December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 695, image: s0695b

IVENNA opp. Carinthiae inf. versus montes, 2. mill. Germ. a Volcmaria in Austr. in limite Carniolae Jaunstain vulgo.

IVERNIA vide Hibernia.

IVERNIS Ptol. Dunkeran Camd. Donekyne incolis, urbs est Hiberniae. Episcopal. sub Archiep. Cassiliensi, Comit. Desmoniae caput, ad aefluarium Ierni fluv. vulgo Maire Flud. 25 mill. circiter ab Oceano, uti 45. a Corcagia, 60. A Cassilia in Circ. 70. a Galliva. Cum portu capaci: Sensim deficit: Ibi ohn Iverni pop.

JUFICUM s. IUPHICUM Ptol. Sassoferrato quibusd. opp. Umbriae praec. inter Fabrianum et Pertiam 7. mill. pass. a Fossato 4.

JUGA Iuno dicta est, vel quod Iuges, ut ait Pomp. Sunt enim eiusdem iugi pares, unde et coniuges: vel. uti scribit Serv. propter iugum, quod imponebant matrimonie coniungendis. Eius ara fuit Romae in vico, hinc Iugatius dicto; Adeam veteriritu nubentes vinculis iungi in omen futurae concordiae, soliti sunt. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 6.

JUGAEUS Babylonis Rex IV. successit Chinziro et Poro, per Annos 5. Senacheribo Syriam infestante. Eum excepit Mardok-Empadus. Vide ibi.

JUGALES Equi in quadriga, dicuntur qui intra iugum iuncti, Graecis *zu/gioi; o( me/sos2 decio\s2 kai\ o( me/sos2 a)ristero\s2, medius derter et medius simster, Schol. Aristoph. aliis decio/zugos2 kai\ a)ristero/zugos2. Nempe sic olim equi iungebantur, ut duo iugales essent inter utrumque funalem, sic ut omnes quatuor equi aequata [orig: aequat‚] fronte procederent: cum hodie in quadriga bini funales coniuncti praecedant, subsequentibus binis iugalibus. Vide supra ubi deratlone Vert. equos ad Currum iungendi, item ubi de Funalibus equis. Erant autem minoris dignationis funalibus unde in curru Solis mares funarii, feminae Iugariae sunt, apud Hygin, cui Eos et Aethops illi, Bronte et Sterape istae dicuntur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 897. ut et infraubi de veterum Heroum Trigis. Qui vero e quos sic iungebant, Iunctores dicti, de quibus vide L. Pignor. Comm. de Servi: uti de ratione boves aratro iungendi, quod inventum alii Cereris, alii Buzygi, alii aliorum faciunt; deque modo vitulos ad iugum ferendum instituendi, aliisque huc facientibus hic [orig: hÓc] passim, inprimis ubi de Aratro, nec non in voce Vitula.

JUGANTES Britanniae populi, Tac. Ann. l. 12. c. 32. Hist. l. 3. c. 45. in vita Agric. c. 27. apud Cantium. An Brigantes? Nic. Lloyd.

JUGARIUS Vicus Romae sub Capitolio, Liv. l. 35. c. 21. de quo multa, Disertissimus Iac. Gronov. Ep. ad Adolphum Overhamium.

JUGATINUS Deus qui iugis monrium praeesse putabatur. Item, qui coniunges iugabat.

JUGATIUS vicus Romae dictus, ubi Iunonis Iugae ara erat, quam putabant matrimona coniungere.

JUGERE milvorum proprium. Glossae, iugit, i)kti=n boa|. Inde ad tibias translatum. Apuleius l. 5. Iubet citbaram loqui, psallitur: tibias Iugere, sonatur: choros canere, cantatur. Non tamen omnes, sed eas tantum, quae in accentus exeunt acutissimos, ut acutissimus est milviclamor. Et tales milvinae hinc dictae sunt, uti ex Solino discimus c. 5. ad quem vide Salmas. p. 124.

JUGERUM dicebatur apud Rom. quod uno iugo boum in die exarari posset. Actus, in quo boves agerentur, cum aratur, uno impetu iusto. Hic erat CXX. pedum: duplicatusque in longitudinem iugerum faciebat, Plin. l.l 18. c. 3. Ubi actus idem, quod Graecis ple/qron est. Hero, to\ *)iou/geron e)/xei ple/qra du/o. Pedes autem intelligit Italicos, quorum 120. faciuntpedes Philetaerios centum. Auctor Incertus de Limit. Primum agri modulum fecerunt [orig: fecÍrunt] quatuor limitibus clausum figurae quadratae, similem plerumque centum pedum in utraque parte, quod Graeci plethron appellant. Sic Iugerum decentos pedes Philetaerios in longum habebat, centum in latum. Unde facile intelligitur, quod de bonaco habet Plin. reddere fimum interdum trium iugerum longitudine, et de Indici maris balaenis Solin. habere illarum quasdam ulira spatia quatuor iugerum, Indidem Plin. balsami hortum maiorem in Iudaea viginti iugerum longitudine fuisse statuentem, ex Theophrasto ei)/kosi ple/qra illi solum tribuente, quae non nisi decem efficiunt iugera, refellit Salmas. Discriminabant autem agrum per Iugera limites, actuarii dicti, qui alias intercisivi quoque et lineare: erantque illorum bina primis temporibus Populo Rom. satis, nullique maiorem modum attribuit: quo servos paul ante Neronis, contemptis huius spatii viridariis, piscinas iuvat habere maiores: gratumque si non aliquem et culinas, Plin. ubi supra c. 2. Hinc eodem prisco aevo, dona amplissima Imperatorum et fortium civium, quantum quis uno di plurimum circumaravisset, Idem c. seq. etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 583. 678. 839. et 1012. et supra in voce Ager.

JUGLANS quasi Duglans, Cloatio apud Macrob. s. quasi Iouglans, i. e. Iovis glans Salmas. Graecis *dio\s2 ba/lanos2, Theophrasto castanea est, aliis Graecis nux Pontica s. avellana; Latinis vero hoc nomine appellatur id, quod Graeci xa/ruon absolute et me/ga xa/ruon nonnumquam, vocant. Phil. Comicus,

*(o *peiraieu\s2 ka\ruon me/g' e)s2i\ kai\ xeio\n.

Sic maiores nuces eas vocat Apicius, et nuces sine adiectione Latinorum alii. Iuglandis quippe nucis atque olivae rotundae maiusculae eadem forma [orig: form‚], Salmas. ad Solin. p. 1037. Earum in nuptiis olim apud Rom. celebris usus, Plin. l. 15. c. 22. Ipse nuptialium Fescenninorum comites --- Nec non et honor his naturae peculiaris, gemino protectis operimento, pulvinati primum ealycis, mox lignei putaminis. Quae causa eas nuptiis secti religtosas, tot modis fetu munito: quod est verisimilius, quam quia cadendo tripudium sonumve faciant. Sed et cortice earum lanae tingebantur, et capillus rufabatur primum prodeuntibus nuculi, Ibid. Vide plura infra in voce Nux.

JUGLATORUM Rex in Regesto Magnorum Dierum Trecensium A. C. 1296. apud C. du Fresne in Gloss. factus dicitur a Rege. in


page 696, image: s0696a

civ. Trecensi, Ioh. quidam dictus Charmillons. Fuere [orig: FuÍre] autem appellati Iuglatores, Gall. Iongleurs, qui alias Ioculatores, Vett. Histriones, de quibus supra.

JUGO oppid. Britanniae, iuxta Arqvenon, amnem, 7. leuc. a Fano S. Brioci in Ort. Rhedones versus, 5. ab ora maris Brit. Iugon vulgo.

JUGRA s. IUHRA, prov. Sept. Moscoviae, propemar Bor. inter Petzoram prov. et Condoram. Ibi tantum portus aliquot, vulgo Iuhorski.

JUGULA hoc nomine Plaut, dixit sidus Orionis in Amphitr. Act. 1. Sc. 1. v. 119.

Neque Iugulae, neque Vesperugo, neque Vergiliae occidunt.

Festo ab eo videtur dici, quod ea stella amplior ceteris, quasi nux Iuglandis. Sed aliter Varro l., 6. de Ling. Lat. aliter Isid. l. 3. Orig. et eum secutus vet. Germ. Caesaris Scholiast. quos vide, et infra in Orion.

JUGULARE vox in sacris usitata. Lev. c. 1. v. 5. ubi de bove in holocaustum oblato, et iugulabit iuvencum coram Iehova et offerentes filii Aharonis Sacerdotes sanguinem illius spargent sanguinem illum circumquaque super illud altare. Nempe, postquam bos ad ostium Tabernaculi adductus est, ab offerente manus capiti illius imponebantur. Dein iugulabat illum iugulans, quod in loco hocsuppleri vult Bochart. i. e. vel is ipse, qui victimam de suo offerebat, vel, ut volunt, Levita aliquis: quod colligi posse videtur, ex 2. Par. c. 30. v. 17. etc. 35. v. 10. et XI. ubi Levitae Paschales agnos Iugulam, sed sanguinem spargunt Sacerdotes, Sic apud Rom. Sacerdos victimam non iugulabat, sed popa, aut victimarius, ad Sacerdotis nurum; alius vero sanguinem excipiebat vase, quod sfa/gion Attici, a)/mnion Homer. vocat, Latini pateram dixere [orig: dixÍre]. Sic apud Homer. Thrasymedes securim in manu hahens, bovem caesurus: Perseus vero vas, eo sanguinem excepturus, introducitur Odyss. g. Cultris ad id usi Rom. Virg. Aen l. 6. v. 248.

Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem
Suscipiunt pateris etc.

Vide infra in voce Popa. item Victimarius. Sed et ikugulare, munera edere est, apud Mart. l. 3. Epigr. 98. cuius Epigraphe ad Cerdonem v. 3.

--- cur ludere nobis
Non licuit, licuit si iugulare tibi?

Vide hic [orig: hÓc] de Gladiatoribus et Munerariis. A iugulo, quod Graecis laimo\s2, de quo id solum addo de eo cultro incidendo, pacta olim vitae suae prodigos homines iniislenon raro. Certe non defuisse apud Celtas, qui auro argentoque vel vini aliquot cadis conducti, postquam istainter familiares ac necessarios distribuerant, supino super scutis corpore iacerent, e(/ws2 parasta/s2 tis2 ci/fei to\n laimo\n diako/ptei, donec accedens quispiam gladio iugulum eis dissecaret, Possidon. habet Hist. l. 23. apud Athen. l. 4. ubi apud Rom. idem factitatum hic plutibus docet. Quo facit illud Senecae Ep. 87. de homine incerto, utrum se ad gladium locet, an ad cultrum. Vide Cl. Gataker. Advers. c. 46. ubi de verbo e)tumpani/zw, quod occurrit hebr. c. 11. v. 35. A carnifice vero cultro iugulum incidi, reis laesae Maiestatis apud Lusitanos, ex nupera Historia notum etc.

JUGULUM inter prisca Eccl. ornamenta; Videtur fuisse iugum minus ex auro factum, et in basilicis suspensum, ad memoriam verborum Christi, dicentis Marth. c. XI. v. 30. Iugum enim meum suave est, et onus meum leve. Anastas. in Nicolao I. Fecit enim, inqui, in Confessione ipsius sacratissimae basilica (B., Petri) iugulum ex auro mundissimo unum, pensans l. 2. Vide Henr. Spelmann. in Gloss. Arch.

JUGUM [1] Ceretanorum opp. Cataloniae ad Secorim fluv. intra montes; Puliacerda vulgo. Caput Comit. Ceretaniae. 14. leuc. a Perpiniano in Occ. uti I. leuc. a Iulia Libyca, 6. ab Orgela in Ort. in ipso Galliae limite.

JUGUM [2] Equestre vide supra ubi de Helciariis.

sub JUGUM mittendi ritus in victos olim usurpatus, memoratur Liv. Passim, inprimis l. 9. c. 5. ubi de exercitu Rom. sub iugum misso a Samnitibus, etc. 15. ubi de eadem ignominia his victis vicissim a Rom. victore irrogata. Fiebat autem tribus hastis iugum, humi fixis duabus, superque eas transversa [orig: transvers‚] una [orig: un‚] deligata [orig: deligat‚], Idem l. 3. c. 29. ubi de Volscis sub iugum missis, Simile quid in Horatio qui sororem occiderat, a patre statutum, ut videbimus infra, ubi de Sigillo Sororio. Alia notio Iugi infra in voce Montes.

JUGURTHA fil. Mastanabalis, fratris Micipsae, ex pellice, nepos Masinissae, Regis Numidarum, quem patruus Moriens heredem regni sui constituit, una cum 2. filiis suis adhuc impuberibus, Adherbale, et Hiemsale: quos ille postea beneficiorum immemor, insidiis adortus interfecit, ut solus regnaret. Id aegre ferentes Rom. bellum adversus eum moverunt [orig: movÍrunt]: quod Ducum intertia [orig: interti‚], perfidiaque, praeter omnium exspectationem, multos in Annos est protractum: quo temporis intervallo, vario saepe eventu pugnatum est, donec misso in Numidiam Mario, Iugurtha, fractis opibus suis, ad Bocchum Mauritaniae Regem, Socerum suum, confugit: a quo proditus, Syllaeque traditus, ad Marium perductus est, et ab eo Roniae triumpho ductus, tandemque in carcerem coniectus animi dolore periit. Sallust. de Bello Iugurthino. Flor. l. 3. c. 1. Plutarch. in Mario et Sylla. Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 90.

Nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae.

Idem l. 9. v. 600.

--- Quam ter Capitolia curru
Scandere Pompeii, quam frangere colla Iugurthae.



image: s0696b

Claud. de Bello Gild. Carm. x. v. 92.

Traximus immanem Marii sub vincla Iugurtham.

Inde Iugurthinus. Unde est illud in Sallustium apud Quint. l. 1. c 5.

Et verba antiqui multum furate Catonis.
Crispe Iugurthinae conditor Historiae.

Nic. Lloyd. P. Mela. l. 1. c. 5. Ceterum varia fuerunt [orig: fuÍrunt], quibus Vett. olim signarunt [orig: sign‚runt], sic inter alia Hist. quoque ac fabula nonnumquam annulis insculpebatur. Sic Darius Persarum Rex in sigillo suo schulptum habuit equum hinnientem, apud Thucyd. Annulus, quem auspicanti Neroni obtuli Sporus, scul pturam habebat, Proserpinae raptum: Amphitruonis sphragisma, Sol fuit exoriens quadrigis vectus: Locrorum Hesperus: Persarum illius Regis, imago Rhodogynes disiectis capillis horridae: Clearchi, Caryatides saltantes, apud Suet. Ner. c. 46. Plaut. Amphitr. Strabo l. 9. Polyaen. l. 1. c. 9. Plutarch. in Artax. Sic itaque Plin. l. 37. c. 1. Sylla Dictator tr aditione Iugurthae semper signavit, ut praeter hunc memoriae prodidit. Plutarch. in Mario p. 411. *au)to/s2 te *su/llas2 sfragi=da poiesa/menos, e)fo/rei glufh\n e)/xousan e)gxeirizomenon u)po\ tou= *bo/kxou to\n *)iougou/rsqan e(autw=|. Atque ipse Sylla sigillum habuit, in quo Bocchus erat Iugurtham ei tradens iniculptus, quo sigillo usus est perpetuo. Idem tradit Val. Max. l. 8. c. 14. L. Sylla Iugurthae a Boccho Rege ad Marium perducti totam sibi laudem tam cupide asseruti, ut annulo, quo signatorio utebatur, insculptam traditionem haberet, etc. Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 13.

JUHONES pop. Germaniae fuere [orig: fuÍre], ubi postea Bructeri, et nunc pars Weteraviae ac dioec. Trevirensis, Tac. Ann. l. 12. c. 57. Cluv.

JUHONUM civ. memorata Tac. Cl. Othoni Colonia ad Mosam fluv. sita, inter Leodium et Namurcum, vulgo Hoye dicitur. Alii scribunt Huionum, unde Huium et Huyum, Gall. Huy, Leodicensis ditionis, medium inter Leodium ad Ort. et Namurcum ad Occ. saepe eversum, cum castro in monte, 5. a Leodia leucis, Notis ad B. Rhenan. vide Hoium Huionum et Huium.

JUHRA s. Iuharia item Iugra vulgo Iuhorski. prov. Moscoviae, ad Oceanum Sept. e qua egressos ad Danubii ripas commigrasse [orig: commigr‚sse], occupataque Pannonia [orig: Pannoni‚] eam suo nomine Iuhariam primum s. Iugram, postea literis paulum immuratis Hungariam appellasse [orig: appell‚sse], receikpta apud Russos opinio est: qui addunt, Iuharos in hunc usque diem eadem cum Hungaris uti lingua, ut adnotat ex Bar. Herberstenio, G. Horn. vide eum Orb. Imp. cum Animadv. Ioach. Felleri p. 131.

IVINIACUM opp. alias Burgundiae, nunc Campaniae, in colle, ad Icaunam fluv. cum castro Com. et ponte. 6. leuc. ab Antissiodoro in Bor. Ioigny vulgo.

JULA urbs Arabiae fel. Ptol.

JULIA [1] Gens dicta est ab Iulo Ascanio sive ab Iulo fil. eius. Festus. Vide Steph. *ioulei=s2.

Feminae Illustres.

JULIA [2] quae erat Caracallae noverca, nupta Severo, eiusdem etiam uxor fuit. Nam cum esset pulcherrima, et quasi per negligentiam se maxima [orig: maxim‚] corporis parte nudasset [orig: nud‚sset], dixit Caracalla, Vellem, si liceret: at respondit haec, si libet, licet, an nescis te Imperatorem esse, et leges dare, non accipere? Tunc nuptias celebrat, eique copulatur, in cuius gremio eiusdem fil. Getam nuper confoderat. Ael. Spartian.

JULIA [3] Aug. filia, ex Scribonia, parum secundae famae, adeo ut ob frequentia adulteria a patre sit in ins. Pandatariam, dein Rhegium relegata. Uxor primo Marcello, dein Agrippae data, ex illo trium filiorum, totidemque filiarum mater: Tertio Tiberio nupsit, quem cum velut indignum sprevisset, ab illo postmodum Imp. in tantas miserias redacta est, ut infamis et exul fame perierit. Suet. in Aug. c. 64. et 69. et Tib. c. 1. et XI. Tac. Ann. l. 1. c. 53.

JULIA [4] filia Agrippae ex priore, neptis Aug. iisdem cum matre moribus. Nupsit Aemilio Lepido, ex illo duorum liberorum mater. Ab Avo in Ins. Trimeram Apuliae relegata, ibi per An. 20. vixit, sustentata a Livia Imp. quae Aug. fam. florentem persecuta, oppressam solari solita est. Tac. Ann. l. 4. c. 71. Suet. Aug. c. 101.

JULIA [5] neptis Tiberii. Item filia Titi, quam Domitianus marito erepiam gravidam reddidit, dein ut fetum abigeret, coegit, unde Mortua est.

JULIA [6] vel IUNIA Fadilla abneptis Antonini, Maximiniano Iun. nupsit.

JULIA [7] Gonzaga ingenio et forma [orig: form‚] inter primas sui temporis. Qua ut potiretur Solimannus Barbarossam cum classe misit, qui urbem quidem, in qua degebat, cepit, ipsa vero elapsa est. Thuan. Hist. Hilario Costus. Elog.

JULIA [8] Script. Ger. Giuliers, regio Germ. inf. Ducatus [orig: DucatŻs] titulo insignis, inter Coloiam Agrippinam et Traiectum ad Mosam, sub qua Exfalia regio ad Mer. magna ex parte continetur, ad Bor. Geldriae contermina. In ea Iuliacum urbs primaria. Vide Iudliacum et Iuliacensis Ducatus.

JULIA [9] quae Plin. l. 3. c. 1. et Antonino Fidentia s. Fidentiola, hodie Bergo di S. Domnino, urbs Galliae Togatae, inter Placentiam 20. et Parmam 15. mill. pass. quae diu sine sede Episcopali fuit, nostra [orig: nostr‚] tempestate ei restituta, sub Archiep. Bononiensi. Ferr. Baudr. urbs est oblonga, sub dominio Ducis Parmae, in regiuncula Status Buxeti dicta. 15. milliaribus distat a Cremona in Mer. Ibi sanctus Domninus martyrio Occubuit A. C. 303. teste Baronio.

JULIA [10] vulgo GIULA, urbs munita Transylvaniae, quae alias Ziridava dicta fuit, ut opinatur Sanson. Sedet iuxta amnem Fekier Kerez, et prope Sarcadium locum, 20. milliaribus a Waradino ad Mer. et totidem a Segedino in Eur. Capta fuit a Turcis A. C. 1566. et ab ipsis oppignerata est Principi Transylvaniae.