December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 677, image: s0677b

ISIDORUS [9] Clarius Brixianus, S. Bibliorum translator, Obiit A. C. 1555. Benedictinus, Ep. Fluiignii. Eius scripta enumerat Anton. Teissier in Elogiis Viror. Erud. Clar. P. 1. et 2. ubi in ter alia et O. rationum eius in Conc. Tridentino habit arum meminit. Vide quoque Bibliothecam Sixti Sen. et P. Simonem Hist. Critic. habitam Vet. Test. ubi Notas illius in S. Biblia, ex Munstero exscriptas, observat.

ISIDORUS [10] Isolani Dominicanus Mediol. Auctor. summae privilegiorum S. Iosephi, A. C. 1523. a Mercurio (qui primus neri posse lanas et in modum testis tiliacei, quales prius fiebant, torqueri ostendit) edoctam laneae vestis texturam primam Aegyptios prodidisse, docet Salmas. ad Tertullian. de Pallio. Ex eo tempore, materia texendis vestibus prodita, nec lanea tantum de ovibus: sed mox etiam de aliis rebus, quae postea exemplo lanae repertae sunt quaeque idoneam vestificinae materiam, haud secus ac lana, praebuerunt [orig: praebuÍrunt], ut linum, sericum, bombycinum et alia huiusmodi generis. Et certe Plin. l. 7. c. 56. textilia Aegyptios invenisse scribit; textilia de lana intelligens: nam lini inventionem Arachnae tribuit. Antea vero non textiles, sed plexiles vestes fiebant, ex restibus, aut vinculis tiliaceis inter se nexis et plexis in retis modum. Ex papyro etiam tales et Iunco, et ex materia fluminea, quam Graeci flou=n vocant, plecti moris erat, teste Meletio de Nat. Hom. et Herod. l. 3. ubi de Indis. Porro Isidis nomine Lunam et Tellurem, imo universam Naturam ab Aegyptiis cultam; eandemque cum Cerere, Cybele, Venere ac Matre Deum [orig: DeŻm]; Bubasti inprimis ac Copti in veneratione fuisse, dictum alibi. Addam saltem, non improbabilem eorum sententiam esse, qui ea [orig: e‚] Evam, primam nostrum [orig: nostrŻm] omnium matrem, fuisse adumbratam contendunt. Nam ut de Germanica Iside prius dicam, fieri potest, ut apud gentem hanc primaeva de Adamo et Eva, quorum ille Mannus sit, haec Isis, remanserint lei/yana quaedam [orig: quaed‚m]. Quomodo enim Adam, quod hominem notat, ac per ex cellentiam marem, commodius reddidissent sua [orig: su‚] lingua [orig: lingu‚], quam Mannum. A Man autem mulier dici potuit Manna: sed non fuit hoc in usu Germanis. Ac fortasse ex longa transitione retinuerunt [orig: retinuÍrunt] Hebraeum Ischa; quod apud Mosen et veteri Latinorum lingua [orig: lingu‚] Viram sonat: unde apud Fest. Virae Queruetulanae. Romani autem, cum audirent, Germanicae genti cultos Man et Ischa, ut ex illo Mannum, ita ex hac Isidem fecerint: quia non viderent, quod Numen Ischa, quam Isis esse posset. In quo quantopere falsi sint; ex dictis videre est. Nisi et Aegyptis, ut Osiris Adamus sic Eva Isis. Nec enim putandum, primorum Parentum memoriam in Asia penitus apud Gentiles intercidisse. Namque, ut alia praeteream, Adana, antiqua ciliciae urbs, a Syris condita, haud dubie in memoriam primihominis apppellata est. Sed constat Graecos non habere voces in m. excuntes, eoque pro *)ada\m dixere [orig: dixÍre] *)ada\n, et terminatione addita [orig: addit‚], *)/adanos2: unde urbs *)/adana; qui *)/adanos2, ut ait Steph. Caeli Terraeque fil. erat. Quod nulli melius convenit, quam Adamo nostro. Idem Steph. ait, aliter dictum Saturnum et Rheam: puta quia Saturnus est primus homo et Rhea, omnium mater Eva. Imo, nonne *eu)a\n in orgiis Bacchi ululatum ipsum Evae nomen ingerit? Hi proin, quia una erant caro, ut etiam loquitur S. Scriptura, ideo uno nomine Numineque comprehendebantur a Cilicibus, si recte eorum mentem idem Steph. nobis exposuit. Quo teste, idem quoque *)/andhs2, qui fortasse *sa/ndhs2, h. e. Hercules. Nam hunc Indis Sandem vocatum Eruditi docent. Idemque *)/adhs2 sive Dis: nempe Adam e terra et in terram rediit; atqueinde ei nomen: uti et *(/adhn quoque dixere [orig: dixÍre] Graeci et Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Adama, i. e. Terra; m. itidem in n. abeunte. Parque ratio in aliquot aliis Gentium Diis, a Steph. memoratis: cuius causa est, quod, ut in naturali Theologia praecipui Deorum ad Solem et Lunam referuntur: ita Dii animales potissimi pertineant ad primos nostros Parentes; vel staltem Noachum et coniugem; vel tandem liberos horum, qui Orbem partifi sunt, etc. Vide Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 38. Ioh. Selden. de Diis Syris, Pignor. ad Tabul. Isiac. Alios, et supra aliquid, in voce Isenacum. Sed nec omittenda illorum sententia qui Isidem voluerunt [orig: voluÍrunt] esse Virginem, quae inter astra. Namque et Isidi spicae datae in simulacro. Apuleius l. 1. dextra [orig: dextr‚] laevaque sulcis insurgentium viperarum cohibitae, spicis etiam desuper cerealibus porrectis: e quibus sistrum conflatum, prodidit Leo Antistes Alex. Mag. apud Augustin. de Civ. Dei l. 8. Et gubernaculum nonnumquam adpingitur, quo modo et Fortunam, quam pro Virgine quoque sideribus intulere [orig: intulÍre] nonnulli, pingi notum. Sed de hac re plura infra, ubi de Virgine. Isidem Multimammiam, simulacrum hieroglyphicis notis refertum, asservari in Museo Kircheriano, Georg. refert de Sepib. in Descr. eius p. 8. cum hac Inscr. ex Diod. Sic. desumpta: Ego sum Isis Aegypti Regina, a Mercurio erudita, quae sum uxor Osiridis. Ego sum mater Hori Regis quae ego legibus statui, nullus solvere poterit. Ego sum prima frugum inventrix. Ego sum in astro Canis refulgens: Mihi Bubastis urbs condita est, gaude, gaude Aegypte, quae me nutrivisti. Ut et de Sacerdotibus eius quaedam addam: Eos absinthii marini ramum in sacris praetulisse, habet Plin. l. 27. c. 7. ab iisdem aspidem, cum tumido collo, caput arduum attollentem circumferri consuevisse, diximussupra, in voce Chelidonia. Canebant autem bis in die Isidi suae laudes, prima [orig: prim‚] sc. hora [orig: hor‚], qua [orig: qu‚] Templum aperiebant (unde ritus Apertio dictus) et Deam salutabant (quod Salutantionem et Exercitationem vocavere [orig: vocavÍre].) Post totum diem stipem emendicabant; inde ad octavam redibant, idoloque, postquam id stantes adorassent [orig: ador‚ssent], composito templum claudebant. Mart. hinc l. 10. Epigr. 48: cuius epigraphe parat convivium initio.

Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvenca,
Et pilata redit iamque subitque cohors.

Et Tibull. l. 1. Eleg. 3. v. 31.

Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes
Insignis turba debeat in Pharia.



page 678, image: s0678a

Qua [orig: Qu‚] circumcursatione indagationem filii amissi ab Iside factam quottidie repraesentabant. Vide Rader. ad Mart. d. l. infra quoque aliquid in voce Pauca. Quia vero tenuioribus papyri membranulis pedes indutos hi exsecti Sacerdotes haberent, a)nupo/dhtoi sive discalceati nudisque pedibus non male incedere quibusdam dicti sunt, cum proprie nec calceorum, nec solearum usum membranulae illae praeberent. Sic intelligi facile Prudent. potest peri\ ste/f. Hym. 10. v. 154. et seqq. qui de sacris Isidis, quae aliis Cybele, magna Deorum Mater dicitur, loquens, nudis plantis remotisque calceis Gallos illius sacerdotes incessisse testatur his versibus:

Nudare plantas ante carpentum scio
Proceres togatos, Matris Ideae sacris.
Lapis nigellus evehendus essedo,
Muliebris oris clausus argento sedet:
Quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis,
Pedes remotis atterentes calceis,
Almonis usque pervenitis rivulum.

De iisdem memorat Lucian. tintinnabulo in sacris uti consuevisse: Ait enim, Ante Syriae Deae templum phallos duos mirae altitudinis fuisse statutos: in hos Sacerdotem ea [orig: e‚] solitum arte conscendere, qua [orig: qu‚] Syri palmas altiores, nimirum fune caudici advoluto ac paulatim ad superiores partes pertracot. Cum vero ad summas phalli partes pervenisset, orare, sacra facere ac inclamare consuevisse, atque interim tintinnabulo sonum edere, ut verbis tinnitus sociaretur. Aes namque in sacris non modicam vim habere credita antiquitas. Sunt etiam qui putent, eosdem qui stipem non modicam corradtes colligebant (quosproin Cic. de LL. domoss exhaurire et urbem superstitione implere dicit) tintinnabula usurpasse, visiturque inter antiquorum statuas Romae, Sacerdos Isiacus cum pera et tintinnabulo. Quo modo apud Italos Divi Antonii fratres, et apud Turcas Religiosi quidam, ursum vel cervum, e quorum collo nola sonat, manu ducentes per civitates stipem corrogant, Hier. Magius l. de Tintinnabulis. Nec omittendum, quod Octavii apud Minuc. querela, de stupris inter aras et delubra Gentilium conductis, in huius inprimis idoli sacra quadravit, ut in cuius templo scelera haec praecipue committi consuevisse, ex Ovid. discimus Amor. l. 2. Eleg. 2. v. 25. de Arte Amandi l. 1. et 3. Iuv. l. 2. Stat. 6. v. 487. Aliis e quibus Iuv. Sat. cit.

--- iamque exspectatur in hortis
Aut apud Isiacae potius sacraria lenae.

Ubi idem Schol. ibid. v. 528. Apud templum, ait, Isidis Lenae conciliatrices: quia in hortis templorum adulteria committentur. Imo in templis adulteria componi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis solita, tradit Tertullian. Apologet. etc. Sistri isiaci iconem exhibet L. Pign. Comm. de Servis. Vide quoque infra in voce, Sistrum. Sed non sitra solum, verum etiam cymbala et tympana in his sacris fuisse adhibita docet Aus. Ep. 25. v. 20. et seqq.

Cymbala dant flictu sonitum, dant pulpita saltu
Icta pedum, tentis reboant cava tympana tergis,
Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus.

Vide Iac. Ouzel. Animadvers. ad Minuc. Fel. p. 88. De Isidis porro dubio et utriumsque sexus [orig: sexŻs] idolo, adi Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 5. v. 20. ex appuleii, trifariam initiari eius Pastophori, Mielsia 11. cuiusvestigia; per errorem, in quodam lapide, pro S. illius Angeli (qui Greg. Mag. litaniarum auctori, pestis tempore, gladium in vaginam recondens, visus dicitur) vestigiis diu, et quidem usque ad Alex. VII. tempora adorata fuisse Romae, in templo S. Mariae Arae-Caeli, adnotatum legas apud Dom. Macr. in Hierol. in hac voce, qui et i voce Litaniae, hanc Deam pedum tutelare Numen habitum fuisse, ex votivis tabellis, magno numero ibidem appensis, cum Inscr. DEAEISI DI, docet.

ISIDORUS [11] nomen Congregationis Hieronymitarum apud Hisp.

ISIGONUS Cittiensis memoratur a Cyrillo, adversus Iulianum l. 3. Isigonus Nicaeensis a Gellio l. 9. c. 4. inter scriptores veteres reponitur Scripsit de tabulis, miraculis, rebusque incredibilibus et inauditis. Quaedam ex eo refert Plin. l. 7. c. 2.

ISINISCA ISUNISCA Welsero est Isen, castr. dit. Frisingensis, ad amnem Isin, 6. leuc. a Monachio in Ort. Aliis est Monachium, quod probabilius. Baudr.

ISIS [1] quibusdam Io a Iove rapta, vide Io; aliis Ceres aut Luna visa est. it. Astarte, Dea Syria, Rhea, Deum [orig: DeŻm] Mater, Cecorpia Minerva, Paphia Venus, Dictynna Diana, Stygia Proserpina, Iuno, Bellona, Hecate, Rhamnusia, Cybele etc. Lucian. de Dea Syr. *muriw/numon enim eam fuisse, Plutarch de Iside docet Fuit autem uxor Osiridis, et pro Dea ab Aegyptiis sollennibus festis statuisque serto ex aristis contexto coronatis, culta. Haec enim Inachi filia cum esset, unde Inachis vocata, in Aegyptum venit, primaque triticum et hordeum invenisse, legesque statuisse dicitur. Apud Alexandrinos autem in praecipuo honore fuit: Nihilominus a Senatu Rom. recepta, Lucan. Civ. Bell. l. 8. v. 831.

Nos in templa tuam Romana recepimus Isin.

Eademque in Italia ei sacrifi cia instituta sunt, quae olim in Aegypto, de quibus fusissime Apuleius Milesiar. l. ult. Durantibus sacris, novem noctibus integris secubare moris erat, Ovid. Amor.


image: s0678b

l. 1. Eleg. 8. v. 74. Quia autem sacra eius turpissima, hinc quidquam evulgare nefas. Imo Pisone et Gabinio Coss. Romae cultus iste prohibitus est, quem Commodus Imp. restituit, ipse raso capite Anubim gestans: Nec quandiu Romae fuit, ulli Deorum maiori superstitione, quam ei litatum, maximusque honor eius sacerdotibus delatus est. Hinc Suet. in F. Flav. Domit. c. 1. Isiaci habitu celatus, inter sacrificulos vanae superstitionis ita latuit, Templum ibi habuit, prope septa s. ovile in regione 9. in cuius penetrali habitabant sacerdotes, a populo velo discreti. Suet. in Tib. Ner. c. 36. Tac. de Morib. Germ. c. 9. Dio. l. 40. 42. 47. 53. et 54. Lamprid. in Commodo. Tertullian. in Apol. c. 6. Quidam duas Isides fuisse asserunt, Clem. 1. Strom. Herod. l. 2. c. 59. et 156. Euseb. Praep. Euang. l. 1. Lilius Gyrald. de Diis Gentilium Syntagm. 12. E venteri orbe in novum transiiisse, una cum reliqua Aegyptiorum superstitione, vidit P. dela Valle, Iti. tom. 4. Sacerdotes eius Isiaci dicti, qui vestibus tantum lineis, quas illi lenostoli/as2 appellabant, amiciebantur, ideo forsan, quia Isis liniusum prima mortales docuisset. Hinc etiam illi, qui ad Deam supplicaturi accedebant, vestes e lino induere habebant necesse. Sacerdotes hi, ex religionis praescripto, abstinebant a suiliis et ovillis carnibus, sales carnibus non adhibebant, ne catitatem violarent: vinum ipsi bene dilutum non bibebant, radebant caput, calceisque papyraceis usi, Isidis imaginem humeris portabant: quam tamen et asinus interdum gestbat. Porro sistrum concutiebant, cuius usus in bellis quoque fuit. Plura de his vide apud Diod. Sic. l. 1. et Plutarch. pecul. l. de Iside et Osiride. De habitu vero eorum adi Torrent. ad Domit. Suet. c. 1. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 22. etc. Ovid. Met. l. 9. v. 787. et seqq. totam pompam ita describit:

Inachis ante torum pompa [orig: pomp‚] comitata sacrorum
Aut stetit, aut visa est, inerant lunaria fronti
Cornua cum spicis nitido flaventibus auro,
Et regale decus, cum qua latrator Anubis,
Sanctaque Bubastis, variisque coloribus Apis,
Quisque premit vocem, digitoque silentia suadet.
Sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris,
Plenaque somniferis serpens peregrina venenis.

De Isidis Sacris Romae sublatis, A. C. 120. Vide quoque Paulinae. Hinc Isidis Ins. Isidis Portus Plin. l. 6. c. 29. Isidis Templum Strabo l. 14. p. 683. et l. 17. p. 822. ins. sinus [orig: sinŻs] Arabici. Item urbs Aegypti ad Nilum prope Copton urb. Ceterum, Isidem.

ISITIA apud Ael. Lamprid. in Heliogab. Primus fecit de piscibus Isitia: pro Isicia, e Graeco i)/sika et i)si)/kia, s. potius e Latino veteri insicare, pro insecare. Nihil enimaliud Isicium est, quam insecta minutatim caro: cuiusmodi inficiis et minutalibus ex carne vulgo farciebantur avium ventriculi, ut anserum et gallinarum: primus vero Heliogabalus de piscibus fecit; de ostreis et leiostreis et aliis huiusmodi marinis conchis et locustis et cammaris et scillis. Unde colligere est, quid sentiendum, de Rei Culinariae libris Apitio, uni e tribus eiusdem nominis gulae Proceribus, vulgo attribui solitis, in quibus Isitiorum marinorum de scylla s. cammaris et astracis: de loginine, de sepia, de locusta; de pectine, de ostrea, mentio est. Porro ita frequen ter de piscibus Isicia facta, ut inde hariolati sint nonnulli, et nominis illius etymon: ab isoce nempe originem eius Isid. arcessit. Orig. l. 20. quem Isicii ipso nomine donat Beda l. 1. c. 1. Sed merito sententia prior praeferenda, Casaub. et Salmas. ad Lamprid. Hinc Isiciarii, in testamento ridiculo Grunii Corocollae, Porcelli, apud Hier. Ep. ad Eustochium, Verbosis linguam, bubulariis intestina Issciariis femora, mulieribus lumbos etc. Vide quoque Macrob. Sat. l. 5. quo loco de difficili Isiciorum digestione monet, Hier. Merc. Observationib. Medicinal. l. 1. God. Stewech. Electis ad Arnob. l. ult. et supra in Esiciatae.

ISIS [2] et Serapis, dicta quoque est Urbis Romae regio III. a Templo Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. IV. ubi de Idololatriae vetustate.

ISIUM [1] apud Lamprid. in Alex. Sev. Isium et Serapium decenter ornavit; adhibitis signis et Deliacis et omnibus mysticis; fanum est Isidis, cuiusmodi cum plura in Urbe fuerint; putat Casaub. illud hic [orig: hÓc] Isium illudque Serapium intelligi, quae Caracallus struxerat. Apud Trebell. Pollion. Isium Metellinum occurrit, in Vita Tetrici Iunioris, ut vidimus supra in voca Iseum.

ISIUM [2] urbs Aegypti Sup. Stpeh. Ant.

ISLA fluv. Frisiam perfluens. Vulgo, g sel, s. g ssel, Regin.

ISLAMI nomen quo sese invidem Turcae appellare amant, i. e. concordes, unanimes, pacifici, a verbo Arabico [gap: Hebrew word(s)] Salam i. e. pacificus fuit, salvus evasit, pacem habuit; unde et Musulmannorum nomen clatio, qua [orig: qu‚] sese iidem iactant, Christianos contra Gauros et Giafros, quasi extraneos et adulterinos, vocantes. Ioh. Leunclav. Hist. Musulman. l. 1. et 16.

ISLANDIA Germ. Island, Gall. Islande, Ins. maris Sept. amplissima, nomen habet aglacie, quae illi ad Bor. perpetuo adhaeret, nam ibi iam incipit mare Congelatum: dicitur etiam Snelandia, a nive, et Gardartsholm, a Gardarto eius inventore; quibusdam videtur esse Thule veteribus cognita, sed his Saxo Grammaticus, Crantzius, Milius Iovius, et Peucerus refragantur. Est extensa ab Ortu in Occ. Patet in longit. 100. mill. Germ. ut vulgus scriptorum habet, his addit 44. Angrimus Ionas Islandus. Baudr. longam facit 200. leuc. Gall. latam 100. circiter. Sita est non sub Meridiano primo, ut notant aliqui, sed octavo inde gradu: satis culta et fertilis versus oramlitor. pro maiori parte in mediterraneis inculta est et montosa, praesertim versusplagam Sept. ob austera spiracula venti Circii, qui nec frutices, ut tradit Olaus. elevari permittit. Huc Norvegii tyrannidem Haraldi fugientes,


image: s0679a

migrarunt [orig: migr‚runt], Duce Ingulfo. A. C. 860. Subest regno Norvegiae, inter quam et Groenlandiam sita est, ab A. C. 1260. quo primum buic homagium incolae praestiterunt [orig: praestitÍrunt], qua [orig: qu‚] ratione Rex Daniae, (a quorum no Canuto iam cum Orcadibus subacta fuit, A. C. 1062.) qui et Norvegiae, eo quotannis praefectum mittit, cui nunc obe diunt, ut quondam suis Episcopis: a quibusad Christianam fidem, sub Adelberto Ep. Bremensi, conversi fuere [orig: fuÍre]: Canutus Vandalo tum Rex hic [orig: hÓc], ut et in Dania, Suecia, Norvegia ac Groenlandia, Episcopos instituit, A. C. 1133. Quadripartita [orig: Quadripartit‚] distinctione dividitur secundum quatuor mundi plagas, in Occid. quadrantem, s. Vestlendingafiordung, incolis: in Orient. quadrantem, Austlendingafiordung: in Sept. Nordlendingafiordung, et Mer. Sudlendingafiordung. Duos habet Episcopatus cathedrales, Holam, et Scalholt, cum scholis utrique adiunctis. Moneta carentsua et urbibus, nam montes habent pro urbibus, et fontes pro deliciis, ita tradente Crantzio, qui specus eos plerumque habitare dicit, ad montium latera excavatis mansiunculis, imprimis tempore brumali, quod Olaus quoque asserit. Ex ossibus piscium domos construunt, penuria [orig: penuri‚] lignorum: quibus etiam in farinam subactis, panis loco vescuntur: lingua utuntur Cimbrica, sive Germanica veteri, qua [orig: qu‚] sacra Biblia interpretata typiselegan tissimis sunt ex cusa A. C. 1584. Praeter equos et boves nullum armentum apud hos est: praeter Betam et Iuniperum nullam fere [orig: ferŤ] arborem habent: at graminis adeo fecundum solum, ut nisi pecus a pabulo interdum arceatur, ab aruina ne suffocetur, periculum sit. Boves et vaccae hic [orig: hÓc] omnes cornibus carent, ex Orientalis et Borealis ins. plaga: ibidem sunt montis ignivomi, quales sunt Hecla, Crucis, Helga: Ibi insignes catelli quoque, Militensium aemuli, falcones, ursi albi. Incolae robusti et feroces. Porro Spiritus in hac ins. s. umbrae comperiuntur, se exhibentes manifestos humanis in ministeriis, s. alio violento casu enectorum, ut refert idem Olaus: Fons est, qui fumigantis aquae vitio naturalem cuiuslibet rei originem demolitur, et quidquid fumi huius exhalatione respergitur, in lapideae naturae duritiem transmutatur, forma duntaxat superstite: Est fons postilentis undae, quem qui gustaverit, perinde ac veneno posternitur. Sunt latices Cerealis poculi proprietatem imitantes. Sunt et ignes, qui cum linum cousumere nequeant, aquae mollitiem depascuntur. Sed qui omnia huius ins. insolita naturae miracula cognoscere desiderat, adeat Albert. Crantzium, Saxonem Grammaticum. Ioh. et Olaos Magnos Ioh. Matal. Metell. Urbes praecipuae sunt Hola et Schalorum, et Besteda arx, ubi Prorex Ins. commoratur. Baudr. Ortel. Magin. Mercat. Cluv. Strabo l. 4. Quibusd. Islandia Thule Vett. est. Vide Thule. Ei communi iurisdictionis vinculo cohaerent Ins. Ferrenses et Schetlandicae, avium proventu non ignobiles: Itidem sub Danorum Rege: ut terra Sancta heylige Land, haud procul ostio Albis sita. Vide quoque Georg. Horn. Orbe Imp. p. 357. cum Notis Ioachemi Felleri.

ISLEBIA urbs Comit. Mansfeldici, patria Lutheri.

ISLERAE Castellum vulgo Illiers, locus in Carnutibus ad Lidericum fluv. non longe [orig: longŤ] ab Avallocio, Bona Valle atque Castroduno, Fulberto Carnutum Ep. memoratus: Una est ex villis maioribus Eccl. Carnutinae B. Mariae. Hadr. Vales. Not. Gall.

ISMAEL [1] fil. Abrahae ex Agar ancilla, nat. A. M. 2124. Cum Matre, a Sara, pulsus, monitu Angeli, in patris domum rediit. Adultus Aegyptiam uxorem duxit, ex illa 12. filiorum pater, unde Arabes, Agareni, Ismaelitae, Sarraceni, etc. orti. Ex eius fam. se Mahometes in Alcorano oriundum quoque gloriatur. Obiit A. M. 2261. Aet. 137. Gen. c. 16. v. 11. et seqq. Ioseph. Antiqq. l. 1. c. 12. Torniel. et Salian. Ann. Fil. item Nethaniae. 1. Reg. c. 23. v. 21. ex Regia apud Iudaeos fam. oriundus, Godoliam Iudaeae praefectum proditorie [orig: proditoriŤ] sustulit. Vide Ier. c. 40. v. 15. Ioseph. Antiqq. l. 10. c. 11. Torniel. A. M. 3447. n. 10. Salian. etc. Fil. Asel. 1. Paral. c. 8. v. 38. etc. 9. v. 44. Ab eo Imaelitae dicti, de quibus Iud. c. 8. v. 24. Inaures autem aureae erant iis, quia Ismaelitae erant. Ubi Drusius per Ismaelitas non alios quam Madianitas intelligit, qui nomine strictius accepto sic vocabantur, cum alias Ismaelitarum notio latius sese extenderet, ad omnes nempe populos illos, quorum auctor Ismael fuerat. Quod egregie [orig: egregiŤ] illustrat Historia Iosephi Gen. c. 37. v. 28. et 29. ubi, qui eum emerunt [orig: emÍrunt] a fratribus, modo [orig: modŰ] Ismaelita dicuntur, modo Madianitarum nomine indigitantur: Cui auscultaverunt [orig: auscultavÍrunt] fratres eius Mercatoribus itaque transeuntibus Madianit is quibusdam extrahentes sustulerunt [orig: sustulÍrunt] Iosephum ex cisterna, vendiderunt [orig: vendidÍrunt] Iosephum Ismaelitis. Qui Madianitae ex filiis erant Keturae, quam eandem efleputat R. David cum Hagare, unde Hagareni, qui et Ismaeltae, et Arabes. Casp. Bartholin. de Inauribus vett. Salmas. Ismaelitae, iidem Scenitis Arabibus sunt, quos intonsum crinem et vitta [orig: vitt‚] caput redimitum habere, tradit Hier. in Vita Malchi: Ecce subito equorum camelorumque sessores Ismaelitae irruerunt [orig: irruÍrunt] crinit is vittatisque crinibus ac seminudo corpore. Vide Salmas. ad Solin. p. 555. Ioh. Forbes. Instruction. Hist. Theolog. l. IV. c. 14. ß. 2 et hic passim, ubi de Agarenis, Arabibus, Saracenis. nec non in voce Venus.

ISMAEL [2] primus Persarum Sophus, fil. Magnatis cuiusdam, ex Usuncassanis filia; regnum Persarum instituit, A. C. 1499. dum novam Alcorano explicationem affingit, ex Aly, genere Mahometis, stirpem mentitus. Diversis contra hostes praeliis victor, Obiit A. C. 1522. Prudentia [orig: Prudenti‚] clarus, Europaeos Principes non semel ad socianda contra Turcasarma, hortatus est. Eius successores Sophi dicuntur, quae vox Persice [orig: PersicŤ] lanam notat, ex qua pileus eorum confici solet. Bizard. H. P. l. 10. Leunclar. Ann. Turc. l. 16. et in Rand. Paul. Iov. Elog. l. 5. Ioh. Barrius, Marc. etc.

R. ISMAEL locutus est de XIII. regulis interpretandi Legem, initio Thorat acobarim; socius fuit R. Akibae, de quo vide supra.

ISMAEL [3] Bullialdus Laudunensis, celebris ob Astronomiam


page 679, image: s0679b

Philolaicam, a Philoalo Pythagorico, motus diurni terrae olim assertore, dictam. Voss. de Sc. Mathem. c. 66. ß. 14.

ISMAELA Arabiae parva regio Steph. Ismaelitae.

ISMARA Armeniae mai. urbs iuxta Euphratem. Ptol.

ISMARUS mons Thraciae partim asper, partim olivetis et vitibus cultus, apud Hebrum fluv. et Maroneam urb. Plin. l. 4. c. 11. cuius accolae Cicones Hom. ubi et palus et urbs Ismara s. Ismarus quondam fuit: plur. num. Ismara. Virg. Georg. l. 2. v. 37.

--- Iuvat Ismara Baccho
Conserere. --- ---

Idem Aen. l. 10. v. 351. Ismarici vini mentio est in Archilocho, cui oi)=nos2 *)ismariko\s2, dicitur et in Hom. Odyss. 9. ubi postquam Ulysses commendavit a suavitate vinum, quod sibi Maron dono praebuisset, subdit de eodem Marone,

--- *(\os2 *)/ismaron a)mfibebh/kei.

Prop. l. 2. Eleg. 33. v. 32.

Non non Ismario, tu Polypheme, mero.

Stat. Theb. l. 6. v. 108. et l. 7. v. 685. Nic. Lloyd.

ISMENE Oedipi, Cyrrhei cuiusdam iuvenis sponsa, qui antenuptias a Tydeo occisus est. Stat. Theb. l. 7. v. 479. 535. et l. 8. v. 555. Item Boeotiae vicus. Steph.

ISMENIAS nomen Thebani tibicinis, De quo Plutarch. in Pericle: Cum audisset Antisibenes, Ismeniam optimum esse tibicinem, respondit, malusigitur. Nam si probus esset, tibicen non esset. Huius captivi Musicam, se equi sui hinnitui longe [orig: longŤ] posthabere, professus est Athias, Scitharum Rex Plutarch. in apophth. Plin. l. 37. c. 1.

ISMENUS fluv. Boeotiae, etiamnum Ismeno, non procul ab Aulide in Euripum Euboicum influens Plin. l. 4. c. 7. Ab Ismeno, Pelasgi fil. Inde Ismenius pro thebanus et Apollo Ismenius. Steph. Nomen habet ab impinguando (verbo detur venia) id enim Hebraeis est [gap: Hebrew word(s)] Hismin . Ovid. Met. l. 2. v. 244.

Et celer Ismenos cum Phocaico Erymantho.

Idem Seneca l. 2. v. 244. et l. 6. v. 225.

Ubi torva rapidus ducat Ismenos vada.

Idem Herc. Fur Act. 2. v. 3. et Act. 5. v. 26. Aedip. Act. 1. v. 42. Strabo l. 9. p. 408. Callimach.

--- *melamyhfi=dos2 e)/xousai
*)ismhnou= xe/ra patro/s2 --- ---

Nic. Lloyd.

ISMIEL nomen Principis. 1. Par. c. 4. v. 36.

ISMUC vulgo ISNE, opp. Africae, distans a Zama 20. mill. pass. Huius ager nil venenati fert. Vitruv.

ISNA urbs Germ. parva, sed Imper. in Algovia, iuxta amnem Argum sup. 4. leuc. a Campiduno in Occ. et a Lindavia in Ort.

ISOCRATES nat. A. U. C. 318. sub Lysimacho Archonte. Fil. Theodori, discip. Prodici, Gorgiae, etc. Orator Atheniensis, unus Ť decem, dulcis et numerosus in dicendo fuit. Vide Plutarch. l. 10. Orat. Phot. Cod. 260. etc. Ad Remp. non accessit, neque in contionem ascendit, deficiente pronuntiatione: tum etiam ad evitandam in vidiam eorum, qui libenter iis, qui eloquentiae honore praestant, se opponunt. Civitatem tamen iuvit. Philippumque in his, vae ad illum scripsit, Atheniensibus conciliavit. Tandem, cum ab eodem Patriam everti videret, Charonda [orig: Charond‚] Praetore, cibo abstinuit, Mortuus, A. U. C. 416. Aet. 98. Eius Orationum paucae quaedam supersunt, vide quoque Cic. in Bruto, de Orat. l. 13. Item Isotrates prioris auditor, ex Apollonia Ponti, Orator et ipse nobilis: Scripsit orationes quinque, qui et una cum claris oratoribus certavit in funere Mausoli Artemisiae martiti Suid. Item Isocrates ac Machaon Praefecti classis Corin thiorum in bello Pelopoonesiaco contra Athenienses, a Thucydide commemoratus. l. 2. p. 156.

ISODOMON structurae genus apud Vett. cum omnia choria aequa [orig: aequ‚] crassitudine fuerint structa, Vitruv. l. 2. c. 8. h. e. cum lapidum ordines fuerint aequali crassitudine, undenomen. Plin. aequato lapide vel silice constructum dicit: *)egxo/rhgon opus Graeci, quod ad instar Chori ordines habeat lapidum compositos, nam et chorisunt ordineslapidum. Iidem su/nomon quoque li/sqon appellant, qui aequali in structuris ordine ponitur. At Pseudisodomon idem Vitruv. fieri ait, quum inaequales et impares cboriorum or dines diriguntur; Plin. l. 36. c. 23. cum inaequali crassitudine structa suni etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1232. et 1233. ubi de tribus vulgatissimis structurarum apud Graecos generibus, nec non infra, in voce Structurae.

ISOLANI Isidorus, vide Isidorus.

ISOLOCHUS Pater Pythodori Ducis, in Sicula prov. Successit Lacheti. Thuc. l. 3. p. 232.

ISONAE Assyriae opp. Ptol.

ISONDAE Sarmatiae Asiat. gens. Ptol.

ISONTIUS mel. Sontius, fluv. Carnorum Lisonzo. Oritur in Carniola; auctusque aliquot amnibus et Natisone fluv. rigatisque Goritia [orig: Goriti‚] et Gradica [orig: Gradic‚], in sin. Tergestinum labitur. Apud hunc Odoacer a Theodorico Gothorum Rege victus fugatusque est. Cassiodor. Vide Sontius.

ISORA Nuarola mulier quaedam Veronensis, quae per totam vitam Philosophiam verbo et opere, professa est. Scripsit Dialogum, in quo disputatur, uter gravius peccaverit, Adam an Eva? Quibus literarum laudibus adiecit perpetuum virginitatis florem.