December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 668, image: s0668a

R. IOSEPH [4] Magid Levi, F. R. Sam. Levi, patris fui cathedrae insedit Granatae in Hispania, per 9. Annos, Sed divitiis elatus invidiam Satraparum et Principum Palaestinorum in se concitavit, qui illum, cum universo coetu Granatensi interemerunt, Sabbathi die, A. C. 4842. iuxta eund.

IOSEPHUS [1] fil. Iacobi, secundum Matth. c.1. v. 16. Heli, sec. Luc. c. 3. v. 23. de quorum locorum conciliatione, vide Frid. Spanhem, Dub. Euangelic. Dub. XIX. Sponsus B. Virginis, Christi Pater nutritius, Iusti elogium meruit, Matth. c. ent. v. 18. Vide de eo eiusdem Euang. c. 2. v. 13. Luc. c. 2. v. 16.c. 3. v. 23. et 24. August. l. 1. de consens. Euang. l. 2. quaest. Ev. 9. 4. et l. 2. Retr. c. 7. Ser. 18. de tempore. Hier. adv. Helvid. et fovin. Item in Matsh. Ambros. l. 1. de Inst. Virg. c. 7. et Luc. Iul. African. Ep. wd Arist. Euseb. Hist. l. 1. c. 7. Gregor. Nazian. in carm. de Gen. Christi. etc.

Rex Romanorum.

IOSEPHUS [2] Leopoldi Aug. fil. primogenitus, vix duodecennis, Romanorum Rex electus coronatusque, incredibili totius Germaniae laetitia faustisque acclamationibus, Augustae Vindelicorum A, C. 1690. men se Nov. de quo vide Ampliss. Othonis IC. Ulmensis Covonam Triumphalem, quam Leopoldus l. Casar XII. (ex Austriacis) Iosepho I. Rom. Regi XIII. divina [orig: divin‚] assulgente gratia [orig: grati‚], et unanimi Electorum S. R. Imperii consensu imposuit, Insertam Notis eius et seqq. ad B. Rhenan, Rer, Germ. l. 3. P. 557. et seqq.

Reges alii et Viri Illustres.

IOSEPHUS [3] nomen quatuor Regum Granatensium.

IOSEPHUS [4] fil. Zahariae, Dux militum, apud Iudaeos. A Machabaeo, post Simonem fratrem in Galilaeam missum, in gilead contra Ammonitas ituro, Iudaeae defendendae relictus, vires suas contra urbem Iamniam convertit. Sed a Gorgia, cum 2000. militum, casesus est. l. Maccab. c. 5. v. 18. Ioseph. Antiqq. l. 12. c. 12.

IOSEPHUS [5] fil. Antipatri, frater Herodis Mag. Massadam arcem contra Antigonum tuitus, postea partem copiarum fratris duxit: ab Antigono, prope Ierichuntem fortites pugnans occisus est capitaque truncatus, temeritatis et inobedientiae erga Ducem suum poenas dedit: Fratre Pherora [orig: Pheror‚] frustra 50. talenta pro integro corpore offerente. Ioseph. Antiqq. l. 14. c. 26. et 27.

IOSEPHUS [6] dictus Barnabas, Act. c. 4. v. 36.

IOSEPHUS [7] dictus Bersbuas, cogn, Iustus, unus ex 70. discipulis Christi, cum Matthia sorti ab Apostolis expositus, cum de Apostolo Iudae surrogando ageretur Idem c. 1. v. 23.

IOSEPHUS [8] dictus Iudas, Idem c. 15. v. 32.

IOSEPHUS [9] Tobiae fil. Oniae ex sorore nepos, Iudaeos ab ira Ptolemaei liberavit. Ioseph. Antiqq. l. 4. c. 4.

IOSEPHUS [10] qui et Caiphas, Simoni in Pontificatu successit. Idem l. 18. c. 7.

IOSEPHUS [11] cogn. Flavius, Mattathiae fil. vir apud Iudaeos. nec non et Rom. nobilissimus, ac sacerdos per Patrem, a summis Sacerdotibus: per Matrem vero, ab Assamonaeis s. Maccabaeis originem traxit. Natus sub Caligula, adhuc sub Domitiano vixit. anno Aet. 16. animo ad studia applicato, cum Bano quodam, ex Essenorum secta, triennium in solitudine commoratus, postmodum Pharisaeis adhaesit quos cum Stoicis comparat. An. Aet. 26. in Italiam tran sgressus, Poppaeae a Comico quodam Iudaeo commendatus. negotia sua feliciter expediit. Reversus in Palaestinam, Dux Galilaeorum est factus, donec Iotapata [orig: Iotapat‚] capta [orig: capt‚], in puteo, ubi cum 40. suorum delituit, gravia passus est. Captivus Vespasiani, imperium ei, sibi liebertatem praedixit. Suet. in Vesp. c. 5 Ioseph. Antiqq. l. 3. c. 14. Liberauts, expugnationis Hierosolymae testis au)to/pths2, composuit libb. 7. a Tito summo in pretio habitos. romae Principum favore et munificentia [orig: munificenti‚] adiutus, civitate item donauts, libb. 20. Antiqq. Iud. consecit. Scripsit etiam libb. 2. c. Appian. Alex. De Imperio Ra. tionis f. Martyrio Maccabaeorum, ubi omnes facundiae suae thefauros explicuit, et libum de Vita sua. Alius est Iosephus Gorionides, Hist. Iud. auctor an salsarius? Vide Tertull. apol. c. 17. et. 21. Iustin, Paran. c. 17. Porphyr. l. 4. de abst. Hier. c. 13. Cat. Eus. in Chron. et Hist. Isid. Pelus. l. 4. Ep. 225. Cassiod. Div. Inst. l. 1. c. 17. Phot. cod.. 47. 76. et 238. Sozomen Euagr, Zonaram, Suid. Voss. etc. De Christi verirate testis dignissimus; cuius testimonium enervare nititur Vir doctissiumus Tan Faber Ep. Cait. p. 126. Confirmat autem is. Voff. quem vide. vide etiam Suid. in *)iw/shpos2, ac Voss. Hist. Gr. l. 2. c. 8.

Patriarchae Constantinopolitani.

IOSEPHUS [12] F. Gorionis Sacerdotis, scripsit compendium Iosephi prioris, sed non pauca es thalmudicis rhapsodiis attexuit, versus atque notis illustratus a Seb. Munsteroac impressus Wormatiae A. C. 1529. Diversus est a Iosepho F. gorionis belli Duce contra Cestium, cuius meminit Iosephus de Bello Iud. c. 25. utopte, qui illo multo recentior. circa Car. Mag. tempora vixit, Vorst Observ. ad. Chranol. R. Ganz. p. 282. Vide et supra.

IOSEPHUS [13] I. Patr. CP. successit Euthymio, A. C. 1419. Ioh. Palaeologi in Italiam comes,Ferrariam cum illo venit, ubi com Eugenio IV. Conc. ibi celebraturo, de Praee minentia salutationis ambitiose Litigavit. Conventu dein Florentiam translato, in quaedam consensum: de Transubstantiatione tamen convenire non poterant. Obiit ibidem. A. C. 1439. Pontifice frustra Successorem ipsi surrogare anniso. Acta Syn. Flor in Bibl. reg. apud Morn. p. 1220, Bulling. l. 2. de Cone. c. 10. Laonicus.


image: s0668b

in Hist. Phrantz. l. 1. c. 36. Aen. Sylv. Eur. c. 54. etc.

IOSEPHUS [14] II. secundum alios, Ioasaph. l. A. C. 1460. Quod Christiano cuidam, in Aula Ottomanica florenti, qui, legitima [orig: legitim‚] uxorerepudiata [orig: uxorerepudiat‚], nuptiis viduae Principis Athenien sis inhiabat, generose se opponeret, primo barba orbatus, qua [orig: qu‚] in Oriente non mavor Praesuli ignominia, dein sede pulsus est, Marco quodam Nylocarabe sustecto. TurcoGraec. l. 1. et 2.

IOSEPHUS [15] III. vel IOASAPH II. post Dionys. A. c. 1555. a suis ob ferociam et simoniam, depositus, A. C. 1565. Metriphanes successit. Onuphr. in Chron. Turco-Graec. l. 2.

Vari alii Clari.

IOSEPHUS [16] ex Iudaeo Christianus, a Constantino Imp. ad Comitatus [orig: ComitatŻs] dignitatem evectus: Praesules sub Constantio exules benigne excepit Item. auctor libri de Universis s. de Universi causa. Qui etiam Caio cuidam tributur, Phot. cod. 48. Item, Ep. Graecus, qui Conc. Florentino interfuit, et de rebus ibi peractis scripsit c. Marcum Ephes. Item, Oeconomus Eccl. CP. quod Constantino Imp. filio Leonis IV. uxori legitimae aliam superinducere volenti non refragaretur, in exilium missus est. Inde redux, cum pergeret male agere, denuo est pulsus. A. C. 711.

IOSEPHUS [17] Excestriensis, Graece Latineque doctissimus, Poeta eximius: Praeter alia, poemata de bello Troiano, libb. 6. clarus, quod sic incipit:

Iliadum lacrimas, concessaque Pergama Fatis,
Praelia bina Ducum, bis adactam cladibus urbem
In cineres? querimur, etc.

Floruit sub Henr. II. Angliae Rege Voss. de H. et P. L.

IOSEPHUS [18] Auria vel Doria Neapolit. Mathematicus insignis, Sec. Praet. Blancan. Chron. Mathem. p. 6.

IOSEPHUS [19] Barbarus Senator Venetus. Itinerarum Persiae sciripist. A. C. 1472.

IOSEPHUS [20] Blancanus Auctor chronologiae Mathematicorum.

JOSEPHUS [1] Iscanus Poeta Britannus: claruit sub Ioh. Angolrum Rege, citca A. C. 1210. Archiep Burdigalensis dicirur Ioh. Pitseo in Illustr. Anglia Scriptoibus. Aet. 13. Sed nihil tale ex Lelando et Gulielmo Fastregico, Balaeus, Centur III. Seropt. Brisannicorium. Etiam in burdigalensibus Archiepiscopis dehoc, apud Ioh. Chenu Chonol. Epp. Gall. Hist. silentium est; uti et in Chronico Burdigal. Gabrielis Lurbaei. Patria fuit, ut Angli consentiunt. Devoniensis; educatus apud iscanos sive Exonienses: unde ipse de se,

--- --- Sine remigis usis
Non nosset Memphis Romam, non Indus Iberum,
Non Scytha Cecropidem, non nostra Britannia Gallum.

Scripsit enim de bello Troiano poema, (quod vulgo inscribitur Cornelio Nepoti) in cuius secunde, Britannos, quos reducis e Britannia Herculis comites putant, interfuisse ait nuptiis Telamonis ac Hesiones. Quod commentum Voss. resellit de Idol. l. c. c. 36.

JOSEPHUS [2] Langius et Moletius Mathematici, ille Germanus, iste Italus.

JOSEPHUS [3] Pamphilus Veronensis, Ep. Signiae, Chronicon Ordinis Augustia. condidit.

JOSEPHUS [4] Salahadinus natione Turca, a Mahumede Nuredino Rege Syriae in Aegyptum, ausilio Caliphae eiusgentis, contra Almericum Hierosolymorum Regem missus, occasione captata [orig: captat‚], obtruncavit Elphaizum, ultimum Aegypti Calipham sicque totius Aegypti Imperio. potitus; paulo post Nuredino Mortuo, ipsam quoque Syriam nactus, Regnum Hierofoly mitanum funditus evertit. A. C. 1186. neque Christianis, praeter Tripolim Tyrum ac Antichiam, quidquam reliqui fecit, vide in voce Saladmus.

JOSEPHUS [5] Zarlinus scripsit Italice Institutiones Harmonicm. Demonstrationes harmonicas, et Supplementa Musicalia.

JOSI fil. Iohazer, et Iosi fil. Ioh. Kablain acceperunt [orig: accepÍrunt] ab Antigono, fueruntque [orig: fuÍruntque] initium biiugum, s. duorum simul, cuiusmodi combinationum familiae per 5. aetates usque ad Hillelem seniorem subsequutae sunt. Floruerunt [orig: FloruÍrunt] autem hi duo sub Ptol. II. Philadelpho. R. David Ganz. Chromol. Hist. sub templo 11. at Ann. 500.

R. JOSI Tziphoraeus F. Chaliptha, pellio fuit, et obsignavit Seder Olam Rabba, Ann 38881. Rabii Iosi absolute vocatus. Idem ibid.

JOSIA fil. Elnaem, 1. Par. c. 11. v. 46.

JOSIAS fil. Ammon, successit patri, regnavitque in Ierusalem annos 31. Hic iustus, pius Davidis vestigia secutus 12. anno regni sui mundavit Iudam et ierusalem ab excelsis, Et Lucis, simulacrisque. et sculptilibus. Ceterum dum pugnat cum Nechaone Rege Aegypti, qui missisnuntiis indicarat [orig: indic‚rat], se non parasse [orig: par‚sse] bellum in eum. vulneratur sagitta [orig: sagitt‚], quo ex vulnere Obit, A. M. 3425. Aet. 39. Luxerunt [orig: LuxÍrunt] eum universus populus, maxime Ieremias. qui super eius morte carmen lamentabili modulatione conscripsit, quae Lamentationes vocitatur. Vide 2. Reg. c. 22. v. 3. 2. Par. 6. 34. v. 1. et c. 35. v. 1. et Ioseph. Antiqq. l. 10. c. 5. et 6. Toniel. et Salian. in Ann. V. T. Causa vero bellividetur haec fuisse. A tempore deportati Manasses Regis sub Asar haddone. Babylonem, Iudaeorum Reges sub Babyloniorum clientela degebant, Itaque Chyniladano vam, Principe ignavo, annum


image: s0669a

agente regni 10. erga eum tamen Iosias Rex Dei observantissimus, fidem servandam, tran situm que hosti eius non concedendum censuit. Unde pugna, et pientissimi Regis mors. Ioh. Marsham. Canene Chron. Sec. XVIII. ubi de Necho Rege, de quo etiam infra aliquid.

IOSIAS Mercerus vide supra Iohanes.

IOSIPPUS Gorionis fil. Historicus, de quo vide Voss. Hist. Gr. l. 2. c. 8.

IOSPICA opp. in ora Liburniae. Plin. l. 3. c. 21. Lopsica Ptol. et sic quoque scribitur in Codicibus Plinii em endatis.

IOSSELINUM IOCELINUM vulgo IOCELIN, opp. Brit. min. ad Oustam amnem, in meditullio prov. 16. leuc. a Rhedonibus in Occ. totidemque a Fano S. Brioci in Austr.

IOSUA [1] fil. Nun, Num. c. 13. v. 16. 1. Par. 1. 7. v. 27. Ios. c. 1. v. 1. fuit minister et successor Mosis, qui populum Israel per sicentum Iordanis alveum in terram Canaan introduxit. *(omw/numos2 et typus Servatoris aostri Iesu Christi, qui silios promissionis Abrahae per Iordanem aerumnarum huius vitae et mortis in requiem vitae aeternae introdunit. Obiit A. M. 2600. Aet. 110. Princip. 25. Vide Moret. Historia eius e sacra Scriptura petenda est. Ioseph. Antiqq. l. 5. c. 9. *)anh\r mh/te sune/sews2 w)\n endeh\s2, mh/te tou= ta\ nohqenta pro\s2 tou\s2 pollou\s2 safw=s2 e)zenegkei=n a)/peiros2, a)ll' e)n a)mfoterois2 a)/kros2. *pro/s2 te ta\ e)/rga kai\ tou\s2 kindu/nous2 eu)/yuxos2 kai\ megalo/tolmos, prutaneu=sai/ te ta\ kata\, th\n ei)rh/nhn deziw/tatos, kai\ pro\s2 a(/panta kairo\n th\n a)reth\n h(rmosme/nhs2. In Iosuam exstant. R. Aharon aben Chaiim. Antoninus. Augustinus. Bedae Quaestiones. Bonfrerius, Borrhai Comm. Fol. Basileae A. C. 1565. Brentit Comm. Fol. Tubingae A. C. 1575. Buntingus, Angl. Quart. Londini A. C. 1629. Calovit Annotat. Calvini Comm. Crommii Theses Thealog. Lovan. A. C. 1631. Chytraei Enarratio Fol. A. C. 1590. Drulii in loca difficil. Quart. Franekerae A. C. 1618. Ferus. de hales. Hannekinii anxotat. helingii Periocha Octav. Norib. A. C. 1593. Isid. Hispal. de Lapide. Lavateri Homiliae. Magaliani Comm. tom. 2. Fol. Lugd. A. C. 1612. Malvenda. Masii Illustrat. Londini, A. C. 1660. Montani Comm. Quart. Antv. A. C. 1583. Naxera. Nezenius. lenae A. C. 1611. Origenis Homtlia. Paulutios Piscatoris Comm. Procop. Serarius Strigelius. Theodoret. Theodor. Tostatus. de S. Victore Wolfii Sermones. Fol. Tiguri. A. C. 1592. etc. Vide Crowaei Elenchum. Ceterum huius viri res gestas a Phoenicibus Herculi tributas. uti Chamus in Iove Ham mone, Moses in Libero, iosephus in Apide etc. cultisunt, fuse ostendit Voss. Cum enim tam stupenda de hoc Israelitarum Duce varie deserrentur ad Phoenices Aegyptiosque vicinos, hi autem Herculea [orig: Hercule‚] vi nihil maius nossent. etiam Iosuam Herculem quendam esse, ipsis creditum, Paulatin etiam Hercules Phoenicius et Israeliticus (ut vicinae erant gentes) confundi coeperunt [orig: coepÍrunt]: quod eo proclivius fuit, quia Israelitae toties sub Iudicibus deficerent a Deo, connubiis etiam multi cum vicinis iungerentur; quos omnes rediisse ad Deum, parum verisimile est. Hinc miscellae in Religione opiniones liberorum, quae et allis affricabantur inter Phoenices et alios, ipsis etiam Sacerdotibus gentium hoc agentibus, ut Iosua gesta longe adeo lateque didita, quia [orig: quÓa] animis hominum prorsus eximi non possent, sal. tem suo Numini transcriberentur. Quae omnia manifestiora fient, si paucis conferamus sigillatim, quae Gentiles de pugna Deorum cum Gigantibus, et Scripturae, de pugna Israelitarum cum Cananaeis, prodiderunt [orig: prodidÍrunt]. Et quidem [orig: quÓdem] de iis. qui pugnarunt [orig: pugn‚runt], disserens Apollod. Bibl. l. 1. ex parteuna fuisse Typhoeum et Gigantum alios refert, ex parte altera, Iovem cum diis ceteris, pariterque Herculem: quem Inpiter su/mmaxon de\ *)aqhna=s2 e)pekale/sato, Socium ad so consilio Palladus advocaverat. Ubi intelligendus Hercules ille Orientis, aliquot saeculis vetustior Thebano: qui, ob eximiam virtutem Hercules dictus, vero nomine Iosua vocabatur. Huic bellum cum Gigantibus fuit; quales omnino Cananaei. Nec aliud aeque, ac vasta illa statura, primo perculit Israelltas. Inprimis terra Basan Gigantum terra dicebatur. Deut. c. 3. v. 13. cui Rex Og praeerat, quem Graeci Typhonem et Typhaeum appellarunt [orig: appell‚runt]. Vide de eius mole et lecto ferreo Idem ibid. v. 11. Quomodo autem a Diis pugnatum sat, narrantes Poetae, multum itidem ex sacra Hisioria hauserunt [orig: hausÍrunt]. Iosua [orig: Iosu‚] enim strenue agenre, Deus lapidibus pluit, quibus magnam Gigantum partem obtrivit, los. c. 11. v. 11. cuius rei Historia apad Gentiles quoque duravit. Sed cum de loco fluctuarent incerti, coniectabant, isthic hoc contigisse, ubi con spiceretur magna vis lapidum, quam humana non videretur industria eo deportasse [orig: deport‚sse]: ut in Gallia Nallia Narbonensi, inter Rhodanum et Massiliam. Unde P. Mela, l. 2. 6. 5. de hoc campo loquens, Lapideum, inquit, vocant; in quo herculem contra Albionem et Bergiona, Neptuni libero; dimicantem. cum tela defecissent, ab invocato Iove adiutum imbre lapidum ferunt: eredas pluisse, adeo multi passim et late iacent. Sed et belle locus convenit, quo Iosua Cananaeis, Hercules Gigaotibus, bellum intulit. Ut enim varias Gentilium Sententias sicco pede praeteream, quorum quidam in Campis lapideis, ut dictum; alii in Italia, prope Vesevum montem; nonnulli in Phlegraeis campis penins. Pallenes; Paus. iuxta Olympiadem, Arcadiae fontem, unde alternis temporibus, nunc aquae, nunc ignes, erumpant, etc. pugnatum tradunt. Apollon. Argon. l. 2. v. 1217. et seqq. inclitum Gigantem Typhonemperiisse refert, ad Nyssam Arabiae, uti faterur Scholinstes mersumque ait sub Serbonidis paludis aquis, Quam paludem prope Pelusium Aegypti statuit, quemadmodum et Plutarch. in vita M. Antonii, Serbonidis, inquit, paludes Typhonis exspirationes vocant Aegyptii. Ibi ergo statuunt Typhonis exitium ubi egere [orig: egÍre] Israelitae Aegypto egressi, qui eum perdiderunt [orig: perdidÍrunt]. Et quis pitius audientus Homero, qui sic 11. b. v. 781. et seqq.



page 669, image: s0669b

*gai=a d' u(pestona/xnze, *dni\+ w(=s2 terpikerau/nw|
*xwomenw|, o(/te t' a)mfi\ *tufw/ei+ gai=an i(ma/ssh|,
*)en *)ari/mois2, o(/qi fasi\ *tufwi/os2 e)/mmenai eu)na/s2.
Terra autem resonabat, Iove velut sit fulmine gaudenti
Irate. quando circa Typhoeum terram verberat
In Anmu, ubi dicunt Typhoei efse cubilia.

E quibus colligitur, conflixisse in Syria, quae et Aramaea, uti Syri, Terra Aram, unde Syri *)/arimoi kai\ *)arimai=oi. Ita enim et Posidon. eu mque secutus Strabo l. 16. sub fin. tou\s2 *)ari/mous2 Homeri imerpretantur. Sic proin ab Hercule contra Gigantes et Typhonea commissum esse praelium volunt in Aradia ac Syria: quibus lacis contra Cananaeos ac Ogum Bafanis Regem arnia esse suscepta. etiam Moses docet. Nec aetas Herculis ac Iosnae discrepats modo ne intelligatur Thehanus ille, sed alter Orientis quem tum Aegyptium vocare possumus; tum Indicum, h. e. Arabicum; eum Tyrium sive phoenicium: Namque Iosua in Aegypto natus, tantas res in Arabia gessit, quas suo post modum Herculi Phoenices adscripsere [orig: adscripsÍre]. Eum Thebano esse vetustiorem, clare tradit Lucian, de Dia Syr. *to/ ge (i(ero\n' tou= *(hrakle/os2 to\ e)n *tu/rw|, ou) tou/tou tou= *(hrakle/ous2, to\n *(/ellhnes2 a)ei/dousi, a)lla\ to\n e)gw\ le/gw, tollo\n a)rxaio/teros2 kai\ *tu/rws2 h(/rws2 e)si\. Hercalis quidem (templum) illud. quod est Tyri. non huius Herenlis, quem Graeci decantans: sed qutm ege dica, maelte vetastier est et Tyrius beros. Imo [orig: ImŰ] eodem hunc, quo Iosua, tempore vixisse, Veterom opinio erat, ut ostendit Euseb. in Chronucis. Nam v. 142. legas. Moses in Sina mone divino fruitue aspectu. At quinquennio antenempe n. 137. reperias, Hercules, cognonento Desahans in Phoenice clarus habetur. Unde et ad nostram usque memoriam a Cappadocibus et Elisioaesibaus, Desanaus adhuc dicitur, etc. Vide Gerh. lohi Voss. de Idol. l. 1. e. 26.

IOSUA [2] s. ISA. cogn. Zelebis, i. e. Nobilis, Illostris, 6. Turcarum Imp. primagenitus Baiazetis, a Timerlane capti. Bursa [orig: Burs‚]. ubi sedem Imperii Maiores sixerant. expugnata [orig: expugnat‚], in Europam transiit, omnibus, qui contra se insurrexerant, sub iugom missis. A Musulmanno fratre acie victus et strangulatus, A. C. 1406. Imp. 4. Leunclav. in Ann. Turc. Chalcondyl. Hist. Ture. IOSUA s. Iebosus F. Karchae, celehris Rabbinus, de quo exstat sub fin. Bicorrot, Omnes Sapiantes Israelis, tamquam cortex sunt, excepto hoc ealus. Nonnullis fil. dicitur R. A. Kibae, de quo supra. Alius. auctor Halicbet Olam Ann. 5269. iuxtd R. Ganz. vide et Iehosua

IOTA alias Locne, Levitis data, civ. in tribu luda, vide Ieia. Ios. c. 15. v. 55.

IOTABATA alias Ioniters, civ. Decapolcos, omnium Galilaeae vivitatum munitissima, in tribu Zabulon. etenim paulo mins tots rupes est, ex aliis quidem partibus undique vallibus immensis praeceps, ut, earum altitudinem oculis deprehendere cupientium, aspectos ante deficlat: Ab una vero tantum Boreae parte adiri potest, ubi per transverfum latus desinentis montis aedificara est.

IOTABIS ins. sinus [orig: sinŻs] Arabici. Procop

IOTAE Scythiae intra Imaum pop. Ptol.

IOTAPATA urbs Syriae, a conditore sic dicta: Steph. a Ioseph. defensa, a Vesp. destructa. Ioseph. Antiqq. l. 3. c. 11. et seqq.

IOTAPE Ciliciae opp. mun. Ptol. Lomharde Nigto. Episcopal. sub Archiep. Seleuciensi, Selinunti proxima Orientaliri. Ferr.

IOTAPIANUS vel Papianus. Tyrannus in Syria contra Philippum insurrexit, a Decio caesus, capite eius Romam delato.

IOTRUM [1] vulgo IOVARE s. Iovars, Monasterium Benedictinorum, in Bria, in dioecesi Galliae Meldensi. Ubi Conc. a. C. 1130. contra Abbatis S. Victoris precussorem. Bernard. et Potr. Cluniac. in Ep.

IOTRUM [2] Nonnarum Iounarre les Nonnains, Monasterium, non procul a Matrona fluv. in saltu Iotrensi, ab Adone, Audoeni fratre, conditum. A quo et Firmitas, proximum opp. Matronae impositum, la Ferte sous Iovarre vocatur. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

IOVIACUM Noricl opp. Anton. Saezburg Lazio. Quibusdam est Aschaw, vicus Austriae sup. iuxta Danubium. Aliis Franchen-marck aut Starnberg. opp. Austriae [orig: AuftrÓae] versus Bavar. Clauv. est Laciacum, Gmunde, opp. Austriae sup. ad lacum cogn.

IOVIALIS Mallens vide Malteus. Imperatores Romani.

IOVIANUS IOVINIANUS fil. Comitis Varronianl, Singidone urbe Pannoniae oriundus, post Iuliani Apost. mortem ab Exser citu Imp. lectus, purpuram accepit, postquam milites, se Christianos fore. essent polliciti. Rebus valde turbatis primo Persas sibi conciliavit, dein templa Idoloatrica clausit, sacrificia sustulit, Praesules revocavit. Suffocatus in lecto, vapord carbondis accensi, A. C. 364. Aet. 33. Imper. mense 7. die 22. Hier. in Chron. Amm. Marcell. l. 25. c. 10. Theodoret. l. 4. Socr. l. 3. Sozom. Hist. l. 6. Sub Iuliano praetorianae cohortis Dux cum esset, ad Gentilismum sollicitatus generose restitit. Saltem. quod cum Persis ignobilem ad 30. An. pacem iniisset. reprelienfus, et in reditu a mulierculis irrisus. Oros. l. 7. c. 10. Eutrop. l. 10. Suid. in Ioviniano. IOBIANOC dicitur, in Inscr. Graeca. quae in introitu Aedis sacrae, quae Palaeopoli est. in Ins. Coreyra. hodieque visitur. Memorat ibi. post fana arasque Gentilium, per Graeciam destructas, hanc aedem DEO. O. M. se consecrasse [orig: consecr‚sse]. Verba haec:



page 670, image: s0670a

*p*i*s*t*i*n *e*x*w*n *b*a*s*i*l*i*a*n *e*m*w*n *m*e*n*e*w*n *s*u*n*e*r*i*q*o*n
*s*o*i *m*a*k*a*r *u*y*i*m*e*d*o*n *t*o*n *d *i*e*r*o*n *e*k*t*i*s*a *n*h*o*n
*e*l*l*h*n*w*n *t*e*m*e*n*h *k*a*i *b*w*m*o*u*s **e*s*a*l*a*p*a*s*a*s
*x*e*i*r*o*s *a*p*o*u*t*i*d*a*n*h*s *i*o*b*i*a*n*o*s *e*d*n*o*n *a*n*a*k*t*i.

apud Iac. Spon. Itin. Graecia Part. 3. p. 82.

JOVINIACUM vulgo JOIGNI, a Fl. Iovino, Gallo, viro Consulari, qui Magister Eq. apud Catalaunos VI. Alamannorum milia in acie cecidit, apud Amm. Marcell. nomen habet. Opp.Galliae in Senonibus, cum tit. Comitatus, nundinis suis mease Ianuario haberi solitis inclitum. Item vicus Campaniae Remensis, Frodoardo memoratus, vide hadr. Vales. Notit. Gall.

JOVINIANUS [1] nuptias virginitati praeferebat, secutus opinionem Stoicorum de virturum aequalitate. Carnem Christi phantasticam esse, baptizatos Diabolicis tentationibus non posse corrumpi, B. Virginem, post natum SERVATOREM, virginem non minsisse, etc. asserebat. Refutatus ab Augustino de har. c. 82. et Hier. l. 1. et 2. c. Iovin. Condemnatus a Syricio, et Ambrosio, Synodo Mediol. A. C. 390. Ab Imp. Theodosio in exilium exturbatus, nihilominus in Romae vicinia haesit: donec ab Honorio, in Ins. quandam, relegatus. ibi misere periit. Ambros. Ep. 42. Gennad. c. 75.

JOVINIANUS [2] Maximianus Caesar sic voluit vocari. quod se tortiter in Illyrico gessisser. Vide Iovianus.

JOVINIANUS [3] Pontanus Philosophus et Poeta, multa scripsit cum prosa [orig: pros‚] oratione. tum carmine, quae exstant.

JOVINUS [1] e nobilissima stirpe, Gallus, Dux belli egregius, a barbaris quibusdam Imp. Moguntiae declaratus, A. C. 412. eo tempore, quo Arelatum a Constantino Tyr. obsessum, nixus Goaro Alano et Gundicario Burgundo purpuram suscepit, fratre Sebastiano in imperii consortium adscito. Anno post ab Ataulpho. Dardani artibus, desertus, et cum Ravennam ad Honorium deduceretur, in itinere, cum fratre occisus est. Oros. l. 7. Prosp. Marcell. et idacius, in Chr. Olympiodor. etc.

JOVINUS [2] Cos. cum Lupicino A. U. C. 1120.

JOVIS Cenatio nomen loci, apud Capitolin. in Pertin. Supervenerunt [orig: SupervenÍrunt] autem Pertinaci, quum ille aulicum famulitium ordinaret, ingressique porticus Palatii, usque ad locum, qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. Vide Casaub. ibi, et infra in voce Zeta.

JOVIS Corinthus vide Corinthus Iovis.

JOVIS Dies s. Feria 5. septimanae, inter Christianos olim celebris, vide Macros Fratres in voce Ieiunium, ut et supra, in voce Hebdomas. Viduarum nuptiis maxime idoneam fusse apud Hebraeos habitam, dicemus infra in voce Vidua.

JOVIS Epulum in Kal. Rustico Rom. incidit in ipfas Idus Novembris uti patet ex Fastis kalendaribus, qui Epulum Indictum vocant. Quid autem fuerit et unde dictum, patebit ex iis, quae de Epulonibus supta. His enim potestatem datam cpulas indicendi Iovi, ceterisque Diis, ibi vidimus. Anniversarium id fuisse, docet Arnob. adv. Gentes. l. ult. Iovis epulum cras ast. Iuppiter enim cenat, magnisque implendus est dapibus, iamdudum media gestiens, et anniversaria [orig: anniversari‚] interiectione ieiunus: ubi Stewech. vide.

JOVIS Fanum Lydiae urbs. Ptol. Item; locus Portugall. apud Terranum opp. Eborensis Dioec.

JOVIS Fons in Dodone, qui meridie semper deficit. Plin. l. 2. c. 103. Vide Anapavomenos.

JOVIS Hammonis fons in Marmarica, apud Hammonis Orac. idem patiens cum Iovis fonte in Epiro. Idem ibid.

JOVIS Indigetis lucus in Latio inter Ardeam et Antium, Idem l. 3. c. 5.

JOVIS Mons Hisp. Tarr. in ora apud Barcinonem urb. ad Occ. ubi Hispani haud pridem arcem excitare voluerunt [orig: voluÍrunt], Ptol. Monivi Varretio. Nunc Monivic. Baudr.

JOVIS Nicephori Fanum vide infra Nicephori Iovis Fanum: Ceterum Ioupater primo, dein Iovis Pater, tandem Iuppiter. dictum esse, habes apud Salmas. ubi supra p. 600. Nempe ex Graeco *zeu\s2, Aeolice *zeu=\s2, inserto digamnia *zebu\s2, factum esse Latinun Iovis, atque hinc Ioupater, pro Iovis pater, uti Fonglans. pro Iovis glans, dictum ait.

JOVIS Prom. in Taprobana ins. Ptol.

JOVIS Pullus vide Fabius Ambustus.

JOVIS Satellites vide Planetae.

JOVIS Servatoris portus ad Argolicum sinum. Ptol.

JOVIS Templum in Macedonia, ad ostium Bephyri fluv.

JOVIS Villa vulgo JOINILLE, a templo et cultu Iovis olim dicta: locus nunc est Galliae, cum tit. Princip. inter Calvum Montem et opp. S. Desiderii, pontem habens Matronae im positum. Dominum olim habuit Ioh. rebus gestis ac scriptis celebrem: qui Lud. IX. in Orientem comes, librum de eius vita scripsit. Nunc sub Principe est, ex fam. Lotharingica. Vide hadr. Vales. Not. Gall.

JOVIS Urii Fanum Arriano ad Bosph. Thracium describitur. Hodie arx est, quam Graeci Hieron. appellant, teste Gyllio

JOVIUS Paulus, vide Paulus.

JOYESIA Fam. inter Galliae illustres, Gall. Ioyeuse Lotharingicae ramus est sicut fam. Movia (de Mouy ) Guisia (de Guise ) Ellebovia (d' Elbeuf ) Harcurtia (de Harcourt ) et Caprussa (de Chevureuse ) quae omnes in Gallia sedem sixerunt [orig: sixÍrunt]. Et quidem Ioyesios s. Iousanos quod attinet. Ioh. de Ioyeuse. Dn. de S. Sauveur, ex Francisca filia Ioh. de Voisins Baron. d' Atques,


image: s0670b

pater fuit Gulielmi Vicecom. de Ioyeuse s. Gaudiosae, qui Obiit a. C. 1592. Eo et maria [orig: mari‚] de Bastarnar (fila [orig: fil‚] Francisci Com. de Bouchage ) nat. Henr. Dux de Ioyense, Exstinctus est A. C. 1608. pater ex Catharina Nogareta de la Valette, Henricae Catharinae Iousanae, quae nupta Car. de lotharingia Duci Guisae (filio Henrici, nepoti Francisci, pron epoti Claudii, Exstincto A. C. 1640. (Decessit A. C. 1656. suscepto filio Lud. de lotharingia Princ. de Ioin villa, qui Fato Functus est A. C. 1654. Pater, ex Francisca maria Valesia Duc. Engolismensi, iosephi Lud. Duc. Guisae, Gaudiosae (s. de Ioyeuse) d'Angoulesme. Princ. loinvillae etc. qui natus A. C. 1650. Obiit A. C. 1670. relicto, ex isabella Aurelianensi, ducta [orig: duct‚] A. C. 1667. N. N. de Lotharingia. Duce Guisiae. Phil Iac. Spener. Themro Nobil. Europ. Part. III. p. 78. et 88.

IOYESIUS Franciscus, vide Franciscus.

IOZABAD [1] nomen servi Ioas Regis, a quo occisus est ipse Ioas. 2. Reg. c. 12. v. 22. 1. Par. c. 26. v. 4. 2. Par. c. 17. v. 18. et c. 24. v. 26.

IOZABAD [2] vel IOZABETH Princeps militiae, 1. Par. c. 12. v. 20. Esdr. c. 10. v. 22. Nehem. c. 8.v. 8. et c. 11. v. 16. 2. Par. c. 31. et 13. et c. 35. v. 9.

IOZACHAR fil. Semaar. 2. Reg. c. 12. v. 22. 2. Par. c. 24. v. 25.

IOZARUS summus Sacerdos, A. C. 11.

IPA urbs a Roboamo aedificata. Ioseph. Antiqq. l. 8. c. 3.

IPANA urbs circa Carthaginem. Steph.

IPASTURGI opp. Hisp. Plin. l. 3. c. 1.

IPHERAEUS 13. Assyriorum Rex post Mancelaeum. regnavit, ab A. M. 2246. usque ad A. M. 2465. August. de Civ. Dei. l. 18. c. 8. Saphres vocatur, et 14. Rex constituitur. Euseb. in Chron. Torniel. Ann. 88.

IPHIADAS in Abydo, alterius sodalitatis Princeps. Nam cum ibi sodalitates essent multae, Oligarchici metu illarum, ne quid adversus Remp. attentarent, militem conductitium ascivere [orig: ascivÍre], tandemque ab eo oppressi fuere [orig: fuÍre].

IPHIANASSA Iphinoe, et Lysippe, filiae Proeti Argivorum Regis, quae cum ad Iunonis templum venissent, Deam contumeliis affecerunt, patris sui domum, divitiis templi Iunonis. vel ut alii ferunt, formam suam Deae pulchritudini praeferentes, proin a Iunone in furorem versae sunt. Vide Proetides. Tem Iphianassa ponitur pro Iphigenia [orig: Iphigeni‚]; Lucret. de Rer. Nat. l. 3. v. 84. et seqq.

Aulide quo pacto Triviai Virginis arma,
Iphianassai turparunt [orig: turp‚runt] sanguine foede,
Ductores Danaum [orig: DanaŻm] delecti, prima virorum.

Nic. Lloyd.

IPHIASTAE gens Acamanitidis tribus [orig: tribŻs]. Hesych:

IPHICLUS [1] vel IPHICLES fil. Amphitryonis, ex Alcmena eodem cum Hercule partu editus, quamvis diverso ex patre. Hic, cum Iuno novercali odio concitata Herculi angues duos imisisset, tanto perculsus est timore, ut de cunis decidens vagitu suo parentes excitarit [orig: excit‚rit]: qui cum repente surrexissent, viderunt [orig: vidÍrunt] Herculem duos mirae magnitudinis angues manibus elidentem. Vide Theorcr. in Heracliseo.

IPHICLUS [2] Philaci et Clymenes fil. tantae agilitatis, ut super frugis aristas sinc offensa curreret, Quidam et immunem super maris aquam incessisse produnt.

IPHICRATES [1] C. Nep. in Iphicrate 11. c. 1. Vir Atheniensis, non tam magnitudine rerum gestarum, quam diseiplina [orig: diseiplin‚] militari nobilisatus. Bellum Thracibus intulit, Seuthem socium Atheniensium restituit. Lacedaemonios aggressus est, ubique prudentiae fortitudinisque landes meritus. Plutarch. in apophth. ubi narrat. inter alia, Iphicratem, obicienti sibi generis vilitatem, respondisse, Ego primus stirpis meae, in tuae ultimus es. Iustin. l. 6. c. 5. Xenoph. Hist. Gr. l. 5. et seqq. Item sculptor nobilis apud Athenien ses, Strabo l. 8. p. 389. Plin. l. 34. c. 8. Eius Leana laudatur. Storium haec lyrae cantu familiare harmodio et Aristogitoni, consilia eorum. de Tyrannicidio usque ad mortem excruciata tyeanis non prodidit. Quamobrem Athenienses et bonovem habere ei volences. nec tamen scortum celebrasse [orig: celebr‚sse], animal nominis eius fecere [orig: fecÍre]: atque ut intelligeretur causa honotis. in opere linguam addi ab Artifice vetuerunt [orig: vetuÍrunt]. De Iphicrate, Atheniensium nobilissimo Duce, iam diximus. Hinc Iphicratides, calceamenti genus: quemadmodum et Alcibiade, quod illi istiusm odi calceamentis urerentur, dictae, B. Balduin. de Calceo. Et Iphicratenses, milites a Duce ita appellati; qui non minus apud Graecos, ac Fabinai apud Kom. summa in laude feerunt [orig: feÍrunt], C. Nep. d. l. Vide quoque ad Stat. ubi de peltarum usu ab eodem in Graeciam invecto Part. III.

IPHICRATES [2] Curt. l. 3. c. 13. Inter Athenienses genere famoque longe clarissimus. a civibus suis violata [orig: violat‚] societate, quam cum Alex. Mag. fecerant, ad Darium missus et prodita [orig: prodit‚] Damasco a Parmenione captus cum reliquis duobus collegis.

IPHIDAMUS Antenoris fil. ab Agamemnone in bello Troiano interemptus. Hom. Il. 11.

IPHIGENIA Agamemnonis et Clytaemnestrae filia. de qua fabulam huiusmodi, occasione ex filiae Iephthae, in sacris Historia [orig: Histori‚] sinc dubio petita [orig: petit‚], comminiseuntur Poetae. Cum Agmemnon in Aulide cervum Dianae imprudens occidisset, Dea indignata. contrariis flatibus Graecorum navigationem est remorata. Qua de re cum vates consulerentur, responsum est, Agamemnonio sanguine Deam esse placandam; missus igitur Ulysses, Ovid. Aen. l. 12. v. 28. Iphiheniam astu a matre abduxit, Achilli eam


image: s0671a

nupturam simulans, cumque iam immolanda esset, Dea eius miserta, cervum pro ea supposuit, virginem autem in Tauricam regionem transtulit, ubi a Thoante Rege eius Deae sacris praefecta est, quae humano sanguine fieri solebant. Quo cum postea Orestes furiis agitatus venisset, iamque esset immolandus. a sorore agnitus et liberatus est: cum qua non multo post, occiso Thoante Rege, aufugit, ablato secum Dianae simulacro, in lignorum falce abscondito (propter quod illam Fascelidem vocarunt [orig: voc‚runt] ) quod, cum in Italiam venissent, in Aricino nemore collocarunt [orig: colloc‚runt]. Ovid. Met. l. 12. v. 31.

Flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris:

Prop. l. 3. Eleg. 7. v. 23.

Hoc iuvene admisso classem non solvit Atrides.
Pro qua mactata est Iphigenia mora.

Sequitur eorum opinionem, qui mactatam volunt Iphigeniam Ut Virg. Aen. l. 2. v. 116.

Sanguine placas tu ventos et virgine casa [orig: cas‚].

Prop. l. 4. Eleg. 1. v. 111.

Idem Agamemnoniae ferrum cervici puellae
Tinxit, et Atrides vela cruenta dedit

Alii cervam eius loco mactatam asserunt. Ovid. Met. l. 12 v. 34.

Supposita [orig: Supposit‚] fertur mutasse [orig: mut‚sse] Mycenida cerva [orig: cerv‚].

Idem Trist. l. 4. Eleg. 4. v. 67.

Hic pro supposita [orig: supposit‚] virgo Pelopia cerva [orig: cerv‚].

Iuv. Sat. 12. l. 4. v. 118. et seqq.

--- Et si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
Non sperat tragice furtiva piacula cervae.

Mart. l. 3. Epigr. 89. cuius epigraphe de Misitio.

Suppositam fama est quondam pro Virgine cervam.

Nic. Lloyd. vide supra Iephthe. Ovid. de Ponto, l. 3. Eleg. 2. v. 52. Inter Timanthi pictoris opera celebris olim fuit. Plin. l. 34. c. 8. Iphigenia oratorum laudibus celebrata, qua [orig: qu‚] stante ad a.ras peratura [orig: peratur‚], cum maestos pinxisset omnes, praecipue patruum. cum triststiae omnem imaginem consumpsisset, partris ipsius vultum velavit. quem digne non poterat ostendere. Sed et a Timomacho cum laude pictam, idem habet c. seq.

IPHIMEDIA uxor Aloei, quae compressa a Neptuno filios geminos peperit. Vide Aloidae.

IPHINOE [1] una ex praecipuis mulieribus Lemniis, quae auctores exstiterunt [orig: exstitÍrunt], viros, ab expeditione Thraciea reduces, trucidandi. Val. Flacc. Argon. l. 2. v. 163.

IPHINOE [2] vide IPHIANASSA.

IPHINUS unus ex Centauris. Ovid. Met. l. 12. v. 210.

IPHIS [1] in Argivorum regno Alectori patri successit: eum excepit Elcortus. Apollod. Biblioth. l. 2. Vide supra Alector.

IPHIS [2] Mercurii fil. Argonautarum unus. Is in bello, quod Aeetes contra fratrem gessit, occubuit. Val. Flacc. Argon. l. 1. v. 442. et seqq.

Sed non, Iphi, tuis Argo reditura lacertis;
Heu celerem Scythica [orig: Scythic‚] te maesta relinquet arena [orig: aren‚],
Cessantemque tuo lugebit in ordine remum.

IPHIS [3] puer formae venustate conspicuns, qui cum Anaxareten puellam impotenter adamarct, neque illa eius amori respondisset, impatien tia [orig: ti‚] repulsae vitam laqueo finivit; cumque iam ad sepultoram efferretur: Anaxarete e fenestra prospiciens, im motisque oculis funus aspiciens in saxum mutata est. Ovid. Met. l. 14. v. 701. et 709.

IPHIS [4] puella quaedam Cretensis, ex Phaesto opp. Lygdi et Theletusae filia, ipsonuptiarum die in marem mutara. Nam cum Lygdus uxorem gravidam esse animadverteret; peregre proficiscens, in mandatis ei reliquit, ut si filiam pareret; exponi eam curaret. Idque cum ita cvenisset, anixa Telethusa, quod neque naturae legem, quae liberis nobis nihil charius esse voluit, neque mariti iussa auderet praevaricari, mediam viam delegit, qua [orig: qu‚] et pietatis fines non praetergrederetur, et viri indignationem evitaret. Simulat itaque marem se peperise, habituque virilem mentitur sexum, nomenque Iphidis imponit, mari feminaeque commune. Vertum cum iam adolevisset, paterque puellam lanthem ei despondisset, Telethusa animadvertens rem diutius celari non posse, Isidis opem im ploravit, quae praecibus eius exauditis, Iphidem in marem commutavit. Ovid. Met. l. 9. v. 768. 809. 814. 885. 894. et 897.

IPHISTIADAE Atheniensium gens. Hesych.

IPHITHEA mater Orphes, Lycus, et Caryae, ex Dione, Lycaoniae Rege, Serv. ad Ecl. 8. Virg.

IPHITUS [1] Euryti Oechaliae Regis fil. quem Hercules, occiso patre. e turri praecipitavit. Item Vir Troianus. Virg. Aen. l. 2. v. 435.

--- Divellimur inde
Iphitus, et Pelias mecum.

IPHITUS [2] Naubuli fil. Hippasi nepos, Rex Elidis, Argonautarum vaus. Val. Flace. Argon. l. 1. v. 363. Hic certamen Olympiacum, quod Herculcs in honorem atavi materni Pelopis


page 671, image: s0671b

ediderat, instauravit, post excidium Troiae A. 480. Quidam Praxonidis vel Haemonis filium faciunt. Alii Annum celeberrimae huius Epochae, antequam Varro nihil nisi sabulas et caliginem in Hist oriis Graecorum deprehendit, statuunt fuisse A. M. 3278. Periodi Iullani 3938. a capta Troia, 409. A. U. C. 22. A. C. N. 776. Quo Aeschylus Archon Athenis erat, vide Scalig. de Emend. Temp. l. 1. Petav. de Doct. Temp. l. 9. a c. 37. ad 44. et inRation. temp. P. 2. l. 1. c. 11. et l. 3. c. 11 etc. Nic. Lloyd. Eius socios fuisse Lycurgum Spartanum et Cleosthenem Pisaeum, qui e)kekeiri/a|, induciis, Peloponnesi urbibus indictis, ex Oraculi responso, Ludes Olympios instauraverint, docet Phlegon Trallianus Fragm. et Paus. Eliacis, ubi hac de re fuse. Ioh. Marsham. id factum vult Aerae Atticae 699. Per. lul. 3830. Anno 108. ante Olympiadem primam vulgarem, Coroebi viz. quae in Chronologorum usum quare recepta fuerit, vera [orig: ver‚], h. e. Iphitea [orig: Iphite‚], neglecta [orig: neglect‚], supra vidius, in eo. Velleius eos ludos mercatumque instituisse Iphitum, ante Annos quam M, Vinitius Consulatum inirot DCCCCIV. tradit l. 1. ad quem locum vide praef. Marsham. Canone Chron. Sec. XV. ubi de utraque Olympiadum Epocha. Iphitea praeprimis. Ex Oxyli Regis posteris hunc Iphitum fuisse, dicemus infra ubi de Oxylo.

IPNUS quam aliqui Ipheam voeant, urbs Locrorum Ozolorum. Steph. Item parva regio in Samo, ubi Iunonis Ipnunitidis templum erat. Steph.

IPORCENSE Municip. Morali Constantina, opp. Hisp. Baet. in Vandaliae et Extremadurae conf. in turdulis et Baeturia inter Hispalim 14. et Elerenam, opp. Extremad. 5. leuc.

IPORUS vide HIPPARIS.

IPPA Mauritaniae Caesarienses opp. Ptol.

IPPOLEUM prom. Scythiae Eur. inter ostia Hypanis et Borysthenis: in quo templum Cereris erat.

IPPYLUS senis Atheniensis nomen, Aristoph. Crabr.

IPRA peroptimum castellum Flandriae dicta Sugerio, in Lud. Crasso: ab Ipra fluv. qui Ipere vulgo dicitur, et in Oceanum Brit. devolvitur, nomen accepit. Sedes Episcopatus facta est a Paulo IV. A. C. 1559. De hac Vilhelmus Britto Philipp. l. 9.

Ipra color andis gens prudentissima lanis.

Vide Hyprae.

IPSE Gr. *au)to\s2, honorifica olim appellatio fuit, non profanis tantum Scriptoribus in usu. unde notum illud de Pythagora, *au)to\s2 e)/fa, Ipse dixit: verum etiam sacris; ut adeo non nisi praestantissimis Sapien tiae Praestitibus tribueretur: ita enim facilius doctrinae suae fidem, sibi auctoritatem compatabant. Vide Cic. de Nat. Deor. l. 1. Quintilian l. 11. c. 1. Clem. Alex. l. 2. Strom. Georg. Horn. Hist. Phil. l. 7. c. 12. etc. Imo ipsius Dei hoc nomen esse, colligitur ex Hebr. c. 1. v. 12. *kai\ w=sei\ peribo/laion e(li/zeis2 au)tou\s2 kai\ a)llagh/sontai, su\ de *)o *a*)u*t*o\*s ei)=, kai\ ta\ e)/th sou ou)k e)klei/yousi, Ipsi (nempe Caeli) Peribunt, etc. et paulo post: Ac velus amictum circumvolves eos et mutabuntur, in autem ipse es, et anni tui non deficient. Vide plura de vi singulari huius vocis apud Ioh. Gebhard. Curarum Iuvenil. l. 1. c. 9.

IPSICURI Liguriae pop. qui et Arbazani. Steph.

IPUSCOA pars Biscaiae, antea regni Navarrae. Ibi alias erant Varduli et Caristi pop. Habet ad Bor. Oceanum Cantabr. ad Occ. Biscaiam veram, ad Austr. Alavam prov. ad ort. Navarram, cum modica parte Galliae; Vulgo Guipuscoas Urbes praec. sunt Tolosa, Placentia, Fanum S. Sebastiani, et Fons rapidus s. Fontarabia, vulgo Fuenteravia. Dignae memoratu Biscaia et Gulpuscoa, ob tenacem veteris Cantabrorum linguae custodiam. Ad easdem Molina pertinet, unde Dominus Molinae, inter titulos Hisp. Regis.

IRA [1] nomen Sacerdotis 2. Sam. c. 20. v. 26. Fil. Acces Thecuites. 1. Par. c. 11. v. 28.

IRA [2] inter Gentilium Numina. Stat. Theb. l. 2. v. 286. et seqq.

Non hoc Pasithea, blandarum prima sororum,
Non Docor, Idaliusque puer; sed Luctus et Irae,
Et Dolor, et tota [orig: tot‚] pressit Distordia dextra [orig: dextr‚].

Eius barbarus gestus, indigitatur eidem l. 6. v. 787.

Dentibus horrendum stridens ---

dequo vide Casp. Barhium, ad Manlium Claud. Qualem reddat cultorem sui, Idem exponit Theb. l. 11. v. 497.

Tunc vero accensa stimulis maioribus irae:
Arma placent ---

Ubi stimulos ipsi affingit, ut et Virg. Aen. l. 11. v. 452.

--- arrectae stimulis haud mollibus irae.

Idem ibid. v. 728.

--- stimulis haud mollibus incitat iras.

Et certe, vet. est apud nos pictura, ait Barthius ad h. l. Statii. ubi, reprasentatis Inferis, iracundum hominem quatuor damones in poenam facile motae apud Superos irae d ssimulant, vide eum ad eund. Poetam passim, inter alia ad l. 4. Sylv. 9. v. 53. ubi, Irascer tibi, summae familiaritatis esse allocutionem, namque et Plin. sic ordiri Epist. 2. l. 2. et Catullum eodem modo alloqui Cornificium Carm. 38. v. 4. notat. Quod vero androdamante lapide Iracundiam domari, Plin. habet l. 37. c. 10. Magicum est. De more Vett. coronas in Ira cum ceteris ornamentis abiciendi. Vide C. Paschal. Coron. l. 1. c. 9. de voce iratorum, cum


page 672, image: s0672a

expugnari se patiuntur, infra in verbo Vincere: adde quae de Ira Voss. suggerit derort. et progr. Idol. l. 3. c. 36. et 62.

IRAD fil. Enoch. Gen. c. 4. v. 18.

IRAI fil. Bela, filii Beniamin, 1. Par. c. 7. v. 7.

IRASA Graece *)/irasa nomen loci apud Herod. l. 4. c. 116. locus Libyae est, in quem Battus I. postquam in loco *)azi/ristos2 dicto (de quo supra) sex Annis habitasset [orig: habit‚sset]. septimo Anno transiit. Erat ibi Fons Apollinis; indigenis *kurh= dictus, unde postea urib a Batto conditae Cyrenes nomen. Vide Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XVII.

IRATH Caesariensis Mauritaniae opp. Ptol.

IRATUS et PACATUS, in tabb. Feudorum, quae Iurasbilia s. Reddibilia vocant, denotant vassallum teneri domino suo reddere castrum, sive in vicem dissentiant ac litigent, sive non. Vide C. du Fresne Dissertat. 30. ad Ioinvillam.

IRECOS Hisp. urb. Herculi grata. Vib. Sequ.

IREDAE vicus in tribu Acamantide. Steph.

IRENAEUM monaster. in ora Bithyniae. Acaemetum Euagrio. Ad fauces est maris Euxini, Byzantio et Chalcedoni proximu. Episcopi et Viri Illustres.

IRENAEUS [1] Ep. Lugd. discip. Polycarpi. ab ipso in Galliam missus, Potiaosuccessit: postquam contra Montanum, licitum usum omnis creaturae ad cibum idoneae, asseruit: Romaeque cum Valentino, discipulisque eius Florino et Blasto disputavit, paulo post scripto quoque contra illos edito. Praefuit Eccl. suae, sub Principibus Idololatricis, magno cum zelo, duabus Synodis habitis, priore contra haereticos, altera [orig: alter‚] contra Quatuordecimanos. Hic ab Asiae Praesulibus, et Victore Ep. Rom. excommunicatus: Sub Severo, in fideles Lugdunenses immaniter saeviente, martyrio coronatus est. A. C. 201. Opera eius Erasmus, Franc. Fevardentius, Parisiis A. C. 1575. et Colon. A. C. 1596. etc. ediderunt [orig: edidÍrunt]. Tertullian. c. Valent. Euseb. l. 5. Hist. et in Chron. Bafil. l. de Spir. S. c. 29. Epiphan. in Panar. har. 31. Theodoret. dial. 1. Hier. in Cat. c. 35. Ep. 29. ad Theod. in c. 36. Ezech. in c. 64. Esaia. Aug. 1. c. Ialian. Greg. Turon. l. 1. Hist. c. 27. et l. 1. de gl. Mart. c. 5. Ioh. Damas. In Parall. Photius cod. 120. Sixtus Sen. Bibl. l. 4. etc.

IRENAEUS [2] Comes, tempore Theodosii Inn. ab hoc ad Conc. Ephesinum missus, protector nestorii fuit. Dein a Theodoreto Ep. Tyri ordinatus, indetum, quod Nestorianus, tum quod bigamus, pulsus est. Item, Ep. Caesareae, A. C. 454. interfuit Synodo a Iuvenali Hierosoly mis celebratae. Theodoret. Ep. 110. ad Domn. Antioch. Baron. A. C. 431. 448. et 454.

IRENARCHA Graece *ei)rhna/rxhs2, h. e. Princeps Pacis, cognomen domini nostri convenien tissimum, apud Mich. Syncellum. Idem nomen fuit Magistraatui militari, qui ad id constituti erant, ut provincialium tutela [orig: tutel‚] suscepta [orig: suscept‚], quietis et pacisper singula territoria concordiam stare facarent. ut est in l. 7. Cod. Theodos. de Irenarcha ad quam vide Iac. Gothofred. abrogati postmodum a Theodosio et Honorio Impp. quod auctoritate sua [orig: su‚] robusti publicam quietem turbarent potius, quam procurarent: sed restituti a Iustiniano. Vide Macros Fratres in Hierol. et Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. adde Brisson. de verb. signis. l. 9. et Meurs. in Gloss.

IRENE [1] UXOR Leonis IV. ex eo Constantini VII. Imp. mater, imperavit cum filio Annis 9. A. C. 783. Irene et Constantiaus Synodum in Nicaea urbe 301. Episcoporum celebrarunt [orig: celebr‚runt], in qua Sanctorum imagines sunt restitutae. Blon. Constantinus iam adultus, matrem haud amplius passus, imperio deiecit, in ordinem redegit, et solus regnavit Annis 7. ireneautem hanc repulsam aegre ferens, filium dolo captum, effossis oculis coniecit in carcerem, in quo exhalavit animam, A. C. 798. Sole per 17. dies, Constantinopoli, Eclipsi obscurato [orig: obscur‚to]. Theophan. in Ann. Tum imperavit sola An. 5. doner A. C. 802. sub Nicephoro Mitylenem relegata, eo ipso tempore, quo Car. Mag. vana [orig: van‚] nuptiarum spe lactabat, ibi paulo post Obiit. Cedren. in Compend. Crantz. l. 1. c. 15. Metrop. Zonaras, tom. 3.

IRENE [2] ins. vide Calauria.

IRENE [3] Cratini pictoris filia, et ipsa in hac arte celebris evasit: inter cuius opera puellam, quae est Eleusine, memorat Plin. l. 35. c. 11. Item virgo captiva, quam cum Munamedes II. C Poli expudata [orig: expudat‚], deperiret, atque inde male apud suos audire inciperet, a Mustapha quoque liberius increpitus, cultu superbissimo adornatam, in contionem produxit, ibique, exposita [orig: exposit‚] omnium oculis eius forma [orig: form‚], ac verbis etiam dilaudata [orig: dilaudat‚], ut se virum probaret adversus omnes affectus fortem, prehensa [orig: prehens‚] misellae coma [orig: com‚], mox caput illi acinace desecuit. Vide Casaub. ad Tib. Claud. Suet. c. 34. Devoce vero Graeca *ei)rh/nh Pax, et hinc ortis, Cl. Suicer. Thes. Eccl. ut et infra suo loco.

IRENOPOLIS [1] urbs Episcopal. probe Babylonem, sub Patr. Antiocheno. Ferrar.

IRENOPOLIS [2] Ciliciae urbs Episcopal sub Archiep. olim Seleucienfi, dein Anazarbensi. Ptol. Post ea Neronias, ad Sarum fluv. ad rad. montis Tauri Cilicii, media inter Tarsum ad Austr. et Cocusum ad Bor. 60. mill. ab Anazarbo in Occ. item urbs Babyloniae Episcopal. sub Patr. Antiocheno. Vide supra.

IRESIA et Agelastos duae rupes, prope urbem Eleusinem. Vide Schol. in Aristoph. Eq.

IRESIONE Graece *ei)resiw/nh, quid sit, exponit Scholiast. ad illud Stat. Theb. l. 12. v. 492.

--- Supplicis arbor olivae.

Cum ait, per quam pax petitur supplicando. Et in secundo diximus


image: s0672b

hanc ab Atheniensibus ei)rhsiw/nhn dici, a Graecis autem reliquis i)kethri/an. Supplici autem oliva, non quod ipsa sit supplex, sed quod omnes qui rogans, hac suppliciter utantur. Uti verba eius emendavit L. Caelius Rhodig. Antiqq. Lact. l. 12. c. 19. sequutus Ioh. Bapt. Pium Annotat. Post. c. 75. Vide quoque iac. Nicol. Loensem Miscell. l. 4. c. 10. et seupra. in voce Eiresine, item infra in voce Osanna, ut et Pancaprum, ac ubi de Satinone, et Tabernaculorum festo.

IRIA [1] Lombardiae Cispadanae opp. praeclarum, Voghera Leandro.

IRIA [2] fluv. Liguriae, ex Apennino monte, apud Antiliam et Dertonam et Castrum novum, cuius moenia disiecit, fluens, ac in Padum, post 5. mill. pass. labens. Vulgo la Scrivia, amnis Neocastrensibus admodum perniciosus, Ferrar. Iornandes, et Diacon.

IRIA [3] Flavia Hisp. Tarracon. urbs. Ptol El Padron teste Mor. Urbs fuit Gallaicorum Lucensium, ad Ullam amnem. Nunc opp. parv. Gallaeciae, 6. leuc. Hisp. ab ora Oceani in Ort. 4. a Compostella in Austr. Baudr. Episcopal. est sub Archiep. Bracarensi. Iria etiam Taurinorum urbs Ptol. Titia Plin. l. 3. c. 5. hodie Sartyrana.

IRINEUS Lugd. Ep. vir doctissimus, cuius exstant oper, A. C. 179. Euseb. l. 5. c. 6. Vide Irenaus.

IRINGUS Avarorum Dux, ab Henr. Foroiulianorum Duce superatus et exspoliatus inaestimabili praeda [orig: praed‚].

IRIS [1] Soror Harpyarum, Thaumantisfilia, ex Electra, quam poetae Iunonis nunciam faciunt, h. e. aeris. Est autem revera arcus caelestis, pluviae plerumque praenuncia. unde poetis u(eto/mantis2 cicitur, ut ait Olympiod. Metebr. l. 3. Plaut. in Curcul. Act. 1. Sc. 2. v. 41.

--- Ecce autem bibit arcus, plues
Credo hercle hodie. ---

Virg. Gerorg. l. 1. v. 380.

--- Et bibet ingens.
Arcus. --- --

Quod de loco Sen. Nat. Qu. l. 1. c. 6. Prop. l. 3. Eleg. 5. v. 32.

Purpureus pluvias cur bibit arcus aquas.

Tibull. l. 1. Eleg. 4. v. 38.

Venturam admittat imbrifer arcus aquam.

Mart. l. 12. Epigr. 29. v. 6. cuius Epigraphe de hermogene fure.

Casuraes alte sic rapit Iris aquas.

Ac ne poetis insistam, Vitruv. l. 9. c. 4. Per calorem videmus non minus aqua evapores a fontibus ad nubes per arcus excitari. Vide Voss. de Theologia Gent. l. 3. c. 14. Nobis autem Christianis, ut et olim Iudaeis, alind iris significat, de quo moses Gen. c. 9. v. 13. Arcum meum posui in nubibus, qui erit in signum foederis. etc. Quod etiam obscure innuit Hom. Il. l.

--- *)/ipissin e)oiko/tes2 a(/s2e *kroni/wn
*)en ne/fei+ sth/rize te/ras2 mero/pwn a)nqrw/pwn.

Et Iliad. r.

*hu/te porfure/hn *)irin sqnhtoi=si tanu/ssh|
*zeu\s2 e)z ou)rano/qen te/ras2 e)/mmenai a)nqrw/poisi.

Erudite de Iride Amm. Marcell. l. 20. c. 11. Nic. Lloyd.

IRIS [2] fluv. min. Asiae. Oritur in Cappadocia, et in conf. Armeniae min. supra Sebastiam, dein prope Comanam Ponticam Varum fluv. recipit, uti et Ceraunum. Hinc iuxta Amasiam labitur, et auctus Lyco fluv. aliisque in Pontum Euxinum se exonerat, inter Themiscyram ad Ort. et Amisum ad Occ. 25. utrinque mill. Nunc Casalmach incolis. Baudr. Plin. l. 6. c. 2. Val. Flac. Argon. l. 5. v. 120.

Transit Hayls, longisque fluens anfractibus Iris.

L'Irio Nigro. Cum Thermodonte eum coniungit Strabo, l. 12. p. 556. in quem locum si quis commentarium petat, legat quae scribit doctissimus Apollonii Scholiast, ista interpretans l. 2.

*lei=pon *(/alun potamo\n, lei=pon d' a)nxi\r)r(oon *)/irin.

IRIS [3] equa iugalis, in Admeti curru, apud Stat. Theb. l. 6. v. 461.

Nominibusque ciet Pholoen Admetus et Irin
Funalemque Thoen ---

Ubi unus modo funalis duobus iugalibus socitatur, qui est seirai=os2 i(/ppos2 in triga apud Dionys. et Veterum parh/oros2. Certe trigarum in curuli certamine mentionem quoque habet vet. Inscr. qua [orig: qu‚] Dioclis palmae enumerantur. Vide infra in voce Triga.

IRIS [4] herba odoratissima Plin. l. 21. c. 7. et 11. ubi de illa pluribus, Colore ianthinus et fuscus, adeo nitens, politus ac fulgens, ut nihil magis. Sena eius folia, longitudine hand absimilia liliaceis, in oblogngum rotundantur, versus apicem, figuramque exhibent plane singularem, et ad adspectum multo praeclarissimam, dum ex iis terna argento illusa, qua [orig: qu‚] inhaerent caliculo, in medium erecta eminent, iunguntque latera, invicem connixa, mutuo ut fulciant; terna alia, ternis illis ext antibus inter iecta recurvaque deorsum, in hemicyclum inflectuntur, cauli, quem extremis adlambunt labris quasi datura osculum, aut


image: s0673a

purpur am ostentatura, aureis pictam villis et cincinnis crispam, argentoque vermiculatam, ab usque medio ad ungues singulorum. Denique senis illis,ternabreviora alia, at spissior, in Imguam explicantur et candicant; surgentibus meditulilio totidem malleolis albentibus, in lanceae desinentibus cuspidem. Est et Iris altera, in flammam rutilans, in calathum diffusa, rubri subnigri notis interpuncta. Est et alterius figurae, ab priore non multum abludens; at foliis angustioribus et exquisitius sinuosis et implicatis, mistura [orig: mistur‚] colorum pereleganti, dilutioris caerulei candidique. Franc. Pomey Divers. Descript. De nomine sic Auctor anon. Sinae et Eur. c. 33. quod est de Floribus, Iris hortensis tam varia et versicolor, ut caelestem Iridem aemulata, colorum vera [orig: ver‚] specie, coloratum caeli mendacium superet, idemque sibu decorum iure nomen adsciscat. Vide ibidem plura elegantissima hanc in rem, adde Salmas. ad Solin. p. 468. et 1223. ubi de variis Iridis speciebus, Irino item unguento, quod sou/sinon nonnullis, varia: de superstitione Vett. vero, in effodienda Iride, vide Plin. ubi supra, ut et hic [orig: hÓc] ubi de Gladiolo.

IRIS [5] gemmae nomen, apud Plin. l. 37. c. 9.

IRISCEPTUM apud eund. l. 24. c. 13. ubi de aspalathi cognominibus, quem alii Iriscepton, alii diatheon, Syri diaxyron vocant: est ex Graeco *)irh/skhpton. Sic autem dicebantur loca et frutices, quibus Iris innitibatur atque incumbebat, unde odoratiora illa fieri credebantur. Idem l. 12. c. 24. tradunt, inquocumque frutice curvetur arquus caelestis, eandem quae sit, aspalatho suavitatem odoris exsistere [orig: exsistÍre], sed in aspalatho, inenarrabilem quandam: Ex Theophrasto, ubi *kai\ ga\r, inquit, to\ peri\ th\n i)=rin lego/menon w(s2 o(/pou a)/n kate/xh| poiei= ta\ de/ndra kai\ to\n to/pon eu)w/dh, toiou=to/n e)s2i. Sed et de rore, e quo mella stipant apes idem l. 11. c. 11. Et melle uno alterove die cellas replente ibid. c. 12. Venit hoc aere et maxime siderum exortu praeeipueque ipso ad summum Sirio explendescente sit nec omnino prius Vergiliarum exortu. Sublucanis temporibus. Itaque tum prima [orig: prim‚] aurora [orig: auror‚] folia arborum melle roscida inveniuntur: Ubi Iri impendente est, o(/tan kataskh/yh| h( *)=iris2. Salmas. ad Solin. p. 397. et 1020. De admirabili vero hocce meteoro, plura Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 13. et 14. ubi de cultu eius apud Peruanos, aliquid infra in voce Serpens.

IRITIO vulgo Herison, vel Hierson, castrum fuit vel municipium, in dioec. Laudunesi: nuperis, inter Gallos et Hispanos, bellis dirutum. Hadr. Vales. Not. Gall.

IRLANDIA vide Hibernia, et Ierne.

IRLANDUS Bonaventura, Gallus, in Pictonico Praesidatu Senator IC. celebris: Scripsit de Emphasi et Hypostasi insignem tractatum, in quo vitium humanae mentis pro vera scientia mendacis opinionis speciosam occasionem saepe arripientis, quae iudicium dein perturbat, detegit. Rigaltius notis in Phaedri l. 4. Fab. 1. v. 5. et seqq.

Non semper ea sunt, quae videntur; decipit
Frons prima multos: rara mens intelligit.
Quod inferiore condidit cura angulo.

IRMIN Saxonibus dicitur Mercurius, qui Germanis Voda s. Gota: Eius templum cum columna evertit Car. Mag. Irmin Saul, statua Irminis appellabatur. Apud Reginonem recentiore nomine Hermansaul dicitur. Unde congnoscas Irmin et Herman idem apud illos fuisse. Graecum autem id nomen plane est Mercurii. In gratiam puto Germanorum passim etiam Romani, apud eos agentes, Mercurium colebant. Vet. inscriptio in Galli cana Rheni ripa, apud castellum Wasselburg: Deo Mercurio Attegiam Tegulitiam Compositam Severinus C. F. Ex Voto posuit L. L. M. Ab Irmine denique composita nomina illa fluxere [orig: fluxÍre] in nostram gentem Irmingardis, Lud. uxor: Irmingarius, Com. Emporitanus, Irminfridus, Rex Turingorum: Irmingild, Gothorum Regis cuiusdam fil. MS. Idoli formam et apparatum prolixe describit Munsterus Cosmogr. l. 3. c. 433. ubi cum nihil ad Mercurium spectans deprehendatur, Henr. Spelmann. Erminsul, de columna Martis potius, quam Mercurii interpretatur: inprimis cum refugii illa columna fuerit. Unde ut Irmin e Graeco e)rmh=s2 Mercurium significat, ita Er, inquit ab *)/arhs2 Martem: Mun Saxonibus tutelam, profugium, et Sul, columnam denotat. Sic ersberg mons, in quo fanum stabat, quasi Martis mons, et Mersburgum ubi praecipua cultus [orig: cultŻs] sedes, quasi Martis urbs., videtur dictum. Vide eum in Gloss. Arch. Addo. quod Crantzius Saxoniae l. 3. c. 9. Irminsul, interpretatur statuam publicam, et putat dictam, quasi Idermansul, i. e. commune praefugium et asylum omnium ac Martem communem, qui in praelio diu incertus haeret, utri addicere velit victoriam. Erat autem, idem subdit, armata toto corpore effigies, cuius in dextra signum militare (nostri vexillum vocant) praeferens rosam, cuius breve momentum et facilis ortus et interitus, ita eventus praliorum. In sinistra libram expendit, dubiam pugnantium sortem facile huc aut illuc inclinatem. Pectus inerme ursum praeferebat, interritum bellatorum animum repraesentans in clypeo leo, qui bestiis imperitat, invictum ad fortia facta impetum monstrat, floribus consito campo, quod nihil iucundius videri solet fortibus, quam in acie virtutem ostender. Hactenus Crantzius, sed Auctorem non laudat. Aventin. vero de eodem idolo ita comentatur, Ann. Boior. l. 4. ubi de Car. Mag. Heroburgium, ait, primo impetis cepit. Erat templum Hermonis Saxonibus vetusta [orig: vetust‚] religione augustissimum, quo frequens populus coibat et vota reddebat: Multa ibi opulenta Regum populorumque visebantur munera, ingens auri argentique ibi copia ostendebatur --- Saxones Hermanni salam vocabant, i. e. aulam sive basilicam Hermanni Hermionisve. Is fuit quintus Germania magnae Imp. pronepos Regis Manni, filii Tuisconis, parentis, et auctoris nostri etc. Ad quem hermionem videntur spectasse [orig: spect‚sse] Glosse Henr. Spelmanno laudatae, Hirmensul, colossus, altissima Herminii columna. Ubi tamen ab


page 673, image: s0673b

Aventino discrepant et hanc vocem Iul de columna interpretantur: quam etiam sententiam sirmat poeta Saxo in Car. Mag. A. C. 772.

Gens eadem coluit simulacrum, quod vocitabant
Irmensul cuius factura simulque columna
Non operis parvi fuerat, pariterque decoris etc.

apud C. du Fresne in Gloss. Vide quoque H. Meibom. l. de Irminsula Saxonica. Voss. Irminsul. Saxonum idolum: dubium, utrum Numinis animalis an naturalis. Quorum siprius ait, placeat, fuerit Arminii statua -- Sin posterius; sit Mercurii vel Martis, non prout stellae sunt erraticae: sed quatenus Martis vel Mercurii vocibus ab Oriente et barbaris signari Sol solet. Vide eum de or. et prgr. Idol. l. 2. c. 22.

IRNERIUS Germ primus Bononiae ius docuit, post Iustiniani tempora, Glossasque in illud scripsit. Auctor Lothario. ut libros Iur. Civ. publice exponi curaret, quod factum, A. C. 1150. Obiit bononiae A. C. 1190. Al. Wernerus.

IROCI pop. Canadae, foederibus inter se sociati, hostes hutonum et aliorum Novae Franciae incolarum, Lescarbot. Hist. Amer.

IROMUS Rex Tyri. Tertull. in Apol. Iromuss phoenix Tyri Rex. In Menandri Ephesii fragmentis a Scalig. editis, ubi de Regibus Tyri, *teleuth/santos2 de\ *)abibe/nou diedezato th\n basilei/an o( u(io\s2 au)tou= *ei)/rwmos2.

IRON Cyzicenorum unus, in conflictu nocturno, Argonautis occurrens, caesus Val. Flacc. Argon. l. 3. v. 111.

Incurrit strictis manus ensibus, occubat Iron.

IRPEX rastri genus, quo stirpes herbarum serpentium eruebantur; hinc q. serpex, Varroni, quod, quaein tera serpunt inutilia, rapiat et verrat, sicque agrum purget ac mundet. Cui instrumento cum simile esset, rastrum illud s. crates dentata, qua [orig: qu‚] occabatur ager ad glebas comminuendas et confringendas. Hirpex quoque Rusticis Romanis dictus est; sed huius vocis origo proprie ex Graeco a(/rpaz. Salmas. ad Solin. p. 729. Vid quoque supra.

IRPINI pop. ad Soractem montem, dicti ab Irpo, quo nomine Samnites lupum appellant, sive auod [orig: auŰd] lupum Ducem sequuti, sedes suas ibi delegerunt [orig: delegÍrunt], ut Fest, tradit, sive quod modo luporum ex rapto viverent. Hirpini, Serv.

Urbes Irpinorum in regno Neapolitano.

Abellinum, Avellino. Agatha, S. Agatha di Goti. Angelopolis, Sant Angelo di Lombardia. Arianum, Ariano. Bisacia, sic vulgo, et Bisazza, Episcopatus unitus Angelopolitano sib Archiep. Compsano. Compsa, Conza vel Consa. Frequentum, Fricenti. Laquedonia, Lacedogna, Cedogna. Mons Maranus, Monte Marano. Mons Viridis, Monte Verde. Nuscum, Nosca. Vicus, Vico della Baronia. Vulturaria, Vulturara.

IRRHESIA Aegaei maris ins. Plin. l. 4. c. 12.

IRUS [1] mendicus Ithacensis, assecla procorum Penelopes, vero nomine Arnaeus dictus. Quem Ulysses domum revertens, pugno interfecit. Hom Odyss. 18. Huius paupertasabiit in proverbium, secundum illud Ovid. Trist. l. 3. Eleg. 7. v. 42.

Irus et est subito qui modo Croesus et at.

Filiam habuit Chrysippen, quae ex Phthio Hellenempeperit. Steph. in *(ella\s2.

IRUS [2] et IROS Indiae mons, versus Cedrosiam, circa Indi fluv. ostium, Ptol. Arian. Item urbs Thessaliae, Irotes. Steph.

IS fluv. Susianae in Euphratem influens. Est et urbis nomen. Steph. Byzant. Herod. l. 1. c 179.

IS. sestertii saepe in vett. libris nota est. Ita enim, cum in vulgatis Plinii editionibus, ubi de citrea mensa Cic. Asiniique, hactenus legeretur: Exstat hodie M. Ciceronis, in illa paupertate, et quod magis mirum est, illo aevo, empta HS. X. memoratur et Galli Asinii. HS. XI. Ex antiquis eius codicibus, quorum unus optimae notae apud Rigaltium, restituit Salmas. Exstat hodie M. Ciceronis in illae pauptertate, et quod magis mirum est, illo aevo, empta IC. IS. memoratur et Galli Asini IXI. h. e. empta quingetis sestertiis, et Galli asinii mille. Sic et apud Tertullian. de Pallio, qntiqua exemplaria habent, Asinius Celer mulli unius obsonium sex IS. emit. Pro quo, in manu exartis Pliniilibris. bis aut hiis fere semper, velut sestertiorum nota, occurrit. Unde apud eund. ubi de Aesopi patina, legit ex praefato Rigaltii codice idem Salmas. Clodii Aesopi patina C. sestertiis taxata, in qua posuit aves cantu aliquo aut humano sermone votales, IIS VI. singulas coemptas. Vide Salmas. ad Tertull. de pallio. Flavius Sosipater l. 1. Sestertii notam HS. facit: Sestertus, dicens, unde appelletur, solet quaeri. Quod manifestum erit, si sciamus, apud antiquos Danarium decem asses habuisse. Ideoque in rationibus faciendis denarium decussi induclo notamus: [gap: unknown sign] cuius quarta pars dupondius semis, Sestertius dicitur, quod de tribus assibus semis deficiat. Denique et nota eius, HS. nihil aliud quam dupondium et semis ostendit. Qua de re vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. Vet. l. c. 3.

Patriarcha.

ISAAC [1] fil. Abraham ex Sara. Nat. A. M. 2139. ex Sara matre sterili iam An. 90. et Patre Abrahamo centenario. Obiit A. M.


page 674, image: s0674a

1318. Aet. 118. Historiam vitae eius, vide Gen. c. 17. v. 19. etc. 21. v. 3. Ioseph. Antiqq. l. 1. c. 22. *gi/netai de\ *)abraa/mw| met' ou) polu\ kai\ pai=s2 e)k *sa/r)r(as2, o(\n *)/isakon, w)no/mase, tou=to ge/lwta shmai/nei, diame/ntoi to\ th\n *sa/r)r(an meidia=sai, te/zasqai fh/santos2 au)th\n tou= sqeou=, mh\ prosdokw=san h)/dh toketou= presbute/ran ou)=san, tio\n ui(o\n ou(/tws2 e)ka/lesen. Ier. c. 33. v. 26. Amos c. 7. v. 9. et 16.

Imperatores Graeci.

ISAAC [2] I. ex fam. Comnenorum, a Michaele Cerulario Patr. et militibus adiutus, in Michaele VI. Imp. insurrexit, thronoque occupato coronatus est A. C. 1057. Avarus, et in Patriar cham, quem in exilium pepulit, ingratus. Fulminis ictu in venatione perculsus, Imperio cessit, ut Constantino Ducae locum faceret, in Studistarum monasterio vita [orig: vit‚] functus. Cedren. Curopalates et Gyldas.

ISAAC [3] II. cogn. Angelus morti adiudicato, A. C. 1185. Andronico Comneno, filisique eius Ioh. et Manuele excaecatis, Imp. CP. fuit proclamatus, unctus, et consecratus: contra Mysos, aliosque Graecorum hostes bello parum felix, tyrannos tamen quosdam in imperio obortos oppressit, at deinde ab Alexide fratre suo, quem e Turcarum manibus liberaverat, imperio pulsus, occaecatus, A. C. 1195. in carcerem detrusus, dehinc liberatus Obiit. A. C. 1233. Nicetas, Roger. etc.

Viri Clari.

ISAAC [4] Rabbinus, Vienna [orig: Vienn‚] ortus scripsit Orzeruach, h. e. Lux sata est, tempore Mosis ex Kotzi, vide ibi.

ISAAC [5] F. Haimao, Hisp. scripsit Hakodat.

ISAAC [6] h. e. Ligatio Isaaci: Chazot Kaschot, h. e. Visiones graves etc. R. Ganz Chronol.

ISAAC [7] Abravanel, vide Abravanel, vide et Isac.

ISAACUS [1] Monachus, praedixit alentis Imp. interitum. Item accusator Chrysostomi. Item Presbyter Antioch. contra Nestorianos et Eutychianos Sec. 2. versu scripsit. Gennad. de Vir. Ill. Item, Exarchus Ravennae, templum Lateranum diripuit. Anast. in Theod.

ISAACUS [2] Porphyrogenneta ex fam. Comnenorum, scripsit oblita Homero. Edidit cum notis Ian. Rutgersius, tom. 5. var. Lect. c. 10. et Leo Allatius, in Sylloge Rhetorum et Sophist. Gr.

ISAACUS [3] Argurus Monachus, Mathematicus, scriptis variis inclitus. Vide Blancan. Chron. Math. Clavium, in Cal. Gesner. et Siml. in Bibl. Voss. de Scient. Math. Scal. de Em. Temp. l. 4. A. C. 1372.

ISAACUS [4] Chaiot Rabbinus celebris, docuit Pragae; auctor libri Pachad Isaac, et Schiach Isaac, et Pane Isaac; it. syntagmatis magni Kriat arbah etc. R. David. Ganz. Chronol. Rabbinorum, Millenar. VI. A. M. 344. qui etiam R. Isaaci meheling, unius ex praesidibus Scholarum in coetu Pragensi meminit, ad A. M. 344. aliorumque passim.

ISAACUS [5] Haza Rabbinus, in tabulis Astronomicis, quae Alphonsinae dictae, quod Alphonsi Regis cura [orig: cur‚] editae, conficiendis desudavit. Alios vide apud Genebr. Rabbinos, e quibus unicum superaddam Isaacum Benimiramum, Medicum Arabem, tempore Averrois, auctorem libb. de Definitionibus et Elementis, de victus [orig: victŻs] ratione, febribus, urina, diaetis, etc. Salominis Arabiae Regis Medicus fuisse fertur.

ISAAR fil. Caath filii Levi. Exod. c. 6. v. 17. qui Num. c. 3. v. 19. dicitur Iesar.

ISAARI nomen Viri. 1. Par. c. 6. v. 2. et c. 23. v. 11.

ISABELLA Henr. Anglorum Regis soror, Frid. Imp. nuptui data est. Polyd. Virg. l. 1. item Portugalliae Regis soror, Car. Hisp. Regis uxor, A. C. 1526. Vide Elizabetha.

R. ISAAC s. ISAAC Afuhaf, composuit libr. Menorat amaor, it. Expositionem ac Comm. Rambani, Mortuus in Portugallia; A. M. 253. Millenarii VI. iuxta calculum R. Ganz. praefati. Vide etiam Iuchasin p. 234.

R. ISAC [1] Astrologus excellens, scripsit Iesod Olam, h. e. fundamentum Sec. Saharaschamaim et libr. Melovim, Toleti A. M. 70. iuxta R. Ganz.

R. ISAC [2] Thirna auctor Minhagim accepit a R. Abraham Kluvizner: floruit tempore R. Israelis, quem vide. Fuit et Isaac F. Baruch, Cordubensis, auctor libri Kuphat Rochelim, h. e. arca aromatariorum, Obiitque A. M. 4854. Item, R. Isaac Alphes, auctor libr. Alphesi, circa A. M. 4863. Defunctus. Item R. Isaac, auctor Theosphot, A. M. 4935. Item R. Isaac Korbilensis, auctor libr. Mitzvot Kathon, Defunctus A. M. 5000. Porro R. Isaac auctor Akedat Isaac. R. Isaac fil. Kabilo, R. Isaac Karo, auctor Toledot Isaac, qui floruerunt [orig: floruÍrunt], tempore Abarbinelis, circa A. M. 5269. Sed et diebus R. Samuelis Levi fuerunt [orig: fuÍrunt] i Hispania quinque Rabbini praestantissimi, quorum omnium nomen fuit Isaac, observante eodem R. Ganz. ad A. M. 4815.

ISACA mel. Isca, vulgo Ex, fluv. Angl. Oritur in conf. Somersetensis Compit. prope Sabrinae aestuar. dein per Devoniae Comit. auctus aliquot min. fluv. ibi Iscam Damnoniorum Excester, prov. primariam Cornubiae, Episcopal. sub Archiep. Cantuariensi rigat, et 8. mill. Anglicis infra in mare Brit. cadit iuxta castrum Exmouth. Vide Exonia et Isca.

ISACHAEI vide ASACHAEI.

ISACHAR [1] nonus Iacob ex Lea fil. sic progeniem suam ampliavit, ut de tribu eius ad montem Sinai numerati et inventi sint viri bello apti quinquaginta quatuor milia quadringenti: quibus omnibus in deserto Mortuis, eorum filii sexaginta quatuor milia et trecenti, in terra promissionis, iuxta prophetiam Iacob,


image: s0674b

citra Iordanem optimam et pulcherrimam possederunt [orig: possedÍrunt] regionem in inf. Galilaea. Erat haec Tribus, inter Tribum Zabulon ad Bor. et dimidiam Tr. Manasse, ad austr. ubi Carmelus mons, ad Iordanem usque, ubi lacus Genesareth. Nat. est A. M. 2288. Eius posteri agriculturae dediti, iuxta vaticinium Iacobi, Gen. c. 30. v. 18. Torniel. in Ann. Vet. Test.

ISACHAR [2] civ. in tribu cogn. 2. Reg. c. 4. v. 17.

ISACIUS [1] Angelus Constant. Imp. ex Peloponnesiaco bello vocatus, Andronicum bello vicit, ac interfecit, A. C. 1185.

ISACIUS [2] Comnenus Graecorum Imp. Hic usque adeo continens fertur, ut uxorem numquam inire voluerit, post prolem semel ex ea susceptam, quamvis ad morbi remedium medici consulerent, ut frequentiore Venere uteretur. Vide Isaac.

ISACIUS [3] Patricius Constant. Italiae 8 Exarchus Blond. l. 9. Dec. 1.

ISACUS [1] Monachus, Valentem, contra Gothos, moturum, frustra dehortatus est, A. C. 378. Theodoret. l. 4. c. 31. et seqq.

ISACUS [2] vide ISAAC.

ISADAS Lacedaemonius, irruentibus in urbem Thebanis, totum se nudavit, abiecta etiam tunica [orig: tunic‚] interiore, eoque habitu altera [orig: alter‚] manu hastile, altera [orig: alter‚] ensem gestans in confertissimos hostes irrupit, nuditatem hostibus summa [orig: summ‚] temeritate ostentans; evasit tamen, eique decreta est corona: sed non sine mille drachmarum multa: quod nudus adversus hostes pugnasset [orig: pugn‚sset].

ISADENI Hunnica natio, Procop.

ISAEUS Assyrius Rhetor, adolescentiam variis corporis voluptatibus tradidit, deinde vir factus, frugalissimus omnium fuit; Eloquentiam eius innuit Iuv. l. 1. Sat 3 v. 73.

Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promptpus, et Isaeo torrentior.

Aliis Chalcidensis, discip. Lysiae. Cuius 10. Orationes supersunt. Plutarch. de 10. Orat. Photius c. 64. et 263.

ISAFLENTES pop. Mauritaniae, Amm. Marcell. l. 29. c. 5.

ISAGORAS Poeta Tragicus, Chrestii discip. sub Antonino Phil. vixit. Item, Atheniensis, cui bellum cum Clisthene fuit. Herod. l. 5. c. 66. 70. et 72.

ISAGRUS Atheniensium Imp. A. U. C. 245.

ISAGURUS Indiae intra Gangem opp Ptol. Ithagurus Interpp.

ISAI fil. Obed, pater Davidis, qui et Iesse. Nat. A. M. 2855. Obiit A. M. 2974. Torniel. Salian 1. Sam. c. 16. v. 4. Ruth. c. 4. v. 17. 1. Par. c. 2. v. 13.

ISAIAS [1] it. IESAIAS, sive ESAIAS, quae vide, nomen Prophetae, quiregio genere ortus, nihil rusticitatis in sermone habuit, nec tam Propheta, quam Euangelista videtur, Universa Christi Ecclesiaeque mysteria prosequitur, ut non putes eum de futuro vaticinari, sed de praeterito Historiam texere, ut loquitur Hier. Tandem sub Manasse Rege sectus in duas partes, occubuit, uti perhibet Epiphan. A. M. 3338. Isid. Iustin. Basil. August. Cyrillus, etc.

ISAIAS [2] Patr. CP. Sec. 14. Item, fil. Adami, qui Saporis Stabuli praefectus, scripsit Ionae et Barachisi, iussu Regis, Occisorum Hist.

ISALA qui et Sala, vulgo Issel, item Alt-Issel, fluv. Belgii, s. potius ramus Rheni, qui, paulo infra Arenacum, in 2. brachia se sciendens, hunc efficit, qui ad Arctos tendens Duisburgum, Zutphaniam Daventriamque urbes rigat, et infra Campensem Urb. in Sin. Austrinum se exonerat. Aliis tamen est fluv. Germ. qui per Westphaliam et Comit. Zutphan. fluens, ad Duisburgum recipit alveum Rheni, per fossam olim a Druso deductam ab Arenaco Duisburgum usque, et cum eo in sin. Austrin. cadit; Huius ut et Mosae cataractis perfossis immissa [orig: immiss‚] aqua [orig: aqu‚] salutem Lugduno Bat. attulit Princeps Arausionensis A. C. 1574. Thuan. l. 59. et 60. Vide et Sala.

ISALECUS Lusitaniae urbs. Ptol.

ISAMNIUM Hiberniae prom. Ptol. S. Iohns Foreland Camd. Gallis le Cap S. Iean, Anglis S. Iohns point, in parte Or. Ultoniae, in penins. Lecale, in Comit. Dunensi, vix 5. mill. pass. a Duno, Baudr.

ISAMUS fluv. Indiae. Strabo l. 11. p. 516. Collis Asiae min. Cedren.

ISANA Palaestinae villa, Ioseph. Antiqq. l. 8. c. 14.

ISANDER fil. Bellerophontis, in eo bello, quod Lycii Solymis intulerunt [orig: intulÍrunt], interfectus. Hom. Il. 6.

ISANNAVARIA opp. Angliae, inter Lactodurum et Tripontium 12. mill. pass. a Londino 73. in Bor. Lindum versus. Stonystatford Camd. Olim Regia Merciorum Regis. An Baenavenna, Bennavenna et Bennaventa Ant.

ISAPIS fluv. Italiae: in Umbria, apud Urbinum in Isaurum influens, Albs vulgo, Luc. Civ. Bell. l. 2. v. 406.

Crustumiumque rapax, et iunctus Isapis Isauro.

Ubi quidam Sapis: Leandro il Savio dicitur, et circa Ariminum est Ortel. Ferr. autem hic fluv. Aemiliae est, in Romandiola, qui ortus ex Apennino monte, supra Sarsinam urb. ac iuxta Cesenam urb. delatus, in mare Hadr. apud Cerviam exit.

ISAPOSTOLUS vide infra Par Apostolis.

ISAR [1] Ptol. vel Isara fluv. Gall. Narbon. Planco in Ep. ad Cic. dicitur flumen in Finibus Allobrogum maximum: Ubi Allobroges et Arvernos a O. Fabio Max. ingenti praelio superatos refert, Plin. l. 3. c. 4. et l. 7. c. 50. Oritur in Sabaudia, ex monte Iserano, inter Alpes, Baudr. Vales. habet, in Centronicis alpibus s. Darantasiensibus: dein Monasterium, Tarantasiae caput, rigat. Hinc auctus Arcofluv. iuxta Monmelianum libitur; et per Delphinatum fluens, ibi Dracum ad Gratianopolim haurit; dein rigatis Fano S. Marcellini et Romano opp. paulo supra Valentiam in Rhodanum influit, Baudr. secundum Vales. alluit loca et castella aliquot Sabaudiae, dein Gratianopolim, Fontanetum, Teglinas Tuilins, Castellum Novum, Ventiam Vinay, Solonem lae


image: s0675a

Sone Balmam la Baume Iuncariam la Ionchere, et Romantium: demum apud Confluentes Confulens, Rhodano paulo supra Valentiam miscetur, fluvios Arcum Arch et Dracum Drac prae ceteris deferens. medium hic fluv. Delphinatum aquis suis secare dicitur, Notit Gall. Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 399. et seqq.

Hi vada liquerunt [orig: liquÍrunt] Isarae, qui gurgite ductus
Per tam multa suo, famae maioris in amnem
Lapsus, ad aequoreas nomen non pertulit undas.

Hodie l'Isere. Ptol. Tisara. Polyb. Scoras. Vide Plin. l. 3. c. 4. Papyr. Masson. de flum. Gall Vib. Seq. de flum.

ISAR [2] vel ISAEUS Vindeliciae fluv. Strabo l. 4. p. 185. Oritur 3. mill. Germ. ab Oeniponte in Occ. in conf. Comit. Tirol. et paulo supra Landshutum Ambram fluv. recipit. Baudr. Vulgo Isar.

ISARA fluv. Gall. Belgicae, Gall. Oise. Oritur in silva Carbonaria s. in Theoracia, ad dioec. Laudunensem pertinente, et Gusiam, Faram, Calviacum, Compendium Suessionum, ubi Axona [orig: Axon‚] augetur, Pontem ad S. Maxentiam, Credilium Bellovacorum, Brivam Isarae in Veliocassibus attingit, atque ad Confluentes in Sequanam influit. Recipit Saram Sere, Axonam Esne, Aronam Aronde, et Taram Terin. Vie quoque Esia.

ISARCHUS Archon Athenis, sub quo contigit defectio Sciones. Schol. in Vesp. Aristoph.

ISARCI Alpinae gentes, ab Aug. Imp. devictae. Plin. l. 3. c. 20. Hisarci Castillion, cui hodie Isarso municip. aut aliud vicinum Arcrsare. Schudo Misauci, hodieque Masoxerthal. Ianus Pincius in vertice Pyrenaei, Germ. montis locum describens, vulgo Aisocho, ab Isarco deducit. Baudr.

ISARI Indiae pop. Plin. l. 6. c. 17. Itemnomen viri. 1. Par. c. 25. v. 11.

ISARIA vide ISCIA.

ISATICHAE Germaniae desertae gens. Ptol.

ISATIS Graeca vox, latine Vitrum, Gallis guastum olim, nunc guesdum, Graecis recentioribus pa/s2illon, unde vulgo pastel, quod contusa in pastillos digeratur, herba est tinctoria, quae caeruleo colore inficit, sicut Indicum, de va ita Salmas. inter alia, ad Solin. p. 258. Vitreum proprie viride est, non caeruleum, tam ab herba vitro, quam ab illa specie, qua [orig: qu‚] constant vasa. Sed sucus ipse herbae vitri vel Isatidis, quae vestes tinguntur, caeruleum efficit colorem --- Apud Capitolin. ubi mentio praesini, vitrei et veneti coloris, quasi diversorum, vitreus pro viridi debet accipi remissiore et clariore, to\ i)tsaw=des2 --- at vitro tinctas vestes vel infecta corpora, de caeruleo obsuriore par est interpretari etc. Vide hic [orig: hÓc] passim, ubi de Guasdo, Indico, Vitro.

ISAVA Clementia, vide Clementia.

ISAURIA reg. Asiae min. ad Taurum mont. Ciliciae proxima, quam P. Servilius cogn. Isauricus, in ditionem Romanorum redegit. Strabo. l. 11. l. 13. p. 560. et 569. Claud. l. 1. in Eutrop. Carm. 18. v. 217.

Indomitos curru Servilius egit Isauras.

Ubi Isaurae urbs, vel Isaurum, Episcopal. sub Archiep. Seleuciensi, Plin. l. 5. c. 27. quae et Claudiopolis hodie Saura, teste Amm. Marcell. l. 14. c. 2. Pop. Isauri, Ovid. Fast. l. 1. v. 598.

Africa victorem de se vocat: alter Isauras,

Hic Synodus olim populi quietis impatientis. Euagr. Niceph. Ceterum sub Pamphylia comprehensa olim, recentiori aevo ex quinque gentibus fuit una, quae componebant *)anatoliko\n *qe/ma, Salmas. ubi supra p. 805. et seqq.

ISAURICUS Servilius, vide Servilius.

ISAURUS fluv. Umbriae Transapenninae ex Apenn. mont. descendens, mari Hadriatico exceptus; hodie La Foglia. Mel. Pisaurus. Vide ibi. Alter huius nominis fluv. Magnae Graeciae Nicetho vicinus per agrum Crotoniatem in mare delatus, cui Donato, teste Barrio, nomen est. Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 406.

ISBAAB nomen viri. 1. Par. c. 24. v. 14.

ISBOSETH fil. Saulis Regis Israel. Occisus A. M. 2987. Vide 2. Sam. c. 2. v. 12. Ioseph. Antiqq. l. 7. c. 1. et 2.

ISBURGIS Femina pudicissima, Phil. Theodati Francorum Regis uxor, a marito repudiata, quod is eam sibi sanguine propinquam existimaret. Haec postea in perpetua continentia vixit. Cuius corpus in Eccl. D. Ioh. de Ins. iacet sepultum. Epitaphium autem est cuiusmodi,

Hic [orig: HÓc] iacet Isburgis Regum generosa propago,
Regia, quod Regis fuit uxor, signat imago.
Floro nitens morum vixit patre Rege Dacorum,
Inclita Francorum Regis adepta torum.
Nobilis huius erat (quod in orbis sanguine claro
Invenies raro) mens pia, casta caro.
Annus millenus aderat, diciesque vicenus,
Ter duo, terque decem, cum subit ista necem.

ISBURUS Siciliae fluv. Ptol. Mayhasoli Fazello. Nunc Calatabellota. In mare Afr. se exonerat, inter Mazaram ad Occ. et Agrigentum ad Ort. 35. fere mill. utrinque. Baudr.

ISBUS Isauriae civ. Gent. Isbotes. Steph.

ISCA [1] Dammoniorum urbs in Anglia Ptol. hodie Excester. Nunc Com. Devoniae caput Exonia recent. Episcopal. sub Archiep. Cantuarinesi 8. mill. Angl. ab ora maris Brit. 79. ab Antivestaeo prom. et a Vintonia, ad Iscam fluv. Hinc Ioseph. Iscanus nobilis poeta floruit temp. Henr. II. de quo vide Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 56.

ISCA [2] Legio 2. quae et Isca Silurum, urbs fuit Angl. ad Iscam fluv. nunc opp. Monumethensis prov. ad Oscam fluv. vix. 4.


page 675, image: s0675b

mill. Angl. ab aestuario Sabrinae, 14. a Monumethia.

ISCARIOT vicus in tribu Ephraim, in quo natus Iudas infelix Christi proditor. Math. c. 10. v. 4.

ISCHALIS opp. Angliae, in agro Sommerset. Ptol. hodie Ilchester, ad amnem Ill. in conf. Dorsetiae Com. 12. mill. Angl. a Wellia in Austr. 24. a Bathonia 30. ab Exonia: medium inter mare Brit. et Sabrinae aestuarium, 15. mil. Anglicis utrinque.

ISCHERA Libyae interioris urbs. Ptol.

ISHIA vulgo ISHIA, ins. in mari Tyrrheno sive Infero, in ora regni Neapolitani, Arime Hom. Aenaria Plin. l. 3. c. 7. Inarime Virg. Aen. l. 9. v. 716. licet a plerisque notetur Pythecusa Strabo l. 1. p. 57. et Graecis dicta, a Miseno prom. terraemotu et ipsa discreta, ut l. 6. p. 258. auctor est Strabo. Circuitus est 20. milliarium. Cuiusvis frugum generis et auri feracissima est. Hanc Eretrienses et Chalcidenses primi incolnerunt, quos ob feracitatem soli fortunatos Timaeus vocat, 2. mill. Ital. ab ora Terrae Laboris, uti a prom. Miseno, 1. a Prochyta Ins. Opp. parv. ei adiacet ad Ort. Ischia hodie dicitur, Episcopal. sub Archiep. Neapolitano, quod et insulae, abolitis vetustis appellationibus, nomen dedit. Huc se Ferd. a Car. VIII. pulsus recipit. Est enim natura [orig: natur‚] permunitum; edito ac excelso in monte situm, quod mari olim undique cingebatur, at cursu temporis, vallo, quo ab ins. discrepabat, iniectis saxorum ruderumque machinis oppleto, ins. connexum est. Ioh. Matal. Metell. Baudr. ponte tantum Ins. iungi opp. testis au)to/pths2 est. Ins. hanc pluribus descripsit C. Nep. Gallus, cuius accuratam delineationem habemus in tabulis Ioh. Antonii Magini, vide Aenaria.

ISCHOLAUS Dux Lacedaemoniorum fortis et prudens, terra [orig: terr‚] et mari, ut apparet ex Polyaeni l. 11. nam naves suae ne ad Aenum ab Atheniensibus abstraherentur; sollerter effecit et oppugnante Chabria [orig: Chabri‚] Dryn, pari arte urb. Lacedaemoniis conser vavit, custodiit transitus regionis Sciritidis: et cum se multitudine hostium Arcadum a Thebanis stantium superari videret, exemplo leonidae pugnans Occubuit. De quo Diod. Sic l. XV. c. 490.

ISCHOMACHE uxor Pirithoi, ex Atracia Thessaliae reg. quae et Hippodamia, quam cum Centauri Pirithoo praecipere conarentur, ingenti clade ab Hercule et Theseo profligati sunt. Vide Hippodame. Ovid. Met. l. 12. v. 210. et 224.

ISCHOMACHUS Crotoniates nobilis Athleta, qui in stadio victor exstitit. M. Valerio, et P. Posthumio Coss.

ISCHOPOLIS Ponti Cappadocici urbs, vulgo Tripoli. Ptol. 20. mill. ab Hermonassa in Ort. 70. fere a Trapezunte in Occ. in prov. Genech, sub Turcis. Strabo l. 12. p. 548.

ISCIA ins. e reg. Veliae, alio nomine Oenotris dicta. Plin. l. 3. c. 7. Vide Oenotrides.

ISCIACUM vel ISSIACUM, vulgo ISSY, vicus Galliae, in agro Parisiaco, ad Sequanam: olim villa fiscalis et Regia: in cuius fundo Childebertus B. Vincentio martyri basilicam exstruxit. Hadr. Vales.

ISCINA Africae propriae urbs. Ptol.

ISDEGERDES I. Persarum Rex post Varanem IV ob probitatem, ab Arcadio Imp. Theodosii Iun. fil. tutor constitutus, Antiochum misit, qui Principis curam gereret. Pacem A. C. 100. cum Romanis fecit, Christianorum numerum in regno suo indies crescere aequo anitmo vidit, a Marutha Ep. Mesopotamiae sanatus. Magos complures, ab uno horum illusus, necavit, postea in Christianos saevus, ob templum, ubr Ignis adoratus, eversum, Obiit A. C. 421. Regni 21. Socr. l. 7. Sozom l. 8. Niceph. l. 14. Procop. Persic. l. 1. Alii. Eum excepit Varanes V.

ISDEGERDUS [1] II. Varanem V. excepit, regnavit Annos 17. Agathias l. 4. Successore Peroza [orig: Peroz‚].

ISDEGERDUS [2] III. aliis Hormisda II. a Saracenis regno exutus est, A. C. 634. Cedren. Tarich Schickardi p. 170. etc. successere [orig: successÍre] Saraceni de quibus infra. Ab illo aera Isdegerdaea vel Iezdegerdaea nomen accepit: a victore Isdegeridis Omaro potius appellanda. Vide Omar.

ISDICAEA Thraciae urbs, Ptol.

ISDIGERTES Persarum Rex, A. C. 400. Vide Isdegerdes I.

ISELASTICI Ludi apud Rom. s. Iselastica certamina, memorantur in amoebeis Epistolis Plinii et Traiani, in haec verba: C. PLINIUS TRAIANO IMP. S. Athletae, Domine, ea quae pro Iselasticis certaminibus constituisti, deberi sibi putant stuati ex eo die, quo sunt coronati. Nihil enim referre, quando sint Patriam invecti, sed quando certamine vicerint, ex quo invehi possint. Ego contra scribo Iselasticorum nomine. Itaque eorum vebementer addubitem, an sit potius id tempus, quo ei)sh/lasan, intuendum. Et quae sequuntur. TRAIANUS PLINIO S. Iselasticum tunc primum mihi videtur incipere debere, quum quis in civitatem suam ipse ei)sh/lase etc. Nempe uti apud Athenienses Hieronicis plurimi honores habebantur praemiaque dabantur, ita iisdem quoque honorem habuerunt [orig: habuÍrunt] Impp. Rom. Augusti vestigia legentes, praemiaque sive opsonia, pro Iselasticis certaminibus constituerunt [orig: constituÍrunt], ut ex Epistolis citatis patet. Ubi Petitus rescribit: Ego cum transcribo, Iselasticorum, nomine itaque eorum vehementer addubitem an sit potius id tempus, quo ei)sh/lasan, intuendum? Cum enim libellum ab Iselasticis sibi oblatum, Imp. mittendum, transcriberet Plin. ipso eorum nomine monitus, facile vidit Iselasticos dictos fuisse, non ex eo tempore, quo sunt coronati, sed ex quo ei)sh/lasan, patriaminvecti sunt. Atque haec praemia Hieronicarum ab iis capi potenant, qui pecuniam crediderant Hieronicis, auctore Papiniano l. X. Resp. Commoda


page 676, image: s0676a

praemiorum, quae propter coronas sacras praestantur, condemnato placuit interdici et eam pecuniam iure pignoris in causam iudicati capi. L. 40. de re Iudic. Quamquam non poterat, qui nondum e sacro certamine coronam reportaverat, pignori obligare praemia, quae sibi pensitanda sperabat. Pro coronis: Imp. Alex. A. Septimio. Spem eorum praemiroum, quae pro coronis Athletis pensitanda sunt, privata [orig: privat‚] pactione pignorari minime admittendum est: et ideo nec si generale pactum de omnibus bonis pignori obligandis intervenerit, tenet, PP. Kal. Maii, Maximo II. et Paterno Coss. Lege V. Quae res pignori obligaris possint? etc. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. et hic [orig: hÓc] passim, inprimis infra ubi de Pialibus.

ISEMBRUNUS panni species, cuius usu interdictum in l. Ordinis S. Victoris Par. c. 18. Cappae vero de Isembruno conceduntur Sacerdotibus Clericis, in vett. Statutis Domus [orig: DomŻs] Dei Paris. MSS. apud C. du Fresne in Gloss. Subtiliorem fuisse pannum, sicut et galabrunum, docet Rainardus Abbas Cisterciensis in instit. Capit. Gener. Cister. c. 83. apud Eund.

ISENA vel ISNA vulgo ISNE, s. ISNY, opp. Imp. in Rhaetia prima vel a ferro, vel ab Iside Aegyptia, quam Suevi olim coluerunt [orig: coluÍrunt], aut potius ab Isna fluv. dicta. Paruit Comitibus Vetingensibus, qui coenobium ibi condiderunt [orig: condidÍrunt]: Horum familia [orig: famili‚] exstincta [orig: exstinct‚], in ptestatem Dapiferorum de Walburg pervenit, inter hos tandem ad Othonem, qui Leopoldum Austriae Ducum, in quodam bello adiuturus, pecunia [orig: pecuni‚] a civibus accepta [orig: accept‚], illis libertatem vendidit. Hinc postea a Car. IV. Imp. liberis civitatibus adscripta est. Insignia eius, aquila aurea, quam illis Maximilianus I. concessit, cum solea equina: alii inversam dicunt esse navem, quam nomine Isidis a omanis cultam, Christiani postmodum subverterunt [orig: subvertÍrunt]. Vide Merian. Topogr. Sueviae. Limnaeum Enucl. l. 4. c. 29.

ISENACUM urbec. culta Thuringiae, ad Nessam amnem, qui paulo infra a Verra excipitur, in Hassiae conf. cum Acad. sub Duce Weimariae; cum tit. item Duc. 7. leuc. ab Erfurto in Occ. 4. a Mulhusia in Austr. Eysenach vulgo. Dicta an ab Iside, an a ferro? poeta German. Itin. l. 5.

--- Positam hanc in vallibus urbem
A ferro dictam vulgo; sed ab Iside doctis:
Isnacum dicunt, urbs gestis clara vetustis.

Idem l. 7.

Ante oculos montes, Isenacumque videmus,
Quae fuit Hassorum regia clara Ducum.

Fuisse autem Germanis vett. praeter Tuistonem et Mannum: indigites Deos, etiam Isidem cultam, Tac. testatur in Germ. c. 9. Pars Suevorum et Isidi sacrificat. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 1. c. 32. Cultu peregrini huius Numinis forte a Graecis Istri accolis accepto, ad quos ab Aegyptiis pervenit: qui Isidem inter Deas retulere [orig: retulÍre], quia cum triticum et hordeum sponte antea cresceret inter herbas, nec usus eorum esset cognitus; prima Isis eum monstrarit [orig: monstr‚rit] Aegyptiis, ut ex Diod. Sic. accepimus. Unde ipsa, apud Appuleium Met. l. 11. Eleusiniam Cererem et Aegyptiam Isidem, praedicat eandem. Isenacum autem ab hac Dea nomen nactum esse, eo verisimilius id putant nonnulli, quia Isis fuerit Osiridis uxor; Osiris fuerit Mitsraim; is fil. Cham sive Ham, unde itidem vocari autumant Hamburgum sive Hammeburgum Potius. Ita enim vocatur Lud. I. Imp. literis Aquisgrani datis. Tamen alteram urbis huius etymologiam, qua [orig: qu‚] a Germ. voce Iser vel Isen, h. e. ferrum, deducitur, verisi miliorem censet, Idem. Est sub proprio Principe ex stirpe Saxonica Fam. Vinariensis. Et quidem, cum Vilhelmus Defunctus esset A. C. 1662. ex filiis eius, maximus natu Ioh. Ernestus Vinariam obtinuit; alter Adolphus Vilhelmus, Suecorum in Dania miles, Isenacum habitandum accepit: sed hoc sine liberis (omnes enim praemortui, et posthumus Vilhelmus Aug. mox Patris fata secutus est) Exstincto, tertio genitus. Ioh. Georg. Isenacensem successionem sortitus est. Militavit [orig: Milit‚vit] is Electoris Brandeburgici auspiciis in Borussia, multa [orig: mult‚] fortitudinis laude sagitta [orig: sagitt‚] etiam venenata [orig: venenat‚] a Tartaris periculose vulneratus. Postea, in Imperii exercitu destinatus militari imperio, illud quidem suscipere tenuit; in Caesaris vero exercitu Locum-Tenents Campi Marescalli dignitate functus est. Uxorem duxit A. C. 1661. Iohannam Ernesti Com. Saynii et Witgenstenii filiam, Ioh. Landgravii Hassiae viduam, Comitatus [orig: ComitatŻs] Saynii, cum sorore Manderschidia, heredem: quae adversus Patruos Comitatum obtinuere [orig: obtinuÍre]. Hoc matrimonio geniti sunt, Eleonora, Erdmuthis Luisa, A. C. 1662. Frid. Aug. A. C. 1663. Ioh. Georg. A. C. 1665. (cum Maximiliano Henr. qui biennis Decessit, gemellus) Ioh. Vilhelmus A. C. 1666. Luisa (quae annicula Obiit) A. C. 1667. Friderica Elisabetha A. C. 1669. et Ernestus Gustavus A. C. 1672. qui tamen ultimus brevis fuit aevi. Vide Phil. Iac. Spener. Syllog. Geneal.

ISENBRANDUS fil. Warini, Alemanniae Principis vel Altorfii Comitis, Eberhardo Alsatiae Duce, secundum quosdam geniti, ex ux ore Irmentrude, sorore Hildegardis Imperatricis, una [orig: un‚] vice duodecim fillos suscepisse dicitur: qui, cum pro catulis eos mater suae Famae timens exponere voluisset, a patre, mira [orig: mir‚] Dei providentia [orig: providenti‚] servati sunt. Ex his praecipuus Welfo (hinc enim nomen Welforum s. Guelforum, quae vox catulum denotat) Comes Altorfi et Regensburgi nominatur: Pater Iudithae, uxoris Lud. Pii et Conradi Comitis. Hoc natus est Conradus Dux partium Rhaeticarum et Iurensium, Comes Lingonum, Regum Burgundiae conditor, et secundum alios Ethico vel Henr. a quo propago Comitum Altorfi gens, cui in Welfo Ducatus Bavariae accessit. Defecit familia in Welfo III. cuius soror Cunigundis nupta Azoni Atestino, in illam gentem nomen et ius Welficum intulit. Vide eund. Sylloge, Geneal. et infra in voce Welfi.

ISENBURGUM opp. et Comitatus Germ. sup. sub proprio Com. ex stirpe illustri et perantiqua: cuius originem vulgo


image: s0676b

arcessunt, a quodam Hessone Com. et Dn. de Isenburg, qui Lud. Com. Arnstenii et Dn. Vesaliae, Bopardiae, Goarifani ac Lanstenii gener, floruerit A. C. 1140. et pater Arnoldi Ultraiectensis, avus Engelberti ac Brunonis osnabrugensium, atque Dietheri, Monasteriensis Episcoporum, fuerit. Praecipua gentis divisio coepit, cum Henr. Arnoldi Electoris Trevirici trater, Gerlacum et Lud. filios reliqueret. Illi enim Isenburgum inf. obtigit; huic ab Helvige coniuge Budingense dominium. Gerlaci nepos Salentinus Grensaviam a coniuge Adelheide agnata ex Budingensibus accepit; unde lineae novum nomen inditum; quae demum in Ernesto Com. de Isenburg et Grensaw (filio Salentini Archiep. et Electoris Coloniensis, ex Anna Vilhelma Arenbergia, nato A. C. 1584. et marito Carolinae, filiae Car. Principis Arenbergiae) Defecit A. C. 1664. In Budingensibus, praeter ramum Grensavium, cuius bona ad alterum dein translata (successione Ernesti ultimi, inrer varios praetendentes, nec dum satis ad liquidum perducta [orig: perduct‚] ) duos ramos ex se emisit Lud. Dietheri Electoris Moguntini frater; Nam ex eius liberis Phil. Kelterspacenses dedit, qui nunc esse desiere [orig: desiÍre]: Ioh. in Birstein reliquos. Et quidem huius nepos Wolffgangus Ernestus pater communis est omnium in illustri hac Fam. nunc superstitum: qui sunt ex tertio matrimonio, fil. Ioh. Ernestus in Budingen et ex primo nepotes in Offenbach, de quibus posterioribus infra suo loco; Budingensium progenitores ita habent. Ioh. Com. de Isenburg et Budingen, (Defunctus A. C. 1408.) ex Margaretha filia, Theodorici Com-Catzenelebogae, fil. habuit Dietherum, maritum Elisabethae Solmensis (Othone Com. genitae) et ex ea patrem Lud. qui Obiit A. C. 1511. Hoc et Maria [orig: Mari‚] Nassovia [orig: Nassovi‚] (filia [orig: fili‚] Ioh. Com.) nat. Ioh. Decessit A. C. 1533. Pater ex Anna Schwartzenburgica (filia Guntheri Com.) Phil. Exstincti A. C. 1596. Huic ex Ehrengardi s. Irmgardi Solmensi (filia Phil. Com. Solmensis, lineae Braunfelsiae) genitus Wolffgangus Ernestus, Fato functus est A. C. 1633. relictis, ex Iuliana Wirgenstenia (filia Lud. Com. Sainae et Witgenstenii) Lud. Arnoldo (qui nat. A. C. 1619. Decessit A. C. 1662.) et Ioh. Ernesto, qui genitus A. C. 1625. Mariam Carolam Erpachiam sibi iunxit, sororem germanam Georgii Ernesti Com. ex ea numerosae prolis parens. Georg. enim Ernestus (nat. A. C. 1651. Den. A. C. 1652.) Ioh. Lud. (nat. A. C. 1652. Den. A. C. 1654.) Anna Amalia (nat. A. C. 1653.) Phil. Ernestus (nat. A. C. 1655. Den. A. C. 1672.) Elisabetha Iuliana (nat. et Den. A. C. 1656.) Frid. Vilhelmus (nat. A. C. 1657.) Wolffgangus Ernestus (nat. A. C. 1659.) Ioh. Casimirus (nat. A. C. 1660.) Ferdinandus Maximilianus (nat. A. C. 1661.) Georg. Albertus (nat. A. C. 1664.) Luisa Albertina (nat. A. C. 1665.) et Car. Aug. (nat. A. C. 1667.) omnes Comites Isenburgi in Budingen, his parentibus ortum debent. Vide Phil. Iac. Spener. Theatro Nobil. Europ. Part. 2. p. 12. et Part. 3. p. 84. Primus autem Isenburgi Comes perhibetur Henr. A. C. 1230. Budingensis vero Dynastiae Dietherus, qui Comitis titulo auctus est. Utraque hoc Sec. Wolfgango Henr. Isenburgi et Budingae Com. tamquam laesae Maiestatis reo, adempta, Georgio Hassiae Langravio (qui constanti in Caesarem Domumque Austriacam obsequio affectuque FIDELIS dici meruit) Ferdinandus II. largitus est, A. C. 1636. Secuta A. C. 1642. transactio inter Hassos et Isenburgios, qua [orig: qu‚], inter alia, certa Comitatuum istorum portio, 20000. florenos annuos ferens, septem Feuda, ut appellantur, nobilia et cum titulo, (quo Hassi etiam superstitibus Isenburgiis potirentur) successionis iura, si quando istorum progenies deficeret, Cattis mansere [orig: mansÍre], reliqua Comitibus restitui debebant: Etiam cautum, ne generalis, quae tum sperabatur, amnestiae beneficio se tuerentur Comites; qui tamen aliquot post Annis, cum de pace Osnabrugae ageretur, pacta illa, nimio Domus [orig: DomŻs] suae damno, vi metuque et quidem ab aliis inita, causantes, aetatis quoque miserationem meritae iura invocando, restit vi in integrum petivere [orig: petivÍre]. Et indulta [orig: indult‚] illis dicta [orig: dict‚], pactione generalis Ammestiae gratia, salvis tamen iuribus, quaeHassi sibi competere obtenderent. At praeter hos, etiam Saxones, Cattis refragabantur, datam sibi a Rudolpho II. A. C. 1596. succedendi Comitibus, quocumque modo terrae ipsorum ad Caesares reverterentur, spem, a Matthia, Ferd. II. atque Leopoldo I. Impp. confirmatam, memorantes. Unde est, quod, manente etiamnum hac lite, Saxones Hassiae Landgravios, Isenburgi atque Budingae Comitum nomine, neutiquam salutent, Tob. Pfanner. de praecipuis Germ. Princip. gentibus, c. 8.

ISENDICUM vulgo ISENDICK, opp. permunitum Flandriae, in ora litor. contra Birsletum, sub Batavis, 3. leuc. a Clausulis in Ort. 3. ab Aggere Gand. in Occ.

ISENGRINI factiosi quidam, Furnensis tractus [orig: tractŻs] in Flandria incolae, qui militari virtute, Phil. Aug. Franciae Rege, inclaruerunt [orig: inclaruÍrunt]; quod luporum instar (qui Isengrini, apud nonnullos recentioris aevi, dicti reperiuntur) caulas ovium devastarunt [orig: devast‚runt], hoc nomineinsigniti. Vide iis Rigord. Gul. Briton. l. 2. 9. et 10. Philippidos, Meierum Ann. l. 8. et Buzelinum Gallo-fl. l. 1. c. 18. laudatos C. du Fresne in Gloss.

ISEPUS gens Scythica. Steph.

ISERNIAE opp. Italiae, in Comit. Molisino, regni Neapol. cum tit. Episcopatus. Hoc una cum Sepiano, Bovinaoaliisque oppidis Alzeconi Bulgarorum Duci, novas in Italia sedes petenti, concessit Romoaldus Beneventi Dux, fil. Grimoaldi Regis, illumque mutato dignitatis nominede Duce Gastaldium vocitari praecepit, Isid. Chron. l. 5. c. 19. Magin. Descr. Ital. etc.

ISEUM urbs Aegypti ab Iside dicta, vide Steph. Graece *)isei=on simulacrum Isidis, sicuit *)isi/eion, Isidis teroplum, notat. Isium vocat Lamprid. in Alex. Isium et Serapium decenter ornavit, additis signis et deliacis et omnibus mysticis. Unde Isium Metellinum, apud Treb. Pollion. ubi de Tetrico Iun. Tetricorum domus hodieque exstat.


image: s0677a

in monte Caelio, inter duos lucos, contra Isium Metellinum. Quo cognomine haec aedes distinguebatur ab aliis eidem idolo in principe urbe sacratis. Vide Casaub. ad l. et Salmas. ad Solin. p. 67. et 576.

ISIA et Serapia festa annua in Kal. Rom. Vide infra Isis et Serapis.

ISIACORUM Portus circa Daciam, in ora litor. Ponti Euxini. Arrian. in Periplo.

ISICIUM vide Isitia.

ISIDORUS [1] Mercator, s. ut in quibusdam libris legitur, Peccator, ementito hoc nomine, in lucem edidit Sec. IX. Collectionem Decretalium, totam supposititiam et meris imposturis constantem: de quo sic Blondellus in Pseudoisidoro vapul. Erepsit ante Annos 800. e soloiberico, lumbricus nescio quis Isidori Hispalaneis larvatectus [orig: larv‚tectus], qui faeces vilissimas, pretiosissimis antiquorum Urbis Episcoporum titulis appositis sempiternae gloriae --- commendaret: octo propemodum saeculorum decurrit ordo, tantisper dum Latinorum omnium patientia abuteretur excaecatique Orbis oculum suis sublineret offuciis, ingenio hebes, vita [orig: vit‚] turpis, existimatione damnatus, impudentia atque audacia, super quam dici potest, fretus, proiectae nequitiae rabula etc. qui idem Opus eius Mercem mendaciorum paulo post vocat. Supposuit enim Pontificibus Romanis primis, Clem. Aniceto, Euaristo etc. usque ad Siricium, Euistolas Decretales; cum vel unica compilatio Dionysii Exigui primi Deretalium ac seduli conquisitoris, ultra Siricii tempora nullas exstitisse a Rom. Episcopis scriptas Epist olas huiusmodi, evincat. Vide Gerh. von Mastricht IC. Hist. Iuris Eccl. n. 220. et seqq. ac infra in voce Mercator, item Pseudoisidorus. Adam saltem, primum Ricolphum, Ep. Moguntinum, eius Collectionem in Germaniam pertulisse, cum prius Hadr. I. Collectione uteretur, ex eodem, n. 191.

ISIDAS Lacedaemonius qui centum aequalibus assumptis, oleo inungi et sertis oleae redimiri iussis, gladiis sub alis absconditis, Thebanos Gythium praesidio tenentes, de habitu isto nihil secus opinantes oppressit, portumque Lacedaemoniis restituit. Vide Polyaen. l. 2.

ISIDIS [1] Ins. Sinus Arabici Aethiopiae continenti fere adiuncta, in Sinu Avalite.

ISIDIS [2] Templum Strabo l. 14. p. 683. Plin. l. 5. c. 10. Lucan. Bell. Civ. l. 10. v. 15. Tac. Hist. l. 4. c. 84. Herod. l. 2. c. 59. opp. Aegypti, ad Nilum, prope Copton. Vide Isis.

ISIDORUS [2] Cordubensis, Ep. sub Honorio et Theodosio iun. Scripsit Comm. in libb. Regum, quos Paulo Orosio, Augustini discip. dedicavit. A. C. 412. Isid. Senio priscis dictus, ad discrimen Isid. Hisp. Trithem. de Scr. Eccl.

ISIDORUS [3] Damiatensis, vel Pelusiota, quia in solitudinem urbi huic vicinam se receperat, dictus, discip. Chrysostomi. Scripsit Epistolar. 3. chiliades Suid. decem habet, Niceph. Callist. Hist. l. 14. c. 24. 28. 30. et 53. praeter alia opera. Sixtus Sen. addit, in Bibl. S. Marci Venetiis A. C. 1048. Epistolas adhuc ineditas asservari. Quae in publicum prodierunt [orig: prodiÍrunt], libb. 5. succinctae sunt et oppid. elegantes, in quibus plurima S. Scripturae loca erudite enodantur. Vixit A. C. 431. tempore Conc. Ephesini. Obiit A. C. 440. Facundus l. 2. defens. trium Capit. Euagr. Hist. l. 1. c. 15. Phot. Bibl. in Ephr. cod. 228. et in Steph. Gobar. cod. 232. Gul. Tyr. l. 19. c. 12. et l. 20. c. 5. etc.

ISIDORUS [4] Hispalensis Archiep. fil. Severiani, Carthagenae Praefecti, frater Fulgentii Praesulis Carthagenae et Leandri Archiep. similiter Hispalensis, cui successit A. C. 598. Praecipuum Hispania eo tempore sidus. Obiit A. C. 636. Opera eius, A. C. 1580. primum Parisiis, dein A. C. 1618. Colon. edita, continent libb. 20. Originum, Chronicon, Comm. in libros Hist. Vet. Test. etc. Sigebert. Chron. c. 55. Mariana Hist. Hisp. l. 6. c. 5. 6. et 7. Trithemius, Voss. etc.

ISIDORUS [5] Patr. CP. Ioh. pulso successit A. C. 1347. Eruditione insignis. Ioh. Cantacuz. Hist. l. 4. Alius, Sec. ultimo.

ISIDORUS [6] Thessalonicensis Ep. Russiae, ab Eugenio IV. purpura donatus, cum Latinos ritus in Eccl. sua stabilitum iret, a Russis in vincula coniectus est. Inde liber, a Nicolao V. CPolim. missus est, quam capi vidit, sub servili veste elapsus. Obiit Romae A. C. 1463. Comm. Pii II. sub nomine Gobelini, editi, magnum Chron. Flandriae, etc. Item Philosophus, cuius vitam Damascius scripsit, Phot. cod. 181. et 242. Item fil. Basilidis, errorum paternorum haeres, Sec. 13. Auctor libri infamis, quem Ethicam inscripsit, ut et aterius, de anima adnata. Clem. 1. et 2. Strom. Item, Presbyter Alexandrin. Origenis sectator, Sec. 5. Item, Ep. Pacensis, cui Chronicon adscribitur, Vasaeus Chron. c. 4. Voss. de Hist. Lat. Item Diaconus, Chronogr. auctor, Ioh. Damasc. l. 3. de Imag. Item, Archiep. Thessalonicensis Auctor homiliarum in Lucam, Sixtus Sen. Bibl. S. l. 4.

Viri Clari.

ISIDORUS [7] sub Decio Imp. martyrio apud Alexandriam coronatus est, A. C. 251.

ISIDORUS [8] Characenus In Descript. Parthiae citatur ab Athen. l. 3. Eius scriptoris *staqmou\s2 *parsqikou\s2 primus in lucem protraxit David Hoeschelius, citatur pluribus in locis a Plin. Male autem Schottus eum confundit cum C. Caecilio Claudio Isidoro, de quo idem Plin. l. 33. c. 10. Floruit sub Ptolomaeo Lago. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 3. et l. 4. c. 10. de Math. c. 43. ß. 1. et c. 69. ß. 9. Alius quoque Isidorus fuit Physiologus, ex quo Germ. Caesar de corvo quaedam refert. Diversi quoque ab his Isidorus Pelusiota, cuius Epistolae hodie exstant; et Isidorus Hispalensis, cuius originum libri manibus omnium teruntur. Vide supra.