December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0740b

LAMPYRENSES Atricae regionis curia. Strabo l. 2. p. 398.

LAMUEL nomen Salomonis. Prov. c. 31. v. 1.

LAMUM [1] Gall. Royaume de Lamo, regnum parvurn Zanguebariae. verlus fluv. Chimanchum, et regnum Melindae, a quo teroninatur ad Bor. uti ab Ortu regno Pateo. Cum urbe prim. cogn. Eius Rex ab Hisp. A. C. 1589. Occisus fuit.

LAMUM [2] Latii opp. Fabricio in suis itinerariis, quod Marino appellarunt [orig: appell‚runt]: in via Appia, medium inter Romam et Velitras 10. mill. pass. Aliis Marino, Villa Marii dicitur.

LAMUS [1] Laestrygonum Rex, a quo nobilis Lamiarum familia nomen accepit apud Rom. Hoarat. Carm. l. 3. Ode 17. Ad Aelium Lamiam:

Aeli vetusto nobilis ab Lamo, etc.
Auctore ab illo ducis originem,
Qui Formiarum moenia dicitur
Princeps, et innantem Maricae
Litoribus tenuisse Lirim
Late tyrannus.

Etiam Horm. Odyss, 10. viderur Lamum Formiarum, quam *laistrugoni/hn vocat conditorem fuisse significare in his:

*(ebdoma/th| d' i(ko/mesqa *la/mou ai)pu\ ptoli/eqron
*thle/pulon *laistrugoni/hn. ---

Fuit autem hic Lamus Neptuoi fil. quem ademodum ad eum locum notat Eustath. Nic. Lloyd.

LAMUS [2] fil. Herculis ex Omphale Regina. Ovid. in Ep. Heroid.

LAMUS [3] Spartiata. Peloponnesiorum mercede Nectanebo Aegypti Regi militantium Dux. Diod. Sic l. 16.

LAMUS [4] urbs fuit Laestrygonum, prope Formias et Caietam, velipsa Caieta, aut ipsae Formiae. Item urbs Ciliciae mediterr. Episcopal. sub Archiep. Seleuciensi, inter Flaviopolim ad Oec. et Iustinopolim ad Ort. proxima Terso. Vulgo Lamo. Sil Ital. Pune. Bell. l. 8. v. 530.

LAMUS [5] equus generosus apud Sil. Ital. Punic. Bell. l. 16. v. 475.

Tum Lamus et Sicoris proles bellaeis Ilerdae:

LAMUS [6] fluv. Ciliiae, et regio circumiacesn Lamusia. Steph.

LAMYRA urbs Lyciae, ubi Caius Caesar, Aug. nepos. morho Obiisse Velleio puratur, et fluv. Steph.

LANA [1] ex Gr. lh=nos2 post pelles, in vestium usum cessit: Hinc togae, tunicae, lacernae, et reliqua Quiritium vestimenta non nisi a pretio lanae auta colore Scriptoribus commendara legimus. Plin. l. 8. c. 47. Magna, inquit. et pecori gratia vel in placamentis Deorum, velinusu vellerum. Ut bovesvictum haminibus excolunt, its corporum tutela pecori debetur. Deinde lanarum genera exsequitur, omnemque Romanorum cultum inde confectum ostendit. Addit ex Vatrone, lanam cum colo et fuso Tanaquilis in templo Sangi durasse [orig: dur‚sse], factamque ab earogam Regiam undularam, qua Tollius Rex usus fuerit. Atquo inde factum, ut unbentes Virgines comitaretur colus compta et fusus cum staminae et Sponsa mariti fores lana [orig: lan‚] coronaret: cum prius nova Nupta in pelle lanata considerer, quem Roman orum morem ex Festo observat: Ioh. Meurs. Comm. ad Lycophron. Vide quoque de cingulo earum ex lana facto, infra ubi de Nuptriis. Nempe hanc vivae pecudes homini vestiendo commodant. Unde Ovid. Met. l. 15. v. 117. et seqq. sic de pecore:

--- --- Inque tuendos
Natum homines, pleno quae fertis in aequore nectar.
Mollia quae nobis vestras volamina lanas
Praebetis, vitaque magis, quam morte iuvatis.

Et quidem hae Lanae, antequam tonderentur, velli solebant; Romaesc. et vicinis in locis (in Graecia enim et Iudaea etiam antiquitus tondebantur) unde velleri nomen, ut est apud Varron. de Lipg. Lat. l. 4. et de Re Rust. l. 2. Plinii quoque est l. S. c. 48. Oves non ubique tondentur: duratquibu sdam in locis vellendi mos, Sed tondendi consuetudo Hebraeis in primis vetus fuit: qui et ob summos lanae usus, tonsurae tempore, convivium celebrabant, ut Absolomum 2. Sam. c. 14. v. 26. et Nabalem. 1. Sam. c. 25. v. 7. fecisse legimus. Hodie praecipua bonitas est Lanae Anglicana: cuius qui rationem arcessunt a pabulis minus laetis, tueri se possunt Matone, qui laeta Opiliones pabula fugere iubet Georg. l. 3. v. 386. Sane a solo parum fertili lanam reddi subriliorem. Cardani etiam iudicium est Subtilit. l. 10. Addunt de Anglicana alteram item rationem, quod ea [orig: e‚] regione oves vix bibant; sed, ad sitim exstinguendam, caelesti fere rore sint contentae. Verum lanae huius honitas ignota vett. Romanls fuit, a quibus praedicari quidem in Asia videas vellera Milesia, Laodiceva, et quaedam alia: de quibos Plin. l. et c. cit. In Graecia autem extolli a Vett. Atrica soler: unde apud Athen. l. 9. p. 218. et l. 6. p. 284. quaestio illa. *ei) tw=n *)astikw=n e)ri/wn e)sti\ malakw/tera, Sintne lanae aliquae Attica [orig: Attic‚] molliores? Laudat et Plutarch. l. peri\ tou= a)kou/ein; et Laberius Paupertats, apud Nonium in Lanitia. Commendabatur itidem vicina Megarensis. In Italia autem, praecipue in pretio erat illa e Magna Graecia, uti Apula, maximeque Tarentina: proxima cum Parmensis, tum Altinas; illa ex Galliae Cispadanae colonia, haec ex Altino, Venetae regionis municipio. Iungit eas Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 155. cuius Epigraphe Lanae albae.



image: s0741a

Velleribus primis Apulia, Parma secundis
Nobilis: Altinum tertia laudas ovis.

Columella l. 7. c. 2. Generis eximii Calabras, Apulasque, nostri existimabant; earumque optimas Tarentinas. Nunc Gallicae pretiosiores habentur, earumque praecipue Altinates. Item quae circa Parmam et Mutinam, macris stabulantes campis. E quibus locis lucem capit Varro de Re Rust. l. 2. c. 2. Pleraque similiter faciendum in ovibus pellitis; quaepropter lanaebonitatem (ut sunt Tarentinae et Atitiae) pellibus integuntur, ne lana inquinetur; quo minus vel infici recte possit, vel lavari ac parari. Ubi pro Atticae (ut P. Victor. legit) in prioribus editionibus cunctis erat Altinates. Quamvis verisimile sit, non Tarentinas modo oves, sed Articas item velleribus integi consuevisse. Nam de Megarensibus Atticae tam vicinis diserte id nos docet Laertius in Diog. qui e)n *megareu=sin proba/twn ta=s2 de/rmasin e)skepasme/nwn, meminit. Horat. Carm. l. 2. Ode. 6. v. 10. eas pellitas dicit:

Dulce pellitis ovibus Galesi
Flumen.

Galesus autem, ut eum ad locum annotat vet. Interpres, siuv. est iuxta Tarentum; ubi, prae pasturae copia, vel dulcedine, molliores ovibus lanae sunt. De tectis igitur Tarentinorum ovibus sermo est, quod non animadvertit Vir eruditus; qui miratur, pellitarum epitheton, quia oves omnes, imo et animantium aliae, sint pellitae. Huiusmodi vero pecori opponitur colonicum; proximae tamen post tectum dignitatis; quia non gramine, sed rubis, pascitur, Plin. l. 8. c. 47. Vilius montanum pecus: de quo sic Lucilius, apud Festum in Solox;

Pascali pecore ac montano, hirto atque soloce.

Ubi solox pecus vocatur, quomodo et lanam solocem pro hirta duraque Titnius in Barathro, apud eund, dixit. Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. de Idolol. l. 3. c. 70. Praeter enumerata Lanarum genera, Selgicatum quoque meminit Tertullianus de Pall. quas quia nusquam alibi, nisi heic, memoratas repererunt [orig: reperÍrunt] nonnulli, iedo amoverunt [orig: amovÍrunt] et Gallicas reposuerunt [orig: reposuÍrunt]. Sed ex Strab. non difficulter colligitur, nomen aliquod pretiumque tunc Selgicarum fuisse lanarum, quarum magnus proventus ex Selgico territorio erat, vide eum l. 12. p. 571. et infra in voce Selgae, etc. Transeo ad colores. Et quidem nativa vocabant vellera, quae natura [orig: natur‚] colorante tincta essent. Mart. l. 1. Epigr. 97. cuius Epigraphead Scazontem.

Nativa laudat, habeat, et licet semper
Fuscos, colores, Galbanos habet mores.

Hinc nativus color, pro fusco vel nigro. Nonius, Pullus color est, quem nunc Spanum vel nativum dicimus. Spanus. a lanis Hispanis, quae nigrae erant; praeter nigrum tamen, multi alii colores nativi. Nam et leucophaeus et fulvus et rutilus, inter nativos colores numerantur, et horum omnium colorum lanae sunt, non ab arte sed a natura sic coloratae. Inter hyacinthorum species, unus quoque, qui nativus dicebatur, erat: hic dilutior et minus roseus, quam rhodinus, quem vulgo rubinum vocant Galli. Vide Epiphan. de variis hyacinthorum coloribus. Baeticae autem rutili coloris erant lanae. Tarentinae pulliginis suae, ut loquitur Plin. Sic coloris sui dictae, quae suum et naturalem colorem retinehant. nec alienum imbiberant: Nam lanarum nigrae sui coloris retinentissimae sunt, nec ullum alium bibunt, i)dio/xrwma Graecis. Tales Hispanae lanae: unde Spanum colorem et nativum de nigro dixere [orig: dixÍre]. *koraz\a Strab. haec vellera, quae Romam ex Hispania afferebantur. l. 3. quod perperam de Coraxis Scythiae populis accipiunt. Unde enim in media Hispania Coraxi? Potius itaque de lanis loquitur coloris coracici sive corvini, quae inde in Italiam importarentur, cum prius vestes importari solitae essent. *)/eria tw=n *korazw=n, sunt lanae coracinae: tales enim Hispanae, Plin. l. 8. c. 48. Hispania nigri velleris praecipuas habet. *korazo\s2 autem Graecis niger est, a corvi colore. Vide eund. Strab. l. 12. ubi pro korakh(n xro/a, lege korazh\n xro/an: Plutarch. de Flum. ubi de Inacho et Strymone: Hesych. in voce kora/ttein, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Pall. Tertull. Totus Plinii locus sic sonat: Hispania nigri velleris pracipuas babes: Pollentia iuxta Alpes cani: Asia rutili, quas Erythraeas vocant: Canusiam fulvi: Tarentum et suae pulliginis. Notat praeterea, Istriae Liburniaeque lanam pilo propiorem, quam lanae, pexis vestibus alienam, et quam sola ars scutulato toxtu commendat in Lusitania. Erant autem pexae vestes, in quibus, ob villorum densitatem, nec stamen nec trama appareret ut infra videbimus. Fiebant vero ex lana cum textilia, tum conctilia, quae et Caesari subcoacta vocata. Belgae vilten vulgo dicunt; imo et iam complurius Saeculis appellata feltra vel filtra: quo modo nominant Helmodus Presbyter, Hioningus Lector, Herthonus Armenius, pluresque alii, ut cum Meursio ostensum. in Gloss. Grecobarb. tum Henr. Spelmanno Archaol. in voce Feltrum. Est vero satis verisimile, vilten et filtra, esse ex Graeco pilht\a vel pilwt\a: quo modo dicuntur t\a e)k toixw=n suntiqe\mena, e pilis composita. Itaque quod Graecis sumpilei=n, id Latinis conciliaere, a ciliis, i. e. pilis, Varro de Ling. Lat. l. 5. Magnus vero coactilium usus: nam et pilei inde, et vestimenta alia, pluviae arcendae, confiunt. In bello etiam iuvare, indicat illud Caesaris Bell. Gall. l. 3. Omnes fere milites aut ex subcoactis, antex centonibus, aut ex coriis tunicas, aut tegmenta fecerant, quibus tela vitarene. Quod plenius explicat Plin. l. c. Lana et per se coacta vestem


page 741, image: s0741b

faciunt; et si addatur acetum, etiam ferro resistunt; imo vero etiam ignibus. Ac subdit inde, ut inserviant quoque tomentis, Gallicano, ut videtur, invento. Voss. ubi supra. Unde autem Lana vestibus texendis materia primum esse coeperit, quo modo et a quo inventa sit? non adeo liquidum est, Tertullian. de Pallio, Cedo, inquit. iam de vestea, quod Agyptii narrant et Alexander digerit, et Afer legit, ea [orig: e‚] tempestate Osiridis, qua [orig: qu‚] ad illum ex Libya Ammon vasit ovium diver: denique cum ipsis Mercurium autumant forte palpati arietus mollitis delectatum, deglubasse [orig: deglub‚sse] oviculam: dumque pertentat, quod facilitas materia suadebat, tractu prosequente filum eliquasse [orig: eliqu‚sse], et in vestis pristina modum, quam philyra tenui vinxerat, texuisse. Sed vos omnem lanitii dispensationem structuramque telarum Minervae malvisitis, cum penes Arachnen diligentior officina. Secundum illum ergo ex facto Mercurii, dum vellus arietis pertentat, mollitie eius delectatus, et dom floccum lanae forten avulsum longius trahit, et filatim ducit, neri posse lanas et in modum testis tiliacei, quales prius fiebant, pussetorqueri, ostensum est: atque ex eo Isis docta lanae vestis texturam primaapud Aegyptios prodidit. Exinde materia, pergit Tertullian. i. e. ex eo tempore, materia texendis vestibus prodita, nec lanea tantum et de ovibus: sed mox etiam de aliis rebus, quae postmodum ad exemplum lanae repertae sunt, quaeque idoneam vestificinae materiam, haud secus aclana, praebuerunt [orig: praebuÍrunt]; ut linum, sericum, bombycinum et alia id genus. Plin. quoque l. 7. c. 56. textilia Aegyptios invenisse scribens, textilia de lana intelligit: nam lini inventionem tribult Arachnae. Antea non textiles, sed plexiles vestes fiebant, ex restibus aut vinculis tiliaceis inter senexis et plexis, in retis modum: ex papyro etiam tales et iunco, et exmateria fluminea, quam Graeci flou=n vocant, plecti morisetat, vide Meletium de Nat. Hom. cuiusmodifuit Indorum vestis, apud Herod. quam floi/nhn vocat, l. 3. Vide iterum Slamas. l. e. Porro in usum tomenti lana venit, cum antea torus stramentitius, qualis adhuc in castris aetate Plioli retinebatur, adhiberetur. Id idem inventum Gallicum existimar, ut dictum. Ex eadem pilei confecti, iam veteribus Aegypti Regibus, quorum iudicio lanea vestes profanae, linteae sacrae erant: hodieque inprimis Persarum Reges, ut ab Homaritis s. Turcis distinguantur, lineo albo turbante illis relicto, alio utuntur, e cuius medio pileolus acuminatus e lana constipara coloris rubri confectus, senisutrinque gradibus alsurgit. Quare a lana sunt qui velint illos Reges per excellentiam dictos Sofi, quod nomen Arabice lanam sonat. Imo et udones, soccorum genus, non solum ex lino, pilisque hircinis caprinisque sed etiam ex lana consectos, indigitat Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 140. cuius Epigraphe Udones Cilicii.

Non hos lana dedit, sed olentis burba mariti,
Cinyphio poterit planta latere sinus etc.

Nec a sacris lana exulavit; Quamvis enim Aegyptii inprimis, non nisi lineis vestibus in Deorum cultu uterentur, unde linigeri Isidis Sacerdotes Scriptoribus appellari: lanea tamen vitra et laneus orbis in dumentum familiare Diis Laribus erant, eo quod lana notissimum et familiare maxime vestimentum subministraret, docente Plin. l. 21. c. 3. Meminit eius Propert. l. 4. Eleg. 6. v. 5.

Costum molle date, et blandi mihi thuris honores,
Terque focum circa laneus orbis ent:

e cuius l. 3. Eleg. 3. coronam hanc in expiatoriis et magicis sacris receptissimam fuisse colligitur. Unde et apud Virg. in Pharmaceutria, Ecl. 8. v. 64.

Effer aquam et molli cinge haec altaria vitra [orig: vitr‚].

Filum lana etiam Flaminum velamen erat, quo in apice semper tectos esse oportebat. Liv. l. 1. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato (filum lanae velamen erat) Audite Iuppiter, inquis, etc. et Serv. in Aen. l. 8. Flamines in capite pileum habebant, in quo erat brevis virga desuper babens lavae aliquid. Unde sunt qui ab hoc silo, illos quasi Filamines appellatos velint etc. Sed de Coronis e lana plura infra, ubi et de Lanae, in puerperiis, supplicationibus, luneribus usu. Etiam vero lanis involvebant Vert. affectam partem Suet. Domit. c. 17. Sinisteriore brachio, velut egro, lanis fasciisque obvoluto. Atque hae sunt lanae, quarum meminit Ulpian. ß. net ea quidem, l. si cui lann. D. de leg. 3. et Mart. l. 12. Epigr. 91. cuius Epigraphe ad Charinum.

Quod Lana [orig: Lan‚] caput alligas, Charine,

Unde saepius apud Hippocratem, aliosque Medicos legas, e)ri/ois2 e)pikatadei=n aut perieli/ssein proshnei/hs2 e(/neka, i. e. ut pars affecta commodius sese habeut. Vide quoque Aristidem, Leont. Ep. ad Lamiam, Artemid. l. 1. et supra in voce Focale item Galbea, Hapsus etc. Ut de usu Lanae sacro aliquid addam, eius primitias solvi Deo solitas, discimus ex Deut. c. 15. v. 19. Neque tondete primogenitum gregis tui. Idem c. 18. v. 4. Primitias villeris ovium tuirum ei (Sacerdoti) dato. quam legem multis explicat Maimonides in Biccurim c. 10. Eodem referri potest, quod propter Deum pauperi dabant. Hiobi c. 31. v. 19. et 20. St quem perire vidi vestis inopta [orig: inopt‚], et pauperem absque operimento, si von mihi benedixerunt [orig: benedixÍrunt] lumbi eius, ac non inxaluit agnorum meorum vellere. Sed et ad sacra pertinet aspergillum ex hyssopo et lana coccinea, de quo Lev. c. 14. v. 49. et Hebr. c. 9. v. 19. Imo praeter autum argentum, aes, sericioc lanarum sila, hyacinthina et putpura [orig: putpur‚] ac cocco tincta linum


page 742, image: s0742a

xylinum, caprarumque pilos, arietum quoque ac melium vellera, ad Tabernaculi constructionem adhibita legas Exodic. 35. v. 5. et 9. De aliis gentibus aliquid infra dicemus, ubi de Laneis Coronis. At Aegyptii omnem in sacris lanae usum damularunt [orig: damul‚runt], qua de re Plutarch. multa philosophatur l. de Iside, cui adde Apuleium Apolog. ubi inter alia. Quippe lana, ait, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae scit is, profanus vestitus est etc. Ceterum lanae cum lino mixtionem prohibuit Israelitis Deus Lev. c. 19. v. 19. Non induetis lanam et linum simul. Quod Iosephus ad solum populum restringit, Sacerdotibus id permissum esse, asserens. At non solum nulla pars vestitus [orig: vestitŻs] Sacerdotalis ex tali mistura constitit, sed et certi ministerii tempore lanearum vestium usu ipsis prorsus fuit interdictum Ezech. c. 44. v. 17. Cum ingredientur portas interiores, vestes lineas induent, nec ascendat supereos lana. Potius igitur plebi hic nihil peculiare mandare, sed omnes Israelitas hoc ritu ad morum simplicitatem revocare voluisse Deum, dicemus cum Theodoreto in Levitic. Quast. 27. et Cyrillo de adorat. l. 7. Plura de Lena, vide apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 45. ubi, inter alia, de Lana tributo, a Regibus Moab Israelis Regibus pendi olim sulito; de Lana Damascena, in S. Scriptura, celebri, cuius famam sericum et gossypium, quorum hodie Damasci maximus proventus est. obscuraverunt [orig: obscuravÍrunt]; de plaga item lepra, in veste lanea, aut linea, Lev. c. 13. cuius apud exoticos Scriptores nulla mentio: nec non hic infra. A Lana nomen esse Sophinae fam. in Persia hodieque regnatrici, dicemus infra in voce Sophi. De Lana vero arborum. Vide infra in voce Lanugo, uti de Lana conchae margaritiferae, in voce Pannicum.

LANA [2] Ludovicus, vide Ludovicus.

de LANA Iohannes, vide Iohannes.

LANAM in picto scipione gestandi mos circulatoribus olim et prastigiatoribus in usu. qui suis fallaciis imponebant pueria et fatuis memoratur Prudent. peri\ ste/f. Hym. 14. v. 3001.

Ignosco fatuis hac tamen vilgaribus
Quos lana terret discolor in stipite.

LANARIUM fluv. Siciliae. Ant.

LANARIUS [1] generali voce quem cunqe lanarum Artificem aut negotiatorem significat: speciatim Lanarius pectinarius dicitur, qui lanas pectit. Vet. Inscr. LANARII. PECTINARII. SODALES. Graeci *ktenist\as2 sirnpoliciter eos vocant Galli Cardntores, a carduo pectinali, s. fullonio, ut lidem vocant cuius capitula echinata carminandis lanis et rudibus pannis laevigandis eundem usum praestant iam, quem hippophaesti olim capitula. Vide Salmas. ad Solm. p. 396. Dicitur et lanarius Coactilarius, qui coactilia operatur aut vendit et Coactilarius etiam per se vocatur, vide supra. Ceterum Lanificii, cuius primum usum Minervam monstrasse [orig: monstr‚sse]. telamque orsam esse et lanam colorasse [orig: color‚sse], scribit Isid. opus olim in matronis laudatissimum, quod vel ex eo patet, quod de lana fuso ac colo Tanaquilis supra dictum. Sed et Virgines in Sacerdotii munera castitate mita [orig: mit‚] educatae lanificio erudiebantur, Festus l. 16. Nec Aug. apud Suet. in eo c. 13. temere alia quam domestica veste usus est, ab uxore, et sorore, et filia neptibusque confecta. Cui simile quid de Alex. Mag. apud Curt. legimus. Inde gloria nobilibus matronis olim. vestes filiis, maritis amicisque discedentibus manibus propriis elaboratas dedisse. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 7. v. 81.

Quod nostra neuere [orig: neuÍre] manus, venerabile donum.

Et exstat veteris marmoris fragmentum tale:

Hospes quod deico, paulum est, asta ac pellege,
Hic est sepulchrum haud pulchrum pulchrai femina;
Nomen, Parentes nominarunt [orig: nomin‚runt] Claudiam,
Suom maritom corde dilexit sovo,
Gnatos duos creavit, horum alterum
In terra liquit, alium sub terra locat.
Sermone lepido, tum autem incessu commodo:
Domum servavit, lanam fecit, dixit, abei.

Quod institutum mansisse usque ad Chrysostomi tempora, videtur, uti infra dicemus in voce Vestis. Apud Barbaros vero. Persas, aliosque ignominiae loco id habebatur. Sed et apud Rom. quando ea munera sordere dominabus visa sunt, peusa paticbantur inter ancillas Lanificas, aliae Lanipendiae dictae. Prius enim diurna pensa matronae ipsae servabus praescripserunt [orig: praescripsÍrunt], utlegene est apud Xenoph. l. 3. Memorabil. Postea vero vel Eunuchi, vel ancillae modo memoratae id fecerunt [orig: fecÍrunt]. Habebant autem aucillae lanificae aliquam sibi praepositam, ut ex Claud. discimus in Eutrop. l. 1. Carm. 18. v. 273. et seqq.

Tu potes alterius studiis haerere Minervae,
Tu relas, non tela, pati, tu stamina nosse,
Tu segnis operum sollers urgere puellas.

His victum diurnum pro operis ratione, distributum fuisse, docet Claud. de Bell. Gild. Carm. 15. v. 71.

--- --- --- Gaudetque diurnos
Ut famulae praebere cibos.

Cantio earum i)/oulos2 dicta est, vide supra Iulus. Locus Gynaecium erat. conclave viz. in penitiori aedium parte: qa/lamos2 i(stw=|n, talasiouogo\s2 oi)=kos2, Thalamus relarum domus operosi lanificii,


image: s0742b

Iul. Polluci l. 1. c. 8. Proin de Lucretia Ovid. l. 2. Fast. v. 741.

Inde cito passis petitur Lucretia; cuius
Ante torum calathi lanaque mollis erat.

Et de endem Serv. ad Aen. l. 8. v. 646. invenerunt [orig: invenÍrunt] eam lanificis operam dantem. A feminis id operae ad mares transisse sequiori aevo, quaeritur supra laudatus Chrysostoni, Hom. 34. in 1. ad Cor. etc. Vide plura apud Pignor. de Servis et Thom. Dempster. Paralip. ad Ioh. Rosini Antiqq. l. 1. c. 13.

LANARIUS [2] accipitris species, vide supra Haliaetus.

LANATUS vide infra Lanea it. Sorteae lanarae.

LANCASTRIA [1] vulgo LANCASHIRE, prov. regni Angliae, iuxta oram maris Hibernici. inter Cestriae Comitatumad Mer. Westmariam ad Bor. et Eboracensem prov. ad Ort. Hinc orti Lancastriae Duces, in Historia Anglica celebres. Vide infra. In ea sunt Lancastria, Lancastre, urbs prov. caput, et oppida Mancunium. Manchester, et Prestonium, Preston, de quibus suo loco. Ab hac prov. nomen ahbet Lancastrensis fam. quae in Anglia cum Eboracensi, sub rubrae albaeque Rosae nomine, de regno diu et cruente contendit: quae lis tandem, post triginta praelia commissa, trium Regum plurimorumque Principum caedes, sopita est ab Henr. VII. tunc temporis Comire Richmondiae, qui victo et interfecto Richardo III. Elizabetham superstirem ex Eboracennsi fam. virginem, uxorem duxit; Fratre eius Eduardo Plantagenara [orig: Plantagenar‚], ultimo Eboracensium, in carcere derento. Hinc lemma Iacobi VI. Scotiae s. I. M. Britanniae Regis: Henricus rosas, regna Iacobus. Vide Lancastria.

LANCASTRIA [2] vulgo LANCASTRE, urbs est parva Angliae, ad fluv. Lunae ostia, in prov. et in ora maria Hibernici, mediainter Carleolum ad Bor. et Cestriam ad Austr.

LANCEA an quod aequa [orig: aequ‚], lance, i. e. aequaliamento, ponderata vibretur, an ex Graeco loggh? Aetoli, Marte geniti, inventum dicitur Plin. l. 7. c. 56. Sagittas Persen Persei fil. invenisse dicunt: lanceas Aetolos iaculum cum amento, Aetolum, Martis fil. loastas velitares Tyrrhenum pilumque; ad quem locum vide Dalechampii Notas. Varro vero Hispanicam vocem esse tradit, apud A. Gell. l. 15. c. 30. Sed et ipsum teli genus Hispanicum fuisse, et ex Hispania in Italiam cum nomine delatum, extra dubium ponit Oisel. ad l. Imo non Hispanis solum. sed omnibus partier Celtis et rem et nomen quondam fulsse communia, exinde deducit, quod Sisenna apud Nonium, id teli genus Suevis, Germanicae genti, tribuit, Gallia materibus, Suevi lanceis configunt. Et Diod. Sic l. 5. Germanis simulat Gallis, par\aba/llontai de lo/gxas2 a(\s2 e)kei=noi logki/as2 kalou=si, Hastas iaciunt, quas ipsi lanceas appellant. Hodieque adhuc lance id reli genus, unde Landstknecht, quasi lancearii milites, dici addent. Fuit autem Lancea Car. Mag. inprimis magni apud Francos olim habita, de qua fic. ex Ingufo, Vilhelmus Malmesbur. de Cestis Angl. l. 2. c. 6. ubi de Cimeliis, quae ab Hugone Rege Franc. ad Adelstanum Regem Anglorum missa sunt, inter quae pars dominicae crucis, ensis Contantini Mag. vexillum S. Mauricii et lancea Car. Mag. non exigui apud Francos pretil, quam Imp. imictissimus, contra Saracenos exercitum ducens, si quando in hostem vibraverat, numquam nisi victor abibat: ferebaturque eadem esse, quae, Dominico lateri Centurionis manu impacta [orig: impact‚], pretiosi vulneris hiatu paradisum miseris mortalibus aperuit. Sic inter Cimelia et symbola Imperatoria vulgo recensetur, Lancea Constantini Mag. quam nactus a Sansone quodam Com. Rudolphus Burgundionum Rex dicitur misisse ad Henr. I. Imp. postea Orho I. in praelio contra Lotharingos et Hungaros, Henr. IV. A. C. 1089. Ep. Lausannae eam deferente, extulisse, apud Conr. Ursperg. et Albertum Stadensem A. C. 922. a quo tempore inter Imperii Cimelia praecipus est habita. Constantinum certe Mag. meta\ lo/gxhs2, tum lancea, quam alii skh=ptron vocant, stetisse super columnam porphyreticam CPoli docet C. du Fresne ad Alexiad p. 82. Ademarus vero Cabanensis, non Constantini, sed S. Mauricii lanceam hanc vocat, ubi de electione Conradi Imp. quam a Rudolpho, una [orig: un‚] cum Burgundiae regno, cuius fuerit insigne, Conrado praefato traditam fuisse, scribit Hugo Flaviniac. in Chron. Apud Danos non minus celebris fuit Lantea S. Olai, quam in praeliis contra Ethnicos deferri solitum, refert Ianus Dolmerus ad Ius aulic. vet. Norvagic. p. 413. Nec defuit Bohemis sua Lancea Regalis, de qua sic Albertus Stadensis, ex Monacho Pagav. A. C. 1079. Bellum fuit inter Henr. VI. et Rudolphum in loco, qui icitur Fladecheim ubi in primo congressu Saxones terga verterunt [orig: vertÍrunt]. Ibi Vlatislaus Dux et Faex Bobemiae, regalem lanceam adeptus est quae exinde, permissione Imp. semper quemvis illius gentis ducatu insignem in omni festiva Processione praecedit. Vide C. du Fresne in Gloss. ubi lancearum usum servis prohibitum, ex l. 6. Captiul. c. 271. solumque eorum olim fuisse, qui Militum dignitate ac nomine gaudebant, ex Gobelino Persona, in Cesmodromio Aet. 6. c. 77. addit. Idem lanceis olim praevaluisse Francos: docet Not. ad Alexiad. Vide quoque supra, in voce Iusta. Addo solum, cultrum, quo in Eccl. Graeci uti. quoque Diaconus stauroeidw=s2, in crucis formam, dissecare solitus sacra dona, lo/gxhn quoque, i. e. lanceam dictam, in memoriam lancaeae, quae Christi pupugit latus, uti docet Cl. Suicer. in Thes. Eccl. in voce lo/gxh. Vide quoque supra Crux, infra Saccuta, it. Siromastes: uti de Lancearum absque ferro usu, in voce Torneamenta.

LANCELINUS vel Kancelinus, vel Cuonzelinus, aliis quoque Bezzo vel Landolus dictus fil. Guntrami cogn. Divitis, Hungaros ad Seckingam vicit, A. C. 937. et cum fratribus


image: s0743a

Sulzbergense fundavit monasterium. Pater Landoli, qui etiam Bezelinus et Lancelinus dictus est, e quo Duces Zeringiae, Tecciorum Ducum ac March. Badensium progenitores orti et maioris natu Rapatonis s. Ratbodi, qui Habspurgios, quorum auctor Guntramus praefatus fuerat, continuavit. Inter eius posteros Rudolphus I. Imp. fuit Austriacae fam. sator. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist.

LANCELOTUS [1] Carolius Burdigalensis. Ep. Reiensis, A. C. 1550. postquam ab Henr. II. Romam A. C. 1547. missus, admirationem sui excitasset [orig: excit‚sset]. Hospitalio Gall. Cancellario, Ronsardo, et Ioach. Bellaio familiaris. Scripsit Gallice paraphrasin Ecclesiastis, Cantica Bibliorum, Ep. ad Car. IX. etc. Thuan. Hist. l. 3. Lurbaeus, de illustr. Aquit. Michael Hospit. in Ep. Ronsard. I. 1. Hymn. 7. etc.

LAUCELOTUS Conradus Basilicata [orig: Basilicat‚] Neapolitanus, Templum omnium Iudicum edidit.

LANCELOTUS [2] Decius Mediolanensis, IC. nobilis. Obiit A. C. 1495.

LANCELOTUS [3] du Voisin scripsit Historiam Gall. regna Henr. II. et filiorum eius continentem, Tres mundos, etc.

LANCELOTUS [4] Iohannes Paulus vide tbi.

LANCES apud Propert. l. 2. Eleg. 13. v. 23.

Desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint
Plebeii parvae funeris exsequiae.

Fercula sunt funerum, de quibus supra diximus, et quae momorantur Statio Theb. l. 6. v. 126.

Portam inferias, arsuraque fercula primi
Graiorum, titulisque pios testantur honores
Gentis quisque suae ---

Alias Laences, disci latiores f. vasa escaria. Tertullian. de Pallio, c. 5. Adigo cauterem ambitioni --- qua [orig: qu‚] lances centenarii ponderis Sulla molitur. Cuiusmodi lances in promulsidario solebant reponi, habebantque inscripta dominorum nomina et metalli pondus. Petron. Arbiter Edit. Gons. de Salas. p. 17. Edit. Bosch. c. 31. Ceterum in promulsidari asellas erat Corintbius cum bisaccio positus, qui habebat olivas --- regebant asellum duae lances, in quarum marginibus nomen Trimalchionis insriptum erat et argenti pondus. Vide Salmas. ad l. Tertullian. c. et supra in voce Ferculum. Proprie vero lances scutellae sunt duae. de libra pendentes, unde et pro libra nonnumquam vox occurrit. Vide quoque infra in voce Lanx.

LANCETI s. AE, quorum mentio in Monastico Angl. colonorum species est apud Anglos: de quorum praestationibus et operis ita Custumarium Prioris Lewensis in Anglia, apud Henr. Spelmann. In Socha de Hecham sunt 24. Lantetae. Consuetudo eorum est, ut unusquisque eorum debet oper ari a S. Michaele usque ad Autumnum unaqumque hebdomada [orig: hebdomad‚] per unam diem, sive cum furca, sive cum besca, el flagello ad libitum domini cum corredio ad Nomam et uno pane ad Vesperam etc. A Germanico Land-leet, i. e. indigena, inquilenus, in terra residens, vide omnino Henr. Spelmann. in Gloss. His oppositi videntur Landegandmanni, itidem genus Custumariorum s. inferiorum Tenentium manerii, qui in eodem Custumario occurrunt. Significat enim Caend-mann, teste Kiliano, viatorem s. transeuntem, et Lanceto, h. e. permanenti contra distinguitur. C. du Fresne in voce Landegandman.

LANCIA Ptol. Flor. l. 4. c. 12. Lance Antonino, postea in Conciliis Viseum, Viseo, teste iacobo Vasconcello, urbs Lusitaniae Episcopal. sub Archiep. Bracarensi, media fere inter Guardensem urbem et Portum, ad 14. leucas dissita. Hic Viriatus Romanos vicit, et Roderici postremi Gothorum Regis sepulchrum visitur, teste Mariana [orig: Marian‚], qui Lanciam Ovetum interpretatur, ignoraus geminam illam esse, unam in Lusitania, alteram in Asturibus. Lancia item et Albianus insulae sunt Callaicorum. vulgo Isole di Baiona, teste Mariana [orig: Marian‚], Ferrar. Baudr. Lancia, duplex est; una dicta Lancia oppidana Vertonum, quae creditur fuisse ubi nunc castrum Penna di Francia, s. Rupes Franciae, locus celebris, propter devotionem erga B. Virginem, in regno Legionensi, intra montes. Lancia altera, quae et Transcudana, in Lusitania creditur fuisse, obi nunc urbs Guarda, in Portugallia, quae crevit ex Igaeditae ruinis, et ideo quibusdam Igadita nova dicitur. Viseum autem urbs est, ubi alias Verrovium opp. testibus Sans. et Brietio.

LANCIANUM vulgo LANCIANO, urbs regni Neapolitani. Vide Anxanum.

LANCIATI Asturiae in Hisp. urbs. Ptol.

LANCICIA vulgo LANSCHET Polonis, Lencici Germanis, urbs Poloniae inf. in colle, Palatinatus [orig: PalatinatŻs] cognominis caput, cum undique paludibus munita, in scopulo. Vix 10. milliaribus a Warta fluv. dissat, et 10. leucis Polonicis a Guesna in Ort. ad amnem Bsuram. Incensa fuit A. C. 1656.

LANCINUS Curtius Mediolanensis, Merulae discip, Graece et Latine doctissimus poemata edidit satis negligenter scripta, solum natale numquam reliquit, caelebs Mortuus. Paul. Iov. in Elog. doct. c. 60. Epitaphio honoratus a Steph. Dulcino Cremonensi.

LANCOBARDI Ptol. Lombardi, pop. Germaniae, qui circa Suevum fluv. in Ducatu Mechelburgensi incolentes, egressi e finibus illis, in Italiam profecti sunt, ibique victis Gothis, usque ad Car. Mag. tempora imperarunt [orig: imper‚runt]; a quibus adhoc Gallia Cisalpina mxima ex parte Lombardia, quasi Lancobardia, nominatur. Longobardi Aimoino et Paulo Diacono dicti, Ferr. Baudr. Lancobardi, s. et mel. Langobardi, pop. fuere [orig: fuÍre]


page 743, image: s0743b

Germaniae, circa Albim fluv. in Vandaliis, sic dicti a voce Germanica lang, quod longum, et bardt, quod barbam notat, teste Paulo Diacono, qui eos ex Scandinavia in Germaniam commigrasse [orig: commigr‚sse] scribit. Vide infra in vocibus, Langobardi et Longobardi.

LANCOBRICA LANCOBRIGA Ant. Langriova, opp. olim, nunc pagus Lusitaniae, in regno Portugallico, inter Talabricam, et Calem s. Portum Calensem, teste Iacobo Delgado; inde 18. hinc 13. mill. pass. ex Itinerario Antonini. Sed Vasconcello Afeira; aliis Lago. Talabricae finitimus. Ferr. Baudr. Lancobriga aliis est a Feyra, pagus Lusitaniae, versus oram litoralem, in prov. Portugallias dicta, inter Durum et Tagum fluvios, prope ostia Durii, et 13. mill. pass. a Portu Cale in Mer.

LANDAVA vulgo LANDAFF, urbs Walliae Australis, in Anglia, in Comitatu Glamorganensi. Episcopal. est sub Archiep.Cantuariensi; ad amnem Tavum. uno milliari Anglico tantum supra Cardiffam. Castrum habet, sed deficit indies, et paucia tantum incolis constat. De Conciliis hic celebratis vide Moret. Dict. Hist.

LANDAVIA vulgo LANDAW, urbs Germaniae Imperialis, in regione Vasgow, in Alsatia inf. sub dominio Regis Franciae, pace Monasteriensi, iuxta amnem Queich, in conf. Palatinatus [orig: PalatinatŻs] Rheni, 4. leucis distat a Spira in Occas. et 4. a Rheno fluv.

LANDENBERGIUS Peregrinus Underwaldiis ab Alberto Austriaco praefectus, quemadmodum ab eodem Grislerus Suitiis et Uriis praepositus est: Obtinuit arces duas, Sarnam infra silvam, et Rorzbergium, supra silvam, quae mediam Underwaldiorum regionem dividit, contra morem, cum prius tres pagi unum praefectum habuissent, qui plerumque etiam Tigurinis aliisque urbibus praefuerat, neque in pagis habitabat, sed quorannis semel atque it erum iuris dicondi causa [orig: caus‚] evocatos veniebat. Hic clemens primo in omnes. mox cum blanditiis se populi non patereutur eo adduci, ut immemores pristinarum immunitatum, caecum Austriacis addicerent obsequium. acer: nullis aut levibus de causis in carceres pro lubitu abripere, iumenta innocentibus abducere, in corpora etiam sievire, exoculato Henr. Melchtalio, viro sene et opulento, matronis tandem vim parare coepit. Quo exasperata [orig: exasperat‚] pagorum patientia [orig: patienti‚] eo tandem erupit, ut is in balneo, ad cuius consortium Conradia Bomgarten rustici uxorem pulchram non magis, quam pudicam, pro imperio venire iusserat, occideretur, Stumpf. Etrerlinerus, etc. Quod alii tamen Wolffen schiessio, ministro Austriacu, Rotzbergae habitanti accidisse ferunt. Eadem tyrannide cum et Grislerus in reliquis pagis uteretur, Henr. praedicti fil. Arnoldut cum Furstio et Stonffachero, prima Helvetici foederis fundamenta iecit, A. C. 1307.

Vincula dum immeritis, letbum, graviusque minaris
Leto aliquid, cunctis Helveta liber adest.

Vide et Peregrinus.

LANDGRAVIUS vox Germ. denotat Praefectum provinciae, regionis Comitem s. Iudicem, quemadmodum Marcgravius, Comes limitaneus, Burgravius Castrensis est: qui omnes sic dicti, a loco muneris extra palatium Imp. administrandi: Nam qui intra suum exsequitur, Pfaltzgravius, i. c. Comes Palatinus dictus est: A priscis dictur Praeses Provinciae, cuius erat iudicia Principis in Provincia exercere. Hodie in Imperio quatuor porissimum numerantur, Landgravius Thuringiae, (qui titulus hodie Saxonicae est fam.) Hassiae, Alsatiae, (quo titulo non tantum Archiduces Austriae, sed et Epp. Argentin. utuntur,) et Leuchtenbergensis. Quibus quidam addunt Landgravios Susenbergiae, qui nunc Marchiones Baden ses. et Landgravium Nellenburgensem. Hi Principes, sunr et alii quoque, sed minorum gentium: de quibus vide Limnaeum Enucl. l. 2. c. 15. De Hassiae Landgraviis sic Munst. Geogr. l. 3. c. 419. Fuit olim Hassia tantum Comitatus subiectus domino Thuringiae, sed Lud. Comes factus Landgravias est, asccnditque filia supra matrem. Et paulo post: Lud. Barbatus, aevo Conradi II. genuit Lud. saltatorem, cuius filio Lud. Casar filiam uxorem dedit, creavitque eum Comitem Provincialem Thuringia. Longe post succrevit Landgravius Hassiae ex prilore. Vide Henr. Spelman. Gloss. Arch.

LANDI Germ. pop. a Caesare devicti. Straho. l. 7. p. 292.

LANDIA Aben-Esrae in Exodum regio est. cuius viri habitati Orbis occupant plus quam dimidiam partem, omnes e Chami siliis, et bodieque non solum a carne sed et a sanguine et lacte et piscibus et ovis, denique ab iis omnibus abstinent, quae ab animalibus prodierunt [orig: prodiÍrunt], et iis vescentes abominantur, et nefas esse putant gregibus pascendis incumbere. Forte Indiam intelligit, cuius incolae, si Ctesiae credimus, plei/ous2 xedo\n. sumpa/ntwn a)nqrw/pwn, plures fuerunt [orig: fuÍrunt] reliquis hominibus fere quotquot sunt: in quibus Gymnosophistae miram abstinentiam profitebantur. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte post. l. 4. c. 17. et de hodiernorum Indorum, quorquot inter eos Ethnicismo hodieque adhaerent, statu, P. de la Valle Itin. Parte 4.

LANDO [1] e Sabinis, post Anastasium III. Papa, A. C. 912. a Theodora persuasus, Ioh. Ep. Bonon. eiusamicum, filium suum nothum, Archiep. Ravennatem creavit, qui postmodum Landoni successit. Luitpr. l. 2. c. 13. Leo Ostiens. l. 1. Chron. Cassin. etc.

LANDO [2] Hier., Venetus Archiep. Cretensis, Patr. CPolitanus a Sixto creatus, A. C. 474. Onuphr. in Chron. Item Conr. Lando, Germanus, unus ex Ducibus praedonum, qui Italiam longe lateque vastarunt [orig: vast‚runt], A. C. 1353. donec a


page 744, image: s0744a

Florentinis, ductu Malatestae, in Lombardiam reiecti sunt, A. M. 1358. Villan. et Aretin. l 8. Item, Lando, vel Landinus Christeph. Florentinus, Italice Plinii Hist. nat. vertit, commentariis Horat. Dantem, etc. illustravit.

LANDOLUS vide LANCELLINUS

LANDOSIA Galatiae opp. Ptol.

LANDRECIUM vulgo LANDRECY, urbs permunita Belgii, in Hanonia prov. obsidionibus suis celebris, ad fonres Sabis fluv. A Landerico Maiore dumus [orig: dumŻs] Chlotarii iunioris, Francorum Regis videtur nomen accepisse. Subest dominio Francorum pace ad Pyrenaeos sancita [orig: sancit‚]. 6. leucis distat a Valencianis in Afric. et 7. a Camerao in Ort. 2. autem a limite Picardiae prov.

LANDRICUS Magister Equitum, Fredegundis Reginae Galliarum adulter, cum per Reginam marito amores eius furtivi innotuissent, non exspectans supplicium. Hilpericum prior confodi iussit. Chlotario II. minoreuni, hostibus eius fortiter restitit. Gaguin. Hist. Gall. Aimon. l. 3. etc.

LANDSHUTUM vulgo LANDSHUT, urbs Germaniae, in Bavaria inf. ad Isarum fluv. 20. milliaribus distat a Frisinga in Ort. et 36. a Ratisbona in Mer. estque munita. Condita A. C. 1208. a Lud. Bavariae Duce. Morc.

LANDSPERGA [1] vulgo LANDSPERG, urbs Germaniae, in nora Marchia Brandeburgica, ad Wartam fluv. 18. milliaribusa Custrino in Ort. et in conf. Poloniae. Pluries capta fuit a Suecis nuperis motibus Germaniae.

LANDSPERGA [2] vulgo LANDSPERG, urbs Germaniae, in Bavariae Ducatu, in colle, ad Lichum fluv. et in conf. Sueviae. ao. miliiaribus distat ab Augusta in Mer.

LANDSPERGA [3] Germ. LANDSBERG, castrum nobile Germ. sup. in Palatinatu sub proprio olim Principe, ex Fam. Palatina, qui postmodum Duci Bipontino agnato successit. Auctor lincae Landspergensis Frid. Casimitus fuit secundus fil. Ioh. I. Duc. Bipontini, nat. A. C. 1585. ex Magdalena Iuliacensi (silia Vilhelmi Ducis Iuliac. Cliv. et Mont.) qui aliquandiu in Burgundia habitavita ab uxore Amalia Nassovia Arausionensi, ducta [orig: duct‚] A. C. 1616. in ea Montfortiam ditionem asssecutus. Decessit autem A. C. 1645. Pater Frid. (nat. et Denat. A. C. 1617.) Frid. Lud. (nat. A. C. 1619.) et Car. Henr. )nat. A. C. 1622. Denat. A. C. 1623.) Comitum Palatin. Rheni etc. in Landsperg. E quibus medius. Electore ad Comitia electiva profecto, A. C. 1658. Heidelbergae vicariatum gessit. Bipontino dein patrucli Frid. successit, A. C. 1661. ubi circa debita difficultas orta, cum a Ioh. II. patruo contracta suscipere nollet. Ceterum vendidit Neoburgico agnato praetensionem suam Iuliacensem, atque coniugem duxit Iulianam Magdalenam patruelem, A. C. 1645. e qua praeter Carolam Amaliam A. C. 1653. Ludovicam Magdalenam A. C. 1654. Mariam Sophiam A. C. 1655. natas, filioique aliquos immatura [orig: immatur‚] aetate Exstinctos; inprimis suscepit Car. nat. A. C. 1659. Mortuum A. C. 1673. et Vilhelmum Lud. nat. A. C. 1648. et successioni paternae destinatum. Sed turbato mortalitatis ordine, et hunc fil. A. C. 1675. et ex eo et Carola Friderica agnata nepotem Car. Lud. atque ita totam spem snccessionis exstingui vidit et luxit: ipse post coniugis mortem, alia ignobili ducta [orig: duct‚], aliquot quidem filiorum pater, sed quibus successio negata. Sed et Bipontum a Gallis occupari, aliaque belii mala in ditione expertus est. Progenitores eius quod attinet, hi fuere [orig: fuÍre]: Lud. Com. Palatinus Rheni in Zweibrucken, Defunctus A. C. 1489. ex Iohanna (filia Antonii Croii Com. Porceani) reliquit fil. Alex. Com. Pal. Rh. in Zweibr. qui Obiit A. C. 1514. Pater ex Margaretha Hohenloica (filia Crato. nis) Lud: Pal. Rh. in Zweibruk Exstincti A. C. 1532. Huic ex Elisabetha Hassiaca (filia Com. Vilhelmi Landgr. Hassiae) gentius Wolphgangus Com. Pal. Rh. Decessit A. C. 1569. inter alios. ex Anna Hassiaca (filia Phil. Landgravii) relicto Ioh. I. Com. Pal. Rh. in Bipont. cui Defuncto A. C. 1604. ex Magdalena Iuliac. ut dictum, fil. fuit Frid. Casimirus, pater Frid. Lud. lineae suae extremi. Vide Phil. Iac. Spener. Syllog. Geneal. Hist. in Fam. Palat. et Theatr. Parte 1. p. 124.

LANDULFUS [1] de Columna Canonicus Carnut. auctor Historiae Paparum, Sec. 14. Alius, cogn. Sagax, auctor suppliementi Historiae miscellaneae Pauli Diaconi. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 30. 40. et 64.

LANDULFUS [2] Matamaurus Card. Barensis, ab Alex. V. in Germaniam missus, ob Cono. Pisan. A. C. 1409. Vide quoque Ludolphus.

LANDUS Bassianus Placentinus, Medicus celebris, Patavii docuit. Auctor Comm. in Icones Vett. aliorumque scriptorum, de quibus vide Elogia Ant. Teissier P. 1. a sicario occisus. A. C. 1562. vide etiam Hier. Ghillonium Theatr. d'huom. Leteer. Parte 2. Zuingerum Theatro Vitae Hum. Quenstedium de patria Illustr. Vir.

LANEA Corona antiquissima Isid. l. 19. c. 30. Huius (coronae) principium a Libero quodam Gentiles existimant, quod is in potando mota vino capita vincire fasciolis instituerit. Ideirco olim linei ac lanei generis coronas fuisse. Sic enim erat in Sacerdotibus Gentilium. Ubi quod de Sucerdotibus ait, illustravit hunc eorum ornatum Comm. ad Claud. de Raptu l. 2. Ianus Parrhasius non inscite, ex Verrio Flacco, vide quoque Casp. Barth. Animadv. ad Stat. Theb. l. 4. v. 492. Nempe. ut olea, sic et lana, argumentum pacis, habita, ac utraque, velut gemellae, una emerserunt [orig: emersÍrunt]. Iustin. l. 2. c. 6. Primi Athenienses Lanisicii et olei et vini usum docuere [orig: docuÍre], quibus scilices omnibus homines fruuntur in pace. Quam ob causam Virg. oleae ra mo, quem Pallanti praetendit Aeneas, addit vittas i. e. lanam, apud Virg. Aen. l. 8. v. 128.



image: s0744b

Et vitta [orig: vitt‚] comptos voluit praetendere ramos.

Ubi Serv. Vittas autem habet ramus olivae ideo, ut inertiam et imbecillitatem offerentis ostendas. Scimus enim oves, unde lana --- egere alieno semper atixilio. Huc accedit, quod lana [orig: lan‚] nihil tenerius molliusque. Ideo eingulo nova nupta praecingebatur, inquit Festus, quod vir in lecto solvebar factumex lana ovis; ut sicut illa in glomos sublata coniuncta inter sesit, sic vir suus secum cinctus, vinctusque esset. Qua ipsa de causa torian nova Nupta viri ianuam lana [orig: lan‚] coronabat. Quem ritum tangit Plin. l. 29. c. 2. Lanis auctoritatem veteres Romani etiam religiosum babuere [orig: babuÍre] postea a nubentibus attingi iubentes. Ubi quod de religione Romanorum habet, confirmatur ex Paus. qui ab Antiocho Rege in Olympii Iovis Templo laneum velum, cum textili Assyriorum opere, tum Phoenicum purpura luculentum, dedicatum fuisse l. 5. et Polluce, qui pileo laneo purpureo Deorum sedes illustrari, memorar l. 7. c. 13. Sed et Deos precantes baculum et lanam tenere consuevisse, Plutarch. docet de Fortun. et Iovis Cresii aures alba lana [orig: lan‚] coronatae: et crateres ovis iuvenculae nova [orig: nov‚] lana [orig: lan‚] cincti, occurrunt apud Athen. l. 15. et Sophoclem Ordipo. In Iovis Cretensis quoque Sacris Lana usus. Unde de Pythagora a)rnei=n me/lanos2 malloi=s2 e)stefanwme/non, nigri agni vellere coronatum, a Morgi in Creta Sacerdotibus, lustratum esse, et in Idaeum autrum descendisse, e)/ria e)/xonta me/lana, nigra [orig: nigr‚] lana [orig: lan‚] amictum, ex initiamentis Pythagnorae, in Vita illus docet Porphyr. Inprimis vero celebris fuit, a lana, qua [orig: qu‚] coronabatur, nomen adepta ei)resiw/nh, de qua vide supra in voce Eiresione: quo ramo Apollini Athenienses eo die; quo Theseus una cum sociis periculo exemptus credebatur, supplicare quorannis solebant etc. Postquam dein alia coronamenta successere [orig: successÍre], in mediocribus lana haberi coeperunt [orig: coepÍrunt]. Unde cum mas natus esset, ante fores oleae ramum; si femina, coronam laneam, di\a th\n talasi/an, Athenis poni in more fuisse, legitur apud Hesych. stefa/n. e)kfe/r. Imo et adulterum deprehensum Geortynae, quae urbs Cretae est, lana [orig: lan‚] coronari consuevisse, velut mollis et effeminati animi signo, tradit Aelian. Var. Hist. l. 12. c. 12. Sed et Homerom, e Rep. sua eliminandum, eadem corona insignit Plato de Rep. l. 3. Qua de re vide plura apud C. Paschal. Coron. l. 5. c. 15. Non omittendum ramen, cum ad sepulerum serient flores atque frondes (prisci) postmodum lanam quoque addidisse, uti Vatro ait de Ling. Lat. l. 6. quo de more Ioh. Meurs. Comm. in Lycophron.

LANEI Pentadactyli apud Lutatium, chirothecae sunt quinque digitos integros tegentes et partem brachii. Ita autem is ad Stat. Theb. l. 6. v. 783.

--- verum ut fessam super era reduxit
Forte manum, et summo maculas in vellere vidit:

Quia laneos, inquit, habebant pentadactylos sub caestibus, quieminebant supra brachia. Vide quoque Casp. Barth. ad l. At Laneus, apud Mart. l. 13. in Xeniis Eipgr. 89. evius Epigraphe lupus qui Lanatus Plin. l. 9. c. 17. lupi piscis genus est, de quo infra.

LANFRANCUS Italus, patria [orig: patri‚] Ticinensis, e nobili Beccariorum fam. Bevedictinus: ex Priore Beccensi, ac deinde Abbate S. Stephani Cadomensis, Archiep. Cantuariensis et Angliae Primas A. C. 1070. Omnium sui temporis in omni literarum genere doctissmus, Sixto Senensi. Disputavit, contra Berengarium, in Conc. Romae habito, sub Nicolab II. A. C. 1059. de corporali, ut aiunt, praesentia Corporis et Sanguinis CHRISTI, in S Cena: Quam et postmodum edito libro propugnatum ivit. Scripsit praeterea, Comm. in Ep. Pauli, notas in Cassian. Epistolas, etc. Quae omnia A. C. 1647. opera [orig: oper‚] Lucae Acherii, impressa. Obiit A. C. 1089. Sigeb. c. 155 de Vir. Ill. Moret. Dict. Hist. Auctor habetur Philosophiae Scholasticae.

LANGARUS [1] Agrianorum Rex opem suam Alex. Mag. contra Antariatas obtulit, hinc muneribus et spe nuptiarum Cynae sororis eius, quae Amyntae, nupserat, erectus. Obiit paulo post. Freinshem. suppl. in Curt. l. 1. c. 12.

LANGARUS [2] vulgo LANQUART, fluv. Rhaetiae, in foedere 10. Iurisdict. inter quem et Rhaeticonem montem ad Austr. iacet Malantium Malans, iurisdictio nona; prope quod haud procul Rucantiis ad dextrum in Rhevum evolvitur. Vide Stumpf. de Rhaetis, etc.

LANGDENUS Iohannes, vide Iohannes.

LANGELANDIA vulgo LANGELAND, ins. Daniae, in mari Balthico, inter Fioniam, Selandiam, et Lalandiam insulas, ubi opp. Rudcopia. A Sept. in Mer. extenditur per 7. fere milliaria Germanica. Sed eius latitudo est tantum duorum milliarium. Pagos habet sexdecim, et arcem munitam Trancke dictam.

LANGENBURGUM Germ. Langenburg , castrum Germ. in Franconia, sub proprio Com. ex Fam. Hohenloica. Cum enim illustris haec fam. varias subiisset divisiones, uti supra visum, praecipua hodie est, in Langenburgicum et Waldenburgicum ramum: quorum iliius Lud. Casimitus. huius Eberhardus, uterque Georgii Exstincti A. C. 1551. filii, caput constituunt. Et quidem in illo, Wolphgangus Lud. Casimiri fil. tres filios successores habuit; Georg. Frid. in Weickersheim, Cratonem in Nevenstein et Phil. Ernestum in Langenburg, qui Exstinctus A. C. 1628. ex Anna Maria Solmensi (silia Othonis Com. Solmensis in Sonnenwald ) genult Wolphgangum Othonem (nat. A. C. 1611. Denat. A. C. 1632.) Phil. Ernestum (nat. A. C. 1612. Denat....) Lud. Cratonem (nat. A. C. 1613. Denat. A. C. 1632.) Phil. Mauritium (nat. A. C. 1614. Denat. A. C. 1632.) Georg. Frid. (nat. A.


image: s0745a

C. 1615. Den......) Annam Magdalenam (nat. A. C. 1617. nuptam Georgio Lud. Burggravio Kirchbergae) Dorotheam Sophiam (nat. A. C. 1618. Den.....) Ioh. Albertum (nat. A. C. 1619.) Evam Christinam (nat. A. C. 1621. uxorem Wolphgangi Frid. agnati) Mariam Iulianam (nat. A. C. 1623. uxorem primo Ioh. Vilhelmi, secundo Francisci Dn. et Princ. de Limpurg. ) et Henr. Fridericum (nat. A. C. 1625.) qui ducta [orig: duct‚] agnata [orig: agnat‚] Eleonora [orig: Eleonor‚] Magdalena [orig: Magdalen‚] (filia [orig: fili‚] Georgii Frid. praefati Com. de Hohenloe, in Weickersheim ) ex ea soscepit Sophiam Mariam, (nat. A. C. 1653. Den. eod. ). Phil. Albertum Frid. (nat. et Den. A. C. 1654.) Mariam Magdalenam, (nat. et Den. A. C. 1655.) ac Ernestum Eberbardum Frid. (nat. A. C. 1656.) omnes Com. de Hobenloe etc lineae Langenburgicae. Desuncta [orig: Desunct‚] vero A. C. 1657. uxore Iulianam Dorotheam Castellanam secundis nuptiis sibi iunxit Phil. Iac. Spener. Theatr. Parte I. P. 34. et 136. E quo matrimonio ei nati sunt Albertus Wolphgangus, et fratres, Idem Parte 3. p. 89. Plura supra, in voce Hohenloe.

LANGEOLUM in Monastico Angl. Tom. I. p. 419. vestis est interior lanea Monachorum, ad genua usque pertingens, sic dicta quod lanea sit; unde laneos panniculos, quibus in fantes circumvolvuntur, Galli etiamnum Langes appellant, C. du Fresine in Gloss.

LANGFORDUS Thomas vide Thomas.

LANGHAMUS Renaldus vide Renaldus.

LANGI apud Aldhelmum.

Loth quoque, qui langos sonleratos vixerat inter,
Hospes hospitibus praebens umbracula tecti:

homines sunt malae vitae et profusae libidinis; quos paulo post eadem de re agens, scortatores nominat et cinaedos:

Cum scortatore: et molles forte cinaedos,
Qui Sodomae facinus patrabant more nefando,
Caerula fulmineis torreent fulmina flammis.

Iidem nempe cum iis, quos tricones vocat Iul. Capitolin. in Vero Imp. Graeci a)xrh/stous2. nulli rei bonae homines. Glossae, trico, a)xrei=os2, e)/klutos2, laggw/n. Eaedem Cessator. laggw\n. Itaque, qui nihil habent quod agant, homines desides et male feriati, isthoc nomine nuncupantur et Langones ac Langi dicebantur. Salmas. Not. ad Capitolin.

LANGIA fluv. Peloponnesi ex Numaea silva in sinum Corinthiacum fluens. Stat. Theb. l. 4. v. 717.

Hac quoque secreta nutrit Langia sub umbra.

LANGIENSES pop. Liguriae, in Gennensium finibus, quoxum vicus Langascho superest, ad Apennini radices, a Genua 10. mill. pass. apud Pontem decimum distans, Baudr. Plin. l. 3. c. 3. et l. 4. c. 22.

LANGIUS [1] Iosephus vide Iosephus. It. Carolus et Iohannes.

LANGIUS [2] Nicolaus vide Nicolaus.

LANGIUS [3] Paulus vide Paulus, It. Rudolphus.

LANGLERIUS Nicolaus, vide Nicolaus.

LANGO Eleorum urbs in Peloponneso. Plutarch. in Cleomene.

LANGOBARDI dictifuere [orig: dictifuÍre] varii Germaniae populi, ita enim Germanos ad Viadrum sitos Tac. Ann. l. 2. c. 45. et l. 11. c. 17. de morib. Germ. c. 40. cis Albim Strabo l. 7. p. 290. et Ptol. vocant. Nec mirum, nomen hoc, quod promissae barbae hominem designat, nunc his, nunc illis hominibus. ab iis, ad quos accedunt, dari solere. Peculiariter autem dicti Langobardi, quorum ingens cum alibi, tum postremo in Italia potentatus fuit, iidem cum Winulis, a Germanorum populis originem ducentes, ab ins. quae Scandinavia dicitur, adventarunt [orig: advent‚runt], Paul. Warnefridus: E Gepidis autem orti sunt, qui ex Gothorum prosapia ipsi originem duxere [orig: duxÍre], et Burgundionum victores, venere [orig: venÍre] ad utramque Danubii ripam, multas per incursiones Romanis infesti. Eorum primus meminit Prosper Aquitanus, Theodosii temporibus, cum Regem sibi fecere [orig: fecÍre] Agilmundum, circa A. C. 392. sedemque iis cum gentilibus Gepidis cis Danubium fuisse docet Procop. quam Pannoniam diserte nominat Paulus. Horum vi oppressi Gepidae, Anno 6. Iustini II. Imp. finem imperandi fecere [orig: fecÍre]; victus praelio ab iisdem gener Iustini et Dux Bandarius: Mox a Narsete, quem Augusta ignominioso dicto offenderat, evocati, Alboino tum apud eos regnante; foedus cum eo fecere [orig: fecÍre]: et cum Tiberius Iustino successisset, venere [orig: venÍre] in Italiam, atque ibi postquam aliquandiu, post mortem Clephonis Alboini filii, 30. Ducibus subfuissent, Regem sibi fecere [orig: fecÍre] Autarichum, qui Autharius aliis dicitur: Hic magnis progressibus Tiberio Mauritioque imperantibus usi, tenuere [orig: tenuÍre] Italiam ferme omnem, excepta [orig: except‚] Roma [orig: Rom‚], quam frustra obsederunt [orig: obsedÍrunt] circa A. C. 577. ut et 593. 740. ac 753. ac Ravenna [orig: Ravenn‚], Exarchi sede. Duravit regnum hoc per 200. in Italia Annos, multaeque illustres per Italiam familiae a Ducibus Langobardicis originem trahunt. Post Autharium Agilufus illis praefuit, cuius coniux Thendelinda Christiana maritum convertit, reliquosque mansuetiores reddidit. Agilulfo fil. Adoloaldus successit, circa A. C. 616. cui ob tyrannidem in 12. primores deturbato, Arlovaldus Arianus, cui uxor erat Agilulfi filia, fuffectus est, circa A. C. 624. Eo Decedente Gundeberga ux. Rotharim. Arianae haeresi pertinaciter itidem deditum, legit, qui Isacio victo, caesisque Romanis, duas provincias Imp. eripuit, legesque Longobardorum tabulis mandavit, circa A. C. 645. Rotharim excepit fil. Rodoladus,


page 745, image: s0745b

qui regni Anno quarto, ob adulterium, a suis trucidatus, successorem habuit Aripertum I. A. C. 654. quo Mortuo A. C. 659. Grimoaldus Dux Beneventanus, Bertaridum et Godebertum filios eius, de regno dissidentes, excussit; ei tamen A. C. 673. Mortuo successit Bertaridus exul, quem fil. Cunibertus secutus est, A. C. 689. cui successit fil. Luitpertus, sub tutela Asprandi, A. C. 701. Sed Regnibertus Taurinatium Dux ei regnum eripuit, ac ad Aripertum II. fil. transmisit A. C. 702. Hic, Asprando victo, Luitpertum necavit, Pontificique Alpes Cottias dedit dono. A. C. 704. Verum et ipse ab Arisprando, Bavaritis adiuto copiis caesus est A. C. 712. cui brevi post Mortuo fil. Luitprand. successit Anno eodem. Hic Paulo Exarcho Ravennam extorsit, brevi iterum amissam; Romam dein obsedit, regionibus Pontificiis vastatis, quod Papa Trasamundum Spolet. Duc. rebellem tradere nollet, a Car. Martello, ut obsidionem solveret, permotus: Obiit A. C. 744. Ratchilo successore: quo in coenobium se condente. frater Astulphus regnum suscepit, A. C. 752. qui Ravenna [orig: Ravenn‚] capta [orig: capt‚] et Exarcho pulso, Exarchatui finem imposuit. Ei ab apro inter venandum occiso, Comes stabuli eius substitutus est Desiderius, quem exactis 18. Annis, cum Papae aomodum infestus esset, Car. Mag. debellavit, ipsoque secum cum coniuge abducto, ipsi regno Longobardico finem imposuit A. C. 774. mansit tamen regioni nomen, quae hodieque Lombardia vocatur. Solebant Longobardi cervicem ad occipitium usque radentes nudare, capillos vero a facie usque ad os dimissos, in utramque partem, in frontis discrimine dividebant. Vestimenta eis erant laxa, et maxime linea, ornata institis latioribus, vario colore contextis. Calceis utebantur ad summum pollicem pene apertis, et alternatim laqueis corrigiarum retentis. Postea vero coeperunt [orig: coepÍrunt] hosis uti, super quas equitantes tubrugos, birreos mittebant: sed hoc de Rom. consuetudine traxeunt [orig: traxÍunt], Paul. Warnefrid. de gestis Longob. l. 4. c. 23. Hinc Longobaridicus: Unde leges Longobardicae, de quibus sic Henr. Spelman. Longobardi Saxonum erant colonia, quos Pannoniam occupantes in Italiam vocat Narses, circa A. C. 550. eorumque auxilio fretus Gothos in Italia delevit. Considunt deinde Langobardi in Italia, auctioresque facti quottidie, Regnum sibi atque iura instituunt. Hinc Anglo-Saxonum cum illorum legibus, ritibus, vocabulis analogia. Primo autem leges has sola [orig: sol‚] memoria [orig: memori‚] et usu, ex more Lacedaemoniorum et Gentium vett. Borealium retinuerunt [orig: retinuÍrunt], donec Rotharis Rex illas in codicem redegit, eumque Edictum appellari voluit 70. Anno post adventum gentis in Italiam: Quem Hermannus Contractus ad A. C. 627. reiucit. Harum legum aliis abrogatis, aliis emendatis; plurimas addiderunt [orig: addidÍrunt] Principes subsequentes, Grimoaldus, Luitprandus Rachis et Aistulphus: Car. Mag. dein et Lud. Impp. etiam Lotharius Pipinus et iuniores, in singulis legum apicibus annotari, Vide eum in Gloss. Arch. Et plura de Langobardis, apud B. Rhenan. Rer. Germ. l. 1. ubi de eorum in Pannoniam dein in Italiam migratione l. 2. ubi de Francorum adversus eos victoria, et de Lingua eorum quae Germanica, pluribus agit ibidemque Othonem IC. Hug. Grot. Hist. Suec. Gotth. et Wandalorum, ut et in vocibus Longobardi et Longobardia: de regno autem Longobardorum, in voce Italia.

LANGTONUS [1] Iohannes, vide Iohannes.

LANGTONUS [2] Simon vide Simon.

LANGUEDOCIA vide Occitania.

LANGUETUS Hubertus Burgundus, intimus Camerarii amicus, primarius, Aug. El. Saxoniae Consiliarius primum, inde, quod haberetur Gasp. Peucero publicandae Expositionis de S. Cena, iuxta tenorem Confessionis Helvet. particeps, ad Princ. Auriacum delatus, maximisque rebus adhibitus, Obiit Antverpiae, A. C. 1581. Aet. 63. a Beza epitaphio honoratus. Auctor quibusdam habetur Vindicarum c. Tyrannos. Scripsit Epistolas ad Ioach. Camerarium utrumque patrem et filium Mornaeus Praef. de Ver. Rel. Christ. Thuan. Vita sua l. 2. Colomesius Opusc. Ant. Teissier Elogiis etc.

LANGUS Ioh. Freistadio Silesius, stipem emendicare in iuventute coactus, ingenio ac industria [orig: industri‚] eousque imersit, ut a Ferdinando I. consiliis et Legationibus variis adhibitus sit, quibus cum gloria defunctus est. Scripsit prosa [orig: pros‚] versuque erudite, ac Graece tam doctus fuit, ut hac lingua [orig: lingu‚] velut vernacula facile uteretur. Nicephori Historiam Eccl. cuius unicum in Europa tum exemplar fuit, eiusdem Imp. iussu Latio donavit, ac Notis illustravit. Vertit itidem Sententias Nazianzeni ad Iustin Mart. ac Notas addidit. Edidit quoque l. c. Staphylum, Carmina Lyrica, Elegias, Poemata Christiana etc. Obiit Suinitii A. C. 1567. Aet. 64. Melch. Adami Vit. Iurisc. vide et Elogia Ant. Teissier. Parte I.

LANIATUS aut avium aut canum Parthorum sepultura, apud Iustin. l. 41. c. 3. Qui inhumanus humandi mos, ut multa alia, ad eos a Persis defluxit. Ita enim de his Herod. ou) pro/teron qa/ptetai a)ndro\s2 *pe/rsew o( ne/kus2, pri\n a)n u(p' o)/rniqos2 h)\ kuno\s2 e(lkusqh=|. Et quidem de avibus constat, claravitque hic mos ad extrema usque tempora; uti patet ex Procopio Pers, l. 1. Agathia l. 2. Aliis. Vide quoque Ioh. Kirchmann. Append. ad l. de funeribus Rom. c. 2. C. Barthium Adversar. l. 49. c. 10. et quae dicta retro, in voce Ahori. De canibus, an verum sit, non adeo liquet. Hyrcanorum proprium fuisse hunc morem, ex Vett. scriptis notum. Voss. ad Iustin. d. l.

LANICOLA urbs et Academia Hassiae, aliter Martisburgum. A Lano fluv. sic dicta.

LANIGARA Maurit. Caesariens. opp. Guagida Marmolio. ad Sigam fluv. Quizae urbi finitimum.

LANIO vide infra Lanius.

LANIPENDIUM in Regula Caesarii ad Virgines c. 28. Ad


page 746, image: s0746a

cellarium et ad posititum vel lanipendium, tales a Seniore eligantur etc. locus est in Monasteriis feminarum, ubi reponuntur lanae, ad earum lanificia vel etiam ad vestes laneas. Huius quae curam gerit, Lanipendia dicitur ibid. c. 25. Omnis lanificii cura, unde vestimenta sanctis sororibus ministrentur ad sollicitudinem Praepositae vel Lanipendiae pertinebit. Ad cuius officium illustrandum faciunt illa Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 496.

Est in consilio materna, admotaque lanis
Emerita quae cessat acu, etc.

Vide C. du Fresne in Gloss. et Dom. Macr. in Hierol. de Lanificio vero Vett. supra.

LANISE Aegei maris Ins. Plin. l 4. c. 12.

LANISTA Isid. est praefectus Gladiatorum, qui eos ad mutuam lanienam instituebat. Vox Thufca. ab hisce enim Gladiatores, Nic. Damasc. Conducebantur Lanistae ingenti pretio: qui, cum opus esset, proposita paria indicabant, quanti? iugulatorum pretia non accipiebant: Fessis atque victis alia substituebant, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 24. Dicti iisdem sunt Patresfamilias, namque et grex tyronum, quibus praeerant, familia dicebatur. Suet. Calig. c. 26. Vilissimos senio confectos, gladiatores quoque pegmates Patresfamiliarum notos, sed insignes aliqua [orig: aliqu‚] debilitate corporis, rabidis feris subiciebat. Idem Domit. c. 10. pro Lamista, usurpavit Patremfamilias. Accendones item, quod vide, uti et phrasin Dictata dare. Vet. Gloss. Philoxeni Graeco Lat. *)epista/tas2 monoma/xwn, i. e. Doctores pugnantium: Idem *loudotro/fous2 et *monomaxotro/fous2, qui alerent Gladiatores, qui ludo arenaeque illos praepararent, vocat. Meminit eorum Mart. l. 11. Epigr. 67. cuius Epigraphe in Vacerram.

Et fallator es et Lanista, miror
Quare non habeas Vacerra nummos?

Et veteris marmoris fragmentum: P. Poetellius. P. L. Syrus. Lanista. ad. ar. Forin. ar. Rom. ad. vixit. Ann. 48. H. S. F. Hi servos emebant e catasta, eosque omni crudelitatis genere exercebant instituebantque domi, ut iis, qui munera Gladiatoria edituri essent, artem edoctos elocarent. In qua licitatione summam curam adhibuere [orig: adhibuÍre], ne manca aut mutila corpora haberent adolescentes, quos in ludo suo edocturi erant, ideoque et Medicum in emptione consuluere [orig: consuluÍre], qui vitium, si quod lateret, detegeret, quod in omnibus manicpiis etiam observatum, discimus ex Seneca Ep. 80. in fine. Tangit ritum Pseudocornutus in Sat. 6. Persii v. 77. Apud antiquos venales gladiatores in catasta ponebantur, ut in eis possent omnia membra conspici. Sic emptus Tironum ille grex a Lanistis, in scenicas voluptates, familia, ut dictum vocatus est: e qua quoties aliqui in avenam producebantur, insigni aliqua [orig: aliqu‚] nota [orig: not‚] quisque conspicuus erat. Unde Scholiast. Iuv. ad Sat. 3. l. 1. v. 158. Pinnis paunonum ornari solent gladiatores, si quando ad pompam doscendunt: Pinnirapes autem dicit Lanistas, ex habitu Gladiatorum, quia post mortem Retiarii Mirmillo pinnam, i. e. manicam rapit, ut ostendat populo se vicisse, aut ideo, quia pinnas in galeis habebant. Ita autem habent verba Poetae:

Hic plaudit nitidi praeconis filius, inter
Pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque Lanistae:

De pinnis vero sic Lucilius l. 3.

Cum Septem incolumis pinnis redit, ac recipit se, etc.

Vide Thom. Dempster. Paralip. in loc. Ioh. Rosini praefat. et plura de Gladitoribus supra. Fuere [orig: FuÍre] et Lanistae avium Athenis, sic Columellae vocati, qui gallos gallinaceos, qui uno quotannis die publice in Theatro committi solebant, condocefaciebant ad pugnam. Habebant hi Lanistae ludos suos in Sciro; nam fuisse e)n tw=| kubei/w| testis est Aeschines e)n tw=| kat\a *tima/rxou: at vero to\ kubei=on erat in Sciro. Unde e)n tw=| *ski/rw| diatribhn e)/xousi oi( kubeu/ontes2. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. p. 48. et supra in voce Gallus.

LANIVIUM vide LANUVIUM

LANIUS vide supra Carnifex, ac infra ubi de Macellaria Arte. Addo saltem hic [orig: hÓc] Lanii fil. ad Consulatum evectum Romae, apud Liv. l. 22. c. 25. ubi de C. Ter. Varrone. Sed et Lanius, idem cum Lanario, accipitrum specie vide supra.

LANOS fluv. et prom. apud Seras. Plin. l. 6. c. 17.

LANOVIUS Franciscus Bras de Fer, Eques Gallus nobilissimus, a pietate, fortitudine, prudentia ac peritia bellandi audacissimus, Henr. IV. Gall. Regi a consiliis, Obiit A. C. 1591. in Armorica, ad opp. Lavallium sclopeti globulo ictus. Vide Mosen Amyrald. in vita eius, Gall. scripta.

LANSIUS Thomas Bergae in Austria natus, a Doct. Ioh. Harprechto Tubingae Iuris U. D. renuntiatus est, A. C. 1604. A Frid. Wirtembergico Duce in Consiliariorum numerum allectus et Professor Iuris ordinarius in Collegio Ducali constitutus, biennio post. Obiit A. C. 1657. Aet. 81. a teneris annis frugalitate laudabili usus, et aquae potu plerumque sitim restinguere solitus. Edidit Orationes, s. Consultationem de principatu inter provincias Europae, nec non Commentationem de Academiis. Part. Freherus Theatr. Viror. Erud. Clar.

LANSPERGIUS Ioh. cogn. Iustus, Bavarus, Prior Carthus. prope Iuliacum. Scripsit paraphrases et Sermones in Epp. et Euangelia: Colloquium IESU CHRISTI cum anima fideli: Canones vitae spiritualis. etc. Obiit A. C. 1539. Petreius, Biblioth. Carthus. Dorland. in Chronic. Possevin. Sutor, etc.