December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 722, image: s0722a

KUDACUM vulgo Kudack, s. Kudak oppid. Poloniae in Ucrania et in Palatinatu Kioviensi, in dextra Borystheais ora, infra Samarae fluv. confluentes, munitum a Polonis A. C. 1637. ad coercendos Cosaccos; ne in mare Euxinum irrumperent. Nunc ab his occupatum ab A. C. 1648.

KUNIGUNDA Henr. Imp. uxor, virginitatem perpetuam observasse [orig: observ‚sse] fertur cum marito, et post mortem miraculis claruisse. Munslerus l. 3. Cosmograph. de illa scribit: Quamquam continentissime cum ea vixerit Imp. seminator tamen zizaniae iniecit illi scrupulum Zelotyptae, cum ei suggereretur, quod ipsa militem quendam amicius esset intuita, quam par esset. Quod ubi illa rescrvib, iussit secreto sex igniri vomeres, cosque in Imp. aliud agentis, afferri conspctum. Miratus ille quid ageretur, vidit inde carissimam coniugem nudis pedi bus conscendere ferrum ignitum intrepidam. Vides, inquit illa, o [orig: Ű] Imp. illaesam a ferro, illaesam ab omni immunditia. Ille autem in se conversus coepit cogitare, quid esset suspicatus, qui mox procidens ad uxoris genua provolvitur. Illa procumbentem amicissime levat, et ex illa die omnis sinistra cessavit suspicio. Cohabitantes itaque in pudicitia virginiali ad finem vitae usque perseverarunt [orig: persever‚runt]; und sepulti in Cathedrali, quam construxerant, Eccl. apud Nic. Lloyd.

KUNKAN totus ille tractus, qui Imperium Mag. Mongolis et Regna Malabarum situs est, uno nomine dicitur, in VI. Regna hodie divisus: Viz. Regnum decan, Amdenager, Braganadar, quartum (sine nomine, cuius primus Rex, nomine Verido, natione Hungarus, Obiit A. C. 1510.) Regnum porro Vizapor et Goae; inter quae praecipuum hodie est Dekan. Georg. Horn. Orb. Imp. p. 445.

KYBURGUM al. KIBURGIUM quod vide. Eius Comites iam tempore Car. Crassi et Arnulphi Impp floruere [orig: floruÍre]. Hartmanno Sen. postremo vita [orig: vit‚] Defuncto A. C. 1264. Sororis Hedvigis ex Alberto Habspurgio, fil. Rudolphus hereditatem eam sibi vindicavit. E cuius posteris Leopoldus D. A. C. 1384. et 86. Comitatum hunc Comitibus Toggenburgiis, hi Bregantinis, pignori dedere [orig: dedÍre]. Inde tempore Conc. Constantiensis Sigismundus Imp. iure in terram hanc Frid. Austrio adem to Tigurinis oppignoravit, quibussuum quoque Toggenburgici Comites vendidere [orig: vendidÍre]. Reddiderunt [orig: ReddidÍrunt] quidem Comitatum illi Frid. III. Imp. A. C. 1442. at: receperunt [orig: recepÍrunt] a Sigismundo Austrio, multo aere alieno Reip. obstricto. Crusius Parte Ann. Suevic. 1. l. 3. c. 5. Stumpsius Chron. l. 5. c. 30. G. de Rov. l. 1. Vide et Tobiam Pfanner. de praecipuis German. Principum Gentibus, c. 1. ubi de Gentis Austriacae titulis, nec non in Continuatione, in voce Kiburgium.

KYBURGIUM vide Kiburgum.

KYRGESSI Tartariae gens, quibus Tellus pro tiumine erat; cuius venerationis symbolum fuit terrae cultus, cum lacte, sanguine et fimo, admixtis. Qua de re sic Alex. Gaguinus in Sarm. Europ. ea [orig: e‚] parte, ubi Tartariam describit: Kygressi Tartari catervatim in campis degunt, habentque ritum gentilem huiusmodi Sacrisicus ipsorum, quo tempore rem divinam peragit, tunc sanguinem, lac et fimum iumentorum, terramque sumit, commixtioneque infimul facta [orig: fact‚] in vas quodammodo infundit et unae cum hoc arborem ascendit, ad populumque circumstantem contionatur: Contioneque peracta [orig: peract‚], in stultam plebeculam, praedictam commixtionem spargit: populus vero in terram pronus provolvitur, adspersiunculamque hanc pro DEO colit, firmeque credit, nihil esse perinde salutare humano generi ac terram pecus armentaque. E quibus postremis verbis liquet. hoc, quod sic venerarentur, partem magnam symbolicum fuisse. Videlicet, quod terrae erat admixtum, id fuit signum totius Elementi: at lac, sanguis, fimus, pecoris et armentorum erant figura. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 2. c. 62.

KYRIELES apud Auctorem Miraculorum S. Berlendis Virg. c. 2. n. 11. Omnibus Clericis Hymnum concinentibus --- Laicis vero Kyrieles celebrantibus: nomen est in Eccl. Rom. litaniarum publicarum, in quibus *ku/rie e(le/hson decantatur; quod cum per Orientem atque Italiam frequenter in Eccl. caneretur; placuit Conc. Vasatensi A. C. 529. can. 3. statuere, ut in Gallicanis quoque Ecclesiis ad Matutinum, ad Missas et ad Vesperam, similiter id fieret, C. du Fresne in Gloss. In Eccl. Latinam introductum esse hunc ritum a S. Silvestro; renovatum postea a Greg. Mag. ait Dom. Macer in Hierol. qui in Anglicana Eccl. circa A. C. 1000. eundem incepisse, Dunstano Ep. Dorobernensi s. Cantuar. addit Ibid. Et quidem Romae in processionibus, centies Kyrie eleison, centies Christe eleison et iterum centies Kyrie eleison, cani consuevisse, docent Auctores laudati Floravant. Martinello in Roma Sacr. p. 157. In eadem Eccl. in Sabbatho Sancto et Sabbatho Pentecostes, ab his verbis Missam incipere, temporeque Paschali, loco verborum, Deus in adiutorium, dici Kyrieleison; porro ad Kyrieleison neuma cani, aliaque huc pertinentia, legas apud eosdem Macros Fratres sed et Melitenses, a Saracenorum iugo, per Rogerium Normannum liberatos, cum Soeri suo obviam procederent, gratulabundos Kurie eleison inclamasse [orig: inclam‚sse], tradit Goffredus Malaterra l. 4. c. 7. Imo, uti Gentiles olim, cum infundendo in dolia vinum numerarent mensuras, in principio numeri non dicebant unum, sed multa, ominis causa [orig: caus‚], vide Varron. de Ling. Lat. l. 4. fortasse multa Fortunae bona implorantes, utque hodie Christianorum multi, numerando ad tricesimum numerum pervenientes, solent pronuntiare verba haec, In nomine Domini, s. in Bonum, idque in detestationem 30. denariorum Iudae proditioris, ut retur Menodicus: Sic olim Christiani, ut Gentilium ritibus contra irent, in principio numerandi, Kyrie eleison adhibuisse leguntur, apud Balsamonem can. 62. Synod. VI. Trull. ubi inter alia ait: Et quod Agrestes frequentius dicant in unaquaque fere mensura Kyrie eleison etc. Vide quoque infra Synapta. Ritus [orig: RitŻs] vestigia apud Gentiles quoque reperias. Si enim non ante,


image: s0722b

saltem Iuliani Caesaris temporibus, qui a N. C. 120. Annis claruit, similiter Deo supplicabant Gentilium sapientiores: quem ritum tangit nobilis eius temporis Scriptor Arrian. Dissertat. Epicteti l. 2. c. 7. *to\n qeo\n e)pikalou/menoi deo/meqa au)tou=, *ku/rie e)lehson, Deum invocantes, precamur eum, Domine miserere nostri. Nempe; quemadmodum non veretur Apostolus Paulus dicere, Athenienses, licet ignorantes, coluisse illud Numen, quod ipse annuntiaret: sic verisimile est, postquam Christiana doctrina Gentilibus innotuit, etiam qui nec dum reciperent Christum, maiori tamen cura [orig: cur‚] aciem animi in naturam Dei intendisse, ac quadam confusa [orig: confus‚] notitia [orig: notiti‚] invocasse [orig: invoc‚sse], tam rerum Naturam, quam Naturae Opificem ac Rectorem Deum, Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 1. c. 2.

KYRION-MEGAN Boeotiae et Thebarum Principem, qui olim in Palatio Imp. CPolitani Magni Primicerli nomen ac dignitatem obtinebat, appellatum postea esse, docet Nicephor. Gregor. Hist. l. 7. apud Macr. in voce Dapifer. Vide eund. in vode Donmus, ubi apud Graecos similiter *kuro\s2, *kura\ vel *kurh\, dempto i. de utriusque sexus [orig: sexŻs] Magnatibus, prout Domnus vel Domna dicebant Latini, vocem integram Dominus Soli CHRISTO attribuentes, dici consuevisse, observat.

KYZ. in nummis Constantii Chlori Mauritii, Phocae, it. Iustini KYZB. quoque in Phocae, Cyzici nota est, ubi moneta percussa. C. du Fresne ubi supra.

L.

L . Latinorum consonans liquida et immutabilis, cui la/mbda Graecorum responder; mutam, cui in eadem syllaba iungitur, ancipitem reddit. Sic enim t. in Atlas, Mart. l. 6. Epigr. 77. cuius Epigraphe in Afrum. v. 7. corripitur, producitur autem apud Virg. Aen. l. 8. v. 140.

Ad Maiam maximus Atlas.

Idem Ibid. v. 236. et 141. In hanc saepe R. mutatur, unde ex Frater Fratellus: et Ovid. Fast. inquit: l. 5. v. 480.

Aspera mutata est in lenem temkpore longo
Littera.

Laudis index L. Scalig. est. Vide Robert. Titum l. 10. c. 14. Voss. in Aristarcho. In notis antiqq. significat, Lucius, Laelius, libertus, locus, lex, lector, quinquaginta etc. L. A. lex alia: L. An. quinquaginta annis. LD. laudandum. L. DD. D. locum Diis dicavist. L. DIV. locus divinus. L. M. D. C. Q. libens merito dicat consecratque etc. Fr. Gouldmann. in monetis Gallicis L. Coronatum Conspicitur, sub Lud. XII. Cudit enim is Denarios cum L. coronato, Gall. Deniers a l'L. couronne dictos, prtii 10. den. Turon. cum cruce anchorata, et Inscr. in aversa parte, quorum typum habes apud C. du Fresne ubi de Monetis Galliae Regum. Idem Grossos denarios fieri curavit, Gall. gros Deniers, prtii 2. sol. 6. den. cum cruce liliata, binis coronulis et binis L. inter crucis brachia, addita [orig: addit‚]. Inscr. SIT NOMEN DOMINI BENEDICTUM. In aversa parte, cum seuto 3. liliorum coronato, et binis L. ad latera, ac Inscr. LUDOVICUS FRANCORUM REX, apud eund. Ibid. De litera L. quae in nummis antiquis nonnumquam conspicitur, quamque pro Graeco *l positam, et *lukabanta, i. e. annum, denotare, nonnulli volunt, vide Casaub. ad Suet. Aug. c. 87. Nec omittendum, quod in clypeis Laconum eandem literam insculptam, apud Vett. legimus. Quid in Agrimensoria ea notet dicemus infra lemmate in Rectum.

LA urbs Laconica, quam Hom. Laean vocat, sic dicta quod in excelso sira sit. Quam postquam Dioscuti oppugnassent [orig: oppugn‚ssent], Lapersa nominarunt [orig: nomin‚runt]. Steph. Liv. Las vicus est. l. 38. c. 31. Valhi hodie Nigro. Vide Meurs. in Miscell. Lacon p. 269.

LAABIM fil. Mesraim, Gen. c. 10. v. 13. Ab hoc Libya, quae prius (ut Hier. refert in Quaest. Heb. ) Phutensis regio appellata est, nomen habet.

LAAD fil. Iahae, filii Subal, filii Iudae. 1. Par. c. 4. v. 2.

LAADA fil. Selae, filii Iudae, Idem c. 4. v. 21.

LAADAN fil. Thaan, filii Thale. Idem c. 7. v. 26.

LAANDER adolescens frater Nicocratis, Cyrenensium tyranni, quem immissa [orig: immiss‚] pulcherrima [orig: pulcherrim‚] filia [orig: fili‚], ad caedem fratris, stimulavit Aretaphyla. Polyaen. l. 8.

LAARCHUS tutor Batti Cyrenaei constitutus, invasit tyrannidem multaque crudelitate in populares grassatus est, tandem ab Eryxo matre pverti Batti, cuius nuptiis inhiabat, noctu ad colloquium insidiose evotatus, a frarre eius maiore Polyarcho, obtruncatus est, restituto regno Batto. Plutarch. et Polyaen. l. 8. Ubi tamen interpres legit Nearchus admodum vitiose.

LAATTHA Arabiae Fel. urbs Ptol.

LABA Arabiae Fel. opp. versus Elaniticum finum. Idem.

LABACA Indiae intra Gangem civ. idem.

LABACUM incolis Laubach, Ital. Lubiana, multis est Emona vett. et 9. leuc. distat a Tergeste in Bor. urbs Norici Episcopal. facta a Paulo II. A. C. 1468. sub Archiep. Salisburgensi, inde 36. leuc. Carniolae regionis caput: 2. leuc. supra in Mer. Labacum parv. ad amnem cogn. olim Nauportus dictum, situm est.

LABAE urbs Chatteniae regionis Gethraeorum. Steph.

LABAN frater Rebeccae fil. Bethuelis filii Nachor ex Melcha:


image: s0723a

cuius Historiam vide Gen. c. 24. v. 29. et seqq. Apud Ioseph. Antiqq. l. 1. Torniel. Salian. etc. Est et locus in deserto, ubi Moses Deuteronomium praelegit filiis Israel. Deut. c. 1. v. 1.

LABANA civ. Sacerdotum in tribu Iuda Ios. c. 15. v. 42. quae et Lebna Ios. c. 10. v. 29.

LABANATH civ. quae tribus [orig: tribŻs] Aser terminus fuit. Ios. c. 19. v. 26.

LABANDAGO apud Luciferum Caralitan., L. moriendum esse pro Filio Dei, p. 337. Nihil refert, -- an securi caput auferas, an ad palum me, an ad crucem alliges, igne torreas, an vivum humo condas, saxo praecipites, an in maria mergas, labandagine magnis viribus conatus uno vastissimo ictu longe a me meum caput excutias etc. Dom. Macro videtur fuisse genus balistae, quam adhuc Hispani Bandoge s. Bandoque appellant: Tillio Meld. Ep. ad l. c. forma instrumenti, quod vi ducebatur etc. At C. du Fresne existimat, legendum forte, an a pendigine, i. e. a reliquo corpore, pendigo enim, idem quod ph=gma, compago est: quod vocabulum bifariam hic [orig: hÓc] sumi posset, vel pro machina lignea s. tabulato, ph=gma etiam Graecis dicto, a quo caput longius excutiatur; vel pro ipsa reliqui corporis compactione, trunco viz. a quo caput avellatur. Qua [orig: Qu‚] postrema [orig: postrem‚] notione pendiginem interpretatur Salmas. apud Arnob. l. 6. o [orig: Ű] utinam liceret in simulacri alicuius medias penetrare pendigines etc. Sed alia [orig: ali‚] notione vocem usurpasse [orig: usurp‚sse] videtur Veget. Artis Veterin. l. 2. c. 44. Quod si iumento scapulae suerint dissolutae, diligenter inspicias, ne quam inter nervos et commissuras pendiginem faciat. Vide omnino praefatum C. du Fresne in Gloss. ut et Macros Fratres in Hierol.

LABANIS ins. in sinu Arabico. Plin. l. 6. c. 28.

LABARA urbs Cariae Steph.

de LABARRE Renatus Laur., vide ibi.

LABARSADACH 22. Babyloniorum Rex.

LABARUM vel vexillum militare, a temporibus Constantini Mag. qui contra Maxentium pugnaturus, signo in aere viso, cum verbis: *)en tou/tw| ni/ka, In hoc vince, confirmatus, paulo post felici eventu conflixit. Erat autem hasta longa, cum ligno in apice transverso, supra quod corona, cum literis initialibus nominis Graeci IESU CHRISTI: ab hoc pendebat pretiosus pannus, cum Constantini et filiorum iconibus. In nummis quibusdam Principis huius paulo alia labaro forma est, cum verbis: Gloria exercitus [orig: exercitŻs], Virtus copiarum, Unio militum. Hinc Praepositi Laborum, in Cod. Theodos. et Iustinianaeo. Signum hoc removit Iulianus Apost. Nomen eius hinc arcessit, Greg. Naz. quod Labores finiret. Huic in Gallia olim simile quid dicunt Auriflammam fuisse et Cucullam S. Martini, quibus olim in bellis non sine successu usos Gallorum Reges sunt qui tradant. Vide Euseb. in vita Const. Sozom. l. 1. Turneb. Advers. l. 15. c. 16. Suet. Aug. c. x. Cuiac. de Praep. Lab. De illo sic porro Prudent. l. 1. c. Symmach. v. 488.

Christus purpureum gemmanti textus in auro,
Signabat Labarum.

Nic. Lloyd. Et hoc quidem vexillum, in quo Constantinus, Christianus factus, Christi monogramma describi curavit, de quo vide infra; tw=n a)/llwn timiw/teron, ceteris pretiosius et sanctius haberi. Imp. semper praecedere, a militibus adorari et in praeliis a fortissimis militibus ambiri et stipari praecepit, ut habent Auctor Vitae Constantini l. 2. c. 8. et Sozomen. l. 1. c. 4. quos quidem, Milites eos esse plerique autumant, quos Praepositos Laborum vocat Codex Theodos. Interim, non nuperum id et Constantini duntaxat aevo cognitum, sed iam olim signum militare fuit Romanorum pensile, ex panno aut serico confectum, fimbriis ac aliis ornamentis instructum et transversario antennae specie ligno affixum, a suprema conti parte pendens funiculis: quamvis nomenclatura non nisi apud Scriptores, qui aut Constantini aetate, aut postea floruerunt [orig: floruÍrunt]; occurrat; unde in dubio est, an Romanorum id vexillum proprium fuerit, an vero illud ii a nationibus barbaris acceperint, quod postremum existimare prorsus licet. Nam quod aliquando in priorum Impp. nummis effictum occurrat. non propterea Romanorum illud necessario fuit: sed ita in iis exhibetur, ut, quibus id vexilli proprium fuit, gentes domitas fere semper denotet. Prostant divi Aug. numismata, in quibus figura nuda galeata dextra [orig: dextr‚] Labarum s. contum, cum quadrato siparo fimbriato, tenet, cum hocce lemmate, VOT SUSC PRO SAL ET RED I.O.M. SACR. i. e. Vota suscepta pro salute et reditu Iovi optimo maximo sacrum. Cusi nempe ii, dum Aug. bella cum Germanis gerert; de quibus actum ab eo triumphum vel certe partam victoriam, indicat tertius eiusdem nummus, in quo scuta Germanica bina decussatim cum spiculis posita, medio inter utrumque stante Labaro. Cui similis pene prostat alter Domitiani, cum Inscr. DE GERM. Neque alia [orig: ali‚] exprimitur figura [orig: figur‚] in arcu triumphali Marii Avenionesi, in quo spolia de Cimbris effinguntur, cum eorundum vexillis scutisque. Sed et Pannonibus, in Hadriani nummo, et Armenis, eiusmodi vexillum in binis aliis Antonini nummis, tribuitur: Sarmatis praeterea, in nummo eiusdem Antonini, cui subiecta Inscr. DE SARMATIS. Denique in nummo altero Vitellii, Gradivus exprimitur, dextra [orig: dextr‚] hastam, sinistra [orig: sinistr‚] Labarum, tenens, cum verbis, CONSENSUS EXERCITUUM, qui cusus videtur, propter partas de Germanis victorias, de quibus etiam erecta, in alio eiusdem Imp. tropaea cernuntur, cum lemmate, GERM. CAPT: E quibus conficit C. du Fresne, Labarum non Romanorum proprim fuisse ab initio vexillum, sed a gentibus domitis, Germanis, Dacis, Sarmatis, Pannonibus, Armenis. acceptum, in victoriarum de illis obtentatum memoriam, eos vexillis suis illud adscripsisse; cum ex nummorum inspectione, devictas provincias, armis maxime, quorum apud illas usus erat, denotari palam sit. Adeo que, cum barbaricum hoc vexillum fuerit, frustra de nomenclatura eius


page 723, image: s0723b

Viri eruditi hariolari videntur, ut videre est passim. Postquam autem id, uti dictum, a Constantino ceteris signis praelatum est, in sequioris aetatis Impp. nummis Christi monogrammate, frequentissime conspicitur: sed et in ipsius Constantini numismate, in cuius aversa parte effingitur, cum literis initialibus nominis *x*r*i*s*t*o*u, supra siparium, in quo quidem tres globuli describuntur: Labari vero hastile draconem premit. cum Inscr. SPES PUBLICA; infra, CONS. At, quod Vett. e Latinis perinde, ac Byzantinis Scriptoribus Labarum vocabant, posteriores *na/rqhka s. Ferulam dixere: quamvis postmodum non eadem omnino utique fuit forma. Labarum quippe quadratum erat, ex panno aut serico confectum, monogrammate Christi insigne: Narthex vero ferulae solidae speciem praetulit, quae paulo longior, quam latior, fuit: uti apparet ex Bulla plumbea Balduini II. Imp. CPol. Vide infra in voce Narthex et plura hanc in rem apud C. du Fresne Dissert. de numismatibus Inf. aevi n. 20. Caerum Labarum esse quod in aureis numismatis, Lusitanis et Gallicis: it. in argenteis nummis uncialibus Onolebaciis Ducum Brandeburgicorum, adhuc videtur, aut certe aliquam eius resert similitudinem. Tale itidem, quod in semunciali argemeo Frid. III. Saxon. Elect, cum post Maximiliani Regis mortem vicem Imperii teneret, asserit Georg. Fabricius Comm. in Poetas Christ. Sed et Labarum pro hasta usurpavit Anselmus in Actis S. Guigneri et Soc. n. 4. et vexillis Rom. Eccl. in quorum processionibus usus est, Labari nomen, quod forte Labari Romani figuram repraesentarent, tribuit Ekkehardus Iun. de Casibus Galli c. 3. Meminit quoque Labari veteris Althelmus de laude Virg. c. 4. ubi ab hostibus devictis ea accepta innuit, apud eund. C. du Fresne in Gloss.

Denique cum voti compos remeasset [orig: reme‚sset] ad Urbem,
Compta triumphorum sortitus labbara Princeps;
Inclita Romanis revehens ex hoste tropaea.

Idem, quomodo gestari consueverit hoc vexillum, indigitat c. 10.

Cuspide vexilli scrobem sulcare memento;
Labbara sic equitans per terram tendito dextra [orig: dextr‚].

Plura vide apud Cl. Suicer. Thes. Eccl. in hac voce, ubi eius originem ex Graeco la/furon, inter alia, deducit, variosque Auctores citat de Labaro pluribus agentes. Praepositi nomen habuisse, qui vexillo huic praeesset infra dicemus.

LABARUS fluv. Insubrum. Lambrus Plin. l. 3. c. 16. et 19.

LABASAE Indiae extra Gangem pop. Ptol.

LABATUM Istriae opp.

LABATUS viri proprium, cuius crebra mentio fit apud Plutarch.

LABBEA Ludovica, vide Ludovica.

LABDA Amphionis cuiusdam ex Bacchidarum genere filia fuit, quae quod clauda esset, et ob id a ceteris sperneretur Aetioni fil. Echecratis nupsit, eique puerum peperit, quem ab eventu Cypselum appellavit. Nam cum duo Corinthis reddita essent oracula, ut Labdae fil. Corinthi aliquando tyrannidem invaderet, missi sunt publico decreto decem viri; qui puerum interficerent. Verum cum forte puer ei, qui primus eum a matre acceperat, arrisisset, ille miserecordia [orig: miserecordi‚] motus adduci non potuit ut eum Occideret: quapropter illum altert tradidit, et ille rursus alii, atque ita infans per manus traditus, a decimo matri redditus est, nemine eum Interficere volente. Post haec illi egressi et pro foribus stantes sese mutuo, praecipue vero qui primus puerum acceperat, increpabant, quod eum ex convento non occidisset. Quod cum audisset Labda, quae intus ad fores stabat, puerum in mensura frumentaria, quam Cypselum vocant Graeci, occultavit. Vide latius hanc Historiam apud Herod. l. 5. c. 92. Ob Servatum vero parentem, Cypseli posteri arcam s. mensuram hanc in Olympia dedicarunt [orig: dedic‚runt] affabre celatam, et *boustrofhda\n inscriptam, quam graphice descripsit Paus. Duravit autem tw=n *kufelidw=n tyrannis Annos 73. Ipse enim Cypselus eam tenuit Annos 30. Periander fil. eius 40. et Psammetichus fil. Gordiae 3. Aristoteles Politic. l. 5. c. ult. Vide hic passim.

LABDACUS Phoenicis fil. qui aetate iam in senium vergente, Thebas evocatus, aliquandiu ibi regnavit, filiumque habuit Laium, Oedipi patrem, qui illi in regno successit, unde et Labdacides dictus est. Stat. l. 6. Etiam Labdacidae Thebani dicuntur a Labdaco.

LABDLON prom. Epipoleorum prope Syracusanos. Thucydid. Diod. Sic. l. 14. Steph. Hexapylon Liv. l. 25. c. 24. et Plutarch.

LABDAS Hierosolymorum Ep. 33. A. C. 297.

LABEATIS lacus Dalmatiae apud Scodram urb. quam Liv. l. 44. c. 31. describit. Lago di Scutari hodie dicitur. s. Lac de Penta, Baudr. lacus Albaniae in mediterr. Circuitus 60. mill. pass. circiter Pop. Labeatae Plin. l. 3. c. 22. et Liv. l. 42. c. 19. quorum urbs Scodra.

LABECIA Arabiae opp. ab Aelio Gallo dirutum, Plin. l. 6. c. 28.

LABELLUM s. LAVELLVM, vulgo Lavello, urbec. Basilicatae, Episcopal. sub Archiep. Barensi, 3. mill. ab Aufido fluv. inter Melphim ad Occ. et Minervinum ad Ort. 12. mill. a Canusio in limita Capitanatae. Varia hic [orig: hÓc] reperiuntur antiquitatis vestigta.

LABELLUS apud Helgald. in Roberto Rege. Qui non obliviosus factus, ornamentum, quod erat in sex unciis auri, dependens a genibus, et quod nos lingua [orig: lingu‚] rustica Lablellos (mel. Labellos) vocamus, ipso conspiciente, cultello arripuit, quantocius disccssurus: vox est, qua [orig: qu‚] lacinias Galli, a sago militari pendentes, vulgo lambeaux, et labeaux, Monaecho Sangall. de Car. Mag. c. 35. Pittaciola, quod pittaciorum formam referrent, dictas; denotabant. An a limbis, quos sagis militaribus adscribit Sidon. l. 4. Ep. 20. Viridantia saga


page 724, image: s0724a

limbis marginata puniceis. Vide Fortescutum de Laudibus LL. Angliae, ubi de habitu Servientium ad Legem et Doctorum LL. in quibusdam Umversitatibus, nec non C. du Fresne in Gloss. et Dissertat. 1. ad Ioinvill. p. 139.

LABEO [1] Labeonis Antistii Pater, vir praeclarus et prudens, qui bello Philippensipro libertate fortiter Occuburt: Appian. Alex. l. 4. Ciul. Bell. p. 669. nam fidtssimum servorumdextra [orig: servorumdextr‚] apprehensa [orig: apprehens‚] eumque circumastum more Romano libertate donavit, hocque ritu peracto gladium ad se occidendum tradidit.

LABEO [2] Antistius Iurisconsultus, in 12. tabb. commentatus, de quo A. Gell. l. 1. c. 12. l. 13. c. 10. et. 12. Horat. Serm. l. 1. Sat. 3. v. 82.

--- Labeone insanior, inter
Sanos dicatur. ---

Ubi Labeonem Antistium carpens, Augusto assentatur. Nam hic Labeo usque adeo fuit liber, et contumax, ut etiam Augusto saepe restiterit. Nic. Lloyd. Scripsit quoque Comm. Iuris Pontificii, quae Festus quoque Pomp. citat, fuitque veterum Iureconsultorum facile Princeps, ut apparet ex Pomp. in l. 2. ff. de orig. Iuris. Petron. Edit Gonsali. de Salas. p. 83. Edit Bosch. c. 97.

Atque esto quidquid Servius et Labeo.

Sicut autem pater eius bello Philippensi pro libertate fortiter Occubuit, ita ipse nimia [orig: nimi‚] libertate invisus Augusto fuit, ut testatur Suet. in Aug. c. 45. et Tac. Ann. l. 2. c. 85. Praetoria [orig: Praetori‚] ideo quidem dignitate, numquam vero Consulari functus. Suffectum Consulatum, ab Aug. oblatum, repudiasse [orig: repudi‚sse] Pomp. testatur, quod apud alios Auctores non invenias. Proconsulem fuisse Narbonensis provinciae, Plin. docet l. 35. c. 4. et nuper Exstinctum in longa senecture suo tempore affirmat. Complures eius in Iure Civ. libricitantur, libri nimirum *peisqanw=n Posteriorum, qui post mortem Labeonis editi, teste A. Gellio. Ad Edictum, libri Epistolarum, ac Responsorum. Proculus quoque et Aristo notas ad Labeonem ediderunt [orig: edidÍrunt]. Edidit quoque libr. Iuris Pontif. et Augurii, Augustin. de Civ. Dei. l. 4. et. 8. l. de Diis antmalibus, Serv. in Aen. l. 15. de disciplinis Hetruscis, laudat Fulgentius, Libr. de Diis Penatibus, de Oraculo Apollinis Clarii, Fastorum l. Macrob. Sat. l. 1. Vide Labitti Iudicem antiquorum in Iurc interpp. uti etiam Antonii Augustim. De eo sic A. Gell. l. 13. c. 10. Labeo Antistius iuris quidem eivilis drsciplinam principali studio exercuit, et consuldentibus de iure publico responsitavit; ceterarum quoque bonarum artium non expers fuit: et in Grammaticam sese atque Dialecticam literasque antiquiores altioresque penetraverat, Latinarumque vocum origines rationesque percalluerat: eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utenatur. Dicti autem sunt, Labeones et Labieni apud Rom. a labris et labiis, quemadmodum Chilones, apud Graecos nomen acceperunt [orig: accepÍrunt] u)po\ tw=n xeile/wn Pers. Sat. 1. v. 4. ut Festus Charis. et Velius Longus docent. Lucret. Labeons nominat labiosos, Iac. Oisel. IC. Notis in A. Gell. l. 1. c. 3.

LABEO [3] alio nomine Claudius, praefectus alae Batavorum, oppidano certamine aemulus Civili; ne interfectus inviduam apud populares, vel si retineretur, semina discordiae praeberet, in Frisios avehitur. Tac. Hist. l. 4. c. 18. Vide et Claudius.

LABEO [4] Pomponius vide Pomponius.

LABERIUS [1] Iul Decimus, poeta, mimographus, eques Rom. A. Gell. l. 3. c. 18. et l. 13. c. 7. et 14. Sen. 7. Declam. Laberium mimum Divus Iul. Iudis suis produxit, deinde Equestriordini reddidit: quem cum iussisset ire sessum, omnes equites ita se coractaverunt [orig: coractavÍrunt], ut venientem non reciperent. Horat. Serm. l. 1. Sat. x. v. 5.

--- Name sie
Et Laberi mimos, ut pulchra poemata, mirer.

Obiit Puteolis, Olymp. 184. Nic. Loyd. Potius Decius. Admodum fuit dicax, ita ut nemini, ne quidem ipsi Caesari in Mimis suis pepercerit; in quem ut et in Ciceronem scommata, exstant apud Macrob. Sat. l. 2. c.3. Et 6. Hinc est, quod Cic. in Ep. ad Trebatium, quae habetur l. 7. Ep. Fam. ait, Si non augeat rem suam apud Caesarem, satius esse, ut Romam revertatur, ne vacuus tediens rideatur a Laberio ac Valerio. Nihilominus illum tantopere amavit Caesar, ut eum in suorum ludorum fine annulo aureo et quingentis sestertiis donaverit, atque e vestigio e scena per orchestram in quartumdecimum ordinem ad spectandum transmiscrit, ut referunt Suet. et Macrob. in Sat. l. 2. c. 7. Ipse, ut erat asperae libertatis Eques, se in scenam a Caesare, ut ipse Mimos ageret, quos scriptitabat, produci his verbis questus est:

Ergo bis tricenis annis actis sind tota.
Eques Romanus lare egressus meo,
Domum revertar mimus. nimirum hoc die
Uno plus vixi, mihi quam vivendum fuit

Scilicet, ait Praetor, qui in scenam prodierit, infamis est. In Mimis tandem victus est a P. Syro omnes provocante ac superance: Utriusque versus hac de re habentur apud Macrob. praefat. ut supra [orig: supr‚] et quidem Laberii ita sonant:

Non possunt primi esse omnes omni in tempore.
Summum ad gradum cum claritatis veneris;
Consistes aegre et quam descendas, decides.
Cecidi ego, cadet qui sequitur. laus est publica.

Obiit decimo mense post C. Iulii Caes. interitum, Anno 2. Olymp. 184. Hier. in Chron.

LABERIUS [2] Durus praenomine Quintus, tribunus militum in exercitu Iulii Caes. ab essedariis in Britannia Interfectus. Caes. de


image: s0724b

Bell. Gall. l. 5. c. 5. Labicnus est apud Orosium et in 5. Cod. quam recte, non pronuciare audet Ciaccon.

LABERIUS [3] Maximus notus sub Hadr. Imp. inter Rom. Proceres, suspectus Imperio, in ins. exulabsat, Spart. in Hadr. Vide quoque Plins. l. 10. Ep. 16.

LABERRIS Asturiae in Hisp. urbs. Ptol. Pennaflor, inter Legionem et Ovetum 11. leucis.

LABERUS opp. Hiberniae. Ptol. Kil-lair Camd. Cassil Nigro. Limerick Ferrar. Opp. fuit Eblanorum Baudr. in Hibern. Nunc quid sit, haud constat. Aliis enim est Kildaer, aliis Killair s. Kellean, in Media prov. ad amnem Bovindam.

LABICUM Italiae opp. cuius nomen quodattinet, cum Graecorum ss utramque Latinorum literam b et v valeat, promiscue per has scriptum id reperias apud diversos, vel interdum etiam in iisdem auctoribus. Singul. num. iuxta cum Strab. habet Sil. Ital. Pun. Bell. l. 12. v. 534.

--- Campos ingressus et arva Labici.

Idem l. 5. v. 566.

--- Veterem bellare Labicum.

Sic vocat, quod hoc temporis eversum minimeque ut Olim florens. Strabo l. 5. *tw=| palaiw=| *labikw=|, kti/smati katepasme/nw|. At eidem Silio, et reliquis Latinis auctoribus pl. num. appellatur. Habiles ad aratra Labici. Virg. Aen. l. 7. v. 796.

Et Sacranae acies, et picti scuta Labici.

Oppidani Labicani. Mart. l. 1, Epigr. 89. cuius Epigraphe ad Alcimum. v. 2.

Labicana levi cespite velat humus.

Lander Valmontonem appellat, Cluv. vero Zagarollum opp. magis ad Bor. Baudr- Hinc via Lavicana, quae Roma [orig: Rom‚] Lavicum vulgo ducebat, nunc Strada di Valmontone. In Campania Rom. Lucae tamen Holsten. Lavicum fuit, ubi nunc la Colonna, castrum Campaniae in illo tractu, sub Tusculo.

LABIENI Castra quae Caes. de Bell. Gall. l. 5. c. 13. describit, ubi nunc Lobiense monasterium, teste Leodio, pagus Belgii in Hannonia: Nunc Lobe, ad Sabim fluv, prope opp. Thuin, vix mill. pass. et in conf. dit. Leodiensis. Eius Abbas etiam Ep. olim fuit.

LABIENUS Legatus Caesaris, evius strenua ac fideli opera [orig: oper‚] toto bello Gallico usus erat. Postea tamen initio belli civilis, a Caesaredescivit, seque Pompeio adiunxit. Discessionis causam resert Dion. l. 41. a quo tamen tempore numquam felici fortuna usus est. Periit in acie Mundensi. Vide Caes. de Bell. Gall. l. 6. c. 3. l. 7. c. 6. et XI. Hirt. Lucan. Civ. Vell. l. 5. v. 346.

--- Dux fortis in armis
Caesareis Labienus erat, nunc transfunga vilis.

Item alius, qui Brutum Cassiumque sectatus, auxilio ab Orode impetrato, Parthorum adversus Romanos Dux fuit, cum quibus urbes haud paucas occupavit; a Ventilio victus, a Demetrio Caesaris liberto, quem Anton. Cypro praefecerat, captus Strabo l. 12. p. 574. et l. 14. p. 660. Dion l. 148. De omnibus vide Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 23.

T. LABIENUS Historicus ac declamator, Aug. temporibus floruit. Suet. in Calig. c. 16. legi permissus, cum antea inter prohibitos esset: a rabie Rabienus, teste Seneca [orig: Senec‚] l. 5. Contr. appellatus.

LABINAE a labendo, Germ. Lauvinen, Gall. Levantze, vel Valantze, a valle dicuntur nivium immensae moles, a summis Alpium iugis decidentes, Cum enim in his nives liquescent, levi de causa conglomeratae ex alto decidunt, quae ubi propter volvi magnitudinem simul subsistere nequeunt, hinc inde diffunduntur, ita, ut quidquid fuerit obvium, secum abripiant et ad imos montium pedes deferant, villas vicosque aliquando opprimentes, unico in hunc hostem remedio, ut muris aedes molibusque muniantur. Dan. Eremita in Deser: Alpium, Stumpf. l. 9. Simler. Comm. de Alp. Guleius de Rhaet. Sprecherus Pall. Rhaet. Hottingerus Meth. leg. Hist. Helv. p. 236. etc.

LABINETUS Rex Assyriorum, cum Babylon a Cyro caperetur. Hunc quidam putant Darium Medum veterum esse, in acie caesum: alii illum a Cyro conservatum, et Caramaniae praepositum dicunt. Nic. Lloyd. Fil. fuit Nitocridis Reginae (nuptae prius Nabuchodonosoro II.) ex secundo marito Labyneto Babylonio, qui cum Syennesi Cilice pacem conciliaverat inter Cyaxarem I. Medorum et Alyattem Lydorum Reges Occiso Laborosoardacho Rege throno potitus, Anno Regni 17. illo exutus, ac Carmaniae praepositus, Babyloniorum Regum Dynastiae fine imposito Persicae locum fecit. Vide infra Nabannedus: et Herod. praef. l. 1. c. 74. 77. et 181.

LABINIUS Gall. Tog. fluv. inter Bononiam et Mutinam occurrens, a Bononia vix 8. mill. pass. apud quem Triumviratus inter Octavianum M. Antonium, et Lepidum firmatus est: circa praedia Servorum fratrum Bononiae. Hodie Lavino.

LABISCO Gall. Narb. urbs. Ant.

LABITH Horchia a Tyrrhenis et Scythis Vesta dicta est.

LABIUM inde Labra.

LABLATUM vide Scissia.

LABOCLA Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

LABOR et exercitium, torpentem in nobis excitat ealorem, eoque et spiritus reddit vegetos et alacres: atque, ut ventilatio paleas e tririco et spicas inanes flatu dispellit. ita exercitatio quoque fugat noxios e corpore humores. Qua [orig: Qu‚] similitudine hoc ipsum illustrat Lucian. de Gymnastica. Atque idem Galen. indicat l. 1. *peri/ u(gieinw=n *gumna/sia du/natai ta peritth/mata lu/ein kai\ dia tw=n po/rwn e)kkenou=n, Exercitationes possunt superflua discutere et per meaeus evacuare. Imo Veget. auctore l. 2. c. 3. Rei militaris periti


image: s0725a

plus quolidiana armorum exercitia ad sanitatem militum putarunt [orig: put‚runt] prodesse, quam Medicos. Propterea et Socrates saepius, apud Diog. Lart. saltitabat; gnarus, uti aquae desides putrescunt, ita et corpora nostra corrumpi otio atque ignavia [orig: ignavi‚]. Quod egregie Ovid. expressit, de Ponto l. 1. Eleg. 6. v. 5.

Cernis ut ignavum corrumpant otia corpus;
Ut capiant vitium, ni moveantur, aquae?

Imo de ingenio sic Idem, Trist. l. 5. Eleg. 12. 12. v. 21.

Adde quod ingenium longa [orig: long‚] rubigine laesum
Torpet, et est multo, quam fuit ante, minus.

Tantum attendatur, quando quis exerceat, et quantopere, et ut post se componere debeat. Quorum primum ab Hippocrate discimus Epid. l. 6. s. 4. aph. ult. *po/noi siti/wn h(gei/sqwsan, Labores antecedant cibos. De altero cavendum illud, ne immoderata sint exercitia, quae humidum radicale exsicant, et ut Seneca scribit de Ira l. 3. c. 9. consumunt, quidquid in nobis nute placidumque est ac acria concitant. Tertium quod spectat, exercitio lassis videndum, ne aquis natent gelidis, uti Alex. Mag. apud Curt. l. 3. vel frigidam avidius hauriant, ut Pompeii exercitus, ad Cambysem amnem, apud Dion. l. 37. Cum autem plurima sint bona moderati Laboris, nullum tamen in Diis apud Gentiles meruit locum, ne ille quidem palaestricus. Sed palaestritae coluere [orig: coluÍre] Mercurium, Herculem et Castorem, teste Tertulliano de Spectaec. c. 9. Hinc *(ermh=s2 *)enagw/nios2 Pindaro, Pyth. Ode 2. et *)agw/nios2: Isthm. Ode 1. antistr. 4. Imo Mercurio et Herculi, commune in stadio templum posuere [orig: posuÍre] Arcades. teste Paus. Arcad. etc. Sed ut Labor ille non esset in Diis, quo fit, ut morbum effugiamus, aut robusti simus, atque agiles; quos Gymnasticae fines facit Arist. pelit. l. 8. et Galen. Hygiein. l. 3. is tamen Labor qui suscipitur ad fugiendam famem egestaremque, relatus in Deos fuit; sed a poetis, nec nisi inter Numina infera: unde Maro collocat, ante Orci vestibulum; ubi et Famem et Egestatem, et ferreos Eumenidum sive Furiarum thalamos constituit. Contentionis fil. Noctis nepos dicitur Hesiodo, Theogon. v. 226.

*au)ta\r e)/ris2 stugerh\ te/kh me\n *po/non a)lgino/enta,
Sed peperit durum Contentio dira Laborem.

Ubi, cuiusmodi Labor intelligatur, indicat; quod ei fratres tribuat Proelia, Caedes, Mendacium, Legum contemptum, Periurium: ad ceiusmodi saepe adigi homines videas egestate et aerumnabilis laboris fuga [orig: fug‚]. At, quod merito mireris, cum, ut dictum, Laboris tam exigua haberetur cura, Quies pro Dea habita est, ab ipsis Rom. cuius Fanum fuisse, in via Labicana, teste Liv. l. 4. c. 41. discimus: Cum haec agerentur, iam Consul via [orig: vi‚] Lavicana [orig: Lavican‚] ad Fanum Quietis erat. Quae via a porta Esquilina stadiis 120. h. c. 15. milliaribus ducebat Labicum, vet. opp. sed iam Strabonis aetate dirutum: ut legere est apud eum l. 5. p. 238. Sanctus tamen Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 16. ait, Quietem Fanum habuisse, extra portam Collinam. Atqui inter portam Exquilinam, quae nunc vocatur Divi Laurentii, et Collmam, quae dicitur Salaria, interiecta erat porta Viminalis, quae nunc B. Aguetae. Sed de his vide suo loco et plura hanc in rem, apud Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 1. c. 19. Sed et Labor, vexillum Eruditis quibusdam est, memoratum Greg. Naz. Orat. in Iulian. quod vim haberet solvendorum laborum, sic appellatum. Et exstat in Codice Theodos. tit. de Praepositis laborum, uti in omnibus Codd. MSS. legi, Viri docti observant, cum alii reponant Labarorum, coque versus hoc Tertulliani Carm. de Iona referant,

Palpitat antenna stridens, Labor horret ab alto
Ipsa etiam infringi dubitans inflectitur arbor.

Cerre, quod Labarum Ambros. l. 6. Ep. 29. Prud. c. Symmach. l. 1. v. 489. Alii, id Laborum vocant, Sozomen. l. 1. c. 4. Vett. Glossae, apud Turneb. Advers. l. 15. c. 16. Acta II. Synodi Nicenae, Aldhelmus de Virginitate, Alii Vide C. du Fresne in Gloss. in vocibus Labarum et Labor. Speciatim Labor, caelatura Artificum in argento. Iuv. l. 3. Sal. 8. v. 103.

--- -- --- -- --- -- nec non Polycleti
Multus ubique labor, rarae sune Mentore mensae.

Mart. l. 4. Epigr. 39. v. 4. eius Epigraphe ad Charinum.

Solus Phidiaci toreuma caeli,
Solus Mentoreos habes labores.

Idem, l. 8. Epigr. 51. initio cuius Epigraphe de Phiala Rufi.

Quis labor in phiala? docti Myos, anne Myronis?

Idem Apoph. l. 14. Epigr. 95. eius Epigraphe phiala aurea caelata.

Quamvis Callaico rubeam generosa metallo,
Glorior arte magis: nam meus iste labor.

Ubi Labor et manus et opus idem. Hinc argentum in opere, apud Trebellium, de argento facto: et Argentarii, qui argenti vasa caelabant vel alio opere fabricabant, proprie Laboriosi vocati. Vet. Interpres Iuv. ad illud, l. 3. Sat. 9. v. 145.

Sit mihi praeterea curvus caelator et alter,
Qui multas facies pingit cito --- --

i. e. opifices, inquit, servi argentarii, laboriosi, anaglyfarii etc. Salmas. ad Lamprid. in Alex. Sev.