December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 680, image: s0680a

ISORIA Evoriae in Epiro pagus. Sozom. l. 7. c. 25. Isoriae Dianae Fanum in Laconica, circa Pitanen, Polyen. l. 2. in Agesilao, comm. 14.

ISORROPOSTATICA pars Statices, de qua suo loco.

ISOTTA vel IZOTA Nogarola, filia Leonhardi, erudition is et virtutis prodigium. Sec. 15. Cuius Epistolarum. 564. in Bibl. Thuani asservantur. Declamavit coram Nicolao V. et Pio II. Papam Principesque ad sacram expeditionem cohortata. Huius Bessarion Card. fama [orig: fam‚] percitus, Veronam venit. Adamum gravius, quam Aevam peccasse, egregio dialogo probatum ivit: Hermolai Barbari, omniumque literatorum commercio inclita: Obiit A. C. 1466. Aet. 38. Sororem habuit Geneviefam, quoque insigniter doctam, etc. Leander Alberti. Moret. Dict. Hist. Vide et supra.

ISPA Armeniae min. urbs. Ptol.

ISPAHANUM urbs Parthiae, Persiae Metropolis, sedes Sophorum, a tempore Xa Abas. Aliis Hisphahan, Iex, Iexdi, vett. forte [orig: fortŤ] hecatompylos. Olim bis a Tamerlane destructa. Opulentissima et populosissima. Olearius, et Petrus de la Valle Itin. tom. 2. ubi eam exacte [orig: exactŤ] ac prolixe [orig: prolixŤ] describit.

ISPALIS vide HISPALIS. Plin. l. 3. c. 3.

ISPELLUM vide HISPELLUM.

ISPINUM Capitanorum in Hisp. opp. Ptol. nunc Yepes quibusd. vicus Castellae novae, 6. leuc. Hisp. a Toleto in Ort. Concam versus.

ISPOLIS vicus Syrtis magnae. Ilbaccha Moletio. Naim aliis. Aliis Isporis, et Oesporis.

ISRAEL nomen Iacob, inditum ei ab Angelo. Gen. c. 32. v. 10. Inde pop. Israelitae. Quod nomen nunc totam Hebraeorum gentum, nuncpartem tantum designat, totam ante Salomonem, partem postea, Post Salomonem enim Hebraeorum regno, quod et Israel, vel Israeliticum, in duas diviso partes, una Iudae nomen assumpsit, altera nomen Israel retinuit, quod in hoc posterius ex 12. Tribubus Israel, decem secesserint: in priori duae tantum remanserunt [orig: remansÍrunt], sub nomine Iudae, propter hanc tribum regiam et omnium nobilissimam. Ita ex hac totius regni divisione, qui primum Hebraei et Israelit ae 2. Sam. c. 3. v. 18. in universum appellati: illi tandem in Israelitas et Iudaeos divisi sunt. Interim aliquando sub illis, et illis sub his comprehenduntur. Israelitarum peregrinationis antiquissimae, in deserto, memoria hodienum conservatur variis inscriptionibus, quae rupibus Deserti Sin in Arabia Petraea in cisae leguntur: Has ante aliquot annos collegit Thomas Novariensis Ord. S. Franc. Kircher. dein publicavit Oed. Aeg. t. 2. l. 2. c. 2. ß. 5.

R. ISRAEL [1] Germ., confecit librum Therumat hadeschen, et Zuaestiones atque Responsiones, circa Ann. 220. Millenarii VI. iuxta Calculum R. Ganz.

R. ISRAEL [2] Baruch auctor Teschuvot, floruit Ann. 213. eiusdem Millenarii. Vide Ibid. et auctorem Iuchasim, p. 165.

ISREEL nomen viri. 1. Paral. c. 25. v. 14.

ISSA [1] catella Publii, celebrata Mart. l. 1. Epigr. 110. de quo Rederus: Laudat, ait, catellam Publii, tamque arcificiose [orig: arcificiosŤ] depingit Musae penicillo; ut hanc catellam vera Publii pictaque veriorem pulchrioremque udicem: et cum Catulli passere ac Stellae columba hoc Epigr. qua [orig: qu‚] argutia [orig: arguti‚], qua [orig: qu‚] suavitate et venustate contendi potest.

ISSA [2] ins. maris Illyrici Liburniae adiacens, nunc Dalmatiae. Iesa Porphyrogenetae. Wis Slavis, Italis Lissa Sophiano, sub Venetis. Item Ins. parva Latii apud Marruvium. Dion. Halic. Item urbs in Lesbo. Steph. Est et catellae nomen apud Mart. l. 1. Epigr. 110. cuius Epigraphe de Catella Publii, Plin. l. 3. c. 21. 22. et 26. Strabo l. 2. p. 124. et l. 7. p. 315. Civ. l. 43. c. 9. P. Mela, l. 2. c. 7. Atehen. l. 1. c. 22. Aliis Issa, ins. undique stagnis cincta, ab Aboriginibus olim habitata, proxime [orig: proximŤ] Marruvio. 40. stadiis a Septem aquis. Videndum, an ad Fucinum lacum, in Italia. Dion. Halic. l. 1. p. 12.

ISSACHAR 9. fil. Iacob, 5. ex Lea uxore sua. Gen. c. 30. v. 18. 1. Reg. c. 4. v. 17. Vide Isachar.

ISSATIS Parthorum urbs. Plin. l. 6. c. 15. et 25.

ISSEDON s. ESSEDON, Steph. urbs gemina, una Scythiae extra Imaum, quae Succuir, teste Castaldo, nunc appellatur: ubi nunc Caracoram urbs, in Sisiana regione Tartariae magnae. Baudr. Altera Sericae, quae Cambalis hodie, magni Chanis (uti vocant) Tartarorum Regis sedes dicitur. Ubi hodie Suchur s. Synchun, urbs regni Tanguti, in Tartaria magna. Baudr.

ISSENSES cives opp. Issae in Illyrico, Liv. l. 45. c. 25. Idem habet Issaeos pop. alterius loci.

ISSORIUM [1] s. ISSODORUM, vulgo ISSOIRE, urbs Alveniae, in Gall. ad Elaverem fluv. 5. leuc. a Claromonte in Austr. 9. a Fano S. Flori in Bor.

ISSORIUM [2] mons Laconiae, unde Diana Issoria Steph.

ISSUS urbs inter Syriam, et Ciliciam, ubi Alex. Darium primo vicit; dieoque Nicopolis ab eo dicta est: Episcopal. sub Archiep. Tarsensi. Ptol. tamen Nicopolin diversam facit ab Isso, uti revera est. Xenoph. l. 1. *)anaba/s2. Diod. Sic. l. 17. Et P. Mela l. 1. c. 13. Isson ingentem urbem; strabo vero l. 14. p. 676. poli/xnion oppid. cum statione vocat. Steph. autem, *)isso\s2, po/lis2 metazu\ *sugi/as2 kai\ *kiliki/as2, e)n h(=| *)ale/zandros2 *darei=on eni/khsen. Hic Cic. postea, castra habuit, seteste, Ep. ad Attic. l. 5. c. 20. Castra paucos post dies habuimus ea ipsa, quae contra Darium habuerat apud Issum Alex. quem et aras ibidem collocasse [orig: colloc‚sse] discimus ex eodem Cic. Ep. Fam. 15. Nunc Laiazzo, urbs Ciliciae, ad mare Mediterr, et Issicum sin. hinc Golfo di Laiazzo, prope montem Amanum. Differc a Nicopoli, a qua 15. mill. in Occ. abest, 35. ab ostio fluv. Pyrami in Ort. 56. a Zeugmain Occas. 60. ab Antiochia in Bor. Baudr. Hinc Issicus sinus, civis Issaeus. Steph.


image: s0680b

Plin. l. 5. c. 27. et l. 6. c. 2. Ceterum, Sinus is alias Pamphylius dicitur, cuius ad Occid, terminus Patara prom. Apud Plin. ut supra ubi naturam Tauro monti opposuisse hinc Phoenicium mare, hinc Ponticum, quae ex adverso sunt opposita, ait, per Phoenicium intelligit Issicum, sinum qui Cilicium, Pamphylium et Lyciacum comprehendit, Salmas. ad Solin. p. 787.

ISTE vox contemptus et convitii plena. Prop. l. 1. Eleg. 2. v. 25.

Non ego nunc vereor, ne sis mihi vilior istis,
Una si qua placet, culta puella sat est.

Sic to/n de de Iasone scommatic w= s loquitur Hercules, ubi Argonautas in Ins. Lemno desides excitat, apud Apollon. Rhod. Argon. l. 1. Hinc de Diis Rom. Prud. c. Symmach. l. 1. v. 354.

--- quid quod et istos
Dant tibi Roma Deos, inferni gurgitis Umbrae?

H. e. fatuos et nullius aestimationis, quos velut digito commonstrat. Saepiusque paganos, contra quos acri suo ab Africa aceto invehebatur Arnob. inclamans, vocat: o [orig: Ű] Isti. i. e. fatui et scelesti homines. Vide Casp. Barth. Animadv. ad Stat. Theb. l. 4. v. 430. et l. 11. v. 287. nec non infra. in o [orig: Ű] isti.

ISTER [1] sive ISTRUS, Historicus. Callimachi discip. sub Ptolomaeo Euergeta, unde Callimachius dictus est. Varia scripsit, quorum meminerunt [orig: meminÍrunt] Athen. l. 9. c. 9. Harpocration, Plutarch. Diog. Laert. Eustath. Steph. et alii. Vide voss. de Hist. Graec. l. 4. c. 12. Duo autem fuere [orig: fuÍre] Istri, alter Alexandrinus, ut videre est apud Plutarch. in Zu. Graec. Alter Calatinus, Steph. in Calatis.

ISTER [2] fluv. Germ. cuius ostia distant 100. mill. ab ostio Borysthenis fluv. in Austr. 250. a CPoli in Bor. Baudr. Eius meminit Ovid. Met. l. 2. v. 249.

Thermodoonque citus, Gangesque et Phasis et Ister.

Vide Danubius. Virg. Georg. l. 2. v. 497. et l. 3. v. 350. Plin. l. 3. c. 18. et 24. l. 4. c. 11. et 12. Strabo l. 1. p. 6. l. 2. p. 128. et l. 7. p. 298. Herod. l. 2. c. 33. l. 4. c. 47. et 48. Lucan. Civ. Beil. l. 2. v. 50. et 418. l. 3. v. 202. et l. 5. v. 437.

ISTHAEVONES S. ISTAEVONES Ptol. Busacterimin. Gemmae Frisio Westphali sunt. Hug. Grot. Istaevones, unum ex quinque Germanorum generibus; a situ, quasi West-wohner, i. e. ad Occas. s. Rhenum propius habitantes: sicut Ingaevones quasi Innwohner, interius habitantes et Hermiones, quasi Herom wohner, etc. appellatos vult, Proleg. in Hist. Goth.

ISTHEMO civ. in tribu Iuda. Ios. c. 15. v. 50.

ISTMIA inter quatuor sacra certamina numerantur, quae quinto quoque Anno in Graecia celebrabantur, in honorem Neptuni, instituta a Theseo (ut Plutarch. videtur) aut Palaemone, ut ex Archiae Poetae Graeco epigrammate colligitur, quod etiam hodie exstat in Anthologia. Huius certaminis victores pinu coronabantur. Vide Plutarch. in Theseo. Strab. l. 8. p. 378. et 380. Ab Isihmo Corinthiaco nomen illis haesit, ad Corinthum enim, in luco, Ť pinu, ubi templum Neptuni, celebrabantur, erantque Ludi enta/fioi. funebres nonnullis, utpote in Melicertae s. Palaemonis Defuncti honorem instituti: quam ob causam lacrimabilis Isthmos Stat. dicitur l. 1. Sylv. 3. v. 142. Plutarch. vero ludos, in Melicertae memoriam institutos, ab Isthmiacis spectaculis distinguit, atque his Theseum auctorem, Scironis caedem expiatum euntem, tribuit in Theseo. Erat autem illorum celebritas tanta, ut ne Corintho quidem ipsa [orig: ips‚] excisa [orig: excis‚] fuerint intermissi, unde in eius excidio Sycioniis mandatum, ut eos faciendos curarent, legimus. Quin et in publicis Actis nominabantur, velut celebres quidam rerum agendarum termini. Sic in pactis et conditionibus pacis, quae cum Phil. facta, Senatus Rom. decrevit, ut Rex praesidia deduceret ex urbibus, ante Isthmicam panegyrim. In eadem Titus, eiusdem Senatus [orig: SenatŻs] decreto, Graeciam liberam pronuntiare voluit etc. Vide Polyb. Ecl. Leg. Praemium pinus erat, ut dictum, an quia idem Neptuni coronamentum; sed hoc illi cum Libero commune: an alias ob causas, quas videre poteris apud Plutarch. Sympos. l. 5. Probl. 3. ubi tamen apio prius Isthmionicas coronatos fuisse memorat, qua de re multis agit Paschal. infra laudandus. Certamina quodattinet, eadem in hisce, quae in Agonibus aliis sacris, vigebant: Comoedia saltem Tragoediaque exulare iubebanturlege, cui vim Nero fecisse legitur, apud Lucian. Neron. Qui vero pancratiivictor esset, myrtea [orig: myrte‚] corona [orig: coron‚] donatum refert Pindar. Isih. Ode 8. Postea pecunia accessit, ex Solonis instituto, qui Isthmionicis drach mas centum, sicut qingentas Olympionicis, constituisse legitur, apud Plutarch. in Eo. Nec omittendum, quod Atheniensium in his Ludis locum fuisse, quantum spatii caperet expansum velum eius navis, quae Delphos mittebatur, eumque proin non nisi honoratio ribus. Aeschylo inter alios ingentis praerogativae loco, concessum memorat idem Sympos. l. 1. Probl. 2. Ceterum Isthmici Ludi non pentaeterici [orig: pentaÍterici], sed trieterici, fuere [orig: fuÍre], contra quam Solino traditum c. 7. Vide Salmas. ad l. et plura de hisce Ludis, qui quartum ultimumque inter celebres illos Graeciae Ludos, locum ohtinuere [orig: ohtinuÍre], apud P. Fabrum Agonisi. c. Paschal. Coron. l. 6. c. 21. Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 6. v. 14. et Ť Vett. Pindari inprimis Scholiast. ad eius Isthmionica.

ISTHMIUS Messeniorum Rex a Ctesphonte IV. successit Glauco, dum Echestratus et Euryphon apud Spartanos, Bucolion vero apud Arcadas regnarent. Eum excepit Dotidas. Paus. Messeniacis.

ISTHMUS tractus est terrae angustus, per quem ex lata terrae parte in aliam talem venitur: Hic multiplex. 1. Peloponnesi, qui et Corinthiacus, quo Peloponnesus reliquae Graeciae connectitur, 40. stad. inter sinum Corinth. ad Occas. et Saronicum ad Ort. patens, quem Nero perfodere frustra tentavit, unde Proverb, Isthmum


image: s0681a

fodere. Non primus autem Nero hanc insaniam insanivit. Clara res ex Herod. Strab. Philostrato, Luciano et Paus. cuius vere pia vox de hac re, quam adscripsisse, pretium sit operae: *(/ontw *kalepo\n a)nsqrw/pw| ta\ sqei=a bia/sasqai. Vide Paul. Aemil. in Car. Mag. sub fin. l. 2. Huiust Isthmi meminit Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 100. et seqq.

--- Qualiter undas
Qui secat, et geminum gracilis mare separat Isthmos
Nec patitur conferre fretum: si terra recedat,
Ionium Aegaeo frangat mare:

Sil. Ital Punic, Bell. l. 14. v. 52. l. 15. v. 154. et seqq.

Ut cum saeva fretis immisit pralia Corus,
Isthmon curvata [orig: curvat‚] sublime suberigit unda,
Et spumante ruens per saxa gementia fluctu
Ionium Aegaeo miscet mare,

Plin. l. 4. c. 4. Strabo l. 1. p. 54. et 59. P. Mela l. 2. c. 2. Horod. l. 6. c. 36. Vide Fungerum in Isthmus. 2. Chersonesi Thraciae, uterque Hexamili, Nigro, et Volat. 3. Aegypti inter mare Mediterr. ubi Pelusium, et sin. Arabicum, ubi urbs Heroum, Dorsum Arabiae Ptol. dictus. Sur vulgo, trste Goropio, quo Aegyptus Palaestinae et Arabiae Petraeae iungitur. 4. Tauricae Chersonesi, de quo Xen. et Ptol. Zucala, teste Iosepho Barbaro, quo Taurica Sarmatiae continenti copulatur. 5. Acanthaeus, in Macedonia, cui Athon mont. continenti iungit, a Xerxe, teste Aeliano, perfossus. 6. Italiae, inter sinum Scylletium, et Hipponiatem. Ferr. In parte Bor. Calabriae ulter. Magino et aliis, est tantum 20. mill. ab Ortu in Occas. prope Squillacium. 7. Asiae, inter Tarsum et Amisum. 8. Graeciae inter sinus Crissaeum et Oetaeum, ubi Thermopylae. 9. Panamensis. inter Americam Sept. et Mer. Baudr. est tractus Americae, quo America Sept. iungitur Mer. leuc. Hisp. 17. a Bor. in Mer. nempe a Portu belo ad Panamam urb. Totus tractus extenditur etiam ab Ortu in Occ. per 30. leuc. dicitur que proprie [orig: propriŤ] Tierra Firma, estque sub Hispan. Ceterum, Plin. l. 4. c. 4. de Isthmo Corinthiaco, Lecheaehinc, inquit, Cencheae illinc. angustiarum termini, longo et ancipitinavium ambitu, quas magnitudo plausiris transvehi prohibet: quam ob causam perfodere navigabili alveo angustias tentavere [orig: tentavÍre], Demetrius Rex. Dictator Caesar, C. Princeps. Domitius Nero, infausio--incepto. Adde Cnidios, aliosque iis antiquiores ex Paus. Corinthiacis, et Herod. Sed et de Iudaeis captivis, post eversam Hierosolymam, ad id operis destinatis, an a Vesp. an a tito, aliquid legimus. Movit eos omnes Plin. ibid. Maxima inde utilitas ad commercia maritima, indeque generatim ad omnia perventura, si petfici negotium potuisset, Unde hodieque id tentatum a Turcis, sed non meliore successu, monet Auctor Anon. Hist. Orb. Terr. c. 3. ubi de Hydrographia. Pergit autem idem ut supra Medio hoc intervallo, quod Isthmon appeilavimus, applicata colli habitatur colonia Corinthus, antea Ephyra dicta, sexagenis ab utroque litore stadiis, Ť summa sua arce, quae vocatur Acrocorinthus, inqua fons Pirens, diversaduo maria prospectans. Porro, ubi maxime [orig: maximŤ] angustus est (4. solum aut 5. mill. cum propius Corinthium 6. impleat. Examiglia inde hodie dictus) murum dexerunt [orig: dexÍrunt] olim Peloponnesii, ad transitum hunc facilius defendendum. Quem cum tempore collapsum refe. cere [orig: cÍre] Veneti, cum Peloponneso, potitentur: hodie nil nisi rudera quaedam eius visere est etc. Vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 21. c. 19. Casp. Barth. Animadv. ad Stat. passim, inprimis ad illud l. 4. Sylv. 3. v. 59.

His parutis (Lechiae nisi vetavent)
Inous freta miscuisset Isthmos:

Iac. Spon. Itin. Part. 2. p. 239. Alios: ut et infra aliquid in voce Lechaeum.

ISTIAEA Ionice pro Estiaea, urbs Euboeae, quae nunc Oropus. Gent. Estiaeus, nam Istiotes ab opp. Thessaliae descendit. Steph.

ISTIAEOTIS Graeciae reg. quae ad Ossam, et Olympum iacet. Herod. l. 1. c. 56. Prov. Thessaliae, Estiotis Ptol. Hestiaeotis Strab. Estiaetis Suidae; in mediterraneis, ubi urbes Tricca, Gomphi, Itome et Pheca.

ISTO mons Corcyrae: cuius incolae Istones Polyaeno.

ISTOB nomen viri. 2. Sam. c. 10. v. 8.

ISTOMACHUS laudatur Sorano in Vita Hippocratis, ubi eum fuisse natum primo octagesimae Olymp. Anno refert.

ISTONE mons Corcyrae proximus. Steph.

ISTONIUM Celtiberorum in Hist. opp.

ISTRIA incolis Istria, Gallis Istrie Germanis Hysterreich, Italiae reg. post flexum Hadriatici sinus [orig: sinŻs] Illyrico contermina, quae in latitudine sexaginta mill. pass. in circuitu centum viginti quinque milia complectitur. Sub Venetis. Terminatur a Sept. Carniolae Duc. a quo separatur Alpibus della Vena. Ad Ort. Sinu Flanatico, ad Occas. Tergestino, et mari Hadriat. s. sinu Veneto, ut et ad Mer. Extenditur a Circio in Eur. ad 60. mill. sed non aeque lata. In ea Tergeste, s. Trieste, Petena, Pisinum, Cosliacum, alia que in parte Orient. loca subsunt Austriacis. Baudr. Plin. l. 3. c. 5. et 18. Strab. l. 1. p. 57. et l. 5. p. 209. et 216. Leand. Alb. Descr. Ital. Maginus et Cluv. Geogr.

Urbes Istriae ex ordine occurrentes.

Tergestum, Trieste. Iustinopolis, Cavo d'Istria. Urbs nova, pro Aemonia, Citta novae. Parentium, Parenzo. Pola, sic vulgo, Episcopal. sub Patr. Aquileiensi. Petena, Pedena.


page 681, image: s0681b

Omnes sub Venetis, exceptis prima [orig: prim‚] et postrema [orig: postrem‚], quae subsunt Austriacis. Incolae Istri, quos fama est, originem duxisse a Colchis, Medeam et Iasonempersequentibus, qui Polae, quae Istriae olim caput, conditores feruntur. Item Istria, opp. ad Danubii s. Istri ostia situm, ut ex Arrian. docet Pintian.

ISTRIAE Marchio titulis olim Comitum Ortenburgensium, de quibus suo loco.

ISTRIANA civ. Arabiae Fel. ad mare Persicum. Steph. Arabiae Fel. urbs. Ptol.

ISTRIANI pop. fuere [orig: fuÍre] Mysiae inf. in prov. Scythiae, quorum regio nunc Bulgariae pars est ad Ort. et Bor. iuxta ostia Meridionalia Istri. Horum urbs Istropolis Ubi et Istrianorum portus.

ISTRIANUS Tauricae Chersonesi fluv. Ptol. Calamita, Nigro teste. Nunc Karasu, s. Endel. Sans. In Pontum Eux. prope Theodosiam, se exonerat.

ISTRICI pop. ad ostia Axiacis fluv. et pontum Euxinum. Pomp. quorum urbs Oxiace, nunc Oczacow.

ISTRINUS Gentile ex Istria.

ISTRIUM Mesopotamiae urbs. Nicetas.

ISTROPOLIS urbs Thraciae non procul ab ostiis Istri, Milesiorum colonia. Plin. l. 4. c. 11. et. 12. a quibus condita est Olymp. 31. Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Graecorum Coloniis. Baudr. Istropolis Plin. Istros Strab. et Ptol. Istria Ariano, urbs fuit Mysiae inf. in tractu Scythiae, ad Peuce s. sacrum ostium Istri, quibusdam nunc Prostaviza, 60. stad. ab ora Ponti Euxini, 200. fere a Tomis in Bor. Sub Turcis a 200. Annis, cum toto tractu, qui indies sterilis et incultus efficitur, ob frequentes incursiones Tartarorum Dobrucensium.

ISTRUS urbs Cretae, quam Artemid. Istronem vocat. Altera est in Ponto. Tertia ins. cum opp. eiusdem nominis iuxta Triopium Cnidiae. Quarta urbs Iapygiae.

ISTULA vide VISTULA.

ISTUS Ins. Africae. Steph. Vide Boch. Geogr. p. 824.

ISUELI Aethiopiae pop. Plin. l. 6. c. 30.

ISUHAJA nomen Principis. 1. Par. c. 4. v. 36.

ISURA ins. sinus [orig: sinŻs] Arabici, Plin. l. 6. c. 28.

ISURIUM Ant. Ptol. opp. Brigantum in Anglia, in Comitatu Eboracensi, Aldburg, Camd. Nunc vicus Boroughbridge, ad Urum fluv. 12. mill. ab Eboraco in Caec. 16. a Caturactonio in Afr.

ISUS et Antiphus, Primi filii; verum Antiphus ex Hecuba susceptus est, cum naturalis esset Isus. Hom. in Il. Boeotiae urbs. Strabo l. 9. p. 405.

ITALIA [1] apud vetustissimos Scriptores, Brutiorum proprie regio est, quam Phoenices dixere [orig: dixÍre] [gap: Hebrew word(s)] Itariam, quasi Piceariam, propter picis copiam praestantiamque, ut Bochart, erudite demonstrat. Vide eum Parte prior. l. 2. c. 26. ut et quae dicta suo loco.

ITALIA [2] regio Europae nobilissima, terra olim fuit omnium terrarum alumna simul et parens: divina [orig: divin‚] providentia [orig: providenti‚] electa, quae sparsa congregaret imperia, ritusque molliret; et tot populorum discordes ferasque linguas, sermonis commercio, contraheret ad colloquia, et humanitatem homini daret; breviterque una cunctarum gentium in toto orbe fieret patria. Iam vero locorum salubritatem, caeli temperiem, aprica collium, opaca nemorum, tantam frugum et vitium olearumque fertilitatem, tam innoxios faltus, tot munifica silvarum genera, tot lacus, tot amnium fotiumque ubertatem, colonias tam frequentes, tam assiduam novarum urbium gratiam, tam clarum decus veterum oppidorum, virorum denique ingenia, mores acritus, linguaque et manu res gestas quireputet, nihil toto orbe terrarum commenoret, quod huic conferri, nedum praeferri queat. Phil. Cluv. Introd. Geogr. l. 3. c. 22. ex Plin. l. 3. c. 5. et 11. et seqq. In formam folii, secundum veteres, querni; ut Plin. qui non gewmetrikw=s2. sed a(plou/s2eron et magis gewgrafikw=s2, eius figuram expressit: de quae Rutil. Itin. l. 2.

Italiam rerum dominam qui eingere visis,
Et totam pariter cernere mente cupit.
Inveniet quernae similem procedere fronti,
Arctatam laterum conveniente sinu.

Vel secundum recentiores crur is humani (cuius tibia mari obiacet Infero, sura Supero, pes universus Ionio abluitur pelago, calcaneus Epirum spectat, vola vel concavitas sinum facit Tarentinum, carnosiores partes prom. statuunt Zephyrium, Carcinum et Bruttium; digiti in Siciliam sunt conversi, genu in prom. est Populonio, coxendix et foemoris superiora late contingunt Alpes) inter Hadriat. et Tuscum mare, a iugis alpium, dorsoque Apennini porrecta, paulatim se attollens usque ad fretum Siculum. Et certe formam eius trigwnon plurimi aiunt. Serv. Constat triae habere latera Italiam, superi maris, inferi, Alpium. Polyb. quoque l. 2. *to\ xh=ma th=s2 *)itali/as2, dicens esse toigwnaeide\s2, eius latera ita prorsus describit, ut Strabo l. 5. p. 209. *ai)=a poulutenh\s2 Dion. dicitur, Rubicone fluv. a Gallia separata. Nic. Lloyd. Secundum Merulam partes eius sic disponi sblent, ut aliae sint Italiae priscae ac propriae, aliae Italiaenovae et accessoriae. Termini inter utramque fluvii Arnus et Rubicon: hic versus mare Hadriaticum, ille versus Ligusticum. Erat antiquitus sub variis Regibus, quorum celebriores Saturnus, Ianus, Euander, Latinus etc. Postea variae ibi viguerunt [orig: viguÍrunt] Resp. donac tota sub Romanum redacta est imperium: quo ad interitum vergente, Gothi, Vandali, Heruli, Hunni, aliaeque barbarae gentes: Postea Franci, Normanni, Saraceni, Germani, Hispani aliique ibi sedem fixere [orig: fixÍre]. Imo iam longe ante Gallorum ingens multitudo, trans Alpes profecta eam Italiae partem obsedit,


page 682, image: s0682a

quae inter Alpes et Apenninum ad Aesum usque flumen, prope Anconam porrecta est: Gallia hinc Romanis Italica: Item Gallia citerior et Cisalpina: Circum padana quo que ac Togata dicta. Et quamvis Iustinianus Imp. per Belisarium ac Narsetem, Duces fortissimos, pulsis maxima ex parte Barbaris, Exarcharum Italiae, cui Revenna sedes obtigit, instituit, mox tamen Longobardi, a Narsete, ut creditur, accersiti, Revennam occuparunt [orig: occup‚runt], novumque in Gallia Cisalpina regnum, cui Longobardiae hinc nomen, orsi iunt, quod per Annos 204. florens, non nisi a [orig: ] Car. Mag. demum sublatum est, A. C. 774. Possederant autem illi Cisalpina quidem proxima omhis; Inalpinarum autem terrarum parum, potiore eorum parte iam a Bavaris et Alemannis occupata [orig: occupat‚]: Transalpinum illis nihil, nisi quod Foro. Iuliensis Ducis in Stiriam et Carinthiam usque potentiam fuit diffusa. Longobardiae nomen postea, exstincta [orig: exstinct‚] gentis Maiestate, eaque ad Francos translata [orig: translat‚], simul abolitum est, regnumque Italicum appellari coepit, non multo post Car. praedicti tempora. Praeter quod, exiguum licet, per Italiam mansit reliquum Imperii veteris Romani: idque ex parte ad Francos translatum, postquam Caestar dictus fuit Car. Mag. Calabria [orig: Calabri‚], Sicilia [orig: Sicili‚] et urbe Venetorum exceptis, Cuius dominium utile, cum aliqua dicundi iuris potestate, Pipini et Car. dono. ad Papas pervenit, summo principatu s. vi regendi, cum Caesareo nomine, ad Francorum reges delato. Unde Impp. etiam sequentes auctoritatem Caesaream illustribus Romae exemplis exercuisse, docent Historici. Post Lud. vero Lotharii fil. usque ad Othonem Mag. illa eviluit plane per Italiam; Nihilominus adhuc A. C. 904. quum Lambertus Widonis fil. dignitate isthac esset conspicuus, in Synodo Rom. curante Ioh. IX. Caesarea quaedam iura vetera confirmata sunt. Vide Baron. Ann. ad hunc Ann. Porro isthac tempestate, cum nemo Caesareo gaudebat titulo, urbis imperium, penes varios, Tusciae potissimum Marchiones eorumque clientes fuit; unde Luitpr. l. 2. c. 13. Theodora, inquit, scortum impudens, huius Alberici, qui nuper hominem exuit, avia (quod dictu nefandissimum) Romanae civitatis non inviriliter Monarchiam obtinebat. Et paulo post: Filia eius Marozia ex Papas Sergio Ioh. P. nefario genuit adulterio, ex Alberto autem Marchione Albericum: qui nostro tempore Romanae urbis principatum usurpavit. Hinc Ioh. XII. Urbis Principem egit, tamquam a patse Alberico principatum adeptus. Vide Frodoard. ad A. C. 945. Interim amplissima illa bona, quae Pipini et Car. Mag. dono quondam ad Papas pervenisse diximus, sensim ad alios transferri coeperunt [orig: coepÍrunt], fuitque exigua admodum et misera Pontificum conditio, quando cum Germania dignitas Caesarea A. C. 964. (quo et Berengarius cum uxore captus, inque Bavariam missus. et Exstincto Ioh. P. Leo iterum Othonis auctoritate sedi Rom. restitutus est, postquam ab. A. C. 924. iam nomen illud Imperatorium Berengario I. sublato, in Occidente omni quasi evanuisset.) coaluit: nec Othonis Mag. dono pars illa Italiae; in qua inter alia Ducatus Spoletanus et Tusciae, iis denuo restituta est: salva [orig: salv‚] tamen, sic tabulae hahent, nostra [orig: nostr‚] in omnibus dominatione, et illorum ad nostram partem et filii nostri subiectione. Proin tum temporis, intra imperii Caesarei limites omne Pagarum patrimonium remansit: Et hinc Onuphrius. satis constat, inquit, Ioh. XIII. qui Leoni VIII. successit, Greg. v. et Silvestrum II. Apostolicae sedi sola [orig: sol‚] Imperatorum auctoritate impositos fuisse, nullius cleri suffragiis expetitos. Mag. Othonis dein nepos Otho III. Pontificis territorium intra angustiores revocavit limites, priscis illis donationibus, quasi vitio factae essent, e medio sublatis; idque ex consilio Silvestri II. Conquestus enim, Papas ementito Constantini Mag. dono et Car. Calvi de re aliena prodigalitate, maximam partem Imperii Apostolatui suo iunxisse, ipsemet S. Petro per Silvestrum offert octo Comitatus: Pisaurum, Fanum, Senogalliam, Anconam, Fossabrum, Callium Hesium et Ausimum, ad incrementa ut Apostolatus, ita et Imperii. Qui Othoni III. successit, Henr. S. Alias tabulas A. C. 1014. refert Baron. in quibus repetita Othonis Mag. donatio, nisi quod additum sit, omnem illam terram, quae inter Narniam, Interamnem vel Spoletanum, ex regni nostri parte habuimus. Inter Henr. dein Nigrum et Leonem IX. conventum, A. C. 1053. ut Papa pro Episcopatu Bambergensi, aliisque Germanicis, Beneventum haberet. Subsequuta est Mathildae Comitissae, cuncti per Tusciam et Lombardiae confinia Principatus [orig: PrincipatŻs], donatio; quod munus hodie kat' e)zoxh\n S. Petri Patrimonium vulgo vocatur. Sed varia hic [orig: hÓc] controversa: Car. Sigon. l. 9. de Regno Ital. donatam affirmat ditionem Lombardiae et Tusciae: Leo Ostiensis l. 3. c. 48. narrat Liguriam et Tusciam in dono fuisse. Blond. dec. 2. l. 4. rem iterum aliter narrat. Ipse confitetur Baron. testamentum Mathildis, quod vivo Henr. Caes. A. C. 1097. conditum est, iam olimperiisse. Imo seroadmodum in possessionem muneris illius Pontifices admissi sunt: proditque Urspergensis. Mortua [orig: Mortu‚] Mathilde, directos ab Italia nuntios, ad Defunctae terr as amplissimas hereditario iure possidendas, Caesarem invitasse [orig: invit‚sse]: quod etiam sequenti Anno fecit Henr. V. sed postea Lotharius Caesar. pro sese et genero suo, cum Innoc. II. t ransegit A. C. 1133. Devenit post nescio quibus legibus ad Guelphum Ducem Henr. Superbi fratrem: Ac Frid. Caesar nequaquam passus est, in Pontificum ius opes tantas recidere. Vide Raderic. l. 2. c. 10. de Frid. Gunther. l. 9.

Praeterea reditus, cunctis de finibus illis,
Quos famosa prius possederat illa Mathildis,
Pluribus mvasos Rex in sua iura retraxit.
Inde recollectos et tamquam corpus in unum,
Partibus ex multis quadam gravitate reductos,
Concessit Catulo, etc.

Et licet Hadrianus per legatos ssuos ab Imp. has terras


image: s0682b

repetiit, manseretamen [orig: mansÍretamen] illae, post Guelphi Obitum, in eius possessione: praesertim accedente Alex. III. in 15. Annos et legitimum causae iudicium assensu: quo tempore inter utrumque Venetiis pax coaluit. Fil. quoque et successor Frid. Henr. Caesar, eandem ditionem tenuit, qui Phil. fratrem Tusciae et Terrae Mathildis Ducem creavit, Ursperg. et C. Sigon. l. 15. Verum hic fratre Defuncto, in gratiam Papae, possessioneilla [orig: possessioneill‚] cessit, praeter Montem Flasconis. Nihilominus Otho IV. preater alia u Pontificibus occupata [orig: occupat‚], etiam hanc, im missis militibus recuperavit. Donec a Frid. II. Mathildica Pontificibus reddita sunt, quae tamen non multo post, verso consilio, sibi et imperio iterum vindicavit. Quod urbes Italiae attinet, illae primum Hadriani, inde Alex. Pontif instinctu, facta [orig: fact‚] coniuratione, in libertatem sese asserere studuerunt [orig: studuÍrunt], bellis cum Frid. I. acerrime gestis; tandem tamen A. C. 1183. pace Constantiae facta [orig: fact‚], urbibus ita aliquid indultum est, ut auctoritati Regiae simul cautum sit. Sed infelicior regni illius fortuna fuit, in defendendis finibus Italiae citerioris. Vexata [orig: Vexat‚] enim Apulia [orig: Apuli‚] Calabriaque a Saracenis pariter et Graecis, cum hos Normanni retudissent, ab ipso Caesare datae illis sedes sunt, in regni praesidium. At hi novo numero aucti Roberto Guiscardo Duce, et haec Imperii Occid. et alia, quae hactenus CPolitani iuris fuerunt [orig: fuÍrunt], excussa [orig: excuss‚] omni Caesarum Pontificumque, quibus iam ante in illas terras aliquid iuris datum erat, reverentia [orig: reverenti‚], in suam ditionem redegere [orig: redegÍre]: quibus initiis ortum regnum Neapolitanum. Hacratione regno Italico, quidquid in Calabriam usque inf. (inde enim Graecorum ditio incipiebat,) a Campaniae finibus protenditur, decessit: manserunt [orig: mansÍrunt] terrae illae nobilissimae in in Normannorum ditione, perpetua [orig: perpetu‚] tamen imperii contradictione. Sic ab illa usque Othoniana occupatione, numquam fere interruptaserie [orig: interrupt‚serie], (necenim est, quod Crescentii, aut similis farinae hominum irritis et momentaneis conatibus possessionem fractam arbitreris) saltem ad ferale illud et perpetuo Reip. Germanicae lugendum Frid. II. fatum, vim imperii, per Italiae regnum et Romanas reliquias, penes Germaniae Reges fuisse, ostendit Nobiliss. Conringins tr. de finibus imperii, etc. Vide quoque Ioh. Barclaium in Pietas. Religionem quod attinet, Latini ritus in Italia hodie soli regnant, estque Romae sedes regis sacrorum. Urbes Episcopales supra 300. numerat; Ferrar. Regiones maxime insignes Italia plures habet; quarum nomina antiqua et recentia sunt haec: 1. Liguria, nunc Riviera di Genua. 2. Hetruria, nunc Toscana. 3. Umbria, nunc Ducato di Spoleto. 4. Latium, nunc Campagna di Roma. 5. Campania, nunc Terra di Lavore. 6. Lucania, nunc Basilicata. 7. Bruttia, nunc Calabria inf. Magna Graecia, nunc Calabria sup. 8. Salentiorum terra, nunc terra d'Otranto. 9. Apulia Peucetia, nunc Terra die Barri. 10. Apulia Daunia, nunc Puglia Piana. 11. Samnium, nunc Abruzzo. 12. Picenum, nunc Marca Anconitana. 13. Flaminia, nunc Romagna. 14. Aemilia, nunc Lombardia di qua dal Po. 15. Gallia Transpadana, nunc Lombardia di la dal Po. 16. Venetorum terra, nunc Marca Trevigiana. 17. Forum Iulii, nunc Friuli. 18. Histria, nunc Istria. Umbilicum totius Italiae in agro Reatino, Velinum lacum constituit Plin. ex Varronis sententia. Urbes hac tem pestate clarissimae sunt. Roma, Neapolis, Mediolanum, Venetiae, Genua, Bononia, Florentia, Verona, Brixia et Patavium: Baudr. Italia, regio Europae notissima, Italia vulgo ab incolis dicta, uti ab Hispanis, Italie Gallis, Welschland Germanis, Volka-zemia Polonis. Apennino monte in duas veluti partes dividitur. Regio est admodum fertilis et culta, et versus Sept. et Longobardiam mire rigua, innumerisque referta civitatibus. Sed notandum, omnes pene urbes Italiae sede Episcopali decoratas fuisse a Romanis Pontificibus, praesertim in Hetruria et in regno Neapolitano, ubi etiam tam frequentes sunt, ut plurimae iaceant in ruderibus, et earum Dioecesesnon extendantur ultra ipsas civitates. Quod si contigisset etiam in Gallia, Germania, et alibi, omnes urbes sede Episcopali donari, in solo Belgio essent quinquaginta civitates Episcopales ad minus; et sic date [orig: datÍ] ratione in ceteris Europae Occidentalis partibus. Idcirco Italia praestat tantum aliis regionibus. numero civitatum Episcopalium, non autem numero urbium. Eius maxima longitudo ab Augusta Praetoria ad prom. Herculeum, Capo di Spartivento, continet 720. mill. pass. latitudo autem maxima a Populonio ad Pontem Fellae est 280. mill. pass. Dividi autem potest in tres partes, nempe in Italiam Sept. quae alias Gallia Cisalpina, in Italiam Mer. quae alias proprie Italia, et in insulas Italiae. In Sept. parte Italiae sunt dominium Rei publicae Venetae, Stato di Venetia, Pedemontium cum annexis, sub Duce Sabaudiae, il Piemonte, dominium Rei publicae Genuensis s. Liguria, il Genovesato, s. Riviera die Genova, Ducatus Mediolanensis, Stato di Milano, et ditiones Principum Longobardiae, nempe Ducatus Mutinensis, Stato del Duca di Modena, Ducatus Parmensis, Stato del Duca di Parma, Ducatus Mantuanus et Montis Ferrati, Stato del Duca di Mantova, cum regiun culis Ducum Mirandulae et Guastallae, et aliquot aliis minoribus. In parte Mer. Italiae sunt ditio Pontificia, s. ditio Eccl. Stato della Chiesa, regnum Neapolitanum, Regne di Napoli, ditio magni Ducis Hetruriae s. Tuscia, Stato del gran Duca di Toscana, dominium Rei publicae Lucensis, il Luchese, Ducatus Massae, Ducatto di Massa, Principatus Plumbini, Prencipato di Piombino, et ditiuncula Rei publicae S. Marini, territorio di San Marino. Insulae autem Italiae sunt Sicilia, la Sicilia, Sardinia, La Sardegna, et Corsica, la Corsica, cum aliquot aliis minoribus. Dividitur autem Italia a Germania Alpibus ad Bor. uti ad Occas. a Gallia; ad Ort. autem habet mare Hadriaticum et mare Ionium, uti ad Mer. mare Siculum, mare Tyrrhenum, et mare Ligusticum. Regionis praestantiam praeter ea, quae in generesupra notata, commendaverit tritici copia, quam priscus iam Sophocles agnovit: Rei pecuariae


image: s0683a

bonitatem casei loquuntur Parmenses: vallis Oneliae, ager in Liguria maximo gaudet olei proventu: Ora Neapolitana et mons Vesuvius vini Graeci ferax est, nec minori se iactat laude vinum Falernum, etc. In Calabriae nonnullis locis etiam manna legitur. Tota scatet ignibus subterraneis, estque inter naturae miracula, quod in agro Aquaspartano commemorant, recentiores physici, reperiri in eo mineras xyloticas et lignum quoddam fossile, nigri colris, striarum sed confusiorum et quasi confusarum varietate nucis aut pyri ligno aemulum: quod lithanthracis genus Becmanno videtur. Ut de aliis mineris et gemmis in Calabria, Tuscia, ac Lombardia nildicam. Tarantula quoque, phalangii genus in Apulia repertum atque o Taranto opp. nomen trahens, non minorem sui admirationem excitat, quod venenum eius nonnisi proportionato Musicae sono expelli potest. Interim Leumellina regio erucis in famis est, et ora maritima o portu Herculis Terracinam usque gravi ac in salubri aere laborat, unde et loco Archaeopolis Civita Vecchia, aliam stationem classi Pontificiae seligendam, iam dudum suaserunt [orig: suasÍrunt] medicinae periti. Italiam fusissime descripsit Vir doctissimus Phil. Cluv. p. 27. 29. et 41. libris quatuor. De laudibus eius vide Dion. Halic. l. 1. Plin. l. 3. c. 5. et 8. Solin. c. 8. Varron. l. 1. c. 2. Columell. l. 3. c. 8. Viturv. l. 1. c. 6. Strab. l. 5. et 6. Polyb. l. 2. Flor. l. 2. c. 6. Aelian. Var. Hist. l. 9. c. 16. Sidon. Faneg. Avit. Prop. l. 3. Eleg. 22. v. 28. Lucan. Civ. Bell. c. 2. v. 397. 435. 657. et 701. P. Mela l. 6. c. 4. Gabr. Barrium in opusculo integro de laudibus Italiae, aliosque auctores Moret. Dict. Hist. et Becmanno Hist. Orbis terr. laudatos. Optime autem omnium laudes eius canit Virg. Georg. l. 2. uti videre est in his: v. 136. et seqq.

Sed neque Medorum silve, ditissima terra;
Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus,
Laudibus Italiae certent: non Bactra, neque Indi,
Totaque thuriferis, Panchaia pinguis arenis.
Haec loca non tauri, spirantes naribus ignem
Invertere [orig: InvertÍre], satis immanis dentibus Hydri:
Nec galeis densisque virum [orig: virŻm] seges horruit bastis:
Sed gravidae fruges, et Baccbi Massicus humer
Implevere [orig: ImplevÍre]: tenent oleaeque, argentaque laeta.
Hinc bellator equus campo sese arduus [orig: ardŻus] infert,
Hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurus
Victima; saepe tuo perfusi flumine sacro
Romanos ad Templa Deum [orig: DeŻm] duxere [orig: duxÍre] triumphos.
Hic ver assiduum, atque alienis mensibus astas:
Bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
At radidae tigres absunt, et saeva leonum
Semina: nec miseros fallunt aconita legentes.
Nec rapit immensos orbes per humum; neque tanto
Squameus in spiram tractu se colligit anguis,
Adde tot egregias urbes, operumque laborem,
Tot congesta manu praeruptis oppida saxis;
Fluminaque antiquos subrer labentia muros.
An mare quod supra, memorem, quodque alluit infra?
Anne lacus tantos? te Lari maxime, teque
Fluctibus et fremita assurgens, Benace marino?
An memorem portus, Lucrinoque addita claustra?
Atque indignatum magnis siridoribus aequor,
Iulia qua [orig: qu‚] ponto longe sonat unda refuso,
Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis?
Haec eadem argenti rivos, aerisque metalla
Ostendit venis, atque auro plurima fluxit
Haec genus acre virum [orig: virŻm], Marsos, pubemque Sabellam,
Assuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos,
Extulit: haec Decios, Marios, magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello, et te, maxime Caesar,
Qui nunc extremis Asiae iam victor in oris,
Imbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve magna parens frugum, Saturnia tellus:
Magna virum [orig: virŻm]: etc.

Dicta fuit Italia primo, quod de regione circa Tiberim proprie intelligendum, Ianitula, a Iano, s. nae, quem et Oenotrium vocatum aliquos prodidisse Cato scripsit, ob vini et farris, quorum in sacrificiis usus, inventionem: hincitem Oenotriae nomen ortum. Successit aliud nomen Camesena. Insequentibus temporibus Saturnia, a Saturno Rege Saleumbrona, Apinae, Taurina s. Vitulia, Hesperia, vel ab Hespero, Atlantem fratrem fugiente, vel ab Hespero stella: Ausoniae vocata est, ab Ausone: tandem Italia nomen accepit: vel ab Italo Rege Siculorum, vel a bobus, qui veterilingua [orig: veterilingu‚] Graeca [orig: Graec‚] Itali dicti fuere [orig: fuÍre], auctoribus Varrone et Columella [orig: Columell‚], praef. l. 5. de Re Rust. vide A. Gell. l. 11. c. 1. Hesych. *)italo\s2, *(rwmai=os2, tau=ros2: vel ab Atte Lydo, quasi Attalia, ut est apud Fest. ubi consolendus Scalig. Bocharto vero Italia est [gap: Hebrew word(s)] Itaria, ab [gap: Hebrew word(s)] itar, quod pro pice occurrit in tractatu Talmudico Gittin, p. 69. quasi piceariam regionem dixeris, literis D. et R. maxime mutabilibus, ut Aldescus et Ardescus, etc. Res aperta fiet, si prius constet priscam Italiam nihil fuisse, quam Brutiorum agrum, et partem Lucaniae, quod ipsum voluit Steph. in quo legendum *)anti/oxos2 de\ th\n *bretti/an fhsi\ klhsqh=nai *)itali/an. Iam vero Brutiam a pice dictam supra probavimus. Pop. Itali: ingeniosi, sed nimium vindictae cupidi. Virg. Aen. l. 3. v. 185.

Et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare.

Idem l. 7. v. 643. l. 8. v. 320. 331. 332. l. 9. v. 698. et l. 11. v. 420. et 592.



page 683, image: s0683b

Tros Italusve mihi pariter det sanguine poenas.

Horum lingua hodierna Latinae propago est, sed a Gotthis, Hunnis, Vandalis, Longobardis corrupta. In Tuscia elegantissima censetur: notatumque est, Florentinos gutture, Venetos palato, Neapolitanos dentibus, Genuenses vero labiis loqui. Adi. Italicu: ut Italica mensa Prov. de mansa lauta.

Regiones Italiae, quae mare et Alpes attingunt:

Insubria. Gallia Subalpina. Liguria. Hetruria. Latium. Campania. Picentes. Lucania. Brutii. Magna Graecia. Salentini. Apulia Peucetia. Apulia Danunia. Aprutium. Picenum. Senones. Aemilia. Venetia. Carni. Histria. Interiores. Hirpini. Samnium. Sabini. Umbria. Italiae Principes. Rex Hisp. sub quo regnum Neapolitanum, Sicilia, Sardinia. Ducatus Madiolensis, Marchionatus Finarii in Liguria, et aliquot arces in ora Thusciae. Pontifex Rom. sub quo ditio Pontificia, in qua sunt hae provinciae, Campania Romana, Sabina, provincia Patrimonii S. Petri, Umbria, Marchia Anconitana, Ducatus Castrensis, Territoria Orivetanum, Perusinum, et Civitatis Castelli, Ducatus Urbini, Romandiola, Bononiensis ager, et Ducatus Ferrariensis. Veneti, s. Resp. Veneta, sub qua Istria, Foro-Iulium, Marchia Tarvisina cum annexis, Ducatus Venetus, et territoria Patavinun. Rhodiginum, Vicentinum, Veronense, Brixianum, Bergomense, et Cremense. Dux Sabaudiae, sub quo Principatus Pedemontanus cum annexis, Comitatus Nicaeae, Marchionatus Salutiarum, dominium Vercellense, Ducatu Angustanus, Comitatus Astensis, et minor pars Ducatus [orig: DucatŻs] Montis-Ferrati. Magnus Dux Hetruriae e gente Medicae, sub quo maior pars Hetruriae, nempe ditiones Florentina, Pisana, et Senensis, cum Petiliano et Apua, et aliqua [orig: aliqu‚] parte Romandiolae et Vallis Magrae; atque ins. Gorgona, Igilium, Gianutum, Mons Christi, et aliae minores in mari Tyrrheno, uti Argous portus in Ilua ins. Genuenses s. Resp. Genuensis, sub qua utraque ora Ligustica, Corsica ins. et Capraria ins. Dux Mantuanus e gente Gonzaga, sub quo Ducatus Mantuanus et maior pars Ducatus [orig: DucatŻs] Montis Ferrati. Dux Mutinensis e gente Estensi, sub quo Ducatus Mutinensis et Rhegiensis, Principatus Cardipensis et Corregiensis, cum Friniana et maiori parte Carferonianae. Dux Parmensis e gente Farnesia, sub quo Ducatus Parmensis et Placentinus, ditio Bussetana, et Principatus Vallis Tari pro maiori parte. Lucenses s. Resp. Lucensis, sub qua dit. Lucensis in Hetruria. Dux Massae e gente Cibo, sub quo Ducatus Massae et Principatus Carrariae in Hetruria. Sed eius ditio est parvi circuitus [orig: circuitŻs], uti et sequentes ditiones. Dux Mirandulanus e gente Pica, sub quo Ducatus Mirandulae et Comitatus Concordiae. Dux Guastallae, e gente Gonzaga, sub quo Ducatus Guastallae, cum Luzara Suzara. Dux Sabulonetae, nunc e gente Guzmana, sub quo Ducatus Sabulonetae, sub cliente;a Regis Hisp. Princeps Castilionis e gente Gonzaga, sub quo Principatus Castilionis Stiveriarum. Princeps Sulpurini e gente Gonzaga, sub quo Principatus Sulpurini. Princeps Monaeci e gente Grimalda, sub quo Principatus Monaeci in ora Liguriae, sub clientela Regis Gall. Princeps Masserani e gente Ferraria Flisca, sub quo Principatus Masserani et Marchionatus Crepacorii. Princeps Plumbini e gente Ludovisia, sub quo Principatus Plumbini et Ilua ins. sub clientale tamen Hispanorum. Comes Novellariae e gente Gonzaga, sub quo Comitatus Novellariae. Resp. S. Marini, sub qua tantum territorium S. Marini, inter Romandiolam et Ducatum Urbini. Marchio Fosdinovi e gente Malaspina, sub quo Marchionatus Fosdinovi in valle Magrae. Marchio Montensis e Montensium fam. sub quo Marchionatus Montis Sanctae Mariae, inter Ducatum Urbini et ditionem Florentinam insertus. Marchio Spigni e gente Carreta, sub quo Marchionatus Spigni, versus montem in Ferratum et ad redices Apennini. Notandum est, etiam Imp. possidere in Italia Aquileiam


page 684, image: s0684a

et Comitatum Goritiae in Foroiuliensi provincia. cum Tergeste, Pedena, et Pismo in Istria. Regi Galliae subest etiam Pinarolium, urbspermunita Pedemontii, cum territorio adiacente. His adnumerari potest Ep. Tridentinus, cui subest ditto Tridentina ad radices Alpium, quamquam a quiibusdam ponatur in Germania, quod Imperii Princeps sit, et sub clientela Comitum Tirolis. Habent etiam Helvetii in Italia quatuor Praefecturas Italicas dictas, nempe Luganensem, Locarnensem, Mendrifianam et Madianam, quae antea parteserant Ducatus [orig: DucatŻs] Mediolanensis, et ipsis subsunt ab A. C. 1512.

Italiae urbes praecipuae:

Acheruntia, Acerenza, in regno Neapolitano. Aesis, lesi, in ditione Pontificia. Agrigentum, Gergenti, in Sicilia. Aiacium, Aiazzo, in Corsica. Albingaunum, Albenga, in ditione Genuensi. Aletium, Lecce, in regno Neapolitano. Alexandria, Alessandria, in Ducatu Mediolanensi. Amalphis, Amalsi, in regno Neapolitano. Ancona, Ancona, in ditione Pontificia. Anxanum, Lanciano, in regno Neapolitano. Aquila, l'Aquila, ibid. Aquilea; Aquileia, in Foro Iulio, sub Austriacis. Arborea, Oristagni, in Sardinia. Argous Portus, Porto Ferraio, in Hetruria. Ariminum, Rimini, in ditione Pontificia. Asculum Picenum, Ascoli, ibid. Asta, Aste, in Pedemontio. Auximum. Osimo, in ditione Pontificia. Barium, Bari, in regno Neapolitano. Barulum, Barleta, ibid. Bastia, Bastia, in Corsica. Beneventum, Bevevento, in regno Neapolitano et sub dominio Rom. Pontificis. Bergomum, Berganio, in ditione Veneta. Befidianum, Bisignano, in regno Neapolitano. Bonitacium, Bonifacio, in Corsica, Bononia, Bologna, in ditione Pontificia. Brixia, Brescia, in ditione Veneta. Brundusium, Brindisi, in regno Neapolitano. Caieta, Gaeta, ibid. Caiaris, Cagliari, in Sardinia. Camerinum, Camerino, in ditione Pontificia. Cantazara, Cantazaro, in regno Neapolitano. Capua, Capoa, ibid. Casale, Casale, in Ducatu Montis-Ferrati. Catana, Catania, in Sicilia. Centumellae, Civita Vecchia, in ditione Pontificia. Cesena, Cesena, ibid. Compsa, Conza, in regno Neapolitano. Comum, Como, in Ducatu Mediolanensi. Cosentia, Cosenza, in regno Neapolitano. Crema, Crema, in ditione Veneta. Cremona, Cremona, in Ducatu Mediolanensi. Dertona, Tortona, ibid. Drepanum, Trapani, in Sicilia. Eporedia, Yurea, in Pedemontio. Eugubium, Gubio, in ditione Pontificia. Fanum, Fano, ibid. Faventia, Faenza, ibid. Ferraria, Ferrara, ibid. Firmum, Ferme, ibid Florentia, Fiorenza, in Hertruris. Forum Livii, Forli, in ditione Pontificia. Fulginium, Foligni, ibid. Gallipolis, Gallipoli. in regno Neapolitano. Genua, Goritia, in ditione Genuensi. Goritia, Goritia, in Foro-Iulio, sub Austriacis. Gravina, Gravina, in regno Neapolitano. Hydruntum, Otranto, ibid. Imola, Imola, in ditione Pontificia. Interamna, Terni, ibid. Iustinopolis, Capo d'Istria, in ditione Veneta. Lauretum, Loreto, in ditione Pontificia. Laus Pompeia, Lodi, in Ducatu Mediolanensi. Liburaus, Livorno, in Hertruria. Lucca, Lucca, ibid. sed sui iuris. Macerata, Macerata, ditionis Pontificiae. Manfredonia, Manfredonia, in regno Neapolitano. Mantua, Mantova, in Ducatu Mantuano. Mateola, Matera, in regno Neapolitano. Mazara, Mazara, in Sicilia. Mediolanum, Milano, in Ducatu Mediolanensi. Messana, Messina, in Sicilia. Mons Regalis, Monreale, ibid. Mons Regalis, Mondovi, in Pedemontio. Mortaria, Mortara, in Ducatu Mediolanensi. Mutina, Modena, in ditione Mutinensi. Narnia, Narni, in ditione Pontificia. Neapolis, Napoli, in regno Neapolitano. Nicaea, Nizza, in ditione Sabaudica. Nola. Nola, in regno Neapolitano. Novaria, Navara, in Ducatu Mediolanensi. Nuceria Paganica, Nocera, in regao Neapolitano.


image: s0684b

Orivetum, Orvieto, in ditione Pontificia. Padua, Padova, in ditione Veneta. Palma, Palma nouva, ibid. Panormus, Palma nouva, ibid. Parma, Parma, in ditione Parmensi. Perusia, Perugia, in ditione Pontificia. Petina, Pedena, in Istria, sed iuris Austriaci. Pinarolium, Pinerol, in Pedemontio, sed iuris Gallci. Pinna, Civita di Pinna, in regno Neapolitano. Pisae, Pisa, in Hetruria. Pisaurum, Pesaro, in ditione Pontificia. Piscaria, Peschiera, in ditione Veneta. Pistoria, Pistoia, in Hertruria. Placentiae. Piacenxa, in ditione Parmensi. Pola, Pola, in ditione Veneta. Praeneste, Palestrina, in ditione Pontificia. Ravenna, Ravenna, ibid. Reate, Rieti, ibid Regium, Regi, in regno Neapolitano. Rhegium Lepidi. Reggio, in ditione Mutinensi. Roma, Roma, in ditione Pontificia. Rossanum, Rossano, in regno Neapolitano. Salernum, Salerno, ibid. Salutiae, Saluzzo, in ditione Sabaudica. Sancta Severina, S. Severina, in regno Neapolitano. Sassaris, Sassari, in Sardinia. Savona, Savona, in ditione Genuensi. Senae, Siena, in Hetruria. Senogallia, Senigaglia, in ditione Pontificia. Serezana, Sarzana, in ditione Genuensi. Spoletum, Spoleto, in ditione Pontificia. Surrentum, Sorrento, in regno Neapolitano. Syracusae, Saragossa, in Sicilia. Tarentum, Taranto, in regno Neapolitano. Tarvisium, Trevigi, in ditione Veneta. Taurinum, Torino, in Pedemontio. Tergeste, Trieste, in Istria, sed iuris Austriaci. Terracina, Terracina, in ditione Pontificia. Theate, Chieti, in regno Neapolitano. Ticinum, Pavia, in Ducatu Mediolanensi. Tifernum Tiberinum, Citta di Castello, in ditione Pontificia. Tranum, Trani, in regno Neapolitano. Tridentum, Trento, in ditione cogn. Tropea, Tropea, in regno Neapolitano. Tudertum, Todi, in ditione Pontificia. Tybur, Tivoli, ibid. Vilitrae, Veletri, ibid. Venetiae, Venetia, in ditione Veneta. Vercellae, verona, in Pedemontio. Verona, Verona, in ditione Veneta. Vicentia, Vicenza, ibid. Viterbum, Viterbo, in ditione Pontificia. Volaterrae, Volterra, in Hetruria. Urbinum, Urbino, in ditione Pontificia. Utinum, Udine, in ditione Veneta.

ITALICA Plin. Ptol. Sevila la veia, teste Morali, colonia et urbs fuit Hispaniae Beaticae, apud Baetim fluv. Hispali vicina, patria Silii Poetae, trium Augustorum qouque natale solum, Traiani, Hadriani, et Theodosii senioris, a Scipione Africano condita, teste Ioh. Mariana. Aliis est Alcala del Rio, opp. inter Hispalim 4. et Castrum Album 3. leuc. olim urbs Episcopal. sub archiep. Hispalensi. Item urbs Italiae, quae et Corfinium, Strabo l. 3. p. 141. l. 4. p. 241. l. 7. p. 317.

ITALICA saltatio vide infra ubi de Pantominis.

ITALICA Secta una ex tribus antiquissimis Philosophorum Sectis. Pythagoram conditorem habuit, qui in ea Italiae parte, quae Magna Gracia vocabatur, ubi Tarentus, Metapontus, Heraclea, Croto et Thurii, docuit, unde Sectae nomen. Aliquot autem Annis Ionica [orig: Ionic‚], de qua vide suo loco, iunior fuit. Prodiere [orig: ProdiÍre] ex hac Pythagorae schola plurimi in Italia Rerum publicarum Rectores praestantissimi, in quibus Zaleuco inprimis et Charondae celebre nomen: tantusque ei a veteribus Romanis honos habitus est, ut ei et Alcibiadae in Urbe statuam posuerint, teste Plin. l. 34. c. 6. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Philosophorum Sactis c. 6. et Georg. Horn. Hist. Philosophica l. 3. c. 11. et alibi passim.

Italica Secta Philosophi ex Vossio.

Pythagoras Samius, Sectae conditor. Hippodamus Thurius. Eryphamus. Hipparchus. Archytas. Theagis. Metopus. Clinias. Clito. Polus. Lysides. Theano uxor Pythagorae. De Italica fabula, vide Scalig. Peetic. l. 1. c. 7.

ITALICI apud Spartian, in Hadr. Post hac Hispanias petit --- delectumque ioculariter, ut verba ipsa ponit Marius Maximus, detrectantibus Italicis, cateris vebementissime, prudenter et caute consuluit: Itali sunt aut Italis orti, qui Hispanica oppida inhabitabaut. Nam ersi solum mutarant [orig: mut‚rant], tamen et primi, qui eo venerant et nati natorum, de vetere patria Italici nominabantur. Ab his diversi Italicenses, opp. Hisp. Italica dicti, cives, Casub. ad Spartian At Italici Populi, unum erat ex triplici hominum genere, quibus Imperium Rom. olim


image: s0685a

constabat; erant illi, Cives Italici populi et Provinciales, qui alio atque alio iure utebantur. Unde Suet. postquam docuistet, quae circa iura civitatis nova instituerat Imp. Aug. subiicit de iis, quae circa Iura Italorum populorum sanxit idem. c. 46. Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis, Italiam duodetriginta coloniarum numere deductarum ab se frequentavit: operibusque ac vectigalibus publicis plurifariam instruxit etc. qua de re vide plura apud Casaub. ab h. l. Italiota vero apud Hesych. basta\, u(podhmata, *)italiw=tai; non sunt Latini vel Romani, ut voluere [orig: voluÍre] Eruditi nonnulli; sed proprie dicti Graeci, qui eam partem Italiae, quae maior Graecia nuncupata est, incolebant: multum enim distat inter Italum *)italo\n et Italiotam, *)italiw/thn. Horum ealceamenta basta\ vocat Hesych. quae vox non Graecobarbar, sed pura est, a ba/w, ba/zw, ba/skw; pro baqro\n: unde Latini quoque bastum suum mutuarunt [orig: mutu‚runt], sed alia [orig: ali‚] notione. Salmas. as Lamprid. in Heliegab. Eorundem erant Italiae mensae, luxu infames, de quibus Plato Ep. 7. et ex eo Cic. Tuse. l. 5. c. 35. et peculiare genus Philosophiae, Italicum dictum, de quo paulo ante. Uti autem ab Italis Italiotas, sic a Siculis Siciliotas, a Phthiis Phthiotas discriminamus, Bernegger, ad Iustin. l. 20. c. 1.

ITALUS [1] et Atlas, dictus est Rittim, Ianigenarum Rex: Hic filiam suam Electram Ianigenarum Principi Camboblosconi dedit coniugem, et Romam filiam suam Aboriginibus sacravit. Berosus. Haec Romae fundamkenta posuit, quae postea a Romulo ita sunt exoruata, ut merito urbs diceretur. Fab. Pictor. Ab hoc Italia dicta. Hinc. Virg. Aen. l. 3. v. 185.

Et saepe Hesperiam, saepe Itala Regna vocare.

Idem l. 11. v. 592.

Tros Italusve mihi pariter det sanguine poenas.

Item Cheruscorum Rex, A. U. C. 799. Item Telegoni fil. qui Italiam ex suo nomine vocavit. Hygin. Fab. 127.

ITALUS [2] cui paternum genus a Flavio, fratre Arminii; Maternum ex Acromero, Catrorum Principe, forma [orig: form‚] decorus et armis equisque in patriam Romanumque morem exercitus, a Cheruscis Roma [orig: Rom‚] Rex petitus. Mox deficientes a se Cheruscos praelio vicit: dehinc secunda [orig: secund‚] fortuna [orig: fortun‚] ad superbiam prolapsus pulsusque, ac rursus Longobardorum opibus refectus, per laeta per adversa res Cheruscas adflictavit. Tac. Ann. l. 1.c. 16.

ITAMUS Arabiae Felicis portus. Ptol.

ITANI Hisp. Tarraconi. pop. Plin. l. 3. c. 3. Circa Pyrenaei radices.

ITANUS urbs Cretae, hodie Paleocastro. Est et prom. Steph. in ora Austr. ubi Orientalis incipit, inter Ampelum et Samonium prom.

ITAPHERNES unus ex septem Persis, qui cum Dario contra Magum Oropasten, fil. Cyri Smerdin se mentientem, coniuravit.

ITARGIS Germ. fluv. Visurgis. Ptol. Ovid. Cons. ad Liv. v. 386.

Decolor infecta [orig: infect‚] testis Itargusaqua [orig: aqu‚].

ITE Energumeni [note of the transcriber: in the print: ITE Emergumeni] formula in Eccl. olim usitata, qua [orig: qu‚] ante consecrationem. Energumeni, quibus pavimenta domorum Dei ingredi licebat, can. omni die de consecrat. dist. 5. a Diacono dimittebantur. Vide Dom. Macr. in Hierol.

ITE Missa est formula itidem in Eccl. adhibita, qua [orig: qu‚] dimittebatur populus; missa enim (quae vox circa finem tertii Sec. priimium audita est) quasi missio: uti remissa, pro remissio, sequiori aevo dici coepit. Erat autem dimissio haec duplex, cum Catechumenorum, qui circa septum Templi, quo Fideles sedes suas capiebant, consistere solebant, ante Sacramenti communionem: tum Fidelium (ita enim eos vocare mos erat, qui recepto Baptismo iam Eccl. cives censebantur) post illam peractam. Alcunus de div. Offic. Finitis omnibus adstanti et observanti populi absolutio datur, mclamante Diacono, Ite, missa est. A qua sollenni voce, cum cultus universus, tum praecipue S. Eucharistia, et preces, ac liturgia eius, Missae nomen acceperunt [orig: accepÍrunt], quo quid hodie intelligatur, in Eccl. Rom notum est; ubi quando formula ista pronuntietur, quando omittatur, vide Dom. Macrum supra laudatum in Hierol. Apud eund. Ite in Pace, poreu/esqe e)n ei)rh/nh|, similis formula, in antiquis Liturgiis Graecis occurrens.

ITEA [1] Danai filia, Antiochum maritum occidit. Hygin. Fab. 170.

ITEA [2] Steph. Suid. Soguta, Laonico urbs Phrygiae, s. potius Paphlagoniae, unde Othomanna fam. originem duxisse fertur, ab ora maris Eux. 250. stad. in Austr. recedens, Ferrar.

ITEA [3] vicus in tribu Acamantide. Steph.

ITEM caput, Latinis ora, ut observatum Casaub. ab Theophrasti Characteres p. 332. Gallis vulgo articulus. Id namque vocabulum datum articulis, quod revera ab hac voce, item, initium iis esset, quasi rursum; denuo. Gloss. vett. Item. o)moiw\s2, pa/lin. Vide Iuret. ad Symmach. l. 1. Ep. 11. laudat. C. d Fresne in Gloss.

ITEMALES senex, qui Oedipum exposuerat, expedum cicatricibus, et talorum agnovit Laii fil. esse. Hygin. Fab. 65.

ITER [1] s. ITINERATIO, circuitus Iudicum. Car. Calvus, in Capitulis Silvacensibus, A. C. 853. Galliam in 12. portiones distribuit, unicuique viris aliquot cum in religione, tum in Iurispr. insignibus praefectis, qui commissos sibi pagos annuo peragrantes, de in iuriis populo a Ministris Reip. illatis cognoscerent, scelera vindicarent, iustitiam que facerent et tuerentur: Rem vero Eccles. viduarum et orphanorum inprimis curarent, Cuius exemplo Henr. II. Angliae Rex A. C. 1176. magnum Nottinghamiae Conc. adhibens, regnum totum in 6. divisit partes,


page 685, image: s0685b

ternis Iudicibus singulis eodem fine constitutis. De quibus vide Henr. Seplmann. in Gloss. Arch.

ITER [2] in XII. Scriptorum ludo, vide infra Scripta XII.

ITER [3] facientes olim noctu, facibus ardentibus comitati erant. Ovid. Met. l. 1. v. 493.

Ut facibus sepes ardent, quas forte viator
Vel nimis admovit, vel iam sub luce reliquit.

Ubi quod casui vel imprudentiae viatorum tribuit, Varro lasciviae adscribit de Re Rust. l. 1. *nuktipori/a enim vett. ut plurimum utebantur. Quem in usum peculiares incidebantur faces e ligno querno, vel iligno, quae gra/bia vocabant. praecipuaque fuit cura, ne facile vento cederent. Quod cum saepe nihilominus fieret, namque et Caesar, apud Suet. in Eo c. 31. quum occultissimum iter modico comitatu ingressus esset, luminibus extinctis decessit. via [orig: vi‚] diu errabundus, adhibere [orig: adhibÍre] coeperunt [orig: coepÍrunt] lychnuchos e pelle, in eum usum compatatos, ut vim ventorum ferre possent et defendere. Postmodum, quia fallendi fere hostis causa [orig: caus‚] iter nocturnum ab Exercituum Ducibus instituebatur, quo tutius id fieret, excogitarunt [orig: excogit‚runt] larernas. sic compositas, ut ist lumen abeunde facerent, quibus praeferebantur, aliisnegarent, cuiusmodi laternas sardas hodie Galli vocant, ut infra videbimus. ubi de Laternis. Vide plura hanc in rem apud Casaub. ad d. l. Suet. et Barthium ad Stat, Theb. l. 12. v. 241. Iter autem ingressuri vota faciebant, et Numini litabant, cuis illustre exemplum in Iacobo Patriarcha habemus. Vide quoque supra ubi de Capille it. Coma. In reditu bono vovendo, dicebant bonum iter convertere. Stat. Theb. l. 4. v. 761.

--- tantam reduces des flectere gressiis
Iuppiter!

ubi dextres subintelligendum, Scholiast. monet Gulielmus Pictavensis de Culieltni Regis et Ducis Gestis; Placet ergo fortunatum iter convertere etc. Reduces, etiam apud vett. Christianos, adorabantur, quo de more vide Pallad. in Hist. Lausiaca c. 52. et Barthium ubi supra Theb. l. 10. v. 664. Quod sr in Itinere Mortuus quis esset, cadaver aromatibus vel cera [orig: cer‚], ut de Agesilao legimus, apud C. Nep. conditum domum referebatur; vel, si haberi id non posset, cenotaphiam domi erigebatur; quam vocem vide supra. Itinerum porro mensuram per passus cilligebant Vett. unde milia passuum, et milliarii lapides, qui ponebantur in singula milia; quod apud Graecos Romanosque in usu suit: cum in Or. xoi=noi, funicuili et parasangae adhibereutur metiendae distantiae. Apud utrosque autem diurnum iter 20. mill. pass. definiebatur, quibus peractis, in loco huic rei destinato, per noctem quiesceban; quem s2aqmo\n Graeci, mansionem Latini, dixere [orig: dixÍre], uti pluribus videre est. apud Salmas. ad Salin. p. 495. etc. Vide quoque hic [orig: hÓc] passim; ubi de Avibus, item in vocibus Baculus, Hydreum, Lacerna, Mansio. Pera, Peregrini, Perones, alibi. Sed et Iter, libri nomen fuit, a Iul. Caef. compositi, qui et duos Anticatones in Itineribus suis scripsit: Nec enim vel in Itinere cessabant a studiis Vett. uti exemplo Plinii Sec. quoque patet, quem vide in Epistolis.

ITER Exstaticum Caeleste sive Mundi opificium, quo caeli siderumque tam errantium quam fixorum natura, vires, proprietates, compofitio et structura, sub ficti raptus [orig: raptŻs] integumento, ad veritatem exponitur: nomen Libri; Auctore Athan. Kirchero editi A. C. 1656, in Quarto. Qui poste a Casp. Schotto variis Commentationibus illustratus; prostat Norimbergae. Eodem Auctore prodiit Romae in Quarto A. C. 1654. Iter Exstaticum Terrestre, sive Geocosmi Opificium, qulo Terrestris Globi structura, arcanarumque in ea partium constitutio figmento ad veritatem composito, exponitur. Iter quoque Hetruscum, quo Hetruriae cum priscae, tum tempore Rei publ. Rom. tum posterae, origeo, situs, natura, politica, catastrophae, monumenta sacra, profana, nec non Naturae admiranda, triplici ratiocinio, politico, physico, geographico, describuntur et exemplanantur: eodem Auctore prielum exspectat.

ITERATIO apud Columell. de Re Rust. l. 2. c. 12. Id prima [orig: prim‚] sarritione fecisse proderit, secunda [orig: secund‚] oberit, quia, cum pullulare desiit frummentum putrescit si adobrutum est. Nihil itaque amplius in Iteratione, quam remoliri terra debet aequaliter: Secunda Sarritio est. In Glossis secunda fossio: Iteratum. palinskafe\n. Alias Iteratio, secunda aratio, et iterare, in cultura agrorum, idem quod redarare, est, Graece dipolei=n, unde di/polos2 gh=, terra bis arata. Cui muneri praeerat Redarator Deus, apud Rom. de quo vide infra, plura vero hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 424. et seqq.

ITERIUS Petrus, vide Petrus.

ITESUI Gall. Lugd. pop. Plin. l. 4. c. 18.

ITHABALUS Rex Tyri. Vide Ithobalus.

ITHACA vulgo Val di Compare, Turc. Phiachi, Graec. Theaehi, ins. in mari Ionio. ante Epirum, Ulyssis patria. In ea est urbs eiusdem nominis. Item mons Neritos, a quo tota ins. interdum Neritos dicta est. In hac lepores non vivunt. Baudr. Plin. l. 8. c. 58. est inter Cephaleniam ad Occ. et Echinadas ad Ort. Nunc sub Turcis est, Ibi tantum aliquot vici. 30. circiter mill. ab Araxo prom. in Occ. Phoenicii [gap: Hebrew word(s)] Ithaca, durum sonat et asperum, ut et Hebraeis [gap: Hebrew word(s)] athac. Talem certe veteres Ithacam describunt. Hom. Od. 1.

*)/htoi me\n trhxei=a, kai\ ou)k e(pph/lato/s2 e)s2i.

Et Cic. l. 1. De Orat. Ithacam ex asperrimis scopulis, tamquam nidum affixam. Unde Horat. l. 1. Ep. 7. v. 41.



page 686, image: s0686a

Non est aptus equis Ithacae locus, ut neque planis
Porrectus spatiis, neque multae prodigus herbae:

Quod sine dubio ex Homero desumpsit. Sic enim ille Od. d.

*)en d' *)iqa/kh| ou)/t' ar' dro/moi eu(re/es2, ou)/te ti leimw/n
*)argi/botos2, kai\ ma=llon e)ph/ratos2 i(ppobo/toio,
*ou) ga/r tis2 vh/swn i(pph/latos2 ou)d' eu)lei/mwn
*(ai sq' a(li\ kekli/atai, *)iqa/kh de/ te kai\ teri\ pase/wn.

Vide Dion. Afric. Strab. l. 1. p. 34. l. 8. p. 335. et l. 10. p. 454. et 455. Plin. l. 4. c. 12. Ptol. Ovide. de Ponto l. 2. Eleg. 7. v. 60. Met. l. 3. v. 712. et Athen. l. 1. c. 8. P. Mel. l. 2. c. 7. Virg. Aen. l. 3. v. 272. et 613.

ITHACESIAE parvae ins. tres Brutiorum, contra Vibonem Calabriae urbem. Plin. l. 3. c. 7. Praces, Praca et Turrioella.

ITHAGIUS Ep. Gall. apud Maximum Tyrannum, excidium Priscillianistarum ursit: unde horum caedes et exilium. Quod cum vidisset Martinus, intercesserat, ne quid cruentum in illos statueretur. Quia vero ob id factum Martinus, Ambrosius, alii, cum Ithacinis communicare noluerunt [orig: noluÍrunt]; inde ortum schisma Annorum 14. Circa A. C. 385. Vide Idacius Clarus.

ITHAS fil. Rubai, 2. Sam. c. 23. v. 29. qui et Ethrai. 1. Par. c. 11. v. 31.

ITHAMAR fil. Aaronis, in cuius fam. ad quintam usque generationem, mansit Summi Sacerdotii dignitas. Eli anus ex posteris eius fuit. Exod. c. 6. v. 22. 1. Par. c. 6. v. 3.

ITHATIUS vide IDACIUS.

ITHOBALUS [1] I. Astartes sacerdos, Occiso Rege Phelo s. Phelete regnum Tyrium occupavit. Vide Ioseph. l. 1. contra Apion. regnante adhuc in Iuda Asa [orig: As‚]. Sub eo a)broxi/a, defectus pluviarum, fuit per integrum Annum: cum vero is supplicationes indixisset, magna vis toniitruum secuta est. Ceterum Botryn urbem in Phoenice condidit, et Auza, quae in Africa, Ioseph. Antiqq. l. 8. c. 7. Filiam Iezabelem in uxorem dedit Achabo Israelis Regi, qui regnare coepit Anno Templi 93. Anno regni soceri 20. et memoratur sub Achabo pluviarum defectus inusitatus 1. Reg. c. 17. v. 1. Vixt autem Ithobalus Annos 68. regnavit Ann. 32. successore Badzeoro fil. Vide Menandri Ephes. Fragmentum insigne apud Ioseph. d. l.

ITHOBALUS [2] II. Tyri Rex, longo post Pygmalionem, quem vide, intervallo, regnvit tempore Nebucadnezaris, qui cum obsedisset urbem vet. Tyrum, in obsidione periisse videtur, ex diris Prophetae Ezech. c. 28. v. 8, 10, et 19. Expugnata [orig: Expugnat‚] vero sic Palaetyro, regnatum est porro in Ins. (quae iam prima Regia fuerat Tyri Regum) ab Ithobalo, usque ad Azelmicum Regem sub quo Tyrus ab Alex. continenti adiecta est. Itaque Ithobalo post regnum Annorum 13. quo tempore in Iuda postremi Reges praefuerunt [orig: praefuÍrunt], successit Baal, de quo supra. Vide Iosephum C. Apion. ex Ann. Phoenie. Dii Historici, Arian. l. 2. et Marsham. Canone Chron. Sec. XVIII. ubi de Excidio Tyri.

ITHOME opp. Phthiotidis. Hom. in Catal. Item urbs in agro Messeniaco, quam Lacedaemonii post 10. Annorum obsidionem in deditionem acceperunt [orig: accepÍrunt]: Anno 1. Olymp. 14. qua de re vide Ioh. Marsh. Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Bello Messeniace I. Thuc. l. 1. Stat. Theb. l. 4. v. 179.

Plantaque Messena, montanaque nutrit Ithome.

Plin. l. 4. c. 5. Ithomen, urbis Messeniae arcem vocari scribit Strabo l. 8. p. 358. et 361. Grebegin, Nigro dicitur. In monte urbi iminebat, non secus ac Acrocorinthus Corintho, Has Demetrius Phalereus Philippo capiendas suasit, sic bovem, i. e. Peloponnesum utroque cornu teneri. Strabo l. 9. p. 437. aliam Ithomen habetin Estiaeotide Thessaliae regione, cuius vetustum nomen Thome est. dertracta [orig: dertract‚] prima [orig: prim‚] syllaba [orig: syllab‚]. Thumaea haec quoque Steph.

ITHOMETES Iuppiter sic dictus, ab Ithome urbe. Huic Aristomenes Messenius 300. homines sacrificavit. Vede Hecatomphonia.

ITHON Thessaliae urbs. Hesych. Vide Steph. in *)itw\n.

ITHYCLES Archon Athenis, Olymp. 95. An. 3.

ITHYPALLI mimorum genus, stantes pronuntiabant, ebriorum persona [orig: person‚] et coronati; hoc enim ebriorum fuisse, est in Menaechmis et Symposio Platonis, et in Vita Xenocratis, de Polemone. Manuum insuper tegumenta gerebant ex floribus confecta. et tunicas albo ab medium distinctas a cinctura, quam cogebat velum Tarentinum, ad talos demissas. Hi silentio per ostium ingressi; ubi ab Orchestrae medium evaserant, convertebant sese, ad Theatrum et dicebant,

*)ana/gete eu)ruxwri/an poiei=te tw=| *qew=|, e)qe/lei
*ga\r o( *qeo\s2 o)rqo\s2 e)sfurwme/nos2 dia\ me/son
*badi/zein ---

Baccho nempe dicatum poema simul et celebritas: propterea quod ex opp. Bartiae, cui nomen erat *)elaqh=rai, Pegasus quidam mysteria detulit Athenas, una cum Liberi patis signo; quod populus cum segnius accepisset, eius contemptionis mox poenas dedit, pudoris partibus morbo correptis. Cui multis remediis frustra adhibitis ex oraculo fallou\s2, i. e. perticas, atque in earum fastigio coriaceum genitale cum publice, tum privatis in aedibus erexerunt [orig: erexÍrunt]. Cui simile quid in Palaestinorum Historia [orig: Histori‚] legimus, unde forte turpitudini huicce Graecorum occasio fuit. Habes cantionem apud Aristoph. Acharnens. Paulo diversa ab Ithyphallis, fallofo/roi fuere [orig: fuÍre]; de quibus alibi. Vide Scalig. Poet. l. 1. c. 10. ut et infra Phallus.

ITHYPHALLUS Priapus est. Colum. l. 10.



image: s0686b

--- Sed truncum foirte dolatum
Arboris antiquae numen venerar Ithyphalli.

Unde carmen Ithyphallicum, cuius exemplum Casaub, produxit Animadvers in Athen. l. 6. c. 15.

ITHYPHANIA Optices pars, de qua infra suo loco.

ITINERARIA Tabula in Ord. Rom. dicitur altariolum s. lapis sacratus, quo in Eccl. Rom. ubi Altare lapideum deest, utuntur: Viaticum Bonifacio VIII. c. ult de privil. Antimensium Balsamoni ad Conc. VI. can. 1. s. 31. ex Graeco a)ntimi/nsion, vide Macros Fratres in voce Altare.

ITINERARIUM mappa Geographica dicitur, in qua describuntur ac depinguntur metationes militares, loca et oppida provin ciarum praecipus, cum intervallis ac distantiis, quam Duci necessariam esse, ait. Veget. l. 3. c. 6. Primum Itineraria omnium regionum, m guibus bellum geritur, plenissime debet habere perscripta: ita ut locorum intervalla, non solum passuum numero. sed etiam viarum qualitates perdiscat: compendia, diverticula, montes, flumina ad fidem descripta consideret: usque eo ut sollertiores Duces itineraria provinciarum, in quibus necessitas geritur, non tantum adnotata, sed etiam picta habuisse firmentur, etc. Cuiusmodi fuit Mappa orbis terrarum ab Agrippa confecta, de qua Plin. l. 2. c. 3. et 4. etc. Item Tabula Itineraria, quam ex Bibliotheca Peutingeriana edidit Marcus Velserus. Itinerarium item, quod falso Antonini nomen praefert, et in mappam relatum ac Anno demum Theodosii decimo quinto exaratum est, uti docet C. du Fresne in Descr. urbis CP Primum vero istiusmodi Mapparum auctorem fuisse Anaximandrum, quem subsecuti Hecataeus, Democritus, Eudoxus, alii, tradit Eustathius Ep. prafioca [orig: prafioc‚] notis ad Dionysium Periegetem. Neque vero Ducibus solum sua erant Itineraria, sed et Miles, qui ingreditur iter, viandi ordinem non ipse disponit sibi -- sed Itinerarium ab Imp. accipit et custodit illud, praescripto incedit ordinerectaque viaconficit [orig: vi‚conficit] iter, ut inveniat commeatuum sibi parata subsidia. Si alio ambulaverit itinere, annonamnon accipit, mansionem paratam non invenit, uti haet Ambros, Serm. in Ps. 118. de cuiusmodi itinerum et metationum militarium designatione, quam Route vocant Galli vide Lamprid. in Alex. Sev. et aliquid supra in voce Dispositio. In Cerimoniali Epp. l. 1. c. 2. In discessis recitabit --- cum Clericis et familiaribus Itinerarium: vox notatorationes vel preces, quae ab iis, qui se itineri committunt, recitati solent et a cantico Zachariae vulgo incipiunt. Vide Haeften. Disquisit Monast. l. 11. part. 4. disq. 4. laudatum C. du Fresne in Gloss. supra quoque, ubi de Geographia; uti de Itinerationis praesidibus Diis supra in voce Dii.

ITIUS Portus, vide Iccius.

ITOME civ. Epiri, Italiae item, et Boeotiae, et Lydiae. Item regio sub Haemo. Steph.

ITONIA cogn. Minervae, a loco Boeotia celebri eius cultu, quem inter Pheras et Larissam locat Paus. Aoniam urbem a vicinitate appellat Stat. Theb. l. 2. v. 721.

--- sive Aonia divertis Ithone.

Scholiastes Callimachi Hymno in Cicer. Thessaliae adscribit. Nisi malis aliam urbem in Boeotia aliam in Thessalia, utramque eiusdem nominis eidkemque Numini sacram statuere, quo Strabo nos ducit l. 9. Fanum autem if fuit clarissimum, in quod proin pressi malis Boeotii confugerunt [orig: confugÍrunt], velut ab adversa cum Agesilao pugna, Paus. l. 3. Agesilaus, Thebanis et eorum auxiliis superatis, per Boeotios sibi viam fecit. Ipsi quidem Boeotii e praelio in Minervae Itoniae confugerunt [orig: confugÍrunt]. Etiam diedicatis spoliis, ut a Pyrrho factum menorat Idem l. 1. Pyrrhi victoriam declarant Gallorum scuta in Itoniae Pallasis fano, cum Epigr.

Hos tibi Gallorum clypees Rex donat, Itoni,
Pyrrhus ab audaci rapta tropaea manu.

Ubi Itonis Minerva appellatur, imitatione Baxxhylidis, Lutatio notati, ad Stat. l. c. Sed et Ludi s. Certamina ibidem Deae celebrabantur. Callimach. ubi supra,

*)=hnqon *)itwnia/dos2 min *)aqanai/as2 e)p a)/eqla
*)ormeni/dai kale/ontes2) a)p' ou)=n h)rnh/sato ma/thr etc.

Vide Ian. Parrhasium Ep. 55. Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. l. c. et ante utrumque Achillem Statium Comm. in Catulli Epithal. Pelei. et Thetidos. Carm. 64. v. 228.

Quod tibi si sancti concesserit Incola Itoni.

ITONUS Thessaliae Rex, Deucalionis fil. invenit rationem conflandi aeris, argenti et auri, signadaeque monetae. Lucan. Civ. Bell. l. 6. v. 402. et seqq.

Primus Thessalicae rector telluris Itonus
In formam calidae percussit pondera massae;
Fudit et argentum flammis, aurumque moneta [orig: monet‚]
Fregit, et immensis coxit fornacibus aera.

ITRIA vide Hodegitria. de ITRO Iacobus, vide Iacobus.

ITRUM opp. Terrae Laboris, intra montes, medium inter Fundos ad Occ. et Formias ad Ort. aliquot mill. ab ora maris Tyrrh. Itri vulgo Q uibusd, est Mamurrhae antiquorum.

ITTA fluv. Galliae, vulgo Epte. Oritur in Bellovacis, efonte congn. et Gornacum, Novum Mercatum, Gisortium, Nelfam, Dangutum, et S. Clari opp. Braiam ac Fabricas attingens, inter Rupem Uvidonis s. Guidonis, ac Vernonem in Sequanam labitur. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ITTONA vulgo ITON, fluv. Galliae. Britolium. Condatum, Alnetum Aunay, Nucetum la Nove, Ebroicas et Blancas praetarlabitur, atque in Auturam influit. Idem.