December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0732b

LADISLAUS [3] III. cogn. Cunnus, Stephano V. patri successit. Uxorem repudiavit, Ethnicas pellices ex Tartaris Crimaeis fovit, in Clerum saevus, populo exosus. Imp. arma, Papae fulmina sprevit, occisus in tentorio a Tartaris, A. C. 1290. Successit ei eius ex sorore Maria nepos. Car. Marcellus, fil. Car. II. Siciliae Regis Thuros. Chron. Hung. P. 2. Bonfin. 2. dec.

LADISLAUS [4] IV. s. VLADISLAUS, M. D. Lithuaniae, Poloniae Rex ab Hungaris ad regnum vocatus, Mortuo Alberto Austriaco, Elizabethae Hungaricae marito, quae Ladislaum V. posthumum enixa est, mense 4. Aet. coronatum, dum Ladislaus IV. regnum occupavit. Per Ioh. Huniadem, contra Amurathem, bello felix, hunc in Asiam avocatum ad pacem adegit, iuramento utrinque firmatam. Quam cum, suasu Iuliani Card. a Pontific. ad id missi, rupisset, secuta est A. C. 1444. clades Varnensis, Christianis luctuosissima in qua, praeter ingentem Christianorum stragem, perfidiaeque auctorem Iulianum caesum, Ladislaus ipse, dum fortiter pugnat, equo deiectus et obtruncatus est, capite per Graeciam, Asiamque circumalto. Thuros. Dubrav. Aen. Sylv. in Eur. c. 5. in Ep. 52. 81. et 87. Bonfin. etc.

LADISLAUS [5] V. fil. Alberti Austriaci, priori successit An. Aet. 5. sub tutela Frid. Imp. Ioh. Hunniadi administratione regni relicta [orig: relict‚]. An 13. a tutore liber, Viennae summo cum plausu exceptus, Ioh. Huniadi Hungariam gubernandam tradidit, Georgio Podiebracio Bohemiam, Ulrico Com. Cilio Austriam. Sylv. Eur. c. 22. Permisit cuilibet, ut pro arbitrio, vel sub una, vel sub utraque specie communicaret, ipse tamen Hussitarum templa non ingressus est. A. C. 1448. per Ioh. Hunniadem a Turcis victus, illos vicissim, A. C. 1456. ad Belgradum caecidit: Dum sponsam exspectat Car. VII. Franc. Regis filiam, in ipso nuptiarum apparatu, Pragae, veneno, ut creditur, peremptus. A. C. 1457. Aet. 18. Aen. Sylv. Bonfin. etc.

LADISLAUS [6] vel VLADISLAUS VI. fil. Casimiri Poloniae Regis, Bohemiae primo, dein Matthia [orig: Matthi‚] Corvino Motuo, quoque Hungariae Rex, favente ipsi Beatrice Matthiae vidua [orig: vidu‚], quae nuptiis eius inhabat. Ioh. huius fil. nothum, Maximilianum Austr. fratremque Albertum, Patris favore nixum, regni aemulos feliciter elusit: Nihilominus perpetuo contra vicinos Turcasque bello, et intestinis turbis implicitus. Pater Annae et Lud. qui An. Aet. 2. coronatus, brevis aevi fuit. Obiit A. C. 1516. Dubrav. Rer. Hung. l. 32. Poloniae Reges, etc.

LADISLAUS [7] I. Poloniae Rex post fratrem Boleslaum Audacem, fil. Casimiri. Principis, et heredis Poloniae titulo contentus, prudentiae, abstinentiaeque laudem meruit, pacis cultor: Sub eo Russi iugum excusserunt [orig: excussÍrunt]. Maritus iudithae, fil. Vratislavii Bohem. Princ. et Sophiae, quae soror Henr. IV. Imp. irus Salomoni Hungariae Regi nupferat. Obiit A. C. 1102. Regni 20. Cromer. Hist. Pol.

LADISLAUS [8] II. successit patri Boleslao III. fratribus, suasu uxoris, bello illato minus felix, ad Conradum III. Imp. fugere coactus est, surrogato Boleslao IV. fratre, A. C. 1146. a quo, intercessione Frid. I. Imp. Silesia [orig: Silesi‚] postmodum impetrata [orig: impetrat‚], ibi Obiit. Idem.

LADISLAUS [9] III. dictus Locticus, i. e. Cubitus, ob pussillam staturam frater Lesei Nigri, Primislao successit, A. C. 1295. Miles strenuus et prudens: postquam ab initio regni nimia [orig: nimi‚] militibus permissa [orig: permiss‚] licentia [orig: licenti‚], subditis invisus et a Wenceslao Bohem. Rege pulsus esset, A. C. 1300. Hoc igitur Mortuo, cum in regnum rdiiset, prudens, felix, et formidabilis hostibus, Obiit A. C. 133. Sapientissimus sui Saeculi aestimatus. Michov. Hist. Pol. l. 4. Crom. l. 11.

LADISLAUS [10] IV. dictus prius Iagello, M. D. Lithuaniae, per Hedvigen, filiam Lud. Hungar. Regis et electam Ploniae Reginam, Rex, in Bapitsmo Ladislai nomen sumpsit. Lithuaniam Poloniae univit, Disputationi Hussiticae, A. C. 1431. Croavociae a se institutae, interfuit cum Senatoribus regni, qua [orig: qu‚] tantopere motus est, ut in veritatem attentius inquisiverit. Hinc animo ad Euangelium applicito, ministrum Euangelicum e Bohemia evocatum, saepius in occluso conclavi audivit, maxime propinquam mortem sentiens, opera ipsius, sub praetextu Astronomicarum quarundam praedictionum, ad pacandam conscientiam, usus. Hedvige Regina [orig: Regin‚] Biblia S. quae Polonice verti curaverat, sedulo legente, ut et post huius Obitum altera [orig: alter‚] eius uxore Sophia [orig: Sophi‚]. Ita Ecclesiastae e Bohemia evocati, Sclavonica [orig: Sclavonic‚] lingua [orig: lingu‚] diu sacra administrarunt [orig: administr‚runt], in templo S. Crucis Cravociae, Regisque zelum Proceres plurimi secuti sunt. Lasicius Hist. Fr. Obiit. Princeps inclitus A. C. 1434. Aet. 80. Regni 48. Vide Iagielo.

LADISLAUS [11] V. Polon. et Hungariae Rex. Vide Ladislaus IV. supra.

LADISLAUS [12] VI. fil. Sigismundi, Sueciae et Polon. Regis, ex Anna Austriaca, filia Car. Archid. successit Patri A. C. 1632. postquam Osmanne, Turcarum Sultano, ingenti praelio, victo, magnam sibi gloriam peperisset. Virtutisamans, variarum linguarum peritus, fortis et iustus. Ex Caecilia Renata, fil. Ferdinandi II. pater Sigismundi Ladislai, A. C. 1640. qui Obiit, A. C. 1647. Secundis nuptiis duxit Ludovicam Mariam Gonzagam, A. C. 1645. Obiit A. C. 1648. Aet. 53. Moscis devictis, Smolenko, Severia [orig: Severi‚], Czernichovia [orig: Czernichovi‚] vindicatis, Asin Bassa [orig: Bass‚] repulso, Kozakis domitis, pace Suecis concessa [orig: concess‚], Prussia [orig: Prussi‚] vectigalium officina recuperata [orig: recuperat‚], Casimiro fratre, quem Galliae Rex sub specie, quod Lusitaniae Prorex destinatus esset, captivum detinuerat, liberato, inclitus.

LADISLAUS [13] vel Lancelotus, Neap. Rex, cum titulo quoque Hungariae Regis Comitisque Provinciae, successit patri Car. Dyrrhachino, A. C. 1386. Contra Lud. II. a. Neapolitanis


image: s0733a

contra se vocatum bello felix. Hungariae regnum sibi oblatum diu non tenuit. Schismate durante Romam occupavit, Molem Hadriani obsedit, pulsus a Paulo Ursino rediit, victisque Pontificiis copiis, urbem Molemque expugnavit, cui Lud. Andegav. ab Alex. V. frustra oppositus. Obiit veneno sublatus, A. C. 1414. Iohanna s. Iohannella II. soror ei successit. Collenut. Hisdt. Neap. l. 5. Monstrelet. l. 1. Peucer. l. 5. Chron. Platina in vitis, etc. Ceterum suspicax, saevus, libidinibus infamis: ex tribus uxoribus, nulla [orig: null‚] prole suscepta [orig: suscept‚].

LADISLAUS [14] vide VLADISLAUS.

LADOCEA vicus Arcadiae. Paus.

LADOGA Moscis Ladesko Ozero, lacus totius Europae amplissimus, mai. ex parte in Suecia, in Keckholmia prov. partim etiam in Moscovia, et prov. Novogardiae mai. In Finnicum sinum se exonerat, mediante Nieva fluv. et ovi fere specie in 36. mill. Germ. longitudinem, et 20. latitudinem dilatat; eiusque Russi vix quintam partem possident. Piscium incredibili copia [orig: copi‚] refertus, urbem Keckholmiam salmonum, piscatu ditat. A pisce Lagdog, halecem magnitudine excedente, nec usquam in Russia, quam ibi reperto, forte dictus.

LADON fluv. Arcadiae in Alpheum fluens: iuxta quem poetae fabulantur, Syringanympham in arundinem fuisse commutatam. Huius meminit Dionys. v. 417.

*(=hxi kai\ w)gu/gios2 mhku/netai u(/dasi *la)dwn.

Callimach. magnitudinem huic fluv. tribuit, uti longitudinem Dionys. Sic enim ille Hymn. 1.

*la/dwn a)ll' ou)/pw mie/gas2 e)/r)reen.

Vide Strab. l. 1. p. 60. et l. 8. p. 389. Huius pulchritudinem commendat Paus. in Arcadicis. Rapacitatem Ovid. Fast. l. 2. v. 274.

Quique citis Ladon in mare currit aquis.

Idem ibid. l. 5. v. 89.

Arcades hunc Ladonque rapax ---

Vide Palaephatum in Ladone. Item vicus cogn. Ladorea Paus. dictus. Nic. Lloyd. Plin. l. 4. c. 6. P. Mela, l. 2. c. 3.

LADONA opp. munitum Duc. Burgundiae ad Ararim frustra obsessum ab Austriacis, A. C. 1636. Dicitur Fanum S. Iohannis Ladonensis, vulgo S. Iean de Laune. Vide ibi.

LAEL fil. Elizaph Principis. Num c. 3. v. 24.

LAERTE opp. Pamphyliae, Ptol.

LAERTES [1] Arcesii fil. pater Ulyssis, qui ab eo Laertiades dicitur. Hinc Laertius. Virg. Aen. l. 3. v. 272.

Effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna.

LAERTES [2] parva regio Ciciliae. Steph.

LAERTIUS Diogenes Historicus, qui de Philosophorum vita [orig: vit‚] scripsit. Vide Diogenes.

LASPODIAS traducitur ob putre crus, quod inferiore parte erat obvolutum fasciis. Eius meminit Eupolis e)n dh/mois2; quem et praetorem exstitisse Thucyd. l. 7. scribit. Eundem, tamquam litigiosum, Philyrius e)n tai=s2 plunthri/ais2 traducit. Phrynichus vero e)n *kwmastai=s2 tamquam bellicosum. De quo vide pluribus Scholia in Aves Aristoph.

LASTRYGONES pop. immanissimi, Formias Campaniae urbem incolentes, quos Plin. l. 3. c. 5. tradit humana [orig: human‚] carne victitasse. Tibullus ad Messalam de Ulysse, l. 4. Eleg. 1. v. 59.

Incultos adiit Laestrygonas. ---

Hom. Odyss. k.

*)/ifsqimoi *laistrugo/nes2. Mox:
*ou)k a)/ndressin e)oiko/tes2 a)ll\a gi/gasi.

A. Gell. l. 15. c. 21. Ferocissimos et immanes Neptuni filios aiunt, ut Laestrygonas et Cyclopas. Indeapud Horat. Carm. l. 3. Ode 16. v. 34. Thucyd. l. 6. p. 410. Lucan. Civ. Bell. l. 7. v. 276. 410. et l. 8. v. 530. Laestrygonia amphora, pro Formiana. Item pop. Siciliae, iidem cum Leontinis, Isac.

LAEA quae et Aphrodites, ins. maris Africi Marmaricae orae adiacens, Ptol. vero Cyrenaicae adiacet. Isola del Patriarcha, Bordonio. Est et Aphrodites Ptol. ins. Aegypti, ad sinum Arab. ins- Agathonis finitima.

LAEAMA urbs Arab. Petraeae ad sin. Arabicum. Vide Elana. Scribitur et Laena.

LAEDENATA Moesiae primae urbs. Lib. Not.

LAEDUS fluv. Galliae, le Loire. Oritur in Pertico tractu, in vico de Corves. Hinc defluit in tractum Carnutensem, ubi Illierias alluit et Castrodunum, dein Vindocinum, uti et castrum Laedi in Coenomanis; postea transiens in Andegavos, Ludium alluit, Flexiam et Duretallium: tandem in Sartam amnem se exonerat, paulo supra Andegavum.

LAEENI Arabiae Fel. gens. Ptol.

LAEIA urbs Cariae. Steph.

LAELAPS nomen canis Actaeonis, Ovid. Met. l. 3. v. 211.

Nebrophonosque valens, et trux cum Laelape Theron.

LAELIA [1] Virgo Vestalis Defuncta P. Mario, L. Afinio Coss. in cuius locum Cornelia ex fam. Cossorum capta est. Tac. Ann. l. 15. c. 22.

LAELIA [2] Turditanorum in Baetica oppl. Ptol.

LAELIA [3] Castra in sinu Carthaginiensi.