December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 760, image: s0760a

LATRONUM Lusus idem cum Ludo Latrunculorum i. e. Calculorum, quem Graeci recentiores *zatri/kion, indeque mauritani Alzatrec et Hispani Axedres vocant. Ovid. de Arte Am. l. 2. v. 207.

Sive latrocinii sub imagine calculus ibit etc.

Scachios hodie appellant Itali et Galli, voce a calculis detorta [orig: detort‚]. Inventus a Graecis, ab iis ad Persas transiit, Salmas. ad Solin. p. 1130. magnae et vetustatis et nobilitatis, exetceturque in tabula lusoria sexaginta quatuor areolis distincta, novem lineis ex unaquaque parte se mutuo intersecantibus, in quibus duo scrupi nomen Regum praeferunt, duo alii Reginarum, quatuor Equitum, totidem Satellitum, quatuor itidem Cneturionum s. Elephantorum Turrigerorum, sexdecim denique minores Peditum, ut ex elegantissimo carmine Hier. Vidae de Scacchiae Ludo liquet, de Alphino supra. Et quidem Rex ex hisce non nisi maxima [orig: maxim‚] urgente necessitate movetur, uti pluribus videre est, apud Ach metem de Zatricio. Fl. Vopisc. Imp. in hoc ludi genere appellationem usurpat, in Proculo, Nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur, atque ipse decies Imp. exstitisset, quidam non ignobilis scurra, ave, inquit, Auguste, allataque lena [orig: len‚] purpurea [orig: purpure‚] humeros eius vinxit. Inter alia enim Principatus [orig: PrincipatŻs] ornamenta et inaugurationis symbola, purpurea quoque chlamyde Imperatorum olim humeros vestiebant. Reliqui calculi latrones modo, ut dictum, modo milites, appellitantur. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 20. cuius Epigraphe Calculi.

Insidiosorum si ludis bella latronum,
Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.

Unde Senec. Ep. 117. in fin. tabulae latrunculorum meminit, et Plin. l. 9. c. 54. a Mutiano, etiam latrunculis lusisse cera [orig: cer‚] fictis simos, proditum esse scribit. At Auctor Panegyrici ad Pisonem,

Interea sectis quamvis acerrima urgant
Proelia militibus, plena [orig: plen‚] tamen ipse phalange,
Aut etiam pauco spoliatus milite vincis.

Omnia namque in hoc ludo ad bellum composita, unde militum, aciei, phalangis, praelii, hostium, captivorum, tropaeorum, passim mentio apud Vett. dum illum describunt. Hi itaque turmis utrinque instructi, hostili quadam imagine procedunt; simulataque acie congrediuntur, et statione unicuique calculo praescripta [orig: praescript‚], hostem Reges impetunt, sibi quantum licet, caventes. Tunc vero victi censentur, cum omnes ex adverso ludentes milites capiuntur Regique nullus patet effugii locus: unde et nonnullis ludo Scacchiae nomen ab Hebr. Schach, i. e. vallavit, et vox mat, vel mot, quae usurpari solita de Rege ad incitas redacto, in eadem lingua Mortuus esi denotat, vide et infra Mattus. Regem enim ipsum, i. e. principem calculum, capere licet numquam. Neque vero capi solum, sed et ligari calculos, mos. Auctor Panegyrici ibid.

Ut niveus nigros, nunc et niger alliget albos.

Idem paulo post,

Ancipites subit ille moras, similisque ligato
Obligat ille duos ---

. Sed aliter ligantur, aliter capiuntur etc. Porro tabula in qua latronibus luditur, tota lineis ut dictum distincta est et unicuique calculo suus locus ac sua sedes attributa; quas sedes Gr. olim poleis2, postea xw/ras2, item xramma/s2, et grammika\s2 xw/ras2, quod lineis invicem disclusae essent et interseptae, vocarunt [orig: voc‚runt]; unde et po/lis2 quoque Vett. Hoc ludi dictum. Latini mandras, septa, valles, capsos et carceres, appellant Mart. l. 7. Epigr. 71. cuius Epigraphe ad Paulum.

Mandris, et vitreo latrone clausos.

Graeci recentiores zatri/kion et za/trion vel zatrei=on, quo nomine indigitabatur proprie pistrinum vel carcer, in quem servi nequam coniciebantur, unde postea toti ludo nomen ut vidimus. Qui victor erat in ludo hoc, Imperatorem fuisse appellatum, ex Proculo Vopisci vidimus, ad quem de hoc Ludo plura congerit Salmas. Ceterum Ludi inventorem in specie Donatus in ter. Eunuch. act.4. Sc. 7. ad illud, v. 13.

Idem hoc iam Pyrrhus factitavit,

Pyrrhum Epirotam fecit, quem stratagematum peritissimum primum, quo pacto ea disciplina trader etur per calculos, in tubula ostendisse, scribit. Belli namque simulacrum, ut diximus ac imago ludus hic est. Vidas in Scacchiae ludo, ab initio:

Ludimus effigiem belli, simulataque veris
Proelia, buxo acies victas et ludrica regna.
Ut gemini inter se Reges albusque nigerque
Pro laude oppositi certent bicoloribus armis.

Claud. in Honorii 6. Cos. Carm. 28. v. 621.

Hic et belligeros exseruit area lusus,
Armatos hic saepe choros.

Unde ludi huius beneficio in arte militari nobiles suos exercuisse Mauritius Nassavius, Dux belli celebratissimus, legitur apud Dan. Heins. Orat. Funebri Principis huius: aliosque scientiam hinc militarem apprime didicisse novimus. Seneca l. 2. de Ira c. 14. inventi huius gloriam Chiloni sapienti: Ioh. Saresberiensis Polieratici l. 1. c. 5. Attalo Asiatico tribuit. Communior consensus exercitationis tam ingeniosae auctorem Palamedem facit, Nauphi filium, qui in obsidione Troiana, ut milites in officio contineret, illud ludicrae


image: s0760b

dimimationis genus excogitasse [orig: excogit‚sse] scribitur. Vide Paus. in Corinth. et Phocic. Philastratum Lemnium in Heroic. Greg. Nazianz. Invectiva [orig: Invectiv‚] I. Suid. in voce *ta/bala etc. Quare Aur. Cassiod. Palamediacos calculos iure indigitat, l. 8. Ep. 31. atque hanc quidem Palamedis tabulam, donarii loco, Deorum fanis dedicatam, summa [orig: summ‚] apud posteros dignatione fuisse, tradit Serv. l. 2. Aen. ad illud, v. 82.

Belidae nomen Palamedis.

Sic Sion. Apollin. de eo diserte, Carm. 23.

Tauquam Naupliades repertor artis,
Gaudebas hilarem ciere rixam, etc.

Sed de Palamedis lusu infra videbimus. Calculi, ut et hoc addam, nonnumquam e cera, ut ex Plin. supra vidimus: aliquando e vitro fuere [orig: fuÍre]. Ovid. l. 2. de Arte Am. v. 207.

Sive latrocinii sub imagine calculus ibit
Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus.

Idem l. 3. v. 337.

Cautaque non stulte latronum proelia ludat.

E'gemmis suggerit Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 20. cuius Epigraphe Calculi.

Insidiosorum si ludis bella latronum,
Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.

Ex ebore, Iuv. l. 4. Sat. XI. v. 132. Plerumque e buxo, unde buxe acies victas canentem Vidam retro audivimus. Fuit hic ludus frequentissimus apud priscos. Seneca saepe meminit, Ep. superius laudata [orig: laudat‚], Nemo qui ad incendium domus [orig: domŻs] suae currit, tabulam latruncalariam perspicit, ut sciat quomodo alligatus exeat calculus. Ubiegregie, aligatus: Erat enim quiddam instar dimicationis et alterius coloris calculi alteros ad ultimam s. extimam tabulae lineam agebant; deinde victoriae in eo erat summa posita, si implexum obsessumque calculum lusor eduxisset. Idem de Brevitate vitae c. 13. Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi, aut pila, aut excoquendi in Sole corporis cura [orig: cur‚] consumpsere [orig: consumpsÍre] vitam: Ubi pro otioso exercitamento lusum hunc posuit. Nihilominus gloriosum Viris etiam in Rep. eminentibus fuit, superiores in eo exstitisse: probrosum et ignominiae proximum, superari ac ad incitas redigi. Proin pergit Seneca de Tranq. animi c. 14. Verisimile non est, inquiens, quae vir ille dixerit, quae fecerit, quam in tranquillo furit, ludebat latrunculis, cum Centurio agmem periturorum trahens, et illum citari iubet, vocatus numer avit calculos, et sodali suo, vide, inquit, ne post mortem meam mentiaris te vicisse. Tum annuens Centurioni, testis, inqurt, eris, uno me antecederc. Cui plane simile quid narratur de Ioh. Frid. Sax. El. in castris Car. V. Imp. ante Wittebergam captivo. At non eadem mens Iacabo Magnae Britanniae Regi, qui in Regio munere, libro ad Filium, huius generis ludum Principibus, utpote qui non animum seriis fatigatum curis leveret, sed potius operosius intentum occuparet, fugiendum suadet, quem si placet, vide: et plura hac de re apud Thom. Dempster. Paralip. in Iob. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 1. aliosque, Sereniss. inprimis Gustavum Selenium l. peculiari. De eo incertus Auctor, poemate [orig: poÍmate] ad Pison. iam supra cit.

Te si forte iuvat studiorum pondere fessum
Non languere [orig: languÍre] tamen, lususque movere [orig: movÍre] per artem,
Callidiore modo tabula [orig: tabul‚] variatur aperta [orig: apert‚]
Calculus, et vitreo per aguntur milite bella,
Ut niveus nigros, sic et niger alliget albos.
Sed tibi quis non terga dedit? Quis te Duce cessit
Calculus, aut quis non periturus perdidit hostem?
Milie modis acies tua dimicat, ille petentem
Dum fugit, ipse rapit, longo venit ille recessu,
Qui stetit in speculis, hic se committere rixae
Audet, et in praedam venientem decipit hostem.
Ancipites subit ille moras, similisque ligato
Obligat ipse duos, hic ad maiora movetur,
Ut cutus, et fracta [orig: fract‚] prorumpat in agmina mandra [orig: mandr‚],
Clausague deiecto populentur moenia vallo.
Interea sectis quamvis acerrima surgant
Proelia militibus, plena [orig: plen‚] tamen ipse phalange,
Aut etiam pauco ipoliata [orig: ipoliat‚] milite vincis,
Et tibi captiva [orig: captiv‚] resonat manus undique turma [orig: turm‚].

Aliud a latrunculis ludi genus indigitat Petron. Arbiter Edit. Gonsali de Salas. p. 18. Edit. Bosch. c. 33. quum ait: Sequebatur puer cum tabula terebintina et cristallinis tesseris: notavitque rem ommum delicatissimam. Pro calculis enim albis aut nigris aureos argenteosque denarios habebat. Interim dum ille omnium testorum agmen inter lusum consumit, gustantibus abhuc nobis etc. Quod enim hic [orig: hÓc] Gonsalius latrunculorum intelligit lusum, insignitet peccat, duodecim ludum scriptorum cum latrunclis confundendo: ut Augustam Historiam Salmas. verba haec Petronii adhibens, praeclare ostendit. Ludus significatur, in quo et tesseris et calculis pugna fit, qui latrunculorum esse non potest, ubi

Unus cum gemino calculus hoste perit.

Nam in hoc nihil fortunae committitur. Intelligit ergo ludum duodecim scriptorum (non scruporum, ut ex Opicis libris retinet Gonsalius) admodum similem illis, qui hodie Trictrac, aut Verkeeren, aut Lurtschen, aut simplicius genus aus und ein, Gallis et Germanis utrisque appellantur: verba sunt Ioh. Friderici


image: s0761a

Gronovii de Pec. Vet. l. 3. c. 15. p. 514. et 115. Vide quoque hic [orig: hÓc] passim.

LATURAE sinus Libyci maris. P. Mela l. 1. c. 6. Golfo di Zereni quibuds. di Estoro, Marmolio. Vide Numidicus.

LATUS [1] Ferreum cogn. Biorni, apud Svenonem Hist. Dan. l. 7. Vide supra Ferrebrachia.

LATUS [2] Nili incola piscis, de quo vide infra in voce Silurus.

LATUS [3] tegere apud Horat. Serm. l. 2. Sat. 5. v. 18.

Ut ne tegam spurco Damae latus? ---

Alias latus claudere, est inferiorem incedere, ut ex praecedd. liquet: Idem ibid. v. 15. et seqq.

Qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus
Sanguine fraterno, fugitivus: ne tamen illi
Tu comes exterior, si postulet ire, recuses.

Ubi Ulysses iubetur hominem impurae et servilis conditionis, sed divitem, honorifice domum vel deducere, vel quocumque ire velit, diligenter sequi. Tegere simpliciter vocat Stat. Theb. l. 2. v. 219.

Hunc tegit Iasiusque. -----

i. e. a latere sequitur, ut scriptus Explanator interpretatur. Vide Casp. Barth. ad l. ubi Scalig. latus tegere, doruforei=n exponentem, Comm. ad Catalecta Virg. refellit, ut et hic in voce Dexter, Loevus, sinister. De Laterum vero adustioribus inter publicas poenas memoratis, l. 1. Cod. de emend. Serv. Vide supra aliquid in voce Lamina. Adde quae infra dicem us in voce Taeda, ubi et de saevitia Tyrannorum, qui ferreis quoque pectinibus Martyrum latera scindere non horruerunt [orig: horruÍrunt].

LATUSATES Galliae Aquitanicae pop. Plin. l. 4. c. 19.

LATUS-CLAVUS apud Horat. Serm. l. 1. Sat. 6. v. 28.

--- latum demisit pectore clavum:

laticlavia tunica est, Senatorium apud Rom. insigne. Isid. l. 9. Quamvis Senatoria [orig: Senatori‚] quis origine esset, usque ad legitimos Annos eques Romanus erat: deinde accipiebat honorem Senatoriae dignitatis. Nempe Senatorum filii veteri iure Equites tantum erant, usque ad Annum Aet. 25. (quam Senatoriam aetatem fuisse, ex Dione discimus) tum lati-clavi demum ius habebant. Primus Caesar, cum de Octavio nepote suo maximam spem concepisset, brevique eum ad rerum administrationem admoveri cuperet, tempus anticipavit eique ius tunicae Senatoriae concessit, ante tempus legibus hactenus definitum. Ipse postea Octavius Aug. Suet. in eo c. 38. et 94. Liberis Senatorum, quo colerius Reip. assue scerent, protinus virilem togam, latum clavum induere et Curiae interesse permisit: circa terrium vel quartum Annum, post reditum suum a victo Antonio. Non vero ita fuit hoc ius promiscuum, ut sine cognitione Principis usurpari posset: quin patres id ab eo liberis suis, quos Rei publ. destinabant, petere tenebantur: unde munus id vocat Stat. qui ius hoc praeclare expressit Sylv. l. 4. Carm. ad Iul. Menecratem. Quin saepe evenit, ut fratrum alter beneficio Principis uteretur, abstineret alter, pro patris voluntate, vel ingenii diversitate, uti discimus ex Vespasiano Suet.c.2.et 4. Imo quos vota parentum Curiae destinassent [orig: destin‚ssent], eos non raro vel fortuna adversa cogebat, vel propria voluntas impellebat, retrocedere et inferiore gradu subsidere: atque his ponendus latus clavus erat, elapsa [orig: elaps‚] Senatoria [orig: Senatori‚] aetate. Unde Ovid. de se ipso, Trist. l. 4. v. 35.

Curia restabat: clavi mensura coacta est.

Tandem eo ventum, ut etiam eorum, qui Equites tantum erant, quidam hunc clavum retinerent et veste Senatoria [orig: Senatori‚] decorarentur. A quo more manavit illa Senatorum distinctio; in Iuvenes et Honoribus defunctos, in digitata Tac. Ann. l. 6. et l. 13. dictique sunt illi Iuvenes secundi ordinis, primo gradu iis concesso, qui domum Augustam, necessitudine aliqua [orig: aliqu‚] vel affinitate contingerent. Vide Stat. praef. l. 4. Sylv. et plura hanc in rem, apud Casaub. ad Suet. Aug. l. c. nec non in vocibus, Laticlavii etc. Addam saltem, latoclavo ad manus fimbriato usum legi Caesarem, apud eund. Suet. in eo c. 45. et 80. quid vero fimbriae sint. retro diximus.

LATUSHIM fil. Dedan filii Iecsan. Gen. c. 25. v. 3.

LATYMNUM mons Crotonis, vel ut alii, Laconiae. Schol. Theocriti. Vulgo Monte di Crotone.

LAVABO in Eccl. Rom. charta, ad dextrum Altaris latus poni solita, cui inscriptum Lavabo manus. Richelietus in Dict. Gall.

LAVALLAEA Gall. LAVAL, illustris in Gallia Fam. cuius hereditas per Emmam Guidonis VI. vel VIII. filiam, et Matthaeo II. Domino Montmorencio nuptam, huic familiae illata est. Fil. Matthaei Guido, nomen de Laval assumpsit, unde ab eo descenderunt [orig: descendÍrunt] Domini, qui deinceps Comites de Laval et omnibus commune Guidonis nomen fuit. Verum illa linea terminata est in Anna Guidonis XII. filia, quae Ioh. Montfortio nupsit: hic vero nomen Guidonis XIII. assumpsit, ac ad posteros hereditatem uxoris transmisit, qui sic habent. Rudolphus VI. Dn. de Montfort et Cael, ex Alienora d'Ancenis, genuit Rudolphum VII. Dn. de Montfort: cui Isabella Dn.de Loheac et Rochebernard genuit Rudolphum VIII. Dn. de Montfort, Loheac et Rochebernard: quo et Iohanna [orig: Iohann‚] de Kergolay (filia [orig: fili‚] Ioh. Exstincti A. C. 1364.) natus Ioh. de Montfort, inde Guido XIII. Bar. de Laval (ut diximus) Ducta [orig: Duct‚] Anna [orig: Ann‚] Dn. de Laval et Vitre (filia [orig: fili‚] Guidonis XII. Dn. de Laval et Vitre, Vicecom. de Rennes, Defuncti A. C. 1412. et Iohannae de Laval ) Obiit A. C. 1415. relicto fil Guidone XIV. Com. de Laval et Montfort, Vicecom. de Rennes, qui Defunctus A. C. 1486. successorem habuit, fil. ex


page 761, image: s0761b

Isabella Britannica (filia Ioh. VI. Duc. Britanniae) Guidonem XV. Com. Laval. et Montfort, qui Obiit improlis A. C. 1500. Reliqui Guidonis XIV. liberi erant, Ioh. Dn. de Rupe Bernhardi s. Rochebernard (qui Defunctus A. C. 1476. pater fuit Guidonis XVI. Com. Lavall. avus ultimorum huius familiae) Petr. Archiep. Rhemensis (Den. A. C. 1493.) Iolanda (ux. Alani de Rohan Vicecom. de Leon, et postea Gulielmi de Harcourt. Com. de Tancarville ) Francisca, Iohanna (ux. Renati Regis Hierosolymae et Siciliae Duc. Andegavensis, Den. A. C. 1498.) Anna, Artusa, Helena (ux. Ioh. de Malo Stricto) Malestroit (Dn. de Derval ) et Luisa, ux. Ioh. de Britannia Com. de Penthieure. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Parte II. p. 66. Sed et praeter hunc ramum principalem, alii surculi iuxta enati sunt Dominorum de Attichy, Chalouyau, Raiz, la Suse, Pacy sur Marne atque Love: qui ultimus denuo plurimos palmites dedit, Dominorum de S. Aubin, Boisdaulphin, quibus nunc Marchionum dignitas et titulus de Sable accessit) la Faigne, Tartigny, Bree. At hos omnes primogeniti Dn. de Love, qui etiam Vicecomites de Broce, Comites de Ioigny ac Meille et March. de Neele facti sunt, dum superfuere [orig: superfuÍre], antecedebant: Diximus de iis supra in voce Ioigny.

LAVALLIUM vulgo LAVAL, urbs prov. Cenomanensis, ad Meduanam fluv. in dit. Tremolliae Ducis, 15 leuc. ab Andegavo in Bor. totidem a Cenomano in Occ. Alias Vallis Guidonis: pannificio et Conc. A. C. 1242. nobilis.

LAVANDI Ritus Gentibus frequens, in utroque sexu et aetate quacumque. Frigida [orig: Frigid‚] Heroes delectati, unde Herculea lavatio in Prov. ubiit, et in thermas graviter in vehitur Athen. Vide Eust. in Hom. Il. x et Odyss. d. Placuere [orig: PlacuÍre] tamen et hae fortibus Romanis, de quibus hic [orig: hÓc] paulo fusius. Habuere [orig: HabuÍre] illi balneas cum publicas, easque vel aestivales vei hiemales, tum etiam privatas. Quasdam enim publicis impensis populo universo exstructas, discimus ex Theod. et Valent. Augg. leg. 5. c. de Aquaeductu: idque pro ratione caloris frigorisque, uti innuit Sidon. Apollin. Carm. 22. v. 179.

Porticus ad gelidos patet hinc aestiva Triones
Hinc calor innocuus thermis hiemalibus exit,
Atque locum tempus mollit.

De privatis vide Scholiastem Iuv. l. 3. Sat. 7. v. 3. et Plin. l. 2. Ep. 17. qui illas meritorias vocat. Sed de voce Balnea, vide supra: ut et infra in voce Thermae. Principium ritus [orig: ritŻs] ab exercitiis ortus, quod sudorem aqua [orig: aqu‚] abluere salubre iudicaretur, ideo milites, qui in campo decurrebant exercebanturque, in Tiberi vicino natabant, cives vero delicatiores calida [orig: calid‚] aqua [orig: aqu‚] in balneis se abluebant. Sed priusquam abluerentur, quod communiter fiebat ante cenam, sudorem pila [orig: pil‚] ludendo excitabant: unde in conf. balnei sphaeristerium fuisse, docet Plin. praefat. l. 5. Ep. 6. Post cenam autem non nisi nepotes lavabant. Plaut. Rud. Act. 1. Sc. 2. v. 62.

Propter viam illi sunt vocati ad prandium,
DA. qui? SC. quia post cenam, credo, laverunt [orig: lavÍrunt] heri,

Similiter antequam ad Tonsorem irent, in Thermas prius se conferebant. Idem Asin. Act. 2. Sc. 2. v. 90. ubi Servus in tonstrina residens,

Ille in balineas itarus est, inde huc veniet postea.

Lavandi tempus a meridiano ad vesperum constituit Vitruv. Architect, l. 5. c. 10. Tertullian. l. adv. Psychicos horam nonam definit: quod praeter leges censorias, quibus octava thermis dedicata est. Hinc Mart. l. 10. Epigr. 48. cuius Epigraphe. Parat convivium.

Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,
Et pilata redit iamque subitque cohors.
Temperat hic thermas, nimios prior hora vapores
Halat, et immodico sexta Nerone calet.

Plin. l. 3. Ep. 1. hieme nonam, aestate octavam lavandi horam fuisie indicar: quo sensu capi potest illud Marr. l. 4. Epigr. 8. cuius Epigraphe ad Euphem um v. 5.

Sufficit in nonam nitidis octava palaestris:

ut ab hora octava hieme pila [orig: pil‚] luserint, deinde balnea accesserint unguendi fricandique. Cum itaque tempus adesset, tinnitu aeris Thermarum vel tintinnabuli maioris, cuius sonus longe lateque exaudiebatur, non solum qui pila [orig: pil‚] exercebantur prope Thermas, sed et longius dissiti, convocabantur lavatum. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 163. cuius Epigraphe Tintinnabulum.

Redde pilam; sonat as thermarum; ludere pergis?

Hinc et Cic. in Tuscul. Simulatue increpuisset, (i. e. Thermarum tintinnabulum auditum esset) Romanos, relictis Philosophis et Praeceptoribus unctum (nam, qui lavissent, ungebantur, vide infra) ire solitos ait. Lavabantur avem viri omnes quadrante, quam ob causam rem quadrantariam Seneca balneum appellat, feminas autem gratis lavisse, Iuv. docet: quod et impuberibus praestabatur; unde idem: Sat. 2. l. v. 152.

Nec pueri credunt, nisi qui nondum aere laevantur.

Ungebantur dein vestibus depositis loti. Petron. Satyr. Edit. Gon sali de Salas p. 15. et Edit. Bosch. c. 28. Iam Trimalcio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex mollissima lana factis. Plaur. in Pseud. Act. 4. Sc. 7. v. 93.

Uncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt.



page 762, image: s0762a

in loco, qui proin unctuarium vocabatur, Plin. l. 2. Ep. 17. et unguentaria cella Sidon. Apoll. l. 2. Ep. 2. inde ad cenam ibatur: quae omnia coniungens iam saepius laudatus Plin. Iun. l. 3. Ep. 1. Ubi hora balnei nuntiata est, inquit, in Sole, si caret vento, ambulat nudus; deinde movetur pilae vehementer et diu, nam hoc quoque exercitationis genere pugnat cum senectute, lotus accubat et paulisper cibum differt. Mulieres seorsim lavabantur, quamvis displicuerit D. Hier. adultas Virgines lavacra adire, l. 2. Ep. 15. ad Laetam: auctore Hadriano, apud Spartian. Sed et invalescente luxuria [orig: luxuri‚] promiscuum lavandi morem sustulit Antoninus Philosophus, docente Iulio Capitolino; quod et Graecis consuetum. Utrique in balneis carmina recitabant, et ea quae inaudierant referebant, quare garrulitatis nomine notati balneatores. Qui dominum lavantem ungebant, Aliptae 1. e. Unctores dicebantur, quorum instrumenta erant strigilis, lintea, guttus; Hos egregie ridentem vide sis Epictetum apud Arrian. l. 3. c. 26. Imo qui unguenta promeret et asservaret, peculiaris minister fuit, Unguentarius dictus: quod docet Serv. ad Aen. illud l. 1. v. 697.

??????? Ubi mollis Amaracus illum
Floribus et dulci aspirans complectitur umbra [orig: umbr‚].

Docet enim, Amaracum puerum regium Unguentarium fuisse, qui casu lapsus, dum ferret unguenta, maiorem ex confusione odorem creaverit. Horat. huiusmodi puerum alloquitur Carm. l. 3. Ode 14. cum ait: v. 17.

I, pete unguentum puer, et coronas,
Et cadum Marsi memorem duelli.

Quod autem axillas olim vellerent, et laevigarent cum toto corpore, id vero mollitici adscribendum est. Imopost pumices, resinam et volsellas eo ventum est, ut psilothro et dropace adhibitis, pilos arcerent, vide Plin. Valerian. l. 3. c. 54. Mart. L. 3. Epigr. 74. cuius Epigraphe in Gargilianum.

Psilothro faciemque lavas, et dropace calvam:
Numquid Tonsorem Gargiliane times?

Vestimenta lavantium servabant Capsarii, et peculiares aliquando e familia homines. Matronas quod attinet, ancillarum opera olim uti consuevere [orig: consuevÍre]: non enim universae cum tunica pudorem posuerant, ut illa Iuv. l. 2. Sat. 6. decantata. v. 445. Postea lavanti dominae Eunuchi adfuere [orig: adfuÍre]. Claud. in Eutrop. l. 1. Carm. 18. v. 105. et seqq.

??????? Eous Recter Consulque futurus
Pectebat Dominae crines, et saepe lavanti
Nudus in argento lympham gestabat alumnae:
Et cum se rapido fessam proiecerat aestu,
Patricius roseis pavonum ventilat alis.

Hinc magno in pretio, non tantum apud Barbaros, sed et apud Rom. in huius interioris tutelae gratiam Custodes dicti. Afferebant hi aquam in conchis, quibus etiam unguentum asservari solebat. At in balneis ea subministrabatur vasis argenteis, quae lavationem IC. appellant: quo nomine aliquando labrum ipsum s. lebetes quidam intelligi volunt, quos constat argenteos fuisse, ex Statio l. 1. Sylv. 5. v. 48. Laurentius tamen IC. Notis in Phaed. fab. 5. l. 4. v. 22. innui contendit omnem supellectilem balnearem, quam Argentum balneare vocat l. 32. ß. 7. ff. de aur. et arg. leg. cuius generis: Strigiles, gutti, urceoli, speculum, matula, ampulla olearia etc. Eadem in Basilicis, o( tw=n loutrw=n a)/rguros2, alias uno nomine Balnearia appellabantur, quae peregrinaturi secum, velut viaticum necessarium, convehebant: ut ex Plauto apertum in Merc. Act. 5. Sc. 2. v. 86.

????????? Tollo ampullam atque hinc co.

Lavantibus qui aliquid surripiebat, Tertulliano Apologet. c. 44. Lavantium praedo: ICtis Fur Balnearis dicitur. His dupli poena [orig: poen‚] Romae statuta fuit, Athenis mors, ex Solonis lege, cuius rationes: Quia primo facillimum est in balineis, aliisque locis publicis furari, et a furibus ne tum quidem recte caveri poterat, cum maxime cavebatur, tam multi erant, tam improbi Praeterea, non licebat quemquam a balineis, gymnastis et locis publicis arcere. Denique non tam in privatos, quam in ipsam Remp. fures hi committunt, vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 7. tit. 5. p. 530. et seqq. et plura dc Lavandi ritu apud Laur. Pignor. Comm. de Servis et Th. Dempster. Paralip. in Iob. Rofini Antiqq. Rom. l. 1. c. 14. Addit Bartholinus de Puerperis, quinto die emergente institui solita fuisse olim loetra\ lexw/i+na, lavacra puerperalia, ad manus earum abluendas, quae obstetricatae fuerant, aut aliquid attigissent ex puerperio, ipsiusque puerperae, ob curarum solutionem et lassitudinem. Unde Parthasius Quaesit. per Ep prolixe disputat, An solitae sint puerperae a partu statim lavare? Locum enim Terentii Andria Act. 3. Sc. 2. v. 3.

Nunc primum fac, ista ut lavet,

de ipsa explicat puerpera. Quemadmodum Apollon. Rhod. Argon. l. 2.

???? *)hde\ loetra\ lexw/i+a toi=si pe/nontai.
Atque balneas puerperio condecentes illis parant.

Quo more postea sollennibus natalitiis servato, lavabant manus, quum epulas instruerent, idque in pollubro et gutto. Ipsi infantes, quamprimum utero egressi, statim lavabantur, teste Hier. l. 4. ad Ezechiel, unde Bromia ancilla apud Plut. Amphitr. Act. 5. Sc. 1. v. 50.



image: s0762b

Postquam peperit pueros, lavare iussit nos.

Idque partim sale, molesto satis, partim aqua [orig: aqu‚], eaque vel tepida [orig: tepid‚], ut in funeribus, vel fervente, vel frigida [orig: frigid‚], qua [orig: qu‚] Germani etiam legitimum fetum exploravere olim, docente Hadr. Turneb. Advers. l. 21. c. 15. Quo alludit Claud. l. 2. in Rufin. Carm. 5. v. 112.

Et quos nascentes explorat gurgite Rhenus.

Idem Graecis in usu fuit, qui addiderunt [orig: addidÍrunt] subinde oleum, in xu/tlw| s. vase oleario, vel toti corpori vel oculis naribusve, ad infantis robur et calorem augendum conservandumque. Lacedaemonii vino laverunt [orig: lavÍrunt], ut morbosum corpus explorarent: Alii Graecorum rore, Cimbri nive. Collocabantur autem lavandi, antiquo cum funeribus ritu, plerumque in Clypeo: Unde apud Nonium in Andromeda citatur hic versus:

Nam ubi introducta est, puerumque ut lavarent, collocant in clypeo.

Fuisse vero hunc antiquum cum funeribus ritum, patet ex Euripid. in Troadib. ubi cadaver Astyanactis pueri lotum defertur in clypeo. Vide Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. et supra in voce Infans: De ritu lavandi cadaveris, apud varias Gentes usitato, Romanos inprimis, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Virg. Aen. l. 6. v. 218. Graecos, vide Franc. Roslaeum Archaeol. Attic. l. 5. c. 21. Hebraeos, vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebraeor. l. 6. c. 5. qui de superstitiosis Pharisaeorum lotionibus aliisque huc pertinentibus accurate quoque agit, eiusdem Operis l. 1. c. 10. etc. Vide quoque supra in voce Aquarii, it. Cadaver, Capitilavium et alibi passim, inprimis infra in voce Lotio, it. Pecten.

LAVANIA opp. Liguriae, in ora Or. ad mare Mediterr. unde Comites e fam. Flisca, ex qua aliquot Pontifices. Aliis Lebonia, vulgo Lavagnia, vide ibi.

LAVANMUNDA s. LAVANTIOSTIUM, vulgo LAVAMUND, urbs Carinthiae inf. ad Lavantum fluv. ubi in Dravum se exonerat. Vix 2. mill. Germ. ab opp. S. Andreae in Austr. Lavantum quibusdam. Episcopal. sub Archiep. Salisburgensi.

LAVANT nomen Comitatus [orig: ComitatŻs], de quo infra aliquid in voce Ortenburgum.

LAVANTUM vulgo S. Andres, urbs Episcopal. Norici ad fluv. cogn. Vide Solva.

LAVARDINUS Iohannes, vide Iohannes.

LAVARE Lusitaniae amplum opp. Ptol. Aveiro, teste Flor. versus ostia Vagi fluv. prope sinum parvum. 1. tantum leuc. ab ora Oceani Occ. 2. a Talabrica in Occ. cum tit. Duc.

LAVARZINUM nunc Gall. LAVARDIN, castrum Galliae Vindocino proximum, ad ripam Liderici, Monti aureo adversum. Unde dominis Lavardensibus nomen. Hadr. Vales.

LAVATERUS Lud. Tigurinus, gener Henrici Bullingeri, cuius et Vitam vernaculo sermone scripsit, Eccl. patriae Antistes, multis scriptis in lucem editis inclaruit. Inter quae Homiliae in Iosuam, Iudices, Ruth, Ezram, Nehemiam, Esteram, Iobum, Ieremiam et Ezechielem: Comm. in Paralip. Proverbia, etc. Excellunt, Hist. eius Sacramentaria, et Tract. de Spectris, Germanice, Belgice, Italice et Gallice versus. Reliquos vide in Elogiis Aut Teissier P. 2. Obiit, secundum Helvicum, A. C. 1585. Ivellus in libr. evius in Prov. multiplicum et variam lectionem, ac reconditam doctrinam agnovit: ita ut nihil in eo genere extare putaverit cum eo conferendum, ingenue onfeslus, le multa illius Sapientissimi Regis Proverbia tum demum intellexisse, quae antea ignorabat, citante Eduardo Leigh. in Arm. de Religione, Anglice. Ex eadem fam. praeter insignes Viros, alios, floruit ibid. Ioh. Lavaterus, Lud. pronepos, nat. A. C. 1624. Phiosophiae in collegio Carolino Profellor. Cuius exstant, Praeparatio ad S. Cenam. Dislertatio Phys. de origine fontium, de atomis: Ethica de amicitia: Exoterica de loquela, auditu, cognitione et institutione mutorum ac surarum, etc. Item Ontosophicae varia Hodieque, nepotes Medicinae praecipue gloria [orig: glori‚] incliti.

LAVATIO [1] vide infra Muliebris mundus.

LAVATIO [2] Matris DeŻm nomen festi, memorati Arnob. adv. Gentes l. 7. Lavatio Deum [orig: DeŻm] Matris est hodi Incidebat in 4. Kal. April. Vibius Seq. de Flum. Almon Romae, ubi mater Deum [orig: DeŻm] IV. Kal. April. lavatur. Val. Flacc. Argon. l. 8. v. 239. et seqq.

Sic ubi Mygdonios planctus sacer abluit Almo,
Laetaque iam Cybele, festaeque per oppida taedae?
Quis modo iam saevos adytis fiuxisse cruores
Cogitet? aut ipsi qui iam meminere [orig: meminÍre] ministri.

Vide quoque infra Pecten, it. Plynteria.

LAVATORIUM in Monateriis, locus est, ubi manus lavant Monachi, priusquam in Refectorium se conferant. Liber Ordinis S. Victoris Paris. c. 35. de Refectorio, Quando percutitur cymbalum, si Fraires in Eccl. fuerint, exeant cum Processione ad Lavatorium, apud C. du Fresne in Gloss.

LAVATRIS Angliae urbs. Ant. Camd. est Bowes viculus ad initium Stanemore, regimontan. agri Eboracensis.

LAUBACUM Germ. LAUBACH, castrum Germ. sub proprio Comite, ex fam. Comitum Solmensium. Cum, enim qui nunc supersunt, omnes communem patrem habeant Othonem, qui Decessit A. C. 1409. a maiori huius fil. Bernardo Braunfelsina linea descendit: quae iterum intres ramos divisa est, Braunfelsinum, Hungensem et Greiffenstenium. Alter eius fil. Ioh. Lichensis et Laubachiae lineae sator fuit: quarum illa denuo in Lichensem et Hohensolmensem distinguitur; haec in Laubacensem, Sonnewaldiam et Roedelbeimensem. E quibus Laubacenses quod attinet, Phil. Com. Solmensis in Licha et Laubach, qui Obiit A. C. 1544. ex Hadriana (filia Phil. Com. Hanoviae in Muntzenberg ) fil. reliquit, Othonem Com.


image: s0763a

Solmensem, Defunctum A. C. 1522.) Huic Anna Mecklenburgica (filia Magnis II. Ducis Megapolitani) genuit Frid. Mag. Com. Solmensem, qui Decessit A. C. 1561. Pater ex Agnete Wiedensi filia Ioh. Com. Wiedae ) Ioh. Geoigii Com. Solmensis cui annus saecularis emortualis fuit. Hoc et Margaretha [orig: Margareth‚] Schonburga [orig: Schonburg‚] (filia [orig: fili‚] Georgii Dn. de Schonburu( natus Alberrus Otho, Com. Solmensis in Laubach, Fato functus est A. C. 1610. successore, ex Anna Hassiaca (filia Georgii Landgr. hassiae in Darmstatt ) filio, Alberro Othone II. Com. Soomensi in Laubach: cuius Denati A. C. 1656. ex Catharina Iuliana Hanovica (filia Phil. Lud. Com. Hanoviae in Muntzenberg ) fil. superstes est Car. Otho, frater Elisabethae, Albertinae, et pater ex Amoena Elisabetha Com. Benthemia (sorore Phil. Conradi Com. Benthemii et Steinfordii)... Com. Solmensis in Laubach. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Parte I. p. 62. et Parte III. p. 88.

LAUBACUS mel. LAVICA amnis parvus Frisiae Occ. eam a dominio Groningensi separans, et paulo post in Oceanum se exonerans, e regione Monicogae Ins. Lauvers Verrutio.

De L'AUBESPINE Magdalena, vide Magdalena.

LAUBIUM coenob. olim. s. Abbatia celebris Benedictinorum ad Sabim fluv. in conf. Hannoniae, et dit. Leodiensi, cuius Abbates, Epp. In silva Carbonaria, vulgo Lob. A Landelino circa A. C. 640. conditum, nomen a Laubaco rivulo in Sabim Sambramve ibidem effluente videtur accepisse. Aliis dictum videtur Germ. Lobach, i. e. umbraculi rivus: quod Francorum Reges, in Liptinensi saltu proximo venari assueti, ibi ad temperandum Solis aestum, umbraculum vulgo Lobiam dictum, ex arboribus sibi faciendum curarint. Est in dioec. Camaracensi, sed sub dit. Ep. Leodicensis, a Melbodio 12. mill. a Binchio et Tudinio castro parum distans, Hadr. Vales. Notit. Gall.

LAUCHONIA silva hodie la forest de Liury, vel la forest de Bondis, Calae villae olim Regiae proxima. Hic Childericus cum Bilihilde Regina praegnante, Bodilone Occisus est. Idem.

LAUD Maurit. Tingitanae fluv. Plin. l. 5. c. 2.

LAUDA [1] LAUDUM vett. Laus Pompeia, civ. Insubrium in Abduae flum. ripa. Huic Pompeiae nomen a Strab. l. 5. p. 213. Pompeii Mag. patre ortum, qui vel colonos huc deduxerit, vel urbem refecerit.

LAUDA [2] vulgo LAUDEN, urbec. Franconiae, ad Tubarum fluv. 5. leuc. a Miltenbetga in Austr. in dit. Ep. Herbipolitani.

LAUDABILITAS titulus honoris, Praesidibus, Consularibus, aliis, tribui olim solitus: de quo vide Brislon. in Formulis p. 355.

LAUDANAE erant dona honoraria, ex auro vel argento, virgarum instar fabrefacta, et in templis, ante altaria vel super rugas presbyterii ad Martyrum laudem et honorem suspensa, et perinde a laudando dicta. Anastas. Biblioth. in S. Hadr. Fecit, inquit, Laudanas avas de argento, pensantes libras octonas, quas posuit super rugas de presbyterio, ubi arcus de argento exsistit. Vide et Laudinae.

LAUDES in Eccl. Rom. ultima pars Officii nocturnalis, s. Psalmi tres ultimi, qui post Matutionos et Benedictiones cantantur, ut habet Regula S. Benedicti c. 12. et quos olim etiam cantatos fuisse, ab Aegyptiis Monachis, tradit Cassian. de Nocturnis orat. l. 3. c. 10. Sic autem dicuntur, quia unice Dei laudes sonant hi Psalmi: quam partem Officii cum quidam a Marutino distinguant, alii cum eo coniungunt, vide hac de re Dom. Macr. in Hierol. et supra Alleluia, infra item Magnirficat. Cui simile quid in Bacchicis olim Sacris observatum, dicemus infra in voce Mysterium. Sed et sic dictae sunt acclamationes publicae, quae fiebant olim Principibus, cum inaugurabantur, vel in Theatris aut in Eccl. atque adeo in celebrioribus cerimoniis: Graecis Byzantinis, *eu)fhmi/a; *)/epainoi, Eunapio in Aedesio. Continebantur iis, victoriae vel vitae diuturnae adprecationes, quas poluxroni/ou voce indigitant Scriptores Graeci, et sequiore inprimis aevo, in ipsis Ecclesiis inter sacra liturgiae sollennia acclamabantur, Psaltis s. Cantoribus plerumque, interdum Canonarcha [orig: Canonarch‚], incipientibus, uti Codin. habet de Officus c. 6. alibique non semel. A Graecis transiit mos ad Latinos, ut in ipsis litaniis, ut vocant, Principibus Laudes dicerentur iisque acclamaretur, quod etiamnum in Dalmaticis Ecclesiis obtinere, observat Ioh. Lucius de Regno Dalmat. l. 2. c. 6. Cuiusmodi litaniarum cum acclamationibus formulae, exstant apud Canis. Antiqq. Lection. Tom. V. p. 735. et 736. et Goldastum Rer. Alamannic. Tom. II. p. 175. ex quo concini solitas, ad Missae Liturgiam, post Hymnum Angelicum, quo finito ter dixerit Minister Christus vincit, ut et Clerus; Tum pro Pontif. Nicolao, Lud. Rege, Hemma Regina, prole Regia, Iudicibus s. Comitibus, et exercitu Francorum et Alamannorum etc. Sancti et Sanctae invocatae sint, colligit C. du Fresne, qui antiquis simam aliam, ex Codice MS. Eccl. Arelatensis, argenteis et eburneis laminis tecto, exhibet in Gloss. quod vide: Plura vero hanc in rem, retro diximus, in Acclamandi Ritu. Corippus l. 6. ubi de Iustini Iun. inauguratione,

Laudibus innumeris Regnantum nomina tollunt,
Iustino vitam tercentum vocibus optant,
Augustae totidem Sophiae plebs tota reclamat,
Mille canunt laudes, vocum discrimina mille.

Et l. 4.

Tunc oratorum geminae facundia linguae
Egregias cicinit sollemni munere laudes etc.

Vide quoque infra, in voce Polychronium. De laudationibus vero modulatis vectorum nautarumque Classis Alexandrinae, quibus Aug. excepere [orig: excepÍre], dicentes, apud Suet. in Eo, c. 98. Per illum se vivere, per illum navigare, libertate atque fortunis per illum frui, item, quibus Neronem, apud eund. aliisque huc pertinentibus, Vide Casaub. ad Suet. ut et infra ubi de Plausuum Arte: uti de festo Coptitarum, quod Lat. Laudatio dicitur, hic [orig: hÓc] passim, inprimis in voce Osanna: aliquid eiam ubi de Pane Eucharistico.