December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 716, image: s0716a

JUVENTAS Dea fuit apud Rom. post praetextam excipiens iuvenilis aetatis exordia. Hanc Romavi a Serv. Tullio in Capitolio usque coluerunt [orig: coluÍrunt]: Quare Tarquinio Prisco, ut templum lovi Capitolino exstrueret, reliquorum Deorum templa exauguranti, Terminus et Iuventas cedere noluere [orig: noluÍre]. Aliam dein ei aedem vovit M. Liv. Cos. quo die Hasdrubalem vidit: quam idem Censorfaciendam locavit, C. Licinius Lucullus Duumvir dedicavit, 16. post Annos, Liv. l. 36. c. 36. ubi addit, ludos etiam huius aedis dedicandae causa [orig: caus‚] factos, et quidem maiori religione, quod novum cum Antiocho tum bellum instaret. Vide Hebe.

JUVENTIUS [1] inter veteres olim Comicos clarus, memoratur A. Gell. l. 18. c. 12. cum ait: Iuventius in Comoedia,

Pallium, inquit, face ut splendeat.

Ita enim optime Comici huius nomen reposuit I. Rutgetsius Var. Loct. l. 4. c. 19. et post eum C. Barthius Advers. l. 21. c. 5. cum vulgo legeretur, Terentius in Comoedia. Meminit eiusdem Varro de Ling. Lat. l. 5. ubi hosce eius versus citat,

--- -- --- -- --- -- --- -- --- -- Gaudia
Suasi omnes homines conferant unum in locum,
Tamen mea exsuperet laetitia.

Uti et l. 6. Scrupedam Auredius scribit, quasi Scauripedam. Iuventius Comicus dicebat, a vermiculo piloso, qui sotet esse in fronde cum muliis pedibus. Ex eodem Charis. l. 2. haec verba adfert:

--- - --- --- - Caput ei testatim defregero.

Vide lac. Oiselium IC. Notis in A. Gell. l. c.

JUVENTIUS [2] Celsus Cos. cum Neratio Marcello, A. C. 881. Auctor 39. libb. Digest. 20. Iustit. etc. Fil. patris cogn. qui Hadriano a consiliis et apud Traianum in pretio fuit. Item alius IC. Cos. cum Crispino. A. C. 865.

JUVENTIUS [3] Helva, vide Marcus.

JUVENTIUS [4] vel IUVENCUS Martialis laudatus Sid. Apollin. l. 9. Ep. 14. ad Burgundionem. Auctor vitae Iul. Caesaris. Sed Gargilium Martialem forte Sidon. dicere voluit, de quo Vopis. in Probo. Lamprid. in Alex. etc.

JUVENTUS inter Gentilium seba/smata, vide supra Dii.

JUVENTUTIS Princeps [note of the transcriber: in the print: JUVENUTIS Princeps] vide infra Princeps.

JUVERNA vulgo Ireland, vide Hibernia. Iuv. l. 1. Sat. 2. v. 159. et seqq.

--- -- Arma quidem ultra
Litora Iuvernae promovimus, et modo eaptas
Orcbadas, et minima [orig: minim‚] contentos nocte Britannos.

IUVINIACUM vel IOVINIACUM vulgo Ioyne, a Iovino quodam cognominatum, inter villas est ad Remense Monasterium S. Remigii pertinentes. Item Iuviniacum, vulgo Iuvignien, ad Monasterium Lugdunense apud Ins. Barbaram, Greg. Tur. memoratam, spectans. De utraque vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

IUVAN s. IUVANUS; non semel apud Galbertum in Vita Car. Com. Flandriae, pro Iohannes: qua [orig: qu‚] notione etiam vocem hanc usurpant passim Dalmatae, Hungari et Mosei. Sic i)ba/nhc, apud Cantacuzen. l. 1. c. 36. et 57. i)/bagkos2, apud Nicetam Choniatem. Vide Hist. Australem A. C. 1289. et 1296. laudatam C. du Fresne in Gloss.

IXALUS Graeca vox, Lat. Ibex. Vide supra.

IXARIUM vulgo Ixar, opp. Arragoniae, ad Mattinum fluv. cum tit. Duc. 6. leucis a Caesar-augusta in Austr. Dertusam versus.

IXEUTICE Graece i)/zeutikh species venationis, quae viscatis, Virgis aves retinet, Aucupium supra et infra Venatio, it. Viscum.

IXIAE regiuncula Rhodi, ab Ixio, portu, hinc Apollo Ixius. Steph.

IXIAS urbs Oenotrorum mediteranea. Barrio Catolei opp. agri Cosentini prope Menesinam opp. Vide Inia.

IXIBATAE pop. intra Pontum prope Sindicam, Steph. Ixomatae Polyae. l. 8.

IXION [1] Corinthiorum Rex secundus, ex Heraclidis patri Aleti s. Alethi successit, regnavit Ann. 38. successore fil. Agelao I. Diod. Sic. apud Syncellum p. 179. Vide etiam Paus. Euseb. Ioh. Marsham. ubi de Corinthi Regibus.

IXION [2] Phlegyae, sive ut Hygin. mavult, Leontei fil. qui socerum suum Deioneum, vel Erioneum fraude peremit. A qua caede cum neque homines, neque Dii eum lustrare vellent, diuque incertus vagaretur, lupiter illius misertus in caelum assumptum expiavit. Cumque iam purgatus apud superos degeret, Iunonem amare coepit, eamque de stupro appellavit, quod cum Iuppiter intellexisset, nubem illi sub Iunonis effigie opposuit, ex qua ille Centauros genuit: Deiectus deinde in terram, cum passim gloriaretur, cum Deorum Regina se rem habuisse, Iuppiter indignatus, fulmine ad inferos eum detrusit, curavitque, ut ibi rotae illigatus perpetuo circumageretur. Virg. Georg. l. 4. v. 484.

Atque Ixionei vento rota constitit orbis.

Ovid. Met. l. 4. v. 461.

Volvitur Ixion, et se resugitque fugitque.

Idem Ibid. l. 8. v. 405. et l. 10. v. 42.

--- -- Stupuitque Ixionis orbis.



image: s0716b

Tibull. l. 3. Eleg. 3. v. 73.

Illic Iunonem tentare Ixionis ausi
Versantur celeri noxia membra rota [orig: rot‚].

Claud. l. 2. De Raptu Pros. Carm. 35. v. 335.

Non rota suspensum praeceps Ixiona torquet.

Idem, Ibid. v. 537. Nic. Lloyd.

IXION [3] Grammaticus esse videtur, quem laudant Scholia in Ariostoph. Ranas, Act. 1. Sc. 6. sub fin. Eum quoque citat in expositione Atticarum dictionem in Aves p. 614. A. 2.

IXIONIDES Pirithous, Ixionis fil. Prop. l. 2. Eleg. 1. v. 37.

Theseus infernis, superis testatur Achilles,
Hic Ixionden, ille Menaetiaden.

Ovid. Met. l. 8. v. 569.

IXIONII Amici nomen quo Parasitos suos insignire solebat Heliogabalus, de quo sic Ael. Lamprid. Parasitos, inquit, ad rotam aquariam ligabat et cum vertigine sub aquas mittebat, rursusque in summum revolvebat, eosque Ixionios amicos cocavit: alludens ad Ixionis, apud poetas, supplicium, de quo dictum est suo loco. Ceterum de Ixionc Latissae in Thessalia Rege Aegaei Athen. sugxro/nw|, qui ex equis pugnare gentem docuerit suam, vide Voss. de orig. et pror. Idol. l. 1. c. 14.

IXIUS Portus, vide Ixiae.

IYNX in Vett. philtris magniusus [orig: magniusŻs]. Theocrit. in Pbarmaceutria,

i)/ugz e(/lke tu\ th=non e)mo\n poti\ dw=ma to\n a)/ndra.
*o Iynx, tu nunc virum in aedes attr abe nostras.

Idcirco Veneri sacra avis: quia collum torqueat, torquilla [orig: torquill‚] nova [orig: nov‚] Th. Gazae dicta. Modum, quo ea [orig: e‚] amoribus conciliandis utebantur, Suid. attingit, in hac voce, ac pluribus ex ponit Scholiastes Pindari in Pyth. Ode 4. Vide et Voss. de orig. et progr Idol. l. 3. c. 96.

IZACHI Maurit. Caesariens. opp. Ptol.

IZALA mons circa Persidem. Amm. Marcell.

IZANE apud Interpretem Pollucis l. 4. c. 18. ubi de Histrionum apparatu. *(hde\ *saturikh\ e)sqh\s2, nebri\s2, h)\ ai)gh=, h(\n kai\ i)za/nhn e)ka/loun, kai\ tragh=n: Satyrica autem vestis, hinnulea aut caprina pellis, quam etiam Izanem et hircinam vocabant: proprie caprina pellis est, ex Syt. ez, vel Chald. izza, quod capram notat, uti docet sam. Bochart, Hieroz. Parte pr. l. 11. c. 51. Unde patet, nec aspiraudam vocem, nec originem eius e Graeco arcessendam, quod Scalig. facit poet. l. 1. c. 17. ubi sic dictam contendit: quod sine rugis tota adsidebat corpori, atque adhaerscebat, quasi ab i(za/nein. Ceterum amictus hic vetustissimus, et primis mortalibus in multo usu fuit: ut viz, caprinas pelles s. Izanas ad lumbos utrinque cingerent, ab humeriscorio crurum anteriorum nodatas: unde fainomhri/des2 dictae. Quales etiamnum spectamus in picturis Nympharum, quibus brachia detecta, femora quoque apparent, Idem ubi de Bucolico Carm.

IZATES Adiabenorum Rex cum Helena sorore et uxore Iudaismum amplexus, fame saeviente, in Iudaeos munificus exstitit Fil. Monobazi, cogn. Bazaei. Ioseph. Antiqq. l. 20. c. 2. Oros. Izatem cum coniuge Christianos facit. A. C. 45.

IZATHA opp. Mauritaniae Caes. Ptol.

IZELUS castellum Siciliae. Steph.

IZGLI Indiae populi. Plin. l. 6. c. 17.

IZIZUM Aegypti urbs. Ant.

IZRAHIA fil. Ozi; filii Thola, filii Issachar. 1. Par. c. 7. v. 3.

IZRALLA Thraciae opp. Ant.

K.

K Litera Graecorum *ka/ppa illis dicta: Latinis, quorum primus illam adhibuit Sallust. Ludimagister quidam, in nulol usu, nisi olim in vocibus Kalendae, Kabala, etc. ubi postmodem C. adhibitum. Priscian. Hinc cum Kappa Romanum, in Senatorum calceis appini solere, scribit Suid. plane Lunulam intelligit, cuius figura C. est. Anglis, Hibernis, Scotis, Danis, etc. in propriis nominibus utcumque inservit, reliquis gentibus rarius usurpatur. Calumniatoribus olim K. ignito serro in fronte inustum, Lips. refert. Vide Voss. Aristarch. l. 1. c. 17. qui praeter alia, antiquos in tribus vocibus litera hac usos esse docet, ex Terentiano Mauro,

K. similiter otiosa est ceteris sermonibus,
Tumque in usu est, cum Kalendas Annotamus, aut Kaput,
Saepe Kaesones notabant hac vetusti litera [orig: liter‚].

Intellige, cum legis, non cum hommis caput signarent. Praeterea in notis antianis, cardo, vel casira, vel carissimus, vel Caelius: in Misopogone Iuliani Constantinus, vide infra Monogramma. KAR. Carthago: K. AUG. Calendas Augusti: K. DD casira dedicavit, vel dedicamus, vel dedicaverunt [orig: dedicavÍrunt]: K. FEB. Calendis Februarii: KL. Kalenaae vel Calendis: KAL. SEP. Kalendis Septembribus: KM. carissimus: K. MR. cara memoria: KO. Carolo K. P. Carolo positus: K. Q. Catendae Quintileis: KRM. Carmen: KR. AM. N. carus amicus noster: K. S. Calendae sextileis: K. R. N. carus Rex noster etc. denotat. Fr. Gouldman. Inter Galliae Regum numinos, occurrunt sub Car. VIII. Albi cum K. coronato, Gall. Blans au K. couronne [orig: couronnÍ], qui postea Karolus dicti sunt pretii 10. den. Turon. in eorum una facie ctux visitur, in 4. coronulas desinens, et Insc. SIT NOMEN DOMINI BENEDICTUM; in altera, K. coronatum, inter biva lilia et Inscr. KAROLUS FRANCOR. REX. uti videre est apud G. du Fresne ubi de Monetis argenteis Franciae Regum.