December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0697a

JULIA [11] urbs Italiae, a Daedalo condita, Steph.

JULIA [12] vulgo Geyl, teste Merc. fluv. Norici, per agrum Salisburgensem decurrens. In Thes. Ling. Lat. opp. Norici nominatur: cum apud Plin. Iulia opp. sit Galliae Togatae.

JULIA Apulum Ptol. urbs Daciae, Transylvaniae primaria. Vide Alba Iulia.

JULIA Caesarea Plin. Mel. et al. urbs Mauritaniae Caesariensis Primaria, prius Iol, a Iuba Rege condita, postea in Caesaris honorem Iulia Caesarea dicta. Hic [orig: HÓc] Car. V. Imp. A. C. 1541. urbem expugnaturus, insignem cladem, maris tempestate diutina [orig: diutin‚] amissa [orig: amiss‚] classe ingenti, pertulit. Vide Iol. Ferr. Baudr. nunc. teste Sans. est Tenez, urbs regni Algerii, in ora maris Mediterranei et in provincia Teneza dicta. Sedet ad radices montis, et portu gaudet commodo, uti et castro 125. milliaribus distar ab Algerio in Occas. et fere 90. a Quiza urbe in Ort. Male autem interpretanutur Algerium plaurimi recentiores, ut Sanson. Docet pluribus in descriptione Africae.

JULIA Campestris Beni Teudi, teste Marmolio et aliis, Banituede, urbs Mauritaniae Tingitanae mediterranea, a Lixo 40. mil. pass. in Ort. distans, quae et Aug. colonia, Babba Plin. dicitur. l. 5. c. 1.

JULIA Charitas Baeticae opp. in conventu Astigitano. Plin. l. 4. c. 22. Iulia fama, Iulia vicus, Iulia contributa, Iulia restituta, Iulia felicitas eiusdem Baeticae oppida apud Plin. eodem loco. Vide infra.

JULIA Claustra locus intra Alpes Iulias, quo ex Carnis in Noricu transitur, la Chiusa vulgo a Glemonz opp. Carnorum 14. in Bor. Villacum versus, ab Utino 30.

JULIA Fama quae et Seria Julia Seria Plin. l. 3. c. 1. dicitur, opp. Hisp. Baeticae, apud Anam fluv. in Lusitaniae conf. Seria adhuc, teste Floriano, et Tarapha dictum, nuncpagus apud Ayamontem opp.

JULIA Felix . Vide Berytus.

JULIA Fidentia vide supra.

JULIA Lex varia et multiplex apud Rom. de cessione bonorum: de Civitate; de dividendo agro Campano et de deducenda colonia: de forma iudiciorum: de maritandis ordinibus: de non imponenda vindicta manumissis: de peculatu: de provinciis Praetoriis: dereptundis: de ambitu: de vicesima: de agro Stellate plebi dividendo: de Tribunis aerariis ex numero equitum tollendis: de Maiestate: etc. Item Iulia Sumptuaria, Iulia Miscella, Iulia Plautia, Iulia Titia lex de Tutelis: de quibus omnibus vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. aliquid etiam supra, ubi de Adulteris.

JULIA Liberalitas . Vide Eborae.

JULIA Libyca teste Floriano, vel Linza, opp. Hisp. Tarraconensis, in Arragonia, apud montis Pyrenaei radices, a Caesaraugusta 30. leuc. in Bor. versus Aquitaniam distans: quae Insa aliis dicitur. *li/muka in Seldeni manuscripto. Ferrar. Baudr. est Livia, opp. Comi. tatus [orig: tatŻs] Ceretaniae, in Catalonia, ad Secorim fluv. Livia dicta in libro Iuliani Toletani de expeditione Vyambae Regis Gothorum: moenium Livianorum mentio apud Sido. qui se illic exilium tolerasse [orig: toler‚sse] scribit. Distat 15. leucis in Occas. a Perpiniano, et una [orig: un‚] leuca [orig: leuc‚] a Iugo Ceretanorum s. Puigcerda in Ort. est que in ipso conf. Galliae.

JULIA Myrtilis Mertola opp. Hisp. Lusitanicae antiquum et praeclarum, apud Anam fluv. in regno Portugallico, inter Pacem Iuliam et Silvam urbem 9. leuc. Serpae et Maurae finitimum, ad 4. et 5. leucas dissidens. Ferr. Baudr. oppid. est Lusitaniae trans Anam, versus conf. Algarviae, satis munitum, in tractu montuoso, 25. leucis Lusitanicis distat a Pace Augusta in Austr. 9. a Maura, et 4. a Serpa, 3. autem a Sylvi in Ort. subestque dominio Regis Portugalliae.

JULIA Nova Giulia nova opp. regni Neapolitani, in Aprutio ulteriori et in ora maris Hadriatici. 20. circiter milliaribus distat ab Asculo Piceno in Ort. et 18. a Penna in Bor.

JULIA Pieras (vide Pola ) urbs Istriae.

JULIA Restituta vide Segeda.

JULIA Traducta . Vide Tingi.

JULIA unda quaenam fuerit, vide Lud, dela Cerda in illud Virg. Georg. l. 2. v. 161. et seqq.

An memorem portus, Lucrinoque addita claustra,
Atque indignatum magnis stridoribus aequor,
Iulia qua [orig: qu‚] ponto longe sonat unda refuso,
Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis.

JULIACENSES quibusdam iidem sunt cum vet. Gugernis.

JULIACENSIS Ducatus Duche de Iuliers, prov. Germ. inf. inter Rhenum ad Ort. et Mosam ad Occ. Rura [orig: Rur‚] fluv. in duas partes dividitur; subestque Duci Neoburgensi e fam. Bavarica, cum antea habuerit Duces proprios et potentissimos. Terminatur a Sept. Gueldria [orig: Gueldri‚] sup. ab Ortu Dioecesi Coloniensi, ab Occas. Ducatu Limburgensi, a Mer. Eiffalia et Dioecesi Trevirensi. Dicitur ab incolis Hertzogthumb von Gulik. Eius primaria est Iuliacum, Iuliers, urbs permunita.

JULIACUM Tac. Amm. Marcell. Gulik et Giulik incolis, Iuliers Gallis, urbs munita Germ. inf. Iuliae Duc. caput, inter Coloniam Agrippinam 6. et Traiectum ad Mosam ad Occ. 8. leuc. ab Aquisgrano in Caeciam 4. Sita est ad Ruram fluv. Iuliacensis Ducatus [orig: DucatŻs] caput, cum arce fortissima. Pluries capta et recepta fuit, et tandem ab Hispanis reddita Duci Neoburgensi, virtute pacis Pyrenaeorum A. C. 1660. Famm. Iuliacensis origo hinc vulgo arcessitur. Circa A. C. 700. Theodoricus, ultimus Comes castri Clivii et adiacentis regionis, duxit Bearticem, Comitis Teisterbandae filiam et heredem: quae Defuncto marito Iunxit sibi Aelium Gracilem, Car. Martelli fidum socium, inque eius fam. transtulit iura et titulos Comitis


page 697, image: s0697b

Cliviae, ac Teisterbandae. Hoc par coniugum stirps est Ducum Cliviae, Montium, et Iuliaci, Comitum Marcae. Quorum ultimo Ioh. Vilhelmo, Exstincto A. C. 1609. Marthias Imp. mandando ut Mulhemium destrueretur, litem inter Wolfgangum Neoburgicum et Brandeburgicum Septem virum accendit, A. C. 1612. qui, bello inde exorro, tandem ditionem diviserunt [orig: divisÍrunt], Saxoniae Ducibus ius in Principatum sibi competens hodieque sibi reservantibus. Instrum. Pacis Artic. 4. ß. Causa Iuliacensis: haec controversia amicabili transactioni, aut iudici ordinario relinquitur decidenda. Interim Elector Brandburgicus et Comes Palatinus Neoburgensis, Ducarvum possessores, ante paucos Annos inter se riansegerunr [orig: riansegÍrunr], sancteque in vicem promiserunt [orig: promisÍrunt], mutua [orig: mutu‚] ope, contra quoscumque ius sunm strenue rueri. Vide de tota hac Iuliacensi causa Burgoldensem part. 1. ad Instrum. Pac. Discurs. 32. in totum: Item Franmcisci Irenici notas ad Burgold. Limnaeum insuper de Iure publico, etc. Ceterum Fam. huius illustrissimae, quae potiori iure Clivia nuncupanda foret, originem referunt Antiquiatatis scrutatores, ad fabulosum quendam Eliam Gralium, qui Cliviam heredem duxerit. An aurem, qui post ipsum recensentur gradus omnes, idoneis argumentis probari possint. Auctreos prospiciant. Tempore Car. Mag. ex posteris vixisse dicitur Balduinus Com. Cliviae et Teisterbanti, pater Eberhardi Com Cliviae, cuius posteri Comites Cliviae, demum A. C. 1368. defecere [orig: defecÍre] et Roberti. Hic Lud. Teisterbantensium reliquorum satorem, Robertum Heusdanorum Dynastarum, qui per plura Saecula superfuere [orig: superfuÍre] auctorem atque Theodoricum genuit. Quorum hic Com. ab Altena dictus est, sed eius nepos Adolphus Marcae titulum assumpsit: in cuius descendentibus divisio facta est, cum fratres Engelbertus Bergensem vel Montanum Comitatum, Eberhardusque Marcanum in divisione A. C. 1147. naciscerentu. Prioris posteritas autem Exstincta, et hereditas ad Iuliacenses non multo post delata est: At Ebethardi trinepotes Adolphus ac Eberhardus, iterum novos ramos cepere [orig: cepÍre]. Et quidem prior, a coniuge Margaretha sive Maria Clivia ius successionis Cliviae Domui intulit: unde et fil. Comitatum Cliviae ab Imp. nepos Ducalem titulum, pro eo adsecutus est. Accessit deinceps alio mattimonio Iuliacensi et Montanus Principatus. Sed ramus praecipuus et directus defecit, in Ioh. Vilhelmo Mortuo A. C. 1609. cuius Progeniotores sic habent Adolphus Dux Cliviae, qui Obiit A. C. 1443. ex Maria filia Ioh. Rurgundiae Ducis, genuit Ioh. I Ducem Cliviae; qui Defunctus A. C. 1481. ex Elisabetha Com. Nivernensi, fil. reliquit Ioh. II. Duc. Cliviae, Exstinctum A. C. 1521. Hoc et Mechthilde Hassiaca [orig: Hassiac‚] (filia [orig: fili‚] Henr. Landgr. Hassiae) genitus Ioh. III. Dux Cliviae, Decessit A. C. 1539. Pater, ex Maria Iuliacensi (filia Gulielmi Duc. Iuliaci et Montium s. Bergensis, Defuncti A. C. 1511) Vilhelmi Duc. Iuliaci, Clivae et Montium, Mortuus A. C. 1592. Huic ex Maria Austriaca (filia Ferdinandi I. Imp.) geniti sunt Maria Eleonora (quae nat. A. C.. 1550. uxor fuit Alberti Frid. March. Brandeburgici, Ducis Prussiae, Denat. A. C. 1608.) Anna (nat. A. C. 1552. uxor. Phil. Lud. Com. Palatini Rheni Denat. A. C. 1632) Magdalena (nat. A. C. 1553 uxor Ioh. Com. Palatini Rheni Denat. A. C. 1635.) Car. Frid. (nat. A. C. 1555. Denat. A. C. 1575.) Sibylla (nat. A. C. 1557. Car. Austriaco March. Burgoviae nupta) Elisabetha (nat. A. C. 1556. Denat. A. C. 1563.) et Ioh. Vilhelmus, ultimus suae fam. masculus, qui nat. A. C 1562. e duplici matrimonio, Mariae Salomes filiae Philiberti March. Badensis et Antoniae filiae Car. Duc. Lotharingiae, nullam reliquit prolem, Exstinctus A. c. 1609. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Part. II. p. 82. Ex minoribus autem filiis Adolphipraefati, Eberhardi trinepotis, ortae sunt lineae Ravenstenia et Nivernensis, sed utraque iam quoque Extin cta. Quae autem ab Engelberto Marcano, Adolphi fratre, derivatae sint lineae, infra leges, ubi de Marcanis. Quia vero Iuliacenses ac Bergenses (quae ditio ex Marcanae alicuius lineae hereditate illis obtigerat) Comites communem habuere [orig: habuÍre] patrem Gerhardum II. qui Decessit A. C. 1247. Gerardi huius maior natu fil. Vilhelmus I. Iuliacum retinuerat, frater Adolphus Montanum s. Bergensem Comitatum quorum illius pronepos Vilhelmus IV. Marchionis intio Lud. Bavaro, dein Ducis a Car. IV. Imp. axioma nactus est. Eius filii, Vilhelmus V. et Reinoldus, praeter patrium Ducatum, etiam Gelricum obtinuere [orig: obtinuÍre], successione avunculi; sed cum prole carerent, hic deinceps delapsus est ad Egmondanos, qui non aeque Iuliacensi potuerunt [orig: potuÍrunt] potiri, utpote ad agnatos translato. Nam Adolphus Bergensis Com. pariter gentem propagaverat: in cuius posteris Vilhelmus, Ruperti Imp. affinis. Bergensis Dux creari meruit. Filiorum alter Adolphus Ducatum Iuliacensem, post Reinoldum Agnatum, nactus est filium Rupertum habuit, cui ob Geldriam cum Egmondanis contentio alter Vilhelmus, prius Ep. Paderbornensis, stemma produxit eius neptis Maria fuit, haeres utriusque Ducatus [orig: DucatŻs], quos marito Ioh. Clivio attulit. Eius progenitores isti fuere [orig: fuÍre]: Gerhardus (al. Vilhelmus) Com. Bergensis, Defunctus A. C. 1361. ex N. N. filia Gerhardi Com. Iuliacensis, reliquit Vilhelmum IV. Ducem Bergensem primum, uti diximus: quo et Anna [orig: Ann‚] Palatina [orig: Palatin‚] (filia [orig: fili‚] Ruperti Electoris Palat.) genitus Vilhelmus V. Dux Iuliac. et Bergensis primus, Ep Paderbornensis, ex Anna Tecklenburgica (filia Nicolai Com. pater fuit Gerhardi Ducis Iul. et Berg. qui ex Sophia Saxonica (Bernardo Duce Saxonia [orig: Saxoni‚] -Lawenburgico genita [orig: genit‚] ) suscepit Vilhelmum VI. qui, Exstinctus A. C. 1511. ex Sibylla Brandeburgica (filia Alberti Electoris) genuit Mariam praefaram, quae nata A. C. 1493. Ioh. praedicto attulit Ducatus patrios, Obiitque --- ultima suae gentis. Vide eund. Phil. Iac Spener. Part. III. p. 41. et utrobique in Ind. nec non Tob. Pfanner. de praecip. Germ. Princip. Gentib. c. 2. p. 72. et c. 4. p. 156.

JULIACUS Stephanus, vide Stephanus.

JULIANA [1] mater virginis Demetriadis. Vide Demetrias.

JULIANA [2] Morella Dominicana Barcinone oriunda, An. Aet. 12. defendit publce Lugduni theses Philosophicas, quas Margarethae Hispaniae Reginae inscripsit. A. C. 1607. Philosophiae


page 698, image: s0698a

Iurisprudentiae, Musicae, et quatuordecim linguarum peritissima. Gretser. rer. var. l. 2. c. 4. Hilario Castus Elog. fem. Ill.

JULIANI unum ex tribus Lupercorum collegiis, vide supra Fabiani.

de S. JULIANO Petrus, vide Petrus. Imp. Rom. et Tyranni.

JULIANUS [1] Rom. Imp. cogn. *(o paraba/ths2 sive Apostata, quod a Christianismo ad Ethnicismum impie desciverat: de cuius scriptis vide Voss. de Hist. Gr. p. 250. Fil. Iuhli Constantii, ex Basihna, nepos ex fratre Constantini Mag. discip. Eunuchi Mardonii Gentilis, in Grammaticis; Ecebolii, in Rhetoricis: Nicomediam ab Imp. missus, ut ibi ab Eusebio Ep. in pietate erudiretur, a Maximo Philosopho et Mago plane perversus est. Quod cum innotuisset Constantio consobrino, eius rigorem is veritus, Monachi vestem palam induit, Paganismo clam intentissimus: Postquam prius cum fratre Gallo, quem ex Galla pater susceperat, Lectoris officio functus, partem templi, quodcommunibus cum illo sumptibus exstructum ibat, absol vere nolla [orig: noll‚] ratione potuisset. Postmodum Caesar a Constanrio lectus, suasu Eusebiae uxoris, Helenam Imp. sororem sibi iunxit. Gallis dem praepositus, in campis Argentoratensibus cum parva mann infinitas hostium copias delevit, ab quod assensu militum concordi, Aug. factus est. Hinc, Constantio interea Mortuo, CPolim profectus est, iam apertus fidei desertor, edito contra Christianos libro, quem argutissime Cyrillus Alexandrinus Ep. confutavit, labore hoc Theodosio Mag. inscripto. Mox apertis Deorum templis, ipse Pontificis S. dignitatem sibisumpsit, victimatum sanguine Baptismi characterem deleturus. Revocatis haereticis, Donatistas Africae reddidit, tanto in Christianosodio ardens, ut necatis Manuele, Sabele, et Ismaele, Persicis legatis, eo quod Christiani essent, gentium ius violate non fuerit veritus. Exin in Persas bellum gesturus, Christianis Scholas prohibuit, ne doctores artium liberalium essent, unde materia deesset, et paulatim ingenium fidei defendendae deficeret. Orna menta divino culturi dicata, et sacras Eccl. pecunias abstulit. Sacerdotes, et Clericos, populumque Christianum crudelitet vexavit, templaque diruit. Interim simiam Christianorum a cturus, Scholas erexit, in quibus, quae ad religionem et mores, docerentur: Antiphonas in templa introducere, precum formulas praescribere, Nosocomia, Orphanortophia, etc. fundare, monasteria Virginum exstruere, et publicae paenitentiae, qua [orig: qu‚] scandala coerecerentur, quaedam simulacra instituere, sibi proposuit; divinitus prohibltus. Praetorianos milltes ad Gentilismum perducturus frustra fuit, plurimis illorum missionem amplexis. A Mari Ep. Chalcedonensi increpitus, respondit, ipsi a suo Galilaeo visum tamen restitntum non iri: regerente Ep. se gratias agere SERVATORI suo, quod eius intuitu oculos polluere non habeat necesse. Specie clementiae hominibus subblandiens, saevus in Christianos, illos cum in Or. tum in Occ. crudelissime persecutus est, haereticis contra illos concitatis, et permisl Iudaeis, ut Hierosolyma [orig: Hierosolym‚] denuo condita [orig: condit‚] CHRISTI vaticinium eluderent, qui conatus tamen miraculose inhibiti. Faro urgente, cum expeditionem maturare cogeretur, Iuravit Christianismo panoleqri/an, si reverteretur. Sed praelio cum Persis temere commisso, acceptoque letali vulnere, et manu cruore replera [orig: repler‚], ut Deum nostrum blasphemaret, in aerem sanguinem proiciens, exclamavit Vicistitandem, Galilaee, vicisti. Sic enim Christum vocare solebar, eiusque cultores Galiaeos, Sozom. l. 6. 7. et 10. A. C. 363. Aet. 31. Imperii An. 1. menf. 7. Cetera eruditus, castus, sobrius, pervigil. laboris amantissimus, vide Gregor. Naz. Orat. c. Iulianum Chrysost. Hier. Optatum, Socrat. Theod. Nicephor. Ruffin, Zosim. Amm. Marcell. Eutropium, Baron. etc. A morte Iuliani ultimi Imperatorum gentilium, A. C. 365. excitae gentes saevissimae limites sibi proprios persultarunt [orig: persult‚runt], vide Amm. marcell. l. 25. c. 4. et l. 26. c. 10. Proin ad huncinfausti ominis annum reducit primum ruinae Imperii momentum, de qua Apoc. c. 13. v. 14. Iosephus Medus Theologus Anglus.

JULIANUS [2] post Pertinacem Imperium adeptus successorem habuit Severum, vide Didius Iulianus.

JULIANUS [3] aliis Iulius Sabinus, Tyrannus, prope Veronam, a Corino Occisus, cum in Pannoiam properaret, Diocletiarum ex Or. advenientem occupaturus. Item Matcus Aurelius Iulianus, Tyrannus, sub Diocletiano, cum Quinquegentianis in Italis, rebellans, tandem sibi ipsi manum victus attulit. Item, Iuliani Ap. avunculus saevitiae eius administer, periit Antiochiae, cum Felice, redituum praefecto, vasis sacris illudente. Item, secundogenitus Constantini Tyr. creatus Nobilissimus, cum patre, iussu Honorii. Interfectus. Item, Ep. Puteol. a Leone, ad Conc. Ephesinum missus, in quo Haeretici superiores erant. Item, Ep. Cous, ab eodem Leo ne, ad Conc. Chalcedonense missus. Leo Ep. 70. Item, Rex a [orig: ] Samariranis, sub Iustiniano, creatus. Cum subditis, rebellibus, exustus. Item, auctor Lexici, ex 10. Oratoribus collecti. Phot. Cod. 150 Viri Illustres.

JULIANUS [4] Cos. cum Torquato, A. U. C. 900.

JULIANUS [5] Cos. cum Pisone A. U. 927. Secundo Cos. cum Crispino, A. U. C. 976.

JULIANUS [6] sub Commodo Imp. in locum Cleandri, cum Regillo, surrogatus, postmodum poenis cum eodem affectus est, Lamprid. in Commodo. Sed Dio Iuliani *)epa/rxou quidem post caedem Cleandri meminit; Regilli nemo. Casaub. ad l.

JULIANUS [7] Praetorio Praefectus, sub Commodo Imp. huius iussu togatus, praesente officio suo, in piscinam detrusus est, apud Eund.

JULIANUS [8] Alexandriae post Agrippam, vel Agrippinum, Ep.


image: s0698b

A. C. 181. usque ad A. C. 190. cum Demetrius successit Euseb. l. 5. c. 9.

JULIANUS [9] 7. Hierosolymorum ex Gentibus Ep. A. C. 160. Item alius eodem Sec.

JULIANUS [10] Card. cecidit ad Varnam in bello Hungarorum, A. C. 1445. Vide infra.

JULIANUS [11] martyr apud Alexandriam sub Decio Imp. A. C. 251.

JULIANUS [12] alio nomine Claudius, praefectus classis Misenensis, dein a Vitellio permulcendis militum animis dilectus, et gladiatoribus praepositus, collatis utrinque castris, in partes Vespasiani transiit. Tec. Hist. l. 3. c. 76. et 77. Occisus a Lucio Vitellio, prodita [orig: prodit‚] Tetracina [orig: Tetracin‚].

JULIANUS [13] Haereticus Pelagianus, fil. Memorii, Ep. Capuae, qui Augustino amicus. Ep. 13. Viso Augustini l. 1. de Nuptiis et de Concupiscentia, quatuor libb contra edidit: eodem tempore per duas epistolas sectatoribus suis Romae confirmatis, et Ep. Thessalcnicensi tentato, A. C. 419. His Augustin, 4. libb. opposuit, cum tit. contra duas Pelagianorum Epistolas, etc. visaque [orig: vis‚que] refutarione libri sui de Nuptiis et Concupisc. viondicias scripsir. Iulianus minime cessans 8. alios, contra incliti huius Praesulis sex libb. edidit: in quibus refellendis occupatus Augustinus, Morte absumptus est, cum iam ad sextum usque provectus esset. Horum Cl. Menardus duos priores, Vignierius quatuor reliquos, in Bibliotheca Claraevallensi reperros, publica [orig: public‚] luce donavit. Iulianus tandem sede pulsus, saepiusque anathemate ictus, misere tandem perin. Prosper. in Chron. Beda, Moret. Dict. Hist.

JULIANUS [14] magus, apud Arnob. Vide supra Armenius.

JULIANUS [15] vide Tertius. Tac. Hist. l. 1. c. 79. l. 2. c. 85. et l. 4. c. 39. et 40.

JULIANUS [16] Caesarinus ex illustri fam. Rom. Graece et Latine insigniter doctus: sub Martino V. Ab huius successore Eugenio IV. in Germaniam Legatus, tuba belli contra Hussiras fuit. Praeses dein in Conc. Basiliensi, Pontificem ad pacem Eccl. dandam graviter cohortatus est: In Florentino postmodum Conc. Lativae Eccl. praerogativam contra Graecostuitus. Tandem in Hungariam missus, ad violandas in ducias, quas Ladislaus Hung. Poloniae que Rex et Amurathes Turcarum Imp. sancte iuraverant, cladis Varnensis, cuius mala hodieque Christianus orbis sentit, auctor, an in praelio, an in fuga, ab hostibus: an a naviculatio auri cudido, Interfectus est, Greg. Sarmosa [orig: Sarmos‚], ei his verbis insultante, I nunc Iuliane, et dic Regi luo apud Inferos. haereticis fidem non esse servandam. Bodin, de Rep. l. 5. c. 6. a. C. 1444. Bonfin. dec. 3. l. 6. Cromerus l. 21. Cochlaeus Huss. l. 6. Ciaccon. in addit. ad Martin. V. etc. Vide Amurathes et Ladislaus.

JULIANUS [17] Cerellius Julianus Pescennius inter Nobiles Rom. sine causae dictione, a Seu. Imp. Occisos, memorantur Ae. Spartiano in Seu.

JULIANUS [18] Claudius vide Claudius.

JULIANUS [19] Didius vide Didius.

JULIANUS [20] Halicarnassaeus Hareticus, caput Phantastarum, s. Incorruptibilium: hostium Conc. Chalcedonensis.

JULIANUS [21] Hasartus Carmelita Hannonius, auctor Chronici Hannoniae, Flandriae, Zelandiae, Hollandiae, Frisiae, Brabantiae, Geldtiae, etc. Obiit A. C. 1525.

JULIANUS [22] Lucas Graecus, Diaconus Eccl. Toletanae, Sec. 8. auctor Hist. Hispanicae: Vasaeo non memoratus, Chron. Hisp. c. 4.

JULIANUS [23] Pomerus Maurus, in Galliam transiens ex Africa, ibi Rhetoricam docuit, diu Arelati moratus, auctor libri de Vita contemplativa, s. de Virtutibus et Vitiis. A. C. 496. Gennad. c. 98. Isid. c. 12. Sirmond. tom. 2. Conc. Gall.

JULIANUS [24] de Pyro, Ordo Milit. Hisp. a Pererio institutus. Ferdinandus II. eius protectorem se professus est, A. C. 1176. Postmodum Alcantarensi iunctus. Mariana de rebns Hisp.

JULIANUS [25] Saba Eremita cum aliquanto intentius Deum deprecaretur, eo ipso die, quo caesus fuit Iulianus Apostata, rescivit id, quamvis pluribus quam 20. stadiis exercitus abesset, ab eo loco, in quo precibus vacabat. Vide Theodor. Hist. l. 3. c. 24.

JULIANUS [26] Salvius vide ibi.

JULIANUS [27] Tertius, vide Tertius.

JULIANUS [28] Titius, legionis in Moesia legatus, ab Othone Consularibus ornamentis donatus. Tac. Hist. l 1. c. 79.

JULIANUS [29] Toletanus Archiep. floruit Sec. 7. Auctor, Comm. in Nabum, Prognosticorum S. de origine mortis humamnae, de futuro saeculo et de futurae vitae contemplatione libb. 3. Chronitorum, etc. Obiit A. C. 690. Felix Toletanus, in add. ad l. de. Vir. Ill. Sancti Ildeph

JULIAS [1] egregia extra Iordanem in inf. Gaulonitide civ. est, in tribu Manasse, quae Thracoinitidem regionem ab Austro terminat, sita ad Iordanem in Or. ripa lacus [orig: lacŻs] Genesateth, ex adverso civitatis Bethsaidae. Fuit quondam civ. haec sub ditione opp. Bethsaidae, vicus duntaxat transmarinus.

JULIAS [2] opp. in in tribu Gad, in Peraea regione, ager eius habitatur vicis quatuordecim.

JULIENSES Carnorum pop. Alii in Asia min. Plin. l. 3. c. 3. 19. et 1. 5. c. 29.

JULII Albana gens fuit, atque Romam a Romulo traducta. Igitur maiorum gentium Patricia fuit Pontificatu Maximo, Dictaturis quinque, Magisterio Equitum, Consulatibus 17. Censura [orig: Censur‚] una [orig: un‚], Tribunatibus militum consulari potestate 9. Decemviratu legibus scribendis, triumphis octo, Caesare ipso Dictarore et Aug. Rom. Imp. conditoribus omnium Romanatum clarissima, quae Iuli Mentonis, Caesaris, Strabonis, Bursionis. Aug. Germanici cognomina variis temporibus usurpavit, a Iulo Ascanii, vel Aeneae fil. orta. Itaque Proculum Iulium Romuli tempore Iuli Ascanii progeniem vocat Dionys.