December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 702, image: s0702a

JUNCUS [1] Virgilianus, Senator, tamquam libidinum Messalinae conscius, a Claudio Caes. poena affectus. Tac. Ann. l. 11. c. 35.

JUNCUS [2] a iungenod dictus, quoniam eius usus ad iuncturas utilis, vel quod iunctis radicibus haeteat, Isid. Aegyptiis olim, non minusquam papytus, et Hispanis spartum, ad calceamenta in usu fuit cum iunci, quotum feracislima est Aegyptus, teste Plin. l. 21. c. 18. in Funes, strata, corbes atque adeo calceos, aeque commode, ac spartum Hispanicum, compingi contexique veleant. Unde Mosis ad rubum ardentem accedere prohibiti calceamenta ex iunco matino contexta, sunt qui dicant: voluntque ideo iussum esse divinitus calceos exuere, quod Deus praevidens, Filium suum aliquando hominem factum, inter caeteras suppliciorum acerbitates, corona [orig: coron‚] ex eiusmodi iunco matino compacta [orig: compact‚] coronandum, indignum iudicaverit, servum id pedibus calcate, quod ipsius Dominus in capite aliquando gesturus esset. Cum obicitur, tam acutis spinis Iuncum illum, qui Graecis o)cu/xoinos2, aliis rhamnus, nonnullis carvectum appellatur, asperari, ut vix manibus tractari queat: Respondent, potuisse iuncum illum, compingendis calceis aliisque id genus destinatum, tenerum evelli, priusquam in thamnum excresceret, spinisque asperaretur. Vel etiam, si qui forte aculei in ipso eminerent, facile potuisse aut manu avelli, aut ferto abradi, aut quovis alio modo atteri, atque contundi. Quemadmodum apud Gallos straminei calcei, (quorum usus domorum septis non egreditur) e contusis contextisque segetum culmisfiunt, olimque Hispani spartum suum malleis contudisse videntur, quo facilius in funes contorqueri, aut in strata contexi, aut in calceos compingi posset. Vide B. Balduin. de Calceo Antiq. c. 3. et plura si voles, de iuncea CHRISTI corona, apud Salmeron. Tom. 10. tract. 30. Riberam Comm. in Ionam, et Osorium Conc. de cor. Christi. Ad tegetes porto texendas, adhibitum iuncum, habes apud Plin. l. 20. c. 18. Ibidem de holoschoeno, iunci specie, ( xoi=nos2 enum Graecis hic dicitur) Utilissimus, ait, ad vitilia, ad nassas marinas, vitilium elegantium nexus, lucernarum lumina. Sed et in coronis usitatum olim iuncum, docet Strabo, quosdam Hispanos capite gestare sundas iunceas tres, memorans l. 3. quas Philetas vocat ko/mma mela/xkrainon, iunceum ornamentum, apud C. Paschal. Coron. l. 4. c. 1. In annulisquoque, utisupra diximus. Medioaevo alius usus accessin Per Iuncum enim investituta, occuttit in Tabular. Vindocin, apud C. du Fresne, ubi vet. Charta sic habet: Tunc inclinavit se Comes et accepit viridem scripum: etiam domus recenter erat iuncata, sicut solemus facere, quando aliquem personae potentis vel dominum suscipimus vel amicum. Tunc iunco ipso non tam donum faciens, quam restaurationem, dedit, etc. Plura hanc in rem vide apud Plin. ubi supra, et Salmas. ad Solin. p. 262. et seqq. ubi quid inter iuncum et spartum intersit, inter alia accurate docet: p. item 1049. ubi de lunco odorato, quem laudatissimum Nabathaeam mittere Plin. d. l. ait. A iunco, *)iougka/rion pedi/on, Iuncarium campum dictum, in Hispania citetiore, uti a spatto *sparta/rion pedi/on, Spartarium campum, memorat Strabo l. 3. ubi de Emporitanis. Vide quoque in voce Iuncariae A iunco vero odorato, Iuncinum oleum, de quo Plin. d. l.

JUNGANNI populi Ligures, corruptissime pro Ingauni.

JUNGARIA vel JUNCARIA vide ibi, Hisp. Tar. urbs mediter. Ptol.

JUNGERMANNUS Ludovicus, vide Ludovicus.

JUNIA [1] Familia, ex iis qui cum Aenea coloniam condiderunt [orig: condidÍrunt], orta est. M. Iunius cum filio a L. Tarquinio Sup. sublati. L. Iunius Brutus filiis suis Tito ac Tiberio, ob coniurationem de Regib. reducendis, a Patre secuti percussis, nullam reliquit prolem. Nam cum Patricius ille fuisset. omnes sequentes Iunii plebeii fuerunt [orig: fuÍrunt]. Consulatumque nemo eorum consecutus est, nisi post eum a Patribus Plebi communicatum, atque cum Patriciis Concules a Plebe fuerunt [orig: fuÍrunt] dati, cum lex vetaret duos simul Patricios Consules esse.

JUNIA [2] nomen viri concaptivi Pauli, Rom. c. 16. v. 7.

JUNIA [3] Calvina, decora et procax femina, soror L. Silani, ob libetiora verba frattis, qui eam Iunconem nominavit, incesti fuit suspecta. Restituta a Nerone, post caedem Matris. Tac. Ann. l. 12. c. 4.

IUNIA Fadilla, Maximino Iuniori desponsata, postea Toxotio nupsit, eiusdem fam. Senatori, qui periit post praeturam, Fuit autem e fam. Antoninorum, quod nomen indicat; in stemmate enim Principum horum, Fadillae sunt plures, ut videre est initio Vitae Pti. Casaub. ad Capitolin.

JUNIA [4] Silana, nobilis femina C. Silii iuventutis Romanae pulcherrimi uxor, eius matrimonio a Messallina exturbata, ut ipsa vacuo adultero potiretur. Tac. Ann. l 11. c. 12. et l. 13. c. 19. in exilium acta c. 22.

JUNIA [5] lex, a Iunio Bruto, Primo soloque tum Cos. A. U. C. 214. lata, fanxit: ut imperium Tarquinio abrogaretur, Consulesque duo regia [orig: regi‚] potestate quotannis Comitiis centuriatis a populo crearentur, Dionys. l. 4. Liv. l. 2. c. 8. etc. Alia a M. Iunio Penno, A. U. C. 627. lata peregrinos usu civitatis probibuit. Quam, tamquam inhumanam, reprehendit Cic. de Offic. l. 3. Fuit et Iunia Licinia lex de Trinundino: et Iunia Norbana, de manumissis: et Iunia Petronia de iudiciis, et Iunia Velleia, de testamentis, de quibus vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 7. et seqq.

IUNILIUS Ep. Africae, Sec. 6. Scripsit dialogos de fide divina, libb. 2. qui Basilae impressi. Sixtus Sen. in Bibl. S. Trithem. de Scr. Eccl. Possevin. in Appar. Sacro.

IUNIORATUS apud Scriptores Eccl. Rom. Soucheto Eccl. est, s. Beneficium Ecclesiasticu, quod Iunioribus Clericis (quo nomine videntur appellati quivis Clerici, post Subdiaconos, ut sunt Lectores, Exorcistae, Ostiarii, Fessarit etc.) dabatur; vel reditus, qui, in Ecclesiis, Iunioribus Clericis et in minoribus consti tutis ordinibus, assignababtur: Vassotio vero, quaelibet Ecccl. s. potius, Eccl. cura, quae a personatu dependet et Vicarius


image: s0702b

vulgo [orig: vulgŰ] dicitur. Ita enim Charta Baldrici Ep. Noviom. A. C. 1103. ab eo allata p. 797. Haec altaria a personatu libera concessimus --- tali cum tenore, ut Synodalica iura, sicut antea, Ep. vel eius Ministris solvant, et Presbyteri, qui Iuniotatum ab Eccl. Abbatissa susceperint, quotiens alter alteri successert, vel aliquo casu illos mutari oportuerit, ab Ep. sive Archidiacono curam suscipiant. etc. Vide quoque infra aliquid in voce Persona. In Charta Richerii Archiep. Senon. in Tabular. S. Martini de Campis Presbyteratus vocatur, apud C. du Fresne. In Consuetudine Britanniae, passim quoque Iuniorum mentio est, qui Iuveigneurs dicuntur et feudorum, quae ab illis possessa Iuveigneries vel Iuveigneuries, h. e. Iunioratus itidem appellantur: quo nomine vero ibi feuda intelliguntur, quae a iunioribus fratribus, qui eorum nomine homagium primogenito tenentur praestare, possidentur: de quibus, ut et plura de voce Iuniores, vide apud modo laudatum Auctorem in Gloss. De Iuniorum Schola aliquid diximus supra in voce Candidati, vide quoque aliquid infra, in Milites. Ceterum Romanis olim Iuniores, Ex instituto Servii, ad Annum 45. ultra, Seniores, Dion. Halic. l. 4. c. 20. et Liv. l. 1. c. 43. Hinc Traiano Imp. Plin. in Panegyr. tribuit iuventam, c. 8. qui tamen agebat tum aetatis Annum 44. Etc. 22. factis tribus aetatis gradibus, Te, inquit, parvuli noscere, ostentare Iuvenes mir aris senes. Idemque c. 69. Consulatus [orig: ConsulatŻs] Candidatos Iuvenes Vocat; at illi uti que iam viri: quomodo Suet. Aug. c. 34. Germanicus, post susceptos iam aliquot liberos, Iuvenis dicitur. Ita Tibullo l. 1. Eleg. 4. v. 33.

Solis aeterna est Phoebo, Bacchoque Iuventa:

Iuvenis est femina, quadragesimum iam annum egressa: et adolescentiores uxores Puellae dicuntur Horat. Ovid. Senec. Quin et Pythagoras, apud Laertium, virilis et constantis aetatis hominem neani/an vocat. Et Herodian. mitio l. 4. *(oi th=s2 *sugklh/oi e)pi/lektoi\ neani/ai. Vide Bernegger. ad Iustin. l. 41. c. 2. ubi hic Principes Iuventutis Argonautas vocat, aliquid etiam infra in voce Iuvenes, alibique passim.

JUNIORES pro iudicibus subordinatis et potestatis ministris. In Chartis et LL: antiquis, etiam in Conciliis et Auctoribus dicuntur alias, ut Seniores: non respectu aetatis, sed dignitatis, conditionis et minesterii, Iumores perinde non a [orig: ] iuventure, sed quod essent aut sine praefectura, aut minorem habentes, maiori subderentur. Bignonius tamen in Marculsi formulis. quandoque accipit Iuniores, pro ipsis successoribus et quasi nepotibus. Heur. Spelmann, pro heredibus. Capitular. Car. l. 1. c. 167. pro Vasallis, subditis, famulis, E Goldasto Lydius pro liberis dominis Iunckheren. Gregor. Tur. Iuniorum Eccl. meminit, l. 5. c. 26. Notkeri aevo, i. e. Anno regni Lud. Iun. Iuniores dicit Vadianus, videri fuisse delectos ad pauperum et peregrinorum facultatum Laicos, ut eo ministerio exerciti, aptiores ad reliquam disciplinam monasticam fierent. Iuniores quoad servitium denique omnesarbitratus est Servius Tullius, ab An. Aet. 17. usque ad An. 46. et supra hunc Annum Maiores appelat A. Gell. l. 10. c. 28. Vide Hent. Spelm. Gloss. Arch.

e JUNIPERI ligno Dianae Templum, in Hisp. exstructum olim, teste Plin. Vide Macros Fratres in Hierol. in voce Arccuthinus; a)/rkeuqon iuniperum autem Graeci vocant. Nec enim cariem, nec vetustatem, sentit haec arbor, ut cedrus, cui etiam adeo similis facie est, ut pene internosci non queant, nisi fructus differentia [orig: differenti‚]. Plin. l. 16. c. 39. Cedri olco peruncta materies nec tineam nec cariem sentit. Iunipero eadem virtus, quae cedro. Vasta haec in Hispania maximaque baccae eius, medulla eius ubicumque etiam solidior, quam cedrus. Eadem proni et subdialibus aptissima. Idem c. seq. ubi trabes templi illius, quod Sagunti erat cuique pepercit religione inductus Hannibal, etiam sua [orig: su‚] aetate durasse [orig: dur‚sse] adnotat, addens; In plenum dici potest, utique quae odore praecellant, ea aeternitate praestare. Nota autem cum ligni, tum baccarum huius arboris fragantia est. De gummi Iuniperi. quem vernicem hodie appellamus, vide Salmal. ad Solin. p. 11. 51.

JUNIULADISLAVIA Germanis INOWLADISLOW, Polonis INOWLOCZ, urbecula Poloniae mai. Palatinatus [orig: PalatinatŻs] Iuniuladislaviensis caput. ut Cuiavia, ad Notesium fluv. cum arce alias munita, 7. mill. Germ. ab Vladislavia in Occ. et vix 2. a Guplolacu in Bor.

JUNIUS [1] sextus est in ordine mensium a iunioribus dictus. Ovid Fast. l. 6. v. 61. Alii tameneum sic dictum volunt, tamquam Iunonium, quo nomine apud Aricinos Praenestinosque diu venerat: Nonnulli quoque hanc appellationem cum volunt traxisse, a Iunio Bruto, quod Kalendis Iunii, pulso Tarquinio, sacrum Carnae Deae in Caelio monte, voti reus fecerit: Alii aliter. De quo, ut et diebus in hoc mense, apud Rom. festis, vide Thomam Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 10. Sunt etiam, qui dictum Iunium velint, quasi Unium sive Iungium, a iunctis foedere Romulo et Tatio, illo Romanorum, hoc Sabinotum Regibus. Unde Ovid. dum alias rationes notationis memotat, etiam huius non obliviscitur: Idem ut supra v. 93. et seqq.

Haec ubi narravit. Tatium fortemque Quirinum,
Binaque cum populis regna coisse suis.
Et Lare communi soceros generosque receptos.
His nomen iunctis Iunius, inquit, habet.

Ioh. Goropius Becanus hunc Mensem a favore nominatum vule quod in eo favorem terrae sentire incipiamus, fructibus iam sese ad esum offeretibus: dici autem Iunium, quasi Gumium, a Germ, voce Gunnen, quod Latinis favere significat. Sed nemo est, qui viro alias erudito hic [orig: hÓc] suffragetur. Fuit olim hic mensis in Mercurii tutela, et ex Romuli ac Iulii Caesaris 30. ex Numae autem Pompilii constitutione 29. dies nactus est. Thom. Dempster. s. potius Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. Ei apud Graecos respondit


image: s0703a

*skir)r(oforiw\n: apud Hebraeos, ex parte mensis Sivan et Thumuz. Vide Franc. Roslaeum Archoeol. Att. l. 2. c. 10. et Thom. Godwyn. de Ritib. Hebraeor. l. 3. c. 1.

Dies hoc Mense apud Rom. olim festi.

2. die, s. 6. Nonas, feriae erant Martis, Carnae et Monetae Iunonis, cui templum hoc die dedicatum. Eodem Tempestatis quoque delubrum dedicatum est. Prid. Nonas sacrum fiebat Bellonae, cui eo die templum consecratum erat: Eodem Herculi aedes in Circo posita est. Nonis Iunii sacrum fiebat Deo Fidio. 7. Idus Piscatorii ludi petagebantur. 6. Idus, sacrum fiebat Menti, in Capitolio. 5. Idus Vestae feriae erant. Eodem Iovi Pistori ara in Capitolio posita est: Iunius quoque Brutus ulteriorem Hispaniam et M. Craslum Parthi devicerunt [orig: devicÍrunt]. 3. Idus Matralia erant, Item festum Fortunae Seiae. Eodem Concordia aedes a Livia constructa ac dedicata est, ac P. Rutilius Cos. cum L. Iul. Caes. A. U. C. 664. bello Marsico s. Sociali pertit. Idibus aedes Iovi Invicto consecrata ac dedicata est. iisdem erant Minusculae Quinquatrus. 17. Kal. Iulias, s. 15. d. Iunii aedes Vestae purgati solebat. 16. Kal. Iulia, in Aventino, Palladi sacrum fiebat, V. O. vid. Fast. 13. Kal. Summano templum fuit positum. 9. Kal. dies ater erat, ob Romanos ad lacum Thrasymenum ab Hannibale victos. 8. Kal. Syphax a Masinissa superatus, item Hasdrubal ductu M. Livii Consulis et opera [orig: oper‚] Cl. Neronis Coll. caesus est. Dodem die festum erat Fortis Forrunae: Naves item coronatae per Tiberim convivia agitabant. 5. Kal. templum Laribus dedicatum, Iovi item Statori templum conditum est. 4. Kal. templum in colle Quirinali dedicatum est. Prid. Kal. templum Herculi et Musis est consecratum.

Viri Illustres.

JUNIUS [2] Balbus, Vir Consularis Metiam Faustinam filiam Gordani Imp uxorem habuit, Capitolin, in Gordian.

JUNIUS [3] Blaesus, Africae Procs. Tacfarinam fudit, fugavitque, A. U. C. 774. Tac. Ann. l. 3. c. 35. Vide Blaesus.

JUNIUS [4] Brocchus, Illyricum tuitus est, sub Claud. II. cuius ad illum Epistolas habes, apud Trebell. Pollion. in Claud. Vide quoque supra in voce Brocchus.

JUNIUS [5] Brutus, vide Brutus; it. Caius, et Decius, et Lucius; it. Marcus.

JUNIUS [6] Brutus Scaeva, vide Decius.

JUNIUS [7] Bubulcus, vide Decius.

JUNIUS [8] Calphurnius, memoriae dictator Cato Imp. memoratur Fl. Vopisco in huius Vita.

JUNIUS [9] Cordus, cuius mentio apud Iul. Capitolin. in Gordianis, et supra Cordus.

JUNIUS [10] Donatus, Cos. collega Corn. Saeculatis, A. U. C. 1012.

JUNIUS [11] Franciscus, nobili genere natus, Biturigibus, A. C. 1545. Theologiam docuit Lugduni Bat. scripsit plurima, quae Tomis 2. in Fol. prodierunt [orig: prodiÍrunt], Genevae, A. C. 1607. etc. Vir divinarum, humanarumque rerum peritissimus, Meuts. Leidae gloria, ipsissimum textualis et Scholasticae Theologiae oraculum, linguis dives, diltinguendo subtilis, argumentis invincibiles, Ios. Hallo. Obiit peste A. C. 1602. Aet. 57. Lugduni Bat. Melch. Adami. Vit. Theol. ipsi Mag. Britanniae Regi Iacobo magni habitus. Vide Acad. Leidensem, Ioh. Gerh. Voss. generum eius, Proefat ad Hist. Lat. Ant. Teissier in Elogiis P. 1. Filium habuit cognominem, qui scripsit de Veterum Pictura, et IV. Euangelia Gothica [orig: Gothic‚] lingua [orig: lingu‚] edidit, ac Glossario elaboratissimo illustravit: tam sedulus ut 13. vel 14. horas quottidie studiis impenderet, Colomesius Opusc. p. 117.

JUNIUS [12] Gallio, vide Gallio. Tac. Ann. l. 6. c. 3.

JUNIUS [13] Hadrianus, Hornanus, Medic. lingg. septem et antiquitatis cognitione clarus: Obiit Medioburgi in Mattiacis, A. C. 1575. Anno climacterico maerore ex iactuta Bibliothecae suae, quam in diteptione Harlemi amiserat, concepto. Ioh. Sambucus, gloria [orig: glori‚] Viri permotus, cum in Bataviam venisset illum visurus, petcepisset autem cum autigis quibusdam cum pocula miscere, indignitate rei motus, illo neglecto, abiisse dicitur. Quod cum innotuisler Iunio, solo desiderio terminos illorum discendi, quo Nomenclatori suo insereret, id a se factum, Sambuco sese excusavit. Voss. Centurias Adagiorum eius, quas Etasmi, (ad hoc solo secundum Belgii decus) centuriis adiunxerat, magni facit, de Philol. sed Hollandiae descriptionem non aeque. Iudicem scriptorum eius A. Teissier in Elogiis exhibet P. 2. Patet fuit Petri, Thuan. Hist.

JUNIUS [14] Lupus, Senator accusavit Vitellium aetate extema [orig: extem‚] maiestatis et cupidinis imperii. Sed instinctu Agrippinae accusatoti aqua [orig: aqu‚] atque igni interdictum est. Tac. Ann. l. 12. c. 42.

JUNIUS [15] Magus, nefandorum Sacrorum peritus, a Scribonio Libone Drusio tentatus, ut infernas umbras carminibus eliceret. Tac. Ann. l. 2. c. 27.

JUNIUS [16] vide Marullus. Tac. Ann. l. 14. c. 48.

JUNIUS [17] Maximus, 2. Cos. cum Aquilino A. U. C. 1038.

JUNIUS [18] Messala, patrimoniunis suum scenicis dedit, boeredibus abnegavit: martis tunicam dedit mimae, lacernam patris mimo --- inscirptum est adbuc in Chiraulae pallio Tyrianthino, quo ille, velut spolio nobilitatis exsultat Messalae, nomen uxoris etc. Sc. pallium illud


page 703, image: s0703b

Tytianthinum, quod Iunius hic choraulae donavit, uxoris erat et in eo nomen uxoris eius inscriptum extabat, Fl. Vopisc. in Carino, insaniam eius piuribus carpentem.

JUNIUS [19] Otho, vide Otho. Tac. Ann. l. 3. c. 66. et l. 6 c. 47.

JUNIUS [20] Pera, vide Decius et Marcus.

JUNIUS [21] Pullus, vide Lucius.

JUNIUS [22] Poenus, vide Marcus.

JUNIUS [23] Quintus, vide Arpini.

JUNIUS [24] Rusticus, Senator, componendis Patrum actis dilectus, a Tiberio, monere ausus est Consules, ne relationem contra Agrippinam et Neronem inciperent. Tac. Ann. l. 5. c. 4. Vide Rusticus

JUNIUS [25] Rusticus, Philosophus Stoicus, inter praeceptores Pii. Captiolin.

D. JUNIUS Silanus, in nepti Aug. Iulia adulter; ideo cum amicitia [orig: amiciti‚] Caesaris prohiberetur, exilium sibi demonstrari intellexit: nec nisi Tiberio imperitante deprecari Senatum ac Principem ausus est. Rediit posthac, quia non Senatus-consulto [orig: SenatŻs-consulto] non lege pulsus fuit, in urbem, neque honores adeptus [orig: adeptŻs] est. Vide et Caius. Tac. Ann. l. 3. c. 24.

JUNIUS [26] Syllanus Cos. suffectus ex Kal. Maii, cum Messio Gallicano, Principatu Gordiani, vide Iul. Captiolin. in Maximinis: item in vocibus Caius, Decius, Marcus.

JUNIUS [27] Tiberianus, Cos. cum Aurel. Probo Imp. A. U. C. 1033. Secundo Cos. cum Cassio Dione, A. U. C. 1043.

JUNIUS [28] Titus, vide Titus.

JUNIX vide Iuvenca, it. Rufa vacca.

JUNNA fluv. Duc. ex Burg per Senonas in Sequanam fluens; Yonne. Fertar. Valsel. la Iuine, Stampas, ubi Loam capit Loet, Mautiniacum Monasterio suo illustre, Campiniacum, Bonnas, Lardiacum, Ver parvum, et Vicum S. Verani attingit: tum augetur amne ex Marcis et Fitmitate Adelhaidis veniente. Inde Vilam Regis, Villam Abbatis, ac in duo brachia divisus, dextro Exonam, laevo vicum S. Iusti alluit; ad Exonam, Exona vocati incipit. Demum iunctis aquis, Paludellum villam super Exonam Palveau, praeter cetera loca alluit, atque iuxta castrum Corboilum Sequanae miscetur. Hic [orig: HÓc] Chlotarius iun. a Theodorico Rege victus est. Hadr. Vales. Not. Gall.

JUNO [1] an a iuvando? Saturni et Opis filia, Iovisque Et soror et coniux, uti se ipsam vocat apud Virg. Aen. l. 1. v. 19. 46. 283. 447. 450. et 667. Dea regnorum fuit et divitiarum, quae et nubentibus praeesse credebatur, undePronuba vocatur, et parturientibus obstetricari, unde Lucina Ovid. Amor. l. 2. Eleg. 23. v. 21. nomen sumpsit. Munditiei item et ornatus [orig: ornatŻs] curam habuit, hinc statuae eius crines addebant, curosa [orig: curos‚] superstitione dispositos: et ornatrices s. psecades speculum Iunoni tenere dicebantur. Porro ut viris singulis sui Genii, vitae praesides, ita feminis Iunones semper praesto erant, unde consuetudo fluxit, ut mulieres Iunonem susam appellatent, Ovid. Amor. 1. 3. Eleg. 13. v. 3. et 35. Lactant. de Falso Relig. l. 1. c. 17. Singulis Annis in quodam Atticaefonre lota virginitatem receupetasse [orig: receupet‚sse] fingitur. Filiam habuit Heben, quam ex silvestribus lactucis concepisse fertur, quas ab Apolline invitata avidius comederat. Iovi, a quo sub cuculi forma compresla fingitut, Vulcanum et Martem peperit, quam vis Ovid. Matrem sine vito eam malit concepisse, Olenii tantum floris contactu. Physici Iunonem, aera interpretantur, ideoque Iovis et sororem, et coniugem dictam volunt, quod summa sit aeris cum aethere cognatio, et sie militudo, Hinc et Iris ei nuntia atributa, hocque nomine ab Assyriis et Afris culta est, ut Iul. Firmic. docet. Ei agna [orig: agn‚] fiebat. Simulacrum eius tale fuit, teste Alberico; Erat femina in throno sedens, quae sceptrum Regium gestans, dextra [orig: dextr‚] caput diademate cinctum inter nubila condidit. Ad latus iris, ante pedes pavones fingebantur, aves specialiter eidicatae. Olim vero, rudis erat lapis et informis stela, unde uti Apollinis Delphici, et Bacchi Thebani, sic Iunonis Argivae ki/ona, i. e. columnam ex Vett. poetis, habet clem. Alexandr. I. Strom. de cuiusmodi vetustissimis Deastrotum Gentilium a)ndria/si diximus in voce Boetylus. Eius varia apud Rom. pro diversis eius officiis et munetibus nomina erant, de quibus pauca haec subiungam. Ceterum fallax, aspera et iracunda, quam ob rem malis eam daemoniis adnumeravit Porphyr. de Abstinential l. 2. ubi horum ingenium adeo scite repraesentat, ut nec a Clem. aut Arnobio meliora. contra Gentilium Deos, quam ab hoc christiani nominis acerrimo hoste, proferri potuerint. Eaudem in Stat. iis Numinibus, quae fulminis usum habetent, accenset Theb. l. 10. v. 69.

Disice et in Thebas aliud (potes) excute fulmen.

Quod tamen contra ceteros est, non nisi Iovi, Vulcano et Minervae id adscribendum esse oensentes, ex libris Hettuscorum, laudatis Serv. ad Aen. l. 1. v. 40. 52. et 285. Agit autem ibi de Iunone Argolica, qua [orig: qu‚] non alia maiori in veneratione fuit. Certe Argis non aliter quam Matronam Tonantis, ut Ovid. memoratu Ep. Heroid. 9. v. 3. et 5. et Reginam Dearum, cultam docet Appuleius Miles. 6. indeoque Argivam cum Maro vocat Aen. l. 7. v. 683. magnam interpretatur Serv. Nec desunt Scriptores, qui Numen hoc omnibus aliorum Deorum sanctius habitum cultumque, cuius adeo fuerint prodigia certissima, certissimae etiam utliones, scriptum teliquetint. Unde et alibi hoc nomine dedicata, uti de Iasone, qui in agro Picentino Oscorum Templum Iunonis Argivoe condidit, legimus, apud Solin. c. 2. Cumque Templa Caesari Romaeque passim consecratentur, uti Casesaris simulacrum ad Iovis Olympici instar (quem ipsum specie pueri ab se Amati Pantarces Phidiam formasele [orig: form‚sele] ait Arnob. l. 6.) sic Romae, ad Iunonis Argivae similitudinem, formari solebat. Moris enim fuisse. ut qui simulacrum Imp. consecrare vellet, in exemplum sitmeret nobile aliquod Dei alicuius signum, ex Iosepho discimus, *(alw/s2, c. 16.


page 704, image: s0704a

De ornatu eius sic Tertullian. de Corona Mil. Iunoni vitem Callimachus indixit. Ita et Argis signum palmiter redimtum, subiecto pedibus eius corio leonino, insultantem ostentat novercam de exuvits utriusque privigni: Bacchi viz. Herculisque: unde et sacrificantes ipsi vite, pal niite et corymbis cingi sunt soliti. Alias Iunoni, non minus ac Iovi, coronam radiatam tribuit Antiquiras. Lucian. de Dea Syr. *)epi\ th= kefalh=| a)kti=na/s2 te fore/ei kai\ pu/rgon kai\ kesto\n. Etiam lunatam quidam, h. e. lunam in diademate gerentem, coluere [orig: coluÍre], Albericus de Deorum Imagin in Iunon. quod ornamentum ad falsas quoque Iunones transtu,lit Iuppiter, Alcumenam, e cuius coronae lamina sexies emergebat effigies Lunae, apud Stat. Theb. l. 6. et Inachim, apud Ovid. Met. l. 9. v. 787. Nempe sub Iunonis nomine Lunam adoratam fuisse, Eruditi multis docent. Utraque enim Urania dicitur, et Iuno velut inter ignes Luna minores *)astrea/rxa appellatur, vide Herodian. l. 5. i. e. Planetarum Regina, vel, ut Horat. interpretatur, Carm. l. 2. Ode 2. v. 33. Siderum Regina. Ita apud Virg. Aen. l. 1. v. 50. Iuno inquit: Divum [orig: DivŻm] incedo Regina, quam proin sub nomine Reginae caelorum ab Idololatris Iudaeis cultam fuisse, Ier. c. 7. v. 18. et c. 44. v. 17. innui videtur. Et cui potius Gentiles Kalendas s. primitias omnium mensium consecraverint, quam Lunae, at Iunoni consecrarunt [orig: consecr‚runt], quae proin Kalendaris dicta est. Porro quemadmodum Iuppiter Ammon nil aliud quam Sol erat, sub arietis forma coli solitus, ita non male Lunam Iunonem Ammoniam dixeris, quam sub ovis schemate coluere [orig: coluÍre]. Unde idolum Astarorh, quod praecipuo honore venerati sunt Sidonii 1. Reg. c. 11. v. 4. et 8. 2. Reg. c. 23. v. 14. quoque nomine vel Luna vel Iuno culta est, s. potius utraque, ovis imaginem habuille legitur, vide Cael. Rhodig. l. 18. c. 38. Dav. Kimchi in 1. Sam. c. 31. v. 10. Thom. Godwyn. de. Ritib. Hebr. l. 4. c. 6. etc. De Iunone Samia, in cuius templo pavones alebantur, vide infra in voce Pavo: uti de simulacro eius ex aere, Romae, in Concordiae templo, Bedae opere, Plin. l. 34. c. 8. de malo granato Iunoni Myc. sacro, infra; it. in vocibus Sospita et Sotira: de aliis huc pertinentibus, Casp. Barth. Animadvers. Papinianis passim, inprimis vero Comm. Superstition.

Iunonis apud Rom. nomina.

Calendaris dicta est, a Calendis ei sacris. Caprotina. Cinxia, in nuptiis invocabatur. Cutis s. Quiris, ab hasta ei sacra. Huic in omnibus Curiis mensae erant positae. Domiduca, in nuptiis invocata. Februata, a Februario, quo ei sacra fiebant. Fluonia. Interdica, in nuptiis. Iuga, similiter. Iulia, cui aedicula erat in reg. 5. Lucina, cui templum in reg. 5. Martialis, cui templum in reg 8. Moneta, a monendo. In huius templo libri lintei, Imperii fata continentes, asservati. Novella, vocabatur in mensium Calendis. Opigena. Populonia, quam populus s. plebs precabatur. Regina, quae a Camillo Veiis est, transvecta, in Aventinum. Sororia, cui in expiationem sororis suae aram Horat. consecravit. Sospita, quae Lanuvii inprimis magno cultu colebatur; postea et romae in foro Olitorio aedem nacta est. Unxia, in nupt, in vocabatur, etc. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 6. et passim alibi. Ovid. Fast. l. 6. v. 183. Hesiod. Theog Boccat. Natalem Com. Gyrald. Al. Rossaeum in mystagogo Poet. etc. Inde Iunonius. Hinc Iunonius Ianus: Iunonii versus: Iunonia avis: Ovid. Amor. l. 2. Eleg. 6. v. 55. et de arte Am. l. 1. v. 629.

Laudatas ostentat avis Iunonia pennas.

Pavonem intelligit. Avis enim illa Deae illi sacta. Iuv. l. 3. Sat. 7. v. 30. et seqq.

--- Didicit iam dives avarus
Tantum admirari, tantum laudare disertos,
Ut pueri Iunonis avem.

JUNO [2] Aegyptia, Rheae et Camesenni filia, nata Anno primi regni Semiramidis, cognominata Isis maxima, frugifera, legifera, soror et uxor Osiridis. Beros. l. 4.

JUNONIA maior, et minor, ins. duae ex Fortunatis. Plin. l. 4. c. 22. et l. 6. c. 32. Illa Forteventura, maxime ad Ort. extensa. Alias Herbania, longa 25. leuc. lata 15. circiter. 12. leuc. ab ora Africae, 16. a Canaria Ins. Haec nunc Lancerotta, 6. leuc. a maiori. Longa 16. leuc. lata 10. Sub Hisp. Sanson.

JUNONIS Ara prom. et locus Gadium ins. Trafalgar Taraphae. Iunonis fanum Ptol. dicitur. Melius Iunonis prom. nunc Cabo Trafalgar, in ora Occ. Vandalitiae, ubi incipit Fretum Herculeum, in parte Australiori Hisp. 9. leuc. Hisp. a Gadibus in Mer. 10. a Calpe in Occ. Baudr. Plin. l. 2. c. 107.

JUNONIS Laciniae templum vide Lacinium.

JUNONIS Prom. Capo Giallo, teste Nardo, prom. Peloponnesi in ora sin. Corinthiaci, contra Sicyonem urb. Plin. l. 3. c. 1.

JUNONIS Sacrum s. templum, ins. Melitae prom. in cuius vertice sitam esse hodie aiunt aediculam D. Virginis in Corte denominatam.

JUNONIUS cogn. Iani, vide supra.

JUNOPOLIS urbs Ponti Paphlagonici. Conc. Nic.

JUNTER-BUICH Iacobus, vide Iacobus.

JUNUS Latinis dictus est Pan, ab eundo passim cum omnibus animalibus: Numen Arcadum antiquissimum et honoratissimum vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 20.

JVO [1] Britanniae Rex, qui primus A. C. septingentesimo vicesimo, ex singulis laribus singulos denarios D. Petro quotannis pendendos obtulit. Id tributum sub Leone Quarto circ A. C. octingentesimum quinqua gesimum Rex Edel-Wulffus duplicavit,


image: s0704b

decimasque etiam omnium fructuum Virgini Mariae dari iussit. Porro Ioh. Richardi fil. A. C. millesimo ducentesimo septimo Angliam Hiberniamque singulis Annis Romanae sedi septuaginta marcas auri dare praecepit.

JVO [2] Ep. Carnutensis, disciplinae Eccl. tenacissimus, eruditione ac pietate clarus: Bellovacensis, Praeceptor Lanfranci, etc. A. C. 1093. Godofredo, ob crimina deposito, successit. In Phil. I. Galliae Regem, qui Bertha [orig: Berth‚] Hollandica [orig: Hollandic‚] repudiata [orig: repudiat‚], Bertradem Montfortiam Fulconis Com. Andegav. uxotem superinduxit, acer: commune aevi sui Oraculum. Obnt A. C. 1116. Aet. 80. Beatis annumeratus, sub Pio V. A. C. 1570. cineribus bello intestino Galliae dissipatis. Opera eius edidit Ioh. Baptista Souchetus, A. C. 1647. duobus volum. quorum prius Decreta, posterius 287. Epp. 22. homilias, et Chronicon continet. An et Pannomiae, et libri de corpore CHRISTI auctor? Nic. Lloyd. Vide Sigebert. c. 167. de Vir Ill. et in Chron. Godofr. Vindocin. Ep. l. 2. Suger. in Lud. Crasso, Matthaeum Paris. Hist. Angl. Loiselium, Ruillard. Voss. etc. praesertim Gerh. von Mastricht IC. Hist. Iuris Eccl. n. 263. et seqq.

JVODIUM vide Epoissius.

JVOLLUM vulgo VYLACK, oppid. Pannoniae inf. ad Danubium, inter Teutoburgum ad Bor. et Bononiam ad Austr. Quidam ponunt iuxta Dravum. Sub Turcis.

de S. JVONE Rogerius, vide ibid.

JUPA in Regula Ordinis Canonicorum S. Marci de Mantua, in Regesto Alex. IV. Pontif. Rom. Anni 7. Ep. 24. ex Bibl. Reg apud C. du Fresne, vestis talans species est, Gallis Iupe. Hinc Iupellum, Picardis Iupel, aliis Iupon, sagum militate, apud Eund. Ep. 172. l. 5. ubi praefatus Pontifex decernit, ut Fratres Milites Ord. Hospital. chlamydes nigras deferant, quo ab aliis Fratribus eiusdem Ordinis dignoscantur: In bellis autem --- utantur iupellis et aliis superinsignus militaribus --- coloris ruber, in quibus etiam crux albi coloris sit in eorundem vexilli modum assuta etc.

JUPANUS titulus honorarius, in Serviae Regno, secundo-gegenito Regis olim tribui solitus. Auctor Vitae Sabae Ep. Ut Videre est ex literis Steph. eius filii, Magni Iupani Serviae. Sic inter Innoc. III. Epistolas, una est Magno Iupano Serviae inscripta, quae 167. est l. 2. Vide infra in Zupa et Zupanus.

JUPITER Opis et Saturni fil. in Creta ins. eodem cum Iunone partu editus, et in Ida monte a Curetibus educatus, idque clam patre, qui ex pactione cum Titano fratre inita [orig: init‚], filios suos omnes devorabat. Cum autem in virum adolevisset, cognovislerque etiam tunc patrem vitae suae insidrari, regno eum pepulit, mundique imperium cum fratribus Neptuno et Plutone sorte devisit: ac Iovi quidem caeli et terrae, Neptuno maris, Pluroni inferorum imperium obtigit. Eum in Creta natum certum est, ideoque Creta dicta eius ins. et ipse Creticus Minuc. Felici, Mars Thracius, vel Iuppiter Creticus, vel Iuno Argiva, et Cretensis Lactant. l. 1. de Falsa Relig. c. 13. Sed hanc rem incertam, et plane fabulosam faciunt alii. Nam Demetrius Scepsius, ut est apud Schol. Apollonii l. 3. tradit, Phrygas Iovem apud se natum et educatum contendere cum Cretensibus, et Arcadibus, ex qua fabula Delrius in Troad. Sen. lucem dat Propert. l. 3. Eleg. l. v. 27.

Idaeum Simoenta [orig: SimoŽnta], Iovis cunabula parvi?

Lege Paus. in Arcad. et Messen. apud quem utraque haec gens sibi vendicat natales Iovis. Ceterum de vatiis (ut ita dicam) Iovibus, quidam enim tres, quidam trecentos statuerunt [orig: statuÍrunt], vide omnino Clariss. Voss. de Theolog. Gentil. l. 1. c. 14. Quorum omnibus gestis in unum collatis, Gigantum victor, Mercurii, Apollinis, Minervae, etc. pater, in varias formas se transformesle [orig: transformÍsle] dictus, est, ut libidinibus suis perlitaret. De nominis etymo Lactant. ut supra. *zeu\s2 vel *zhn= appllatus est, non a fervore caelestis ignis, vel quod vitae dator, sed quod primus ex liberis Saturni maribus vixerit. Etymologus autem: *zeu\s2 (inquit) para\ th\n ce/sin, sqermo/tatos2 ga\r o( a)h\r, quod etiam tanto magis probabile videtur, eo quod et hic Iuppiter Hammon s. Ammon vocatur, quae vox (inquit Bochart.) a vocabulo Aegyptiaco *)amou=n descendit, quod ab Hebraeo [gap: Hebrew] derivatur, i. e. fervere, incalescere. Idem Lactant. dicto loco, Iuppiter, quasi iuvans pater dicitur. Sic Agellius l. 5. c. 12. Iovem Latini vett. a iuvando appellavere [orig: appellavÍre], eundemque alio vocabulo iuncto, patrem dixerunt [orig: dixÍrunt]. Hoc etiam voluere [orig: voluÍre] Cic. et Cato de Re Rust. c. 141. Alii autem ab *)iaw\ path\r s. *)iaou\ path\r, i. e. Iehova pater, Latini autem vett. Ioupater dicebant por Iovis pater, ut et Iouglans, pro Iovis glans. Per hunc, intelligentiam Mundi conditricem Gentiles Theologi intellexisse videntur. Hinc *moirage/ths2 dictus. Physici Iovem interpretantur esse elementum ignis, dictumque eum putant a iuvando, eo quod vulla sit res, quae sic omnia foveat, quemadmodum calor. Aliquando pro aere ponitur. Horat. Carm. l. 1. Ode 1. v. 25.

--- Manet sub Iove frigido
Venator, tenerae coniugis tunica.

h. e. sub Dio. Aliquando pro pluvia. Virg. Georg. l. 2. v. 419.

Et iam maturis metuendus Iuppiter uvis

Historia vero hunc Cretae Regem facit, qui ob iustitiam insigniter cultam, Gigantes varios, inprimis Milinum in Creta, Typhonem in Phrygia, sublatos, aliaque beneficia in subditos collata, post mortem divinos meruerit honores. Alii aliter. Huic uni, quam vis trecentos Ioves, ut dictum, a M. Varrone enumeratos Tertullian. testetur, omnia tribuuntur, ne mulitudo memoriam fallat. Matamorphoses autem variae Iovis demonstrant, Principes, cum in tyrannos degenerant, et sceleratos homines, cum libidini se dedunt, in omnes brutorum formas mutari, et ad turpissima quaeque dilabi. Pingebatur, ut ait Albricus, in throno eburneo sedens, sceptrumque regium sinistra [orig: sinistr‚] quidem tenens, altera [orig: alter‚] vero


image: s0705a

fulmina ad inferos mittens, Gigantesque fulminatos, pedibus conculcans, iuxta aquilam, quae volans inter pedes eius Ganymedem raptum portabat, habentem in manu craterem, ut Iovi poculum propinaret. Inter aves enim aquilam Iovi poetae dederunt [orig: dedÍrunt]. Horat. Carm. l. 4. Ode 4. Initio

Qualem ministrum fulminis alitem,
Cui Rex Deorum regnum in aves vagas
Permisit, expertus fidelem
Iuppiter in Ganymede flavo.

Et proinde Iovis armigerum Sil. Iovis volucrem vocat Lucan. Hic. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 10. v. 108. et seqq.

Armiger haud aliter magni Iovios, anxia nido
Quum dignos nutrit gestanda ad fulmina fetus,
Obversam spectans ora ad Phaetontia prolem
Explorat dubios Phoebea [orig: Phoebe‚] lampade natos.

Ille Lucan. Civ. Bell. l. 9. v. 20. et seqq.

Utque Iovis volucer calido cum protulit ovo
Implumes natos, solis convertit ad ortus.
Qui potuere [orig: potuÍre] pati radios, et lumine recto
Sustinuere [orig: SustinuÍre] diem, caeli, servantur in usus,
Qui Phoebo cessere [orig: cessÍre] iacent.

Vide Claud. praefat de 3 Cons. Honorii, v. 14. Tres statutae eius Graeci oculos indiderunt [orig: indidÍrunt], ut ostenderent, illum scire, quae in Caelo, in Terra, et apud inferos: praesentia, praeterita et futura. Epithetorum eius numerus tantus est, ut Arnob. proverbio dicat, Tot monstra, quot Iovis nomina. Hesiod. Theog. Homer. Cartar. Boccat. Natalis Com. Lilius Girald. Al. Rosaeus, Thom. Dempst. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 25. Nic. Lloyd. Addo., quod hunc Deorum praecipuum habere Oraculo moniti sunt Athenienses. Cum enim de monarchico regimine tollendo copsilia agitarent, responsum illis divinitus est, prosth/sasqai di/a *basile/a, Praeficerent sibi Iovem Regem, Schol. Aristoph. p. 122. unde poetae huic in Nubibus *zeu\s2 *basileu\s2, i. e. Iuppiter Rex, diserte appellatur. Iidem eum, velut Praesidem Iustitiae, Supplicum, Consilii, Societatis civilis, Hospitum etc. venerati sunt, ut ex epithetis eius infra apparet. Vide Fr. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 2. c. 2. et hic passim Coronamentum Iovis quod attinet, post devictos Titanas hoc munere a ceteris honoratum, ait Tertullian. de Cor. mil. Et quidem nexa [orig: nex‚] e vernis floribus corona [orig: coron‚] sim ulacrum eius redimitum, Paus. habet l. 5. Oleaginam ei tribuit Phornut. in Iove. Querceam, alii etc. Vide C. Paschal. Coron. l. 4. c. 2. et supra ubi de Iunone. De simulacris eius variis, fictili, vitiginco, eburaere, alioque, magna [orig: magn‚] olim veneratione cultis: de statuis eius ex aere, alioque metallo; pictis item efligiebus, optimorum artificum: porro de more prisco, minio simulacrum eius pingendi, mensam verbenaca verrendi, aliisque, vide Plin. passim. Sed et de sepulchro illius ut aliquid addam, montem Idam in Creta primo, mox totam Ins. eo gloriatam, innuit Stat. Theb. l. 1. v. 278.

--- placet Ida nocens, mentitaque manes
Creta tuos ---

Et certe res multis Scriptoribus tradita est, quos magno numero laudat Barthius ad l. Varro se vidisse scripsit, vel aevo suo sane sepulchrum id fuisse conspicuum. Solin. c. 17. Varro in l. quem de Litoralibus secit, etiam suis temporibus affirmat, sepulchrum Iovis ibi visitatum. Hodieque superesse, refert I. Villamontius Itin. l. 2. c. 5. La grotte de Minos est encor en son entier, que les Venitiens et Candiots appellent aviourdbuy le sepulchre de Iuppiter. Titulum habuisse hunc.

*)/enqa me/gas2 kei=tai *za\n, o(\n di/a kiklh/skousi.

addit Salmas. ad Solin. d. l. Sic Bacchi Sepulchrum Delphis ostensum, et templa pleraque sepulchra fuisse, docet Euseb. Chron. l. 2. et Clem. Protreptico. Plura de principe hoc Gentilium Idolo, vide praeter Auctores iam dictos, apud Casp. Barth. Animad. ad Stat. passim, et Commentario Super stitionum, Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idol Salmas. item ad Solin. Alios uti de Iove Mariano et Pompeiano, infra aliquid in voce Pompeianus de Prodigiali. s. Averrunco ubi de Prodigiis: de Inventore, in voce Recaranus: de Sponsore in voce hac; it. Teutates; de Iove Papaeo apud Scythas, in Thaminasades, de Iove Tigillo, in hac voce: de Descensore, supra ubi de Aris, pro terminis, de Iove Mithra, infra ubi de hoc Persarum idolo. Neque vero Iovem solum, imo CCC, Ioves, s. Iuppiteres, ut ait Varro, sed et Genium Iovialem venerati sunt Rom. cuius meminit Arnob. adv. Gentes l. 3. Caesius Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Iovialem ac Palem-nescio quem generis ministrum Iovis ac villicum. Penates sc. esse. Et sub fin. ubi ferme eadem repetit.

Iovis apud Rom. cognomina et templa.

Arbitrator, cuius templum Pentapylon dictum fuit in ro. urbis regione. Averruncus. Capitolinus, qui et Opt. M. dictus est, templum habuit, in monte Capitolino, a Tarquinio Prisco exrructum; a Vespasiano reparatum. Hic in periuros bisulcum fulmen virabat. Conservator et Custos, cui utrinque aedem sacravit Domitianus. Crestius, vide supra. Descensor. Diespiter, habuit templum in ro urbis reg. Elicius, cui aram in Aventino Numa dicavit. Faguralis, cui sacellum et lucus in reg. 10.


page 705, image: s0705b

Feretrius, a Romulo consecratus, Herceius vide supra. Imperator, cuius simulacrum Praeneste Romam delatum, dedicavit T. Quintus. Indigetis nomine primum apud Rom. cultus, Aeneas fuit. Inventor, cui ara fuit in Circo maximo. Lapis. Latialis, consecratus a Tarquinio Superbo. Lucetius, Oscalingu [orig: Osc‚lingu] ‚ idem cum Diespitre. Marianus, cui Marius templuin condidit. Papaeus. Pistor, cuius ara in Capitolio fuit. Pompeianus, eximiae magnitudits colossus, a Claudio Caes. dedicatus, in Campo Martio. Praedator, cuius templum, et templi auctor ignoratur. Prodigialis. Propugnator, eius aedes in Palatio fuit. Pugnans, cuius templum a quo exstructum, quaeritur. Puer, vide suo loco. Sponsor, a Tarquinio Sup. consecratus. Stator, cui templum a Romulo in Palatino monte: a M. Attilio Regulo in Palatio conditum. Tigillus. Tonaus, cui Aug. in Capitolio aedem exstruxit.. Veiupiter, aedem inter arcem et Capitolium habuit. Victor, cui aedem vovit L. Papyrius Cursor. Vimineus, aram in colle Viminali habuit. Ultor, cui Agrippa aedem, quam Pantheon appellavit, fecit sacram, etc.

Iovis apud Athenienses epitheta varia.

*)agorai=os2, quasi Forensis, dictus est, quod Fori, rerumque vendendarum ac emendatum crederetur Praeses. *)apo/mhos2, vide infra Myiodes. *boulaios2, i. e. Consiliarius, quod is consiliorum esset auctor ac moderator. *)eleuqe/rios2, s. Liberator, appellari coepit, cum Themistoclis ductu Graecos a Persis liberavit, vide Plutarch. in Them. et Paus. *)ecakesth/rios2, vide infra Iuramentum. *(/erkios2, etiam Latine Iuppiter Herceus vel Herceius, a voce e(/rkos2, i. e. vallum, septum, eo quod domorum septa custodiret; Habuit hic in atrio domus [orig: domŻs] cuiusque sub dio aram, e)n h(= squsan dii\+ e)fo/rw| tou=e(/rkous2, in qua sacrificabant Iovi aedium custodi. *(ike/sios2, vocitatus est, tamquam praeses tw=n i(keteuo/ntwn s. supplicum. Vide Ulpian. in Demosth. p. 272. *kaqarsios2, vide infra ubi de Iuramento. *kataiba/ths2, quasi Descensor, quod in tonitru, cuius illum faciebant, moderatorem, in haec inferiora descenderet. *ne/meios2, Lat. quoque Nemius dictus est, Praeses Legum atque Iustitiae, Demosthenes in Midian p. 251. Diversum ab hoc *ne/meion coluere Corinthit. *ee/nios2, i. e. Hospitalis, s. Hospes Ovid. Met. l. x. v. 224. Ante fores hor um stabat lovis Hospitis ara, in praecipuo honore erat, tamquam peregrinorum ac hospitum quos Athenienses inprinis honorifice ac religiose habuerunt [orig: habuÍrunt] tutelare Numen. Huic sacra facientes his verbis uti solebant: *ei)s2 *li/a *ee/nion a\martei=n, ei) periorw= ce/nous2, Si bospites offendero vel neglexero, sim reus lasi Iovis Hospitalis, Eust. in Iliad. l. *(omo/ginos2 appellatus est, tamquam cognationis praestes. *(/orkios2 vide infra. *poliou=xos2, i. e. Urbium Protector dictusest, quod in eius rutela urbes ac Res publicae essent. *swth=r vide infra Soter. *te/leios2, vide infra Nuptiae. *u(/patos2, quod supremus esset omnium Deorum Pater hominumque Decumque. *fi/lios2, quod th=|s2 fi/lias2 i. e. amicitiae esset auctor ac stator. *fra/trios2 ab iis cognominatus est, quod idem Tribubus ac Societatibus civilibus praeesse, existimaretur. *fu/cios2 vide infra Prodigia.

Apud alias quasdam gentes.

a. Ammon, apud Aegyptios in veneratione fuit: cum barba pingi solitus, po/leos2 qeo/s2 et krioke/ratos2. Cuius simulacrum in Museo Kircher. conspici, G. de Sepibus tradit, in Descript. eius p. 8. ss. *)apo/mhos2, apud Eleos, vide Muscarius g. Baal s. Belus, Phoenicibus et Chaldaeis dictus est. Item Baal samen, h. e. Dominus, Princeps, Rex caeli, quibus nominibus Solem indigitatum, docent eruditi. d. Casius cultus est in monte cognomine, de quo vide supra. e. Crescens, in nummo Valentiniani, de quo vide Virum literatissimum Iac. Gronov. doctissima [orig: doctissim‚] Ep. ad Ant. Magliabequium. Medicae instructissimae Bibliothecae Praefectum c. Dodon. in Epiro. Vide in voce Dodona. h. Feretrius, adde opimis indui solebat, Iul. Firmicus, Quid ipse Iuppiter vesterimodo imberbis statuitur, modo barbatus locatur: et cum [orig: cŻm] Hammon dicitur habet cornua: et cum Capitolinus, tunc gerit Fulmina: et cum Feretrius est, opimis induitur. Nempe alio atque alio habitu Hammon. Capitolin. Latiaris Feretrius erat insignis. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccl. Script. c. 5. p. 80. et 81. q. Iomaeus, in Arcadia, cui templum ab Aristaeo statutum: Marna, Gazae in Palaestina vide infra Marna. Molcch, i. e. Rex, vide ibi. k. Molossus, vide suo loco Nicephorius, l. Nicephorus, vide infra, item Victor m. Olympius, Graecis cultus est, de quo niulta Barthius ad Stat. Theb. l. 2. v. 35.

Stat sublimis apex, vertosque imbr esque severus,
Despicit,

Idem Ibid. l. 4. v. 758.

--- Tu nunc ventis pluvioque rogaris
Pro Iove;

ubi Pluvium Iovem hoc nomine adoatum fuisse, docet, vide quoque supra, ubi de Iunone. v. palla/ntios2, Trapezume, c. Pisaeus, Pisis cuius simulacrum ex ebore fecit Phidias. o. Triphylius, in Panchaia p. Urius apud Bosphori accolas etc. de quibus omnibus vide Salmas.


page 706, image: s0706a

ad Solin. Barth. ad Stat. nec non magno Comm. Superstition, et hic [orig: hÓc] passim.

IUPITER Belus, vide Belus.

IOVIS Civitas vide Diospolis.

IURA [1] vulgo Jura, Yl, ins. Scotiae, ei ad Occ. adiacens, et Hebridum una, ad Bor. Hylae Ins. cum aliquot castris, in ora Orientali.

IURA [2] mons Galliae Lugd. Sequanas ab Helvetiis discludens. Unde Glareanus, de finibus Helvetiae canens, inquit:

Denique ad Occiduas umbras, Zephyrumque tumentem
Burgundos acres habet, et diserimen utrinque
Cervices, o Iura, tuas, qui Sequanae rura
Scindis ab Helvetits numquam sine gramine campis.

Eiusdem meminit Sanazar. l. 3.

Ostendit sacrum mons ubi Iura nemus.

Pro ratione locorum et regionum varia sortitur cognomina. Plin. 1. 3. c. 4. A Strab. vocatur Iurassus sed in extremo l. 4. p. 193 Iopa, Gallice S. Claude, ab eo Monast. quod a Lupicino et Rom. fratribus conditum primo Condatisco, dein S. Augendi, tandem S. Claudii vocatum est. Item, le Ioux: quod Abbatiae quoque ad Urbam, et vico ad Dubim nomen: ab Allobrogibus Iurten ab ea parte appellatur, qua [orig: qu‚] silvosissimus. Ab Helvetiis autem recentioribus, ad Mer. Schaffmatt, et ab hepatis cocti similitudine: Leberberg idem mons vocatur, eo quod hepatis elixati colotum saxa (quorum magna in eo copia est) referant. Alii tamen a castris derivant, quasi dicas Castrorum mons Legerberg, eo quod vestigia et inscriptiones quaedam testentur, Iulium Caesarem illic castrametatum esse. Quod non videtur probandum. Incipit autem intra Brugas oppid. ad Arolam flum. in Helvetiis, ubi Batzberg a pago Bozzen diocitur, deinde recta [orig: rect‚] ad Occas. secundum Arolam ad Solodorum progreditur, ibique hodie Hovvenstein vocatur. Vide infra. Hinc ad Bipennes opp. ad Neacrim vulgo N ovum castrum: Deinde inter Occas. et Mer. deflectit Genevam usque, ac ultra etiam in Sebusianos hodie Bellicenses Ceterum in dicto iam tractu pluribus locis transitur. MScr. Baudr. a Sept. Rhenum usque porrigitur, et a Mer. Genevam ac Bressiam attingit. Eius pars minuta, la Cerdo, usque ad Rhodanum extenditur, 4. leuc. infra Genevam Ioh. Baptistae Plantino, totus fere longitudinis suae respectu, Helvetiae est hodie, Porrigitur enim illa ab opp. Waldshutto, in Rauracorum finibus, ubi Arola se Rheno miscet, ad Rhodani Clusam usque, non procul a Geneva. Alii eum incipere volunt in Pago Tigurino apud opp. Regensberg et inde sub nomine Lagerberg, per obliquum tractum, Baden versus, Dagerfelden, Klingnavv et Waldshut usque pertingere. Prope Farnspurgum, in agro Basil. dicitur Schaffmatt; inter Olten et Homburgensem praefecturam Niderhavvenstein: Inter Vallenburgum et Balstallium Oberhavvenstein, ubi onusti currus grandibus per declive funibus demittuntur. Occas. versus procedendo nuncupatur Wasserfall. i. e. aquae lapsus. Ulterius eundo Iurtem, prisco fere nominc. Brachium eius, quod se Basileam versus extendit, Blovven dicitur. Fertilis est et in variis vallibus Fricktal, Lauffental S. Immerstal, sub Ep. Basil. Comitatu Vallangino, sub quo Vaux de Ruy, le Lode, la Sagne, les Brenets et Chaudefond: Vaulx Travers, sub Comit. Neocomensi: la S. Croix, de Ioux, es Clees, et Vasllorbe, sub dit. Bernensi, egregie habitatur. Quae familiae tractum eius nobilisimae in agro Raurico incoluerint. Vide apud Urstis. Epit. Hist. Basil. c. primis. Praeterea in monte hoc Virginis Castrum, a Caesare exstructum, Fons nivis in aestate, Puteus crystallo plenus, abies et betula laudatissima, tauxus quoque, unde arcus et arcubalistae, fluv. Orba admirando ex lacu Iuriensi exitu, Petra [orig: Petr‚] pertusa [orig: pertus‚], etc. Vide inprimis Plantinam supra laudatum Helv. Nov. Antiqq. c. 5. A lura dicti Transiurani, quos Fredeg. l. 5. c. 37. Alamannis confines facit, ac Aventicenses eis tribuit. Horum regio Burgundia Transiiurensis quibusdam dicitur. Rodulphi posteros Reges Inrenses Frodoard. vocat, quod circa Iuram regnarent: quos quidam Reges Burg. Transiurensis, alii lato nimis nomine Reges Burgundiae et Galliae cis Alpinae vocant. Territorium Iurense quoque hinc appellatum. Hadr. Vales. Notit. Gall.

JURAMENTUM in iudiciis et actionibus, apud omnes semper gentes, cum circalitigantes, tum circa testes, non exigui usus [orig: usŻs] fuit: Unde Arist. meta\ qei/as2 paralh/fews2 fa/sis2 a)napodeiktos2, cum divina sibi assumptione Dictio non demonstrabilis, Rhetoric. ad Alex. c. 18. Aliis, veluti proverbio, *marturi/a qeou= pari\ proa/gmatos2 a)mfisbhtoume/nou, Testimonium Dei, de re conroubersa; et, *to\ pi/stews2 bebaio/taton su/mbulon, Fidei fir missimum sigillum, apud Philonem Iud. de Allegoria l. 2. etc. Quemadmodum Auctori Epistolae ad Hebraeosc. 6. v. 16. kai\ au)ta=s2 *pa/shs2 au)tilogi/as2 pe/ras2 ei)s2 bebai/wsin, Omnis controversiae finis, in confir macionem Sed ritus Iurandi apud varias Gentes varius fuit. Apud Rom. sollenne iusiurandum in Capitolio concipiebatur, Plin. l. 2. c. 7. Idque praesertim, cm adigendi in acta Principum cives erant Kalendis Ianuariis Tac. Ann. l. 16. c. 35 Iurabant autem ibi per Iovem Capitolinum, quem Plin. fulminantem vocat, quod in periuros telo trisulco erat armatus. Cum foedera sacirent, tenebant, iidem lapidem silicem in manu, sicque per Iovem lapidem in haec verba iurabant. Si sciens fallo, ium me Diespiter salva [orig: salv‚] urbe arceque bonis eiciat, uti ego hunc lapidem. Ubi quidam per lapideum Iovis simulacrum, alii per vivum lapidem, i. e. qui se daemonis instinctu movebat, iuratum fuisse volunt. Eodem modo Iudex, in Comitio, ad aram, quae Puteal libonis dicebatur, iurare solebat, se ex lege iudicaturum: Litigator dein uterque iurare iussus est, quod Calumniae iuramentum vocabatur. Nam Actor quidem iuravit, se litem ex aequo et bono


image: s0706b

aestimaturum: Reus vero, se iniuriam non fecisse; quorum illud Athenis proomosi/a, hoc a)ntwmosi/a, utrumque diwmosi/a dictum est, annotante Sam. Perito Comm. in LL. Attie. l. 7. tit. l. Quo ordine quove ritu a militibus iuratum fuerit, docet Caes. de Bell. Civ. l. 3. c. 4. Princeps Labienus procedit; iuratque eum se non deserturum, eundemque casum subiturum, quemcumque ei Fortuna tribuisset? Hoc idem reliqui iurant Legati, hoc Tribuni militum Centurionesque sequuntur utque idem omnis exercitus iurat. Enses autem iuraturi vibrabant, quo significarent, districtis gladiis ulciscendam sacramenti violati fidem. Unde Amm. Marcell. l. 21 c. 5. Iussique universi in eius nomen iurare sollenniter, gladiis cervicibus suis admotis; sub exsecrationibus diris, verbis iuravere [orig: iuravÍre] conceptis etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. cum Paralip. Thom. Dempst. passim. Addo saltem, iuravisse, apud Rom. Consules ineuntes, in Leges; decedentes eiurasse [orig: eiur‚sse]. Unde de Traiano Plin. in Paneg g r. Imp. ergo et Caesar et Aug. et Pontifex Maximus, stetit ante gremium Consitlis (decedentis) seditque Cos. Printipe ante se stante: et sedit inturbatus, interritus, et tamquam ita fieri soleret. Quinetiam sedens stanti (Principi) praeivit iuramentum: et ille iuravit, expressit explanavitque verba, quibus caput suum domum suam, si scienter fefellisset, Deorum irae consecraret, uti locum restituit Ioh. Frid. Gronov. Observ. l. 4. c. 16 Nempe iuravit, Traianus, ut Cos. alias neque Romanos, neque CP. Impp. Senatui iurasse [orig: iur‚sse] aut Populo, quod quidem Livineius, Meursius. Alii, voluere [orig: voluÍre], ostendit Idem ibid. etc. Apud Athevienses *(/orkos2, (quem Eridis filium finxit Hesiod. cum sit omnis contentionis terminus, Heb. c. 6. v. 16.) s. Iusiurandurn, duplex erat, magnum et parvum. Magnum, cum vel liomines per Deos, vel Dii per Stygem iutabant: Hesiod. in Theog.

*au)th\n me\n ga\r e)/sqhke qew=n me/gan e)/mmenai o(/rkon.

Huius auctorem Iovem ferunt, qui vel a Styge eiusque filiis contra Titanas adiutus, vel eius haustu, in pugnae calore, levatus, hanc iurandi formulam Deorum turbae praescripserit: per quam si quis peierasset [orig: peier‚sset], 9000. Annorum in Inferis poenas dedisse, refert Serv. Imo ipse Iuppiter, eidem se cum reliquis legi subiciens, destinatam sibi cum suis cultoribus poenam praescius perhorruit, ut loquitur Minut. Felix. Et talis proprie dicebatur o)mnu/ein, testesque invocabat Deos et vindices, addita [orig: addit‚] aliquando imprecationis formula [orig: formul‚], si sciens fefellisset. Telemach. apud Homer.

*ou) ma\ *zh\n *)age/lae, kai\ a)/lgea patro\s2 e)moi=o.

ubi per Iovem, et patris sui calamitates iurabant. Mulieres per Iunonem, vel Dominam Dianam Iurare solitae erant: exemplo Clytemnestrae apud Eurip. in Electra, mw\ th\n *de/poinan *)/artemin. Viris, veteri Solonis lege, per quos iurare liceret, tres sanciti sunt Dii: *trei=s2 qeou\s2 o)mnu/nai *(ike/sion, *kaqa/rseot, *)ecakesth/rion, Per tres Deos iuranto, per Supplicem, per procuratorum, per Averruncum: s. potius unus Deus Iuppiter o(/rkios2, qui tribus his nominibus erat insignitus, Custos enim Iuramentorum princeps hic Deorum habitus est, quod non solum ex voce ipsa, quae quasi Iovis Iurandum dicitur, sed et ex Eurip. in Medea paret [orig: p‚ret], v. 170.

--- --- *zh=na/q' o(\s2 o(/rkwn
*fnatoi=s2 tami/as2 neno/mistai.
--- --- Iovemque qui iuramentorum
Mortalibus custos creditus.

Interim adeo non contenti suo Iove manserunt [orig: mansÍrunt], ut non solum per reliquos quoque Deos iurarent: Ephebi quidem, per Agraulos, Enyalium, Martem; Iovem, Nutritiam terram, Dianam; Heliastae per Iovem, Neptunum, Cererem; reliqui Iudices per Apollinem Patriuni, Cererem, et Iovem Regem etc. sed et animas eorum, qui in hostico essent Mortui, testes invocarent: ut Demosthenem ma\ tou\s2 e)n *maraqw=ni, per cos, qui in Mar athonia obiere [orig: obiÍre] pugna, iuravisse legimus. Quemadmodum et apud Rom. non tantum per Deum, sed etiam per salutem suam, item per caput suorum, aut filiorum suorum: inprimis per salutem aut genium Principis iuratum est. Quod postermum etiam in Christianis factitatum esse, docet Tertulliau, Apologet. c. 32. sed hoc discrimine, ut per salutem Caesaris Deum, qui Caesaris salus est et per quem valet, intelligerent. Aliquando Athenienses, fiduciam causae suae ostentaturi, patri adversae optionem dabant nominandi sibi Deum, per quem iurati vellet, hoc modo: *)/omnumi me\n tina\ tw=n qew=n, ut videre est apud Platon. in Phaedro et Aristaenet. l. 2. Ep. 2. Euxithei ad Pythiam. Nonnumquam per plures simul, ut visum supra: quandoque per omnes suos XII. Deos, ma\ tou\s2 *dw/deka, quod in vulgari usitatum erat colloquio iurabant, Aristoph. Equit. quemadmodum Lacones per tw\ *siw\, binos suos Deos, Castorem Pollucem. Cum expediendarum litium causa [orig: caus‚] publice iurandum esset, Dii quidem manus in altum tollebant, unde Apollo apud poetam [orig: poÍtam] Lachesin rogat xei=ras2 a)/ntei=nai; imo ipse DEUS in Scripturis istiusmodi verbis uti solet. Homines vero, manu altari imposita [orig: imposit‚], si publicum esset iusiurandum, iurabant: sin privatum manum eius, cui iurabant, tangere erant soliti, more quoque Romanis usitato. Sic Menelaus apud Euripid. iuramentum ab Helena, exposcens, ait v. 834.

*)epi\ toi/s2 de\ toi=s2 nu=n decia=s2 e)mh=s2 qi/ge.

Dein Iuramento sollenni defungentes, caprum Diis, per quos iurabatur, vel arietem vel capram sacrificabant, vel etiam ex triplici hoc animalium genere simul victimas offerebant, s. singulas s. ternas: Quemadmodum Romanis porca inprimis in hunc usum placuit, etc. Parvum, Gr. *mikro\s2 o(/rkos2 vocabatur, cum per creaturas iurabant: Viz. per Cramben, per Anserem vel Canem, quod Socrati usitatum: per solum, cui insistebant: unde Hippolitus apud


image: s0707a

Eurip. kai\ pe/don xqono\s2 o)/mnumi: per retia aliaque instrumenta: inprimis per caput: ut apud Virg. Aen. l. 6. v. 459. l. 7. v. 334. et l. 9. v. 300. legimus,

Per caput hoc iuro (per quod Pater ante solebat.)

Utrobique solebant iurantes, vel per ignem manum traducere, vel ferrum candens Gr. mudro\n manu tenere, persuasi bona [orig: bon‚] side iurantibus neutrum nociturum, s. ut Schol. Eurip. in Hel. ait, tou\s2 mh\ e)no/xous2 tw=| a(marth/mati e)n tou/tois2 mh\ a)lgei=n: quem ritum etiam veteres Saxones laudasse [orig: laud‚sse] notum. Aliquando ferrum in mare proiciebant, significantes tam diu se iuramenti fidem servaturos, quamdiu ferrum esset in mari mansurum. Callimach.

--- me/xris2 te\ me/nh me/gas2 ei)n a(li\ mudro\s2.

Nonnumquam etiam iuramento chartae inscripto, hacque in aquam proiecta [orig: proiect‚], de iurantis sinceritate edoceri volebant: si enim scheda supernataret, credebant sancte iuratum: periurii vero signum habebant, si illa mergeretur. Quo facit, quod Poeta de Atheniensibus memorat, illos tripodi iuramento inscripto, illum Delphos misisse,

*mnemei=a q' o(/rkwn, marturh/maq' *(ella/di,
Monumenta iuris iurandi, et testimonia Graeciae, etc.

Vide Franc. Rossaeum Arch. Att. l. 6. c. 4. et seqq. Circa Iuramentum vero religiosi admodum fuere [orig: fuÍre] utrique qui proin, ne vel tantilla [orig: tantill‚] se aberratione polluerent, quum iusiurandum concipiebant, considerabant attente et perpendebant verba sua, ac ne qua [orig: qu‚] tamen calumnia [orig: calumni‚] aliter explicari possent, mente se potius, quam lingua, iurare affirmabant, in ea, quae sentirent tantum, iusiurandum concipere se, non item stricte verba accipienda esse. Erat ideirco formula usitata, Si sciens fallo. Sic enim in omni iuramento mentem proprie praestabant, nec obligabant verba nisi conspirantia cum ipsa mente. Unde qui sciens fallere non videtur, peier are non videtur, l. 6. D. de Iureiur. quam in rem vide Cuiac. in Observ. Hinc Pind. Olymp.

*au)da/somai enqonaon lo/gon a)laqei= no/w|
tekei=n mh= tin e(kato/n g' e)tewn po/lin
fi(lois2 ma=llon eu=erge/tan praki=sin.

Et quia to\ dunato\n solum praestatur, idcirco et huius conditionis mentionem quandoque faciebant. Praeterea, ne post Mortem etiam eorum manes tacita [orig: tacit‚] vi obligari viderentur, mortem quoque excipiebant. Hinc Achilles, apud Homer. iurat,

*ou)/tis2 e)meu= cw=tos2 kl.

Vide quoque Eurip. l. 1. ubi totam Vett. Iusiurandi religionem clarissime explicatam habes, indeque inter alia discas, praeivisse quandoque iusiurandum, qui illud deferebant, et Deos etiam ipsos, per quos iurari volebant, sibi, nonnumquam nominasse [orig: nomin‚sse]. Ibi ergo Medea ta\ a)du/nata excipit mortemque verbis zw=n e(kousi/w tro/pw| Desid. Herald. ad Arnob. l. 5. Apud Hebraeos, aliquando elata [orig: elat‚] manu iurabant, ut de Abrahamo legimus Gen. c. 14. v. 22. et Deo ipso, Ps. 106. v. 26. Nonnumquam, qui alteri iurabat, manum sub femore illius posuit, uti Eliezerus servus Abrahami, Gen. c. 24. v. 5. et Iosephus Iacobo patri iuraturus, c. 47. v. 31. ut de Atheniensibus supra [orig: supr‚] et alibi de Poenis Romanisque ab Eruditis annotatum est. Iurabant autem per solum Deum, ut apparet ex Esa. c. 45. v. 23. et Rom. c. 14. v. 11. unde prisca formula: tribue gloriam Iehovae, Ios. c. 7. v. 19. et Ioh. c. 9. v. 24. gloriam nempe omnipraesentiae, veracitatis iustitiae ac omnipotentiae eius: Quae causa, quod nemini temere iuramentum deferebatur, neque nisi extrema [orig: extrem‚] necessitate urgente. Sequioribus postea temporibus, cum mores populi in peius irent, gloria haec soli DEO debita ad alia quoque transferri coepit. Unde per creaturas varias, Hierosolymam inprimis, Templum, aurum Templi, Altare, et donum in Altari, quod Corban dictum, circa tempora SERVATORIS nostri Iudaei iurare soliti sunt. E quibus ultimum inprimis iuranmdi genus a Scribis et Phariaeis magni est habitum, ut apparet ex Matth. c. 23. v. 18. et Iosepho c. Appionem l. 2. Imo quamvis honor parentum divina [orig: divin‚] Lege iniunctus liberis esset, tamen si quis horum ad contrarium se obstrinxisset iureiurando Corban, a lege immunis habebatur. Hinc Iureiurando hoc se non raro obstrinxisse, huic vel illi homini nihil commodi se praestitutos, legimus apud Philon Iudaeum de specialibus LL. p. 595. Porro usitatum fuit diras aliquas vel exsecrationem conditionatam iuramento annectere, ut Saul fecit 1. Sam. c. 14. v. 45. Ita faciat mihi Deus et ita pergat. Aliquando tamen subintelligenda relinquebatur, ut Gen. c. 14. v. 12. et 23. Iuravi, dira mihi imprecans, si vel filum vel corrigiam calceamenti accepero: quo pacto prior Iuramenti pars negativa redditur, Non recipiam filum vel corrigiam. Sic Ps. 95. v. XI. Iuravi in ira mea, si intraverint in requiem meam, i. e. non intr abunt in requiem meam, Vide Hebr. c. 3. v. 18. Ita explicari commode potest difficilis ille locus Matth. c. 15. v. 5. dw=ron o(\ e)an e)c e)mou= p)felhsqh=s2, Per Corban, si quidquam tibi prodero. Ubi Eruditi interpretantur o(/ e)a\n Si quicquam: quemadmodum o(/s2 e)a\n, Si quisquam, Matth. c. 10. v. 14. etc. 23. v. 18. Ut exsecratione subaudita [orig: subaudit‚] sensus emergat, Per Corban nihil tibi prodero. Nec obstat, quod in textu Originali, sit *korba=n, non e)n *korba=n vel per Corban: istiusmodi enim ellipses in iurandi formulis non esse inusitatas, notum est, vide Drus. de tribus Sectis l. 2. c. 17. Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 6. c. 6. etc. In Christianismo veteri, disciplina Iuramentorum maxime fundata erat verbis Christi, quibus


page 707, image: s0707b

Legem Iudaeorum vett de periurio, commentis non paucis a Magistris inquinatam, ex Iudaismo genuino ac vero explicuit, Matth. c. 5. v. 33. quod totidem fere verbis repetit Iac. c. 5. v. 12. ubi monet, pro\ pa/ntwn, ante omnia, iuramentis abstinere; prohibetque per caelum ac terram Iurari, aliudque omnino iuramentum vetat. Unde, ut et ex verbis Christi, Iudaeos per caelum, terram, caput, in more habuisse iurare colligimus. Sed quisnam eorum integer sensus, controversum. Si enim, de non omnino iurando, simpliciter capiatur, undenam aliquoties testem Deum eiusque praesentiam invocat Paul,us, Rom. c. 1. v. 9. 2. Cor. c. 11. v. 30. Gal. c. 1. v. 20. Atque auctor ad Hebraeos l. c. de Iuramento diserre loquitur, ut cuius in controversiis monibus decidendis usus sit maximus atque omnino legirimus. Ita etiam Christiani primitivi, qui per Gemum aut Fortunam Caesaris, quoniam pro Daemonibus sumebantur voces illae, iurare renuerent, per Salutem eius libenter iurabant: et perinsigne est exemplum postea Athanasii, de Deo palam ab eo iuraro, ubi ad Constantium Caesarem, *ma/rtura to\n qeon e)pikalou=mai e)pi\ th\n e)mautou= yukh\n etc. Deum testem invoco in animam meam etc. numquam in te me malum fecisse, apud Constantem, fratrem tuum etc. Addens aliquoties, *ma/rtus2 o( *ku/rios2 kai\ ma/rtus2 o( *xristo\s2 au/tou=, est testis Dominus, et testis Christus eius, ad formulam illam Samuelis, 1. Sam. c. 12. v. 3. Etiam Christianum morem receptum indicans, *(\a ga\r w(s2 qeou= paro/ntos2 lalou=men, tou=ton o(/rkon e)/xomen h(mei=s2 *xristianoi\ In eis quae, ut Deo praesente, loquimur, eodem iuramento utimur nos Christiani. Et Syneisus Ptolemaidis circa A. C. 400. Ep. saepius nh\ th\n i(era/n sou kefalh\n, per Sacrum tuum caput aliterque in Ep. 49. 95. et 103. etc. iurat. Accedunt quam plurima, tam apud Patres Orientis, Occidentisque, atque in Conciliis integris, quam in Christianorum Principum Constiutionibus ac adhibito passim cum in Foro, tum in Foederibus, usu apertissime ostendunt, illud ne Iur ate omnino, non aliter acceptum esse, quam ut id, quo Iurationis genera omnimoda neutiquam interdicerentur. In Oriente quoque Veterum Canones o(\rkous2 duidem *(ellhnikou\s2, per. Gentilium Numina iuramenta, verabant, alia interim ultro admittentes, tam per res alias (modo non per Daemonas aut res pro Dae monibus habitas) quam per Deum O. M. ut per caput, per vitam. Sed in Occidente, circa Annos abhinc 850. non semel vetitum est, per vitam Regis et filiorum eius, iurare, etc. Consule in verba Chirsti allata, prae aliis, Hugon. Grot. Postquam autem Christo nomen dederant Caesares, Iuramentum instituerunt [orig: instituÍrunt] militare per Deum et Christum et Spiritum Sanctum, et per Maiestatem Imperatoriam (loco antiqq. formularum, per genium, per fortunam, per salutem etc. Ita apud Veget. de Re Mil. l. 2. c. 5. Mittimus hic [orig: hÓc], Principibus Christianis usitata, sollennia as peculiaria iuramenta, ut per vultum S. Lucae, per pedem Christi, per Sanctum hunc vel illum aliaque nimis crebra. Inolevit vero tandem, ut quemadmodum Pagani sacris ac mysteriis aliquot suis aut tactis aut praesentibus iurare solebant, ita sollenniora Christianorum iuramenta fierent, aut tactis sacrosanctis Euangeliis, aut inspectis, aut in eorum praesentia, manu ad pectus admota [orig: admot‚], sublata [orig: sublat‚] vel protensa [orig: protens‚]. Atque id corporaliter s. personaliter iuramentum praestare dictum est, ut a iuramentis per Ep. aut in scriptis solummodo, praestiris distingueretur. Iurisconsulti Graeci dixere [orig: dixÍre], swmatikw=s2, kai\ th= a)lhsqei/a| o)mnu/ein. l. 10. tit. Basil. 25. ß. 3. ita discriminantes ab eo, quod erat, ubi e)negra/fh tw=| sumbolai/w| mo/non o( o(/rkos. Ex Iure Caesareo vetere, ut hodieque frequentius, iurabant in Foro alibique, ubi sollennior iuramenti usus, a(pto/ menoi tw=n a(gi/wn *eu)aggeli/wn. tangentes sacra Euangelia, Iustin. Novell. 124. c. 1. etc. Accessit dein clausula illa, Ita me Deus adiuvet et haec functa Euangelia, aut et ea quae codice in hoc continentur, et pro persuasionis discrimine, et omnes Sancti, In primis observandum solene illud Procerum in Hispaniis de societate ac summaxi/a| ineunda iuramentum, in quo praeibat Pater patratus et demum --- Si prior defecero, certo consilio illo die vos Supericorpus in hoc saeculo, in futuro animam diris cruciatibus mactate; vires verbaque deficiant, facite; in pugna equus arma, calcaria, subditi, cum opus esset maxime; apud Ioh. Marian. de Reb. Hisp. l. 15. c. 18. Quo dicto, societatem sic ineuntes, dicebant Amen. Nonnumquam etiam divinam hostiam in duas partes divisam, uterque sociorum libabat. Alii per res sanctas, ut Sanctum aliquem, Reliquias, Crucem, Altare, Hostiam, iurandum solum volunt; alii etiam per res creatas alias, nec iuramentum sic conceptum non obligare; alii nec per creaturas iurandum, Caus. 22. q. 1. c. 9. et 10. Ili iurando vero, manus extensionis, quae saepius cum pectori adhibet, tum in aere libero fieri solet, exemplum videtur vetustum in Apologia Athanasii, Tom. l. p. 674. *kai\ th\n xei=ra e)ktei/nas2, o(\ memaqhka para tou= *)aposto/lou, ma/rtura to\n qeo\n e)pikalou=mai etc. Et manum extendens, quod didici ab Apostolo, Deum testem invoco etc. quamvis Apostolicum illud non tam ad iuramentum, quam ad apologiam ipsam spectar. Neque vero solum per se ipsos, sed etiam per alios, liomines nonnumquam iurant. Interdum enim id per Procuratores fieri solet, in aut per animam Doimini, Speculat. l. 2. Partic. 2. tit. de Iuram Cal. ß 4. Ita cum Isabella Henr. III. Angl. Regis Soror Fird. II. Caes. desponsanda erat, Legati, eam heic. circa rem, Caesarei Westmonasterii confirmarunt [orig: confirm‚runt] matrimonium, in Animam Imp. inter posito Iuramento. offerentes ei ex parte ipsius Imp. annulum sponsalem. Quem cum in eius digito posuissent, pronuntiaverunt [orig: pronuntiavÍrunt] eam Imper atricem etc. apud. Matth. Paris. A. C. 1235. Cuiusmodi et alia occurrunt exempla. Aequiparari etiam solet, interpositio fidei, per honorem, sidem, Iuramento sollenniori etc. Alienae autem persuasionis homines per id, quod venerantur illi, adiurari consuevere [orig: consuevÍre]: cuius rei prodigiosum est exemplum in Iure Graeco-Rom. Tom. l. p. 119. ubi Iudaeorum quilibet in forensi negotio adiurandus, rubo cingendus fuit et kaballikeu/ein to\n a)sko\n kai\ e)mbai/nein ei)s2 thn sqw/lassan kai\ ptu/ein th\n peritomh\n au)tou= tri/ton, Culeo s. utri inequitare et mare ingredi debuit, ac Circumcisionem suam ter conspuere, ac iurare, per Barase, Baraa, Adonai, Elori; qui traduxit siccis pedibus Israelem per mare rubrum etc. Per eam legem, quam Adonai dedit:


page 708, image: s0708a

et actum conspuendi circumcisionem corporis mei: et rubum, quo cinguntur lumbi mei: Non falso aut mentiendo iuro Nomen Domini Sabaoth. Sed si falso iuro, exsecrandi sint posteri mei ventris; more caeci parietem palpando quaeram et instar eius, qui oculos non habet, cadam. Cum hisce omnibus tellus aperiat os suum, meque obsorbeat ut Dathan et Abiran. Aliudque ibidem sequitur, ex libro Eparchico s. Praefectorio consimile, sed brevius. Ruto autem ibi etiam Iudaeus iurans cingitur, et iurat krath/sas2 e)n tai=s2 xersi\n au)tou= to\ megalei=on, tenens in manibus suis Rem Magnam, augustam, i. e. Legis Codicem. Et haec quidem ad tempora pertinent Basilii Iunioris et Constantini Porphyrogennetae Impp. s. A. C. 980. Apud Christianos vero posteros obtinuit, ut absque ritibus illis rubi, culei, maris, adiurarentur Iudaei, in Foro Christiano, Secundum Legem, suam, super decem praeceptis Mosis, vel sic Iuras tu per Deum Patrem omnipotentem Sabaoth? vel, per Deum, qui apparuit Mosi in rubo? vel per verum Adonai patrem? vel, per Deum Elohim etc. quibus respondendum a Iudeo, Iuro, vel sic, Si culpabilis es et periusus, sis dispersus inter Gentes, et moriaris in terra inimicorum turoum et sic te terra absorbeat, sicut Dathan et Abiran. Cui respondendum, Amen. Vel sic, Te lepra apprehendat, sicut Naaman Syrum; vel Habitatio tua et fiat deserta; vel, Veniant super caput tuum omnia peccata tua et parentum tuorum, et omnes maledictiones, quae in Lege Mosis et Prophetarum scriptae sunt, et semper tecum maneant: respondente Iudaeo, Amen. Vide Durand. Specul. l. 2. tit de Iur. Cat. ß 3. n. 17. Bartolum ad L. iurari D. tit. de Iure. et Marquard. de Susanes de Iudeis Part 2. c. 5. ß. 10. Mauris vero s. Mahumedanis deferri olim solebat in Hispania, a Christianis, iuramentum in hunc fere modum, ut in Alphonsinis legitur Partit. 3. tit. 11. l. 21. Tam is, qui deferret, quam Maurus adiurandus sistebant se coram Mesquita Mahumedana, si loci opportunitas ferret, aliove in loco a Iudice praestituto, ubi Maurus, in Mer. versus, manu sublata [orig: sublat‚], ac etiam per Deum suum et sacra adiurabatur, Iuras me tu Fulan Moro, por aquel Dios etc. quibus is respondebat, Assi lo iuro, ipsique iuramento prima [orig: prim‚] persona [orig: person‚] a se repetito, subiciebat, Amen. At non omni tempore iurabatur olim: inoleverat enim apud Christianos mira disciplina, de temporibus amplioribus, quibus in litibus iurare non erat permissum. Unde legitur in Conc. apud S. Medard. habito, de quo vide Burchard. Decret. l. 12. c. 20. Decrevit S. Synodus, ut a Septuagesima usque in actavam Paschae, et ab Adventu Domini usque post consecratos dies: nec non et in Ieiuniis Quatuor temporum et in Letania maiori et in diebus Rogationum, et in diebus Dominicis, in fide, concordia et pacifieatione, nullus super sacra iurare praesumat. Quod item transcripsit Gratianus, Caus. 22. Quaesi. 5. can. 17. nisi quod habet, ab Adventu Domini, usque in Octavam Epiphaniae et nullus super sacra Euangelia iuret, etc. Sc. Placita saecularia et potestas Iudicaria, per tempora ista, quiescebant. Eratque non dissimilis apud veteres Rom. de Feriis sollennibus, disciplina, ut videre est, apud Macrob. Sat. l. 1. c. 16. Ac. de Sabbathis diebusque pridianis atque aliis festis circa hanc rem apud priscos Iudaeos, similiter res certa est. Unde in Christianismo olim obtinnit Honorii et Theodosii Min. A. A. sancitum A. C. 409. quo, die Sabbathi ac reliquis suo tempore, quo Iudaei cultus sui reverentiam servant, neminem aut facere aliquid aut ulla ex parte convenire debere praecipitur, L. 3. C. Theodos. l. 2. tit 8. et C. 8. tit. 8. Sub vicennium quoque ante, s. A. C. 389. Rescripto Valentiniani, Theodosii et Arcadii AAA. vacationis intervalla aliquot eis, quae in Canonibus iam memoratis occurrunt, satis similia, praeter dies Dominicos (quibus item lites prohibentur a Conmstantino) et Principum natales ac Imperii ortus, habentur, l. 7. C. Iustin. tit. de Feriis, 1. 2. C. Theodos. et tit. 8. etc. Quod ad Mahumedanos, iuxta disciplinam illorum ipsiusque Mahumedis exemplum, cum per Deum, tum per creaturas; varie iuratur. Lex habetur in Alcorano, Azoar. 34 Lat. 24. Arab. de Iuramento Forensi, in causa adulterii: mariti accusantis, qui testibus careret, testimonio, quarer ionvocando ac iurando, per Deum se verum dicere; quinquies adiecta [orig: adiect‚] imprecatione, ut maledicat ei, Deus, si mentiretur Uxoris accusatae; quater similiter Deum testando, maritum suum falso iurasse [orig: iur‚sse], quinquies itidem imprecando, ut irascatur ei Deus, si is fuerit veridicus; quo praestito illa absolvenda. Iurat autem Mahumedes ipse, per Angelorum ordienes, per Alcoranum, per ventos, per nubes, per aequoris naves, per caelum, per stellas; passim l. c. item per montem (Sinai, ut Interpretes volunt) librumque lineariter in chartis subtilissimis scriptum (Paraphrastes exponit, per Legem et Alcoranum) per domum superne aedificatam (quam Paraphrasten collocatam esse ait in caelo sive tertio sive sexto sive septimo, locumque esse, ubi Angeli septuagies mille, per vices, Mecae felicitatem quottidie procurant) et tectum excelsum (Caelum ipsum) et mare repletum. Porro, per stellam Vespertinam, per occasum stellarum (ubi adicitur, magnum hoc esse sacramentum) per calamum, per diem Resurrectionis et per animam Ream: per Auroram, per noctem decimam (forte decimam decem dierum peregrinationis sollennis ad Mecam) per par et impar et noctis transitum etc. per quae et qualia nunc se, nunc Deum O. M. impie inducit quasi iurantem, ut item et per Mecham, per Solem, Lunam, Ignem, Caelum, Terram, Noctem, Animae creationem, per Persica poma et olivas. Sed de iuramentis his Alcoranicis, plura apud Guadagnolum. Adeo ut per Deum, ita per res alias, ex disciplina hac semper licuerit iurare. Inde ad Iacobum Consiliarium, cum se occidisse Ulvaeum affirmaret, Mahumed, Almanadi Chalifa, qui id iusserat, Iura, inquit, per caput meum, Elmac. in Saracen. Hist. l. 2. c. 4. Sic Abugiafar Haran Raiiol Giafarem de starn Iahiae custodiae traditi respondentem, adiurat, an per Vitam meam? Ibid. c. 6. Et Avicenna, Iuro per vitam meam, quod si Deus mitteret Prophetam etc. Sic Achemetes Turc. Imp. foecus, inter se et Henr. IV. Gall. Regem initum, firmat iuramento, per Deum ommpotentem, creatorem caeli et torrae, per animas Avorum nostrorum Proavorumque etc. De aliis


image: s0708b

gentibus, quaedam dicemus infra Adicio hic saltem, miseros Gentiles Deorum suorum mysteriis sub Iuramento olim se addicere consuevisse. Sic enim iuratum esse in foedis iolis Bacchanalibus Romae, Cos. Posthumio intetfectis, legitur apdu Liv. l. 39. c. 6. 9. et 15. ubi inter alia sacramentum sollenne dictum, et a Principibus Sacerdotum praelectum fuisse, Carminis sacri nomine, innuitur? Qui tantum mitiati erant, et ex carmine sacro, praeeunte verba Sacerdote, precationes fecerunt [orig: fecÍrunt] (h. e. mysteriis se et sceleribus addixerant) in quibus coniur atio nefanda in omne facinus --- continebatur; nec earum rerum ullam rem in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant. Qua dere vide plura apud C. Barth. ad Stat. Theb. l. 4. v. 397.

--- Et urges! alium tibi Bacche furorem.
Iuravi.

Et ut de Periurio hic [orig: hÓc] nil dicam, ut de quo suo loco: verbo saltem moneo, cum temere blasphemeque iurandi licentia sequiori aevointer Christianos ipos increbuisset, capitis supplicio eam fuisse coercitam Novellis Iustiniani, uti docet ex iis Iulianus Patricius Constituit 71. Sic Phil. Aug. Gall. Regem profanas aleatorum et Curialium blasphemias sic abhorruisse, ut etiam Milites i. e. Equites, se praesente tale quid committere ausos, continuo in profluentem proici iusserit, scribit Rigordus. Iamque ante ipsum, in eadem Gallia blasphemos homines pro infamibus habitos, discimus ex Capitulis Car. Calvi. De iisdem Wisigothorum LL. sic sonant l. 12 tit. 3. c. 2. Quicumque quocumque modo blasphemiam dixerit, eum centenis decalvatum flagellis subiciant, et ardua in vinculis constitutum per petui exilii conterant (Iudices) aerumna [orig: aerumn‚], rebus et possessionibus Regio fisco mancipatis vide eun. Barth. ad Stat. Theb. l. 5. v. 329. et de Anglis infra aliquid, ubi de Linacro Thoma.

--- Et multum cineres iurare sepultos.

Medio aevo Iuramentum non raro, venit nomine Purgationis Canonicae, sicque Purgationi Vulgari, cuiusmodi sunt, Duellum, fer tum candens aliaque id genus, opponitur, Sacramentum item saepe et Sacramentum purgationis appellatur apud recentioris aevi Scriptores. Et quidem, si maioris momenti res esset, non solus, s. ut vulgo dicitur sola manu sua [orig: su‚] iurabat reus: sed alii quoque deligebantur, qui id ipsum, quod ille, perinde iurarent; vel saltem sacramento affirmarent, quae ille iuraverat, vera esse se credere, Sacramentales, Sacramentarii, Iuratores etc. dicti. Cuiusmodi testes, prinusquam ad Sacramentum admitterentur, examinari consuevisse a Iudicibus, discimus ex Notitia A. C. 818. apud Perard. p. 36. Dicebantur autem hi porro, si a reis eligerentur, Advocati, si ab accusatore, Nominati vel Denominati: augebaturque numerus eorum, pro rei, vel cause, de qua agebatur, momento, unde sua [orig: su‚] manu, unica [orig: unic‚] manu, tertia [orig: terti‚] manu, usque ad treccntesimam, iurasse [orig: iur‚sse] reperiuntur, apud C. du Fresne laudatum, varii, pro causae ratione. Quo vero pacto rituve id factum, docet L. Alemannica tit. 6. ß 7. Illi Coniur atores manus suas super capsam ponant et ille solus, cuius causa [orig: caus‚] requiritur, verba tantum dicat, et super omnium manus suam manum ponat, ut sic illi Deus adiiuvet vel illae reliquiae, ad illas manus quas comprebensas habet, ut de illa causa qua [orig: qu‚] interpellatus est, culpabilts non sit. Iurabant autem ieiuni, et discutiebantur a Iudice, ut est in Capituloar. Aquisgran. A. C. 787. c. 26. etc. idque in Aedibus sacris, variis cerimoniis adhibitis, ut videbimus. Horumque quaedam dicebantur Iur amenta corporalia, spmatikoi\ o)/rkoi Balsamoni quod tactis, s. inspectis SS. Euangeliis, Cruce vel SS. reliquiis admotis, sublata [orig: sublat‚] aut protensa manu, praestarentur; atque ita distinguebantur a Iuramentis, quae instrumento fiebant: item a Iuramentis Sacerdotum, qui in Conc. Meldensi, super Sacra s. corporaliter iurare vetantur: quemadmodum apud Rom. olim Flamines Diales iurare non cogebantur, sed eorum verbis non stare religio erat, A. Gell. l. 10. c. 15. quod et de Pontificibus Hebraeorum infra ostendemus, ubi de Pontificali dignitate. Quamvis iurasse [orig: iur‚sse] interdum Episcopos ad S. Euangelia, conster ex Actis. Alex III. apud Baron. A. C. 1177. etc. Vide quoque supra Iudicium Dei: Plura vero hanc in rem infra, in voce Sacramentum; uti de Iuramento Fidelitatis, in voce Homagium.

Varii iurandi modi ritusque variarum Gentium,vetiti omnes,
paucissimis exceptis, apud Auctores passm obvii.

A. Per Aglauron, iuravere [orig: iuravÍre] Attici, Hesych. vide supra. Per Allium Aegyptii. Ad Altare et super Altari, iuratum paganis Christianisque; de paganis vide infra in voce Ara. Christianorum ritus hic [orig: hÓc] non unus semper idemque. Namque, ad Altare capite suo in clinato iurandi modus, occurrit in Iudictis Withredi Regis Cantuar. c. 21. ad Altare una [orig: un‚] manu, altera [orig: alter‚] ad iurandum parata [orig: parat‚], Ibid. c. 19. et 20. Super Altare consecratu, in Usaticis Baricinonensibus MSS. c. 43. Super Altare manibus positis apud Bignon. Formul. 3. 33. et 41. Sic Vett. cum iurabant, retigisse aras, docet Virg. Aen. l. 12. v. 197. Alii. Coram Altari, apud Vilh. Malmesb. l. 2. c. 6. In Altari, in L. Alemann. tit. 7. ß 2. Super plura Altaria, apud Greg. Turon. l. 5. c. 49. ubi in tribus altaribus: in LL. Hoeli Boni Regis Walliae c. 26. ubi in septem: in Flera l. 2. c. 63. ubi super novem: apud Radulsfum de Dicero A. C. 1040. ubi in quindecim altaribuws, iuratum legimus. Pluries vero iurare compellebantur, qui Sacramentales habere non poterant, qui pro eis iurarent. Ita porro iurabant super Altaria, ut iis superposita essent sancta Euangelia, quae manu contingebantur: quod omnino improbat Chrysostomus Homil. de Iuram? Interim apud recentioris aevi Christianos maxima huius iuramenti religio erat. Formulam Ep. Arsenii Ep. Hortensis, de Ingeltrude Bosonis uxore, hanc exhibet: Iuro ego Engeltruda --- D. meo Nicol ao summo Pontifici et Universali Papae, per Patrem, et Filium et Spiritum S. et haec sancta quatuor Christi Dei Euangelia, quae ore osculor et manibus propriis tango, quia amodo


image: s0709a

etc. Aliam Sexta Syn. Act. 13. de Georgio Diac. et Chartophylace, qui his verbis ust, *ma\ ta\s2 a(gi/as2 grafas2 tautas2 kai\ to\n sqeo\n to\n lalh/santa di' au)tw=n. At Act. 14. pro *ma\ ta\s2 a(gi/as2 grafa\s2, iurat Georg. *ma\ ta\s2 a(gi/as2 duna/meis2 tau/tas2 etc, Per Amici caput, vide infra. Per Aniorem Dei, in Visionibus Flotildis. Per Angelos Dei, Robertus Dux Normanniae iurasse [orig: iur‚sse] legitar apud Gul. Gemericensem Hist. Norm. l. 8. c. 2. et in Hist. Aulae eius Regni (in quo scripto non pauca sunt exempal, Politicis notanda, iuramentis aut extorits, aut persuasis ingentia partibus damna dare) In Animam alterius iuratum saepius. Et quidem de Regibus Francorum observat Tillius, semel per se ipsos iurare, quando se. inaugurantur et coronantur: in ceteris vero occasionibus, in quibus sollenniter quid piam subditis pollicentur, id verbo Regio firmare. Sed et foedera olim ipsa, quo cum Regibus aliis sanciebant; non ab ipsismer, sed iis praesentibus, a quopiam ex aulae Proceribus ad id delecto, in eorum animam iurata, addit, vide eum l. 1. Quod apud alios quoque Principes invaluisse, patet ex Actis Alex. III. apud Baron. A. C. 1177. ubi de Imp. ex Falcando, de Sicil. calamit. ubi de Siciliae Rege: ex Charta vet. ubi de Iacobo Rege Maioric. A. C. 1284. etc. Imo nec Regum duntaxat propria haec forma fuit, sed et aliorum: In Actis enim Innoc. III. nobilis quidam in animam Marcualdi Senescalli imperii iurat p. 3. Iurabatur quinetiam in Animam Umversitatis, apud Gul. de Podio Laur. c. 40. etc. Per Animam Patris sui, iurant Hugo Mag. apud Witikind. l. 3. Otho Imp. apud Alb. Stadensem A. C. 944. et Constantia Regina Roberti Regis Franc. uxor, apud Helgaldum Flor de iuramento Pauli Apostoli, super animam suam, vide B. Augustin. Serm. 28. c. 5. Per Aquam Stygis, iuravere [orig: iuravÍre] Arcades: nec aliud Gentilium Diis Sauctius iuramentum. Per Aras iuratum Gentilibus, Horat. Super Arma iurandi ritus, omnibus ferme (praesertim Septentrionalibus) populis receptus legitur: quamvis pro ratione eorum varians subinde. Vide de Alamannis, LL. Alaman. tit. 98. de Baiwariis, LL. eorum tit. 16. ß. 7. de Beneharnensibus, Mardam Hist. Beneharn. l. 6. c. 26. n. 6. de Bulgaris, Nicolaum I. Resp. ad consulta illor. c. 67. de Danis, Eginhardum A. C. 811. et Adamum Brem. c. 30. de Danor. Regib. de Francis, Forrunat. l. 6. poem. 7. de Longobardis, Edictum Rotharis Regis tit. 109. ß. 2. de Saxonibus, Fredegarium c. 74. Aimon. l. 4. c. 26. Alios: de Scotis, LL. Forestarum Scotic. c. 10. ß. 1 de Suecis, Loccen. in Hist. Suec. p. 363. etc. Super Armilla, apud Ethelwerdum l. 4. c. 3. de Danorum Rege ubi Armilla C. du Fresne idem vult esse, quod arma: Sed nil impedire, quo minus in proprio sensu vox sumatur, discimus ex Bar tholino de Vett. Armillis. Vide quoque supra B. Super Baculos Episcoporum. Hibernis et Scotis familiare fuisse iurarte, docet Silv. Girald. Topograph. Hih. l. c. 3. c. 33. Per Barbam Othonis, s. Barbam suam, iurare solitus est Otho I. Imp. Vide Gobelinum Personam Cosinodrom, p. 202. sed et Romanis Barbam iuratam, docet nos Stat. Epicedio Glauciae. l. 2. Sylv. 1. v. 53. Per Brassicam, Teleclidem iurasse [orig: iur‚sse], diximus, in voce Cepe. C. Per Capillum Dei, in Nov. Iustinieni. Per Cappar, Zeno Stoicus iuravit, vide supra Cepe. Ad Caput pecudis, in Conc. Aurelian. 4. Can. 16. Per Caput alterius, Byzantinos Graecos iurare semper paratos fuisse, refert Luitpraud. in Legat. Idem in usu habuere [orig: habuÍre] etiam Graeci vetustiores, a quo dominari inceperunt [orig: incepÍrunt]. Non vero Heroes autiquissimi. Unde Iuv. l. 2. Sat. 6. v. 16. de felici aetate loquens, ait:

--- - --- Nondum Graecis iurare paratis
Per caput alterius. - --- --- --

Sed et per caput Ascanii iurat Aeneas, Virg. Aen. l. 9. v. 258. et 300. Idem Hebraeis in usu fuisse, discimus ex Matth. c. 5. nec Christianos vett. per Amici caput iurare recusasse [orig: recus‚sse] legimus, apud Synes. Ep. 79. Per liberorum et proprium, iuramenrum, habes apud Balsamon. Comm. in Can. 95. Syn. VI. Trull. etc. Per caput Imp. occurrit apud Luithprand. Legat Apud Aegyptios vero per Caput Regu iurare, fuisse capitale, Abenezra tradit, vide et georg. Elmacin. Hist. Saracen. Imo, quod horrendum, per Caput Dei, iurasse [orig: iur‚sse] legitur Henr. III. Angl. Rex apud Matth. Paris. Vide quoque Nov. Tustiniani cit. Posita [orig: Posit‚] manu super Caput eius, cum quo lis est, in LL. Hoeli Boni Regis Walliae c. 25. Posita [orig: Posit‚] manu super Caput Imp. apud Theophan. in Niceph. Gener Ann. 8. Per Cepe iuratum Aegyptiis, vide supra, in ea voce. Per Christi sepulchrum, iurat Amalricus Rex Hierosolymorum, apud Nicetam Emanuele l. 5. n. 5. Per Cibos foetidos, quasdam gentes iurare non puduisse, notat Plin. l. 2. c. 7. Per Cineres parentum aliorumque sibi carorum, iurandi modus indigitatur Stat. Theb. l. 5. v. 329.

--- -- et multum cineres iurare sepultos.

Per Coronam suam, iurat Adalbero Archiep. Trevir, apud Balduin. in Gestis eius. Per Coronam, imposita [orig: imposit‚] manu capit, Frid. H. Imp. apud Sanut. l. 3. part. 11. c. 11. Per Creaturas, in Egberti Poemptent. c. 12. Posita [orig: Posit‚] super caput Cruce Presbyteri, Dianconi, Monachi. Super Crucem, apud Domnizon. de Vita Mathildis l. 2. c. 2. Super librum Missalem et Crucem, in Consuetud. Solensi tit. 4. artic. 1. Super te igitur et S. Crucem, i. e. super Canonem Eccl. in Foris Beneham. Rubr. de Notar. D. Per Dentem Dei, Rex Angl. in Monastico Angl. Per Dentes Dei, Ioh. Rex Angl. in Chron. Flandr. Per Deos, vide Macrum in Hierol. Cum Destra armata, in L. Ripuar tit. 33. ß. 1. in manu Comitis Dextra [orig: Dextr‚] data [orig: dat‚], in L. Longobard. l. 2. tit. 52. ß. 15. Per Dianam, maxime sollenne fuit, vide supra Diana. Super Discessorem Eccl. in Canonibus Hibernicis l. 41. c. 30. Per Discipulorum suorum gloriam, iuravit Paulus Apost. de quo vide Augustin. Serm. 28. c. 5. Per Domini fidem Robertus Franciae Rex apud Helgald. p. 64. 65. et 66. Per Duodecim Deos,


page 709, image: s0709b

vide supra Duodecim. E. Super textum Euangelii, in vet. Charta Goffridi Com. Andegav. apud C. du Fresue in Gloss. De quo more, etiam Graecis frequentato, qui manus abluebant iuraturi, vide et Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce *eu)agge/lion. Sub stola tactis sanctis Euangeliie, Sacerdotum fuit, in Charta Frid. II. Imp. apud Baron. A. C. 1166. Euangelio super caput posito, apud Marcellin. Com. in Chron. de Pelagio Puntif. Sic per Euangelia iuramenti, et quidem fallacis, late descriptum exemplum est, in Legationibus Menandri. F. Sub Femore manu posita [orig: posit‚]. Vide supra. Super Forte iuramentum, exstat in Charta Eduardi Angl. Regis apud C. du Fresne in Gloss. Per Fortunam suam et glotiam, iurare solitos Parthorum Reges, habes apud Ioseph. *)arxaiol. l. 20. c. 3. More Frisionum, in Iuxe Frissico art. 81. tollebant autem sinistra [orig: sinistr‚] manu sinistros capitis capillos et imponentes eis dextrae manus digitos duos, iurabant, vide Sibrand. a Sicama ad LL. Frison. tit. 12. G. Per Guttur Dei, iurar Henr. III. Angl. Rex apud Matth. Paris p. 662. H. Per Hastam, vide infra Sceptrum. Per Hephaestronem, vide Freinshemium ad Curt. l. 10. c. 4. Pro ratione Hidarum, vel per certum numerum Hidarum, apud Lambard. ad LL. Angl. Per Hoc et per Hoc, iurabat Gulielmus Rufus Rex Angl. Vide Eadmet. Hist. Nov. l. 2. Per Homousion Trinitatem, vide supra, Homousion. I. Per Infortunium suum, vide supra, in hac voce. Per Iovem et Io iurari, primum finxisse Hesiodum, tradit Hesych. in *)afrodi/sios2 o(/rkos2. L. Per Lanceam S. Iacobi, iurare solitus est Phil. I. Rex Franc. in Chron. Flandrensi c. 8. et 16. Per Lapidem silicem, vide infra Sceptrum. Super Laidem falsum, vide C. Macrumin Hierol. Per Librum et Stolam, in verbo Domini, iurare Canonicis Senensibus praecepit Octavianus Card. in Charta exarata Ann. 3. Alex. III. Super Librum Missalem et Crucem, vide supra. Per Linguam Dei, Monastic. Angl. Tom. III. Per Lumina sua iurandi formulam, suo aevo usitatam, tradit B. Augustin. Exeg. in Ioh. M. Manu posita [orig: posit‚] super caput sub femore, etc. Vide supra. Manu posita [orig: posit‚] super pectus, infra. Manuum contactu, apud Andr. Svenonis Archiep. Lundensem l. 7. c. 7. Per Membra carorum, frequens iurandi mos Veterum, vide C. Barth. ad Stat. Theb. l. 12. v. 103.

--- -- per superos magnumque Menaecea iuro.

More Minorum, apud Rollandin. in Summa Not. c. 7. rubr. 3. Iurabant autem illi, qui minores erant Ann 25. sed maiores An. 14. corporaliter ad sancta Dei Euangelia. ut idem habet c.1. Rubr. de vendeitione a minori facta. Super Mortuorum tumulos iurare, in iudiciis publicis, solenue fuit apud Londonienses: cum nempe aliquis e testibus nominatis decesserat, antequam testimoniem suum iurasset [orig: iur‚sset]; tum enim iurabatur a reo, ipsum, si in vivis superesset, fuisse id ipsum testaturum. Selden. ad Marm. Arondell. per Mysteria, s. Sacramenta, Christianis olim iurate, inusitatum non fuisse, praeter alia, docet Baptismatis attestatio, cuius exempla sunt cum alibi, tum in Chron. Alex. p. 711. N. Per Nomen Imp. ab Aug. temporibus, iurari coepisse, notat Casaub. ad Tib. Claud. Suet. c. 10. Per Nomen suum, iurat Cosmas patr. CP. apud Annam Comnen. Alexiad. l. 3. Per Oceanum, velut patrem Deorum hominumque, iurandi mos, Homero memoratur, aliisque. Per Oculos carorum, passim. Per Omnes gentes Amalricus Com. Montisforits, apud Orderic. Vital. l. 12. p. 880. Per Ossa suorum, vide supra, per Cineres. Per Othonis barbam, vide supra. P. Ad Pectus suum manu appolita [orig: appolit‚] iurare, Sacerdotum est, Gall. La main mise sur le pis, ut est in vet. Formula. Vide Bullam Auream Car. IV. c. 2. Per Pectus suum, iurabant mulieres apud Alamannos, in LL. Alaman. tit. 56. ß. 2. an manu pectori adposita [orig: adposit‚]? quemadmodum modo de Sacerdotibus dictum. Sic tunso digitis Pectore, iurasse [orig: iur‚sse] dicitur Nicephorus Imp. apud Luithprand. in Legat. In Pecunia vel Vestimento, iurare Frisones solebant, in re levioris momenti, in L. Frisonum tit. 3. ß. 4. Per Pedes Abbatis. Monachi iurare iubentur, in Ch. S. Ranimiri, Arragoniae Regis apud Martinezium Hist. Pinnat. l. 3. c. 17. Per Pedes Dei, frequenter deieravisse olim Ioh. cogn. Sine Terra Angl. Rex legitur, apud Matth. Westmonasteriens. Super Plagis, Indaei iurarunt [orig: iur‚runt], in Libertatibus concessis urbi Barcinon. A Petro Rege A. C. 1283. Per cos, qui Plataeensi pugnae interfuerant, iurasse [orig: iur‚sse] Athenienses, discimus ex Athen. l. 9. pugna autem illa est Olymp. 72. Anno 2. Per Populeam coronam Hercules, vide infra Populus. Per Porrum iuravere [orig: iuravÍre] olim Aegyptii. Vide supra Cepe. In Posse Regis, in LL. Arragon. apud Blancam p. 771. Per salutum Principum, apud Eadmer. In Vita S. Wilfrid. c. 41. et 59. Per Priscillianum, auctorem dilirii sui, iuravere [orig: iuravÍre] sectatores eius, teste Sulpitio Seu. l. 3. R. Per Regem caelorum, Car. Mag. apud Monach. Sang. l. 1. c. 3. Per Reges et filios eorum, iuramenta olim frequentia sustulit idem Imp. in LL. Longobard. l. 3. tit. 24. Per Regna, Oedipus, apud Sen. in eo v. 400. Ad Reliquias et tumulos Sanctorum, vide infra. Per Resurrectionem Dei et Splendorem eius, iuravit apud Continuatorem vet. Bedae l. 3. c. 26. Angliae quidam Rex, vide infra, per Splendorem. S. Per Sacerdotium suum Episcopi etc. iurant, in Charta Anni 865. apud Ughellum in Episcopis Veron. idque manu ad pectus apposita [orig: apposit‚]. Unde Matth aeus Paris A. C. 1252. Henr. III. Angl. Regem peregrinationem Hierolsolymit. initurum se pollicitum, cum Sacramento more Sacerdotum exhibito, scribens, Et iurans, ait. hoc apposuit manum suam dexteram ad pectus suum, more Sacerdotis et postea, super Euangelia apposita et osculatus est ea more Lacic Cum enim corporaliter Sacerdotes iurare vetentur, in Cons. Meldensi, iurare saltem consueverunt [orig: consuevÍrunt], per Sacerdotium, vel in ore Sacerdotis, vel in verbo veritatis s. Sacerdotis etc. ipsa vero Sacra s. Euangelia non tangunt. Vide supra. Ad Sacra iurare, item super Sacra, et super Sacrosancta, idem quod iurare in Sanctis, Vide hic [orig: hÓc] infra: quomodo iurare prohiberi Episcopos, modo dictum. Per Sacramenta vide


page 710, image: s0710a

supra Mysteria. Super Sacramenta, apud Svenon. de LL. Castrensibus c. 8. Sacramento Catholicae fidei iurare, h. e. quomodo Catholici solent, apud Dudon. de Morib. Normann. l. 2. idem est, quod Corporaliter iurare. In Sacramento Corporis Christi, Carmelita quidam ivart, apud Thom. VValsingham. p. 309, Super Scrosancta iurate, in Chartis Anni 1223. in Hist. Vergiacensi et Betunea. Inspectis Sacrosanctis, h. e. non ractis, sed coram ipsis, iurare solebant Episcopi et Sacerdotes; ei)s2 ta\ prokei/mena *eu)agge/lia, apud Annam Comnenam Alexiad. l. 13. Per Sacrum incelebratum, in LL. Hoeli c. 7. Per Salem, sive Sales, non raro iuravere [orig: iuravÍre] prisci, utpote unicum ac necessarium vitae condimentum. ut ait Plin. l. 31. c. 9. Vide Carisium et Libanium. Per Salutem coniugis, iurare Christianis in usu fuisse, agnoscit Hier. c Iovin. l. 1. c. 18. Per Salutem Principum, in Gestis Regum Francorum, c. 13. Per Salutem suam, apud Greg. Turon. l. 3. c. 15. Ad Sanctorum reliquias, vide suo loco Per Sanctos Franciae, iuramentum proprium Phil. Aug. memoratur Matthaeo Paris. Super Sanctos, e)n toi=s2 a(gi/ois2, apud Cantacuz. l. 1. c. 2. Iurer sur Saincts, Gallis: item super Sancto in Ann. Francor. Bert. A. C. 854. in Sanctis quoque, idem est quod super Sacrosancta, nempe tactis Sanctis Euangeliis, vel reliquiis iurare, in Capitul. Car. Mag. l. 1. c. 63. in Capitul. A C. 813. c. 9. in LL. Ethelredi Regis ad Venetingum editis A. C. 854. etc. In loco, qui dicitur Sanctum, in Capitul. 3. A. C. 813. c. 10. Per Sanctum de Bethleem, Lud. VII. Rex Franc. Per Sanctum Steph. in Capitul. cod. A. C. 789. c. 10. Vide quoque infra. Per Sceptrum, vide infra in hac voce. Super Sepulchrum debitoris, in LL. Hoeli Boni Regis Walliae c. 27. Per Servatoris mensam, kata th=s2 tou= *swth=ros2 krate/zhs2, vide infra Mensa sacra. Supra corpus S. Severini, iuratum olim in partibus Vasconiae, in murtris et maleficiis, quam consuerudinem abrogatam esse, a Phil, Francorum Rege supra diximus. Per Zion et Sinai montem, in Formula 14. ex Baluzianis. Spata [orig: Spat‚] tracta [orig: tract‚] iurare, in Capitulis ad L. Alamaun. c. 22. edit. Baluzianae. Vide supra. Per Spatam suam iurat et Capitulum firmat Car. Calvus, apud Hincmarum Rem. in extemporali Admonit apud Cellotium p. 439. Per Splendorem Dei, iurat Gul. Nothus. apud Orderic. Vital. p. 536. Per S. Stephanum et per Reges vel eorum filios, coniurationes vetantur, in Capitul. Car. Mag. de diversis rebus A. C. 789. c. 10. Per sanctum Stephanum, vide supra Sanctum. Sub Stola tactis sancits Euangeliis, iurant Archiepp. atque Electi, in Charta Frid. II. Imp. apud Baron. A. C. 1166. Per librum et Stolam in verbo Domini, iurant Canonici Senenses, apud Ughellum Ital. Sacr. Tom. III. p. 563. per Tenebras, vide infra Tenebrae. Per Terram, in hac voce. T. Suer Testibus aprinis Herculi iuratum et foedus factum fuisse cum Nelei liberis, legimus apud Paus. l. 4. Cuius iuramenti sollennis postmodum omnibus Athleti, eorum parentibus, fratribus, Gymnasiarchis, ad Olympiacos ludos rite faciendos, meminit idem l. 5. Per Tetrada. vide infra Tetrachordum. Super Textum Euangelii, in Charta Goffridi Com. Andegev. pro Abbatia Vindocin. in Regesto Phil. Aug. Herouvalliano, apud C. du Fresne. Per Timorem patris sui, vide infra Timor Super Triginta denariis, in LL. Henr. I. c. 65. Trinicum Iuramentum, occurrit apud Guesnaium in Ann. Massil. p. 356. Vide Per Venerationem Principis, vide infra ubi de Periurio. Per Ventos, vide in voce Ventus. In Verbo Domini, vide supra per librum et Stolam. In Verbo Sacerdotis s. Veritatis, vide supra ubi de Sacerdotum iuramento. In Vestimento, iurabant Frisiones, si res esset parvi momenti, in L. Frision. tit. 3. ß. 4. Ubi Sibrandus a Sicama existimat, iurantem oram vestis eius, cui se purgabat, vel alterius vestis vel sui ipsius apprehendentem; sollenni iuramento se vel servum suum purgasse [orig: purg‚sse]. Quemadmodum, cum iidem in Pecumam, similibus in casibus, iurarent, putat, ralem prolato nummo, solido vel denario, in quo vultus Regis vel crux effigiata, ei manum imposuisse, atque ita, quasi teste Rege vel cruce, iurasse [orig: iur‚sse]. Eodem videtur spectare, quod eadem lex habet, c. 14. ß. 4. Et iuret. Ille homo homicidii, de quo interpellatus sum, reus est, tenens eum per oram sagi sui. Galli dicerent, le tenant par le pan de sa robe. Per Viros optimos, Nasamones olim iuravere [orig: iuravÍre]. Per Vitam Regis et Filiorum, iurare vetant Lex Longobard. l. 3. tit. 24. et Capitul. Car. Mag. l. 3. ß. 43. Per Vitam suam, Arabum iuravere [orig: iuravÍre] Reges, teste Georg. Elmaceno Hist. Saracen. per Vultum de Luca, picturam nim. B. Euangelistae affictam, iurare consuevit, apud Gul. Malmesbur. l. 4. c. 1. Gul. II. Angl. Rex etc. Plura Vide apud Filesacum, Thom. Dempfster. Paralip. ad Ioh. Rosin. Antiqq. C. Barth. Animadvers. Stat. et Comm. Superstitionum, Alios: nec non hic [orig: hÓc] passim.

JURATA apud Anglos, est numerus XII. Legalium hominum iuratorum, per quos omnis fere facti probatio fit, et ex quorum veredicto Iudex sententiam suam conficit et profert. Et quidem, sicut per Assisam lites ditimuntur, quae instrumentis aut chartarum probationibus innituntur, vel cum partes de facto consentiunt, aut de assisa: ita per iuratam, quae incertae sunt, et de quibus non constat, deciduntur; ita ut vel per inquisitionem vel per Iuratorum ac Sacreamentalium depositiones, quas veredicta vocant, rerum veritas a Iudicibus veniat indaganda. Quae posterior Iudiciorum forma, ab Henr. II. Angl. Rege manasse [orig: man‚sse] dicitur, quo Duellum ab ordinariis iudiciis amoveret. Vide pluribus de ea disserentem C. du Fresne in Gloss. In Campania Galliae, Iurata, Gall. Iuree, tributum est, quod Iuratis burgensibus imponitur et Dommo Feudali praestatur quotannis, viz. sex denarii de librata bonorum mobilium et 2. den. de librata immobilium: ur est in Charta Libertatum Trecensium Theobaldi Campaniae Com. quam refert Pithoeus ad consuetud. art. 2. apud Eund. Vide quoque supra in voce Commune.

JURATI h. e. Sacramento adstricti alicui domino: quales Soldurii apud vett. Gallos. Charta de Chableiis in Tabul. Campaniae Thuani p. 189. Omnes homines, quotquot sunt apud Chableias,


image: s0710b

sive Milites, sive filii Militum, qui habent aetatem, cuiuscumque conditionis, debent esse iurati Comiti suo sub hac forma: Ego iuro, quod ego ero fidelis Comiti de cetero et quod ego servabo membra eius et honorem eius pro posse meo, sic me Deus adiuvet et haec sancta. Sic apud Stat. Theb. l. 2. v. 490.

--- -- --- -- --- -- Exit in unum
Plebs ferro iurata caput. --- -- --- --

Apud Gul. Briton. Philipp. l. 2.

In Comitis partes iuratus, milia multa
Mittit ei iuvenes clara [orig: clar‚] virtute coruscos etc.

In Addit. ad Matth. Paris. p. 109. Iurati ad arma occurrunt, quorum erat, quoties contigerit hutesium levart super perturbatores pacis vel malefactores, aut latrones, eos insequi de villa in villam, donec capiantur, vide supra in Huesium, Iuncta etc. ut et in voce Commune, item Fratres coniurati. Sic et Claud. de Bello Gildon. Carm. X. v. 332.

--- -- Iterum post me coniurat in arma
Progenies vesana Iubae, bellumque resumit.

Apud Gul. Briton. l. 4.

Cuius ego miles, cui sum iuratus ad arma etc.

C. du Fresne in Gloss.

JURATOR apud Plaut. Panuli Ptol. v. 56 et 58.

--- -- --- -- argumentum hob hic censebitur
Vos iuratores estis, quaeso operam date:

Nomen eorum, qui Censori censum agenti aderant, alias Adiuratores appellati. Suet. Aug. c. 39. Impetratisque a Senatu decem adiutoribus, unumque equitum rationem vitae reddere coegit. Uti legit Vir summus. At omnes vett. ibi Adiutores habere monet Casaub. ad l. Meminit eorum idem Conicus Trinummo. Act. 4. Sc. 2. v. 30.

Census cum Iuratori si recte rationem dedi,

Ad quos proin alludit l. c. Medio aevo sic appellari coeperunt [orig: coepÍrunt], qui in re maioris momenti, reo iuranti aderant, simulque cum eo iurabant; vel saltem sacramento affirmabant, quae ille iuraverat, vera esse se credere, more hodieque in Polonia usitato. Vide de illis supra, ubi de Iurandi Ritibus.

JURATUS Senatus occurrit apud Liv. l. 26. c. 33. et 34. Plebes sic iussit, Quod senatus iuratus maxima pars censeat, qui assidetis, id volumus iubemusque. Ex hoc Plebiscito etc. Nempe gravioribus in rebus Senatus iuratus decernebat, quo nomine non intelligendos esse omnes et singulos sed maiorem Senatorum partem, pater ex addito, maxima pars. Quia vero fieri poterat, ut in longum res per infrequentiam produceretur, neque per incidentia laia publicae cunctationis negotia, huic rei Senatus [orig: SenatŻs] pars maxima vacare posset; hinc certi nec nimis magno numero hanc procurationem subituri ex amplissimo ordine deligebantur, a quibus quod constitutum esset, habituram se pro co, quod a Senatu, i. e. maxima parte Senatorum esset decretum, plebs adiungit verbis, qui assidetis. Vide de Senatu iurato, eund l. 30. c. 40. et l. 42. c. 21. de maxima Senatorum parte, l. 9. c. 46. et l. 40. de certo numero, l. 38. l. 39. plura vero hanc in rem, apud Ioh. Frid. Gronov. Notis ad Liv. l. c.

JURE vocatae dicebantur Romae, in Comitiis Centuriatis, illae Centuriae, quae rogabantur post praerogativas (quo nomine veniebant, quae primae citabantur et suffragiam rogabantur) quod in his sequente populo praerogativarum voluntate in iure omnia complerentur, ut vult Ascon. Pedian. in Divinat. vel quod illae iam iure, h. e. legitimo ordine, non classium modo, sed ipsarum etiam centuriarum, quo in censorum quive censum egerant tabulis descriptae essent, non sorte praelatae postpositaeve, ad suffragium ferendum citarentur. Sic Comitiis Curiatis Curiae, Tributis Tribus, aliae praerogativae, aliae Iure vocatae, ex instituto fiebant, etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. l. 4. c. 1.

JURENTIUS Celsus, vide Iulius Celsus.

JURGIA in Feriis prohibita, vide supra Feriae, et infra Lites,

JURIDICI a dicendo Iure, Praefecti Italiae, a Marco Antonino Philos. instituti, in locum Consularium, memorantur Iul. Capitolino in Marco, Datis Iuridicis Italiae consuluit, ad id exemplum, quo Hadr. Consulares viros reddere iura praeceperat. Nempe, cum administrationem Italiae et provinciarum mutasset [orig: mut‚sset] Hadr. Quatuor Consulares per omnem Italiam Iudices constituit, apud Ael. Spartian. In horum post locum, Iuridicos surrogavit Marcus, fuitque Italia ab illis administrata, usque ad Macrini imperium: sub quo eos desiisse e Dionis Fragmentis cognoscimus. In antiqq. Inscr. Consularium Campaniae etc. Item Iuridicorum per Picenum et Apuliam, mentio est. Casaub. ad Spartian. l. c. De Iuridico Alexandriae, vide Tac. Ann l. 12. etc. Vide quoque infra Minervae arca.

JURIENSIS Lacus vulgo lac de Ioux, ab antiqua olim ibi Abbatia, in monte Iura, optimis piscibus abundat. Ex eo persubterraneos meatus effluit amnis Urba. Ioh. Baptista Plantin. Helv. Nov. Antiq.

JURISCONSULTI in numero Principis Amicorum et Comitum, quos adhibebar, cum de negotiis ac iure tractaret, vel Romae et in provinciis causas audiret. Lamprid. in Alex. Negotia et causas privus a scriniorum Principibus et doctissimis Iurisconsultis et sibi fidelibus, quorum primus tum Ulpianus erat, tractari ordinarique


image: s0711a

atque ita referri ad se praecepit. Iamque de Hadriano Spartian. eum cum iudicaret, praeter amicos et comites, Iurisconsultos etiam in consilio habuisse, memorat. Hinc in Rescripto Divorum Fratrum de iure Patron. Volusianus Macianus amicus noster etc. Vide Salmas. ad Spartian. et Treb. Poll. Posteriori quoque aevo, qui ohm Doctores Legis, item Iurisconsulti, in Iudiciis, Iudicum nomine Comitibus assidebant. Burchardus Notar. de Excidio Mediolan, et ex eo Godefridus Monachus S. Pantaleonis A. C. 1237. Iussit igitur Imp. omnes Consules et Exconsulares, Maiores et Milites, Legistas et Iudices in obsidatu teneri. Petr. de Vineis l. 3. Ep. 11. Mittimus Magistrum R. de Varano Iudicem et Magistrum B. de Hibernia, Fideles nostros, civilis scientiae Professores etc. Vide C. du Fresne in voce Iudex: uti de Iurecoss. vett. scribendi ratione infra, in voce Sigla. de Iuris vero Collegiis in Anglia, supra Hospitia, it. infra Servientes ad Legem.

JURISDICTIONUM Decem Foedus Zehen Gerichten Bundt Germ. tertium Rhaetorum foedus est. Hae primo inter se in unum foedus coiere [orig: coiÍre] A. C. 1438. dein duobus reliquis, Cano et Cathedrali, perpetuo foedere se iunxerunt [orig: iunxÍrunt], Anuo sequenti: Helvetiorum tamen foedere non continentur, sicut duo priora, interim eorum amicitiam et societatem cum suis Foederatis magna [orig: magn‚] fide ac constantia [orig: constanti‚] colunt. Mittunt ad Conventus publicos Rhaetorum legatos 14. sicut Superius foedus 28. et Cathedrale 23. Locus habendi Senatus [orig: SenatŻs] in Foedere hoc Davosium est. Ex his 8. priores Austriac. Imperium agnoscunt. Primum enim sub Vatiensibus Dominis fuere [orig: fuÍre]: quibus Exstinctis successere [orig: successÍre] Toggenburgii Comites, hisque Amatienses: Quorum ultimus Gaudentius, Moriens A. C. 1489. has Archiduci Austriae reliquit, qui illis praefectum imponit, a Rhaetis selectum, qui in Rhaeticae vallis castello habitar, Ducisque iura administrat: Verum non idem ei et par in singulas iurisdictiones ius est, sed quaevis sua privilegia et peculiares habet consuetudines, quorum omnium tabulae in Davosiano Archivo conservantor. Ipsum Davosium, cum Praelongana iurisdictione prae aliis, plurimis immunitatibus fruitur. Vide in voce Maiae villa. Duas ultimas vero reliquae, una cum 2 foederibus, emerunt [orig: emÍrunt].

Iurisdictionum X. series.

Davosiana. Coenobiensis in valle Rhaetica, Zum Klosterlin im Praettizow. Castellana vel Ionatiensis in eadem valle. Acceriensis Schiers. Belfortiensis vel Alvanoviensis Alvanuw. Coriovallensis Churwalden. Samperriana Sant Peter in Schansil. Praelogensis vel Praelongana Langwiss. Malantiensis a vico Malamio Malans. Maiaevillana Meyenfeld.

JUS Canonicum vide supra.

JUS Car s. Lex Car. in VVichbild Magdeburg. art. 1. ß. 3. memoratur. Ibidem art. 43. Postquam Magdeburgensis civitas iure municipali fundata fuit de voluntateque Uttonis Ruffi, cum consensu etiam et consilio Seniorum provinciae illius, secundum ius Car. Imp. et iuxia eorum arbitrium ac voluntatem locata, consiliati exinde sunt, quomodo Scabinos et Consules eligere debeant, pro civitatis commodo, apud C. du Fresne in Gloss.

JUS Civile dividitur in IV. Libros principales, sc. Digestum, Codicem, Institutiones et Authenticas: quibus addit Collatio decima s. Liber Feudorum. Ex his Digestum, continet LL. et Statuta Romanorum, et dispescitur in Digestum vetus, quod habet libtos 24. Infortiatum, quod 14, et Novum, quod 12. Ita ut in universum Digestorum s. Pandectarum sint libri 50. Codex, continet Statuta, Sanctiones et Praecepta Imp. Fuerunt [orig: FuÍrunt] autem tempore Iustiniani tres Codices, Gregorianus, Hermogenianus et Theodosianus, ex quibus unum is fecit: qui in 12. libros dividitur. Authemicorum liber divitur in 9. Collationes, quarum quaeliber in titulos subdividitur, tituli in paragraphos: liffertque Authenticum ab Authentica, quod illud volumen est per se; haec lex una vel paragraphus, libro Codicis incorporarus et antiquo Iuri superadditus sicque citatur, C. de Episcop. et Cler. Authent. generaliter. C. de sacros. Eccl. Authentic. multo magis etc. Sed in Authentico simpliciret laudatur tiralus et ß. ut in Auth. Ut iud. sine quoque suffr. ß. tali vel tali et sussieit. Decima item Collatro inscribitur Liber, Feudorum, et habet duoslibros partiales, quorum uterque in titulos et isti in capitula ac paragraphos subdividuntur. Institutiones tandem, quatuor libris absolvuntur: quod Opus introductorium est ad Ius Civile, maxime quoad declarationem terminorum, in utroque Iure usitarorum, Idem Calvin. ubi supra. Et hoc proprie est Ias Civile, quod Iustinianaeum vocant: de Iure Civili Flaviano, item Papyriano, vide eund. ibid. ut et de hoc posteriori infra.

JUS Scriptum in Gallia, vocatur Ius, de quo modo, Civile, quo provinciae aliquot in Gallia reguntur; cui opponitur Ius Commune s. Consuetudinarium et Municipale, quo quaeque sere vicitas vel regio gaudet: vetanturque Advocan. Ius Scriptum allegare, ubi Consuerudines municipales locum habent, in vet. Regesto Parlam. sub A. C. 1277. Vide praeclarum hanc in rem Diploma Phil. Pulchri Regis Francor. A. C. 1312. pro Studio Aurelian. allatum C. du Fresne in Gloss. et supra ubi de Codic Lud. Sicut de Arragonum Iure aliquid in voce Forum. Quis usus Iuris Scripti s. Civilis in Anglia sit, pluribus exponit eruditus Selden. Dissertat. ad Fletam.

JUSTA apud Gul. Malmesburiens. Hist. Novell. l. 2. p. 187. Tentavere [orig: TentavÍre] primo Regii proludium pugnae facere, quod Iustam vocant, quia tali arte erant periti: monomachia ludicra est, Gall. Ieuste. An ex Lat. iuxta, i. e. prope; quod cominus lanceis aut ensibus res gereretur. Differebat a Torneamento, quod non omnis


page 711, image: s0711b

universim ludicra decursio, sed pugna solum, in Torneamento fleri solita, sic diceretur. Adde, quod Torneamentum plurimum et turmatim congredientium, Iusta singulare esset certamen. Unde Nicephor. Greg. bene l. 10. tzou/stran, qua [orig: qu‚] voce Graecobarbara [orig: Graecobarbar‚] Iustam appellat, monomaxi/as2 e)/ndeizin e)/xein. Confecta [orig: Confect‚] namque prima [orig: prim‚] decursione militari et finito omnium, qui aderant, ex utraque parte, praelio, ad singulare certamen, s. ad Iustam, tandem progrediebantur. Sic tradit Ioh. Monachus Maioris Monast. Hist. Gausfridi Ducis l. 1. Normannos, cum a Britonibus quodam in torneamenro victi essent, consusione inopinata de iectos, singulare certamen Britonibus proposuisse. Non semper tamen in solis torneamentis Iustae fiebant, quandoque eitam absque iis indicebantur, vocabanturque tum Iustae universales, magnae et plenariae, Gall. Ioustes a tous venanss, grandes et plenieres, ut eas appellat Auctor. Hist. Burcicaldi. At qui in iis prima [orig: prim‚] vice decertabant, Faecialibus vel heraldis, aliisque armorum, ut covant, Officialibus, suum eimum s. cassidem, donativi loco, offerre tenebantur, nisi prius in rorneamentis id ipsum fecissent. Inde natum illud sollenne, Ensem lanceam, non vero Lanceam ensem, inmunem reddere. Miles cuim, sr in Iusta cassidem Faeciali contulerat, non propterea ab eadem in Torneamento denuo exhibenda erat immunis, vir docet ex Tractalu MS. de Torneam. C. du Fresne in Gloss. ubi in Torneamentis dimicare, longe fuisse honorabilius, quam in Iustris; praeterea lanceam eorum proprie fuisse, qui in singularbus certaminibus dimicabant, gladium vero eorum, qui in Torneametitis, addit. At Iusta, apud lanfranc. in Decretis pro Ova. S. Bened. c. 8. Ad Celarii ministerium pertinent omnia vase cellarti et coquinae et scyphi et Iustae et catera vasa refectorii: mensurae liquidorum species est, quss iusta mensura, quantum cuique sufficit porus, subministrans, C. du Fresne in Gloss. Vide quoque infra Iustitta.

JUSTA Funerea apud Plin. l. 10. c. 2. ubi de phoenice ave, Primus --- de eo prodidit Manilius --- sacrum in Arabia Soli esse, vivere Annis DCLX. senescentem casia [orig: casi‚] turisque surculis construere nidum, replere odoribus, et superemori. Ex assibus deinde et medullis eius nasci primo s. vermiculum: inde fieri pullum: principioque iusta funera priori reddere et totum deferre nidum prope Panchaiam, in Solis urbem et in ara ibi deponere: sunt parentalia s. exsequiae, quibus id nomen a Latinis datum, quia sunt officia sancta iureque debita. Quemadmodum Graeci similiter khdei=an, i. c. funerationem s. parentationem, vocaut o(/si/an, quasi iustum sanctumque officium: ac parentare dicunt, ta\ nomico/mena, vel ta\ sunh/qh poiei=n, item enagi/smata, Voss. Barth. tameu Iusta ab Exsequiis distinguit, ad Stat. Theb. l. 9. v. 903.

Huic dabis exsequias: atque inter iusta memento,
Ne quis inexpertis etc.

Ubi ait, Exsequias bono ordine sequuntur Iusta. Vocat autem ibid. vet. Scholiast. Insta, omnem pompam, qua [orig: qu‚] manes decorantur, et eorum memoriae satis sit. Uri ad l. 9. v. 397. Sollennia sunerum.

Ad cineres saltem supremaque iusta tuorum.

Et ad l. 6. v. 169.

--- - quid dona Duces? quid inania ferus
Iusta Rogis. --- -- --- --

Omnia, quae ad ritus corporis pertinent Defuncti. Ibid. Barthius, quidquid ordinario modo seputturae impenditur. Vide hic passim ub de Cadaverum Cura, Exsequiis, Funere, Parentalibus etc.

JUSTA Vestis Gr. *dikai/a e)sqh\s2, dicta est, quae sic ad corpus est apta, ut nec fluat, nec strangulet. Unde eleganter iustae tunicae mensuram, quae nec longior aequo, nec iusto brevior esset, Iustitiam quadratum dixit Tertullian. de Pallio Ubi Iustitiam vocat th\n summetri/an vestis, mensurae temperamentum, s. moderationem, ut Idem alibi. Sic Iusta toga, apud veterem Persii Scholiastem, Iustae Togae mensura, sex ulnae. Apud Suet. Ner. Claud. c. 51. et Serv. Sulp. Galb. c. 21. Iusta statura: apud Lamprid. Iusta forma: apud Ovid. iustus orbis annuli: Amor. l. 2. Eleg. 15. v. 5.

Tam bene convenias, quam mecum convenit illi,
Et digitum iusto commodus orbe tenas.

In quibus omnibus, quod Latini iustum, Graeci su/mmetron vocant: imo et di/kaion, ut vidimus. Item cum dikai/an r(i=na, nasum iustum dicum, qui tam aequali temperamento faciem dividit, ut nec suspenfus sit, nec propensus. Pollux l. 4. *)epi\ tou= euquri=nos, dikai/a r(i\s2, e)z i)/sou to\ pro/swpon diakri/nousa. Plutarch. de Iside et Osiride Iustam Nili ascensionem vocat, quae media est inter maximam et minimam, etc. Vide Salmas. ad Tertullian. l. c.

Viri Celebres.

JUSTELLUS [1] Christophorus Gallus, in Scriptoribus Iuris Canon. veteris colligendis tanta industria et successu usus est, ut quasi Stator ac Restaurator antiqui et purioris Iuris Canonici merito haberi possit. Quod ostendunt affatim editi ab eo Cadices Eccl. Universae et Eccl. Africanae, cum Notis doctisimis. Item Iuris Canonici Vett. Collectores Graeci, et Photii Nomocanon, cum Scholis Balsamonis, ab A. C. 1610. usque ad A. C. 1615. aliaque multa; quae ille Morre praeventus cum edere non potuisset, perfecit tandem Fil.

JUSTELLUS [2] Henricus qui cum Gul. Voello Theologo et Socio Sorbonico, a Patre magnam partem collectam Iuris Canomci Vet. Bibliothecam, Graecorum Latinorumque digestiones continentem, multorum expetitam voris, duobus voluminibus Lutetiae edidit, A. C. 1661. Cuius Operis seriem, summamque, cum


page 712, image: s0712a

omnium manibus non verseutr, qui nosse [orig: nŰsse] cupit, adeat Gerh. von Mastricht IC. in Hist. Iur. Eccl. n. 416.

JUSTI item Fideles, dicti olim in Eccl. qui, fidem professi, integrum Baptismum acceperunt [orig: accepÍrunt], h. e. manuum impositione ulitma [orig: ulitm‚] sunt perfecti, sicut, qui ad Fidem accedentes, manuum impositione prima, in Catechumenorum numerum, recepti sunt, Christianorum nomenclarionem acceperunt [orig: accepÍrunt]: Vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce *xristiano\s2.

JUSTI Dies in re militari, erant dies non praeliares, continui nempe triginta, quibus, exercitu imperato, vexillum rufi coloris in arce poni solebar. His res repercre hostemque lacessere fas non erat. Festus, Proeliares dies appellantur, quibus fas est bello hostem lacessere; erant enim quaedam feriae publicae, quibus nefas fuit id facere. Ubi per ferias publicas intelligit Iustos dies. Sed et praeliares dies, quibus in arce vexillum proponebatur, ad imperandum exercitum, Iustos appellatos scribit Macrob. Sat. l. 1. c. 16. Proeliares dies ab Iustis non segregaverim. Siquidem Iusti sunt continui triginta dies, quibus exercitui imperato vexillum rusi coloris in arce positum est. Ubi recte ex sententia Salmasii in de M. U. Macrob. dies praeliares ab Iustis non segregandos purat, quia quacumque de causa iura Romae cessarent, illi dies Iusti appellati, quod in illis iur staret, cessaretque. Unde LL. XII. Tabb. illis, qui debitum vel confessi erant, vel etiam iure condemnati, triginta dies Iusti ad conficiendam pecuniam dari leguntur, ante quos effluxos in ius vocari non poterant, sed iura pro illis stabant ac silebant, apud A. Gell. l. 15. c. 13. Quod factum videtur ad exemplum eorum, qui publice Iusti dicebantur, quando sc. in tota urbe iuris erant feriae. Hinc Iustidium, sic enim vetustissimus liber apud A. Gell. scribit, quod vulgo Iustitium, tempus vel spatium Iustorum dierum, vel unus etiam Iustus dies, quo iure agi non licebat. Iac. Oisel. IC. notis in A. Gell. loco praef.

JUSTI Iacobus, vide Iacobus.

S. JUSTI coenobium in finibus Castellae, in quo Car. V. biennium privatus exegit, ibidem Mortuus. A. C. 1551. Vide Thuan. l. 14.

JUSTIFICATOR Charta Rogerii Siciliae Regis A. C. 1144. ubi subscripsit Rogerius fil. Boni, Iustiscator Curialis, apud Ughellum Tom. VI. p. 143. idem quod Iudex est, de qua voce vide supra.

JUSTINA [1] primo uxor Magnentii Tyr. dein Valentiniavi senioris, ex hoc mater Valentiniani Iun. Gallae, Gratae et Iustae: quarum prima Theodosio nupsit. Ab Arianis seducta, saeva in Orthodoxos Praesulesque inprimis, Ambrosium, quod templum Arianis negasset [orig: neg‚sset] Mediolani, omni ratione, sed frustra, perditum ivit. Postea illius, in placando Maximo tyranno, ministerio usa, Thessalonicam cum filio se recepit, ibique Obiit A. C. 388. Ambros. Ep. ad Marcellinam. Zosim. l. 4. Sozom. l. 7. Ruffin. Socrates, etc.

S. JUSTINA congregatio religiosa, alias Montis Cassini dicta, Patavii institua, a Lud. Barbo, Senatore Veneto, A. C. 1408. Sub Greg. XII. Cavaccius l. 4. et 5. Hist. Coenob. S. Iust.

JUSTINA [2] hodie forsan Mont-Iutin aut Mont-Iustin, castrum liberae Burgundiae, Lantanam inter et Lunionem fluv. Ann. Bertiniam Lustenam habent, quae vox ad Liptinas Lestines videtur accedere. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.

JUSTINIANA [1] Prima quae et Archridus, Lychnidus Ptol. urbs Macedoniae, Archiepiscopal. Prisrien Iacobo Luccaro Epidaurio: ad Lychnidum lacum, 70. mill. pass. a Dyrrachio in Ort. Thessalonicam versus Nunc Locrida, urbs ampla in excelso colle, ad lacum, in Macedonia, ubi alias Dassaretae, in Pelasgonia tractu. Sub Turcis. Patria Iustiniani Imp.

JUSTINIANA [2] Secunda Ulpianum Ptol. urbs Mysiae sup. Villa Procopiana Lazio. Episcopal. sub. Archiep. Acridensi, in conf. inf. 30. mill. a Scupi in Bor. 60. a Sophia, nunc Vulpia. Sub Turcis. 40. mill. a Danubio.

JUSTINIANA [3] Tertia urbs Bithyniae Archiepiscopal. in ora contra Byzantium, teste Curopalate, quae et Chalcedon, dicta est.

Imperatores Rom.

JUSTINIANUS [1] I. Rom. Imp. ex sorore nepos Iustini Sen. a quo Nobilissimus primo, dein Caesar et Aug. pronuntiatus, A. C. 527. paulo post, ei successit. Leges hic statim in haereticos severas promulgavit, templa destructa reparavit, Eccl. Protectorem se fore professus, dignum se Imperio ostendi.t Hinc per Belisarium contra Persas Vandalosque, capto Gilimero, victor, Africam recuperavit, Gothos ln Italia subegit, Vitige Rege in potestarem redacto, Mauros superavit, Samaritanisque subiugaris, pristimum Rom. Imperio splendorem reddidit: postquam Hypatium, Pompeium et Probum, Anastasii Imp. nepotes, ingenti seditione a Viridi Venetaque Circi factione excitara [orig: excitar‚], rebellantes, ab Imperatrice corroboratus, et a Belisario Mundoque fortiter defensus oppressisset. Sie quiete Imperio patta [orig: patt‚] Ius civile in cum ordinem redigendum curavit, quo nunc utimur, electis ad id negotii decem Viris praestantissimis, qui Codices Gregorianum, Theodosianum et Hermogeneum in unum contraherent, legesque per 2000. libb. dispersas in quinquaginta saltem compingerent, unde Codes Digestorum vel Pandectarum ortus. Porro 4. libb. Institutionum, qui textum omnium legum succincte continerent, et Cod. Novellarum, quibus novas a se latas complexus erat, composnit. Conc. 5. Oecum. Cpoli habito, priorum Conc. fidem confirmavit, errores damnavit, tria capicula reiecit: A. C. 548. dum Theodora Eutychianorum commoda omnibus modis curatet, quae Epiphanio Ep. urbis Mortuo Anthemium Eutych. promovit, donec re a marito cognita [orig: cognit‚], huic Menna Orthodoxus substitutus est. Felix, ni paulo aute Mortem in Severitarum haeresin prolapsus esset, qui negarunt [orig: neg‚runt] Christi corpus


image: s0712b

corruptibile fuisse. Obiit A. C. 565. Aet. 83. Imp. 39. Abolito Consulatu, substructis plurimis templis, Sophiae inprimis, quod inter Architecturae miracula, praeter dicta, memorabilis. Procop. de bello Pers. Vand. Goth. Euagr. l. 4. Agathias, Nicephor. Paul. Diacon. etc. Suid. literarum rudem fuisse scribit. Zonaras l. 3. ait, tam immodico aedificandi studio flagrasse [orig: flagr‚sse], ut et stipendia artium liberalium magistris iam olim constituta sustulerit, quo haberet sumptus, quos in aedificationes profunderet.

JUSTINIANUS [2] II. cogn. Rhinotmetus, Rom. Imp. Constantino Barbato parri successit, A. C. 685. Is primo opera [orig: oper‚] Leontii, Iberos, Armenios, Albanos, Medosque Saracenis eripuit, et rursus Mardaitas praesidium utile e Libano, facta [orig: fact‚] pace cum Abedmelecho, qui et Africam reddidit, et tributum grande pollicitus est, deduxit. Dein temere violata [orig: violat‚] pace, quam eius pater cum Saracenis fecerat, et Bulgaris, scriptas conditiones pacis hastae alligantibus, ac in aere instar vexilli elevantibus, Deo in periurii ultionem implorato, eo demum redactus est, ut pacem ab utrisque cogeretur ipse petere. Tandem ob crudelitatem eiectus, et praecisis naribus relegatus, Leontium reliquit successorem. Vide Diac. l. 19. Quem cum post aliquot Annos Tiberius Absimarus pepuliset, throno potitus, per An. 7. tandem lustinianus ope Trebellii Bulgarorum Regis, qui per aquae ductum quendam copiis intromissis Cpolim ceperat, restitutus est. Tum Leontio et Absimaro capite plexis, quoties stilla de truncis naribus cadebat, toties Senatorum Proerumque aliquem vindictae suae sacrificavit, Patr. etiam callinico excaecato; Ingratus postmodum in Bulgaros illis bellum intulit, sed tanra [orig: tanr‚] affectus clade, ut vix fuga [orig: fug‚] evaserit. In Chersonesi incolas, quod sibi exuli insidias struxissent, Principibus assaris, et 73000. puerorum infantiumque submetsis, saevus, ab illis, classe amissa [orig: amiss‚] victus, et Philippicus Bardanes Imp. proclamatus est. Hic Iustinian. A. C. 692. Synodo Cpoli celebrata [orig: celebrat‚], ne quis Presbyteros ab uxoribus abstinere cogeret, decreverat: quod cum Sergius Papa approbare nollet, periclitatus est, et Iustinianus ab Eccl. Rom. paulo aversior factus, redux nihilominus ex exilio, A. C. 703. ad evocati ad se Constantini Papae pedes, Nicomediae coronatus procubuit, eique osculum tulit. Iam tum enim maxima [orig: maxim‚] flagitia [orig: flagiti‚], Papam hovorando, quod hic: vel templis excitandis, quod Alpaida caeso Lamberto, vel donatione, quod Aripertus, Cottias Alpes Pontifici resignando, fecit, elui creditum. Occisus, cum fil. Tiberio, a Bardane successore, A. C. 711. Imp. ante exilium 10. post illud 6. Paul. Diac. l. 6. Theoph. Cedren.

IUSTINIANUS [1] nepos Iustini Iun. cuius uxor Sophia, cum Tiberio nuptiarum eius spe vecto ab hoc reiecta esset, Iustinianum contra illum excitavit. Sed Tiberius huic victo ignovit, illo contra Persas postmodum usus. Item Ep. Valentiae, in Hisp. Scriptor Eccl. 6. Sec. frater Iusti, Ep. Urgel. Nebridis et Elpidii Praesulum.

IUSTINIANUS [2] Laurentius vide Laurentius.

IUSTINIANUS [3] Leonardus Vide Leonardus.

IUSTINIANUS [4] Petrus vide Petrus.

IUSTINOPOLIS [1] vel IUSTINIANAEA urbs Bulgariae, patria Iustiniani Sen. Prius Bederina, Agathiae: Taurezia, Procopio: et Acrida postmodum dicta. Merropolis ab Imp. facta est Daciae urriusque, Triballiae, Dardaniae, Moesiae sup. et pannoniae. Secunda, in Moesia sup. Tertia, Chalcedon. fuit.

IUSTINOPOLIS [2] urbs Istriae primaria, a Iustino Caesare condita, s. potius instaurata. Vide Volater. Nunc Capo d'Istria, 24. mill. a Parentio in Bor. 10. a Tergeste in Austr. Sub Venetis. Episcopal. est sub Patriarcha Aquileiensi. Leand. Alb.

Imperatores Rom.

IUSTINUS [1] I. Imp. Rom. Anastasio successir, obscuro genere natus, et e subulco factus miles, uti scribitur. A. C. 518. a militibus ingratis electus, Amantium Eunuchum, Anastasii gratia [orig: grati‚] abusum contra fideles, puniit. Nomen Lupicinae uxoris in Euphemiam mutavit; Episcopos, haereticis pulsis, revocavit, Conc. Chalcedonensi auctoritate reddita [orig: reddit‚]. Postea severissimis in Arianos edictis publicatis, hi Theodorici Gothorum Regis opem implorarunt [orig: implor‚runt], qui misso Ioh. II. Papa [orig: Pap‚], illis aliquid relaxationis impetravit. Perculsus Antiocheno terrae motu, purpuram et diadema aliquandiu deposuit. Obiit A. C. 527. Imp. 8. Successit Iustinian, ex sorore nepos. Marcellin. Comes, Zonaras, Euagr. l. 4.

IUSTINUS [2] II. Imp. Rom. Iustinian. Primi ex Vigilautia filia nepos, fil. Dulcissimi, Avo successit A. C. 566. Initium Imperii satis felix, postea abrogata [orig: abrogat‚] Iustiniani lege, contra coniugia illicita, in deterius paulo mutatum est. Cognatum Iustinum, ad Istrum excubantem, ut erat meticulosus et aemuli impatiens, Cpolim evocatum, Alexandriam misit ibique strangulari curavit: Duobus etiam Senatoribus, Etherio et Addaeo Occisis. Ab oppressis compellatus, ut Procerum insustitiae obviam iret, Praetorem creavit, qui reos usque ad Imp. mensam, inde abstrahendos, persequeretur. Paulo post, audito, Avares, Longobardos, Persasque undique irrumpere, insania [orig: insani‚] correptus est, quae per intervalla recurrit. Quare Sohia uxor, pacem a Persis petiit, Tiberio Caesare iuterea onus Imperii sustinente. Obiit A. C. 578. Zonar. in Ann. Euagr. Hist. l. 5. Paulus Diac. etc. De utriusque Iustini nummis, vide C. du Fresne Dissert. de Inf. aevi Numism. n. 71.

Viri Illustres.

IUSTINUS [3] Historicus, Trogi Epitomator, probae Latinitatis auctor, Antonini Imp. aetate vixit, si Voss. credimus, quem vide de Hist. Lat. l. 1. c. 32.

IUSTINUS [4] natione Samaritanus, Philosophus, Apologeticum


image: s0713a

pro Christi fide conscripsit, et Antonino Pio Rom. Imp. tradidit, tandem martyrio coruatus. A. C. 163. Opera eius saepius impressa Frid. Sylburgius, Ioach. Perion. et Iac. Billius notis illustrarunt [orig: illustr‚runt]: Comm. c. haereses amissum esse, testantur Phot. Bibl. cod. 23. et 25. qui etiam tr. contra Marcionem et Aristotelem, item Psalmistae eius meminit, et Hier. Cat. c. 23. Adde Euseb. l. 38. et Moret. in Dict. Hist.

JUSTITIA [1] idem cum Aequitate Numen, apud Gentiles. Star. Theb. l. 2. v. 422.

--- - --- -- medii reverentior aequi.

Ubi Schol. In neutram partem declinantis. neutri parti plus aequo faventis iustitiae. Quemadmodum et Hebraisinus Iustitias et Aequitates iungit. Esai. c. 33. v. 15. Perpetuo Iovi adsidet, ex nobili figmento Orphei, quod tradit Demosthenes c. Aristogit. imo eius sceptrum poetis dicitur, vide Barthium, ad Theb. l. 3. v. 234.

--- -- tibi fas ipsos incendere bello.

Quemadmodum Psalmographus Ps. 45. v. 7. Solium tuum, o [orig: Ű] Deus, in saeculum et sempiternum, sceptrum rectum est sceptrum Regni tui. Repraesentarunt [orig: Repraesent‚runt] eam cum libra et cornucopiae, uti in annulo apud Gorlaeum alibique passim videre est: et sic plerique pro Virgine astrica habuerunt [orig: habuÍrunt], uti docet Salmas. ad Solin. p. 1236. Aliam eius picturam. Chrysippi suisque verbis, proponit spectabilem A. Gellius l. 14. c. 4. Vide et iconem eius a Polynice, in clypeo, circumlatam, apud Aeschyl. in Septem Theb. ubi Scholiastes varia lectu non iniucunda etc. Item supra, in voce Astraea.

JUSTITIA [2] al. JUSTITIARIUS Iudex s. administrator iustitiae, sed in foro plerumque saeculari. Delata sunt ad Anglos vocabula, sub Eduardo Confessore, vel potius Gul. I. Normannis tum irruentibus. Ad Italos pariter ulteriores, Normannis sub Tancredi filiis, circa A. C. 1040. illis novas ditiones auspicantibus: und factum, ut inter Neapolitanas Siculasque constitutiones multae habeantur priscis Anglorum simillimae, ut et ritus, officia, magistratus, vocabula. Prior vox in Anglia duravit usque ad Henr. III. quot tempore altera [orig: alter‚] se efferente, sensim disparuit: Iustitiariorum ibi origo ab Alfredo Rege licet nomen, ut ut dictum, longe recentius sit: Hi alias Aldermanni, Vice-Comites, Grevii, etc. quorum cura [orig: cur‚] et industria [orig: industri‚], tanta pax brevi per totam terram effloruit, ut si viator quantamcunque summam pecuniae in campis et publicis compitis reliquisset, mane vel post mensem rediens integram et intactam inveniret, teste Ingulpho Saxone. Horum pracipuns erat, qui Iustitia totius Angliae, alias Capitalis Angliae Iustitia, s. Iustitiarius dictus est, qui dignitate omnes regni Proceres, potestate omnes Mastratus superabat, solus tum quatuor summorum Iudicum hodiernorum munere functus: sc. Capitalis Iustitiarii Banci Regii, i. e. placitorum Coronae s. criminalium: Capitalis Iustitiarii Banci communis, i. e. placitorum civilium: Capitalis Baronis Scaccarii; i. e. curiae ad sacrum patrimonium et fiscum pertinentis: et Magistri plerumque VVardorum, i. e. pupillorum. Licet enim amplissimus hic Magistratus saepius in bellis versaretur, semper in arduis Regn; negotiis, foro tamen et rebus iudicandis non eximebatur, peregrinantem ubicunque curiam Regis sequutus. Sub Henr. III. vel potius Ioh. Rege postea placita communia Capitali Iustitiario adimi eoepere [orig: eoepÍre]: sic non ingentem solum nobilemque, sed et valde quaestuosam officii sui partem amisit. Sub Eduardo. II. iterum ei aliquid detractum, donec immensa eius potestas, ipsis Regibus gravis, in quaturo illa supra memorata munera dissiliit: Nomine tamen adhuc, cum quibusdam priscae iurisdictionis reliquiis, retento Henr. Spelmanno videtur hic Magistratus oriundus e Maioris domus [orig: domŻs] apud Gallos exsequiis, sed ad declinandam nominis invidiam, aliis eum Comitem, Rectorem et Principem Palatii: aliis Summum s. Captialem Iustitiarium: aliis Senescallum, inprimis qualis Normanniae erat, et Dapiferum, non observatis exacte differentiis: Imo, et in Regis absentia, Vicarium Regis, Regis Locum tenentem, Pro Regem, Custodem regni, et Regm Gardianum, dictum esse. Unde illis Saeculis, qui a latere Regis ad remotam provinciam mitteretur, non tam Praeses et Prorex, quam Iustitiarius illius provinciae nuncupatus est. Sic 8. provincias in regno Neapolitano, a Iustitiariis singulis singulas gubernatas, numerat Scipio Ammiratus: Idemque mos in Hibernia ab antiquo viget. Eligebantur autem Iustitiarii olim e Clero plerumque, apud Gallos, Normannos, Anglos, aliasque gentes: laicis tum adhuc militiam magis, quam literas admirautibus. Sed Huberto VValtero Archiep. Cantuariensi, ad id muneris evecto a Richardo I. Innoc. P. graviter succensuit, Regique sub interdictionis periculo imposuit, ut eum ab officio Iustitiarii removeret: cum non liceat Episcopis negotiis saecularibus se implicare. Plura de amplissimo hoc munere aliisque Iustitiariorum speciebus, cm Catalogo omnium Angliae Iustitiariorum, vide apud Henr. Spelmann. in Gloss. Arch. Hic [orig: HÓc] salcem Capitalium seriem exhibebo.

Capitales Angliae Iustiriarii.

Sub Anglo-Saxonibus.

Alfricus Comes, sub Alfredo Rege. Aethelstanus Dux Est-Angliae, dictus Halp-Keneg, i. e. Semi Rex, circa A. C. 930. Aethelwolphus, fil. prioris. Ailwinus, fil. quartus eiusdem: Sub Edgaro Rege. Stir, sub Hardicnuto Rege circa A. C. 1040. Heraldus, fil. Godwini, qui, solium invadens, a Gul. I. victus pulsusque est. Florentio Vigorn. Subregulus vocatus, quod sub Rege omnia moderaretur. Ingulpho Maior domus [orig: domŻs].



page 713, image: s0713b

Sub Anglo-Normannis.

Gul fil. Osberni, qui praelio Hastingensi funesto tertiam aciem victricem duxit, Huic Collega dein datus. Odo Ep. Baiocensi, frater Gul. Conquestoris, in quem cum varia machinaretur, a fratre in vincula coniectus est, circa A. C. 1079. Gul. 12. s. 13. Huic. Richardus de Benefactis successit, sub eodem Rege. Odo Baiocensis, iterum sub Gul. II. a quo, illo rursus, bellum moliente. Ranulphus Flambardus Ep. Dunelmensis, totius regni Procurator effectus est. Gul. de S. Carilefo Ep. Dunelmensis, sub eodem Rege. Huius successor fuit. Radulphus Basset, sub eod. Hugo de Bocland, sub Henr. I. Rogerius Ep. Sarisburiensis, sub eod. Unus ex iis Epp. quos Steph. Rex captivos detiuvit. Obiit A. C. 1139. Albericus de Ver. sub Henr. I. Londini Occisus A. C. 1140. Henr. Dux Norm. sub Steph. Rege a quo adotatus est. Henr. primogenitus Henr. II. nedum septennis, cum Theobaldo Archiep. Cantuariensi, an post eum? Robertus de Bello Monte, Comes Leicestriae, sub Henr. II. Richardus de Lucie, priorem praelio vicit, An. 19. regni Henr. II. Obiit A. C. 1179. Ranulphus de Glanvilla, sub eodem. Exutus est officio An. 1. Richardi I. Hugo de Pusaz, Steph. Regis ex sorore nepos, Ep. Dunelmensis et Comes Northumbriae, priori successit, mox, imminuta [orig: imminut‚] potestate, Borealis tantum Angliae Iustitiarius constiturus: Australis vero Gul. Ep. Eliensis, cui a Baronibus, absente Rege deposito, successit. N. N. Archiep. Rothomagensis, A. C. 1191. Hubertus VValter, Archiep. Cantuar. quo, iussu Innoc. III. amoto, eo quod Ep. non liceat negotiis saecularibus se immiscere: suffectus a Richardo I. Rege. Gausfridus fil. Petri cui dein additus est Petrus de Rupibus, Eques auratus, VVintoniensis Ep. cuius nimia [orig: nimi‚] potentia [orig: potenti‚] irritati Proceres effecere [orig: effecÍre], ut a Rege Henr. III. licet invito, pelleretur. Hubertus de Burgo, simul Iustitiarins. Angliae et Vicecomes Norfolicae ac Suffolciae, sub Henr. III. Simon de Pateshulle, sub eod. Gul. Comes Penbrochiae sub eod. Eius Epitaph. apud Paris. Sum quem Saturnum sibi sensit Hibernia, Solem Anglia, Mercurim Normannia. Gallia Martem. Obiit A. C. 1219. Hubertus de Burgo iterum: maritus Margarethae Scotiae. Strenue multa egit, sed tandem gravius delinquens, omnibus fortunis excussus est ab Henr. III. et suffectus. Stephanus de Segrave Miles; sed et hic, ob rem male gestam, officio pulsus est. Ei Hugo de Pateshulle Clericus, successit: electus Cestriae Ep. A. C. 1239. Phil. Lovet, sub eod. iudicio Baronum ex officio eiectus A. C. 1258. Ioh. Mansel Clericus, sub eodem Henr. III. exutus randem officio a Baronibus, Obiit A. C. 1265. Surrogatus est ei Hugo Bigod, frater Rogerii Comitis Norfolciae et Marescalli Angliae, A. C. 42. Henr. III. hoc discedente in Galliam, Regni habenas, cum tribus aliis moderatus est, A. C. 1260. Sed eodem Anno cessit officio et Successor a Parlamento designatus est. Hugo Dispenserius, A. C. 1261. in Annum sequentem: annua enim iam esse voluerunt [orig: voluÍrunt] Barones suprema Regni officia. Hoc exuto, a Rege Henr. III. constitutus est. Phil. Basset, A. C. 1262. cum Rege in Lewensi praelio captus. A Baronibus autem nec hic receptus est pro Iustitiaro Angliae nec a Rege postea Dispensator: titulo tamen usus est uterque. Interim fracta [orig: fract‚] re Baronum dignitatem citra controversiam Bassetus reportavit Defunctus A. C. 1271. i. e. penultimo Henr. III. a quo tempore Supremi in. Anglia Iustitiarii dignitas cessavit. Sequentes enim ab antiquae functionis amplitudine semoti, et ad Regii tribunalis iurisdictionem contracti sunt: Capitales Iustitiarii Banci Regii et Capitales Iustitiarii ad placita coram Rege tenenda, etiam appellati.

JUSTITIA [3] Arragonum nomen summi in illo Regno Magistratus [orig: MagistratŻs], idem cum illo, quem Suprarbienses Iudicem medium s. intermedium vocitarunt [orig: vocit‚runt]: aliter Institia maior, nonnumquam, quod a Rege crearetur, Iustitia Domini Regis, aliquando Iustitia in Caesar-Augusta dictus est; donec tandem, ipsius Regni nomen assumens, Iustitia Arragonum est appellatus. Hic Iudex erat inter Regem et subditos, super omnibus iis, quae Rex faceret vel peteret contra eos vel e contra etc. Molinus in Repertor. Quamvis enim Petrus impetrato ab Ordinibus, ut Regnum, quod prius electivum erat, hereditarium fieret, caput, quod inter Leges Arragonum agebat de electione Regis, stricto acinace discidit, inde cogn. Ab Acinace nactus: nihilominus libertati suae varie caverunt [orig: cavÍrunt] Artagonii. Praeter legem sc. titulo Unionis conditam, de qua infra, magistratum habuere [orig: habuÍre], cuius iudicio ipse Rex subiaceret, Iustitia Arragonum dictum: coram quo Reges in genua procumbere et nudo capite iurare tenebantur, se omnia privilegia et leges Arragonum sancte observaturos; a quolibet item subditorum accusari poeterat; ut peves quem solum absoluta erat potestas explicandi Leges, cui explicationi, sine ulteriore provocatione, erat standum. Idem solus iudicabat, an parendum esset Regiis mandatis, nec ne; Rexque ipse, quoties haerebat, iustumne esset aliquid ac legitmum


page 714, image: s0714a

an secus, cogebatur sententiam Institiae exquirere etc. Quae eius auctoritas quo pacto debilitata primum, tandem sublata sit, dicemus infra, in voce Nuca. Plura vero de hocce magistratu eiusque auctoritate ac iurisdictione congessit, Michael Molinus praefatus in Repertorio et Hier. Blanca in Comm. Rer. Arrag. p. 716. 747. et 787. ubi seriem quoque eorum, qui ad suam usque aetatem dignitate hac insignes fuere [orig: fuÍre], exhibet, vide etiam in voce Arragonia, item Alcaydus.

JUSTITIARII Forbesio dicuntur Haeretici, quorum error est arrogans professio perfectae iustitiae, cum superbo aliorum fastidio. Quales fuerunt [orig: fuÍrunt], Pharisaeos anteambulones (de quibus in Euangelica Hist.) sequuti Novatiani, et Donatistae, omnesque illi, qui Perfectos sese dixere: de quibus vide suis locis, et plura hanc in rem apud Ioh. forbes. Instruct. Hist. Theolog. l. 1. c. 37. l. XII. c. 9. et l. XIV. c, 5.

JUSTITIARIUS [1] Capitalis Angliae magistratus slim amplissimus fuit, qui, in Regis palatio semper fere versatus, id officii in eo, quod olim Comites Palatii in Francia, obivit, ac proin maioris momenti negotia, et, quae inter Barones Regni controversae erant, lites, supremo diremit Iudicio. Placita qumetiam Civilia, quae communia vocant, sub illis Saeculis una agebantur in Palatio, coram ipso Rege, s. Capitali eius Iustitiario, cum Placitis Coronae: nec discretos habuerunt [orig: habuÍrunt] Iudices, aute Annum 9. Henr. III. vel potius 17. Ioh. Regis, quo utroque Anno concessit Rex, ad instantiam Procerum, ut communia Placita non sequerentur Curiam (Regis) sed in loco certo tenerentur. Sic fixo Iudiciorum loco et Banco Communi exorio, Fiscalium tamen et Criminalium Iudex Iustitiarius Capitalis perstitit, eoque nomine Scaccario praesedit et Regio thesauro. de quo, uti libitum erat, ad Regis Regnique negotia statuebat: cumque universis Regni Iudicibus praeesset, curaretque ex munere sibi iniuncto, ut Regis subditis ubique iustitia administraretur, non modo Iustitiarios itinerantes in Comitatus delegabat, sed ipse interdum id officii obibat, ut eo ram iuspiceret popularium querelas et in Iudicum animadvetteret delicta. Sed nimiam hanc et Regibus ipsis gravem potestatem, primus imminuit Richardus I. qui illius munus in duos magistratus, iurisdictionibus suis distinctos, Borealem viz. et Australem, divisit; qui mox iterum cum coaluissent, fluctuante inter varias vices, usque ad Henr. III. excessum, eorum potestate, ab Eduardo I. in classem inferiorem sunt redacti. Namque hic et, praetermissis Regni Proceribus, Iustitiarios huiusmodi e minori Nobilitate dilegit, morum probitate conspicuos, legumque notitia [orig: notiti‚] instructos (nude hodieque fervens in Anglia Legum Iurisque inter Nobiles studium) et semotos iam a rerum fastigio et priscae amplitudinis functionibus, forensi solummodo negotio, et Iudiciis exercendis addixit. Quo modo, abrogata [orig: abrogat‚] omni fere, qua [orig: qu‚] praecinctus erat, auctoritate ac dignitagte, desiit magistratus iste, etiam olim supremus, Capitalis Angliae Iustititiatius appellari. Unde, Iacobo reguante, aegte latum est, quod Eduardus Cokus, in Relationum suarum frontispicio, hoc se titulo insigniret, etsi vulgarem sequeretur morem et rationis quidem haud expertem. Angliam enim totam, quoad pacem regiam et Coronae dignitatem, nonnullaque alia promovenda, adhuc in iurisdictione retinet Capitalis ille Iustitiarius, emittens etiam usque ad Regni terminos mandata sua, titulum que ANGLIA in margine praefigens, iurisdictionis indicium etc. Vide C. du Fresne in Gloss. et plura hanc in rem, in voce Iustitia.

JUSTITIARIUS [2] Itineris de Corona in Chronico Nic. Trivetti A. C. 1272. in eodem Regno, nomen est magistratus inf. instituti ab Henr. II. Rege. Scribit enim Rogerus Hovedenus A. C. 1176. Regem hunc divisisse regnum suum in VI. partes et per earum singulas tres Iustitiarios itinerantes constituisse, qui Barones errantes, item Inquisitores, vocantur Gervasio Dorobern. A. C. 1170. Quorum officium quodnam fuerit, indigitat Matth. Westmonasteriensis A. G. 1249. Rex partes adiit Wintonienses, latronum --- repletione non mediocriter infames, ubi paulo ante Iustitiari exierant itinerantes, qui mutasse [orig: mut‚sse] debuerant illas partes a peste praenotata. Vide Bracton. de Actionibus l. 3. c. 11. ß. 2. 3. et seqq. ubi de eorum Iuramentis et Officio, et de Corona l. 3. c. 1. ubi agit, qualiter procedere debeant in itinere, quove ordine. Bis in Anno itinera sua peragere et in quolibet Vicecomitatu suae iurisdictionis Curias tenere iubentur, in Statutis Roberti Regis Scot. c. 30. et 33. Sed postmodum exolevit ea appellatio, et Iustitiarii Assisarum dici coeperunt [orig: coepÍrunt]. Hodie vero Maguates aut Comites primarii, qui Forestarum Regiarum habent curam praefecturamque, Iustitiarli Itinerantes nuncupantur, Angl. Iustites in Eyre, C. du Fresne in Gloss. ubi ad huius magistratus [orig: magistratŻs] Officium illustrandum et Legem hanc laudat, Cod. Theod. de Officio Rectoris Prov. Provinciis praesidentes per omnium villas sensim atque usitatim, vicosque cunctos discurrant et ultro rimentur a singulis, quid unusquisque Compulsor insolenter egisset aut cupide etc.

JUSTITIARIUS [3] Magister potius Magister Iustitiarius, item Magister Magnae Curiae Iustitiarius, nomen magistratus [orig: magistratŻs] in Regno Neapolitano, de cuius officio ac iurisdictione, sic Frid. II. Imp. in Constit. Sic. l. 1. tit. 37. Saturninus, ut magnae Curiae noster magister Iustitiarius, nobiscum in Curia commoretur, cui 4. Iudices volumus assidere, et ut Magister Iustitiarius Curiae nostrae supradictus, de crimine laesae maiestatis nostrae et de feudis quaternis et de quarta parte ipsorum feudorum et de appellationibus ordinariorum s. deleg atorum nostrorum ad Curiam nostram interiectis et de quaestionibus nostrorum Curialium, qui immediate nobis assistunt, de speciali in Curia nostra commorantium, qui de Curia nostra, sine speciali mandato nostro, non possunt recedere: nec non et miserabitium per sonarum, quarum est privilegium Forum eligere --- causas audiat etc. Vide Scipionem Ammiratum de Fam. Neapol. Tom. I. p. 41. Laudatum C. du Fresne in Gloss.