i. e. in rupe, prope hanc urbem, ut Athanasius Kircherius, explicat. In peninsula Indiae, cis Gangem. Melius Maliapur. Vide Melange.

MELIBOCUS mons Germaniae Hardtswaldt, Pirchaymero. Brockersberg Peucero. Baudrando mons Cheruscorum, nunc in parte Australi Ducatus Brunsvicensis, et in tractu Grubenhagensi, inter Halberstadium ad Ortum et Gossariam ad Occasum. Cuius altissimus vertex, inter oppid. Osterwick, et Werningeroden, accolis Blockes barch, ex Cluv. Geogr.

MELIBOEA litoralis urbs Magnesiae, vel secundum alios, Thessaliae, ad radices Ossae, cis Peneum fluv. apud Boebeidem lacum, Herodot. l. 6. Patria Philoctetae Poeantis filii. Purpura [orig: PurpurÔ] nobilis. Festus, Meliboea purpura, a nomine insulae, in qua [orig: quÔ] tingitur, est dicta. Vid. Lucret. l. 2. v. 499. Virg. Aen. l. 5, v. 252. Sidon. Apollinarem, etc. Item Voss. ad Melam p. 141.

MELIBOEUS Italiae mons. Isac. in Lycophr. Item nomen pastoris, Virgilio, Eclog. 1. Theocrito passim.

MELICERTA Inus [orig: Inűs], et Athamantis fil., in cuius honorem Isthmii ludi celebrati, Euseb. in an. 3. Olymp. 49. Virg. Georg. l. 1. v. 437.

Glauco et Panopeae et Inoo Meliceriae.

Vide Ino.

MELICRATUM Graece *meli/kraton, h. e. mel lacte mixtum. in evocationibus Manium olim adhibitum. Circe apud Homerum Odyss. x. v. 517. iussit Ulyssem. *bo/qron o)/ruc) o(/sso/nte pugou/sion, e)/nqa kai\ e)/nqa, *)amf' au)tw=| te xoh\n xei=sqai pa=si neku/essi, *prw=ta melikrh/tw|, mete/peita de\ h(de/i+ o)/nw|. Foveam fodere, cubiti undiquaque longitudine, Inque illam libamen invergere omnibus Inferis, Primum melicrato, postea dulci vino. Sil. Italicus interpretatur, l. 8.

Fundunt mella super, Bacchique et lactis honorem.

Unde videmus, mel, lac et vinum, ad nefanda haec sacra, poposcisse Circen. Adicit deinde aquam et farinam albam, versu seq.

*to\ tri/ton d' au)= u(/dati, e)pi\ d' a)/lfita leuka\ palu/nein.
Tertio vero aquam infundere, eamque farina [orig: farinÔ] alba [orig: albÔ] inspergere.

Quae omnia Stat. Theb. l. 4. v. 451. itidem memorat, ubis Sacra talia describit,

Principio largos novies tellure cavata [orig: cavatÔ]
Inclinat Bacchi latices, et munera verni
Lactis, et Actaeos imbres, suadumque cruorem


page 120, image: s0120a

Manibus: aggeritur, quantum bibit arida tellus.

Ubi Lutatius, Novem, inquit, scrobibus factis; in quibus nobiles latices fudit auctos aqua [orig: aquÔ], et quae scaris necessaria, collocavit. idem Actaeos imbres, mel et oleum Atticum simul interpretatur. Sane Chois Inferorum adhibitum etiam oleum docemur a Marone, quamvis infusum dicat is extis iam ardentibus, Aen. l. 6. v. 252.

Tum Stygio Regi nocturnas incobat aras,
Et solida imponit taurorum viscera flammis,
Pingue superque oleum fundens ardentibus extis.

Quod vero idem Lutatius de mulso addit, non recte loqui videtur, Hoc enim cum mel sit et vinum, melikrh/tw| Homeri non recte respondet. Id namque Lac et Mel designare, facile adiectio vini et quidem dulcis, convincit. Et sic Didy mus in Scholiis, *melikrh/tw| tw=| meta\ ga/laktos2 me/liti. Alioqui non nescimus, Mulsum recte dici et sic interpretatur Cyrilius Glossographus, etc. Casp. Barthius Animadversion. ad Stat. d. l.

MELIE nympha a Neptuno rapta, ex qua Amycum Bebrycum Regem genuit.

MELIEI vel MELIENSES, Thessaliae populi Steph. in Melide regione ad montis Othrys radices, Ferrar.

MELIGENE quae Melitusa Polybio in Fragm. l. 13. dicitur. Nos Meliten dicimus, de qua [orig: quÔ] postea.

MELIGNANUM oppidul. Ducatus Mediolanensis, ad Lambrum amnem, medium inter Mediolanum et Laudem Pompeiam. Marignano incolis, Marignan Gallis. Quibusdam Merignanum. Hic [orig: Hţc] Helvetii cum Francisco I. Galliae Rege duobus continuis diebus pugnantes, tormentorum tandem vi et hostium multitudine superati: densatis ordinibus, depositis in medio sauciis militibus ac tormentis, quae secum adduxerant, signis item militaribus octo, quae hosti eripuerant, lento [orig: lent˘] gradu Mediolanum sic rediere [orig: rediŕre], ut receptus eorum nihil fugae simil haberet, neque victores eos persequi et vestigiis illorum insistere auderent. Ceciderunt utrinque Helvetiorum 5000. hostium 12000. inter quos 8. Principes, et plurimi e summa nobilitate. Fortitudinis encomium in hoc praelio ab Italis Roestio inprimis et Engelharto Tigurinis tribuiur. Vide Simler. de Rep. Helv. etc.

MELIGUNIS una ex Aeoliis, quae et Lipara. Callimachus Hymno in Dianam,

*nh/sw| eni\ *lipa/rh| *(lipa/rh ne/on, a)lla\ to/t' e)/sken
*ou)/noma oi( *meligouni\s2.)

De ratione nominis consule Bochart. De Phoenic. Colon. l. 1. c. 27.

MELILLA vulgo quoque Melilla, urbs Gabetae, in Fezzae regno, sub Hispanis ab A. C. 1497. Alias Ryssadirum: ad mare Mediterraneum.

MELILOTIUM urbs Floridae, caput regni Apalataei, satis ampla et culta, in provinc. Bemarina, ad radices montis Olaimy. Bristochius Anglus. Vulgo Melilot.

MELILOTUS in Attica laudatissimus, ubique nascitur in asperis et silvestribus et plurimi olim ad coronas usus apud Veteres fuit, quibus expetebatur non flore tantum, sed etiam foliis brevissimis et pinguissimis. Unde et Sertulae Campanae nomen apud Latinos occupavit; est autem sertula stefa/nwma. Vide Salmas. ad Solin. p. 978. E meliloto enim coronae olim frequentes, utpote odoris suavissimi et magnis aestibus valde refrigerantes; uti videre est apud Athenaeum l. 15. qui ideo melilotum nominat to\n aei)\ frouro\n meli/lwton, semper muniens, nempe caput. Fragrantiam eius Theophrastus commendat de Causis Plant. l. 6. c. 23. *(ode\ meli/lwtos2 kai\ ei)s2 plei/w xro/non eu)/osmos2 diame/nei, At melilotus et ad multum tempus odoratus durat, etc. Vide Car. Paschalium Coronarum l. 3. c. 15.

MELINA urbs in Argo, unde Venus Melinea Steph.

MELINDA Gall. Melinde, urbs ampla Zanguebariae, regni cognominis caput, in ora littorali Oceani Aethiopici, cum portu commodo, alias a Lusitanis expugnata. Media inter Magadoxum ad Boream et Quiloam ad Austrum, 400. mill. pass. utrinque; Arx adhuc sub Lusitanis.

MELINOPHAGI populi Thraciae Steph. sic dicti, quod panico itam transigant, Ferrar.

MELINUS [1] Color, Graece mh/linos2, quem saepe commemorari in vestibus personarum Comicarum, notat Scaliger Poetic. l. 1. c. 13. non a Melino pigmento, quod in Mela Insul. effodiebatur, sed a colore malorum, quae Graecis mh=la, dictus; luteus est seu ex albo rufoque mixtus, non parvi fulgoris. At melinum pigmentum album seu candidum fuit, uti docet Plin. l. 35. c. 7. de antiquis Pictoribus, Quatuor coloribus solis imortalia illa opera fecere, ex albis Melino, ex silaceis Attico, ex rubris Sinopide Pontica, ex nigris atramento. Et cap. praecedent. Melinum candidum et ipsum, est optimum in Melo insula, etc. Non itaque a terra Melina seu pigmento Melino, vel candido vel cinereo, color hic nomen accepit; sed a colore malorum maturorum, quae a Sole rubescunt et colorem rutilum seu pallidum induunt. Inde mh/linos2 a)xa/ths2, qui mh/lwn xroia\n habet, Orpheo, et to\ mhli=zon xrw=ma Dioscoridi. Graeci mhloeide\s2 xrw=ma vocant, et mh/loy. Hesych. mh/lopa karpo\n, to\n puro\n, o(/ti mhloeidh\s2, ubi frumentum ita vocari innuit, a colore melino: quem proin Graeci etiam appellant sito/xroun, qui helvus est, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 256. et seqq. Hinc Coccomelinus, Melinoporphyrus, Rhodomelinus, in veterib. Chartis. Item melinovultis, in Epistola Michaelis Balbi Imperatoris ad Ludovicum Pium Imperatorem apud Baronium A. C. 824. num. 30. pannus lutei coloris, forte pro Melinovenetus, uti conicit Car. du Fresne in Gloss. ubi hanc in rem adfert Fortunati ista, de Floribus super altare l. 8. Poem. 9.

Aureus ordo crocis, violis hinc blatteus exit,
Cocsinus hinc rubicat lacteus inde nivet.



image: s0120b

Stat prasino--venetus, pugnant et flore colores,
Inque loco pacis herbida bella putes.

MELINUS [2] de S. Gelasio Abbas, Poeta celebris, Francisco I. et Henrico II. gratus. Sanct. Marth. elog. l. 1.

MELIODUNUM German. urbs, Ptol. Bohmiae urbem ex ea [orig: ] facit Lazius, quae Mileuscko nunc vocatur. 1. leuc. a Taborio. Item, in finibus Biturigum, vulgo Mehun, quod aliis Magdu. num. Ferrar.

MELIOR Latinis nomen proprium, uti Graecis *)amei/nwn Hinc Aminon, Archon Athenis, anno [orig: ann˘] ultimo [orig: ultim˘] Olympiadis 87. quo [orig: qu˘] Pericles mortuus est, Athenaeus, *periklh=s2 de\ a)poqnh/skei kata\ to\ tri\ton e)/tos2 to= *peloponnhsiakou= pole/mou, e)p' *)amei/nonos2 a)/rxontos2, Pericles autem obiit, anno [orig: ann˘] tertio [orig: terti˘] Peloponnesiaci belli, Meliore Archonte. Vide Salmas. Ad Solin. p. 157. In plurali Meliores, pro Proceribus sive primariis Civitatis, eadem [orig: eÔdem] ratione, qua [orig: quÔ] Seniores, occurrunt passim. Tacit. l. 13. Annal. c. 56. Et commotus his Avitus patienda Meliorum imperia. Otto Frising. l. 1. c. 20. Gladio experto in meliorem et nobiliorem omnium Ravennatensium manum misit. Radevicus l. 2. c. 30. Dominus Imperator magna est in gloria, quosdam de melioribus ex Mediolano et Brixia in vinculis retinet, etc. Vide Ioh. Calvin. Lexico Iurid.

MELIPIA [1] Moesiae oppid. Antonin.

MELIS seu MELES, animal memoratum Plinio l. 8. c. 38. Alia sollertia in metu melibus: sufflatae cutis distentis ictus hominum et morsus canum arcent. Nomen ei ex Graeco me/li, mellis enim avidissimum est, unde frequentes ab eo favis insidiae. Isidor. Vide quoque supra Tusci, ac infra Taxo. Addo hic [orig: hţc] saltem, fasciam diagonalem dextram auream Mele caelestino [orig: caelestin˘] colore insigni comitatam, in campo rubeo, tesseram esse Dn. de Fay Marchion. de perault, apud C. Segorug. Mercure Armorial. p. 128.

MELIPIA [2] Moesiae opium. Antonin.

MELISANDER Milesius Lapitharum et Centaurorum pugnam scripsit. Aelian. Var. Histor. l. 11. c. 2. apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XV. ubi de Poetis Graecis Hesiodo [orig: Hesiod˘] vetustioribus.

MELISE oppidum [correction of the transcriber; in the print opidum] Magnae Graeciae. Ovid. Met. l. 15. Fab. 1.

Thurinosque sinus Melisenque et Iapygis arva.

MELISSA [1] Melissi Cretensium Regis filia, quae una cum sorore Amalthea, Iovem caprino [orig: caprin˘] aluit lacte. Hanc primum mellificium ferunt invenisse, und melissam finxere [orig: finxŕre] in apem fuisse conversam, Columella l. 9. c. 2.

MELISSA [2] Periandri Corinthiorum tyranni uxor: quam ille, concubinarum delationibus temere credens, cum gravida esset, pedibus conculcans interemit. Laertius in vita [orig: vitÔ] Periandri. Item filia Epidamni. Steph. in Dyrrhachio.

MELISSA [3] urbs Libyae, unde regio Melissea. Vide Steph.

MELISSEVUS de rebus Delphicis scripsit, teste Ioanne Tzetze Chil. 6. Hist. 9.

MELISSOPETRIUM oppid. Armeniae. Curopalat.

MELISSUS [1] Cretensium Rex, pater Amaltheae et Melissae, vide Amalthea. Item Grammaticus muneri datus Maecenati, et manumissus ab eo. Vide infra. Tranquillus. de Illustrib. Grammat. c. 21.

MELISSUS [2] Maritus Inachiae, matris Phoronei, secundus Argivorum Rex primus Leges condidit. Euseb. l. 5. Praep. Euang. et in Chron. Marcus Melissus, Spoletanus, celebris sub Augusto Grammaticus, et Hetius Melissus, sub Adriano. A. Gell. Noct. Attic. l. 18. c. 6. C. Melissus, libertus Maecenatis, Comicus, ab Augusto Bibliothecae suae praepositus. Auctor togarum trabeatarum. Sueton. de Illustr. Grammat. c. 21. Huius meminit Ovidius, eleg. ult. de Ponto:

Et tua cum socco Musa, Melisse, levis.

MELISSUS [3] inter Historicos fortasse nomen meretur, de quo Palaephatus initio [orig: initi˘] l. de Incredibilibus; vide Voss. de Hist. Graec. p. 385. l. 3. et l. 4. p. 518. Alius quoque Melissus ille, ex quo Plin. profecisse se faretur dum conscriberet libros 7. 9. 10. Item Melissus Samius, fil. Itagenis, Parmenidis auditor, Philosophus, civibus suis, ut Ephesiis, quibus ab Heraclito impense commendatus erat, carus; His praecepta plura dedit, Remp. administravit, stravit, classique in bello praefuit. Universum credidit infinitum, immutabile, immobile, unicum, sibi simile, plenum, De divinitate nihil certi posse dici asseruit. Olymp. 84. Euseb. in Chron. Diog. Laert. l. 9. vit. Philos. Apollodorus.

MELISSUS [4] Schedius Paulus Francus, Comes Palatinus et Eques, Poeta laureatus, Civis Roman. obiit A. C. 1539. Poemata eius exstant, quorum seriem habes in Elogiis Anton. Teissier Part. 2. Bezae, Sammarth. Ios. Sacligero, ipsi Elisabethae Anglorum Reginae, magni habitus, et Pindari Romani elogium meritus, Heidelbergae, ubi Electoralis Bibliothecae curam habebat, obiit A. c. praefato [orig: praefat˘]. aetat. climacterico [orig: climacteric˘]. Vide Melch. Adami Vit. Philosoph. Bezam Poemat. Scaevolam Sammarthan. Epigramm. l. 2. Ios. Scaligerum Carm. etc.

MELITA [1] Insul. maris Libyei, inter Siciliam et Africam, a Pachyno promontor. 70. mill. pass. a Camarina 84. Ipsa longa 20. lata 11. circuitu 60. Sedes equitum Hierosolymitanorum, ipsis a Carolo Quinto Aug. post amissam Rhodum dono [orig: don˘] data. Malta vulgo, Gallis Malte, cum urbe cognomine Episcopalis sub Archiepiscopo Panormitano. De ea [orig: ] Ovid. l. 3. Fast.

Fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae.

Huc appulit D. Paulus post naufragium. Act. c. 28. v. 1. Quisquis Hebraic scit, facile nomen eius eruat ex Diodor. Sic. qui l. 5. sic habet. Siciliae versus Meridiem tres insulae, mediae in pelago obiectae sunt, quarum unaquaeque urbem habet, kai\ lime/nas2 duname/nous2 toi=s2 xeimazome/nois2 ska/fesi pare/xesqai th\n a)sfa/leian, kai\ prw/th me/n e)stin h( prosagoreuome/nh *meli/th. Et paulo post, Est autem haec


image: s0121a

Phoenicum Colonia, qui cum negotiationes suas ad Oceanum usque extenderent, *k*a*t*a*f*u*g*h*n ei)=xon tau/thn eu)li/menon ou)=san kai\ keime/nhn pelagi/an, h. e. in REFUGIUM habebant hanc insulam eo quod et portubus commoda, et in medio mari sit sita. Id ipsum enim significat Melitae nomen. Poenorum siquidem sermone [gap: Hebrew word(s)] Melita est refugium vel effugium. Radix [gap: Hebrew word(s)] Malat in Piel est liberare et eripere, et in Niphal liberari, eripi, evadere, fugere denique et effugere. VideBochart. Geogr. l. 1. c. 26. p. 550. etc. Nic. Lloyd. Haec Insul. Baudrando prius fuit sub Barbaris, dein sub regno Tunetano. Fere 500. leuc. a freto herculis in Ortum, 600. a Syria in Occasum. Longa est 25. milliar. lata 15. 60. milliar. distat a Pachyno promontorio in Boream. Alias erant in ea urbs Melita, nunc Medina, ubi Sedes Episcopalis et Iunonis Fanum, Castello di S. Angelo. Nunc etiam Valeta, urbs munitissima, Burgus, et urbs S. Michaelis seu l'isse de la Sangle, a M. illo Magistro dicta, qui eam Insul. fecit fossa [orig: fossÔ] manuducta [orig: manuductÔ].

MELITA [2] insul. maris Hadriatici, Dalmatiae adiacens, inter oram illius, t Corcyram Melaenam 12. mill. pass. quot patet in latitudinem, longa 50. Canibus Melitaeis, qui olim in deliciis, nobilis, ab Epidauro 70. mill. pass. Nunc Meleda, Slavis Mliet, cum oppidulo cognomine. Sub Rep. Ragusina. De Melitaeis catulis autem Athen. l. 12. qui eos scribit maxime apud Sybaritas in deliciis fuisse, Unde Melitaeus catellus, Proverb. de eo, cuius opera nulli rei seriae conducit.

MELITA [3] quae Melitene Ptol. Malatia Nigro, urbs Armeniae minoris apud Euphratem fluv. Melitenes regionis caput, a Samosatis 90. mill. pass. in Boream. A Caesarea [orig: CaesareÔ] 228. in Ortum. Item oppid. Brutiorum in Calabria [orig: CalabriÔ] ulteriori vulgo Mileto. Episcopalis sub Archiepiscopo Rhegino, apud Hipponium, inde 5. mill. pass. Vide infra.

MELITA [4] quoque penultimÔ producta [orig: productÔ], Cicer. Verrin. 6. quae postea Miletus, Mileto, urbs Calabriae ulterioris 5. mill. pass. ab Hipponio. Terram Novam versus 25.

MELITAEENSES Phthiotidis populi Straboni, quos aliquando Pyrrhae nomen gessisse scribit. Eorum urbs Melitara, Ptol. Melitea Strabon.

MELITAEI Catelli quos opulentae mulieres in deliciis habent, Straboni dicti sunt a nobiliore illa Melita, quae Siciliae subiacet. At Callimachus, Plin. l. 3. c. ult. Steph. Etymologus, ad alteram Melitem referunt, quae ad Illyricum pertinet. Neque lis decisu facilis, cum hodie catelli similes in neutra reperiantur. apud Arabes canis huius nomen est multiplex, sed vulgatissimum Kalati; an a Graeco kalaqi/nh, quod in Adaei Epigramm. l. 1. c. 33. Melitaeae catellae aptum est nomen, quia in calatho, seu quasillo, circumfertur: an potius ab hebraeo [gap: Hebrew word(s)] Kalat, quod significat, membra habere contracta = Graeci plerumque eos kuni/dia vocant et kuna/ria, ut Athen. l. 12. Ubi Timon Sybaritas habere dicit kuna/ria *melitai=a, a(/per au)toi=s2 kai\ e(/pesqai ei)s2 ta\ gumna/sia, catellos Melitaeos, qui sequuntur ad balneum euntes. Et Epictetus, in Ariano l. 2. c. 22. *kuna/ria ou)de/pot' ei)=des2 sai/nonta kai\ prospai/zonta a)llh/lois2, Nonne aliquando vidisti catellos abblandientes invicem et inter se colludentes. Quam ob causam Matth. c. 15. v. 27. et Marci c. 7. v. 28. kuna/ria illa, quae micas e mensa cadentes colligunt, Vir doctissimus meliteos catellos esse vult: quod Bocharto non probatur, vocem kunari/wn ad contemptum ibi pertinere asserenti, ut si pro homine dicas homuncionem; et pro muliere, mulierculam. Nempe mensarii canes, qui sub mensa cibi minutias abliguriunt, fere minoris staturae sunt: unde Agasaeos in Britannia, sagaces canes, qui non sunt magnae molis, cum his ita confert Oppianus Cyneget v. 471. *tw=n h(/toi me/geqos2 me\n o(moi/+ion ou)tidanoi=si *li/xnois2 oi)kidi/oisi trapizh/essi ku/nessi Quorum quidem magnitudo aequalis est vilibus Catillonibus, domesticis, mensariis canibus. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 56.

MELITE vicus in tribu Oeneide. Steph. Item Atticae oppid. Plin. l. 4. c. 7. vicum Plutarchus vocat in Solone. Harpocration ad Cecropidem refert. Templum ibi unum Eurysaci, alterum Melanippo filio Thesei, tertium Dianae cognomine *)aristobou/lw|, ubi ii sepeliebantur, qui carnificis manu interempti fuere [orig: fuŕre], sacrum erat. Exstruxerat hoc ultimum Themistocles, qui ibi quoque aedes habuit, uti et Phocion, Tragicique Actores, uti pluribus videre est apud Meursium de Populis Atticae. Sed et herculem cognomine *)aleci/kakon, Templum ibidem habuisse, discimus ex Hesychio voce *)ekaeli/ths2. Mentionem Demi huius servat hodieque Inscr. ista Athenis,

*e*p*i *a*r*x*o*n*t*o*s *k*l *h*p*a*k*l*e*i
*d*o*u *m*e*l*i*t*e*w*s *k*o*s*m*h*t*e*u
*o*n*t*o*s *a*t*t*i*k*o*u *t*o*u...
*t*o*s *g*a*r*g*h*t*t*i*o*s
*k*a*i *s*u*s*t*a*t*a*i *a*u*t*o*i*s *a*n*e*g*p*a*y*a*n
*t. *a*i*l*i*o*s *a*e*u*k*o*s *p*a*l*l*h...
*f*i*l*o*i*t*i*o*s *g*a*m*o*u *m*e*l*i*t
*o*n*h*s*i*m*o*s *m*e*n*e*k*r*a*t*o*u*s
*s*w*s*i*m*o*s *i*s*i*g*e*n*o*u*s *p*h..
*t*e*l*e*s*f*o*r*o*s *m*e*n*e*k*r...

apud Iac. Sponium Itiner. Graec. Part. 3. p. 168.

MELITENE [1] Susianae ad Tigrim fluv. regiuncula, Ptol. Aracgelaran Castaldo. Suar Theveto. Ptolomaeo regio est Armeniae minoris ad Euphraten Boscoh Castaldo, Suar Nigro, Melatie autem Leunclav. cum urbe cognomine Archiepiscopali, quae Reineccio [orig: Reinecci˘] teste, apud belli sacri scriptores, malatina et melotania dicitur. Baudr. Erepta Saracenis a Constantino A. C. 932.

MELITENE [2] urbs Cappadociae. Steph.

MELITENSES barbari, Actorum c. 28. v. 3. et seqq. i. e. Poeni. Plerique enim Insulae illius incolae, neque Graeci, neque


page 121, image: s0121b

Romani erant, sed *foini/kwn h)\ *karxhdoni/wn a)/poikoi, Phoenicum aut Carthaginensium coloni, ut ex Scylace, Diodoro et Stephano constat. Proinde primo [orig: prim˘] bello [orig: bell˘] Punico, Atilius Consul Romanus, in navali expeditione contra Carthaginenses, Liparam melitamque, insulas Siciliae nobiles, pervagatus evertit, ut docet Orosius l. 4. c. 8. Et Punico [orig: Punic˘] bello [orig: bell˘] secundo [orig: secund˘] T. Sempronius, a Lilybaeo in insulam Melitam, quae a Carthaginensibus tenebatur, traiecit, Liv. Decad. 3. l. 1. Ipsum quoque Melites nomen Punicum est. Fuere [orig: Fuŕre] igitur melitenses pars Barbarorum, ut reliqui in Africa Poeni, a quibus tandem ipsa regio Barbaria appellata est. Vide evudem bochart. Hieroz. paarte poster. l. 3. c. 2.

MELITIDES nomen ob stultitiam a Comicis nobilitati, cuius Aristophanes Ranis Act. 4. sc. 1. et Lucianus In Amoribus meminit.

MELITINA Legio precibus suis fulmina, ac nimbos caelitus, contra Quados, impetravit, sub Antonino Philos. A. c. 175. P. Oros. l. 7. C. 15.

MELITIS unus ex felicissimis illis fatuis, quos Homerus suo [orig: su˘] carmine nobilitavit. Is non poterat numerare supra quinque, ductaque [orig: ductÔque] uxore novam nuptam non attigit, veritus, ne se illa accusaret apud matrem, cuius stultitia abiit in Proverbium: Melitide stultior.

MELITITES Vinum vide Mulsum.

MELITO Episcopus Sardensis, cuius meminit Euseb. Hist. l. 4. c. 25. Saeculo [orig: Saecul˘] 2. M. Aurelio Antonino Imperatori excellentem pro Christianis apologiam obtulit. Scripsit praeterea libros 2. de Paschatis festo, de vita prophetarum, de Ecclesia, de die Dominica, de Fide, de Baptismo etc. quae omnia iniuria [orig: iniuriÔ] temporum perierunt. Idem Euseb. in Chron. A. C. 170. Hieron. de Script. Eccl. c. 24. etc. Alius qui de familiis Atheniensium commentarium fecit. harpocration in *ka/qetos2.

MELITOPOLIS Strab. urbs Bithyniae, aliis urbs Mysiae minoris, Episcopalis prius sub Archiebpiscopo Cyziceno. postea Metropolis, Ferrar.

MELITTA urbs ab Hannone constructa ad Atlanticum mare, Arrian. in Periplo.

MELITTAEA urbs Thessaliae. Etheopompus et Philo *mele/tteikn vocant, unde Melitteus. Steph.

MELIUTS vide Voss. de Poet. Graec. c. 7. nomen eius qui Socratem accusavit. Fuit Orator et Poeta Tragicus, qui Scoratem scripsit; ut frigidus, moribus pravis, et chororum vilium compositor, traducitur Ranis Aristophani.

MELITUSA vide Meligene.

MELITUSSA urbs Illyriae. Steph.

MELIUS vide Publius. Item Spurius.

Sp. MELIUS vir Equestris ordinis ac praedives, largitione frumenti delinito [orig: delinit˘] populo [orig: popul˘], quum consilia regniagitaret, vocatus a Dictatore L. Quintio Cincinnato, quod ad illum venire nollet, opem plebis invocans, a C. Servilio Ahala [orig: AhalÔ] Magistro Equitum interemptus est, an. Urb. Cond. 314. Bona publica facta, domus diruta et area Aequimelium dicta. Varro l. 4. de L. L. Val. Max. l. 6. c. 3.

MELIXANDRUS Milesius, Lapitharum, et Centaurorum bellum scripsit. Aelian. Var. Hist. l. 11. c. 2.

MELIZIGARA Indiae intra Gangem emporium. Arrian. in Peritlo.

MELIZIGERIS Indiae intra Gangem insula.

MELLA [1] alias Annaeus, Eques Rom. frater Senecae, pater Lucani, vide Tacit. l. 16. Annal. c. 17.

MELLA [2] fluvius, vide Mela.

MELLARIA [1] Insul. alias, nunc scopulus maris Tyrrheni, in ora Hetruriae, ante Liburnu, a quo vix distat 5. milliar. in Occasum, et vix visitur a praeternavigantibus. Aliis Maenaria, vulgo la Mallora dicitur.

MELLARIA [2] urbs Hispaniae Baeticae excisa, inter Tariffam, et Bellonem 2. leuc. Beiar de Melena Morlai: patria Pomponii Melae.

MELLARIA [3] Altera oppid. Hispaniae Baeticae mediterraneae in Extremadurae confinio, a Corduba 14. leuc. Emeritam versus. Puente Oveinua, teste Morali. Utraque Mellaria, a mellis copia [orig: copiÔ] dicta est.

MELLARIA [4] vas dicebatur. quo [orig: qu˘], in sacris Bonae Deae, vinum inferebatur, quod non suo [orig: su˘], sed lactis nomine, tum appellare licebat; eo quod Dea vinum bibens a marito fuisset interfecta. Quo forte respexit Iuvenalis Sat. 9. v. 115.

---- Taceant illi: sed prodere malunt
Arcanum, quam subrepti potare Falerni,
Pro populo faciens quantum Laufella bibebat.

Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 2. c. 19.

MELLE ad plurima usi sunt Veteres, ad esum, ad potum, ad medicinam, ad conservanda cadavera: etiam in sacris, homines superstitiosi. Eius esum quod attinet, de eo in Scriptura passim agitur, Deuteron. c. 32. v. 13. Psalm. 81. v. 17. Prov. c. 24. v. 13. etc. et infantili etiam aetati convenire hunc cibum, patet ex celebri loco Esai. c. 7. v. 15. Unde est, quod in Baptismo, in quo fideles renascuntur, lac et mel praegustandum dabant Veters, Tertull. de Coron Mil. c. 10. Sic ex antiquissimis Cretensium historiis narrat Didymus, Melissea Cretensium Regem duas habuisse filias, Amaltheam et Melissam, quae Iovem puerum caprino [orig: caprin˘] lacte et melle nutrierint, Lactant. de falsa Relig. l. 1. c. 22. Neque enim solo [orig: sol˘] lacte, sed et melle tum alebantur infantes. Itaque pueris in morbo si quid amari esset ebibendum, prius ora poculi melle illinibantur, ut consuetum cibum sibi propinari putarent. Lucretius, l. 1. v. 934.



page 122, image: s0122a

Sed veluti pueris absinthia tetra medentes
Cum dare conantur, prius oras pocula circum
Contingunt mellis dulci flavoque [orig: flav˘que] liquore,
Ut puerorum aetas improvida ludificetur, etc.

In potu, Mellis usus commendatur, Nehem. c. 8. v. 10. in versione Hieronymi; ubi mulss mentio, quod est oi)no/meli, i. e. potus ex vino et melle confectus, vide infra in Mulsum. Primus vero omnium mel vino miscuisse, dicitur Aristaeus, apud Plinium l. 14. c. 4. De Mellis usu ad Medicinam, vide Proverbiorum c. 6. v. 8. in Graeca versione, et 1. Sam. c. 14. v. 27. Eo ad cadaverum pollincturam et condituram Aegyptii olim usi. Stat. in Propemptico Metii Celeris, l. 3. Sylv. 2. v. 117.

Duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis
Conditor Hybleao [orig: Hyblea˘] perfusas nectare durat.

I. e. ad urbem Alexandriam, ubi conditoris Alexandri corpus servatur, melle perfusum. Et apud Eutychium Alexandrinum, Philemon idem cadaver Alexandriam delaturus, melle illud implevit. Quem ritum etiam a Babyloniis adhibitum, docet Herodotus l. 1. et Lacedaemoniis, um Reges peregre defuncti domum referendi erant. Xenophon Rerum Graecar. l. 1. Vide quoque Lucretium l. 3. v. 902. Sed et Corippus Iustiniani funus describens, inter praestantissima aromata, quibus imperatorum corpora condiebantur, melli suum etiam fuisse locum, refert lib. 3.

Tura Sabaea cremant fiagrantia mella locatis
Infundunt pateris et odoro balsama succo,
Centum aliae, species, unguentaque mira feruntur,
Tempus in aeternum sacrum servantia corpus.

Nempe scribit Plinius l. 22. c. 24. mellis naturam talem esse, ut putrescere corpora non sinat, iucundo [orig: iucund˘] sapore, atque non aspero [orig: asper˘], alia [orig: aliÔ] quam salis natura [orig: naturÔ]. Et Democritus, in spem resurrectionis, corpora voluit melle asservari, apud Nonium et Plinium l. 7. c. 55. Sacrum illius usum quod concernit, de Melle lex habetur, Levitici c. 2. v. 11. 12. Nullum fermentum et mel nullum Deo adolebitis in oblationem igni absumendam. In oblationem tamen primitiarum ea Domino offeretis. Sed super altare ne offeruntor in odorem suavitatis. Cuius interdicti ratio haec forte, quod in Daemonum sacris Mellis usus veluti perpetuus fuerit. Non enim Baccho solum id oblatum, ut ex Tibullo discimus l. 1. Elog. 8. unde is Brisaei invenit nomen: sed et Deorum aliis passim. Quod Deus Synagogae Iudaeorum obicit Ezech. c. 16. v. 16. 17. 18. Fecisti tibi masculas imagines, ut scortateris cum eis -- Et cibum meum quem dederam tibi, similam ac olium ac mel, quibus te cibaveram hoc obtulisti illis in odorem suavitatis. Nam Deorum vix ullus fuit, cui melle non legatur libatum. Vide de Mercurio, Antipatrum Sidonium Anthologiae l. 1. c. 38. et infra Veritas; de Plutone, Silium l. 13. v. 415. de Hecate, Apollonium Argonautic. l. 3. v. 1034. de Priapo, Calphurnium Eclog. Euang. 2. de Iano, Ovidium Fastor l. 1. v. 183. de Nymphis, Eusebium Praeparat. Euang. l. 4. de Furiis, Silium, ubi supra ut et voce Eumenides: de aliis Alios. Adde, quae de Iove Olympio, habet Pausan. Eliac. prior. et de Persis, Strabo l. 15. Unde est, quod Homerus mel vocat, *qew=n h(dei=an e)dwdh\n, Deorum suavem cibum, Hymn. in Mercur. Cuiusmodi sacrificia nhfa/lia et meli/sponda, vocat Plutarch. Symposiac. l. 4. c. 5. Ut de frequenti Mellis usu, inter inferias et libationes pro mortuis, nil dicam, de quibus omnibus vide Bochart. Hieroz. Fart. poster. l. 4. c. 12. et de hoc ultimo eius usu, supra in voce Melicratum. Adde quae dicta, ubi de Foratio Pane; item de Melle a)kapni/stw|, voce hymettus, ut et mox dicenda, Sed et Mel ad supplicia atrocissima adhibitum, videbimus infra voce Scaphismus, it. Servi ac Vespa, ubi et de Melle vesparum crabrorumque, quod me/litos2 a)rxh\n fau/lou tino\s2, item stalagmo\n me/litos2, Aristoteles vocat, quaedam videbimus.

MELLENTUM an a molis? vulgo Meulan, castrum vel oppid. Galliae, in Veliocassibus, ad Sequanam: cuius pars est in insul. Sequanae, dicta le fore de Meulan. Ibi Comites olim Mellentini opibus, armis virisque florentes. Partem aliquam oppidi pertinuisse antehac ad Archidiaconatum Pinciacensem l'Archidiacone de Pincerais, qui unus est ex Archidiaconis Ecclesiae Carnutinae, colligere est ex literis Ivonis Episcopi Carnutensis ad Clericos Mellentinos, vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

MELLERIUS Guilielmus, vide Guilielmus.

MELLIFLUUS Laurentius, vide Laurentius.

MELLINGA oppid. elegans Helvetiae in Argovia, ad Rusam fluv. qui hic [orig: hţc] ponte insigni iungitur, 1. milliar. German. infra Bremogart. Olim sub Habespurgiis Comitibus, quibus fidelem operam in praelio Tattvillano A. C. 1351. et Sempacensi A. C. 1386. praestitit. Suburbium eius ab Helvetiis incensum A. C. 1388. ipsumque opp idum cum Bremogarto A. C. 1415. a Tigurinis, quibus et alii Helvetii accessere [orig: accessŕre], occupatum nomine Imperii, et utrumque postea a Sigismundo Imperatore itidem oppigneratum est, salvis tamen veteribus civium iuribus et privilegiis: a quo tempore octo Helvetiorum pagis subest. Horribili incendio [orig: incendi˘] arsit, A. C. 1504. malitia [orig: malitiÔ] exulis cuiusdam: Missa cum imaginibus A. C. 1529. ibidem abolita, sed A. C. 1531. restituta est. Vide Stumpf. de Argovia l. 7. c. 10. Stettlerum, Simlerum, etc.

MELLISURGIS Macedoniae oppid. inter Thessalonicam, et Apolloniam. Antonin. Ultra Thessalonicam 30. mill. pass. Amphipolim versus distat, Ferrar.

MELLITA apud Sueton de Nerone c. 27. Indicebat et familiaribus cenas, quarum uni mellita quadragies sestertium constiterunt. i. e. centena aureorum milia, ex Budaei supputatione, Nempe, praeter ea, quae retro diximus, non Pythagoraeorum solum nutrimentum panis cum melle fuit, ut auctor est Athenaeus l. 2. c. 7. quod ex praeceptore suo videntur didicisse, de


image: s0122b

quo vide Eustathium Il. l. sed et inter Regum et Magnatum dapes. Sic enim ad Iosephum, Aegypti Pro-Regem, pro eximio munere mel mittitur, Genes. c. 43. v. 11. et Regi Davidi; cum esset in oppido Mahanaiim, mel obtulerunt vicini nobiles, 2 Sam. c. 7. v. 29. Solomon quoque ita loquitur Cantici c. 5. v. 1. Comedi favos cum melle meo. Ut Ionathanem taceam, cuius oculi et vires mellis esu refectae sunt. Quibus, si profana iungimus, Il. l. v. 630. hecamedem reperiemus Nestori et Patroclo in convivio me/li xlwro\n, mel flavum, aut mel recens, apposuisse, et Odyss. 1. v. 6. Venerem Pandari filias nutrivisse turw| kai\ me/liti glukerw(|, cuseo [orig: cuse˘] ac dulci melle, etc. mel namque, non ad sanitatem solum conducere, sed et longaevitatem conciliare creditum. Diophances in Geopon. l. 15. *ou) mo/non h(du\ toi=s2 xrwme/nois2, a)lla\ kai\ makrobi/ous2 poiei=, Mel utentibus non solum suave est sed et eos longaevos facit. Vide quoque Atehnaeum l. 2. c. 7. de Corsis, ut et de Pythagoraeis, alibique passim. Unde petitum Pollionis apophthegma, de quo Plinius l. 22. c. 24. Multi senectam longam mulsi tantum nutritu toleravere [orig: toleravŕre], neque alio [orig: ali˘] ullo cibo [orig: cib˘], celebri Pollionis exemplo [orig: exempl˘], Centesimum annum excedentem eum Divus Augustus hospes interrogavit, quanam [orig: quÔnam] ratione maxime vigorem illum animi corporisque custoisset [orig: custoţsset]; At ille respondit: Intus mulso, foris oleo [orig: ole˘], etc. Interim vocem Mellita, apud Sueton. quam habent vulgares editiones, mutavit Casaubon. in Mitellita, quia sic legunt Codices vetustissimi: sed, quid mitellita sint, ipse se ignorare, faretur. Vide supra. Hodie, post saccharum inventum, multum de Mellis pretio decessisse nemo mirabitur. Vide praefatum Bochart. Hieroz. Part. ead [orig: eÔd]. et libro [orig: libr˘] c. 11. et infra Mulsum: ubi de ritu Sponsis partem aliquam capilli abscindendi et mellito vino intingendi, Moscis usitato, infra ubi de Nuptialibus moribus: de more vero placentam ex farina et melle, defunctorum ori, praeter naulum Charontis, imponendi, apud veteres Graecos, itidem infra ubi de Offa Cerberi: adde quae dicemus, voce Papaver, it. Pigmentum.

MELLO [1] nomen celebris in Hispania familiae, e stirpe Portugallica. Cum enim tres praecipuae familiae, ex naturalibus liberis Regum horum, originem traxerint, media earum Bragantina est, in qua Ferdinandus 1. Bragantiae Dux, ex tribus filiis, totidem linearum fuit sator. Primus namque, Ferdinandus 11. Ducalem domum continuavit, ex qua nunc reges, aliique; tertius Alfonsus, Comites de Faro, Odemira, atque Vimiero, cognomines de Faro et Norogna, ex se dedit: Medius vero, Alvarus Dn. de Ferreira, numerosae itidem posteritatis auctor fuit, in qua alii cum nomine de Mello Marchiones de Ferreira atque Comites de Tentugal; alii Marchiones de la Tour de Laguna, alii Comites de Gelves alii demum Duces de Veragua ac Marchiones de Iamaica dicti sunt. et quidem primos quod attinet, Alvarus de protugal praefatus, ex Philippa de Mello (filia Roderici de Mello Comite d'Olivenza ) genuit Rodericum de Mello Marchionem de Ferreira Comitem de Tentugal; quo [orig: qu˘] et Leonora [orig: LeonorÔ] Almeida [orig: AlmeidÔ] (filia Francisci de Almeida, Indiae Prorege) natus Franciscus 1. de Mello, Marchio de Ferreira. Comes de Tentugal, suscepit ex Eugenia Bragantina (filia [orig: filiÔ] Iacobi Ducis Bragantiae, Ferdinando [orig: Ferdinand˘] II. Duce geniti) Nunium Alvarum de Mello, maritum Marianae Moscoso (filiae Roderici de Moscoso Osorio Comitis de Altamira ) et ex ea patrem Francisci II. de Mello, Marchionis de Ferreira Comit. de Tentugal, (qui primis sibi nuptiis iunxit Mariam filiam Lupi Osorii, Comitis de Altamira; alteris, Iohannam filiam Antonii Pimentellii Marchionis de Tabara: exstinctus A. C. 1645.) Rodericum, Archiepiscop. Eborensem, A. C. 1642. Eleonoram (uxorem Emanuelis de Moura, Marchionis de Castelrodrigo ) et Iohannam (quae nupsit N. Maurico de Silva, Marchioni de Portalegra. ) Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Part. 2. p. 43.

MELLO [2] vel MILLO, ambitus montis Sion interior, quem Reges incluserant muro, vel, ut alii volunt, urbsnon ita procul hinc, cuius cives Abimelech regem sibi constituterunt. Iudic. c. 9. v. 6. Ab hoc loco David coepit munire terram. 2 Sam. c. 5. v. 9. Salomon hanc reparavit. 1. Reg. c. 9. v. 15.

MELLONA sive MELLONIA, Dea mellis Romanis puta batur, vide Arnob. adv. Gent. l. 4.

MELLOPROXIMI in l. 5. l. 7. et l. 14. C. de proxim. sacror. scrin. Brissonio dicuntur, qui insequenti anno [orig: ann˘] futuri erant proximi scriniorum: Carolo du Fresne, qui a Proximo scriniorum primi proximique erant, proxime futuri Proximi biennio [orig: bienni˘] adveniente; qui Proximos proxime contingebant; quibus etiam eadem, quae Proximis, dignitas attributa. Inscr. Romae, D. M. M. Aurelio Aug. lib. Isidoro melloproximo a rationibus Hermes alumnus et Glycon nutritor et Maximus bene merenti fecerunt. In alia Inscr. Spe Beneficiarius, idem valet ac Mello-Beneficiarius. Hinc Melloproximatus, in Constitutione Iustiniani de Adiutoribus Quaestoris, dignitas Melloproximi, apud Car. du Fresne Glossar.

MELLOTHI nomen viri. 1 Paral. c. 25. v. 4.

MELLOTUM vulgo Mello, vel Merlou, locus Galliae, in finibus Bellovacorum; ad fluv. Taram.

MELLUCH nomen viri. Esdr. c. 10. v. 32.

MELLUM regnum Nigritiae ubi Niger fluv. in plura brachia scinditur; vulgo Melli. Habet ad Ortum regnum Mandingae et Maleguetam, ad Occasum Oceanum Atlanticum.

MELLUS urbs Graeciae, condita eodem [orig: e˘dem] tempore, quo [orig: qu˘] Thasus, et Paphus, anno [orig: ann˘] ante urb. Cond. 675.

MELLUSIUM melius Mollusoum, et Bruscum. aceris rubera, in Veter. elegantiore usu. Plinius. l. 16. c. 16. Bruscum intortius crispum: molluscum simplicius sparsum; et si magnitudinem mensarum caperet, hand dubie praeferretur citro. Nunc intra pugillares lectorumque solidos aut laminas raro [orig: rar˘] usu spectatur. Nempe, quod magnitudinem mensarum non caperet, ex eo


image: s0123a

fiebant solidi lecti vel laminae, quibus operiebantur lecti: viliori enim ligno laminas inducebant, ex pretiosiori. Idem l. eod. c. 43. Haec prima origo luxuriae, arborem alia [orig: aliÔ] integi et viliores ligno [orig: lign˘] pretiosiores cortice fieri, ut una arbor saepius vaeniret. Excogitatae sunt et ligni bracteae, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 416.

MELNICUM oppid. Bohmeiae, ad Albim, ubi Muldam recipit, 4. milliar. Germanic. infra Pragam in Boream, Leitomerium versus. Vulgo Melnick.

MELO nomen fluvii, qui Nilus, et Geon dicitur.

MELOBOSIS Nympha, Oceani et Tethyos filia. Hesiod. in Theog. v. 354. ab ovibus pascendis dicta.

MELOCABUS German. urbs. Ptol. Coburg Villanovan; ad amnem Krempen, urbs culta. Chattorum olim. Alias Duces habuit proprios, nunc subest Duci Saxoniae Altemburgensi. Cum arce eleganti, 8. leuc. a Smalcalda, in Eurum. Vide supra in Coburgum.

MELOCINA Vestis apud Papiam, eadem cum Molothina. de qua vide infra.

MELODIA vide infra Melos. At Melodi, apud Graecos Byzantinos quinam dicti potissimum fuerint, vide Car. du Fresne. Not. ad Alexiadem.

MELODUNUM oppid. episcopale inter Celtas, vetustissimum. ac iam inde a Iulio Caesare non ignobile, in insula fluminis Sequanae positum, vicinum Lutetiae, ab ea solum distans 20. milliaribus. Hic [orig: Hţc] Childebertus Rex Chlodovei M. filius, Episcopum cupiens ordinari, obsistente Leone Senonum Episcopo [orig: Episcop˘], frustra fuit. Gallice Melun en Gastinois. Melledunum in antiquis libris, Mecledunum Gregorio Turonensi. Oppid. Senonum Caesari: l. 7. Bell. Gall. c. 58. 60. Distinctum a Metiosedo Parisiorum seu Corbolio, contra quam Scaliger statuit. Nunc urbis area ipsam insulam et utramque Continentis ab opposito ripam, instar Lutetiae Paris. occupat. Estque partim in Bria, partim in Vastinio, in Praefectura tamen Insul. Franciae. 10. leuc. a Lutetia in Meridiem, 4. a Fontebellaqueo, 7. a Monasteriolo, ad fines Icaunae in Circium Baudr. Urbs olim cum titulo Comitatus, ab Hugone Capeto Burchardo ipsi gratissimo, donata, sub Roberto Rege ab Eude Campaniae Comite argenteis hastis expugnata, sed a Rege recepta est, A. C. 999. Bellis Anglicis Fortunae pila. Pagani de Meleun meminit Maria Trecensis Comitissa, in Literis ad Patrem Ludovicum VII: Regem, ex quo intelligitur, anteannos 500. Melodunum Meleun dici coepisse. Hadr. Vales. Notit Gall. Duchesnius antiq. urb. Gall. Ruillardus, Hist. Melodun.

MELOESSA insul. ex Sirenis una, non tam a pomorum; quam pecorum abundantia [orig: abundantiÔ] dicta. Plin. l. 3. c. 10. 7. mill. pass. a Caulone. Stephano *mhlou=ssa insula est iuxta Iberos.

MELOMACHIA Graece *melomaxi/a apud Athenaeum l. 7. c. 1. inter certamina, Artificum qui ex toto fere orbe Babylonem confluxerant, Alexandro [orig: Alexandr˘] ex India reverso [orig: revers˘], instituta.

MELON Astrologus, qui cum esset militiae ascriptus, videretque pessime parti suae futurum, insaniam mentitus domum suam incendit, ut missionem, et militiae vacationem impetraret. Plut. in Nicia [orig: NiciÔ]. Vide Meton. Item Darii ultimi interpres, de quo vide Curt. l. 5. c. 13.

MELONES inter cibos Clodio Albino Imperat familiares, apud Iul. Capitolin. in vita eius c. 11. Nam et quingentas ficus passarias -- ieiunum comedisse dicit et centum persica Campana, et melones Hostienses decem, et uvarum Lavicanarum pondo viginti, et ficedulas centum, et ostrea quadringenta. Cucumeris genus, aetate Plinii, in Campania primum natum, postea latius propagatum et diligenter cultum. melopepones initio dicti, et Graecis quoque mhlope/pones2; postea contracta [orig: contractÔ] voce melones, ut hic [orig: hţc] et apud Palladium: qui tamen nihil ad hodiernos, quos omnis vetustas ignoravit. Etsi fuisse et Veterum melones a cupediariis expetitos, ex hoc Capitolini loco, et alio in Gallieni vita possis colligere. Meminit et Vopiscus in Carino. Vide Casaubon. ad Capitolin. loc. cit. inprimis vero Salmas. ad Solin. p. 958. et 959. nec non supra Cucumer et infra Sicyopepon.

MELOPHORI Graece mhlofo/roi, an, quod mala aurea hastis praefixa gererent, ut vult Brissonius, de regno Perisco p. 128. an, a melino vestis colore quod incederent porfura=s2 kai\ mhli/nas2 h)sqhme/noi stola\s2, ut legimus apud Aelianum l. 9. var. Histor. c. 3. et Athenaeum, l. 12. Casaubono ibi monstrante. Persarum Doryphori sunt, de quibus diximus supra.

MELOQUINUS monetae Italicae species: apud Cencium Camerarium in Ceremonaili Romano. Vide infra Molachinus.

MELOS [1] insul. oblonga Cretae adiacens, a Borea in Austrum extensa, et urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Rhodiensi, in parte meridionali cum tribus castris. A Peloponneso promontorio Scyllaeum, a Creta Dictynneum habens. Strabo. Inter Cycladas numeratur a Pomponio l. 2. c. 7. Hanc prius (inquit Steph. ) Phoenices habitaverunt, unde et Byblus vocata est a Bybliis Phoenicibus, item Zephyria. Hinc Diagoras melius, Socrates, et Aristophanes. Populi Melii. In Thessalia vero populi quidam Melienses dicuntur. Est et vicus Acarnaniae, a quo et Melicus. Porro prior Melos a Callimacho Mimallis dicta est. Milo hodie Sophiano. Gaudet portu capacissimo [orig: capacissim˘]; 36. mill. pass. a Cydonia, urbe Cretae in Septentrionem, uti 70. a Scyllaeo promontorio in Eurum. Ei adiacet ad Austrum Insul. parva, Antimilo, Baudr. Melon autem hanc, a mali rotunditate dictam volunt, quia, Plinio [orig: Plini˘] l. 4. c. 12. auctore, insularum rotundissima est. Festus a Melo, qui ex Phoenice ad eandem fuerat profectus. Sed Hebraice [gap: Hebrew word(s)] emlo est plenitudo, vel expletio. Hic [orig: Hţc] sulpur laudatissimum. Rem de hac [orig: hÔc] insula [orig: insulÔ] refert Philosophus in l. Mirabilium quae superat omnem fidem: *fasi\ de\ kai\ e)n *mh/lw| th)| nh/sw| e)n toi=s2 e)corussome/nois2 to/pois2 th=s2 gh=s2 pa/lin a)naplhrw/mata gi/gnesqai. Vult in effossae locum terram aliam ita succedere, ut fossaper se repleatur. Quod


page 123, image: s0123b

miraculum, sive verum, sive fictum si modo fuit creditum, potuit dare nomen huic insulae. Porro [gap: Hebrew word(s)] melo, ide est, pelnitudo Ebraeis, cum defrugibus agitur, maturitatem sonat, nec non coiam et ubertatem. Utrovis [orig: Utr˘vis] sensu sumpseris, in Melon insulam mire congruit. Theophr. de caus. Plant. l. 4. c. 12. *to\ ga\r a)=n peri\ *mh=lon sumbai/non th=s2 teleiw/sews2, wste to\n u(/staton spei/ronta qeri/zei/n a(/ma toi=s2 prw/tois2, e)pi\ th\n xw/ran a)noiste/on. w(s2 eu)/trofon. Idem habet l. 8. c. 3. Vide Bochart. Geogr. l. 1. c. 14. p. 454. 455. Nicol. Lloydius.

MELOS [2] oppid. Thessaliae, a Nicia Atheniens. Duce, machinis et fame expugnatum. Hinc Fames Meliaea proverbium. Thucydidi Melios. Vide Melus.

MELOS [3] de clangore tubae, apud Hyginum Fab. 274. Tyrrhenus, Herculis filius, tub am primus invenit, hac [orig: hÔc] ratione. quod, cum carne humana [orig: humanÔ] comites eius vescerentur, ob crudelitatem incolae, circa regionem diffugerunt. Tunc ille, ubi qui ex eorum numero decesserant. concha [orig: conchÔ] pertusa [orig: pertusÔ] buccinavit, et pagum convocavit, testatique sunt, se mortuum sepulturae dare, nec consumere. Unde tuba Tyrrhenum melos dicitur. Ubi tamen de voce melos dubitatum olim Barthio, cui nomen Melei videbatur illatere, quem ab aliis tubae inventorem tradi, ad Statium, Thebaid. l. 6. v. 404, auctor est Lutatius, vide eum Animadversionibus ad Poetam hunc d. l. Alias *me/los2 Lyricorum prorium. Scaliger Poetic. l. 1. c. 44. Proxima Herociae Maiestati Lyrica nobilitas; ut illa a cantu Rhapsodia et Epos: ita haec Ode, et me/los2 et molph\. Neque enim ea sine cantu atque lyra pronuntiabant, u9nde et Lyricorum appellatio. Odas quoque a canendo titulum suorum librorum fecit Horatius. Grammatici Pindaricas inscripsere [orig: inscripsŕre] cantiones, *me/lh, alii vero maluerunt, *ei)dh, unde diminutivam Idyllion, quia Poemata essent rerum quasi species quaedam. Meliambos citat in vita Diogenis Cynici Laertius, qui sint a Cercida Megalopolita scripti. Quinove ibi leguntur versiculi. in quibus ne unus quidem Iambicus. Quamquam autem me/los2 Lyricorum tantum fuit: Melodia tamen est omnium cantionum sonis attributa. Sic Chamaeleon --- melwdhqh=nai non solum ait Lyrica, verum etiam et Archilochi et Hesiodi et Mimnermi, Phocylidae et Homeri. Cum autem Lyricorum genera multa sint, Melos sive ode kat' e)cokh\n dicitur, quibus curas amatorias decantant. Quod primum excogitasse [orig: excogitÔsse] Alcmna tradunt; alii id inventi Ametori tribuunt Eleutherneo. Certe in hoc genere plurima fuit Sappho. Anacreon autem non solum dedit haec mele, sed etiam in iis mella. Alia genera in laudibus Heroum, locorum laudationibus, rerum gestarum narrationibus, Hilaritates, conviva. Iisdem numeris canebantur paeanes solis Diis, et hymnieodem [orig: hymnie˘dem] argumento [orig: argument˘], sed stylo [orig: styl˘] demissiore. Item ea, quae skolia\ me/lh vocata sunt, de quibus dicemu infra in voce Scolion. Vide plura hanc in rem apud Scaligerum praefatum loc. cit. ut et c. 3. ubi nobilissima carmina Hymnos et Paeanes esse dicens, secundo [orig: secund˘] loco [orig: loc˘] collocat Mela et Odas et Scolia, quae in virorum fortium laudibus versabantur; tertio loco Epica ponit, etc.

MELOTAE Graece *mhlwtai\, subintellige dorai\, i. c. Ovillae pelles, ita enim plerumque vox sumitur, in Gentilium sacris celebres fuere [orig: fuŕre]. His enim, somnai captaturi de rerum suarum eventu, incubabant, ut in templo Amphiarai factitatum. Sic de Dauniis in Calchantis fnao refert Strabo l. 6. *)enagi/zousi de\ au)tw=| me/lana kri/on oi( manteuo/menoi, e)gkoimw/menoi e)n tw=| de/rmati Sacrificant autem illi nigro [orig: nigr˘] colore arietem vaticinaturi, ac pelli indormiunt. Calabri idem, ad Podalirii tumulum, factitasse [orig: factitÔsse] leguntur, Virgiliusque ritus huius meminit, cum canit Aen l. 7. v. 87.

------ Caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit.

Idque fiebat in ea templi parte, quam Delubrum vocabant. In Eleusiniis sacris quoque, ut et aliis, qui polluti erant, lustrabantur pellius victimarum, quas Iovi obtulerant, quaeque proin dio\s2 kw/dia dicebantur, pedibus suppositis. In aliis insuper vitae negotiis non exiguus Melotarum usus; Namque et in luctu iis insidebant, et in conviviis, ut procorum Homericorum exemplum docet, et nuptiarum die, quo [orig: qu˘] Sponsa pulvini loco [orig: loc˘] istiusmodi pellem habebat substratam, lanificium sibi curae fore hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] indigitans. Nec Scitharum omittenda consuetudo, apud quos cum quis iniuriam passus esset et vindictam pararet, bove mactato [orig: mactat˘], in eius sedebat exuviis, manibus post terga reductis, amicos auxilium suppetiasque poseens. Tum accedentes, qui bene homini volebant, dextro [orig: dextr˘] pede pelli imposito [orig: imposit˘], de carne aliquid gustabant, hocque [orig: h˘cque] symbolo [orig: symbol˘], quod sanctissimi illis Sacramenti loco [orig: loc˘] erat, indubitatae fidei ac prompti auxilii ipsos certos reddebant, teste Caelio [orig: Caeli˘] Rhodig. l. 27. c. 14. Vide Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 7. c. 3. ubi de divingtione per somnium super Melotis, in templis, cum observatione diaetae, prolixe agit. Ex Melotis, praesidia canum, ut Festo vocantur, id est, Millos seu Melia, aut Milia, ut Varroni dicuntur, fieri etiam solita fuisse, notat Ios. Scaliger, in haec Varronis de R. R. l. 2. c. 9. Collare, cingulum nempe ex corio firmo cum claviculis capitatis, Melium est: unde etiam illi nomen. Propert. Armillas vocat abusive l. 4. Eleg. 8.

Atque armillatos colla molossa canes.

Vide Thom. Bartholinum Schedio de Armillis veterum, et paulo infra.

MELOTES h. e. epllis caprina, (Namque et ita vox nonnumquam sumitur, quamvis melota a caprarum pellibus expresse distingui videatur, in his Pauli ad Hebraeos c. 11. v. 37. perih=lqon e)n mhlwtai=s2, e)n ai(gei/ois2 de/rmasin ) unda cum cucullo parvo (praeter pallium et tunicam, omnium Monachorum communem amicutm) Aegyptiis olim Monachis gestabatur, quibus Europaei non utebantur Ascetae. Cassianus de habitu Monachi c. 11. Nam neque caligis nos neque colobiis, seu una [orig: unÔ] tunica [orig: tunicÔ] esse contentos hiemis permittit asperitas; et parvissimi cuculli velamen, vel Melotis gestatio


page 124, image: s0124a

derisum potius, quam addificationem ullam videntibus comparabit. Cum itaque veteres Monachi, et praecipue Graeci, sicut et Philosophi olim, pallium (Graecis recentioribus proprie r(a/kos2, i. e., tribw/nion ) supra omnem vestem inicerent, Monachi Aegyptii caprinam insuper pellem supra pallium sumebant. Idem Cassianus: Ultimus est habitus eorum, pellis caprina, quae Melotes vel pera more saeculi, appellatur. Et Isidor. Hispal. Melote, quae etiam pera vocatur, pellis est caprina a collo pendens, praecincta usque ad lumbos. Hieronym. in vita Hilarion. pelliceum ependyten vocat. Quod autem Zonaras, r(akodutei=n, ad Can. XII. Synodi Gangrensis, dixit: *(oi peri\ to\n *eu)sta(qion pro\s2 toi=s2 a)/llois2 kai\ r(akodutei=n e)di/daskon: id Balsamo, in eiusdem Canon. exposit. r(akendutei=n vocat. Unde *pa(kendu/ths2, pro Monacho, apud Nicetam Chontatem: pro quo in Codice Barbaro Graeco, r)asoforw=n habetur, etc. Vide Cl. Salmas. Notis in tertullian. de Pallio. p. 89. Sed et in genere vox apud Graecos Latinosque Scriptores pelliceam tunicam notat aliquando, et pro pallio nonnumquam sumitur, uti docet Suicerus Thesanro Eccl. in *mhlwth/, ubi et de voce *mh=lon tum ovem, tum capram, significante quaedam.

MELPHES fluv. Lucaniae in sinum Paestanum, apud Palinurum promontor. influens, Molfa Leandro, cis Apenninum, nunc Molpa Baudr. in Principatu citeriore. Exonerat se in mare Tyrrhenum inter Sinus Laum, ubi castrum parvum cognomine et Paestanum. 12. mill. pass. a Policastro in Occasum.

MELPHIA vel MELPHIS, urbs Lucaniae, media fere inter Neapolim, et Tarentum: Episcopalis sub Archiepiscopo Compsano vel Sipontino, Ferrar. Melsi hodie. Parvi circuitus, in Basilicata, 4. milliar. ab. Aufido, et a limite Capitanatae, 16. in Ortum, a Compsa, 65. a Neapoli etiam in Ortum, Tarentum versus, a quo 80. distat. Baudr.

MELPIA Arcadiae vicus Pausan. l. 8.

MELPINUM Castrum vulgo Merpin, ad Carantonum Gall. fluv.

MELPIS seu MELPHIS Strab. Melfa fluv. Latii, ex agro Arpinate oriens, iuxtaque Aquinum urbem decurrens, demumque in Lirim labens.

MELPOMENE una Musarum, Tragaediarum inventirx, a modulando nomen trahens. Pingitur vultu ferio [orig: feri˘], induta magnifica [orig: magnificÔ] veste, sceptra coronasque altera [orig: alterÔ] manu, pugionem altera [orig: alterÔ] gestans. De ea Virgil.

Melpomene tragico [orig: tragic˘] proclamat maesta boatu.

Horat. l. 1. Carm. Od. 24.

------ Praecipe lugubres
Cantus Melpomene. ------

Nic. Lloyd.

MELPOMENOS Bacchus ab Acharnensibus sic dictus, quasi dicas cantu oblectabilem.

MELPUM Insubriae oppid. amplum, Melzo Gaudentio Merulae. 13. mill. pass. a Mediolano, in Ortum hibernum.

MELSUS Hispan. fluv. in cuius vicinia [orig: viciniÔ] aestuarium est, ut scribit Strab. quo [orig: qu˘] Cantabros ab Asturibus dividit.

MELTIANUS pagus pars Meldici in Gall. agri, vulgo le Multien.

MELTIAS nomen viri. Nehem. c. 3. v. 7.

MELUGDA vel MELUNDA locus Galliae, in Lingonibus, Melome en Tonerrois. cum Monasterio.

MELUNIA seu MELODUNENSIS, vulgo de Melun , Stirpis celebris nomen, quae in duos ramos abiit, cum Iohannes Vicecomes Melodunensis seu de Melun, ex Iohanna de Tancarville, et Isabella de Anthoing, Iohannem et Hugonem genuisset. Ab illo enim Comites Tancarvillaei et reliqui Vicecomites Melodunenses: ab hoc descendunt Domini de Anthoing, quibus Vicecomitatus Gandavensis accessit, et Prin cipes spinoii, de Espinoy. Gandavensium series haec est: Hugo Vice Comes Gandavensis Dn. de Athoing et Espinoy, ex Margareta (filia Iohannis de Piqueny Dn. d'Ailly ) genuit Hugonem de Melun Dn. d' Antoing, maritum Beatricis de Beaussart (filiae Roberti Connestabilis Franciae( et ex ea patrem Iohannis 1. de Melun Dn. d' Antoing: quo et Iohanna [orig: IohannÔ] de Abbeville, genitus Iohannes 11. Dn. d' Antoing et d' Espinoy, Mariam de Sarbruck (filiam Roberti de Sarbruck Dn. de Commercy ) sibi iunxit, ex illa pater Hugonis de Melun, Vice-Comitis Gandavensis: cui Iohanna de Horn genuit Iohannem Vice-Comitem; ex Elisabetha Waldeccia genitorem Maximiliani Melodunensis seu de Melun, Vice-Comit. de Gandavo, Baron. de Caumont, qui nulla ex Anna Raulin d'Emeries prole suscepta [orig: susceptÔ], lineam hancce clausit. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ Part. 11. p. 94. Spinoii Principes quod attinet, Iohannes Melodunensis Dn. d' Antoing, ex Isabella Lucenburgica (filia Iacobi de Lucenburg Dn. Dn. de Richeburg, pater fuit Francisci de Melun, Principis d' Espinoy; qui sibi Luisam Foxiam (filiam Iohannis seu Gastonis de Foix Comt. Candalae ) iunxit atque ex ea suscepit Hugonem Principem Spinoii, maritum Iolandae Barbansoniae de Werchin et ex ea patrem Petri de Melun Principis d'Espinoz quo [orig: qu˘], et Hippolyta [orig: HippolytÔ] Montmorencia [orig: MontmorenciÔ], genita Anna de Melun, nupsit Philippo Principi Arembergae, Duci Arschottano et Croiaco, ex eo mater Alberti Ducis Arembergae Principis Cimaci, qui obiit A. C. 1648. Idem Ibid. p. 78. etc.

MELUS [1] fil. Mantus [orig: Mantűs], a quo Melois Lesbilocus. Steph.

MELUS [2] oppid. Thessaliae, quod Nicias Atheniens. dux fame expugnavit, unde Proverb. fames Melia.

MELUISNA vide Lusignanum.

MELUSSA iuxta Iberos insula. Steph.

MELYERSES Asiae minoris populi Herodot.

MELZITANUM oppid. Africae propriae Plin. l. 5. c. 5.

MEMACENI valida gens Asiae, qui 50. equites Macedonas, ad deditionem adhortantes, hospitaliter primo interceperunt,


image: s0124b

dein graves epulis ac somno [orig: somn˘] adorti intersecerunt. Curt. l. 7. c. 6.

MEMBLIARUS unus ex Cadmi sociis, Theram insulam condidit. Membliarus item insul. prope theram, et Anaphen, a Membliaro Cadmi socio. Dicitur et Bliarus peraphaeresin. Steph. Vide Bochart. de Phoen. Col. l. 1. c. 15.

MEMBRA singula aliquem apud Gentiles Deorum habuere [orig: habuŕre], qui peculiarem cuiusque curam gereret. Sic Caput Iovi deferebant; Neptuno pectus; cinctum Marti. Frontem Genio sacram facit Servius in l. 3. Aen. v. 607. unde, inquit, Deum venerantes frontem tangimus. Supercilia, in Iunonis tutela fuisse, ait Sextus Pompeius, quod iis protegantur oculi, per quos luce fruimur, quam a Iunone tribui putabant, Lucina [orig: LucinÔ] inde dicta [orig: dictÔ]. Oculos, Cupidini Veneris filio, in quibus excubet, ceu specula quadam, tribuit Philostratus: Minervae sacros eos faciente Fulgentio [orig: Fulgenti˘]. Aurum memoriae consecratam, refert idem Servius ibid. Locus retro aurum dextram, Nemesi fuit attributus; Dextra Fidei sacra est: nam in fidem porrigitur. Dorsum et posticae partes Plutoni propriae ascribuntur ab Artemidoro. Renes et Inguina, Veneri ad iudicata: Pedes Mercurio. Genua Misericordiae consignavit Antiquitas, quod ea supplices attingant, ad haec manus tendant, heac ut aras adorent, ut inquit Plin. l. 11. c. 45. Tali plantaeve pedum in Thetidis fuere [orig: fuŕre] potestate: Digiti Minervam habebant praesidem, Servio [orig: Servi˘] in Virgil. Eclog. 6. v. 3. iterum teste: Qua de re vide plura apud Lilium Giraldum Syntagm. I. Deorum Gentil. et Hadrian. Iunium Animadvers. l. 4. c. 12. Historiam vero naturae Antimalium per membra singula habes, apud Plin. l. 11. c. 37. In homine inprimis, quidnam in capite partibusque coeteris religiosum, venerabile et ingenii morumque sit indicium et argumentum, vide apud Alexandr. ab Alexandro l. 2. c. 19. ut et hic [orig: hţc] passim suis locis. In Sacrificiis, cum Holocausta erant, omnia Membra comburebantur; cum Pacifica, solus adeps, renes et lobus iecoris, absumebatur: Sacerdoti cedebant pectus et dexter humerus, Levit. c. 7. v. 21. 22. Reliqua offerenti, quae vel eodem die, vel postridie saltem, comedenda, et quidquid in tertium diem supererat, igne absumendum erat, Levit. c. 7. v. 6, 7, 8. etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 33. Nec omittendum, quod Irenaeus contra Gent. l. 1. refert, de Marci Haeresiarchae sectatoribus, solitos illos esse impietatis suae mysteria occultare characteribus Graecis, cuilibet membro applicatis, e quibus conflata nomina Hebrea essent. Qualia quaedam recitans, Basyma, Eacabasa, Eanaa, Irraurista, dyarbada, edeotaba, febor Camelanthi: interpretatur; Hic [orig: Hţc] quod est super omnem virtutem patris invoco, quod vocatur lumen et spiritus et vita, quoniam in corpore regnasti [orig: regnÔsti] Sed barbaras potius has voces esse, docet Commentator eius Fevardentius: qualibus iaspides, agathas, onychas antiquos saepe refertos videmus. Vide infra quoque ubi de Michaele Archangelo, et plura hanc in rem, apud Cl. Sponium Itinear. Graeciae Parte 3. ubi de Bausilidianis quoque Haereticis varia habet non protrita: nec non aliquid supra voce Lamina et infra Parricida, it. Tributum Unguentum Zodiacus.

MEMBRANAE ex pellibus coriove animalium, Pergami primum paratae, hodieque originis suae nomen tenent. Ita enim Plin. ex Varrone l. 13. c. 11. Pergami ab Eumene Rege inventas esse Membranas, supprimente chartas Rege Ptolomaeo [orig: Ptolomae˘]. Sed non dubium est, quin diu ante Membranae repertae fuerint: Earum enim antiquissimum usum indicat Graecorum Proverb. *)arxaio/tera difqe/ras2, Antiquiora diphthera [orig: diphtherÔ]. Persicos quoque Annales solere Membranis conscribi auctor est Diodor. Sic. l. 2. Auctorem laudat Ctesiam, qui sua se hausisse scribit e)k basilikw=n difqerw=n, ex Membranis regiis. Tales quoque fuere [orig: fuŕre] libri, quos Eleazar, Pontifex Iudaeus, misit Ptolomaeo Philadelpho, apud Ioseph. Ant. Iud. l. 12. Unde mirum Eruditis videtur, quod Plinius ad Eumenis tempora Membranarum originem referat: quibus aeque mirum, quod ibidem Chartam Alexandri M. victoria [orig: victoriÔ] repertam, condita [orig: conditÔ] in Aegypto Alexandria [orig: AlexandriÔ] docet; cum, ut Guilandinus ostendit, longe ante conditam Alexandriam, charta fuerit in usu. Nimirum res ita habet: Alexandria [orig: AlexandriÔ] condita [orig: conditÔ], quia Aegyptus in Macedonum esset potestate, Chartae per Graeciam vulgaris esse usus coepit: usque dum ex aemulatione inter Ptolomaeos et Pergamenos Reges, (de nobilitate Bibliothecae certabant) Rex Aegyptius vetuit Chartam Aegypto [orig: Aegypt˘] efferri. Tum Pergamenus Rex, ne ab studio priori remitteretur, curavit, ut Membranarum longe maior esset copia: quae Pergamenae dictae, quia optimae Pergamo [orig: Pergam˘] adferrentur. Membranarum nomen autem inde, quia degluptae animalium membris, Isidor. l. 6. c. 11. Sane Pergamenae erant ovillae pelles. Unde Martianus Capella l. 2. cum dixisset, librorum alios esse ex papyro, alios ex carbaso, addit, ex ovillis multi quoque tergoribus. Quia vero pelles illae prius pilos habuere [orig: habuŕre], eo [orig: ] Persius Sat. 3. v. 9. ait.

Iam liber, et positis bicolor Membrana caepillis

Nec tamen solum usi pellibus, quas membris detraxissent, urum et intestinis: ut omentis Elephantorum, de quibus Isidor. ibidem. Item intestino [orig: intestin˘] Draconis; quale illud, cui Zonaras Annal. l. 3. inscriptam fuisse ait universam Iliada et Odysseam. Unde meriro Membranacei libri etiam linteis antiquiores dicuntur Gehardo Ioh. Vossio, quem vide de Arte Grammatiea l. 1. c. 38. Construebantur autem hi et compingebantur, ex multiplicibus tabelliis et foliis, haud secus ac nostri hodie solent, qui ex multis constant foliis, aliis super alia structis et inter se compactis, ut videre est apud Martialem l. 14. Epigr. 184. de Homero, item de Virgili in membrana. ibid. Epigr. 186. cum chartae et chartacei libri, in volumina conrotularentur et interiorem tantum faciem scripturis oppletam haberent, uti dictum supra. Vide Salmas. ad Vopisc. in Firmo, c. 3. et supra Libri, infra item Papyrus, Pergamena.