December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 727, image: s0727b

LACEDAEMON [2] hodie Misitra clarissima olim Peloponnesi torius urbs, primo Lelegia, a Lelege primo Rege, qui Cecropis et Erichthonii tempore vixit: dein ab huius Successore Lacedaemon, tandem a Regina Sparta, huius ex Europa filia vel a Sparto, fil. Phoronei, Argivi Regis primo fundatore, Sparta dicta. Lycurgi olim legibus optime instituta. Vide Nic. Crag. de Rep. Lacedaemoniorum. Sine moenibus primitus per aliquot 100. An. Postea Episcopal. sub Archiep Corinthio: Dein ipsa Metropolis: Nunc parva; sub Turcis. 120. mill. ab Athenis in Austr. 30. a Megalopoli in Ort. Populi Lacedaemonii, apud quos furtum nou modo permissum, sed et commendatum scribit A. Gell. l. 1. c. 21. Notandum hoc loco, quod pleraeque gentes furtum probarunt, et gloriae loco duxerunt, quod alioquin iguominiae est. Plutarch. in Mario, de Hispanis ait, fuisse apud illos *lhst euein ka/lliston. Idem in vita Pompeii de ipsis Romanis, qui xrh/masi dunatoi\, kai\ geuesi lamproi\, sese piratis adiunxisse, *(ws2 kai\ do/zan tina\ kai\ filotimi/an tou= e)/rgou fe/rontos2. Herod. de Scythis l. 4 c. 146. *zw=si d' u)po\ lhi/+hs2 te kai\ pole/mou. Ubi sicut bellum gloriosum, ita et raptus. Ovid, de Getis, Trist. l. 5. Eleg. x. v. 16.

Qui nisi de rapto vivere turpe putant.

Thucyd. l. 1. p. 7. de In continente degentibus, marique vicinis, nec non insularibus, *propi/ptontes2 po/lesin a(teixi/stois2, kai\ kata kw/mas2 oi)koume/nais2 h(/rpasan (Scholiastes e)lh/steuon' ouk e)/xontes2 pou= ai)xu/nhn tou/tou tou= e)/rgou, fe/rantos2 de\ ti\ kai\ do/zhs2 ma=llon. Nic. Lloyd. Hodieque Graece loquuntur, licet haud iuxta Grammaticos Canones, Zaconum i. e. Laconum nomine noti. Vide in voce Graeci. Dicuntur etiam Lacedaemones, qui iuventutem laboribus ac duritia [orig: duriti‚] optime etudiebant. Horat. Carm. l. 1. Ode 7. v. x.

Me nec tam patiens Lacedaemon.

Inde Severa Lacedaemon, Cic. 2. de LL. vide Lambin. ad Horat. loc. praed. Item Lacedaemon, Cypri urbs mediterranea. Steph. Strab. l. 8. p. 367.

LACEDAEMONIUM Regnum incepit sub Lelege A. M. 2570. cum Sthenelus Argis imperaret. De quo, eiusque successoribus, usque ad Tisamenem, fil. Orestis, 13. et ultimum Regem ab Heraclidis pulsum, A. M. 2951. loquitur Paus. in Lacon. Hinc Heraclidarum, qui et Eurysthenidae et Agidae dicti, secunda Dynastia initium sumpsit, gemellis fratribus Procle et Eurysthene, filiis Aristodemi ex Argia, post Tisamenem et Penthilum fil. Orestis extutbatos, regno potitis: Hi capita geminae familiae Regiae: quarum una Euryslhenidarum s. Agidarum, celebrior, 31. Reges ad Agesipolim III. numeravit: altera Proclidarum vel Eurypontidarum, 24. tantum Reges habuit. Ioh. Marsham. epocham Lacedaemoniorum ponit Anno Attico 67. ex Marmore Arundell. ubi regnante Athenis Amphictyone in Laconica regnari coepisse dicitur, quod de Eurota, atque genero eius Lacedaemone intelligendum iudicar. Vide eum Can. Chron Sec. IX. Ante Lycurgi tempora, Lacedaemonii barbari, ignoti, obscurique degebant: Primus ab illo splendor affulsit, qui tutor nepotis, ex fratre Polydecte, Charilli, regnum ei, donec adolesceret, conservavit: potentia [orig: potenti‚] tamen Regum non parum imminuta [orig: imminut‚] frenoque plebi imposito, Senatum instituit, ex 32. viris, inter quos et Reges, quorum aequalis potentia, constantem. His proponere, quidquid crederent bono publico inserviturum: Coetus quoque dissolvere, interim nihil, absque populi consensu, concludere licebat. Theopompus Rex Ephoros cteavit, qui quasi Tribuni Pl. apud Rom. Regum Senatusque aequilibrium tuerentur, tuina [orig: tuin‚] Messeniorum et Argivorum, ubi Reges mmium pollebant, monitus. Virgines in hac Repub. iisdem cum Iuvenibus exercitiis applicitae, statis temporibus, in panegyri totius gentis, undae cum his saltabant, cantantes odas, quibus vel vituperati, qui male egissent, vel encomiis ornari, qui virtutibus illa meruissent. Uxores ducturi, obscuram iubebantur ingredi domum, ubi quisque primam ex puellis ibi asservatis, quae contigisset, pro uxore porro habere cogebatur, unde Lysander notam meruit, quod deformem nactus iliam dimiserit, pulchriore ducta [orig: duct‚]. Iuventus sollicite educabatur, servis inebriatis, quo illorum ineptiis visis ab omni imtemperantia liberi abstinerent. Magistratus, Senesque honorare, luctae equisque regendis vacare, sollicite iussi: Sales argutos, et breviloquium didicerunt [orig: didicÍrunt]: libertatis et dominandi adeo cupidi, ut incredibiles propterea labores ex facili tolerarent, belloque cuicumque gloriosum finem imponerent. Raptis quibusdam Spartianis virginibus, et occiso illas repetente Telecle Rege cum Messeniis per Annos 20. bellum gesserunt, a capta Amphia, usque ad Itones ruinam, An. 1. Olymp. 14. Quo Euphaaeo, Messeniorum Rege occiso, Aristodemus eius successor, Laccdaemonios tanta [orig: tant‚] strage affecit, ut filias uxoresque cuivis obvio prostituere coacti fuerint. Unde Parthenii prodierunt [orig: prodiÍrunt], qui trigesimo post Anno, Phalanto Duce, Tarentum in Italia occuparunt [orig: occup‚runt]. Bello restaurato, Tyrtaei poetae ductu, superiores, 14. post Annis, arce hostium in monte Ira capta, illos m fugam coniecerunt. Reliquas eorum res gestas, apud Thermopylas, contra Persas, bello item Peloponnesiaco, quod An. 27. integros duravit, donec Athenae a Lysandro, A. 350. U. C. captae, Historici summnis laudibus evehunt. A Thebanis, ad Leuctra, victi Cleombrotum Regem amiserunt [orig: amisÍrunt], sua defendere satis in posterum habentes. A. 383. U. C. Nihilominus trennio post 10000. Arcadum, ne uno quidem amisso, straverunt [orig: stravÍrunt] Aliis dein bellis impliciti, sub Dario Cretam occuparunr [orig: occup‚runr], ab Alex. Mag. Ducibus victi, restiterunt [orig: restitÍrunt] tamen, donec Nabis tyrannus superfuit. Philopoemenes tandem Sparta potitus, muros diruit legesque Lycurgi abolevit: Hinc Romanorum potestati subiecti, post varias vicissitudines, nunc Turcici iugi asperitatem experiuntur. Strabo


page 728, image: s0728a

l. 8. p. 367. Thucyd. Xenoph. Diod. Sic. Iustin. Athen. Plutarch. etc. Vide Lacedaemon et Sparta. P. Mela l. 2. c. 3.

LACEDAEMONIUS Cimonis ex Clitoria fil. geminus; ita a Patre amore Lacedaemoniorum vocatus.

LACER dicitur Asconio Verr 2. amputatis a corpore sensuum membris, h. e. auribus oculisve. Et quidem quos e medio sustulissent olim, eos hoc modo lacerare, Graece a)krwthria/zein, ne a manibus illorum infestarentur, solebant. Harpocration, *(oi lumaino/ menoi/ tinas2 ei)w/qasi periko/ptein au)tw=n ta\ a)/kra, Quem truncandi morem plenisime exponit Virg. Aen. l. 6. v. 494 et seqq.

Atque hic Priamidem, laniarum crudeliter ora:
Ora, manusque ambas, populataque tempora raptis
Auribus et truncas inhonesto vulnere nares.

Nec Romanis inusitatum, docet Quintilian. Declam. 12. Laceros video manes et truncas partibus suis umbras. Vide Ioh. Meurs. Comm. in illud Lycophronis,

*lw/baisin ai)kisq e/ntas2 --- --

et supra, ubi de Caedem lustrandi ritu. Sed nec occisis solum id faciebant, verum et, quod atrox omnino, vivos nonnumquam, quos inusitato supplicii genere volebant affectos, lacerare solebant. Iustin. l. 11. Inter hac DCCC. admodum Graeci occurrunt Alexandro, qui poenam captivitatis truncata [orig: truncat‚] corporum parte tulerant. Crudelius illud, quod Beslum, reclinatis duabus arboribus Alex. iussu alligatum, ut ad naturalem statum valido cum impetu redeunte utraque, ille in diversa discerperetur, tradit Plutarch. in Alex. c. 48. Quo mortis genere noxios afficiebant Derbices, Metium Suffetium Tullus Romanorum Rex militem adulterum Aurelianus Imp. nisi quod Suffetius non arboribus, sed quadrigis illigatus est; quemadmodum equis apud Gallos hodie solent laesae Maiestaris rei, et triremibus, qui simile quid commiserunt [orig: commisÍrunt], apud Tunquinenses, aliosque Orientis populos. Idem porro supplicii genus in sanctos Christi martyres, in Thebaide Aegypti reg. exercitum, habes apud Euseb. Hist. Eccl. l. 7. c. 8. Graecis id Disphendonem (melius) Diasphendonem, unde diasfendonw/menoi apud Plutarch. in Alex. ) vocari a duplici fundae excussione, notat Sabellicus Exempl. 8. 4. Neque vero ad supplicium solum, sed et ad quaestionem Laceratio adhibita. Arnob. adv. Gentes l. 1. Vos ipsi --- exuius nos bonts --- irrogatis supplicia capItalia, torquetis, dilaceratis etc. nempe flagellis et ungulis. Item e)lkoqmoi=s2 tw=n sqhri/wn. Quandoque enim Sanctos Christi testes tyranni bestiis admovendos, lacerandos ac distrahendos dabant, ut vel hac ratione terrorem iis incuterent, et ad Dominum suum fidemque negandam adigerent, uti docet Desid. Herald. Animadvers. Arnob. l. 1. Plura hanc in rem Vide apud Popmam, Raderum et Freinshemium Not. in Curt. l. 7. c. 5. n. 40. C. Barthium ad Stat. Tom. III. p. 277. nec non hic ubi de Dissipandi, Mutilandi, Truncandique reos ratione, item in voce Sectio, et Ungula, quod postremum supplicii genus Seneca simpliciter lacerare vocat, lacerationem l. 4. Cod. Theodos. de numer. etc.

LACERANDI Vestes in luctu ritus, apud omnes fere gentes, Hebraeos inprimis; in usu fuit: unde Sacerdos Maximus cui neminem lugere permissum erat, prohibetur caput suum retegere et vestimenta sua discindere, Lev. c. 21. v. 10. quasi duobus his ritibus tota lugendi cerimonia absolveretur. Cur Legi Caiaphas non paruit, qui, innocentissimi Agni confessione audita [orig: audit‚], die/r)rhze ta\ i(ma/tia, vestes discidit. Matth. c. 26. v. 65. Talmudici tamen Doctores non omui laceratione vestium Pontificibus Vet. Test. interdictum contendunt, sed ea tantum, quae populo in usu erat: quem a superiori parte deorsum illas scindere solitum aiunt; cum Pontificibus interiorem saltem illorum partem, fimbriam viz. peniculamentaque adsuta, lacerare licitum fuisse velint, uti adnotat Cunaeus de Rep. Hebr. l. 2. c. 3. Hebraeos sequutae aliae gentes in omni graviore incommodo, idem faciebant, ut passim legimus. At Aug. Dictaturam sibi a populo oblatam, non lacerataa [orig: lacerata‚] quidem; sed plane deiecta ab humeris toga [orig: tog‚], nudo pectore deprecatus est, apud Suet. in eo c. 52. etc. Vide quoque supra Corona, infra in voce Lacertus, item ubi de Lugendi Ritibus, nec non in voce Luctus. Sed et mulieri suspectae apud Hebraeos, laceratae in Iudicio vestes Vide infra Zelotypia: etiam initiati in Eleusiniis sacris, vestem, pstquam usu detrita esset, Cereri et Proserpinae ex lege consecratum, priusquam suspenderent, lacerabant eas scindebantque, ne quis in suum usum illas posset convertere ut videbimus, infra in voce Vestis. De militibus, qui cum defectionem molirentur, ab Impp. suis, lacerabant vexilla, vide ubi de Vett. Vexillis.

LACERIA urbs Magnesiae et Iraliae. Steph. Vide Luceria.

LACERNA cuius serus admodum, nec nisi extremis Reip. temporibus, proin ignotus ac probrosus etiam aetate Cic. apud Romanos, usus, paulatim dein bella Triumvirorum civilia, quum toga deponi coepisset, in eius locum successit: Prius autem vestimentum militare tantum fuit, quod chlamys dicebatur, Graecis *manou/as2, *xla/mus2 et *)efestri/s2. Fuit amiculum virile sive pallium laneum, apertum, quod ipsi quandoque togae, et hac deposita [orig: deposit‚], ferme loco ipsius togae iniciebatur tunicae, nectebaturque filbula [orig: filbul‚] vel in humero, vel ad pectus, nativo ipsius lanae colore, cum togae iniciebatur, aut varia [orig: vari‚] iufectura [orig: iufectur‚]. Et quemadmodum Graecanico pallio brevior atque angustior fuit, ita postquam a militia in urbanum habitum concessit, laxior ipsachlamyde [orig: ips‚chlamyde] longiorque confici coepta est. Sumebatur autem arcendi frigoris, imo et pluviae, cum nondum paenulae in urbem receptae essent, causa [orig: caus‚], confiebatque leviter ex crassiori lana, colore nullo apud pauperes vel rufo etc. Ulterius fuere [orig: fuÍre] Lacernae gausapinae ferme, i. e.


image: s0728b

ex una tantum parte villosae, quarum meminit Mart. l. 6. Epgr. 59. cuius Epigraphe in Baccaram.

Et dolet, et queritur sibi non contingere frigus,
Propter sexcentas Baccara gausapinas.
Optat et obscuras luces, ventosque, nivesque,
Odit et hibernos, si tepuere [orig: tepuÍre], dies.
Quid fecere [orig: fecÍre] mali nostrae tibi, saeva, lacernae,
Tollere de scapulis quas levis aura potest.
Quanto simplicius, quanto est humanius istud
Mense vel Augusto sumere gausapinas?

E quibus colligitur, praeter id lacernarum genus, de quo retro, fuisse quoque leviores alias, ac tenuiores, aestate gestatas, superbi ac improbi coloris. Unde in Crispinum vernam Aegyptium Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 27. et 62. Sat. 4. l. 1. v. 24. qui Tyrias i. e. dibaphas gestavit, esque pluries in die mutavit. Porro cucullus simul cum lacerna sumebatur, unde lacerna pro cucullo et capitis tegumento usurpatur apud Horat.

Turpis adoratum caput obscurante lacerna [orig: lacern‚], etc.

Plura de hoc vestis genere, vide apud Octav. Ferrar. de Re vestiaria, l. 2. parle 2. Etymon vocis, ex Salmas. vidimus supra in voce Lacca. Ex frustis milioribus malarum lacernarum vilissima pilea Romanos confecisse, docet Stat. l. 4. Sylv. 9. v. 24. et seqq.

--- -- Usque adeo ne desuerunt [orig: desuÍrunt]
Caesis pilea suta de lacernis? Vel mantilia etc.

Et Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 132. cuius Epigraphe Pileus.

Si possem, totas cuperem misisse lacernas:
Nunc tantum capiti munera mitto tuo.

Quorum uterque de muneribus agit, quae Saturnalium tempore amicis solebant mitti. Vide Ioh. Brodaeum Miscell. l. 10. c. 36. Incendebant autem Lacernarum pretia Institores Rom. cum nubilus esset Virgiliarum occasus, quod pluviosam inde hiemem ausgurarentur uti infra dicemus, ubi de sidere hoc: sin is serenus, reliquarum vestium, utpote asperiore hieme futura [orig: futur‚], aestimatio crescebat etc. Hinc Lacerati, qui hoc vestis genere usi: quales recentiori aevo non militantes solum, sed Senatores quoque et Equites passim fuere [orig: fuÍre], quorum omnium commune tum vestimentum lacerna vel chlamys. Gratianus, Valentinianus et Theodosius AAA. primi Senatores intra urbem chlamydi uti vetuerunt [orig: vetuÍrunt], I. Codicis Theodos. de habitu, quo uti oportet infra urbem etc. Vide iterum Salmas. Not. ad Alex. Lamprid.

LACERTA an a lacerando, an quod pedes habet lacertis humani brachii similes, Graece sau=ra, notum reptile est, hominis amicitia [orig: amiciti‚], et antipathia [orig: antipathi‚] serpentis, unde et o)fioma/xou accepit nomen. Sed et lacertae immicissimum genus cochleis, ut ait Plin. l. 8. c. 39. Ubi eas semestrem vitam negat excedere, et in Arabia cubitales, in Indiae vero Nysa monte XXIV. in longitudine pedum, colore fulvas, aut puniceas, aut caeruleas, reperiri addit. Lingua illis bifida et pilosa, apud eund. l. 10. c. 36. memoria nulla, ut idem alibi refert, qui et de usu earum Medico, Magicove varia. Saurae certe in Erotopaegnio Laelii apud Apuleium Apolog. inter alia philtra memorantur, et multum eorum in hisce veneficiis fuisse olim usum, ostendit *farmakeu/tria Theocriti, unde tritas inpotu dari solitas patet.

*sau/ran toi tri/yasa kako\n po/ton au)/rion oi)/sw.

Vide infra in voce Saura: ubi de Saurite gemma, quam in ventre viridis lacerti harundine dissecti tradunt inveniri, Plin. l. 37. c. 10. et de lacerta succino inclusa, infra in voce Succinum. Sed et piscis vilissimi genus hoc nomine occurrit apud Mart. l. 7. Epigr. 77. cuius Epigraphe in Papilum.

Cum Saxetani ponatur cauda lacerti,
Et bene si cenas, conchis inuncta tibi est.

Idem l. x. Epigr. 48. v. XI. ubi ipse poeta convivium parat,

Secta coronabunt rutatos ova lacertos etc.

ad quae loca Vide Schrevel. qui Belg. een Hagedisse hunc priscem appellari addit.

LACERTUS inferior brachii pars nervosa, et musculosa, a)gkw\n proprie, ut os inter humerum et lacertum, brachium, a lacere dictus, quod ad lacerandum habilis sit. Unde hos vel praecipue, in luctu, palmis pugnisque verberavere [orig: verberavÍre] olim Vett. uti observat Casp. Barth. ad Claud. de Raptu Proserp. l. 2. Carm. 35. v. 248.

--- -- planctuque Lacertos
Verberat et questus ad nubila rumpit inanes.

Imo et laceravere [orig: laceravÍre]. Stat. l. 2. Sylv. 6. v. 83.

--- -- Non saepius atros
Nigrasset [orig: Nigr‚sset] planctu genitrix tibi saeva lacertos.

Quem morem in Iudaicis quoque mulieribus notat B. Hier. in Ierem. l. 3. c. 16. Mos hic fuit apud Vett. et usque hodie in quibusdam permanet Iudaeorum, ut in luctibus incidant


image: s0729a

lacertos et calvitium saciant, quod etiam Hiob fecisse legimus. Vide quoque infra, ubi de Vett. Planctu. Alia fuit ratio eos cruentandi in sacris Baaliticis, quorum in Historia Regum mentio; item in Phrygiis sacris, qui in honorem Cybeles siebant, de qua vide hic [orig: hÓc] passim, ubi de Cybele, Gallis Sacerdotibus, Sanguinis die etc. Quia vero, Lacerti ndosi robustique ad virile robur adeo necessarii, vide Franc. Iun. Comm. de Pictura Vett. l. 3. ut solo hoc nomine vires non raro intelligantur, nervis omnibus contentis, validae; quemadmodum Hercules hinc lacertosus, in Priapaeis Carm. 36. et de Aeschine Quintilian. l. 10. c. 1. Carnis plus habet (Demosthenes) lacertorum minus: Eam ob causam iis serta [orig: sert‚] quoque circumdedisse Vett. notat Farnab. ad Thyestem Senecae Act. 5. v. 945.

Quis me prohibet flore recenti
Vincire comam?

Imo gemmas margaritasque in lacertis Indorum Reges olim habuisse, legimus apud Curt. l. 9. v. 1. sicut alii in eadem gente nobiliores opulentioresque aurum, l. 8. c. 9. Apud Horat. vero Carm. l. 1. Ode 9. v. 23. Idem.

Pignusque direptum lacertis,

Bartholino est armilla sponsalitia pignoris loco a proco circumdota, quali Iuniam Fadillam sibi desponsavit Maximinus iunior, apud Iul. Capitolin. Vide eum l. de Vett. Armillis, et supra in voce Brachium.

LACETANI pop. Hisp. versus Secorim fluv. a Pyrenaeia montibus, ad Rubicatum et Ebrum usque protensi, inter Ilergetes ad Occ. et Ceretanos atque Ausetanos ad Ort. ubi nunc pars Ep. Ilerdensis, et pars Cataloniae vovae. Sanson. Briet. Plin. l. 3. c. 3.

LACHARES [1] in XII. Africani Dynastia Diospolitanorum Regum, ex Manethone, Sesostris successor, Labyrinthum sibi sepulchrum paravit, teste Syncello: in Nomo Arsinoite, postea dicto. Quod portentosissimum ingenii humani opus durat etiam nunc, ait Plin. in Aegypto --- quod factum est ante Annos (ut tradunt 3600. a Petesuco sive Tithoe. Quamquam Herod. totum opus Regum** esse dicit, novissimaque Psammetichi. Causam faciendi varie interpretantur. Demoteles, regiam Motherudis fuisse; Lysias, sepulchrum Moesidis; plures Soli sacrum id exstructum; quod maxime creditur. Sequitur ibidem aedificii mirandi descriptio, l. 36. c. 13. Ob quam vero sententiarum discrepantiam, de conditore non liquet: et Rham s. Sesostri successisse, dicemus infra: opus tamen florentissimis hisce Aegyptiorum temporibus optime convenit. Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XV. Ceterum Lachares Africani, Eusebio Labaris, Diod. Sic Mendes s. Marrus dicitur. Idem ibid.

LACHARES [2] Atheniensium Dominatum occupavit, cum civili discordia Remp. conflictari perspexisset. Vide Polyaen. l. 4. in Demetrio, com. 5. Item l. 6. in Apollodoro, com. 2.

LACHARES [3] Atheniensis, ter ab hostibus interceptus. Athenis, Thebis et denique Sesti: iter astute illusis hostibus evasit. Vide Polyaen. l. 3.

LACHARES [4] Mithridatis fil. Bospori Rex, a Lucullo in amicitiam receptus, A. U. C. 685.

LACHARES [5] Sophista Atheniensis, discip. Heracleonis, fil. patris cogn. Floruit sub Martiano et Leone Impp. Auctor Hist. secundum Cornutum. Suid.

LACHES [1] Atheniensium Dux, a civibus suis missus, ad impediendos Thebanorum conatus. Diod. Sic. l. 15.

LACHES [2] cum navibus missus Dux. ab Atheniensibus, ut Leontinis, quos Siculi opprimebant, auxilium serret. Fuit vero hic Laches fil. Melanopi, vide Aristoph. Schol. in Vesp. 446. A. 1. et Thucyd. l. 3. p. 232.

LACHESIS una Parcarum, colum vitae tenens, nente Clo. tho. Sors Latinis, a)po\ tou= lagxa/nein. Lil Girald. Hesiod. in Theog. Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 27.

Dum superest Lachesi quod torqueat.

LACHIS civ. in tertia parte tribus [orig: tribŻs] Iudae. Ios. c. 10. v. 3. et c. 15. v. 39. 1. Reg. c. 18. v. 14. 2. Par. c. 11. v. 9. Bellena Brochardo, inter Iechtel et Bascath, ubi exercitus Sennacheribi, ab Angelo, caesus est.

LACHRYMAE quantopere morientibus olim exoptatae fuerint, diximus supra, ubi de Mortuos Deflendi ritu, item in voce Inflere. Testatur idem Mart. sub persona Urbici pueri, l. 7. Epigr. 96.

Quid species, quid lingua mihi, quid profuit aetas?
Da lacrimas tumulo, qui legis ista meo.

Hinc illae tam ubertim fusae, ut fontem vocet s. pi/daka poeta Calaber,

--- th=s2 d' a)qro/a da/kru' a)p' o)/sswn
*pi/dakos2 w(=s2 e)xe/onto.

Et Corippus l. 3.

Funduntur lacrimae ritu nivis, imbre madebant
Cunctorum vestes, proprioque in fonte natabant
Manantes oculi, vestesque sinusque rigabant.

Nec propinquorum sufficiebant, sed Praeficae constitutae, quae subsidiariam praestarent operam, ut infra dicemus in hac voce. Imo nec fundi in praesens satis erat, sed exciptiebantur vasis huic rei destinatis, quae una cum defuncto in tumulo condebantur, Lacrimatoria inde dicta. Cuiusmodi e sepulchris eruta conspiciuntur passim, et haud pridem Roma [orig: Rom‚] variis eorum illatis


page 729, image: s0729b

celebre suvin Museum locupletavit Iurisconsultus et Antiquarius insignis nostras Seb. Feschius. Reperiuntur autem in eodem tumulo lacrimatoria varia, nec capacitatis unius, unde quod magnitudine cetera praestat, principis Praesicae, quam e)/zarxon go/oio poeta vocat fuisse verisimile est, vide Herald. Advers. l. 1. c. 9. et infra voce Prafica. etc. Simile quid de se Regius Propheta, sed aliorsum plane spectans, Ps. 56. v. 9. Tu (Deus) vagationes meas in numerato habes: pone quamque lacrimam meam in utre tuo; an non essent in numerato tibi? Ubi de lacrimis loquitur, quas praecursores enendatioris vitae et praeteritorum malorum dolorem, Christiano sane Scholio vocat vet. interpres Stat. ad Theb. l. 11. v. 108.

--- caetu fertur iam solus ab omni
Flere sibi.

ubi vide quoque Animadvers. Casp. Barthii. Porro lacrimas aris invergere, quoties in calamitatibus versarentur, consuevere [orig: consuevÍre] Gentiles. Hinc Stat. modo laudatus l. 5. Sylv. 1. v. 162.

--- nunc auxius omnibus aris
Illacrymat ---

Propert. l. 1. Eleg. 4. v. 23.

Nullas illa suis contemnit fletibus aras,

Idem l. 4. Eleg. 4. v. 46.

--- Lacrimis spargitur ara meis etc.

Nempe nil Numini gratisu spiritu fracto, animo fracto et contrito, quae verba sunt Ps. 51. auditione aliqua [orig: aliqu‚] etiam Gentiles accepisse alicunde videntur etc. Ceterum de Lacrimis idolorum apud Gentiles, sollenni prodigio vide Polyb. et Gruter. ad Thyestem Senecae Act. 4. v. 702.

--- Flevit in templis Ebur

de Lacrimis vero in genere sic Plin. l. 11. c. 39. Profecto in oculis animus inhabitat --- Hinc illae misericordiae lacrimae --- Hinc fletus et rigantes ora rivi. Quis ille humer est, in dolore tam fecundus et paratus, et quae seqq.

LACIA vel LACIADAE vicus in Oeneide tribu. Steph. Pop. Laciades. Hi abundabant raphanis, quibus utebantur in deprehensos in adulterio, ludibrii cuasa [orig: cuas‚]. Suid. et Erasm. in Chil.

LACIACUM opp. Norici, Ant. Cluv. Gmund. opp. Austriae sup. ad lacum cogn. s. Traunze dictum, in conf. Bavariae, 5. mill. Germ. a Lintio in Austr. uti 8. a Passavia.

LACIBAS Hisp. Baeticae opp. Ptol.

LACIBURGIUM opp. Germ. in Pomerania apud ostium Oderae fluv. Lazenitz Wislichio: A Stettino, urbe prim. 3. leuc. in Bor.

LACIDAS Philosophus, fil. Alex. Cyrenaeus: Auctor, post Atcesilaum praedecessorem, novae Acad. Mature studiis applicitus, licet non magnae rei, gratia [orig: grati‚] tamen pollebat, et comiter cum hominibus conversatus est. In horto, ab Attalo donato, qui Lacidianus dictus, docuit, Obiit An. 4. Olymp. 34. postquam docuisset An. 26. Telecles et Euander ei successerunt [orig: successÍrunt]. Diog. Laert. in vitis l. 4.

LACINA [1] Suevorum aut Sueonum Rex in Hist. Francorum Tom. 3. 1. 345.

LACINA [2] Via qui titulus est 34. Pacti L. Salicae, obstaculum est via s. itineris; unde lacinam viam facere, in antiqq. LL. Longobard i. e. impedire viam et eunti moram facere, Graece o/dostatou=n. Est autem lacina, idem quod lacinia, Gr. kra/spedon, ex Graeco prototypo lakw=, quod est in pannulos et frusta discinde. Cuiusmodi togae partem capiti iniciendo vett. Rom. sese tegebant, pilei, nondum apud illos usus. Iidem laciniam motitando, favoris olim signum in Circensibus dederunt [orig: dedÍrunt], vide supra Favere. Sed et laciniam vestis leniter tangebant olim, qui aliquem honoratum compellare volebant, respectum eius hoc modo sollicitantes. Summos amictus lacessere vocat Stat. l. 2. Sylv. 1. v. 196.

--- timide primum vestigia sungit
Accessu tacito, summosque lacessit amictus.

*(/elkein xitw=na, Musaeus ubi de Leandro. Vide Casp. Barth. ad Claud. in Rufin. l. 2. Carm. 5. v. 381.

-- graviterque apprensa [orig: apprens‚] veste morantem
Increpat Augustum.

et Adversar. l. 36. c. 9. Appud Vett. porro aratrum qui tenebat, cum novum condendum esset opp. laciniam togae reiciebat in humerum dextrum seseque ungebat, more sacris operantium, uti infra dicemus, in voce Opp. Hodie apud Moscos, sponsus vestimenta sui laxioris laciniam, in sponsam ad pedes suos prostratam conicit, ut protegendi sustinendique uxorem officium sibi curae fore hoc symbolo indigitet, ut infra videbimus ubi de Nuptialibus moribus. At Hebraei in luctu lacerabant, ut supra vidimus: Etiam apud Rom. toga absciscis laciniis deformis inter militares fuit poenas, vide infra in voce Togati. Hinc Laciniosa vestis, o(dostatou=sa et laciniosae sarcinae Valerio, non expeditae, non succinctae. Et quia Peloponnesus laciniutim finibus adluitur quamplurimis, qui multis eam locis incurrunt et lacimiant scinduntque: haec ratio fecit, ut Sinus Craspedites vocaretur, de quo Plin. et Graeci. Sic in laciniis assignari, dicuntur agri, apud Auctorem de Coloniis, qui non per universitatem, sed viritim per portiunculas, assignantur, etc. Salmas. ad Solin. p. 141.

LACINIENSES Liburnorum pop. Plin. l. 3. c. 21. Athen. l. 10. p. 438.

LACINIUM Prom Magnae Graeciae. Crotoni urbi


page 730, image: s0730a

finitimum, a Lacinio latrone, quem Hercules interfecit. Brutiorum erat, ubi nunc pars Bor. Calabriae ulter. 6. mill. a Crotone in Mer. vix 80. a. Iapygio prom. in Austr. 56. a Cocyntho prom. in Bor. 125. ab ora Corcyrae in Occ. 600. fere a Mari Tyrrh. in Ort. Capo delle Colonne Leandro, ab exstantibus columnis templi Iunonis. Nam ibi templum erat Laciniae Iunoniae superbissimum, ipsa [orig: ips‚] urbe Crotone nobilius, Liv. l. 27. c. 27. Ovid. Met. l. 15. v. 701.

Italiam tenuit: praeterque Lacinia templa
Nobilitata Dea. ---

Dionys. de situ Orbis v. 371.

*)/enqaken ai)pu\n i)/doio *lakinia/dos2 do/mon *(/hrhs2.

Virg. Aen. l. 3. v. 551.

Hinc sinus Herculei, si vera est fama, Tarenti
Cernitur, attollit se diva Lacinia contra.

Strabo l. 6. p. 261. et 281. *laki/nion *(/hras2 i(ero\n plou/sio/n pote u(pa/rzan, kai\ pollw=n a)naqhma/t wn mesto/n. Liv. l. 23. c. 33. Nobile templum Lacinium Iunonis, sanctum omnibus circa populis. Nic. Lloyd. Plin. l. 3. c. 5. et 10. P. Mela l. 2. c. 4.

LACIPEA urbs Hisp. 20. mill. pass. ab Emerita versus Caesar-Augustam. Anton.

LACIPO Hisp. Baeticae civ. Ptol. Vide Ubulco. Plin. l. 3. c. 1. P. Mela l. 2. c. 5.

LACISTHENES Lacedaemonius, Phocensium Dux, conflixit cum Boeotis non procul Ausca [orig: Ausc‚], urbe Locridis, infausto praelio. Diod. Sic. l. 14.

LACIUS et Antiphemus fratres. Steph. in *ge/la, quorum is Phaselidem in Pamphylia, hic Gelam in Sicilia, condidit, Anno 4. Olymp. 25. ex Eusebio, n. 1340. Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Graecorum Coloniis agens, Lacium hunc Lindium agnominat.

LACMON prom. Pindi montis, ex quo Inachus fluv. manat. Steph. Aeam quoque inde oriri Strabo refert. Herod. l. 9. c. 92.

LACO altero nomine Cornelius, ignavissimus, teste Tac. mortalium, sub Galba Praetoriarum cohoritum Praefectus. Tac. Hist. l. 1. c. 6. 13. 26. et 33. Caesis Galba [orig: Galb‚] ac Pisone, tamquam in ins. seponeretur, ab evocato, quem ad caedem eius Otho praemiserat, confossus. Ibid. c. 46.

LACOBRIGA urbs Lusitaniae, versus Mer. in Algarbia, satis munita, cum arce et portu versus sinum Gaditanum, 5. leuc. Hisp. a Sacro prom. in Ort. totidem a Sylvensi urbe in Circium, 10. a Pharo in Occ. 32. ab Ulyssipone in Mer. Nomen habet a Lacu et Brigo, i. e. urbe, teste Festo. Vulgo Lagos. Pop. Langobritae. Plutarch. vide Laccobrica. Plin. l. 3. c. 3. P. Mela l. 3. c. 1.

LACOBRIGI pop. Germ. supra Rauracos, Helvetiis ad Sept. vicini, das Clackgow. Vide Latobrigi.

LACONICA mel, Laconia, quae et Lacedaemon, reg. Peloponnesi in ora Australi. Strabo l. 8. p. 335. et 366. Plin. l. 9. c. 37. Olim Oebalia, Lelegia, etc. Ibi Sparta, Leuctrum, Epidaurum, Taenarum, etc. Urbes. Cingitur a Mer. Laconico sinu, Golfo di Castel Rampani, et partim Messeniaco; ab Ortu Argolico sinu, a Sept. Argia [orig: Argi‚], ab Occ. Arcadia [orig: Arcadi‚] et Messenia [orig: Messeni‚]. Nunc simul cum Arcadia uno nomine dicitur Tzaconia, sub Turcis, a 2. Saeculis. Pop. Lacones, qui claves invenisse dicuntur. Et quia in rebus agendis Lunam observabant, non enim nisi i plenilunio pugnabant, ex Lycurgi instituto, hinc Luna Laconica prov. in promissa frustrantes. Laconicus tithymallus, in lippientess. Item. Laconica cena, apud Athen. l. 2. Poculum Laconicum, apud Critiam, in frugales. Apud eos marmor viride ac pretiosum, apud Taenarum. Hinc Lacaenus Virg. Georg. l. 2. v. 487.

--- Virginibus bacchata Lacaenis,
Taygeta. ---

Et *la/kaina ko/rh apud Theogn. Nic. Lloyd. Hinc quoque Laconicus sinus, Golfo di Colchina Castaldo, di Castal Rampani Baudr. in ora Laconiae. P. Mela l. 2. c. 3.

LACONICAE Claves cum tribus erant dentibus, cum communes, i. e. balana/grai, unico tantum praeditae essent, qui in ba/lanon infigebatur, ad eam extrahendam; adeo que frqaudibus minus erant obnoxiae: unde quiritantur mulieres apud Aristoph. sqesmofo/riac usum Laconicarum clavium, quas viritum gestarent, multum sibi et furtis suis incommodare,

--- --- *(oi ga\r a)/ndres2 h)/dh kleidi/a
*forou=si krupt\a kai\ kakohqe/stata
*lakw/nik' a)/tta trei=s2 e)/xonta gomfi/ous2.

Dentibus his similem esse stellarum dispositionem, in Asterismo Cassiopeae. Aratus habet, quem sic vertit Germanicus:

Qualis serratos obicit clavicula dentes,
Succutit et foribus praeducti vincula claustri,
Talis disposita est stellis, ipsa horrida vultu.

Avien. vero.

Lux hebes est matri; Sic qualm Caria quondam
Noverat intrantem per cualstra tenacia clavem,
Formatur stellis distantibus.



image: s0730b

Ubi eandem clavem Caricam vocat, quod Laconicis clavibus etiam Cares uterentur. Uti autem communis clavis una [orig: un‚] tantum virga [orig: virg‚] ferrea [orig: ferre‚] constabat, quae in balanum iniecta eam e clastro sursum trahebat; ita in Laconica quibusdam velut duae claves erant sese in vicem decussantes, in formam crucis, unde et dikli\s2 haec clavis dicta etc. Porro antiquae claves brevissimae erant, nihilque praeter annulum, quo tenebantur, habebant et dentes, quiinibant claustrum; Laconicae inprimis, quae, quod totae intra claustrum immersae laterent, kruptai\ propterea, i. e. occultae, quoque dictae sunt: similes quodam modo illis, quibus hodie Carthusianorum familiae in suis Monasterii conclavibus utuntur, quas et Carthusianas proin quidam appellant. Nempescapum Salmas. videntur habuisse rectum et superne transversariam virgulam, in tresdentes divisam, cuiusmodi claves, insertae claustro et sursum cum impetu levatae, succutiebant repagula ac deiciebant, quod ai)akrou/ein et a)napo/ptein Graeci dicunt; non vero circumagebantur intra repagula. Cum vero claves communes, quibus portae urbium claudebantur, ut ex Aeneae Tacticis constat, et Ianuae, h. e. primores et in publicum exeuntes aedium fores, ba/lanon e sera lignea trahebant: Laconicae artificii sollertioris, quibus conclavia et thalami oecique ac cetera interiorum aedium membra occludebantur, repagula ferrea ac brevia, moxli/a sidhra= Graecis et o)xh=as2, removebant; a quibus postmodum reliqua omnia clavium genera et artes formaeque diversae sunt productae etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 928. et seqq. At cum multum difficile non esset, etiam sine clavi reserare eas fores, quae clavibus talibus a)nakroustikai=s2 aperiebantur; facto enim digitulo ferreo triobolari poterant subaperiri fores, ut apud eund. Comic. mulieres addunt, longe subtillioris ac magis artificis sollertiae claves postmodum iidem Lacones invenere [orig: invenÍre], Europide auctore, qui sfragi/dia priph/desta, signacula ligni corrosi figura [orig: figur‚] impressa [orig: impress‚]. foribus docuit appendere uti in versibus seqq. apud eund. poetam habes etc. Ibid. Vide et hic [orig: hÓc] passim.

LACONICUM vestimenti genus, memoratum Plaut. Epid. Act. 2. Sc. 2. v. 50. ubi muliebris luxus [orig: luxŻs] censuram senex agit.

Cani quoque etiam ademptum ost nomen. EP. Qui? P. Vocant Laconicum.

Nam cum aliqui canes Lacones et Laconici dicerentur, ea vox ad vestes transiit, quae Laconicae dictae, Octav. Ferrar. de Re Vest. Part. 1. l. 3. c. 20. Item sub. hypocaustum, Gr. *lakwniko\n, Columellae dictum, quod eo Lacones praecipue uterentur. Prima balneatorum cella, in qua sicco calore sudorem provocabant: quam sudationem assam vocat Celsus. Anglice Astevv, hot-house or dr bain. Vide quoque supra Calidarium. Ex orbiculari fenestra istiusmodi fornicis Laconici, catenae appensus erat clypeus aereus, per cuius deductionem ac reductionem, nunc augebatur, nunc minuebatur, calor, uti docet Vitruv. In Laconico tamen Pisano, quod integrum adhuc e maximis thermis ad portam, qua [orig: qu‚] Lucam itur, spectatur et de quo Robortellus libellum edidit, non, ut in ceteris, orbicularis fenestra, in fornicis medio spectatur, sed multilatera et aliae multae circum quadrilaterae altera [orig: alter‚] parte longiores, quas pendente e media clypeo speculari lapide aut velo, aliave materia [orig: materi‚], quae lucem transmittit, claudi consuevisse, ne vapor statim efflueret, credit Magius l. de Tintinnab. c. 3. ubi refutat eos. qui illud Mart. Apoph. l. 14. Epigr. 163. cuius epigraphe Tintinnabulum.

Redde pilam; sonat es thermarum: ludere pergis?
Virgine vis sola [orig: sol‚] lotus abire domum:

de hoc clypeo explicant: contenditque intelligi hic [orig: hÓc] tintinnabulum thermarum, quod procul etiam audiri et pericipi poterat, ut non solum, qui pila exercerentur et in thermas convenissent, sed et qui a thermis longe abessent, counvocarentur lavatum Ex Cic. testimonio, qui in Tuscul. simulatque increpuisset, inquit, Romanos relictis Philosophis et Praeceptoribus unctum (nam qui lavissent, ungebantur) ire solitos. De Laconico poemate, quale illud circumfertur.

*)/aget' w)= *spa/rpas2 e)/noploi kou=roi.

Vide Scalig. poet. l. 2. c. 36. De Laconica purpura nobilissima Europae, Plin. l. 9. c. 36. et Casp. Barth. Ammadvers. ad Stat. Theb. l. 9. v. 690. etc.

Ipse bis Oebalio saturatam murice pallam,
Lucentesque auro tunicas.

LACONIMURGI Plin. l. 3. c. 1. Laconimurgum Ptol. Vettonum oppid. in Lusitania. Lamego Moletio. Baudr. ubi nunc forte Colmenar, castr. Extremadurae Castellanae, versus Carpetanos montes.

LACRATES a Thebanis, mille armatis Artaxerxi Ocho contra Aegyptios auxilio missis, Dux datus. Diod. Sic l. 16.

LACRATIDES antiquus Archon Athenis, qui imperavit temporibus Darii, quibus et maximae exstiterunt [orig: exstitÍrunt] nives ac saevissima hiems, omniaque frigore coagulata fuerunt [orig: fuÍrunt], ut nemo prodire potuerit, quare omnia frigida Lacratidae vocarunt [orig: voc‚runt]. Vide Scholia in Aristoph. Acharn. p. 382.

LACRIASSUS Armen. min. urbs. Ptol.

LACRINES vir Lacedaemonius missus ad Cyprum. Herod. l. 1. c. 152.

LACRINGES pop. memorati Iul. Capitolino in Marco Anton. Philos. Gentes omnes ab Illyrici limite usque Galliam conspiraverunt [orig: conspiravÍrunt], ut Marcomanni, Naerisci, Hermunduri et Quadi, Suevi, Sarmatae;


image: s0731a

Lacringes et Buri. Dioni sunt *la/kriggoi. Vide Casaub. Gruter. et Salmas. Not. ad Capitolin.

LACTANTIUS Firmianus L. Caelius, Afer quibusd. aliis Firmii natus, discip. Arnobii in Rhetoricis, postea ipse Nicomediae docuit: Hinc Crispo Caesari a Patre Constantino Mag. admotus. Extreme inops, interim maximi ab omnibus aestimatus, Ciceronis Christiani elogio insignis. Contra duos Philosophos, libb. Institutionum scripsit, ubi quaedam, a Gelasio Ep. Rom. damnata. Alia quoque prosa [orig: pros‚] versuque condidit. Carmen de Phoenice eius non est, aut saltem ab eo nondum Christiano compositum. Hier. in Chron A. C. 317. ad Paulin. in Cat. c. 80. etc. Honor. Augustodun. de lum. Eccl. Trithem. etc.

LACTARII apud Ael. Lamprid. in Heliogab. Dulciarios et Lactarios tales habuit, ut quaecumque coqui de diversis edulibus exhibuissent, vel structores vel pomarii, illi modo de dulciis, modo de lactariis exhiberent: Sunt qui Lactaria faciunt; unde et lactarium opus. Apud eund. infra, alia de pomis, alia de dulciis, alia de opere lactario. C. Celsus, lac, mel. ideoque lactaria, atque omne pistorium opus. Idem, melcrudum, lac, lactaria omnia etc. Infimae aetatis Scriptores lacticinia dixerunt [orig: dixÍrunt], Salmas. Not. ad Lamprid. a quibus in ieiuniis quoque abstinere nonnullos dicimus passim.

LACTARIUS mons alias Campaniae, nunc Principatus citer. vulgo Monte di Lettere, ab urbe cogn. Lycterensi, quasi Lactarensi. Cui insidet, inter Surrentum ad Austr. et Vesuvium ad Bor. trans Sarnum fluv. Lucae tamen Holstenio Monte Lattario dicitur, aequaliter a Stabiis et Literis distans.

LACTER prom. Coae ins. versus Mer. Strabo. l. 14. p. 657. Isaceterem in Co ins. habet Plutarch. in Qu. Graecis.

LACTIPHAGI Sythiae pop. qui et *galaktofa/goi.

LACTISMA Graece *la/ktisma, species saltationis Gaditanae, cui a calcitratione nomen id datum. Quemadmodum et *)ekla/ktisma, in qua oportebat calce humeros superare, muliebris olim saltandi modus; et *bi\basis2 apud Laconas dicta, in qua praemio pueris virginibusque proposito, saltu opus erat, sed eo ut attingerent calce nates, saltuumque numerus recensebatur. Quare inscriptum in quadam saltatione legitur: *xi/lia po/ka biba=ntes2. uti habet. Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 19. Imitantur eos hodie Hispani, qui calce quoque occiput aliasque in saltando partes contingunt, vestigio terram feriunt, manus complodunt, earumque alterutra vel utraque in soni numerum pectus, femora, frontem, calcem, os, terram pulsant etc. Vide quoque supra in voce Calx.

LACTODURUM Angliae opp. Bedford nonnullis, aliis Stonie-Stratford.

LACTORACIUM LACTORA urbs Aquitaniae, Episcopal. sub Archiep. Auscensi, Lectour, Scalig. Anton. Lactura. Nunc in Armeniaco Comit. in colle, iuxta Aegircium fluv. qui apud Aginnum in Garumnam influit. Baudr. Leomaniae caput est, a qua Vicecomitis Leomaniae Lactorenses etiam in vett. tabb. dici Oihenartus est auctor. Vulgo incolis Lectoure s. Leytoure. Bellaforestio Lestore, qui addit, urbem esse in rupe positam undique, nisi ex parte Tolosae, inaccessa [orig: inaccess‚], triplici muro cinctam, et arce munitam inexpugnabuli, tosius demum Novempopulanae, s. Vastoniae validissimam natura [orig: natur‚] loci et arte, tutissimamque ac fertilissimo agro gaudentem. Episcopatus eius in Not. Episcopatuum Galliae tertium locum obtinet, et sub Auscis Vasconiae metropoli, post Aquensem collocatur, Hadr. Vales. Notit. Gall. Distat urbs 4. leuc. ab Aginno in Mer. 6. ab Ausciis in Bor. 10. a Tolosa in Caec. Vide quoque Lectora. Ceterum Taurobotii a Populo Lactoratensi, pro salute M. Aurelii Imp. olim accepti, mentio exstat in vet. Inscr. apud Gruter. Imp. Caes. Divi. Antonini. Divi. UDII. Parth. Maximi. Fratri. M. Aurel. Antonino. Aug. Germanic. Sarmat. P. M. T. P. XXX. Imp. VIII. COS. III. PP. Lactorat. S. M. D. Iunia. Domitia. Tauropol. accepit. hostiis. suis. sacerdote. Traiano. Nondinio. D. N. Gordiano. II. et Pompeiano. Cos. VI. ID. DEC. etc. ubi videmus Populum Lactoratensem, atque eius vice Iuniam Domitiam, sub administratione Sacerdotis Traiani Nondinii, id sacerrimum sacrum, pro Imp. salute, more tum Gentilibus sollenni, suscepisse. In alia Inscr. Pro. salute. Imp. Antonini. Gordiani etc. proque. Statu. Civit. Lactor. Tauropolium. fecit. Ordo. Lact. D. N. Gordiano II. etc. Pompeiano. Cos. VI. ID. DEC. Curantibus. M. Erotie. et. Festo. Caninio. Sacerd. Vide Ant. van Dalen de Orac. Ethnic. Dissertat. I. p. 166. et seqq nec non in voce Taurobolium.

LACTOS inter Sarmatarum olim Deos, vide infra Sarmatia.

LACTUCA olim in maximo contemptu erat propter frigidam facultatem, qua [orig: qu‚] viros evirare credebatur: unde neku/wn brw= ma, mortuorum cibus, Eubulo in *)astu/tois2. Nec alia causa est, cur Adonidem, in lactuca latentem aut etiam ibi Mortuum, finxerint poetae, vide Athen. l. 2. Interim iam ante Aug. quoque, in cibis fuit Romanis. Mart. l. 13. in Xeniis Epigr. 13. cuius Epigraphe Lactuca.

Claudere quae cenas lactuca solebat avorum,
Dic mihi cur nostras inchoat illa dapes?

E quo constat, lactucas in Romanis mensis situm mutasse [orig: mut‚sse], et a fine convivii in principium fuisse traductas, ut ostrea, echinos, et cruda omnia olera, de quibus vide Plutarch. Sympos. l. 8. Quaest. 9. et supra ubi de Frigidis. Videtur autem facta haec mutatio Plin. l. 19. c. 8. Aug. aevo, qui lactucae opex ancipiti morbo convaluit, teste Plin. A quo tempore tanta earum commendatio esse coepit, ut repertum tum sit, eas oxymeli condire ac recondere in alienos menses, Salmas. ad Solin. p. 1272. Vide


page 731, image: s0731b

quoque Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 50. et infra in voce Picris. A lactucis porro, non Lactucini solum in Valeria [orig: Valeri‚] fam. appellati sunt, ut a caepis Caepiones; a fabis, pisis, lentibus, ciceribus, Fabios, Pisones, Lentulos, Cierones, nomen accepisse legimus: sed et Caeciliana lactucarum species, a Caecilio Metello dicta est; quod docent haec Columellae in Horto, ubi varia describit lactucarum genera.

Altera crebra viret, fusco nitet altera crine,
Utraque Caecilii de nomine dicta Metelli:

qui primo Bello Punico Romae Cos. creatus A. U. C. 503. Annis circiter 120. antequam imperaret Aug. Imo quadringentis fere ante eund. Imp. Annis, Anno viz. U. C. 298. Romanis Cos. fuit cum Sp. Virginio Tricisto *ma/rkos2 *ou)ale/rios2 *laktouka\s2, Marcus Valerius Lactuca, etc. Vide eund. Bochart. ubi supra, et plura hanc in rem apud Plin. l. c.

LACTUCINA Dea, quam colebant vett. quae lactescentibus frumentis ac segetibus praeesset. Sunt qui Lacturnum, apud Augustin. legunt. Serv. l. i. Georg. v. 315. Lactentem Deum ex Vairone commemorat.

LACTUCINII cognomina Rom. procerum a lactucis deducta. Plin. l. 19. c. 4.

LACURIS Oretanorum in Hisp. opp. Ptol. Loquera, inter Caravacam et Ventam Moralem 4. leuc.

LACUATA Vestis uti Salmas. legit apud Isid. pro Laculata, est quae lacus quadratos quosdam cum pictura habet intextos, aut additos acu, Graece paoi=s2 plinqi/ois2 dieilhmme/nh. Sic Lacuata tecta Cic. in Tusculan. uti legit Serv. pro laqueatis, a genere caelaturae dicta, quod lacus quadratos haberent: inde lacunar et laquear. Lacus autem im veste figura etiam quadrata, et idem quod plinqi/on; qua [orig: qu‚] voce r(abdoeidei=s2 figuras in vestibus Gallorum Diod. Sic. indigitavit, uti Scalig. ad Varron, animadversum, qui scribit Gallos gestare sa/gous2 r)abdwtou\s2, plinqi/ois2 poluanqe/si kai\ puknoi=s2 dieilhmme/nous2. Sic virgatae vestes et rhombis distinctae, et laterculis divisae et scutulatae, et lacuatae, eaedem omnino, Salmas. ad Vopisc. in Carino, Vide etiam hic [orig: hÓc] passim, inprimis infra in voce Quadra.

LACUNAR vide infra Laquear, it. Plinthion.

LACUS apud Columellam l. 1. c. 6. spatia sunt quaedam quadrata, quibus distinguuntur granaria, ubi separatim quaeque legumina seponuntur: hinc ad vestes translata vox, vide supra. Apud Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 1.

Nec timet aedilem moto spectare fritillo,
Cum videat gelidos tam prope verna lacus:

per gelidos lacus intelligit cloacas Ioh. Frid. Gronov. in quas servi deprehensi ab Aedile alias demergi solebant; a quo metu Saturnalibus erant liberi. Eodem alludi vult Idem l. 5. Epigr. 85. cuius Epigraphe ad Gallam.

Arcana modo raptus e popina
Aedilem rogat udus aleator.

Ubi udum exponit non vino madentem, sed aqua [orig: aqu‚], in qua poenae causa [orig: caus‚] tenebatur, et rogabat, ut celerius inde mitteretur, una mersione Defunctus. Vide eum Not. ad Mart. qui etiam Lacuum, quibus vina prelo expressa excipiuntur, meminit Idem l. 4. Epigr. 44. cuius Epigraphe de vesuvio monte.

Presserat hic [orig: hÓc] madidos nobiliis uva lacus.

A quibus torcularia, quibus uvae pressae nectar fundunt, distinguit Scholiastes. Vide infra, in voce Prelum, item Torcular: uti de Lacubus floridis Sinensium supra.

LACUS Felix incolis Ober-Walsce, vicus Austriae sup. ad Danubium 5. mill. infra Lintium in Ort. Viennam versus.

LACUS Perusinus quem omnes antiqui Thrasimenum dixerunt [orig: dixÍrunt], in territiorio Perusino situs, complectitur in suo ambitu circiter 30. mill. pass. Lucidus est ac perspicuus, nec recipit alienas aquas, nec refundit suas: Insignis est huius aquae suavitas, adeo ut vivo manare fonte videatur. Tribus insulis adornatur, quarum duae fere contiguae ad Sept. vergentes, una Maior, altera Minor vocatur: haec inculta et deserta tantum templum fert in acumine, illa, quae Crotonensem spectat agrum, ducentis prope familiis habitatur: tertia, quae versus Mer. constitit, et maior ceteris, frequensque hominibus est. Lacus Europae exstantiores. Brigantinus s. Acronius, in Helvetia. Fucinus, in Vestinis. Iemptius, in Sueciae parte Or. trans sinum Botnicum. Ladoga, post sinum Finnicum. Larius, in Italia. Lemanus s. Genevensis, in Helvetia. Lugaeus, in Carniola, per aestatem pratum insigniter luxurians. Onega, in Russia. Pilati, in Helvetia. Regillus, in Latio. Tigurinus, in Helvetia. Trasymenus, in Hetruria, hodie Lago di Perugia. Venerus, in Sueciae parte Austr. Verbanus, in Italia. Volga, in Russia. Asiae. Asphaltites, alias Mare mortuum, in quo [orig: quŰ] gravia


page 732, image: s0732a

supernatant: Iordanem excipit. Caspium mare. Chiamaus trans Gangem. Gennesareth, s. lacus aut mare Tiberiadis, in Palaestina. Kithauskus, e quo Obius nascitur. Sanchonitis, in Palaestina. Africae. Aquilunda. Bed. Sachaf. Zaflan. Zairus, in cuius medio ins. amplifima. Americae. Parima s. Titicacea, 300. mill. longus 100. latus: cuius haec natura. ut fluvios nec admittat, nec emittat ullos. Situs est, sub aequatore. Vide quemque suo loco.

LACUS Regius Numidiae locus apud Ant.

LACUS Veneti ins. i. e. Brigantini inf. Maior Augia Chronographis Monachis vocatur; vulgo Rickow vel Reichenaw. Vide Augia Maior, f. vernaculo sermone Dives. Aliis vero est Mechtzraw, vicus iuxta Lacum Constant. prope Brigantium in Com. cognomine, 6. leucis Constantia [orig: Constanti‚] in Ort. Meminit huius Ins. Strabo l. 7. ubi illa [orig: ill‚] Tiberium ad invadendos Vindelicos commodissime in navalibus pugnis usum docet. Vide B. Rhenan, Rer. Germ. l. 3. et ad eum Notas Cl. Othonis IC.

LACYDES philosophus, Arcesilae auditor. Huius meminit Cic. l. 4. Acad. qu. ut et Suid.

LACYDUS Rex Argivorum, molli incessu, comaque [orig: com‚que] perpetuo unguentis delibuta [orig: delibut‚]. Plutarch. in opusculo eo, quo docet: Quo pacto utilitatem ex inimicis capere possimus?

LADA in LL. Ethelredi, apud Venetyngum editis et. 17. ut et in Capitulis eiusdem ß. 1. purgatio est, qua [orig: qu‚] quis per Legem (quae vox pro ipsa purgatione canonica et vulgari crebro usurpatur) se purgata crimine impacto; eaque vel simplex vel triplex. Simplex adhibebatur in levioribus criminibus vel exigebatur a viris; nullo prius crimine infamatis; ita ut, qui Sacramenti s. Iuramenti Iudicium subibat, in tribus hundredis sive locis iuridicis, solus iuraret, uti habetur in LL. Henr. I. c. 64. Triplex vero Lada, quae etiam Accusatio triplex dicta, s. Triplex Ordalium; sui reus antea iam de aliquo crimine fuisset incusatus, aut si gravioris delicti infimularetur; tum enim talis; cum certo Consacramentalium numero iurare tenebatur, Ibid. si purgatio fieret per iuramentum; sin perferrum ignitum, ferriaugebatur pondus, in LL. iisdem c. 67. si denique per aquam fervidam, lapis fune suspensus in cacabum et aquam ferventem illius immittebatur, inde a reo extrahendus. Vide Lindenbrog. hac de materia, ubi formulam istiusmodi ferri aut aquae in utraque Lada adiurationis exhibet. Crimina autem leviora dicta esse, quae compositione simplici 20. viz. solid. eluerentur, graviora, pro quibus multa triplex, 60. Sc. solidorum, irrogaretur a Iudice, discimus ex eod. c. 67. LL. Henr. praefati. Vide omnino C. du Fresne in Gloss. et hic passim.

LADAS Alex. Mag. cursor, tanta [orig: tant‚] pedum velocitate, ut vestigia eius in arena non apparerent. Quo nomine statuam meruit apud Argos in templo veneris, quam nikhfo/ron cognominabant.

LADE ins. maris Aegaei, ante Miletum. Steph. Hanc in duas parvulas insulas scindi scribit Paus. et earum alteram Asterii ins. dici. Paus. in Atticis: *(/esti de\ *milijsi/ois2 pro\ th=s2 po/lews2 *la/dh nh=sos2. Strabo l. 14. p. 635. *pro/keitai de\ h( *la/dh nh=sos2 plhsi/on. Iada, ex tabb. rec. Plin. l. 5. c. 31. Herod. l. 6. c. 7. Thucyd. l. 8. p. 561,

LADENBURGUM vulgo LADENBURG, opp. Palatinatus [orig: PalatinatŻs] Rheni, ad Necarum fluv. vix 2. leuc. infra Heidelbergam, in Occ. Manheimum versus, antea fere dirutum, nunc utcunque reparatum.

LADENI pop. Scotiae fuere [orig: fuÍre] iuxta Olladinos et Selgovas. Ubi nunc Lauden. Merck, et Teyfidale, prov. Scotiae Merid. Camdenus.

LADEPSI pop. Bithynorum. Steph.

LADESTA vel LADESTUM una Liburnidum insularum. Steph. Ladestris tabb. Peuting. Lastobon, Porphyrog. Landestina Dandulo. Italia Langesta, Slavis Lastove.

LADI pop. pro Lazi, Graece *lacoi\, c. mutato in d. vide Salmas. ad Solin. p. 1185.

LADICUS mons Hisp. Tarr. in territorio Legionensi, Pyrenaei mont. ramentum. in via Legione Compostellam ducente: in eius iugo inscriptio haec: Iovi Ladico. Los colosde Ladoco hodie.

LADII pop. apud Capitolin. in Ant. Pio. Lazi putat legendum Egnat.

LADISACITES sinus in Persico mari. Steph. Reges Hungariae.

LADISLAUS [1] I. Hungarorum Rex fil. Belae I. successit fratri Geizae II. A. C. 1078. Hic vir sanctus, summe modestus ad suscipiendum regnum a proceribus coactus est. Per mortem Zeloveri Regis, cui nupta Ladislai soror Selomira erat, Dalmatiam, Croatiamque Pannoniae finibus adiecit, addita [orig: addit‚] Hungariae Russiaeque parte, Hunnos praelio superavit; Ruthenos. qui olim Roxolani, in proprios fines (Hungariam enim invaserant) compulit: Polonos coercuit, Cravocia [orig: Cravoci‚] capta [orig: capt‚]. Obiit A. C. 1095. Bonfin.

LADISLAUS [2] II. fil. Emerici, regnavit mens. 6. A. C. 1207. Successit ei Andreas II. Quidam ante hunc Ladislaum II. alium memorant, fil. Belae II. qui nepoti Stephano regnum debitum occupavit mens. 6. Sed hic usurpator erat non legitimus Rex.