December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0110b

MEDIOLANUM [4] Germaniae nunc vicus ingens ad Vidrum fluv. in Westphalia, in Transisalaniae confinio, Wetelen Mercatori. inter Monasterium urbem 4. et Veteres Saolios urbem Transisalaniae 7. leuc. in Dioecesi et ditione Monasteriensi.

MEDIOLANUM [5] alter, Germaniae inferioris oppid., Metteler Simlero, pagus apud Mosam, inter Coloniam Agrippinam ac Traianam. Ortelio vero pagus Midelflun eius tractus. Baudrando oppidulum fuit Gugernorum, 3. mill. pass. a Rheno; nunc Cluverio vicus Moyland, 6. mill. pass. ab urbe Clivia, in Austrum 3. a Calcaria. In Ducatu Clivensi.

MEDIOLANUM [6] item Santonum Mediolanum Ptol. urbs Gall. Aquitanicae; Sainctes, vel Xainctes hodie, vide Santones.

MEDIOLUM Hispan. urbs in Celtiberis. Ptol. Medina caeli nonnullis putatur. Aliis Molina, urbs parva, iuxta amnem cognominem intra montes, in Castella nova, in confinio Aragoniae, inter Logetum et Seguntiam.

MEDIOMATRICES populi, Caes. l. 4. c. 10. Strab. l. 4. qui illos post Helvetios et Seqvenos Rhenum accolere scribunt: unde colligere est, Nemetes et Vangiones, fines Mediomatricum ad Rhenum paulo post occupasse [orig: occupÔsse]. Eosdem Caes. l. 7. c. 75. Mediomatricos nuncupat, iisque imperata esse V. Milia ad Alesiam liberandam tradit. Socia civitas vocantur Tacito Hist. l. 4. c. 70. Eorum caput Divodurum est, scu Mediomatrices, nomine gentis, item Metti et Mettae, urbs Galliae Belgicae in Lotharingia Episcopalis sub Archiepiscopo Trevirensi, ad Mosellam fluvium probe munita, et habitata, olim libera, nunc sub Gallis ab A. C. 1552. vulgo Metz, quae etiam Latine Metae et Metis posterioribus dicitur, a Viroduno 10. leuc. in Ortum, Comes Auxiliariorum Metensium memoratur, in Inscr. apud Goltzium, et in Notit. Imper. inter Legiones Pseudocomitatenses recensetur prima Flavia Metis, i. e. legio prima Flavia, quae praesidet Mettis, a Flavio Constantio A. patre Constantini M. aut a Constantio vel Constante Augustis fratribus, filiis prioris. Fuit et Praefectus militum primae Flaviae Constantiae, in provinc. Lugdunensi 2. ex eadem fortasse Legione: nec non Praefectus militum secundae Flaviae Vangionis, in Germania prima. Baudrando nunc pais Messin tractus hic dicitur. Eorum urbs Divodurus Mediomatricum seu Metae, ampla et Parlamenti sedes, cum arce permunita, frustra a Carolo V. Imperatore olim obsessa fuit. 4. leuc. a Theodonis villa in Meridiem, ibi Sella fluv. in Mosellam se exonerat, vide Divodurus et Metis. Addo, quod Regni Austrasiae sedes fuit, sub Merovingis. Chlodoveus enim Francorum Rex cum decessisset A. C. 514. prima divisio Regni facta, illudque inter quatuor eius filios sic divisum est, ut Regnum Franciae, cuius sedes Lutetia Parisiorum esset, obtingeret primo genito: reliquis Regnum Belgicae, cuius sedes urbs Suessionum, Regnum Aurelianense et Regnum Austrasiae, cuius sedes urbs Mediomatricum. Et quidem Theodoricus Austrasiae Rex, etiam Regno [orig: Regn˘] Burgundiae, quod magnam partem Galliae Lugdumensis complectebatur, potitus est A. C. 527. Donec exstinctis tribus fratribus, sine prole mascula, superstes solus Chlotarius Rex Suessionum universam rursus Franciam coniunxit. A. C. 564. in easdem partes quatuor Regnum Franciae iterum dissiliit, nisi quod Burgundia, a Metensi Regno avulsa, Aurelianensi accessit, donec A. C. 568. Chlotarius II. exstinctis fratribus, iterum Monarchia [orig: MonarchiÔ] potiretur, a quo tempore aliquoties Regnum Franciae, in duo Regna, Austrasiae ac Franciae, denuo divisum est. Hodie ex Regno Austrasiae sola, quae nomen retinuit, Austria superest, Georg. Hornius Orb. Imp. p 115. et 116. Plura hanc in rem vide apud B. Rhenanum Rer. German. l. 3. cum Notis Iac. Ottonis ICti p. 620. et seqq.

MEDION urbs iuxta Aetoliam. Steph.

MEDIOXIMUS vulgo MIOSSAN, fluv. Galliae in Pictonibus, ad cuius et Clenni confluentes, Nobiliacum sedet. Vide ibi.

MEDIOXUMI dii Minores antiquis dicti sunt. Plaut. in Cistel. Actu 2. sc. 1. Ita me Dii Deaeque superi atque inferi et Medioxumi. Occurrunt quoque apud Servium in Aen. l. 3. v. 24. Focorum commemoratione instantium sacrificiprum mentio inicitur, quod ita esse multis locis docetur. Quidam Aras superiorum Deorum volunt esse; Medioximorum, id est, Marinorum, focos; Inferorum vero mundos. Quae verba duplici causa [orig: causÔ] suspecta. Non enim marini Dii sunt Medioxumi, cum illi nullo modo [orig: mod˘] se a terrestribus locis excludere possint, aut ea ascendere; sed aerii Daemones, Diis Caelestibus inferiores. Hominum animis altiores. Apuleius de Dogmate Platonis. Aliud genus est, quale Astra habent, coeteraque Numina, quos Caelicolas vocamus. Tertium habent, quos Medioxumos Romani veteres appellant: Quod et sui ratione et loco [orig: loc˘] et potestate Diis summis sunt minores, hominum natura [orig: naturÔ] profecto maiores. Ubi scribendum, natura [orig: naturÔ] et profectu, Barthio [orig: Barthi˘] auctore. Sicilicet cum tales sint, ut neque natura [orig: naturÔ] neque industria [orig: industriÔ] in eorum comparationem homines venire possint, Medioxumi, inter hominum animos et Deorum caelestium Numina, medii perhibentur. Scribi igitur idem apud Servium vult, Medioximorum, i. e. aereorum. Sed et quid mundus ad Inferorum aras? Sane clausum Mundum Manibus, praeter paucos dies anni, habitum Romana [orig: RomanÔ] superstitione, docemur a Festo. Verum id huc non pertinet. Reponendum itaque apud Servium, Inferorum tumulos: quod confirmatur verbis Papinii Statii, ubi aggerem pineum Diti factum dicit, Theb. l. 4. v. 457. et seqq.

---- tibi rector Averni,
Quamquam infossus humo, superat tamen agger in auras
Pineus ----

Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad loc. cit.

MEDITATIO Campestris vide supra Campestris. At Meditationi literatae seu scriptioni operam daturi veteres quomodo


image: s0111a

soliti fuerint componere, diximus ubi de Lecticula Lucubratoria. Sed et meditari, imo et metetari ex Graeco meleta=|n, Tibicinum proprium, ut infra videbimus, ubi de tibia Vasca.

MEDITERRANEUM Mare aliter Internum, late extenditur, ab Ortu in Occasum inter Europam, Asiam et Africam. Ab Oceano Atlantico freto [orig: fret˘] Herculeo [orig: Hercule˘] separatur. Partes eius sunt Mare Aegaeum, Adriaticum, Ionium, Asiaticum late sumptum, Gallicum et Tyrrhenum. Vide Mare.

MEDITRINA medicamentorum Dea Festo. Sacra eius Meditrinalia dicta, 30. Septembr. celebrabantur: quo [orig: qu˘] die primum mustum bibebatur. Varro de L. L. l. 5. Dempstero Metina vocantur. Rosin. Antiq. l. 4. c. 14.

MEDIUM Ostium Rheni Ptol. inter Orientale et Occidentale, quod verum et antiquum, vulgo Le Rhin. Paulo infra Lugdunum Batavar. in Occasum iuxta vicum Catwick; fere oblimatum.

MEDIUS Princeps Larissae in Thessalia, bellum gessit, contra Lycophronem, Pherarum tyrannum. Misit Concilio Corinthio, adversus Phocenses et Lacedaemonios, auxilio bis mille. Cepit Pharsalon a Lacedaemoniis custoditam, civesque sub corona vendidit. Diodor. Sic l. 14.

MEDIUS Digitus olim apud Gallos Britannosque annulis ornari solebat, postea solus exclusus. Unde Plinius, de digitis, quibus annuli inserebantur, copiose disserens, inter alia l. 33. c. 1. Singulis, inquit, primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis proximi. Sic in Numae et Servii Tullii statuis videmus. Postea pollici proximo induere [orig: induŕre], etiam Deorum simulacris. Dein iuvit et minimo dare, Galliae Britanniaeque in medio dicuntur usae. Hic nuno solus excipitur, coeteri omnes onerantur. Sed huius rei vix aliud testimonium exstat. Ideo vero eum Romani vitasse [orig: vitÔsse] videntur, quod hic digitus infamis vulgo ac impudicus censeatur, uti legimus, apud Persium Sat. 2. v. 33. et Martialem l. 6. Epigr. 70. Unde Iuvenal. Sat. 10. v. 53.

---- cum fortunae ipse minaci
Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.

Fuit nempe prisci moris, uti si quos flocci penderent, aut insigni contumelia [orig: contumeliÔ], deformique convitio [orig: conviti˘] afficerent, id obiectu Medii digiti protenti contractis reliquis, denotarent, id quod skimali/sai Graeci dixere [orig: dixŕre]; qua [orig: quÔ] voce proprie significarunt praetentare digito [orig: digit˘], an ova conceperint gallinae: sicut a)qeri/zein ubi quempiam floccisacere se ostendunt. atque hinc Atheniensibus digitus hic kata/pugos2, quasi cinaedus et scortum, agnominatus est, quod ignominiam incuteret et convicium faceret. Vide Alex. ab Alexandro Genial. Dieb. Hadr. Turnebum Adversor. l. 26. c. 6. Alios. Interim proditum memoriae est, eidem Plinio l. 28. c. 6. singultum et sternutationem sedari, si quis annulum e sinistra in longissimum dextrae digitum transferat: quod utrum verum sit, viderint naturalium rerum Indagatores. Ioh. Kirchmannus de Annulis c. 4. Vide quoque supra Digitus, ac infra Verpus, ubi dri/lon Graecis quoque appellatum videbimus.

MEDIUS Locus verba facientium olim erat; Septimius Roman. de Bello Troiano l. 1. Tunc Priamus inter Regulos medios astans, facto [orig: fact˘] silentio [orig: silenti˘], optionem Helenae offert, si ei videretur, domum ad suos regrediendi. Et l. 3. Igitur Achilles, postquam nihil reliquum erat, Reges omnes ad considendum hortatur, ipse medius, atque inter coeteros excelsior. Amm. Marcellin l. 23. Coronaque [orig: CoronÔque] celsarum circumdatus potestatum, talia ore sereno [orig: seren˘] disseruit etc. Similiter B. Lucas Actuum Apostolic. c. 1. v. 15. *kai\ e)n tai=s2 h(me/rais2 tau/tais2 a)nasta\s2 *pe/tros2. e)n me/sw| tw=n maqhtw=n, ei)=pe, Et in diebus illis, surgens Petrus in medio discipulorum dixit. Hinc Claudian. Bello Gildon.

Dictis ante tamen princeps confirmat ituros
Aggere conspicuus: stat circumfusa iuventus
Nixa hastis, pronasque ferox accommodat aures.

Vide quoque Statium Theb. l. 4. v. 683. et Apollonium Rhodium Argonautic. l. 1. Sic Iudicum erat, in medio thronum constituere. Papinius Theb. l. 8. v. 21.

Forte sedens media regni infelicis in arce
Dux Erebi populos poscebat crimina vitae,
Nil hominum miserens, iratusque omnibus umbris.
Stant Furiae circum, variaeque ex ordine mortes.
Saevaque multisonas exercet paena catenas.

Similiter et perorantium, cum tempus locusque paterentur, sedes in medio componebatur. Severus Sulpitius Dialog. 3. c. 1. Tum Gallum media in sede componimus, qui cum diu nobili sua [orig: suÔ] verecundia [orig: verecundiÔ] silentium tenuisset, tandem ita exorsus est. Imperatorum porro in turmis. Arrianus l. 2. c. 23. Darius medium aciei tenebat, Persarum Regum in exercitus ordinatione veteri more observato [orig: observat˘]. Lucanus l. 1. v. 244.

Ut notae fulsere [orig: fulsŕre] aquilae, Romanaque signa
Et celsus medio conspectus in agmine Caesar etc.

Imo Medius locus antiquis ubique honestissimus habitus sive sederent, ut ex Suetonio quoque discimus in Claud. c. 23. sive ambularent. Sic Sigifmeres regius iuvenis, narrante Sidonio [orig: Sidoni˘] Apollin. l. 4. Ep. 20. pedes et ipse medius incessit. Et Hadrianus Imperat. servo inter duos ambulanti Senatores colaphum iussit inpingi, apud Sparian. in Adriano. c. 21. quod iste locus servo non conveniret. Ovidius Fastor. l. 5.

Et medius iuvenum non indignantibus ipsis
Ibat etc.

Plura apud Iac. Ouzelium ad Minucium Fel. p. 22. ubi et in Christiana Ecclesia idem observatum, docet ex Concilio Nicen. c. pervenit. 93. distinet. Et Diaconus in medio Presbyterorum sedere non potest: et in Iudaica, ex Lucae c. 2. v. 46. Adde Des. Heraldium ad eundem; praeterea Iust. Lipsium Elect. l. 2. c. 2. Nec omittendum, quod apud Gentiles, simulacrum quoque Dei, cui conditum erat templum, quodque Numen templi proprium


page 111, image: s0111b

existimabatur, in medio solebat poni. Ita enim Servius ad Virg. Georgic. l. 3. v. 16.

In medio mihi Caesar erit templumque tenebit.

Semper, inquit, ei consecratus Numini locus est, cuius simulacrum in medio collocatur. Alia enim ad ornatum tantum pertinent.

MEDIXTURICUS sic enim legi vult Iust. Lipsius in Epist. Quaest l. 1. Ep. 19. cum alias Mediastuticus apud Livium exstet, summus erat Magistratus Capuae, antequam a Romanis deficeret. Ioh. Rosinus Antiqq. Rom. l. 10. c. 24. Sic Cn. Magius Atellanus, apud Livium l. 24. c. 19. et Seppius Lesius, apud eundem l. 26. c. 6. hoc [orig: h˘c] munere functi leguntur. Annuum id fuisse, ex utroque loco patet: Praeerat Statius Metius, missus ab Cn. Magio Atellano: qui eo [orig: ] anno [orig: ann˘] Medixturicus erat etc. Medixtuticus. -- eo [orig: ] anno [orig: ann˘] Seppius Lesius erat etc. Est autem Medix seu Meddix, Oscorum lingua [orig: linguÔ], Princeps seu summus Magistratus, apud Ennium; ex Graeco me/dw, impero.

MEDRESA collegia sacra Persarum hodiernorum, vide infra Muslimi.

MEDMA oppidum in agri Brutii littore, una cum portu. Steph. Plin. l. 3. c. 5.

MEDMASUS urbs Cariae, Steph. Medmassa Plin. l. 5. c. 29.

MEDME urbs Italiae, civis Medmaeus. Est et alia Liguriae. Steph.

MEDNICIA vulgo Medniky, caput Samogitiae; Womie etiam aliquando, ad fontes fluv. Wirwitz; satis parva, sedes Episcopalis Samogitiae, cuius Episcopatus fundatus A. C. 1413. a Wenceslao Rege. 9. milliar. German. a Memelio, et ab ora maris Baltici in Ortum.

MEDO genus potionis, ex aqua et melle confectum, aqua mulsa et meli/kraton Medicis, Germanis Mett. Andr. Presbyter, in Chron. Batav. Commendansque domum suam Apostolorum Principi, reliquit in ea imaginem et ipse abiit ad bibendum medonem. Beda de Remed. peccat. c. 7. In unaquaque septimanae tres dies sine vino et medone et carne ieiunant, usque ad vesperas etc. Aethiopibus imprimis in usu, uti docet Dominicus Macer in Hierolexico. Eius potione interdictum paenitentibus, nisi diebus Dominicis, legimus in Concilio Triburt. A. C. 895. can. 56. apud Car. du Fresne Glossar. Vide infra Mulsum.

MEDOACUS qui Meduacus Livio l. 10. c. 2. fluvius Venetiae, qui Plinio l. 3. c. 16. geminus est; maior ex Alpibus Tridentinis per Bassanum oppid. et Patavium urbem fluens in mare Hadriaticum. 5. mill. pass. a Venetiis, et Brenta appellatur. Minor, qui ex dictis Alpibus etiam descendit. Vincentiamque urbem interluit, ac secus Ateste decurrit, in mare Hadriaticum labens apud Fossam Clodiam, et Bacchiglione dicitur. Vide Cluverium.

MEDOACUS Portus Strab. Malamocco, olim urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Aquileiensi, 5. mill. pass. a Venetiis, aquis mersa;nunc portus, Episcopatu Castellum, quae pars Venetiarum, translato [orig: translat˘].

MEDOBITHYNI populi, de quibus Strabo l. 7. quos pauci veterum commemorant: sed apparet ex duobus Thraciae populis unum esse confectum. De Bithynis satis liquet. Medos autem, h. e. *me/dous2 per Epsilon gentem esse Thraciae apparet ex hoc ipso libro Strabonis. Maedos vocat Steph. *maidoi\, e)/qnos2 *qra/khs2 plhsi/on *makedoni/as2, e)k tou/twn metaba/ntes2 tine\s2 ei)s2 *make/donas2 *maidobi/qunoi e)klh/qhsan. Ita Herodotus ac Thucydides. Ptol. quoque in Thracia *maidikh\n strathgi/an ponit. Casaub. ad Strab. loc. cit.

MEDOBRIGA urbs Lusitaniae ad montem Herminium, A. Hirtius Bell. Alex. c. 48. Armenna Vasaeo, excisa. Cuius rudera apud Marvanum oppidum 3. leuc. ab Amoea Scalabim versus.

MEDOE insula Nili in Aethiopia sub Aegypto.

MEDON [1] Cyzicenus, qui a convivio ad arma reversis, per errorem nocturnum, Argonautis, profiliit, caesusque est. Val. Flacc. l. 3. v. 118.

MEDON [2] nothus Aiacis Oilei. Homer. Il. b. v. 727. Item unus ex procis. Penelopes. Ovid. Ep. 1. Heroid.

Quid tibi Pisandrum, Polybumque Medentaque dirum.

MEDON [3] fil. Codri ultimi Regis Atheniensium, cognom. Claudus, primus eorum Archon sine regio nomine, an. ante Urb. Cond. 315. qui Magistratus tum perpetuus erat, praelatus oraculo fratri maiori Neleo. Ad quas Apollinis sortes forte referendum id, quod habet Scholiastes ad Aristophanis Nubes, *)=w *zeu= basileu=, toi=s2 *)aqhnai/ois2 puqoxrh/stws2 e)ge/neto katalu=sai me\n ta\s2 basilei/as2, prosth/sasqai de\ *di/a basile/a, Oraculum Apollinis in causa fuit, cur Athenienses Reges suos exigerent, et Iovem Regem constituerent. Ita sicut Moses pridem *qeokrati/an declaravit Hebraeorum Rem publicam, ne sibi potestas Regia deferretur: sic Athenienses *diokrati/an suam ad Apollinem retulerunt; ut Regis nomen (nulli amplius hominum post Codrum, qui se pro patria devoverat, conferendum) Iovi cederet: neque tam titulus, quam potestas regia imminueretur, id quod docet Pausanias l. 4. ubi Magistratum hunc a)rxh\n u(peu/qunon, rerum gestarum rationi reddendae obnoxium. vocat. Neque tamen desitum est Regis nomen: unde in Marmore Arundel. Medontidae basileu/ontes2 citantur, usque ad Aeschylum: et Eusebio, Suidae, Syncelio, passim Archontes hi basile/wn nomine veniunt. Incepitautem regnare Medon, secundum Eusebium in Chron. A. M. 2984. circa tempora Saulis Regis Marshamo: fratre Nileo [orig: Nile˘], quod repulsam regni passus domi manere nollet, Ionibus migrationis auctore facto [orig: fact˘], ut dicemus voce Nileus. Regnavit vero [orig: ver˘] ann. 20. successore Acasto [orig: Acast˘], quem vide: uti et Velleium l. 1. c. 2. Pausaniam in Atticis, Ioh. Marshamum Canone Chron Sec. XIII. Duravit hic Archontum tw=n dik\ bi/ou Magistratus usque ad Alcmaeonem, quem XXX. vocat basile/a *)aqhnai/wn Syncellus: post quem constituti sunt Archontes *dekaetei=s2 Decennales VII. usque ad Eryxiam, qui et ipsi, licet minus proprie, regnare dicebantur: donec hoc [orig: h˘c] defuncto [orig: defunct˘] annui facti sunt, quorum


page 112, image: s0112a

primus Creon erat, de quo supra.

MEDON [4] fluv. Peloponnesi, apud Strabonem.

MEDONTIAS mulier Abydena, quam Axiochus et Alcibiades, cum simul una in Hellespontum navigassent [orig: navigÔssent], abduxerunt, et cum ea tamquam communi uxore vicitiarunt [orig: vicitiÔrunt]: Suscepta [orig: SusceptÔ] quoque ex illa filia [orig: filiÔ], cum maturuisset, abusi. Lysias,

MEDOSACCUS Sarmatarum, qui Ponticam mtimam attingunt, Rex, luxui crapulaeque deditus. Polyaen. l. 8.

MEDOSLANIUM Germaniae urbs. Ptol. Znaim, in Moravia, Cluv. in limite Austr. ad Teyam amnem, in colle, 10. leuc. a Vienna in Circium.

MEDUACUS seu MEDUVEAGUS, fluv. Cantii. Medway vulgo. Roffam rigat, dein in Thamesin labitur.

MEDUALI populi Alpini Vocontiis proximi ad eos montes, e quibus prodeunt fluvii Padus ac Druentia La Morienne Simlero. Vide Mauriana.

MEDUANA [1] urbs satis culta provinciae Cenomanensis, ad fluvium Meduanam. 20. leuc. ab Andegavo, in Septentrionem 14. ab Alenconio in Occasum, uti 14. a Cenomano, 6. a confinio Normanniae in Meridiem, 19. a Rhedonibus in Ortum, Mayenne Gall. Vide infra.

MEDUANA [2] vulgo Mayne, castrum Galliae olim, nunc oppidum pagi Cenomannici, ad amnem cognominem, cum titulo Ducatus sub Principe ex familia Lotharingica. Nomen traxit a Iuchello, Galterii Meduanensis filio, qui sub Fulcone Comite Andium, Turonum et Cenomanorum, postea Rege Hierosolymae, floruit, circa A. C. 1220. et fluv. Galliae Celticae. Baudrando hic oritur in Sessuis, in ipso limite Normanniae dein in Austrum per Cenomanos fluens, ibi Meduanum Iuchelli Mayne la Iuchel urbem et Lavallium rigat, hinc et Castrum Gonterii in provincia Andegavensi; et paulo supra Andegavum, auctus Sarta [orig: SartÔ] et Laedo [orig: Laed˘] flumin. 1. leuc. infra ipsam urbem, in Ligerim se exonerat. Locum os Meduanae Bouche-Maine vocant. Lucan. l. 1. v. 438.

In nebulis Meduana tuis marcere persous
Andus, iam placida [orig: placidÔ] Ligeris recreatur ab unda [orig: undÔ].

MEDUBRICENSES Hispaniae populi qui et Plumberii. Plin. l. 4. c. 22. Horum oppid. Medobriga. Vide ibi.

MEDULI populi Galliae Aquitaniae intra ostia Garumnae ad Oceanum, pars Biturigum Viviscorum,vulgo Medoquins, quasi Medulicini, quorum tractus Meduc, teste Vineto [orig: Vinet˘], Medoc Baudrando, cui est regiuncula Aquitaniae, versus Garumnae ostium, ad Meridiem, et oram Oceani Aquitanici in Guienna propria, 4. leuc. a Burdegala in Occasum. Ibi oppida, Esparea, Castellio, et Castrum novum, cum aliis minoris notae. Sunt et Insulae circiter tres, in Garumna, infra eius et Duranii confluentes, et una in mari, quae Medulicae les Isles de Medoc dicuntur, quarum maxima vicis incolitur, inprimis Lariaco Lairac. Meduli alii. Strab. Ptol. Medulli Vitruvio, ac Plin. l. 3. c. 20. populi Galliae Narbonensis in Delphinatu, quorum opppid. Miolans, Valesio Mevillon, in Caturigibus, Notit. Gall. Sansoni fuere [orig: fuŕre], ubi nunc pars Orientalis Tarentasiae, iuxta fontes Isarae fluv. ad Alpium radices. Incolis guttur vitio [orig: viti˘] aquarum intumescit. Vide Chorerium, l. 1. et 2. Hist. Delph. De Medulis prioribus Auson. Ep. 4. v. 14.

Quam tamen exerces Medulorum in litore vitam.

Apud hos albens sevum, ceram pinguem, scissam papyrum, ac fumantes olidum taedas, lumina paganica abundare scribens, hasque folas Medulorum merces haberi: quibus mel et pecora addit Vales. Ostrea Medulica, a vicina urbe Burdigalensia olim, nunc a Solaco vico Medulorum, ad Garumnae ostium, Solacensia dicta, laudat Ausonius Ep. 7. et 13. Sidonius Apollin. Plin. l. 32. c. 4. etc. His vicini sunt Boii, vulgo Buies, quorum ager Buchs et Buch, a vico Buchs ad Leriam, qui a Baiona duorum dierum itinere distat; olim sub dominio, qui Capitalis Boiorum le Captau de Buch dictus est; sicut dominium eius Capitaletum le Captalat, quod nunc Principatus est. Utrique Biturigibus Viviscis seu agro Burdigalensi attribuuntur. Boiorum fluv. Leria est Laire, qui in Oceanum effluit, et Sigma Ptolomaeo a figura literae C. quam cursu suo [orig: su˘] lunato [orig: lunat˘] refert, dictus videtur. Inter huius et Garumnae ostia promontor, est Ptolomaeo Curianum, incolis Cap. de Buch. i. e. caput Boiorum, ut Scaligero placet. Vinetus Cordan esse mavult, scopulum in Oceano Medulico. Vide Vales. Notit. Gall.

MEDULLA Hebr. [gap: Hebrew] , unde [gap: Hebrew] dicuntur Arietes, vel Agni pingues, quasi memuelwme/nous2 seu medullatos dixeris, si medulla re sit Latina vox, quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] emedullare. Occurrit Psalmo 66. v. 15. Holocausta medullatorum (agnorum) offeram tibi cum suffitis arietum. Et Esai. c. 5. v. 17. Et pascent agni arbitratu suo [orig: su˘], et solitudines medullati (arietes) peregrini depascentur. Atque ita intelligunt Hebraei fere omnes, qui his locis agnos et arientes medulla [orig: medullÔ] et adipe refertos seu pingues obeosoque reddunt. Sed et eadem phrasis apud Arabes in usu est; qui medullam much et medullatam seu pinguem ovem machicha vocant. Alcamus, ovis medullata, id est, pinguis evasit. Ibidem, Alchimlag est ovis, quae propter maciem suam medulla caret. Et Zahik, i. e. pinguis, medullatus de iumentis. Imo et Poeta Iliad. x. v. 501. ut Astyanactem molliter vixisse doceat, dum pater hector in vivis fuit, ait,

*muelo\n oi)=on e)/deske, kai\ oi)w=n pi/ona dhmo\n,
Solum adipe agnino [orig: agnin˘] vixit, pinguique medulla [orig: medullÔ],

Sic de Achille, medullis occisarum ferarum a Chirone Centauro nutritum fuisse, unde ei tantum robur, annotat Eustathius Il. a. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45. Sed et in arboribus Medulla (in quibus Medulla inprimis abietis memorabilis) sectilis optima ad intestina opera, vide supra in Mediale.

MEDULLIA Latii oppidum, Albinorum opus. Steph.