December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 725, image: s0725b

LABORANTES apud Ignatium Ep. 112. ad Antioch. Saluto hypodiaconos, lectores, Ianitores, laborantes, exorcistas: iidem sunt cum Copiatis et Fossariis, de quibus dictum retro.

LABOREMUS signum militare, quod Tribuno iussit dari Seu. Imp. morti proximus, utpote vir vehemens, rebus agendis intentus et semper serius: cum Pertinax, in Imperium adscitus, dederit, Militemus, Vide Spartian. Paulo aliter Dion, *to\ su/mpan ou(/tws2 e)nergo\s2 e)ge/neto, w(/ste kai\ a)poyu/xwn a)pofqe/gxasqai, *a*g*e*t*e, *d*o*t*e ET *t*i *p*r*h*s*a*i *e*x*o*m*e*n, Caeterum tam lobriosus erat, ut et animam iamiam exhalaturus dixerit, AGITE DATE ALIQUID AGENDUM, Casaub. ad l.

LABORIAE campi fertilissimi circa Capuam, Cales, Calenum, et Sinuessam. Vide Plin. l. 17. c. 4. Vulgo Terra di Lavoro, quod nomen postea toti Campaniae tributum est. Nunc territorio di Gaudo Sanfelicio.

LABORIS Terra in Italia, dicta est Campania Felix, quod agriculturae s. labori peridonea sit: quam appellationem haud adeo recentem arguit S. Martinus Pontif. Rom. Ep. de exilio suo: Et pervenimus Kl. Iunii Messanam, in qua erat nvis, i. e. carcer; non autem Messanae tantum, sed in Terra Laboris: et non tantum in Terra Laboris quae subdita esl magnae Urbi Romanorum, sed et in plurimis Insularum, in quibus ne nos transissemus, peccata impedierunt [orig: impediÍrunt], nullam compassionem adeptus sum, apud C.du Fresne in voce Labor. Vide quoque Terra Laboris.

LABORUM vide supra Labarum, item Labor.

LABOSSARDACHUS Babylonis Rex adhuc infans coronatus, cum futurae pravitatis indicia ederet, consensu Procerum Occisus est, surrogato Evilmerodacho. Quidam illum, utpote brevis imperii. silentio praetereunt. Alii cum Balthasare confundunt. Beros. apud Ioseph. l. 1. c. App. Torniel. A. M. 3498. etc. Beroso *laboroso/arxodos2, apud Ioseph. c. Apion. l. 1. Megastheni *labassoa/raokos2, apud Euseb. Praep. Euang. l. 9. c. 41. fil. fuit Neriglissaris f. Nericassolassari Regis de quo infra, ac patri successit, sed per 9. tantum menses, qui proin quod Annum integrum non compleverit, locum in Canone Regum Babyl. non invenit. Hic inita [orig: init‚] coniuratione ab Amicis Regiis sive Optimatibus Babyloniis a)petumpani/sqh, ut ait Berosus, h. e. a)nhre/qh biai/w| mo/rw|, ut ait Megasthenes, morte violenta sublatus, Regnumque delatum est Nabannedo Babylonio, qui unus ex coniuratis fuit, nullo sanguinis iure cum Laborosoarchado coniunctus, utpote Babylonius, non Medus. Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XVIII. ubi de successoribus Nabuchodonosoris II. Vide et Nabannedus.

LABOTAS fluv. circa Antiochiam Syriae. Strabo l. 16. p. 751.

LABOTES 4. Lacedaemoniorum Rex. Vide Laobotas.

LABOTH in tribu Iuda. Hier. in loc. Hebr.

LABRA [1] a quibus Plin. l. 11. c. 37. Brocci, Labeones (adde et Chilones) dicti, et os probum duriusve, animal generantibus: pro iis cornea et acuta volucribus rostra, Horum exporrectio cogitabundis vel admirabundis gestus peculiaris est. Unde Satyricus de Mathematicis, Pers. Sat. 3. v. 82.

Atque exporrecto trutinantur verba labello.

Iisdem digito impresso simulacrum erat ferme in omnibus Aegyptiorum templis, ubi colebantur Isis et Serapis, quod Varrro Harpocratem vocat de Ling. Lat. l. 3. ut hoc hieroglyphico homines moniti silentium tenerent, neque Isidem Serapidemque homines fuisse, voce proderent, ut eidem visum: hoc enim sub capitis poena vetitum erat. At labia sua aperiri, Deum suum laudaturus, passim in Psalmis suis, petit Regius Propheta. Inter instrumenta enim sermonis Labia quoque, ut quae vocem ultimo formant. Quod enim de Petro quodam Brabanto natrat Turueb, eum, quoties volebat, toties ex ima corporis parte, labiis immotis, loquutum esse, s. arti exercitationique, s. Daemonis imposturae, merito tribuit Vierus de Praestigiis Daemon. l. 2. c. 12. Imo facundiae haec sedes. Unde des Sponso legimus Ps. 45. v. 2. infusa est gratia labiis tuis. Et de Sponsa Cantic. c. 4. v. 11. Favum stillant labiae tua o [orig: Ű] sponsa; mel et lac subsimt linguae tuae Esaias vero et Labiae sua atringi petit pruna [orig: prun‚] ab Altari sumpta [orig: sumpt‚], ab uno ex Seraphim, ut mandata Dei ad populum digne eloqui posset, c. 6. v. 5. et seqq. Nec gratior Deo victima iuvencis labiorum, Hos. c. 14. v. 2. etc. Quare et haec tam nobilis oris pars, pro genio nationum, ornatu suo non caruit. Et quidem in labro inferiori, ab adolescentia perforato, grandes annulos gemmis fulgentes, viros Brasilienses appendere, discimus ex Ioh. de Laat. Nov. Orb. Descr. l. 12. c. 16. Viditque Petrus Martyr Regi Nagoatae, aliisque Principibus suspensam naso lamellam auream, quae ad ornatum labia tegebat. Etiam Aloys. Cadamustrus Tom. I. in Prom. Zagro narium interfinium utrique sexui annulo aureo traiectum, qui cibum sumpturis demebatur. Cui affinis est circulus aeneus, quem in labio habuisse Aethiopum quorundam mulieres, refert Strabo l. 15. p. 716. et l. 17. Vide quoque supra Fibula. etc. Sed et in poenam ignominiamque haud vulgarem praecisa non raro, uti hic passim videre est. In luctu vero et confusione ea obvelarunt olim Hebraei Micae c. 3. v. 7. Ita erubescent isti viedentes et pudore suffundentur isti divinatores. obvelabuntque mystacem suum quotquot erunt: quia nulla erit exauditio Dei. Quod extremitarem vestis in caput attrahendo, facere illos consuevisse, docent D. Kimchi et Aben-esra, vide quoque Pitagium ad Lev. c. 14. v. 45. et Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. ubi de labro superiore idem notat, ex Ezech. c. 24. v. 7. uti de labiis ductandi, h. e. irridendi, Vett. more, quod e)pi/ tou ta\ xei/lh diastre/fein Graecis, A. Gell. l. 18. c. 4. ibique Oisel. Not. et Salmas. ad Trebell. in Gallienis, nec non infra Mimosa octio; it. Sanna, de labiorum moin servis prohibito; de consuetudine vett. Aegyptiorum et hodiernorum Turcarum digitis labia compescendi Anglorum, primoribus labris osculandi etc. alibi.