December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0687a

ITUCI colonia et urbs Hisp. Baex, quae et Virtus Iulia. Plin, l. 3. c. 1. interiit.

ITUNA fluv. Angliae, Eden. Oritur in Westmaria prov. dein per Cumbriam fluens, ibi Carleolum rigat, et paulo infra se exonerat in mare Hibernicum et Itunae aestuarium, quod nunc Solmsy frith. i. e. Soveum aestuarium, inter Angliam et Scotiam.

ITURAEA quae et Trachonitis, Bacar, teste Gul. Tyrio, reg. Palaestinae, Coelesyriae finitima, s. pars illius, Baudr. Ituraea, quae et Peraea, regio parva est, trans Iordanem, inter Samariam et Arabiam: Erantque Ituraei Tribubus Gad et Ruben immixti. Populi Ituraei, quiarcu potissimum in bello utebantur. Tullius in 2. Phil. Cur homines omnium gentium maxime barbaros Ituraeos cum sagittis seducis in forum? Virg. Georg. l. 2. v. 448.

--- Bona bello
Cornus, Ituraeos texi curvantur in arcus.

Lucan. Civ. Bell. l. 7. v. 229.

--- Creta Cydonas.
Misit: Ituraeis cursus fuit inde sagittis.

Idem ibid. v. 714. Vopisc. in Aur. Sagittarios Ituraeos trecentos. Plin. l. 5. c. 13. Strabo l. 16. p. 755. et 756. Tac. Ann. l. 12. c. 23.

ITURICENSES Hisp. Tarrac. pop. Plin. l. 3. c. 3.

ITURISSA Vasconum urbs in Hisp. P. Mela l. 3. c. 1. et Ptol. Tolosa quibusdam, Guipuscoae prim. Aliis Sanguessa, in Navarrae regno. Aliis olim Nomenturista: Est que Brietio Olite, urbs Navarrae ad amnem Cicados, qui paulo infra cadit in Aragonium Ruv. 7. leuc. a Calaguri in Ort. 6. a Pompelone in Austr.

ITURIUS vide TITURIUS.

ITURUM Umbriae opp. non procul ab Hispello. Strabo l. 5. p. 227.

ITYCA vide UTICA.

ITYLUS fil. Zethi ex Aedone coniuge, quem mater noctu per errorem interfecit, putans eum esse Amalea Amphionis fil. cuius fecunditati invidebat, quodiam sex filios mares peperisset. Quo errore mane cognito, doloris impatientia [orig: impatienti‚] contabuit, et Deorum miseratione in lusciniam commutata est. Catull. Epigr. 65. ad Ortalum, v. 13.

Qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias, absumpti fata gemens Ityli.

ITYMONEUS Hyperochi fil. vir strenuus, qui in bello Pyliorum cum Elidensibus a Nestore iaculo est interfectus.

ITYRAEI pop. Vide Ituraei. Virg. Georg. l. 2. v. 448.

Cornus: Ityraeos taxi curvantur in arcus.

Sunt tamen qui Ityraeus, ab Ityra urbe Parthiae dedicant, ita ut arcus Ityraei iidem sint cum Parthicis. Ferrar.

ITYS [1] Terei Thracum Regis fil. ex Progne Pandionis Atheniensium Regis filia, quem mater in teremit, Tereoque viro suo, quod Philomelae sorori suae vim intulisset, epulandum apposuit. Quam uxoris impietatem, cum Tereus, agnitio filii capite, deprehendisset, kstrictioque ense Prognem ac Philomelam insequeretur, in upupam dicitur esse commutatus, Progne vero in hirundinem, Philomela autem in lusciniam, Itys denique in Phasianum Ovid. Amor. l. 2. Eleg. 6. v. 10. ibid. Eleg. 14. v. 30. et l. 3. Eleg. 12 v. 32. Ep. Heroid. 15. Sappho Phaoni. v. 156. et 157. Met. l. 6. v. 621. 637. et 659.

ITYS [2] Cyzicenus in conflictu nocturno a Castore caesus. V. Flacc. Argon. l. 3. v. 189.

Frontis apex. tum Castor Itym, qua [orig: qu‚] caerulus ambit
Balteus, --- ---

ITYS [3] fluv. Scotiae in ora occid. Pro. inter Tarvedrum et Epidium prom. qui aliis est Heu. contra Ricinam ins. in mare exiens, Ferrar. Assin Cund.

ITZEHOA vulgo ITZEHO, urbecula Holsatiae propriae, ad Storam amnem, in ipso limite Stormariae. Vix 2. mill. Germ. ab Albi fluv. et a Glucstadio in Eur.

IV. vel IIII. quatuor.

I. V. iustus vir.

IUC. iudicum.

IURD. in iuridictioni etc. in notis Antiquorum designat. Franc. Gouldm.

IVANOGRODA s. Russica Nerva, vulgo Ivanogorod. Vide Narva.

Reges Mauritaniae.

JUBA [1] I. Rex Mauritaniae et Numidiae, post patrem Hyempsalem, Pompeianarum partium constantissimus assertor, qui Curionem a Caesare in Africam missum cum omnibus copiis delevit. Victo vero Pompeio, cum Scipione copias coniunxit, commissoque praelio superatus, cum nulla iam spes reliqua esset, magnifice epulatus, cum Petreio mutuis vulneribus concurrens ceciditm, regno in provinciam a Caesare redacto, cuius Sallustius primus Praefectus. Plutarch. in Pomp. et Caes. Flor. l. 4. c. 2. Suet. in Caes. c. 35. Dion. l. 41. et seqq. Tac. Ann. l. 4. c. 5. et 23. Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 309. l. 9. v. 213. 300. 301. 869. et l. 10. v. 475. P. Mela l. 1. c. 6. Mauritanis pro Numine fuit. Ut enim unicuique provinciae ac civitati suus Deus fuit; ut Syriae Astarte, ut Arabiae Disares, ut Noricis Belenus, ut Africa Caelestis, sic Mauritaniae Reguli sui, Tertull. Apolog. c. 24. Praecipue autem iis Iuba cultus, Minuc. Felix in Octav. Nisi forte post mortem Deos fingitis, et peierante Proculo Deus Romulus et Iuba Mauris volentibus Deus est. Quem locum sub Arnobi nomine Lilius Grialdus assucit: quia Octavius Minucii inscribi solet Arnobii Octavus Liber. Minucio assentit et Isid. Orig. l. 8. c.


page 687, image: s0687b

11. Fortasse autem eius, qui primus Iuba vocatus est, id non proprium nomen, sed congnomen suit: ut Nimrodi Bal. h. e. Dominus. Quam suspicionem inicit summa cum nomine Dei retragrammato convenientia. Siquidem aliqui id Iuabo. Iabo vel etiam Iabe extulerunt [orig: extulÍrunt]. *)iaw/ summum Deum vocari, apud Macrob. legimus, Sat. l. 1. c. 18. Ac agnoscit id in Dei nominibus Epiphan. Haer. 40. ubi et *)iabe\ dictum ait. Nempe. ut Theodoretus refert, in Exod. Quaest. 15. *kalou=si de au)to\ *zamarei=tai me\n *)iabe\, *)ioudai=oi de\ *)ia/w, Vocant autem illud Samaritan: quidem Iabe, Iudaei vero Iao. Ubi tamen vulgo Ia legitur: sed sic non fuerit tetragrammaton: quale esse id nomen, ibidem ait Theodoretus, etc. Plura in hanc rem vide supra in voce Iabe et apud Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 1. c. 32. De Iubae Regis bonis Romae sub hasta venditis, habes opud Plin. Tertulliano de Pall. citatum: ubi Kenundatae, inquit. duae (mensae) a Iuba Rege vendente, quarum alteripretium fuit HS. XV. alteripaulo minus. Scribirtur in omnibus libris: venundatae sunt et duae f Iuba Rege pendentes. Et sane non opse Rex Iuba mensas eas venum dedit, sed cum, pist Mortem Regis, eius bona sub hasta venderentur, duae illae mensae, cum reliquis bonis, sub ritulo pependerunt [orig: pependÍrunt], ut moserat in auctionibus. Tibull. l. 1. Eleg. 4. v. 54.

Ite sub imperium, sub titulumque Lares.

Inde duas illas mensas a Iuba Rege pendentes dixit. I. reat etiam legere, a Iuba Rege pendente, ut ipse sub titulum pependerit. Salmas. ad Tertullian, de Pallio.

JUBA [2] II. superioris fil. vir multiiugae eruditionis, paternae dignitatis plane exsors non remansit. Nam Aug, studiis, cum iam egregie excultum, suasque secutum partes adversus Antonium paterno regno, quibusdam Getuliae partibus, et Bocchi, ac Bogudis ditionibus donavit, praeterea uxorem ei dedit Cleopatram Selenen, iuniorem Antonii Triumviri ex Cleopatra filiam, ex qua Ptolomaeum genuit, Caligulae iussu postmodum Occisum. Plinl. l. 5. c. 1. l. 25. c. 7. et l. 32. c. 1. Strabo l. 17. p. 829. et 831. Suet. in Calig. c. 26. Dion. l. 51. et 53. Athen. l. 1. c. 12. Edidit inter alia Comm. de Lybia, et alia. Herbam invenit. Euphorbiam, a medic eius Euphorbio, vocatam. Vide Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 4. Alius est Iuba, ex quo Priscian. initio l. de versibus Comicis, aliqua refert de Iambicis cacometris. Grammaticus is fuit, ac Latine scripsit.

JUBA Hebr. [gap: Hebrew word(s)] raama, Hiobi c. 39. v. 22. eiusque densitas inter equi generosi notas. vel, ut Varro habet de Re Rust. l. 2. c. 7. non angusta, crebra, fusca, subcrispa, subtenuibus setis implicata in dexteriorem partem. Et ex illo Virg. Georg. l. 3. v. 86.

Densa iuba et dextro iactata recumbit in armo.

Quibus, in equi vitiis opponit Iul. Pollux xai/thn yilh\n, iubam tenuem et depilem, l. 1. c. 11. s. 5. et 6. Itaque ipsos equos aiunt, iubae densitate gloriari, idem ubi supra s. 16. Quin, si Aeliano credimus. Var. Hist. l. 2. c. 10. *ma/lista komw=sa i(/ppos2 a)brota/th te\ e)s2i kai\ qruptikwta/th, Equa inprimis iuba [orig: iub‚] insignis maxime mollis est et fracta deliciis. Atque id unum esse ex amoris incentivis, docet Anatol. Hippiatricorum l. 1. c. 14. ubi quosdam ut equorum libidinem erga feminas accenderent, eas propriis crinibus atque aliis ornamentis, exornare consuevisse, refert. Quocirca nobiles equvas ornatu isto spoliatas, maerore confici, scribit Sopholes in Tyro, indeque libidinem earum sedari ac exstingui, Plin. l. 8. c. 42. Arist. Hist. l. 6. c. 18. Aelian. Var. Hist. l. 11. c. 18. etiam hoc pacto assuefievi, ut afinisse submittant. Quandoquidem enim comantes gloria [orig: glori‚] superbiunt, tam humlies maritos dedignatae: tondentur, sicque detonsae dedu cuntur ad fontes ut, ibi tamquam in speculo corporis sui deformitatem intuitae, fiant tractabiliores, et ignobilis mariti ocngressum patiantur, Xenoph. in Hippico, Plutarch. in Erotico, Aelian. Quam in rem vide plura apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 8. Ab equis in Heroum galeas translatae sunt. Unde apud Ovid. Met: l. 12. v. 89.

Fulva iubis cassis ---

Quem morem antiquissimum fuisse ex eo datur inteiligi, quod Homerus galeam Paridis equinis setis exornat, Il. g. *(ippoko/mous2 easdem vocat Sophocles Antig. Vide C. Paschal. Coron. l. 10. c. 19. ut et supra ubi de Numidis Caesariatis, apud Tertullian. de Pallio. Inde Iubae, pro galeis, apud Stat. Theb. l. 4. v. 18.

--- Rorant clypeique iubaeque.

Sed etc leonibus Iuba est, et serpentibus, et Sirio astro, in vet. pictura apud Caesarem Germanicum. Dracones infra et supra os iubas habere, auctor est Aelian. Var. Hist.. 10. c. 25. quo ornamento feminas carere, idem ait, l. 11. c. 26. Certe anguis Iubati meminit Liv. l. 21. c. 22. citante Prisciano l. 4. Et Ovid. Met. l. 15. v. 669.

Vix bene desierant, cum cristis aureus altis
In serpente Deus praenuntia sibila misit.

Unde Cornificius nescio quem ardelionem, forum Rom. cricumvolitantem, iubatum Draconem appellat, ad Herennium l. 4. Stare autem his iubas, dum meliore aetate sunt, ingravescente hac flecti pondere, dicunt harum rerum indagatores etc. Vide Gasp. Barth. Animadvers. ad Stat. passim, inprimis ad Theb. l. 2. et l. 5. v. 280. et 572.

JUBAL Pater canentium cithara [orig: cithar‚] et organo. Torniel. A. M. 133. et 461. fil. Lamech ex Ada uxore. Gen. c. 4. v. 21. Item


page 688, image: s0688a

Iubal Celtarum Rex primus, qui eo a Iano, h. e. nae putre seu missus est. Beros. l. 3.

JUBALDAL fil. Heberi, Celtiberorum Rex.

JUBERI in Aug. tropaeo nominati, an Viberi, Plin. l. 3. c 20. memorati inter Alpinas gentes et Rhodani fontis accolas. Certe Viberorum nomen in tropaeo reponit Sigism. Gelen. sed non ita apposite, ut ostendit Simler. de Vall. l. 1. Et observat Munster. l. 3. montem Furcam, unde Rhodanus oritur, nominaturm, Ursellum, Coatium et Iuberum: Etiam mons vicinus, unde Elmius fluv. Rhodani secundum quosdam pater, Iuber dicitur, et forsan is est, quem Iovius vocat Iovet. Ceterum de Viberis, vide suo loco.

JUBERTUS Laurentius, vide Laurentius.

JUBILAEUS quibusdam Iobilaeus, duplex est, Iudaicus et Romanus. Illo cum Rege Cerimoniali sepulto, hunc e cineribus eius suscitavit Bonifacius VIII. A. C. 1300. in festo Nat. Dom non rediviva [orig: rediviv‚], sed novata [orig: novat‚] specie. Nam cum vetus illedebitorum remissionem et a mundana servitute immunitatem, quinquagesimo quovis Anno indulgeret: novus iste peccatorum omnium absolutionem, et ab infernis vinculis libertatem Christianis spiritualem pollicetur, qui Apostolorum limina venissent salutatum. Non tamen Anno quinquagesimo, sed centesimo, ut sic saecularis factus ludis Ethnicorum saecularibus opponeretur: quos hi Diti et Proserpinae sacros, post icentum Annos celebrandos statuerant; quia Saeculum s. vitae spatium eousque, non ulterius extendi existimabant: clamante tunc praecone, Venite ad ludos, quos nemo mortalium vidit, nec visure; est. Sic vulgo; Sed longe ante aevum Bonifacii, relegati sunt ludi isti saeculares: quin et ab Aug. et Claud. et Domitiano, neglecto iam tunc ordine centenario, celebrati: unde Mart. l. 10. Epigr. 63. cuius Epigraphe Epitaphium nobilis Matronae.

Bis mea Romano spectata est vita Tarento.

Tarentum enim ara fuit, quae ludis solummodo saecularibus aperiebatur, aggestaque deinceps terra [orig: terr‚], usque in alterum Saeculum occultabatur. Sic Stephanio, in utriusque Aug. et Claud. ludis saecularibus, togatus dicitur saltasse [orig: salt‚sse]. Bullam institutionis primi Iubilaei, habes apud Henr. Spelmann. Alia [orig: Ali‚] tamen bulla [orig: bull‚] Pontifex eodem die Annoque data [orig: dat‚], exclusit, qui prohibitam cum Saracenis cxercerent mercaturam, nec non Frid. Arragonem, Siculosque et Columnenses, Post Bonifacium vero Clem. VI. ad veram Iubilaei periodum, Annum nempe 50. festivitatem hanc deduxit, primumque Iubilaeum quinquagesimalem A. C. 1350. celebravit. Demum, ut quaeque aetas istius fieret beneficii particeps, Sixtus IV. ad unumquemque Annum 25. Iubiaeum contracit, atque eiusdem primam egit celebritatem, A. C. 1475. Confluxit autem in his Iubilaeis tanta Romam vis hominum, ut sub Bonifacio VIII. aliquando in ides singulos ad 200000. hominum numerarentur, et sub Nicolao V. A. C. 1450. impedito forte transitu ducentos homines et equos tres obtridtos ac suffocatos in ponte Hadriani, referat Platina. Ad quam proin frequentiam excipiendam, septem primaria urbis delubra idem Bonifacius constituit. Excitatus Bonifacii et Clem. exemplo Eduardus III. et ipse Annum sui ipsius genethliacum quinquagesimum Iubilaeo dedicavit. Natus quippe in festo S. Bricii, h. e. Idibus Nov. A. C. 1312. cum ad idem festum A. C. 1362. pervenisset, gratiosum omnibus se et munificum praebere gestiens, vinctos e carcere liberavit, exules revocavit regioque omnia fastu et magnificentia [orig: magnificenti‚] recolens, ornavit, ditavit et illustravit. Tum leges salutares multas tulit, multa concessit privilegia: rogatus a Communitate, lingua [orig: lingu‚] Normannica [orig: Normannic‚] e iudiciis exulare iussa [orig: iuss‚], Anglicanam indixit recipiendam. Acta vero in tabulas et membranas publicas Latine iussit redigi. Insuper ad Annidecus, filios suos Eduardum Principem Walliae, in Ducem Aquitaniae: Lionellum in Ducem Clarentiae: et Edmundum in Comitem Cantabrigiae creavit: et ne quid tantae deesset celebritati, Franciae, Cypri et Scotiae Reges, cum Regina Scotiae illustri hospitio excepit, etc. Undeforte factum, quod Annis singulis in Cena Domini, vulgo Naundy, i. e. Thursday Reges Angli usque hodie eleemosynam facientes, tot pauperes veste et cibi ferculo donant, quot ipsimet tunc aetatis Annos egerint, singulosque totidem insuper denariis, velut Annorum rationem, dum ad quinquagesimum veniatur, conservaturi. Annum tamen ipsum quinquagesimum nemo alius, post Eduardum, more Iubilaei celebravit. De lavationis cerimonia, quae antiqua admodum, cum apud Pontifices Rom. Tum apudImpp. Vide in voce Mandatum: et de his omnibus Henr. Spelmann. in Gloss. Arch. Addo, de Iubilaeo Iud. Fuisse hoc ultimum olim Iraelitarum festum divinitus institutum, haclege ut quin quagesimo quovis Anno celebraretur. Institutio eius habetur Levit. c. 25. v. 8. Praeterea numerabis tibi septem septimanas Annorum, septem Annos septem vicibus, itaut tempus septem septimanarum Annorum sint tibi quadraginta novem Anni. v. 9. Tunc facies ut ubique personet clangor tubae, etc. et v. 10. Ut sanctificetis Annum quinquagesimum et proclametis libertatem in ipsa terra omnibus habitatoribus eius: Iubilaei (Annus) ille esto vobis. Usus eius erat quintuplex. 1. Proclamata erat libertas omnibus habitatoribus terrae. 2. Quisque rediit in possessiionem suam. 3. Sicque factum est, ut exactum servaretur, Tribuum discrimen. 4. Quemadmodum Graeci per Olympiadas, Romani per Lustra, Christiani per Inductiones, ita Hebraei per Iubilaeos computandi ratione usi fuisse creduntur, 5. Typus erat SERVATORIS nostri, cuius sanguine ius redeundi in regnum caelorum, quod per peccatum amiseramus. nobis restimtutum est et sonus Verbi divini se diffudit per universam terram: id quod per clangorem tubarum olim erat significatum. Unde ait Zach. c. 9. v. 14. Dominus Iehovi buccina [orig: buccin‚] clanget. Ubi de Euangelii annuntiatione sub Nov.


image: s0688b

Test. vaticinatur. Notandum autem, decimo demum die primi mensis, tubarum clangore Iubilaeum inchoatum, et terrae quietem servorumque libertatem proclamatam esse, postquam 9. prioribus diebus hi, laeti agentes et sertis coronati, appropinquanti libertati praelusissent, ex Mose Aegyptio in halacha Schemit veiobel c. 10. Origo nominis, secundum Marbachium in Lev. c. 25. a Iubale, primo Musicorum instramentorum auctore. cuius mentio Gen. c. 4. v. 21. Secundum alios potius a voce Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Jobel, quae arietem, item cornu arietinum denotat s, buccinam arietinam, cuius clangor in Iubilaei auspiciis personuit. Meminit istiusmodi buccinarum Ios. c. 6. v. 7. Et septem Sacerdotes portanto septem buccinas arietinas ante arcam. Ubi vox illa Iobelim exstat. Vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 4. c. 10. A quo tamen de his buccinis dissentientem Bochart. habuimus supra in voce Buccina. Ceterum, in Eccl. Rom. post Clem. VI. qui de centesimo Anno ad quinquagesimum deducit Iubilaeum, Urbanus VI. Pontificatus [orig: PontificatŻs] sui A. 11. C. 1389. 3. Idus Apirl. instituit, ut in posterum de tricesimo tertio Anno in tricesimum tertium celebraretur (uti legitur in Mag. Chronico Belg.) Annusque N. C. 1590. esset Iubilaeus: quo eum commovit tempus vitae Domini nostri Iuse Christi in humanitate peractum, Ibid. Cuius Successor Bonifacius IX. Iubilaei gratiam latius diffundens: Regibus et aliis Dominis --- etiam Conventibus per diversa loca concessit, ut in partibus huiusmodi gratiae largitatem possent consequi, ita tamen, ut Confessor, quem aliquis eorum eligeret, nomine Basilicarum et Ecclesiarum videlicet Petri et Pauli. Ioh. Lateranensis, et Sanctae Mariae Maioris, aliquas Ecclesias in partibus per Confessorem electum deputandas certis vicibus tenerentur visitare. Vihl. Thorn. A. C. 1390. Unde fluxit. qui hodie obtinet, mos Iubilaei indulgentias in Regnis et provinciis indicendi. Denique Sixtus IV. etc. Sed et Iubilaeum Annum S. Thoinae Cantuar Archiep. et Martyr. Monachos S. Trinitatis sollenni ritu. Anno quoque 50. celebrasse [orig: celebr‚sse], idem Thorn auctor est ad A. C. 1320. cui festivitati indulgentias quoque concessere [orig: concessÍre] Pontifices. Obiit autem A. C. 1170. Vide C. du Fresne in Gloss. Apud Flodoard. Iubilaeus est cognomen S. Remigii Rem. Archiep, quod tot Annis vixisset, et ad Saeculi prope aetatem pervenisset, Hist. Rem. l. 1. c. 17. apud Dom. Macr. in Hierol. Vide et hic [orig: hÓc] infra.

JUBILATE vide infra in voce Matutinum.

JUBILIUS Hermunduorum Rex, A. U. C. 802. Mureto Vibellius, ex vett. libris, contra Vannium Suevorum Regem conspiravit. Tac. Ann. l, 12. c. 29.

JUBILUM et IUBILARE Latinorum, ut et Iobel Hebraeorum, voces sunt, ut Masius asserit. a Iubal deductae, primo Musices inventore, Gen. c. 4. v. 21. ac voces quasque canoras illas quidem, sed rusticas, duras agrestes; et quasi ululantes, significant: quales in choata illa, et nondum perfecta, primi illius artificis instrumenta, edebant. Eo certe sensu occurrunt [gap: Hebrew] Exod. c. 19. v. 13. et [gap: Hebrew] et [gap: Hebrew] Ios. c. 6. v. 8. et 9. tubae vel cornua soni grandis et protracti rustico more. Et Annus Iobel est Annus, cuius promulgatio fiebat tali cornu vel tuba [orig: tub‚]. Qud faciunt haec Varronis de Ling. Lat. l. 5. Ut quiritare urbanorum sic iubilare rusticorum Itaque hos imitatu Aprissius ait in Bacche (vel, ut emendat Scalig. apte Attius ait in Bacchis ) Duis me iubilat? Et haec Festi, Iubilare est rustica [orig: rustic‚] voce inclamare. Sic Sil. Ital. Pun. Bell. l. 14. v. 476.

Et laetus scopulis audivit iubila Cyclops;

i. e. cantus pastoris Daphnidis. Calphurn. Ecl. 1.

Nec montana sacros distinguunt iubila versus.

Idem. Ecl. 7.

Et tua maerentes exspectant iubila tauri.

Apud Amm, Narcell. quinetiam l. 22. c. 4. Cum miles eantilenas meditaretur pro iubilo molliores: iubilum est militaris vox vel cantus. qui rusticus est et inconditus. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 43. ubi de Ovium nominibus. Sequioris postea aetatis Latini Scriptres appellarunt [orig: appell‚runt] Iubilum, quod Neumam alii: productionem viz. cantus [orig: cantŻs] in finali litera [orig: liter‚] antiphonae s. cuiusvis cantus [orig: cantŻs] Ecclesiastici. Honorius Augustodun. l. 1. c. 14. Unde quidam longam neumam cum organis iubilant, quae Iubilum vocatur: quam neumam, in festivis diebus, iubilari statuisse Greg-Pont. idem ait c. 88. Vide infra, in voce Neuma C. du Fresne in Gloss. Dom. Macro. Iubilatio s. Iubilus, in Eccl. Rom. appellatur sequentia, quae post Ep. in aliquibus festivitatibus canitur, in Hierol.

JUCADAM civ. in tribu Iuda. Ios. c. 15. v. 56.

JUCATANIA Gall. le Iucatan, regio Americae Sept. in modum Penins. in mare Bor. excurrens, inter sinum Hondurae ad Ort. et sinum Mexicanum ad Occ. Pars Hispan. Novae late sumptae. Habet ad Austr. Chiapam et Veram pacem provv. Circuitus 230. leuc. Hisp. circiter. In ea 4. urbes Emeita, caput regionis, Vallisolerum, Campecia et Salamanca. Sub Hispan. Ab Hernande Cordubensi detecta primum, sed ab in colis, qui bellicosissimi Americanorum, male exceptus, in ins. Cubam retrocessit. Franciscus Montegus dein A. C. 1527. illuc veniens, post novennale bellum incolis subactis, regionem occupavit. Herrera c. 10. Linschot. Amer. c. 5. Benzo nav. l. 2. c. 15. Addo, quod eius incolas circumcisione uti consuevisse, docet Ioh. Pfanne. System. Theol. Gentil. pur. c. 14. ß. 1. Rationem nominis vide infra, in voce Peruvia.

JUCHAL fil. Selemiae. Ier. c. 37. v. 3. et c. 38. v. 1.

JUCUNDUS Veronensis eruditiione in claruit, Sec. 15. Caesarem


image: s0689a

Vitruv. Frontin. edidit, ut et volumen Inscriptionum ultra bis mille. Vir unus titulorum et monumentorum vett. supra mortales ceteros non diligentissimus solum, sed etiam sine controversia peritissimus, Politian. Miscell. c. 77. Vide quoque Budaeum, Vossium, Altos.

JUD civ. in tribu Dan. Ios. c. 19. v. 45.

JUDA [1] 4. Iacob ex Lea uxore fil. Gen. c. 20. v. 35. ita semen A brahae multiplicavit, ut de tribu eius ad montem Sinai numerati et inventi sint viri ad pugnam apti septuaginta quatuor milia et sexcenti, quibus omnibus, excepto Caleb, in deserto Mortuis, septuagin ra sex milia quingenti, absque mulieribus et parvulis, valida [orig: valid‚] manu ingressi terram promissionis, in sortis divisione circa Iordanem primam, optimam, atque amplissimam huius terrae sanctae obtinuerunt [orig: obtinuÍrunt] possessionem. Nat. est A. M. 2286. quo et Dan, ex Bala Rachelis ahcilla. A Iacobo patre flore benedictionum mactatus est, regia [orig: regi‚] ei dignitate et Messiae ex ipso orituri nativitate promissa [orig: promiss‚]. Reliquam eius Hist. vide Gen. c. 37. v. 26. et c. 49. v. 9. et 10. Item apud Ioseph. Augustin. Torniel. Salian.

JUDA [2] una ex XII. Tribubus Israel, ceteris longe maior, et in qua maxima pars Iudaeae propriae. Habet ad Ort. mare Mortuum, ad Bor. Tribum Beniamin, ad Occ. Tribus Dan. et Simeon; ad Austr. Idumaeam. Exrenditurque etiam ad mare Syriacum versus Satrapias Philistaeorum. 115. urbes primum obtinuit, divisaque fuit in XI. partes.

R. JUDA [1] Princeps vocatus Rabbenu a Kodesch, et absolute dictus Rabbi, nat. est eo die quo Obii R. Akiba, de quo aiunt: Sol exortus est et Soloccidit. Congessit omnes Patrum traditiones, a Mose usque ad ipsum propagats, A. C. circiter 150. sub Antonino Imp. Unde amplissima litigiorum seges pullulavit, per universum Thalmudicum dispersa campum. Quando autem hae *deuterw/seis2. in unum volumen compilatae atque Synagogis obtrusae fuerint, non usquequaque inter Hebraeos constat. Vide Vorstium ad Chronol. R. Ganz. Alius, auctor libri Thania, in Italia floruit, A. M. 74. Millen. VI. iuxrz eund.

R. JUDA [2] princeps Gemaricus, pater Hilelis, qui instituit inter calationem. R. Ganz ad A. M. 4060. Alius Parisiensis, fecit Tzivaot, de praeceptis A. M. 4977. iuxta eund.

JUDAE Leo vide Leo.

JUDAEA quae et Chananaea, et Promissionis terra, Syriae regio notissima: de cuius situ post Sacras literas Iosephus inprimis, post quem Strabo, l. 16. p. 749. et 756. Dion Gafl. l. 36. et Tac. Hist. l. 5. c. 6. ubi de Iudaea, cuius haec sunt verba: Terra, finesque, qua [orig: qu‚] ad Or. vergung, Arabia [orig: Arabi‚] terminantur, a Mer. Aegyptus obiacet: ab Occasu Phoenices, et mare: Septentrionem a latere Suriae longe prospectant. Solum, si Straboni credimus, infecundum, praesertim circa Hierosolyma. Sic enim ille: *)/esti ga\r petrw=des2, au)to\ me\n e)/nudron, th\n de\ ku/klw| xw/ran e)/xon lutra\n kai\ a)/nudron, th\n d' ento\s2 e)zh/konta stadi/wn, kai\ u(po/petron. E contra Tac. ubi supra: Rari imbres, uber solum. Exuberant fruges nostrum ad morem. etc. Huic soli balsamum ferre concessum est. Plin. l. 12. c. 5. et l. 5. c. 14. Bandr. Iudaea regio est Syriae Mer. parva, sed nobilissima, melle olim et lacte fluens, quae antiquissimis temporibus appellata Terra Chanaan, Num. c. 13. v. 30. et c. 34. v. 3. Exod. c. 23. v. 31. postea Terra Promisionis, et Palaestina tempore Romanorum dicta fait Iudaea, nunc autem a Christianis dicitur Terra Sancta, Germanis das Gelobte Land, Gallis la Terre Sainte; quamquam Iudaea strictius sumpra complectatur tantum Tribus Iudam, et Beniamin: Becmanno Iudaeae nomine veniunt Tribus Iudae, Beniamin, Dantota, et Ephraimitidos ac Manassitarum Occidentalis portio. vide Ioseph. de Bello Iud. l. 3. c. 1. Eius quondam Metropolis Hierosolyma fuit, non Iudaeae modo, sed totius orbis ocellus. Reliquae urbes, Bethlehema, Iericho, Ascalon, Bethoron, Azotus, Ioppe, etc. Tota autem regio subest dominio Turcarum; male admodum culta, cum incolae deficiant indies propter frequentes incursiones Arabum. Alias divisa fuit Iudaea in duodecim Tribus, quarum nomina et situm videbis in voce Tribus, quae omnes etiam in unicum, tandemque in duo regna descriptae sunt sub nominibus Israel [orig: IsraŽl] et Iuda: Iudaea autem omnis Christi aetate divisa fuit in partes sex, in Galilaeam, Samariam, et Iudaeam proprie dictam, quae cis Iordanem fluv. et ad mare Mediterraneum, et in Trachonitidem, Ituream sive Peraeam, et Idumaeam, quae trans Iordanem et in mediterranes positae sunt. Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 158. 542. et 547. Eius meminit Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 593.

Incerti Iudaea Dei, mollisque Sophene.

Et Iuvenc. l. 4.

Iudaeamque petit, qua [orig: qu‚] pinguia rura, etc.

Pop. Iudaei qui et Hebraei, Populus Dei olim, Iuifs Gallis, Iudeos Hispanis, Iuden Germanis, gens quae quondam Palaestinam habitavit, nunc autem per totum orbem terrarum dispersa vagatur, nusquam proprium locum possidens, ubi que apud omne genus hominum odiosa et tributaria. Multa autem de origine gentis et religione confinxerunt [orig: confinxÍrunt] profani scriptores, qui Iudaeum, et Hierosolymum fratres, Typhonis filios, fabulati sunt, inde et nomen genti, et urbi principi manarit [orig: man‚rit], de quo Plutarch. l. de Iside et Osiride. Alii a monte Idam nomen deduxerunt [orig: deduxÍrunt]. Quidam volunt Bacchum eos, aut eius loco vitem auream coluisse; nonnulli asinum, et porcum. Vide Flor. l. 3. c. 5. Plutarch. Symp. l. 4. c. 5. Petron. in Catalectis, et ibi interpretes, nec non Orig. l. 5. contra Cels. Minime omnium corrupte de religione eorum Strabo, qui et iustos, et vere religtosos appellat. Itemque Dion loco superius prolato. Iidem Pagani scriptores Iudaeo rum, et Christianorum nomen non raro confundentes, illos pro his posuerunt [orig: posuÍrunt], quod Lips. ad l. 15. Ann. Tac. itemque Pithaeus l. 2. Advers. c. 2. et Barthius, ad Rutil, Numatian. l. 1. v. 159. observant. Historia eorum paucis haec est: A Iacobo Patriarcha prognati, Israelitarum [orig: IsraŽlitarum] habuere [orig: habuÍre] nomen, quo tamen omnes 12. continebantur Tribus, quae pro peculiari gente tum demum haberi coperunt [orig: copÍrunt],


page 689, image: s0689b

postquam in Aegypto prodigiosa [orig: prodigios‚] soecunditate multiplieati essent. Hanc cum frustra supprimere per 200. An. tentassent [orig: tent‚ssent] Aegyptii, a Moyse tandem divino iussu, e servitute eorum educti, Legem a Deo acceperunt [orig: accepÍrunt], in monte Sinai, et post quadraginta Aunorum in deserto errores, terram Canaan Iosuae auspiciis occuparunt [orig: occup‚runt]. Post cuius Mortem Seniorum imperium venerati. Iudices postmodum habuerunt [orig: habuÍrunt], quorum ultimus Samuel fuit. Hoc adhuc spiranrte, Regem petiere [orig: petiÍre], qui ipsis irato Deo obtigit, Saul vid. Cui successit David, vir secundum voluntatem Dei, quem fil. Salomo excepit, sapientia [orig: sapienti‚] et divitiis supra omnes Reges terrae. Post huius Mortem ob nimium Rehabeami, filii eius, rigorem, divisum regnum est A. M. 3060. in regnum Israelis, sub Ieroboamo, cui 10. tribus adhaesare [orig: adhaes‚re], et regnum Iudae, sub Rehabeamo, cui duae solae servarunt [orig: serv‚runt] fidem: Prius a 19. Regibus administratum est, per An. 255. usque ad Hoseam ultimum, qui Samariae a Salmanassare Assyrio obsessus, in eius potestatem tandem cum toto regno pervenit A. U. C. 14. regni Ezechiae Regis Iudae 6. Posterius 20. habnit Reges, a Rehabeamo usque ad Sedeciam, quo Hierosolyma capta est a Nebucadnezare, templumque destructum et Iudaei Babylonem abducti, Olymp. 40. An. 1. Nabonassaris 140 a fundatione templi 424. A. U. C. 146. A. M. 3446. 608. circuer A. C. N. Duravit captiviras 70. Annos, quibus effluxis, Cyrus Babyloniorum domitor, Iudaeis in patriam revertendi et templum reparandi veniam dedit, quod factum auspiciis Ducis zorobabelis, Esrae et Nehemiae; Mortuo Zorobabele a Pontificibus summis gobernati, postea Assamonaeis fuere [orig: fuÍre] subiecti, per Annos 130. qui regio titulo resumpto praefuerunt [orig: praefuÍrunt] genti; usque ad Herodem, quo regnante, IESUS CHRISTUS natus est. Hunc cum impii cruci affixissent, ultorem mox sensere [orig: sensÍre] Deum: et rebellione iterata [orig: iterat‚] irritatis Romanis, captis A. C. 70. a Verspasiano et Tiro Hierosolymis, post horrenda ac inaudita mala, et occisa eorum 1100000. captaque 97000. libertate penitus exciderunt [orig: excidÍrunt], signavitque nummum Vespasiani maesta sub cedro sedens IUDAEA CAPTA. Neque ulla ab hoc tempore maledictae genti emergendi copia fuit: namque sub Traiano primum, dein Hadriano, Duce Barchocheba, postea Antonino Pio etc. iugum excutere conati, aliis item temporibus idem molientes fiustra fuere [orig: fuÍre], Imo adeo gentem, non modo rebellem, sed et pristinum, quasi, cum sui iuris essent, sive ipsi sive Maiores sui gavisi fuissent, statum animosius vindicantem in ordinem redigere sategit Hadrianus, ut nullam, qua [orig: qu‚] fieri posset, omnino rebellionis futurae suique dein iuris illic aviti instaurandi ansam aut obtentum relinqueret. Unde, ut genItalia mutilare s. circumcidere eis interdixit, teste Spartiano: ita etiam Ordinationem illam, intra terram, iudiciariam, e qua potestas iudicandi illic, i. e. legitima terrae regiminis et imperii ratio ordinaria pependit, sub poenis gravissimis inhiberi voluit, etiam ipsos, qui ordinarent, cum reliquis inde arcendo. Quam in rem Aristonis illud facit, quo interdictum fuisse ab Hadriano Iudaeis universis scribit, e)c a)po/ptou qewrei=n to\ patrw=|on e(/dafos2, e specula paternum solum intueri, introspicereque: Sic ut non modo terra ipsa sancta integra eis, sed et finitimae qualescumque, unde suam intueri quoquo modo possent, interdictae videantur adeo que ipsi longius etiam summori: ne videlicet, si in agro proximo, aut vicino mansissent, inde gressu celeri clandestinoque, pro libitu, in terram insilientes, ritum illum sic necessario illic, nec alibi omnino, de facultate iudiciaria, legitimum praestarent illi, quibus inter eos ordinandi facultas. Longius enim semotis, id fieri haud facile: cum longiora itinera illuc ducentia testibus ac delatoribus vix aut ne vix quidem caruissent, unde res palam fieret. Postmodum autem esse porro desiit edictum illud Hadriani, Iudaeis Palaestina [orig: Palaestin‚] utraque ac terra [orig: terr‚] sancta [orig: sanct‚] ita permissa [orig: permiss‚], ut intra eam Synedria sua qualiacumque, pro arbitrio Caesarum, haberent; etc. Vide plura hanc in rem, apud Ioh. Selden. de Synedriis L. II. c. 7. Id unum ab Hadriano aegre impertrarunt [orig: impertr‚tunt], ut semel in Anno adire sanctae urbis deformes reliquias, ibique per paucas horas vectigalis liberatate inspectantibus militibus, pretio lacrimas suas redimere, ruinam templi et urbis deflere, miseramque gentis suae sortem lugere ac deplorare liceret. Nec quicquam iuvit Iuliani indultus, Deo caelitus fulminibus et terrae motu opus turbanre. Etiam sub Theodosio minore, in Creta ad libertatem, a quodam qui Moysen se venditabat, vocati, magno numero mersi sunt circa A. C. 132. Iterum Rex eorum Iulianus, sub Iustiniano, victus est A. C. 533. Intra domorum claustra certis diebus conclusi sunt, lege Childeberti A. C. 564 et cum circa A. C. 600. in eodem regno plus libertatis nacti essent, adeo ut etiam Christiana mancipia possiderent, querente Massonio in Hist. Gall. eadem postea rursus privati sunt. In Hispania a Sisibuto, ab Astrologis monito, a circumcisa gente metum imminere, ad fidem quidam compulsi, reliqui regno eiecti sunt, A. C. 614. Iterum circa A. C. 694. Egica Rexeos, quod insidias regno struxissent, bonis fisco addictis, in serviturem redegit. Sub Leone Isauro, non pauci, quod ad Christianismum compellerentur, cum totis familiis sese ipsos ustularunt [orig: ustul‚runt], circa A. C. 722. Gallia pulsi sunt, sub Ludov. IX. cui Saraceni exprobaverant, Regiminus esse carum Iesum Christum, qui infensis Iimos eius hostes in visceribus regni foveret, circa A. C. 1260. Ex Anglia eosdem eiecit Eduardus I. A. C. 1287. ob intoxicatas aquas, Basileae allisque in locis, ustulati partim, partim in exilium acti, circa A. C. 1348. et nuper admodum omnibus hereditariis provinciis a Leopoldo I. Imp. cedere iussi sunt. Plura qui volet, videat Euseb. Ioseph. Sever. Gul. Tyr. etc. imprimis, qui de ritibus eorum et consuetudimbus accuratissime scripsit Ioh. Buxtorf. Fil. Synegoga Patris Iudaica [orig: Iudaic‚] ingenti accessione locupletata [orig: locupletat‚]. Hinc Iudaeus. Ovid. de arte Am. l. 1. v. 76.

Cultaque Iudaeo septima sacra viro.

Item Iudaicus, ut Superstitio Iudaica Quinctiliano. Iuv. l. 5. Sat. 14. v. 101. Marc. c. 3. v. 7. Ps. 76. v. 2. 1. Reg. c. 12. v. X. P. Mela l. 1. c. XI.



page 690, image: s0690a

Iudaicum ediscunt et servant, ac metuunt ius.

Marc. c. 3. v. 7. Ps. 76. v. 2. 1. Reg. c. 12. v. 10. P. Mela l. 1. c. 11.

JUDAEI quae gens, dictum in voce Iudaea: sed et Christiani hoc nomine primis Annis venerunt [orig: venÍrunt]. Neque enim eorum quisquam erat per tempus aliquod, a Domini ascensu, qui non aut origine atque undiquaque Iudaeus, s. Hebraeus ex Hebraeis; aut e Gentibus, ut Proselytus Iustitiae, ita adscitus, ut inde pro Iudaeo etiam omnino censetur. Neque ob Christi disciplinam acceptam exuebant eorum quiquam Iudaeorum sive nomen sive ius, quod antea possidebant. Nec disciplina illa apud eos alia, quam Iudaismus reformatus, s. cum fide in Messiam s. Christum rite coniunctus. Unde Iudaei in pis2 eu)ontas2 s. th=| pi/sei u(pakou/ontas2, credemes et mh\ pisteu/ontas2, non credentes, tribui solebant. E quibus tam credentes, quam non credentes, Iudaei tunc sic merito dicti, Act. c. 15. v. 5. c. 16. v. 1. c. 19. v. 33. et c. 21. v. 20. utpote originem, statum ac ius Iudaicum, ut ante, retinentes. Hinc myriades complures *iou\dai/wn tw=n pepisteuko/twn, Iudaeorum credentium, memorantur, Idem c. 16. v. 20. Galat. c. 2. v. 15. etc. de quibus item adicitur, quod pa/ntes2 zhlwtai\ tou= no/mou, omns legi addictissimi essent, tametsi crederent. Et sane addictos adeo Legi, etiam placitis moribusque avitis [gap: Hebrew word(s)] in Legis sepem, ut dicere ipsi solebant, introductis pariter fuisse addictos verisimile est. Quonam autem primum tempore Euangelium s. credentium dilciplina Gentilium alicui necdum in Iudaismum ante recepto, communicata fuerit (quod nec fieri debuisse aliquot per Annos a Iudaeis vulgo existimatum est, vide Act. c. 11. v. 1.) non unanimes statuunt Scriptores: Alii in Gandaces, Aethiopum Reginae Eunucho, a Phil. baptizato, Idem c. 8. v. 38. id haberi volunt; aliis Eunuchum illum pro Proselyto Iustitiae adeo que Iudaeo circumciso, sumentibus, Lyran. in l. Vide quoque Hug. Grot. ad Act. c. 8. v. 27. ac Origenem c. Cels. l. 2. qui proin Centurionem Cornelium cum suis a Petro baptizatum, primitias Gentilium citra circumcisionem, in Christi disciplinam receptorum, faciunt. Quorum illius, nempe Eunuchi, baptismus, ad biennium aut circiter ab Ascensu s. A. C. 35. spectat; huius ad septennium inde aut circiter, s. A. C. 41. iuxta Baronii Chronologiam, qui biennio post aut circiter, s. sub initia Claud. Aug. collocat Christiani nominis, inter Discipulos, Antiochiae ortum, in Actis memoratum c. 11. v. 26. Suida [orig: Suid‚] eum tribuente illi tempori, quo Euodius Antiochiae creatus est a Petro Ep. i. e. iuxta Hier. Anno tertio Claud. Aug. et Aerae Christi vulgari 44. aliis aliter de tempore isto sentrentibus. Certe ut Suid. ita Ioh. Antiochenus in Chronol. suis nondum editis, cum Euodii illic Episcopatu Christiani nominis Antiochiae ortum coniungit, quem post decennium ab ascensu Domini evenisse scribit s. sub Claud. initia; ipsumque Euodium nomen hoc Discipulis primum imposuisse, ait. Sic, qui antea Galilaei et Nazarei, ut et pis2 eu/ontes2 ei)s2 to\n *xristo\n, credentes in Christum, sive ex Iudaeis ac Circumcisione essent, sive Incircumcisis, Christiani iam nuncupari coepere [orig: coepÍre]: quod quidem nomen sic inditum a nonnullis ram Vetr. quam Recentiorum, sumitur pro eo, quod est Nomen Novum, Esai c. 62. v. 4. etc. 65. v. 15. ubi consule Ignatium ad Magnesios et Leon. Castri Comm. Sed vero, tametsi ita ibi coeptum hoc nomen, usus nihilominus eiusdem non ita frequens videtur inter Apostolos ipsos aut in eorum lingua per Annos aliquot sequentes, Nam, praeter locum illum, quo memoratur in Actis, primum [orig: primŻm] tunc vocatos Antiochiae Discipulos Christianos, bis tantum in Nov. Test. occurrit, nempe Act. c. 26. v. 28. et 1. Pet. c. 4. v. 16. Sed nec ulla Ep. Apostolica alia Christiani expresse nominis memor est, nedum eos, ad quos dirigitur, Christianos diserte universos nuncupat: Verum aut Sanctos, aut Fidels, aut Ecclesias, adiectis sive loci sive Iesu Christi sive Dei nomine, aut eiusmodi quid, aut plane Iudaeos, ut Iacobi et petri, quaelibet alloquitur. per septennium igitur ab ascensu christi aut circiter, ut ante, nemo in credentibus, qui postea Christiani dicti, praeter Iudaeos sive originarios, sive proselytismi iure integro adscitos. Neque etiam post haec tem proa defuere [orig: defuÍre] quam plurimi, qui ex Gentilibus Christo nomina danres simul Proselyti esse Iustitiae voluerint: nondum enim id tum prohibitum, sed rantum non habitum necessarium Christianis. Etiam Christianismum ac Iudaismum, velut corporis unius bina membra coniuncta videmus in haeresibus Corinthianorum, Nazaraeorum et Ebionaeorum, apud Epiph. Haer. 28. 29. et 30. atque, utin Iudaicam disciplinam veterem, per Baptismum, circumcisionem et oblationem cooprabantur Proselyti Iustiatiae, ita in Christianismum, per Baptismum et Euchatistiam. Ex qua mistura Iudaismi ac Christianismi tunc non solum in Iudaeis originariis, sed etiam iis, qui e Gentibus Ecclesiis Christianis accederent, atque ex eo, quod ipse Christianismus ex Iudaica disciplina ortus erat, eaque omnino fundatus et revera Iudaismus erat reformatus, in quem per Baptismum, qui etiam ante erat ritus Iudaicus, reciperentur credentes qualescumque, ut Proselyti; evenit, ut Christiani universi tunc temporis etiam nomine Iudaorum venirent, arque ut Iudaeorum Secta, non minus, qua m Pharisaei, sadducaei, Esseni, et si qui fuerint eiusmodi alii, haberentur tametsi Annis proxime insecutis s. Post graviores, ex rumultibus ac factionibus Iudaeorum non credentium im pellentibus, Christianorum persequutiones obortas, velt invicem opposita apud Scriptores adhiberentur nomina saepius Iudaismi (ut veterem sc. solum significantis) et Christianismi, in quo ita Iudaismus novus s. reformarus, vide Ignatium Ep. ad Magnesios etc. Templum item Hierosolymitanum, tam credentibus, quam non credentibus, commune tunc erat, uti et cultus iurisque Iudaici reliqua non pauca, etiam et Synagogae, Act. c. 9. v. 20. etc. et Proseuchae. Iudaeis quoque non credentibus aliisque cum saeculorum Veterum, vide Act. c. 24. v. 5. tum recentiorum, Christianus quilibet sive ex Iudaeis originariis sive Gentibus adscitus [gap: Hebrew] i. e. Nazaraeus aut Nazarenus vocitatus, quemadmodum et Christus ipse in


image: s0690b

Euangeliis et Actis saepius; ac Christiani primi; quo plane non Iudaica solum origo, sed ipsum Iudaei nomen diffusius in denominationem a Nazareth urbe Galilaeae, in tribu Zabulon, contractum Christianis, ex more illo vetusto, tribuitur, vide Hier. in Esai. c. 5. comm. 18. Sed et apud Suet. Iudaeorum nomine ita Christianos qualiscumque generis esse comprehensos, ut non minus hi, quam illi, eo nomine tunc innuerentur, hinc patet; quod, cum in Actis legatur c. 18. v. 2. Paulum Corinthi invenisse Iudaeum, nomine Aquilam, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma: idem edictum Suet. in Tib. Claud. c. 25. memoret his verbis, Iudaeos impulsore Christo (pro Christo ) assidue tumultuantes Roma [orig: Rom‚] expulit. Ideo ergo Aquila et Priscilla Romam reliquere [orig: reliquÍre], quia Iudaeos universos Claudius discedere iusserat: pro Christianis autem illi accipiuntur, et inter alios tum credentes, a Paulo, hoc nomine salutantur, Ep. ad Rom. c. 16. v. 3. Nec edictum eos attigerat, nisi etiam Iudaeorum nomine generali, ad saeculi morem, contenti fuissent tunc Christiani, vide quoque Hier. Hist. Eccl. l. 2. c. 17. Unde recte Mariana ad illud Suet. Quod tumultus concitarent (Iudaei) nempe de Christo cum Christianis disputantes, quos Iudaeorum nomine comprehensos, und cum illis pulsos, Aquila et Priscilla monstrant. Imo et postea aliquandiu Christianas Ecclesias, ob cognatam Iudaeorum vett. religionem, unde natae sunt primo unversae, Iudaizasse, i. e. Iudaicos ritus ac iura retinuisse, eliciendum est, cum ex iis, quae de Paschatis observatione Christiana obsis sunt; tum ex illo apus Hier. de script. in Marco, de Philone Iudaeo, qui videns Alexandriae primam Eccl. adhuc Iudaizantem, quasi in laudem gentis suae, librum super eorum conservatione scripsit. Unde et Celsus Epicureus, in Iudaeos simul atque Christianos invectivam suam etiam sub Hadriano componens, utrosque ut congeneres coniungit et Christianismi ba/rbaron aiebat a)/nwqen ei)=nai to\ do/gma dhlono/ti to\n *)ioudaismo\n, ou(= *xristianismo\s2 h)/rthtai, Sectam s. opinionem barbaram ex origine esse, i. e. Iudaismum quocum Christianismus coniunctus est. Eosdem idem Celsus, s. ex eodem sodalitio utrosque, quasi de umbra Asini (sic inprimis ille apud Orig. c. Cels. l. 3.) circa Messiae sui adventum tantum discrepantes facit: Accedat etiam hinc usque in Origenis tempora s. A. C. 200. aut circiter, creditum esse, Iudaeos originarios, qui Christo nomina dederant, non omnino descivisse a patriis legibus moribusve, sed eis, ut in Iudaismo simplici adhiberi solebant, esse simul usos, vide Origen. c Cels. l. 2. et 5. Hinc et rationi consonum, Legem illam Antonini Pii, qua [orig: qu‚] Iudaeis permissum filios suos tantum circumcidere, tam Christianos (quorum non pauci et tum adhuc circumcisi) quam Iudaeos non credentes amplecti, vide Modestin. l. 11. circumc. D. tit. ad Leg. Corn. de Sicar. Paulum IC. Sent. l. 5. tit. 5. et Orig. in Cels. l. 2. Imo docent Viri doctissimi, non solum per Christiani nominis haec initia, sed et insequentibus temporibus diu, simplex Iudaeorum nomen pro eo, quod tam Christianos s. credentes omnimodos, quam Iudaeos non credentes, ut genus species suas continet, sumi consuevisse. Quare nec desuere [orig: desuÍre] Iurisconsulti quidam celebres, qui Iudaicam apud Ulpian. l. 3. ß. 3. D. tit. de Decurion. superstitionem, pro Religione Christiana, ut a Iudaismo tunc distincta, sumerent, vide Alciat. Dispunct. l. 3. c. 8. et ad l. quidam ignav. C. tit. de Decurion. Ant. Augustin. ad Modestin. p. 336. et Sam. Petit. Diatr. de Iure, Principum edictu, Eccl. Quaesito c. 6. Certe etiamnum Mahumedanorum nomine et Christianorum generali venire complures, qui in persuasionum inter sibi cognomines diversissimarum multiplices Sectas distrahuntur, nemo non videt, etc. Vide Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebr. l. 1. c. 9. pluribus de his disserentem. Ceterum Iudaeorum, inter Christianos, recentiori aevo, statum quod attinet, de illorum cibo, comedere Christianis non licuisse, docet Paenitentiale Rom. tit. 7. c. 24. Si comedisti de cibo Iudaeorum vel Paganorum, quem ipsi sibi praeparaverunt [orig: praeparavÍrunt], decem dies paeniteas. Conc. item Agathense c. 40. et Conc. Veneticum c. 12. ubi similiter esus ciborum Iudaicorum Christianis prohibetur. Praeterea cum ipsi, tum eorum bona olim Baronum fuere [orig: fuÍre], in quorum dominiis habitabant, uti patet ex Statutis Luc. IX. l. 1. c. 127. Bractono l. 6. tract. 4. c. 6. ß. 6. Curia [orig: Curi‚] Barcinon. A. C. 1283. sub Petro II. Arragon, Rege etc. Et quidem sic, ut his inconsultis aliorsum se recipere illis neutiquam liceret; quippe in servorum numero habitis. Quo proin nomine ab iis graves praestationes interdum a dominis, imo vario praetextu immensae nonnumquam exigebantur pecuniae summae, ut apud Matth. Paris. passim videre est, ad A. C. inprimis 1244. et 1250. et seqq. Sic cum obnoxiae conditionis essent, in commercio erant, adeo ut transferri ac concedi possent. Interim et Regii quodammodo iuris erant, et sub eorum tutela et defensione, ita ut quilibet eorum alicui divite se non posset subdere, sine Regis licentia, ut est in LL. Edwardi Confess. c. 29. Vide et Petrum de Vineis c. 12. et infra ubi de Retinendi Iudaeos iure: plura vero de Iudaeorum obnoxia hac conditione apud C. du Fresne Not. ad Statuta S. Lud. p. 184. et 185. uti de Mercatoribus eorum in Aula Rom. ad Pontificis colloquium et obtutum non admissis, infra in voce Velum. Gravius id, quod olim Iudaei christianam Fidem amplectentis bona Fisco adiudicabantur, quod in Francia abolitum Statuo Car. VI. et alibi iam ante Conc. Lateran. sub Innoc. III. Porro trant Iudaeis Iudices peculiares et Curiae, in quibus eorum lites dirimebantur: et quidem CPoli. *strathgo\s2 tou= stenou= illorum Iudex erat, donec Manuel Comnenus eos ordinariis subiecit. Eorum coemeteria extra muros civitatum esse iussit Henr. II. Angl. Rex quem admodum et CPoli. sepulturas suas ei)s2 th\n perai=an habuisse, refert Niceras Andronico l. 1. n. 6. Ut vero aliquo sigrio a Christianis dignoscerentur, sancitum Conc. Later. A. C. 1215. can. 68. Hinc in Gallia notam in vestibus s. circulum deferre iussi, eumque crocei coloris, Edicto Phil. III. Gall. Regis. In Anglia,


image: s0691a

pannum tabulae instar gestavere [orig: gestavÍre], ad palmaeunius longitudinem, ut ait Matthaeus Westm. A. C. 1275. In Decretis Venetis p. 68. signum telae Zallae, in medio pectoris: In Syn. Exon. A. C. 1287. can. 49. duas tabulas alterius coloris ad pectius consutas, quarum latitudo digitorum 2. longitudo 4. In Conc. Viennensi Austriae A. C. 1267. can. 15. Pileum cornutum etc. ut ferant, iniungitur. Quam in rem vide plura apud praefatum C. du Fresne in Gloss. et infra in voce Rota: uti de commercio cum iis Christianis prohibito can. 11. Conc. Trull. mense iisdem ominoso supra in voce Ab: conversione item illorum ante consum mationem Sec. sollenni, Cl. Suicer. Thes. Eccl. in hac voce: ubi et Paulianos, quod in nomine Trinitatis non baptizarent, *iou\dai/ous2 deute/rous2, Iudaeos secundos, appellatos esse olim, ex Augustino Har. 44. Vossio Disput. 20. de Bapt. et Iustello ad can. 19. Conc. Niceni, inter alia complura huc facientia, addit.

JUDAJA [1] uxor Esrae, 1. Par. c. 4. v. 18.

JUDAICUS cogn. Vespasiano, Iudaicae gentis trium phatori (quem triumphum narrat Iosephus Excidii c. 16.) ab exercitu oblatum, sed, ut ignobile et infame, repudiarum ab eo reiectumque, Dio in Eo. Odiosissimi enim et contempsissimi Romanis Iudaei fuere [orig: fuÍre], Theod. Marcil. in Suet. Vesp. c. 6. et Tit. c. 63. Idem Aurelianum fecisse, cum Carpos devicisset, diximus supra, in voce Carpicus.

JUDAICUS Fiscus apud Suet. Domit. c. 12. Praeter ceteros Iudaicus fiscus acerbissime actus est: nomen tributi, a Iudaeis pendi soliti. Quod enim in artibus sordidis et vetitis factitatum est, ut pretio depenso perm itteretur illarum professio: id in religione Iudaica quoque iam tum Romae obtinuit, cuius professionem liberam in urbe red imere tenebantur Iudaei. Unde Tertulliam. Apolog. Sacras literas Iudaei palam lectitant, vectigalis libertas vulgo aditur Sabbathis omnibus. Didrachmum illud fuisse, docet in Vesp. Xiphilin. a)p' e)kei/nou di/draxmon e)ta/xqh tou\s2 ta\ pa/tria au)tw= e)/qh periste/llontas2 tw=| *kapitwli/nw| *dii+| kat' e)/tos2 a)pofe/rein. Neque vero ii solum, qui libere suam Sectam profitebantur, huic pensitationi fuere [orig: fuÍre] obnoxii, sed et in illos severe inquisitum, qui, gentis cum essent, eam dissim ulaverant. Ita enim Suet. porro ut supra, Ad quem (fiscum) deferebantur, qui veluti professi Iudaicam intra urbem viverent vitam, vel dissimulata [orig: dissimulat‚] origine imposita genti tributa non pependissent. Interfuisse me adolescentulum menini, cum a Procuratore frequentissimoque Conc. inspiceretur nonagenarius senex, an) circumsectus esset etc. Vide quoque infra Vespus. Idem postea in Christianos statutum et professionem apud Beneficiarios fieri solitam, a Tabernariis, Aleonibus et Christianis, docet Tertull. d. l. Vide Casaub. ad Suet. l. c. ut et supra.

JUDAICUS Lapis vide infra Tecolithus.

JUDAICUS Piscis Massiliensibus Zygaena dicitur, a birreto s. quadrato petaso quo Iudaei Avenionenses olim usi, vide infra Zygaena.

Viri Celebres.

JUDAS [1] cogn. Thaddaeus, frater Iacobi minoris: Euangelium in Mesopotamia, Arabia, Syria, Idumaea, etc. praedicavit, Berythi martyrio coronatus. Auctor Ep. Canonicae, quam videtur, post maximae Apostolorum partis Obitum, scripsisse, fideles adhortatur, ut meminerint eorum, quae ab illis prius dicta essent. Ibidem Enochi nobis prophetiam refert. Regm Abagarum Edellae, ab incurabili morbo, liberasse dicitur. Vide Matth. c. 10. v. 4. Macch. c. 2. v. 4. Marc. c. 3. v. 7. Luc. c. 6. v. 16. Hier. in Cat. etc. In Ep. eius, uno capite constantem, prodierunt [orig: prodiÍrunt]; Ambrosii Comm. bolduci Expositio, Quart. Paris. A. C. 1620. et 1630. Calovius. Cl. Alexandrini comm. Cocceius. Danaei Comm. in Octav. Genevae A. C. 1583. Fevardentii Comm. Octav. Col. Agr. A. C. 1615. Gethardi Annot. Quart. A. C. 1660. Iunii Expositio, inter opera eius. Kirstenii Notae, Fol. Breslae. A. C. 1611. Fol. Francof. A. C. 1612. Lutheri Enarratio. Paraeus. Perkinsii Comm. Pococki Notae. Sasbouthi Explicatio inter opera, uno Vol. Fol. Col. Agr. A. C. 1568. Scribonii Contiones, Octav. Ibid. A. C. 1620. Sibelii Homit. Quart. Amstel. A. C. 1637. et inter opera. ibid. A. C. 1644. Theoduli Comm. in Bibl. PP. Edit. Paris. A. C. 1610. Volzogenii Sociniani Scripta Fol. Irenopoli A. C. 1656. Vide Elenchum Crowaei.

JUDAS [2] summus Sacerdos, Iesum fratrem germanum in templo Hierosolymitano interfecit.

JUDAS [3] ultimus ex Hebraeis Hierosolymorum Ep. A. C. 131. Post Ephremum. Euseb. in Chron.

JUDAS [4] Galilaeus seditionis auctor, occasione census [orig: censŻs], ab Aug. instituti. Auctor Sectae Pharisaeis non absimilis, neminis nisi Dei imperium agnoscendum docuit. Vide Ioseph. Antiqq. l. 17. c. 15. Act. c. 5. v. 37. Item Iudas Gaulanites, qui seditionem movit contra Romanos. Ioseph. Antiqq. l. 12. c. 3. et l. 18. c. 1. et 2. de Bello Iud. l. 2. c. 2.

JUDAS [5] Iscariothes unus ex duodecim Apostolis Domini fuit, qui cum loculos gestaret, fur et avarus erat: nec aequo potuit animo pati unguenti pretiosi effusionem in corpus Christi. Hic Dominum suum ac nostrum, pretio triginta denariorum prodidit, signo osculi dato Iudaeis, ut Christum agnoscerent. Math. c. 26. v. 20. Tandem paenituit, et pecuniam retulit, ex qua emptus est ager figuli, in sepulturam peregrinorum; veruntamen amens et exspes laqueo se suspendit, mediusque crepuit, et diffusa sunt omnia viscera eius: Porro quod attinet rationem denarior um, singuli valebant tres asses, sive solidos, et dimidium. (auctore Budaeo in l. de asse ) siquidem erant denarii Romani ac vulgares. Matth. c. 10. v. 26. et 27. Ioh. c. 12. v. 3. et 4. etc. Hunc Cerinthiani et Caiani, vel Cainitae, impense venerati sunt, et quidem ultimo nominari Euangelio peculiari, quod prodiroris Iudae nomen prae se ferebat, religiose usi sunt, Epiph. haer. 38. De eius morte cum variae ferantur Eruditorum sententiae, praecipitio illum


page 691, image: s0691b

e vivis abiisse, docet ex Cl. Pricaeo Suicer. Thes. Eccl. in verbo *)apa\gxw.

JUDAS [6] Macchabaeus ex Assamonaeorum fam. Mathathiae fil. tertius, rebus et populo praeest in locum patris sufsectus, qui iuvantibus prono animo quatuor suis fratribus, ceterisque piis, qui patri adhaeserant, hostes profligat. Apollonium Ducem, alterum a priore, qui primus contra Macchabaeum in aciem descendit, cum suis copiis partim caesis, partim fugatis, interficit. Seron quoque, Syriae inferioris Ducem, superat, mita [orig: mit‚] celeritare ac victoria [orig: victori‚], posthaec templum purgat ac instaurat, altare Domino dedicar. Antiochus cum eo foedus init: fidem frangit, tem plum spoliat: a populo summus Sacerdos creatur Iudas, contra Bacchidem, Alcimum, et Nicanorem praeliis victor: postquam praefuic An. 12. foedusque cum Rom. iniit, Obiit in praelio, A. M. 3894. Vide l. 1. et 2. Macch. Ioseph. Anttiqq. l. 12. Torniel. Salian. Spond. in Ann. Vet. Test.

JUDAS [7] scriptor quidam Ecclesiasticus Graecus, qui de septimanis, quae a Daniele referuntur, differuit, et Antichristum iamiam imminere existimans, multorum fidelium animos perturbavit. Idem Chronographiae auctor, usque ad 10. An. Imperti Severi, s. A.N. C. 203. Euseb. l. 6. c. 3. et 6. Niceph. l. 4. c. 34. Hier. in Cat.

JUDAS [8] Rabbinus Sec. 2. Nepos Gamalielis, cogn. Rabben Hakkados, i. e. Magister sanctus. Misna, partem Talmudi, contraxit. Item, Rabbinus caecus. Sec. 8. Auctor diversorum operum, quibus Sadducaei contra Cabalam et traditiones Synagogae concitati sunt, Genebrard. in Chron. Vide et Chronologiam R. Ganz, ac supra Iuda.

JUDENBURGUM vulgo JUDENBURG, urbs Stiriae sup. ad Muram fluv. quibusdam Sabatinca vett. in Norico, 9. mill. Germ. a Graecio in Occ. vix 2. a conf. Carinthiae. Sub Austriacis.

JUDEX [1] ex moribus apud Noachidas receptis, femina esse non poterat, iuxta Hebraeorum Magistros: quibus Iuris Caesarei conditores suffragantur, quo et Mulieres et Servi impediuntur, ne Iudides fiant, l. 12. cum Praet. ß. 2 D. tit. de Iudiciis. Quod tam in Orientis quam Occidentis Iure Caesareo; imo et Canonico s. Pontificio obtinuisse, videmus. Quo faciunt, quae hac de re occurrunt, cum apud Iuris Canonici in Oriente auctores, tum in legibus Hispanis, aliisque e Caesareis desumptis. Imo, ubi leges adeo diserte ea de re non habentur, mores plerumque, velut ex intervallo hoc vetustissimo derivati, inole vere [orig: vÍre], ut iudiciis non praeficiantur feminae. Non tamen eo quod ius sive divinum sive naturale huiusmodi quid praecipiat, s. ob intellectus [orig: intellectŻs] defectum, sed ob earum honestatis privilegium, cum indecorum nimis foret eas litibus forensibus inter viros commisceri. Sed vero mos hic perquam varie temperatus est, per omnia saecula, gentes omnes. Etiam Caesareis Rescriptis pro re nata aliterarque aliter se res habuit: Et Patrimonit munera (qualiacumque, inter quae etiam Iudicandi haud raro reperitur) necesse est feminis in locis quibus possident sustinere, verba sunt Phil. Imp. Ac de more adverso, sc. de feminis et consultationibus et Iudiciis publicis, pariter atque maribus, admissis, ram apud vett. Gallos, Graecos, Germanos, Britannos, alios; quam recentiores, apud quos dignitatibus etiam Regiis aliisque inde effluere solitis exornari eas frequentissium est, consule Andr. Tiraquell. ad LL. Connub. Alphorisum de Azevedo ad Recopilat. 3. tit. 9. ß. 20. Bened. Aegid. de Iure et Priv. Honestatis Art. 2. alios. Quod vero ad viros, apud Noachidas, adeo que per intervallum illud temporis, quod a Noacho ad Mosem defluxit, Iudiciis praeficiendos spectar, praeter insignes dotes, ad quas Iethor alludit Exodi c. 18. v. 21. et ordinarium officii titulum [gap: Hebrew] ac [gap: Hebrew word(s)] Dunim et Shophtim, i. e. Iudices, singulari dignitatis titulo fruebantur, qui erat [gap: Hebrew word(s)] Zeken, i. e. Presbyter s. Senior; non quod ii solum sic nominati, sed quod eorum nullus esset, qui aut ante utpote e Presbyterorum coetu, aut ex ipsa cooptatione s. constitutione in praefecturam Iuridicam, titulo eodem non frueretur. Sic enim et apud exteras gentes, in Praefecturis aliquot, ii qui Iudiciis praeficiuntur, Doctoris plerumque Iuris nomine fruuntur ac gradu, et qui tribunalium superiorum trium apud Anglos Iudices fiunt, Servientis ad Legem gradu, cum ut praevio, tum ut qui etiam semper retinetur gaudent. Unde Presbyteri Israel, ad praestantiores et eminentiores innuendos, in Sacris passim, usurpatur. Exodi c. 3. v. 16. et 18. Vade et congrega [gap: Hebrew word(s)] Presbyteros IsraŽl et dic ad eos. Et paulo post, Moses et Aaron venerunt [orig: venÍrunt] simul et congregarunt [orig: congreg‚runt] [gap: Hebrew word(s)] cunctos Presbyteros filiorum Israel, etc. Philo de Vita Mos. l. 1. vocat *dhmoge/rontas2 tou= e)/qnous2, Presbyteros s. Seniores gentis: qui etiam l. peri\ tou= e)ce/nhye *nwe/, primum Abrahamum hac notione Presbyterum fuisie appellatum, docet. Cum enim Abrahamus dicitur *presbu/teros, probebhko\s2 h(merw=n, Presbyter aetatis provectae, Gen. c. 14. v. 1. et statim subiungitur, et Dominus benedixit Abrahae kata\ panta\, in omibus: Is subiunctum hoc de benedictione, pro ratione capit cur Abraham Presbyter sit ibi dictus: *)epifrosu/nh| ga\r, inquiens, qeou= to\ logiko\n th=s2 yuxh=s2 meros2 o(/tan eu)=dia teqh= kai\ mh\ kaq' e(/n ei)=dos, a)lla\ kata pa/sas2 ta\s2 e)pibola\s2 eu)logisqh=|, presbute/ra| gnwmh\| xrw/menon, kai\ au)to\ dh/pou tresbu/tero/n e)sti. Cum ex benignitate ac prudentia Divina vecte disponitur pars animae rationalis, nec unam modo, sed omnes benedictionis species accipit, Seniorum moribus et disciplina utitur, atque ita ipsa fu senior. Et demum, cum complures ante Abrahamum diutius multo vixisse ex Scriptura sit manifestum, neminem eorum advertit Idem dictum fuisse [gap: Hebrew] s. Presbyterum, adeo que hunc eo nomine signanter vocitatum esse contendit, ob causam iam dictam, Unde et apud Isid. Hispalensem de Offic. Eccl. l. 2. c. 7. legitur, Presbyteros merito et Sapientia [orig: Sapienti‚] dici, non aetate Graeci corpora illa Presbyterorum s. Seniorum, quater ante, et multoties post legem, *gerousi/an s. Senatum reddunt: adeo que tam Presbyterium quam Gerusia, ut prorsus Synonyma, Hellenistis in usu; licet nullibi habeatur illud apud LXX.


page 692, image: s0692a

nedum in Paganismi sermone ullibi sive Graeco sive Latino. Presbyterium item non raro Senatus vertitur, cui tamen, si strictius loquendum, potius Senioratus responderet. Consessus quoque Presbyterorum [gap: Hebrew] et *sune/drion dictus est; unde in Foedere utroque Synedrii vocabulum obvium, iuxta illud Salomonis, de Muliere forti. Prov. c. 31. v. 23. Nobilis in portis est vir eius, quando sederit in Synedrio cum Presbyteris etc. Quae vero non sic capienda, quasi numquam aliqui alii Presbyteri etiam civili hac notione ac ipsius *gerousias2 nomine venirent. Fuere [orig: FuÍre] enim interdum, qui sic dicti etiam ex eo tantium, quod negotiis aliquot forensibus aut quasi lege sacra [orig: sacr‚] praestitutis, haud impares reperirentur. Sed ut plurimum ita se res habuit, ut Presbyterorum nomine sollenniter creati ac iuxta morem constituti, sive in Synedria cooptarentur et Iudices fierent, sive Iudiciariae potestatis capaces tantum redderentur, sive Theologiae aut partis eiusdem alicuius singularis Doctores (huiusmodi enim discrimen erat) ordinarentur, soli censeri solerent. Hinc duravit per Iudaismum Seniorum Iudaeorum, Cod. tit. de Iud. l. 15. mentio: uti et Syneariorum utriusque Palaestinae et Presbyteriorum, Cod. Theodos. l. 16. tit. 8. leg. 2. 13. 14. et 29. pro Primaribus aliisque Praefectis, qui utroque in Codice occurrunt etc. Vide de Iudicibus Hebraeorum plura hic [orig: hÓc] passim, inprimis in voce Iudicia, Presbyter, item Synedrium. De Iudiciis Atheniensium, diximus supra, in voce Dicasterium: addam hic [orig: hÓc] saltem coronatos eos fuisse, ex Aeschine in Tim. ubi Iudicibus coronas foisse ademptas propter impunitatem Timarcho datam, narrat: et s2efanou=n hinc pro dika/zein usurpat. Nisi cum de capite cognoscebant, tum enim Rex cum Areopagitis, de istiusmodi causis iudicaturus, capiti coronam detrahebat. Poll. l. 8. De Iudicibus Ludorum s. Certaminum sacrorum, vide supra in vode Brabeuta. Apud Rom. Iudices a Magistratu, h. e. primum a Regibus, inde a Consulibus, postmodum a Praetoribus, ad quos Iurisdictio erat translata, dabantur, e Senatorum ordine. Erant autem Iudicia alia privata quae iniuriam privato civi illatam: alia publica, quae Rei publicae, vindicabant. In illis, si de iure actio esset, dabantur vel Arbitri, vel Decemviri vel Centumviri: si de facto, Recuperatores, qui de rebus reddendis vel recipiendis cognoscebant. Si de neutro quaestio erat, Praetoris Edictum interponebatur. Horum, sc. publicorum, dominus, post exactos Reges, Populus Rom. fuit, usque ad A. U. C. 604. erantque quaestiones, quibus ad Populum accusabat reum Magistratus, de Maiestate, parricidio, peculatu; de quibus iudicio Populi condemnati puniebantur morte, exilio, multa [orig: mult‚]. Et quidem perduellionis crimen, utpote maximum, Centuriatis Comitiis a Populo iudicabatur: cetera Comitiis Triburis peragebantur. Aut cum usus postularet, Quaesitores ex SC. creabantur, qui de crimine publico quaererent, vel Dictator vel Consules ambo, vel alter, vel Praetor, qui ita extra ordinem iussus est quaerere: usque ad A. U. C. praedictum, quo pro Quaesitoribus extraordinariis Praetores ordinarii creatri coepti sunt, qui suas quisque quaestiones quotannis sortirentur, Maiestatis, peculatus [orig: peculatŻs], ambitus [orig: ambitŻs], repetundarum; quibus quaestiones de falso, parricidio, sicariis, iniuriis, Sulla adiecit. Tum Praetor, quaestionem sortitus, exercebat eam cum Iudicibus selectis; Quaesitor editicius, cum editiciis Iudicibus. Sortiebatur vero Praetor Iudices ex decuriis, quas Praetores Urbani quorannis iurati conscribebant; et quia decuriae ex ordinibus iis, apud quos Iudicia essent, deligebantur, delecti Iudices appellati sunt, et ipsorum coetus Concilium; at qui primus ex ipsis sententiam ferebat, is Iudex quaestionis aut Princeps Iudicum vocabatur. Consistebat illud Concilium ex solis Senatoribus, usque ad Caii Gracchi Legem, qui Iudicia ad Equites transtulit; quo pacto et Decuriae et Concilium ex Equitum ordine desumptum, sicque universa [orig: univers‚] Reip. ratione perversa [orig: pervers‚] factum est, ut Senatus dignitate sola [orig: sol‚] praestaret, Equaester ordo potentia [orig: potenti‚], opibus, dominatione turpissima [orig: turpissim‚] et superbissima [orig: superbissim‚] regnaret. Florus l. 3. c. 13. Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax, quam ut Senatu regente provincias ordinis Equestris auctoritas saliem Iudiciorum regno niteretur. Sed haec ipsa in perniciem redibant --- Nam et a Senatu in Equitem translata Iudiciorum potestas, vectigalia, h. e. Imperii patrimonium supprimebat (quum enim publicani fere Equites essent et ad ipso Iudicia translata, facile erat suae societarti favendo, vel ludificare locationem, vel remittere, vel redemptionis parte relevare: atque tali coitione pecuniam publicam depeculari) et emptio frumenti ipsos Reip. nervos exhauriebat, ararium. Vide Stadium ad l. et de Iudiciariis Legibus, quibus idem divulsum a Senatu Equitem regnasse [orig: regn‚sse], ait, c. praec. plura apud Liv. passim, Appian. Alex. Civ. Bell. l. 1. Plutarch. Gracchis, Ascon. in Div. Cic. Suet. Caef. c. 41. Alios, a quibus latius apparet, quantum e Rep. peritum sit istis legibus, quantumque turbatum saepius in Urbe concitaverint. Adde Sigon. de antique Iure Italiae etc. Porro Iudicum Decuriae cum tres essent, quartam Aug. addidit, ex inferiore censu, quae Ducenariorum vocaretur, iudicaretque de levioribus summis, Suet. in eo c. 32. Postmodum plures accessere [orig: accessÍre]. Plin. l. 33. c. 1. Divo Aug. decurias ordinante, maior pars Iudicum in ferreo annulo fuit: iique non Equites, sed Iudices vocabantur --- Eorum non nisi quatuor decuriae fuere [orig: fuÍre] primo: vixque singula milia in decuriis inventa sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis: servatumque in hodier num est ne quis e novis civibus in iis iudicaret. Ad quem l. Vide Dalechamp. sicut de aetate Iudicum. Casaub. ad Suet. ubi supra de loco et subselliis, infra in voce Subsellium, de vestitu C. Paschal. Coron. l. 9. c. 25. ubi explicat illud Claud. l. 2. in Ruf. Carm. 5. v. 85.

Maerent captivae pellito iudice Leges etc.

Addam saltem Editicios Iudices, quos non Quaesitor sortitus esset, sicut Delectos sed accusator edidisset, hinc iis a Cic. oppositos, non ex certis decuriis, sed ex omni populo sumi consuevisse, vide Stadium ubi supra, et alia hanc in rem infra, ubi de Iudiciis: ubi de Iudicum titulis supra itidem Celse natis rabulis tribus, literis A. C. NL. insignitis, infra in voce Tabula; de Comicorum vero


image: s0692b

Tragicorumque poetarum, apud Vett. Iudicibus, infra in voce Tragoedia.

JUDEX [2] cogn. Vettii, apud Suet. Caes. c. 21.

JUDEX [3] apud mediae aetatis Scriptores vatie sumitur. Sic enim vocantur Consules, apud Hier. in Chron. Magnates, Comites, Proceres, vel Senatores, apud Iornand. de Regnor. success. Isid. Pacens. in Chron. Aera [orig: Aer‚] 754. Anastas. passim. Alios. Legis Doctores, qui Comitibus suberant, et asside bant in iudiciis, in l. Baiwar. t. 2. c. 15. ß. 2. Porro Romae sic dicebantur, qui de controversiis et litibus Pop. Rom. cognoscebant, quorum primus Primicerius Iudicum appellatus est, teste Pavinio, et Bennone Hist. Greg. VII. In Comitatu Provinciae Iudices maiores nominati Iudices Supremi, antequam erectum esset Aquense Parlamentum, quorum seriem ex Schedis Peirescianis, exhibet in Gloss. suo C. du Fresne. Apud Arragonenses Iudex medius dictus est, in quo Regiae potestatis temperatio inerat, ut ait Hier. Blanca. Ab illo Magistratus Iustniae Arragonum dimanavit, adeo ut idem ipse sit intermedius Iudex a Suprarbiensibus olim constitutus, qui postea Iustitia maior; quandoque etiam, quod ab ipso Rege crearetur, Iustitia Domint Regis; etiam Iustitia in Caesaraugusta nonnumquam, quod in ea urbe iudicium exerceret; ac Iustitia Arragonum tandem, ipsius regni nomen assumens appellatus est. Vide infra in voce Iustitia. Hispani, Iudices nuncuparunt [orig: nuncup‚runt] supremos suos Gubernatores ac Principes, teste Luca [orig: Luc‚] Tudensi Aera [orig: Aer‚] 961. Praesertim vero sic dicti leguntur Reguli Sardiniae, Calaritani sc. et Arboreenses Toparchae, eorumque dominia Iudicatus [orig: IudicatŻs], uri praefatus Auctor docet, ex Chronicis Pisanis A. C. 1165. et Ep. B. Marchionissae Massae et Iudicatissae Calaritanae et Arboreensis, in Regesto Honorii III. l. 1. etiam Israelis et Castellae Regna, a Iudicibus coepisse, ut de prioribus mox videbimus, et Athanaricum, qui Gothis imperavit sub Valente Imp. Regis nomine repudiato, Iudicis usurpalle [orig: usurp‚lle], ex Themistio addens. Imo nomine hoc appellatos fuisse invenio omnes, qui a fabrilibus vilioris exercitii opificiis temperantes, sive Magistratibus adminstrands, sive contrahenrium adstipulandis conventronibus, sive ipsi dicendo interpretandove iuri erant dediti, verba sunt Fl. Blondi Dec. 2. l. 1. ubi referentem Bibliothecarium Carolo Romam venienti, a Pontifice, inter alios, obviam missa esse Iudicum triginta milia, miratur, apud Macros Fratres in Hierol. ubi etiam aliquid de Iudicibus S. Palatii, sicut de variis aliis Iudicum generibus videndus C. du Fresne ubi supra: de Iudicum vero apud Francos salario dicemus infra aliquid in voce Species. Hinc Iudiciariae naves, de quibus infra aliquid, ubi de Lusoriis.

JUDICES [1] adde: Non erant hi Iudices ordinarii, de quibus supra, sed viri Heroicis instructi virtutibus, qui extra ordinem, cum necessitas urgeret, divinitus mox ex hac, mox ex illa tribu, excitabantur, ut Populo Dei sapientia [orig: sapienti‚] sua [orig: su‚] et fortitudine praelucerent, illi praeessent, inprimis vero e manibus hostium eum liberatent. Unde Iud. c. 2. v. 16. legimus: Postea excitabat quidem Iehova vindices, qui servabant eos e manu diripentium eos: Idem c. 3. v. 55. Servatori nomine insignitus legitur. Iosepho iidem modo Iudices, modo Monarchae dicuntur; quod nomen etiam Sullae, Cinnae, Mario aliisque Romanorum Dictatoribus, in Scriptoribus Graetis tribui videmus. In eo enim a Suffetibus Carthaginensium, et Consulibus Romanorum erant diversi, quod cum horum munus ambulatorium esset et inter plures divisum, Hebraeorum Iudices perpetuo fruerentur imperio, et collegam non haberent, imo aliquando ad filios dignitatem transmitterent, ut de Samuele legimus. Neque vero belli solum tempore, sed et rebus pacatis, aliquando excitabantur a Deo, ut res gravissimas prudentia [orig: prudenti‚] sua [orig: su‚] deciderent, et politiam collapsam restaurarent. Sic Debora Idem c. 4. v. 4. et 5. sub palma iudicabat Israelem, talesque erant, qui Gideonem et Iephtham erant sequuti, Thola, Ebsan, Elon et Abdon: Eli item, ac Samuel, qui etiam postquam Saul in Regem unctus esset, 1. Sam. c. 7. v. 15. iudicavit Israelem in omnibus locis istis. Quo sensu idem filios suos Iudices constiruisse dicitur, Idem c. 8. v. 11. et 12. Sed neque toti Israeli semper praerant, verum communiter uni solum alterive Tribui, quam dein sponte aliae sequebantur, prout res postulabat. Sic Baracus Zebulonitas et Nephthalitas iudicabat, Idem c. 4. v. 10. Gideon tribubus Manasse et Aser praefectus erat, Idem c. 6. v. 35. Iephtham Gileaditae et Manassitae sequebantur, Idem c. 11. v. 31. coll. cum c. 12. v. 1. et 2. Imo nonnumquam duo simul diversis in locis praeerant, ut ex sacra Historia colligere est. Auctoritas eorum erat summa, et nulli iudicio humano obnoxia; unde, licet a Senioribus ordinario regeretur Populus. illi tamen Dictaturam exercebant perpetuam neque proin ullibi cum Synedrio aut alio Populi Concilio inivisse consilia leguntur: ut qui immediate a Deo vocari solebant, eo tempore inprimis, quo, publicae disciplinae vinculo laxato, Tribus non in commune consulerent, sed rerum suarum quaeque unice satageret. Sic Regiam potestatem reipsa [orig: reips‚] exercebant, Deo soli, qui caput tum Populi sui peculiari ratione erat, cuiusque ipsi vices gerebant, obnoxii: unde et Reges dicti videntur. Huc enim referunt quidam illud Idem c. 17. v. 6. temporibus illis non erat Rex (i. e. Iudex) Israelis: quisque quod rectum videbatur in oculis suis, faciebant. Interim a Regibus, quales eorum tempore sequuti sunt, in eo erant diversi, quod absque ullo apparatu pompaque regia, civili magis et ad reliquorum viendi rationem proxime accedente statu victuque uterentur; Leges non conderent, neque tributis populum onerarent: porro dignitatem non obtinerent hereditariam, et quidam eorum, ut nonnulii de Gideone ac Iephrah sentrunt, post liberatum praesenti calamitare fortique manu assertum Populum, ad vitam privatam redirent. Floruerunt [orig: FloruÍrunt] illi per Annos admodum trecentos: Auni enim 450. quorum mentio fit Actor. c. 13. v. 20. non de Iudicum Annis intelligendi sunt, verum videntur a nativitate Isaaci inchoandi (in quo, ve in semine Abrahami, elegerat Deus Patres ) et terminandi in klhrouxi/a| s. sortitione terrae, vide Ibid. v. 17. 18. et 19. quo temporis intervallo lapsi sunt Anni 447. i. e. quasi 450. ut etiam textus sonat, w(s2 e)/tesi tetrakosi/ois2 kai\ penth/konta. Tredecim, aliis 15.


image: s0693a

numero fuere [orig: fuÍre] hi Iudices, quorum nomina, patriam et Praeturae Annos, habebis infra. In eorum gestis observare licet 1. Res maximas, levibus plerumque minimisque instrumentis esse patratas. Ita Ehud Scaevus percussit Eglonem, Maobitarum Regem: Samgar stimulo bovis, pulsavit sex centos Philisthaeos. Debora. et Iael deleverunt [orig: delevÍrunt] Siseram, et haec quidem clavo per tempora adacto. Gideon confractis urnis prostravit exercitum 135000. hominum. Simson asini maxilla [orig: maxill‚] neci dedit mille Philistaeos. 2. Naevos et defectus eorum; et quomodo Deus nihilominus, per sintstrum Ehudem, pusillanimum Baracum, Gideonem o)ligo/piston et in fide infirmum, Spurium Iephtham, uxorium et scortatorem Simsonem, Abimelechum Tyrannum, quae voluit, dederit effecta et ad optatum finemperduxerit. Nec observatione indigna est eorum successio; quando strenuum Ehudem decessorem excepit Debora mulier: Gideon largum et munificum, crudelis Abimelech: nobilen Iairum, spurius Iephtha; grandaevum Heli, adolescens Samuel. Quibus omnibus, mira [orig: mir‚] dexteritate, populum suum, nulla [orig: null‚] hominum ratione habita [orig: habit‚], sibi omnia debere et in suam voluntatem refundi, docere voluit Deus. Quae causa, quod Status Rei publicae, sub Mose, Iosua, et Iudicibus, eruditis Theocratia dicatur; donec illa in Monarchtam mundanam versa est, sub Regibus; quorum paucissimi Deo placebant: cum contra Iudicum pletique ei ob fidem suam, quae Hebraeorum c. 11. ubi duo tantum eorum parta, per compendium, recensentur, tantopere praedicatur. Nec omittendum, nobilitata fuisse haec tempora, horribilibus populi peccatis, subitis hostium invasionibus et fortissimis Iudicum liberationibus. Et quidem populi sceera, agmine quasi facto, late exundabant. statim a morte Iosuae et Seniorum, Iud. c. 2. v. 7. consistebant autem illa maxime in Idololatria, quam exercebant cum Baal et Astaroth. v. 12. et 13, et in quam prima delapsa narratur tribus Dan. Idem, c. 18. v. 30. et 31. eamque ob causam non absurde videtur quibusdam effigiasse [orig: effigi‚sse] Antichristum eiusque apostasiam in Eccl. et certe mysticum est, quod sola inter omnes tribus Israelis, haec non compareat. in Apoc. Unde iam Vett. ex ea oriturum Antichristum rebantur. Fidei hanc apostasiam in populo Dei consecuti sunt, ut fieri amat, mores perditissimi et flagitiosissima vita, Idem c. 19. v. 22, 23, 24. et 25. Oppressiones hinc secutae sextuplices, a Syris, Moabitis, Cananitis, Midianitis, Ammonitis et Philistaeis: quas omnes totidem liberationibus et vindiciis rependit Deus, ut resipisceret populus, et ad meliorem rediret mentem. Sed et singulariter observavit in his Iudicibus Augustin. ut et in subsequentibus Regibus, variis modis repraesentatum fuisse Christi statum et Eccl. sicut, verbi gratia [orig: grati‚], priores fuere [orig: fuÍre] Iudices, quos dein Reges exceperunt [orig: excepÍrunt]; ita primo iudicum exsequitur Christus, denuo regnum suum plantaturus et consummaturus etc. Vide Franc. Bormann. Synopsi Theol. Part. I. l. 4. c. 34. ß. 5. et seqq. Ceterum Auctorem huius libri quod attinet, in incerto is est: verisimile tamen videtur, librum hunc una cum libris Iosuae et Ruth, a Samuele Propheta exaratum, et Canoni additum fuisse: ut qui post Mosen primus Propheta et scriptor memoratur Actor. c. 3. v. 24. quique ex publicis privatisque monumentis, acipsorum Iudicum commentariis, divino instinctu, hunc librum Eccl. tradidisse creditur. Alii tamen Esrae Sacerdoti id tribuunt: hoc certum est, ab ipsismet Iudicibus concinnatum non fuisse, ex c. 2. v. 19. Continet res gestas 376. Annorum, secundum illos, qui Iosuae Helique regimen una comprehensum volunt: Alii 480. Annos libro tribuunt: Nonnulli, ab Othniele exorsi, et in Simsone finientes, Historiam Annorum circiter 300. hoc libro contineri volunt, quod pluribus probat praefat. Burmann. Comm. in Iudices, quem si placet vide.

Nomina, Patria, Res gestae Iudicum, et anni Regiminis.

Othniel, e Iuda, liberavir populum e manu Cuschanis Rischataiimorum Regis Syriae, a quo per 8. Annos oppressi erant, quibus connumeratis Praeturam populi exercuit, Ann. 40. Iud. c. 3. v. 8. et 11. Ehud, e Beniamine, e Moabitarum servitute Israelitas octodecennali asseruit, Eglone Rege eorum interfecto, sicque quievit terra ad Annum usque 80. Idem c. 3. v. 14. 15. et 30. Samgar, fil. Anathi, Philistaeos percussit stimula bovis sexcentos, et Israelem servavit: cuius regiminis tem pus ad praefatos Annos 80. pertinet, Ibid. 3. v. 31. Debora, Ephraimitis et Biracus Naphthalites, populum a Cananitis, quibus 20. Annos servierat, sub Rege Iabine, liberarunt [orig: liber‚runt]; Sissera [orig: Sisser‚] exercitus Duce Iaelis manu interempto, et praefuerunt [orig: praefuÍrunt] Ann. 40. Idem c. 4. v. 3. et c. 5. v. 31. Gideon, e tribu Manasse, sub Midianitarum iugo, integro septennio, gementem populum vindicavit in libertatem: eius regimini itidem attribuuntur Anni 40. Idem c. 6. v. 1. et c. 8. v. 28. Abimelechus, huius fil. nothus, Tyrannus potius quam Iudex, in pace et bello praefuit Annos 3. Idem c. 9. v. 22. Thola ex Isaschare, post Abimelechum, conservavit Israelem, praefuitque Annos 23. Idem c. 10. v. 1. et 2. Iaire Manasse, Ann. 22. Idem c. 10. v. 3. Iephthah Gileadites, ab Ammonitis Israelem liberavit; cuius Praeturae assignantur Anni 18. Idem c. 10. v. 8. Qui Anni omnes in summam collecti, auctique Annis 30. Iosuae et ultimo anno Mosis, efficiunt 297. s. 298. in quibus Hesbon, s. Terra Moab possessa est ab Israele, usque ad Iephthae iudicaturam, pro quo numero habes numerum rotundum 300. Idem c. 11. v. 28. Cum oppressione vero hac Ammonitarum viderut incepisse oppressio Philistaeorum, in alio Terrae S. tractu, Idem c. 10. v. 7. et 8. Sic ut ab una parte servitus sub Ammonitis videatur durasse [orig: dur‚sse] Annos 18. Iephtah praefuisse Annos 6. Idem c. 12. v. 7. Ebzan, e tribu Iuda, Ann. 7. Idem c. 12. v. 9. Elon Zebulonites, Ann. 10. Idem c. 12. v. 11.


page 693, image: s0693b

Abdon Ephraimita, Ann. 8. Idem c. 12. v. 14. qui Anni simul efficiunt Ann. 49. Ab altera parte oppressio Philistaeorum concurrisse, Idem c. 13. v. 1. ita ut in Orienrali terrae tractu, post victos Ammonitas, pacaro, in Occiduo adhuc Philistaeorum tyrannis duraret Residui autem novem Anni, qui tempus Praerurae quatuor praefatorum Iudicum excedunt, partim in Simsonis, partim in Eli Regimen incurrunt, cum quibus illi simul, sed diversis in locis, ut praemonitum, populum iudicasse [orig: iudic‚sse] videntur. Cum itaque 18. Anni detrahuntur de servitute sub Philistaeis quadragenaria, qui viz. cum oppressione Ammonitica coinciderunt [orig: coincidÍrunt], remanent Anni 22. qui. una cum servitute, desinunt in morte Simsoms. Simson itaque Danites, Israeli praefuit, Ann. 22. Idem c. 13. v. 1. c. 15. v. 20. et c. 16. v. 31. Accessere [orig: AccessÍre], Heli Levita, qui una cum Simsone aliquandiu praefuisse videtur Israeli, et illo foris rem strenue gerente. domi politiam ordinasse [orig: ordin‚sse]: unde de 40. Annis, qui ei tribuuntur, 1. Sam. c. 4. v. 18. biennio circiter deciso, remanebunt ei soli, Anni 38. In quorum fine, Philistaei armis resumpris magna [orig: magn‚] clade affecerunt [orig: affecÍrunt] Israelem et Arcam ipsam Foederis ceperunt [orig: cepÍrunt], quae in hac captivitare mansit menses 7. Idem c. 6. v. 1. Sed, illa [orig: ill‚] in terram Israelis reversa [orig: revers‚], postquam 20. annos in urbe Ieharimorum resedisset. Samuel itidem Levita, Propheta post Mosem celeberrimus, ad Eben Hezerum profligavit Philistaeos: arque post Heli Pontificis Obitum solus praefuit Annos 20. cum dim. s. potius connumeratis 7. mensibus praefatis (quibus Arc. inter hostes degebat, aut magis illis gravissime afflictis, triumphabat, Ann. 21. Qui cum regiminis onus ex parte in filios devolvisset, vitiis suis hi efficerunt [orig: efficÍrunt], ut Israelitae Theocratici regiminis pertaesi, Regem peterent, qui ipsis datus est, Saul Beniaminita, cuius regno tribuendi Anni 19. qui iuncti Annis, 21. Samuelis efficiunt 40. illos, quibus praefuisse Saul dicitur Actor. c. 13. v. 21. Vide Franc. Burmann. supra laudat. Explicat. et Meditat. ad c. Iud. 21.

JUDEX [4] Matthaeus, vide Matthaeus.

JUDI fil. Nathaniae. Ier. c. 36. v. 14.

JUDIA vulgo JUDIA, s. et ODIAA, regni Siami caput, Samarade vett. quibusdam. Ampla est urbs et cultissima 30. leuc. circiter ab ora Oceani Indici in Bor. ad amnem Menanum, fere 130. leuc. Gall. ab urbe Peguvia in Mer. Sedes regia, et emporium celebre, in planitie perampla.

JUDICES [2] dicti in pop. Israelitico, qui a Iosua, usque ad Saulem Regem per An. 377. rerum habenas moderabantur. Horum praeter Iosuam quatuordecim erant. De quibus vide l. Iudicum, in Canone Vet. Test. capitibus 21. constantem. In hunc exstant: R. Aharon Aben Chaiim. Antonin. Augustin. Beda. Bonfrerii Comm. Fol. Paris. A. C. 1631. et Borrhai, Fol. Basileae, A. C. 1565. ut et Brentii. Buceri Comm. Fol. per Rob. Steph. A. C. 1563. Calovii Annot. Crommii Comm. Lovanii A. C. 1631. Chytraei Enarratio Fol. Drusii Comm. in loca diffic. Quart. A. C. 1618. Ferus. Freyre. de Hales. Helingti Periocha. Octav. Norimb. A. C. 1593. Isidav. de Lapide. Lavateri Homil. Fol. A. C. 1576. Magalianus. Malvenda. Matcellinus. Martyris Comm. Fol. Tiguri A. C. 1571. etc. Montanus. Nezenii Exercitationes, Quart. Ienae A. C. 1611. Origenis Homil. Paulutius Procop. Gaz. Rabanus. Rupertus. Serarii Comm. Fol. Parisiis A. C. 1609. Strigelii Argumenta et Scholia, Lips. A. C. 1586. Theodoreti Selectae Quaestiones Theodorus. Tostatus. Victorini Annotat. Wolsii Comm. Fol. Tiguri A. C. 1589. etc. Vide Crowaei Elenchum: et supra in voce Iudex.

JUDICIA in Rep. Rom. primum penes Senatum fuerunt [orig: fuÍrunt], ex lege Romuli, cuius meminir Dion. Halic. quod etiam longo tempore sub Consulibus observatum. Donec C. Sempronius Gracchus Tr. Pl. lege lata [orig: lat‚], ea ad solos Equires transtulit, postquam paucis ante Annis frater eius Tiberius idem conatus fuerat, Q. dein Servilius Caepio A. U. C. 647. Iudicia ordini Senatorio communicari volunt, quaetamen lex non multo post abrogata est: fuit autem hac lege impar et minor Senatorum numerus, quam Equitum. Paucis proin post Annis M. Livius Drusus Trib. Pl. A. U. C. 662. tulit, ut aequa ex parte iudicia penes Senatum, et Equestrem ordinem essent, i. e. trecenti Equites et trecenti Senatores. Verum nec haec lex longaeva fuit. Nam L. Marsius Phil. Cos. Drusi inimicus, eodem Anno obtinuit, ut huius leges tamquam contra auspicia latae uno Senatusconsulto tollerentur. Anno exin clapso, qui fuit secundus belli Italici, cum Equester ordo in Iudiciis dominaretur, legem tulit M Plautius Silvanus Tr. Pl. ut Tribus singulae ex eo numero quinos denos suffragto crearent, qui eo Anno iudicarent: quo factum, ut Senatores quoque in eo numero essent, et quidem etiam ex ipsa plebe. Unde colligitur, cum antea Equites soli iudicarent trecenti. Tribus dedisse Iudices Singulas 15. itaque 450. fuisse, et Iudicia inter tres ordines, Senatorium, Equestrem et Plebeium communicata esse. L. Corn. Sulla Dictator postea, Iudicia Equestri ordini adempta iterum in solum ordinem Senatorium transtulit, A. U. C. 673. Post quem undecim Annis L. Aur. Cotta Praetor illa Equestri iterum ordini et Tribunis Aeratii, communicavit. C. vero Iulius Caesar, Iudisia ad duo genera Iudicum redegit, Equestris viz. et Senatorii ordinis, Tribunis Aerarii omissis: Pompeius A. U. C. 698. amplissimo ex censu, ex enturiis, aliter quam antea lectos Iudices, ex tribus tamen ordinibus, quibus Aurelia [orig: Aureli‚] lege communicata erant, res iudicare: item ut 75. Iudices causas cognoscerent, staruit. Ultimus M. Antonius Cos. cum C. Iul. Caes. A. U. C. 809. voluit, ut tertia Iudicum decuria e Centurionibus, Antesignanis, Alaudis, Manipularibus fieret. Vide Paulum Manut. l. de LL. Franc. Poletum l. 3. Hist, Fori Rom. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 21. et seqq etc. ut et supra in voce Iudex. Apud Athenienses Solon, cum aequam omnibus suis civibus libertatem constituere in animo haberer, suo maxime instiruto facere observavit, si a populo Iudicia redderentur, quo pacto plane in Democratiam recidit. Dedit enim Lege provoearionem a Magist ratibus


page 694, image: s0694a

ad Iudices: peri\ e)kei/nwn, o(/sa ai( *)arxai\ kri/nousi, ei)s2 to\ *dikash/rion e)fe/seis2 ei)=nai toi=s2 boulome/nois2. Inter Iudices autem allegebantur omnes ex aequo cives Athenienses, fine ullo census [orig: censŻs] discrimine, ne proletariis quidem, qui *qh=tes2 illis dicebantur, exclusis: Conditiones tamen hae exigebantur, tu essent Famae integrae Annos 30. nati, neque inter aerarios relatis nec excludebantur, qui Senatu morti erant: quibus tamen apud Rom. iudicare non erat permissum, teste Marcello l. 3. ff. Porro sorte capiebantur ibi Iudices e lege Solonis, qui fecit ta *dikasth/ria klhrwnta\, et Athenienses in sua quemque Fora distribuit: de quibus vide supra ibid. item in vocibus Dicasterium et Forum, inprimis autem apud Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 4 tit. 1. uti de mercede illorum infra voce Obelus. Apud Hebraeos duo legimus fuisse Dicasteria, [gap: Hebrew word(s)] Sanhedrim gedola, i. e. Synedrium vel Senatum magnum, et [gap: Hebrew word(s)] Sanhedrim Ketanna h. e. Synedrium vel Senatum parvum: quorum hoc CHRISTUS *kri/sin, illud *sune/drion appellare videtur, s. Conc. vel Consessum, Matth. c. 5. v. 22. In priori itaque, quod Sanhedrim per excellentiam, aliter [gap: Hebrew word(s)] Beth din, i. e. domus Iudicis, dictum fuit, Iudices erant septuaginta unus, iuxta institutionem divinam, Num c. 11. v. 16. sic ut supernumeratius esset Nasi i. e. Princeps Conc. Horum senos e qualibet tribu, excepta [orig: except‚] tribu Levi, quae quaternos tantum dederit, selectos Eruditi volunt, idque hoc modo, ut scribit Salomon Iarchie Seni ex qualibet Tribu, postquam nome suum schiedulae peculiari inscripserunt [orig: inscripsÍrunt], septuaginta harum insignitae erant voce, [gap: Hebrew word(s)] Zaken, i. e. Senex vel Senior: quae reliquae habebant infcriptum [gap: Hebrew word(s)] Chelek, i. e. pars. Quibus in urnam coniectis, illi qui schedulam cum nota Zaken extrahebant, allegebantur in Iudices, reliquis duobus reiectis, vide Num. c. 11. v. 25. et 26. Maximus natu horum LXX. [gap: Hebrew word(s)] Ab beth din vocatus est, i. e. Pater Consessus [orig: ConsessŻs], sedemque habuit prope Nasir, ad dextrum eius latus, qui, in medio sedens, reliquos circum se in semicirculum dispostios habuit. Minus autem Iudicium, iterum in duo alia subdividebatur, quorum alterum e 23. Senioribus constrabat: Erantque talia Consistoria duo in Urbe Hierosolymis, unum ad portam Curiae Templi, alterum ad portam Montis, in quo Templum. Imo nulla erat civitas, modo haberer sexaginta familias, in qua non esset erectum istiusmodi Tribunal. Alterum, Triumviris solum constans, in locis ignobilioribus, causas disceptabat. Praeterea, Synedrium magnum solum Hierosolymis conveniebat, extra Atrium Templi, in domo Hebr. Lischath hogaxith, Gr. liqo/s2rwton, dicta [orig: dict‚], vide Ioh. c. 19. v. 13. cum alterum in omnibus civitatum portis haberetur: quae causa, quod cum portae et robur sint civitatis et sedes fuerint Iudicii, promittat CHRISTUS, ne portas quidem Inferni, contra Eccl. suam praevalituras esse, Matth. c. 16. v. 18. Tandem ab Inferioribus Iudiciis licebat provocare ad Synedrium magnum, ab hoc vero ulterius non licebat. Et quidem Consessus Triumviralis civiles tantum causas diiudicabat: Viginti-Triumviralis capitales quidem, sedita limitate, ut nec in integram aliquam Tribum, nec in Sacerdotem summum, nec in falsos Prophetas ullum ipsi ius esset, quae omnia unice ad Synedrium LXX. Vir. spectabant. Unde querela Christi Lucae c. 13. v. 34. Hierusalem, Hierusaem, trucidatrix Propbetarum etc. Obtinuitque auctoritatem suam maius illud Iudicium omni tempore, non sulum sub Iudicibus et Regibus, sed et tempore Interregni, usque ad tempora Herodis, qui tyranndi suae consulturus, istud penitus sustulit. Graeci forte aliter vocaverint *boulh\n kuri/an, s. *su/gklhton. Consideranda vero in quolibet Hebraeorum Iudicio veniunt, quinque hominum genera, Iudices, Partes litigantes s. Advocati, Notarii, Testes et Apparitores, In suprema Curia s. Synedrio magno, Iudices, ut dictum, caput habebant Hebr. Nasir, Graec. *)/arxonta i. e. Principem iudicii dictum. Advocatus dicebatur [gap: Hebrew word(s)] Baal rib: Hic stabat ad dextram eius, qui ad causam dicendam vocatus erat, ut pro vel contra cum peroratet. Quo alluditur Ps. 109. v. 31. Deus assistet ad dextram egentis: et Zach. c. 3. v. 1. ubi Propheta dicit, se vidisse Satanam stantem ad dextram (Iosuae Sacerdotis:) in quorum priori loco phrasis haec defensionem, inposteriore accusationem denotat. Eodem respicere videtur Ioh. c. 2. v. 1. Ep. 1. Si quis peccarit [orig: pecc‚rit], Advocatum apud Patrem habemus, Iesum Christum Iustum Notarii duo aderant, quorum unus ad dextram consistens, sollicite adnotabat, quae defensionis loco allata erant, ut scriberet sententiam absolutoriam: alter ad laevam collocatus, condemnatoriam sententiam literis consigaturus, quidquid contra reum afferebatur, notabat. Ad quem ritum Drusio CHRISTUS respicere videtur, cum Matthaei c. 25. v. 33. ait: Et statuet oves quidem ad dextram suam, haedos autem ad sinistram. Testes ad minimum requirebantur duo, Deut. c. 19. v. 17. et 18. qui si falsum dixisse testimonium deprehensi essent, Talionis peenam luebant, v. 19. Ministri tandem sive Appartores praesto erant, cum suis virgis ac flagellis, ut sententiam a Iudicibus latam prompte exsequerentur. Hebr, dicti [gap: Hebrew word(s)] Schoterim . Lxx. Interpretibuss nonnumquam *grammatei=s2, Lucae c. 12. v. 58. *pra/ktores2 i. e. Exactores. Ut ad Iudices redeam, quibus illos requisitis instructos esse deceret, patefecit Deus Exodi c. 18. v. 21. et Deut. c. 1. v. 13. et 17. quibus Iudaei varia superaddiderunt [orig: superaddidÍrunt], ut videre est apud Mosen Kotsensem in Sanhedrin. Ne autem unquam virorum istiusmodi insignium copia deesset, eodem Auctore teste tria in loco iudicii scamna disposita erant, in quibus sedebant Talmidi Chacamim, i. e. Discipuli Sapientum, qui quasi Iudicum seminarium erant, et e quorum numero semper ad supplicii locum duo reum deducebant. Nec nisi sollenni ritu inaugurati Iudices ad munus admittebantur, quod fiebat vel impositione manuum antiquitus, praesentibus quinque aut ad minimum tribus Iudicibus: vel pronuntiatione verborum horum: Esto associatus, et habeas potestatem iudicandi, Maimon in Sanhedrin. Reultro citroque mature deliberata [orig: deliberat‚], quisque Iudicum viva [orig: viv‚] voce quid sentiret dicebat: cum Graeci Romanique calculis in urnam conie ctis hac fini uterentur, ut adnotavit Ovid. Met. l. 15. v. 41.



image: s0694b

Mos erat antiquis, niveis atrisque lapillis.
His damnare reos, illis absolvere culpa [orig: culp‚].

Quo allusum videtur Apoc. c. 2. v. 17. Sententia tandem hisce circiter verbis prolata; Tu N. iustus. Tu N. reus: et hic ad locum supplicii pertractus est; quo respexisse videtur David Ps. 109. v. 7. Quum in ius venerit, abeat damnatus. Cum de capite agebatur, haec praemitti communiter ac observari solebant: 1. Ut in aliis, sic in istiusmodi inprimis causa [orig: caus‚], magna [orig: magn‚] animi contentione, a Iudicibus deliberatum est. 2. Reum collocabatur in loco edito, hebr. Set naboth, i. e. in capite populi, 1. Reg. c. 21. v. 9. ut ab universo populo conspici ac audiri posser. 3. Utrique cum Iudices, tum Testes, capiti condemnati manus imponentes, dicere solebant, Sanguis tuns super caput tuum. Quo alludens populus, Matth. c. 27. v. 25. Sanguis eius super nos et filios nosiros, clamavit. 4. Locus supplicii erat extra urbem, quo ad mortem damnatus a duobus Iustitiae ministris, qui Rabbinis [gap: Hebrew word(s)] Chazani hacceseth i. e. Spectatores congregationis, Marci c. 6. v. 27. *spekoula/tores2 appellati leguntur, dtici solebat. 3. Quod dum fiebat, publica [orig: public‚] voce clamabat Praeco: Ad mortem ducitur N. eo quo commisit hoc vel illud crimen, hoc vel illo loco. hoc vel illo tempore, cuius rei testes sunt N. N. Quod si quis aliquid noverit, misero profuturum, prodeat et proferat. Quem in finem, in porta Curiae stabat aliquis cum straphiolo in manu, qui si forte adfveniret quidam ad defensionem eius, qui damnatus abducebatur, aliquid allaturus, signo dato moneret alium in eque procul ad id ipsum constitutum, ut reum reduci iuberet, etc. 6. Quod sinihil supererat. quod supplicium moraretur, admonitus reus est, ut fareretur delictum, quo partem Habere posser in Saeculo futuro, vide Ios. c. 7. v. 19. etc. 20. v. 7. Tempore supplicii dabant malefico Granum thuris in calice vini, ut mortis acerbitatem minus sentiret: Vocat id Marcus e)smurnisme/non oi)=non, vinum myrrhatum, etc. 15. v. 23. tale enim ex more erat: sed scelerati milites, eius loco, propinarunt [orig: propin‚runt] patienti DOMINO acetum cum felle mistum, Matth. c. 27. v. 34. ut dolores eius augerent. Nisi dicas duplicem calicem Christo oblarum fuisse, quorum prioris Marcus, posterioris Matthaeus meminerint. Tandem, postquam morti datus esset reus, instromenta mortis, sive lapis, sive gladius, sive Iaqueus, cum arbore, de qua forte suspensus erat, igni comburebantur, ne ulla huius rei memoria extaret. Vide Thom. Godwyn de Ritib. Hebr. l. 5. c. 3. et seqq. E quo adicere placet discrimen phrasium harum: *)anasth=nai ei)s2 kri/sin, Surgere ad iudicium, et a)nasth=nai e)n kri/sei, Surgere in iudicio, Quarum prior Iudici applicatur, Ps. 76. v. 10. Surgit ad iudicium Deus, i. e. exsecutioni illud mandat. Posterior parti a Iudice absolutae, Matth. c. 12. v. 41. Ninevitae resurgent in iudicio cum gente ista, i. e. absolventur, iusti pronuntiabuntur, prae generatione ista. Fuit et terria phrasis in usu, e)celqei=n katadedikatme/non abire damnatum, quae ei qui in Iudicio causa [orig: caus‚] sua [orig: su‚] cadit quadrabat, vide Ps. 109. v. 7. Similes apud Rom. loquendi modi erant, Stare in Senatu, Causa [orig: Caus‚] cadere etc.

JUDICIUM [1] vox Monachorum, de multa, quae Capituli iudicio Monacho delinquenti infligitur, in Decretis Lanfranci, pro Ord. Bened. c. 20. Alias Disciplina. Item depurgatione vulgari, crebro apud medii aevi Scriptores, s. per duellum, s. per ferrum candens; aliquando tamen in specie de posteriori, sicque duello opponitur, uti ex Charta Hugonis Ducis Burg pro Belnensi Communia A. C. 1203. apud Perard. in Tabb. Burgund. videre est. Eadem purgatio una cum canonica, quae per Iuramentum fiebat, et Canenibus Conciliorum admittebatur, Iudicium Dei appellatur passim, quod existimarent hocce examine rei, de qua quaestio erat, Deum veritatem probaturum, etiam cum miraculo, vide Agobard, de Div. Iud. c. 2. Greg. Tur. de Mirac. l. 2. c. 19. Matth. Paris A. C. 1239. Alios. Verum rarius sacramentum Iudicium Dei dictum reperies, frequentius purgationem vulgarem: unde Iudicium Dei a Sacramento distinguitur, in Conc. Mogunt. A. C. 888. can. 23. Et quidem Duellum hoc nomine fere semper indigitatur, ut inter alios apud eund. Agobardum: quemadmodum purgatio per fertum ignitum, et quam s. ferventem s. frigidam etc. apud alios. Cuiusmodi purgationibus quod Spiritum S. praeesse crederent. Iudicium S. Spiritus [orig: SpiritŻs] non semel istiusmodi purgatio dicta. Quasi putarent, verba Agobardi, rerum latentium dubia et occulta posse patefieri et per res contrarias veritati veritatem latentem demonstrari. In obeundis vero talibus iudiciis, certi ritus observati. Ac primo quidem festis illa et ieiuniorum diebus neurtiquam suscepta sunt. Dein, qui ad Iudicia exiturus erat, triduo ante peccatorum confessione, strictiori ieiunio ac S. Eucharistiae perceptione sese parabat. Ante communionem autem interrogabatur a Sacerdote, cum adiuratione, an innocentem se norit: quod si assevera [orig: assever‚] slet, Sacerdos porrigens ipsi sacra symbola, dicebat: Corpus hoc et sanguis Domini nostri Iesu Christi, sit tibi ad probationem hodie. Peragebatur dein purgatio coram Episcopis vel Sacerdotibus ab iis delegatis, et coram Iudice Saeculari, uti discimus ex LL. Edwardi Confessoris c. 9. Quam in rem vide plura apud C. du Fresne in Gloss. ubi et de Iudicio Regali apud Hungaros, brevi et formidoloso, Zagrabiae olim habito, in quo hastam subire cogebantur litigantes, et perorata [orig: perorat‚] utrinque causa [orig: caus‚], in cuius caput hasta demittebatur, is capitis reus habebatur praesentaneoque supplicio multabatur, ex Bonfinio: nec non hic [orig: hÓc] passim, ut et in voce Purgatio.

JUDICIUM [2] aquae Dei, ferri, vide in vocibus Ordalium, Purgatio, etc.

JUDITH nomen viduae cuiusdam nobilis, quae Holophernem, Ducem exercitus [orig: exercitŻs] Regis Assyriorum, patriam suam obsidentem, dolo peremit. Iudith. c. 8. v. 1. Sed Historia haec fabulam sapit, neque cum regno Manassis, ut quidam volunt, neque cum temporibus Xerxis. ut alii, conciliabilis. Ob quam rationem, pluresque alialiber hic merito inter Apocryphos latet. Vide Frid.


image: s0695a

Spanhem. de auctorit. libb. Apocryphorum. Ob victoriam Iudithae contra Holophernem et Assyrios obtentam, festum illud celebre Hebraeorum, Encaenia dictum, celebrari; vel saltem victoriae eiusdem commemorationem in eo contineri, consuevisse, obtinuit apud aliquos opinio. Et in calce quidem Hist. Iudithe, a Graecis Latinisque receptae, Latinis codex, versionis Hieronymianae ex Chaldaeo, aliquid huiusmodi habet, c. 16. v. 30. Sed in Codd. Graecis illud minime comparet: unde et in versionibus recentioribus e Graeco factis, plane deest. In Computo quouqe Aethiopico apud Ios. Scalig. de Emend. Temp. l. 7. festi Iodid s. Iudid mentio fit, quae pro Iudith hac sumitur, s. pro lectione libri Iudith, ea [orig: e‚] die, ut notat Scalig. quae est quarta Elal. Niceni sive Dionysiaci: Sed ita celebratur sub aestatis exitum, non tempore hiemali, ut Encaenia solebant. Et dein quae illa Iodid, cointroversum est. Alii proin, ut Iudithae heic qualiscumque victoriam Festo Encaeniorum, s. ut partem, s. ut cognatam, adeo que commodius aptandam esse, satis asserere videantur, Iuditham finxerunt [orig: finxÍrunt] aliam a Bethuliensi, quae Holophernem decollasse [orig: decoll‚sse] et filia Mefrari fuisse dicitur; filiam Martathiae, adeo que Iudae Maccabaei sororem, s. ut alii, Ioh. Hasmonaei filiam, Iudae sororem, quam Nicanori, sub Demetrio Rege Imp. adamatam caput ei, aiunt, sub triennium post victoriam illam celebrem Maccabaicam, ab ipsa trucidaro, amputasse [orig: amput‚sse], idque dum Iudas Maccabaeus illum acriter impugnarit [orig: impugn‚rit]. Unde R. Gedaliah Ben Iechai, de Maccabaicis gestis verba faciens Sepher Shalsheleth hacabala p. 25. 1. Etiam salus tunc parta, inquit, haec habetur in Cabala orali nostra; occisum scilicet esse Nicanorem, interventu Iudithae filiae mattathiae, cum Nicanor eam deperiret, eaque ad eum accederet, eique daret dapes excaseo sitim contrahentes adeo que inebriaret eum et occideret eum, atque caput eius abscissum afferret ad fratrem suum (Iudam Maccabaeum) Et tunc Iudaei aggressi Graecos, eos interfecerunt [orig: interfecÍrunt], ut superias memoratur, atque e terra Israelis sancta pepulerunt [orig: pepulÍrunt]: Sed scire oportet hoc de femina illa non memorari alibi atque in Midrash, prout ab R. Nissim in caput tituli Sabbatho secundum affertur. At Rabbi hic ibi praetermisso nomine Iudithae, de filia non Matrathiae, verum Ioh. Hasmonae filii eius, pro ipsa Iuditha forte sumpta, loquens, ad Alphesium Part. I. tit. de Sabbatho c. 2. p. 106. I. decrevisse ait Graecos, in omnes Virgines, quae nuptui collocarentur, ut illae primo a praefecto aliquo (Castrensi) vitiarentur: unde per feminam miraculum factum esse dicitur in Midrash, filiam nempe Ioh. quae in cibum praebuit hostium Imp. caseum, ut inebriaretur, caputque eius (quod de Nicanore intelligendum) amputavit, unde fugere [orig: fugÍre] universi, Atque hanc ob causam sollennior est casei comestio in Encaeniis. Hinc R. Gedaliah, Ut probibile est dicendum, postquam in desuetudinem abierat Megillath Thainith, consenserunt [orig: consensÍrunt] Saptentes Saeculi illius, ut coniungerentur laetitiae Encaeniorum res a Iuditha gestae; cum nimirum esset Iuditha altera (ab Holophernis decollatrice) filia Hasmoniace. Tantundem R. Azarias in Meor Enaiim Part. 3. c. 52. p. 162. 3. Atqui commentum perquam videtur interea mirum, Nicanotis caedis ac decollationis festum Encaeniss Maccabaicis sic omnino coniungi, eamque in rem Iuditham, nescio quam, Maccabaicam fingi; cum certissimus sit festus dies alius et in Calendariis Hebraeorum obvius ac nomine [gap: Hebrew word(s)] Diei Nicanoris, suorumque tunc caesorum notissimus, qui ex decreto expresso, tempore Iudae Maccabaei lato, I. Maccab. c. 7. v. 43. et 49. quotannis observatus est, die 13. mensis Adar, qui tantum non vernus est, nec in hieme, ut Encaenia: neque a Iuditha aliqua, sed a Iuda ipso copiisque eius caesum decollatumque Nicanorem esse, Historia Maccabaeorum planissime docet, l. 1. c. 7. v. 47. et l. 2. c. 15. v. 30. Vide Ioh. Selde. de Synedriis Vett. Haebr. l. III. c. 13. ß. 10. et 11.

Principes Feminae.

JUDITHA [1] filia Guelphi, Com. Ravensberg. vel Altorphiensis, in Bavaria, uxor secunda Lud. I. Imp. ex illo mater Car. Calvi, Iuvencula, impudica, ambitiosa, plurimis malis Galliam involvit. Noti eius et Bernardi Com. Barcinonensis parum honesti amores. Obiit Turonibus, A. C. 843. Aimon. l. 5. Fauchetus, Mezeraius Hist. Gall. tom. I.

JUDITHA [2] filia Car. Calvi, Etelulpho et Edrelredo, Angliae Regibus nupfit. Post quorum Obitum, in Galliam redux, volens rapta est, a Balduino, cogn. Brachiferreo, Saltuum Flandriae praefecto; conscio fratre Lud. Balbo: et in sasensum postmodum Patre, ope Nicol. I. pertracto, A. C. 863. qui Balduinum generum Flandriae Com. creavit. SanMarth. Geneal. Gall. Chenius Hist. Angl.

JUDOCUS Iuthaeli Britonum cismarin. Regis fil. Iudacailis Regis frater, qui relicto principatu, cuius haeres fuit, byslum et purpuram in pan nosas et viles commutavit tunicas. Volat. Hic Pontivum petens, sub Chlodoveo, in vasta eremo mari proxima habitavit, Presbyter factus, atque ab Haimone regionis Duce s. Praefecto e lapide quadrato templum B. Martino aedificatum accoluit, ibi postea sepultus. Eius Monasterium ab auctore et situ loci Cellam S. Iudoci ad mare, S. Iosse sur Mer posteri appellavere [orig: appellavÍre]. Positum id est contra Stapulas ad ostium Quantiae, in mare Brit. effluentis. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.

IVELLUS Ioh. Ep. Salisburiensis, in Anglia, pro religione, sub Maria exul, Obiit A. C. 1605. Aet. 50. Magni nominis Theologus. Draxus in Tuba extrema. Iuvenis adhuc dum esset, in lectione poetarum, Horatii praesertim, tam assiduus fuit, ut, sicut Erasmus Terentium, sic is Horatium totum memoria [orig: memori‚] teneret. Ceterum latgitate erga pauperes captivosque inclitus. Scripsit Explicationem XXVII. Quaestionum c. Hardingum, it. Responsionem ad Refutationem Apologiae Eccl. Anglic. et librum cui tit. Iudicium tur pium multorum errorum, ab eod. Hardingo editos. Vide Ant. Teissiex in Elogiis.