December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0666b

IORDANES [3] Dominus Ins. in aquitania, variorum criminum accusatus, occidit apparitorem, a quo, ut Parlamento se sisteret, vocatusest. Hinc caudae equi primo alligatus, postmadum suspendio seclus eluit. A. c. 1223. Gaguin. l. 8. Paul. Aemyl. l. 8. Belleforest. l. 4. c. 16. Papyr. Massonius, de mezeraius in Car. Pulchro.

IORDANES [4] Saxo. Gen. 2. Dominicanorum, post Dominic. A. C. 1221. Scripsit de origine Ordinis sui: Edidit cum notis Remae A. C. 1587. Ant. Maffaeus Salernitanus. Prope Ioppen naufragus, Obiit A. C. 1236. Iac. Bergomens. in Supplem. Chron. Raph. Volater. l. 21. Ferdin. Hist. Ord. Praed. Cent. 1. Voss. de Hist. Lat. Item, Monachus, eruditione inclitus, Sec. 15. Item, Praesul, Chronici auctor. Voss de Hist. Lat.

IORDANES [5] Nemorarius Mathematicus celeberrimus, scriptis inclitus, Duodec. Sec. Blancanus in Chron. Mathem.

IORDANES [6] Raimundus, vide Raimundus.

IORDANES [7] fluv. Iudaeae, transitu Israelitarum famosus, aquas habens suavissimas. Plin. l. 5. c. 14. Flumen validissimum vocat Sulp. Seu. Hist. Sacr. l. 1. c. 41. Hebraeis Iarden dicitur. A Ionatha Iordena, Graecis *)iorda/nhs2, et *)io/gdanos2, Italis Giordano, Gallis le Iourdain: Oritur ex radicibus montis Libani: aut ut alii volunt, e spelunca Phaneas, quod scribunt [gap: Hebrew] Forte autem spelunca Phaneas in radicibus erat illius montis, et in eribu Dan, quod sonat Iordan, quasi descendens ex Dan. Alii dicunt, nomen habere a duobus fontibus Ior et Dan. Falsam autem esse opinionem, ab his duobus fontibus fluv. hunc et oriri, et nominari, quod Hier. et Susd. volunt, multis ostendi posset. Sane Ioseph. ex uno fonte fluere tradit: *dokei= me\n *)iorda/nou phgh\ to\ *pa/neion fe/retai de\ u(po\ gh=n ei)s2 tou=to krupto\s2 au)th=s2 kaloume/nhs2 *fialh=s2. Vide eund. l. 3. *)alw/s2. c. 18. Baudr. 4. mil. pass. supra Caesaream Philippi oritur: fonte ab Herode Tetracha demum, iniectis paleis, reperto: dein in Austr. per Samachonitem lacum s. aquas Meron fluens, ad Capharnaum, per lacum Genesaram s. mare Galilaeae et Tiberiadis labitur; rigatisque aliquot urbibus, in mare Mort. s. Asphaltitem lac. defluit, Tribus Ruben et Gad, cum dimidia tribu Manasse, ab aliis separans. Maximus est et pene unicus Terrae S. fluv. fuitque primum limes Terrae promissae. Universa Iordanis Iongitudo, quae ab ortu suo sub monte Libano, usque ad desertum Pharan se extendit; centum circiter miliaria conficit. Eius autem est nat urae hoc flumen, ut ripas alvei messis tempore impleat. In eodem fluv. Christi praecursor Ioh. Baptista, confluentes ad se undique Iudaeos, sua confitentes peccata, baptismo paenitentiae baptizavit: inter alios vero et ipse Iesus a Ioh. hoc flumine baptizatus est. In loco, ubi oritur, Caesarea Philippi condita est, Ioseph. Antiqq. l. 18. c. 3. Hodie urbem Belinas in hoc tractu repeiri, tradit le Blan c. Itin. p. 1. lc. 1. Confer Ich. Lighrfoot Animadvers. in chorographtam sacram, Eiusdemque Centuriam Chorographicam praefixam Horis Hebr. in Matthaum. Nic. Lloyd. Strabo l. 16. p. 755. Luc. c. 3. v. 3. Tac. Hist. l. 5. c. 6.

IORNANDES Historicus, Getica consignavit. Fil. erat Alani Wamuthi, Gothus: primo secretarius Gothorum, in Italia postea Ep. Ravennae. Circa A. C. 552. Scripsit praeterea, de Regnorum successione, ubi non de Romanis modo, sed et Assyriis, Medis, Persisque verba facit. Florum exscripsisse quibusdam dicitur. Sigebert. in Catal. Trithem. de Script. Gesner. in Bibl. inprimis vide Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 20.

IORNARIUM in Eccl. Rom. liber Ecclesiasticus, Diurnalis idem cum Graduali, Gall. Iournal. Cui in Eccl. Gr. respondet liber, quem *)wrolo/gion vocant, vide supra.

IORTANUM vulgo IORTAN, urbs, cum portu, in Bor. parte Iavae Ins. Caput est regni cogn. 50. mill. a Lassarvano in Occ. 70. fere a freto Balambuani.

IORUM Moletio Novigrad, opp. Maced. Deboro finitimum, et Aloro, in Poeonia reg. a Castoria Urbe 20. mill. pass.

IOS ins. in mari Myrtoo. Plin. l. 4. c. 12. una Sporadum, Homeri sepulchro veneranda, et matris Homeri natalibus, dicta putatur a)po\ *)iw/nwn oi)khsa/ntwn, ut et a Lydis Lydia, et Phoenice, a Phoenicibus. Quippe etiam his nominibus insignitur, apud Steph. At cum linguae Graecae ratio non ferat, ut Ios dicatur ab Ionibus: lon putat Bochart. Phoenices [gap: Hebrew word(s)] Iion expressisse, cuius nominis urbs fuit Iudaeorum in tribu Nephthali, ab agro lapidoso (ni fallor,) sic appellata. Hebraeis enim lin, est acervus lapidum. Ion igitur ins. ex ipso nomine lapieosam suisse colligimus. Saxosam fane describunt multi eorum, qui Homeri meminerunt [orig: meminÍrunt] ibisepulti. Strabo l. 10. p.484. Paulus Silentiarius anthol. l. 3. c. 25.

--- *qei=on *(/omhron
*kleino\s2 e)p' ae)gia/lw| tu/mbos2 e)/xei skope/lw|.
--- Vatis Homeri
Ossa sub aquorea rupe sepulta iacent.

De eodem Antipater Sidon.

*(ad' e)/laken nasi=tis2 *)/iou spila/s2.
Saxo hic condit Io circumflua.

Et Alcaeus Messenius,

*kai\ ne/kun a)ktai/h sqh=kan u(po\ spila/di.
Ossaque litorea [orig: litore‚] composuere [orig: composuÍre] pertra [orig: pertr‚].

Homerus nimirum e Samo Athenas profecturns ad hanc ins. appulit, et in saxoso litore morbo correptus interiit, et sepultus est. In vertice rupis erat opp. e quo katabai/nontes2 a)ei tines2 tw=n e)k th=s2 po/lios2, a)pexo/lazon para\ tw=| *(omh/rw|,, opptedanorum aliqui subinde descendentes agrotanti Homert eperam dabans, Herod.


image: s0667a

in vita Homeri. Vulgo [orig: VulgŰ] Nido, Nic. Lloyd. Inter Naxum est ad Bor. et Theram ad Austr. 50. mill. a Naxo, et 64. circ. ab ora Bor. Cretae in Sept. Cum opp. cogn. in parte Bor. Baudr. Herod. in vita Homeri. c. 34. et 36.

JOSA nomen principis. 1. Par. c. 34. v. 34. Lat. exsistens aut obliviscens, vel debens.

JOSABA filia Regis Ioram, soror Ochoziae. 2. Reg. c. 11. v. 2. uxor Ioiadae Scerdotis, Ioam, Achaziae fil. clam educavit, 2. Par. c. 22. v. 11. Ioseph. Antiqq. l. 9. c. 7. Lat. Domini saturitas, iuramentum, vel septenarium.

IOSABETH nomen mulieris, 2. Par. c. 22. v. 11. quae Iosaba dicitur. 2. Reg. c. 11. v. 2. Idem sig. quod Iosaba.

IOSABHESED fil. Zorobabel filii Phadaiae. 2. Sam. c. 23. v. 8. Lat. sedes, insufflatio, vel conversio misericoridiae.

IOSAPHAT fil. Asa, regnare coepit super Iudam Anno 4. Achabi, Regis Israel: h. e. A. M. 3120. A. C. N. 931. Annorum erat 30. cum regnare coepisset, et 25. Annis regnavit: pietatem coluit, partis Asae genuinam prolem se preaestittit. Classem paravit, quae navigaret Ophir, ad aurum inde avehendum. Philisthaei munera ei offerebant et vectigal argenri. Arabes quoque adducebant pecora amplissima: aedificavit in Iuda domos ad instar turrium, urbesque muratas. Insurrexerunt [orig: InsurrexÍrunt] in eum Ammonitae et Moabitae, qui in semetipsos versi, mutuis occidere [orig: occidÍre] vulneribus: ampla spolia legit Iosaphat. Obiit A. M. 3145. Aet. 60. Regni 25. Vide 1. Reg. c. 15. v. 24, 1. Par. c. 3. v. 10. Ioseph. Antiqq. l. 8. et 9. Torniel. Ioseph. Antiqq. l. 8. et. 9. *ou(=tos2 ei)=xen eu)mene/s2 te kai\ sunergo\n to\ sqei=on, di/kaios2 w)/n kai\ eu)sebh\s2, kai/ ti kaq' e(sta/sthn h(me/ran h(du poih=sai kai\ proshne\s2 tw=| sqew=| zhtw=n. Item Fil. Ahilud. 1. Reg. c. 8. v. 16. Fil. Pharvae. Idem c. 4. v. 17. Valles Iosaphat Ioel. c. 3. v. 2. et 12. Item vir Mathanites. 1. Par. c. 11. v. 43.

IOSEDEC fil. Azariae. 1. Par. c. 6. v. 14. et 15. Pater Iesu Sacerdotis, Zach. c. 1. v. 1. Lat. Dominus iustus, vel Domini iustitia.

IOSEDUM inter Celtas opp. fluv. Sequanae ripas citeriores attingens, vulgo Corbeil. Vide Glarean. in l. 7. Com. Cas. c. 11. Parisiorum fuit opp. nunc tractus [orig: tractŻs] Hurepesii [correction of the transcriber; in the print Hurepesiii], in prov. Ins. Franciae, 6. leuc. a Lutetia, Melodunum versus, cum ponte lapideo ad Sequanam. Baudr. Vide Corbolium.

IOSEPH [1] fil. Iacob ex Rechele uxore, cuius Historia iucundissima simul, et memoratu dignissima, plena mysteriorum, Obiit A. M. 2400. Aet. 110. Praefecturae Aegypti, 80. Post mortem a superstitiosis Aegyptiis, sub nomine Serapidis, cultus. Vide Gen. c. 30. v. 24. et Num. c. 13. v. 7. 1. Par. c. 25. v. 2. Psalm. 81. v. 6. Ioseph. Antiqq. l. 2. c. 1. 2. et seqq. Torniel. Salian. Spond. in Ann. sacris. Eius symbolum Apim fuisse, adeo que subsequutis temporibus hoc nomine ab Aegyptiis cultem, Voss. pluribus docet. Et facit huc, quod Dent, c. 33. v. 17. Bos vocetur, fecundum condices Hebraeos: Vel faltem, iuxta vulgarem Interpretem, bovi comparetur. Item, quod neque e Rabbinis desint, qui vitulos in Dan et Bethel signa fuisse Iosephi credant. Et favet, quod Ieroboamus, qui eos collocaverat, fuerit e tribu Ephraim, filii Ioseph. Cuius coniecturam rei Vett, ex tribus potissimum capere potuere [orig: potuÍre]: ex beneficio nempe Iosepht et symbolo bovis, ad illud significandum, aptissimo; ex promptissima Regis et Aegyptiorum voluntate ad Iosephum remunerandum; et tandem ex ipsis Apidis Serapidis que vocabulis. Beneficium eius fuit tripartitum; partim enim enarravit somnium Regium; partim consilium Regi dedit; partim denique prudenti ac fifrli procuratione, ex Regis auctoritate, populum iuvit. Ad quod triplex beneficium exprimendunm, non fuit con venientius symbolum, quam bovis, praeeipue apud Aegyptios. Aliter si fuisset, non Deus ipse im somnio, hoc Regi symbolum praetulisset, ad fertilitatem et sterilitatem designandam. Hinc et apud Rom. videmus propterea A. U. C. 314. Lucium Minucium, annonae Praefectum, hove donatum aurato, apud Liv. 1. 4. c. 16. Nempe variat aunonae ratio, pro anni fertilitate ac sterilitate: haec vero magnam partem ab agricultura de pendet; at certum est boves (verba sunt Diod. Sic l. 1.) toi=s2 eu(rou=si to\n tou= si/tou karpo\n sunergh=sai ma/lista pro/s2 te to\n spo/ron kai\ ta\s2 koina\s2 a)pa/ntwn w)felei/as2, Inventoribus frumenti maxime omnium commodasse [orig: commod‚sse] ad sementem faciendam et utilitiates agricultura omnibus communes. Unde Bos socius hominum in rustico opere et Careris minister, Varroni de Re Rust. l. 2. c. 5. etc. Sed nec Regi Aegy ptiisque voluntas defuit, et hoc et alio quovis genere honoris, Iosephum prosequendi. De paraefectura annonae ut nil dicam, Rex toti eum praefecit Aegypto, sit ut solo solio esset superior: totaque eum oscularetur Aegyptus (non benevolentiae solum, sed et subiectionis osculo) annulum etiam dedit, vesteque e bysso Induit; collo iniecit torquem aureum et statuit, ut currus eius esset a regio secundus: nomine item mutato vocari iussit Saphenath Paneah; ad haec acclamari per praeconem voluit, Abrech. Denique et uxorem ei dedit Asnethen, filiam Principis Viri s. Praefecti in On, h. e. Heliopoli. E quibus apertum, nullum fuisse, honorum genus, quo non Rex Iosephum vellet ornatum. At Aegyptiis moris erat, ut bene meritorum memoriam sacris ad posteros symbolis propagarent. Iam vero, ut dictum, nullum beneficiis Iosephi exprimendis signum magis idoneum bove erat: unde facile patet, hunc quoque ei honorem fuisse praestitutum. Et quidem hic honos initio tantum civilis fuit, ac bos, in memoriam Iosephi, qui famis tempore Aegyptum conservaverat, a Sacerdotibus ali ac Populo etiam, cum grata eius beneficii commemoratione, monstrari consuevit. Nempe ad modum, quo Graecorum multi primo duntaxat honore affecti sunt heroico, ut statua [orig: statu‚] et cippis: qui sicuti postmodum commutatus est indicium, ut adorationem et sacrificia, ita conservatori


page 667, image: s0667b

Aegypti, post Obitum eius, idem contigisse, hominum superstitione, tradunt Rufin. et Suid. Namque et Rex sine dubio, eo Defuncto, modum in honoribus accumulandis illi; cui Aegyptus, ob merita et divinas dotes, nihil habuisset par aut secundum, excessit: Sacerdotesque ac Populum quod attinet, tam Iene atque amabile Iosephi fuit imperium, ut eo Exstincto luctus fuerit maximus tota [orig: tot‚] Aegypto, eoque cuncti certatim in eum quosvis honores congesserint. Iuverit etiam, quod uxor illius filia erat Sacerdotis Heliopolitani, cui maxima erat per Aegyptum auctoritas. Ut socer fuerit defunctus; vixerint liberi, qui uxorem Iosephi amitam agnoscerent: amitini Manassis et Ephraimi. Atque eadem locum habent, si Asnethe non Sacerdotis, sed Priucipis Heiliopolitani filia erat. Potuit Heliopolitanus quoque filiarum unam dedisse Memphitico alicui: et fortasse familia. dui Iosepbus innexus, ampla admodum fuit, ut magna eius variis in locis fuerit auctoritas: utalia, quae addi possent, transiliam. Sed ut nihil horum foret, vel sola [orig: sol‚] aemulatione Memphitae adduci potuerunt [orig: potuÍrunt]. ad honorem hunc in Iosephi memoriam in stituendum, ne qua ex parte Heliopolitanis inferiores viderentur. Duo igitur exinde boves sauri, quorum Heliopolitanus dicehatur Mnevis, Memphiticus autem Apis, uti nominibus eos quoque distinguit Strago l. 17. cumque Heliopolitani suum dicassent Soli; Memphitae suum sacrarunt [orig: sacr‚runt] Lunae, guod traditum Aelian. Var. Hist. l. 11, c. 11. Utrumque tamen Osiridi dicatum, ait Diod. Sic. l. 1. Et favet de Apide etiam Plutarch. de Is. et Osir. ubi ex Aegyptiis se Sacerdotibus ait accepisse, Apim eundem esse ac Osirim; ipseque Apim esse Osiridis animam arbi ratur. Quae facile sic concilies: ut Mnevin dicas fuisse Osirim antiquiorem, qui cum Iside Aegyptios agrculturam docuit, sive iis Mitsraim sive Menis fuerit: Apim vero Osirim iuniorem, qui proprio nomine Iosephus. E quibus hon oratior Apis, eo quod Iosephi beneficium recentius et excellentius. Interim vetustate priores ferebat Mnevis; unde Heliopolitani, cum viderent, maiorem esse gloriam bovis Memphitici, oggerebant Mnevin suum Apidis patrem esse: puta, quodad illius exemplum hic ellet introductus, vide modo laudatum Auctorem. Nec abludunt Apidis et Serapidis nomina, Cum enim Aegyptiacam linguam et Hebraeam discrepasse [orig: discrep‚sse] quidem in non paucis; attamen in plurimis etiam convenisse, constet: verisimile est, Apis nomen fuisse illud, quo Iosephus in sacris nuncupatur. Nempe ut exprimat Hebraeum [gap: Hebrew word(s)] Ab, i. c. Pater: unde Syriacum Abba; atque ab huius posteriore syllaba *path/r. Iam vero, quae Iosepho convenientior appellatio, quam Ab sive Pater: Quippe qui nutricius totius Aegypti fuerit. quales tralatitie [orig: tralatitiÍ] Patres dicti. Ipse etiam Iosephus Gen. c. 45. v. 8. ait fratribus suis, se constitutum esse [gap: Hebrew word(s)] in patrem Pharaonis: imo fortasse eodem pertinet, quod Pharaonis iussu ante eum acclamatum [gap: Hebrew word(s)] Abrech, de qua voce in praecedentibus quaedam. Quod ad Sarapin, ut Graeci; s. Serapin. ut Latini saepius dicunt. qeo\n e(ptalra/mmaton, Deum cum nomine septem literavum, uti eum nuncupatum ex vet. constat Epigr. cum fuisse itidem Iosephum, colligere etiam ex eo est, quod modius capiti superimponeretur, teste Rusino Hist. Eccl. l. 2. c. 23. cuius rei cum variae a fferantur causae, maxime placet, quod subiungit frugum largitatem eo indicari. Suid. similiter, in *sa/rapis2, mo/dion, ait, e)/xein e)n th=| kefalh=| kai\ to\n th=xun, modium habere in capite et cubitum: ubi et hoc adicit, a quibusdam Iosephum putari. Eamque sententiam confirmat, quod idem sit Serapis ac Apis, quemadmodum ex Aristea Argivo, tradit Clem. Alex. 1. Strom. ex Terentio item Varrone B. Augustin. de Civ. Dei l. 18. c. 5. De etymologia vero Serapidis cum varia afferantur, non displicet ea, cum esse dicitur ex sor, quod bovem notat, et Apis; ut significet bovem Patrem, h. e. patrem Regni Aegyptiaci Iosephum, symbolo bovis signatum. Vel cum deducitur ex Apis et [gap: Hebrew word(s)] sar, h. e. Princeps: quasi dicas Priuceps Apis. Nam [gap: Hebrew word(s)] sur, hebraeis notat dominari: unde [gap: Hebrew word(s)] Sar. h. e. Princeps. Ut Sar sive Princeps pincernarum. Gen c. 42. v. 2. et Hof. c. 3. v. 4. etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de his prolixe disserentem, l. 1. Idol. c. 29. et infa Serapis. Alii tamen aliter, et quidem Apim iam sub Caeacho X. Thinitarum Rege Memphi cultum, Iosephum vero demum sub Aphophe IV. Tanitarum s. Pastorum Rege potestatem in Aegypto exsercuisse docet Ioh. Marscham. Canone Chron. sec. I. et XIII.

IOSEPH [2] pater Igal. 1. Par. c. 25. v. 2. et Num c. 3. v. 8.

IOSEPH [3] primus Dux Iudaeorum, reg. A. 6.

IOSEPH [4] iunior Arses, Iudaeorum Dux, reg. A. C. 60.

IOSEPH [5] Hierosolymorum Ep. A. C. 129.

IOSEPH [6] Cani fil. summ us Sacerdos, A. C. 47.

IOSEPH [7] ab Arimathaea, a)nh\r eu)xh/mwn, uti vocatur in Euangelio, occultus Iesu Christi diseip. qui eiusdem corpus summo studio honorifice, ac pie sepelivit; ac deinde in Angliam Iesu Christi fidem intolit, ibique sacrum primus disseminavit Euangelium. Matth. c. 13. v. 55. etc. 27. v. 56. Marc. c. 6. v. 3. etc. 15. v. 40. Luc. c. 23. v. 50. Ioh. c. 19. v. 38. Act. c. 4. v. 36. Tur. Hist. l. 1. c. 21. Beda Hist. Eccl. Recentioribus tamen Criticis suspecta haec Hist. Moret. Dict. Hist.

R. IOSEPH [1] praesit Scholae Soranae, dicuts Sinai. quia peritus erat Misnaot in Sinai traditarum. Sicut Rabba socius eius Eradicans montes, ob acumen, vocatus est. R. Ganz. ad Ann. 4082. Alius, scripsit Sabare tzedek, Ann. 5269. apud eund.

R. IOSEPH [2] Kalo, auctor Teschuvot, Defuctus Ticini Ann. 240. iuxta calculum mox indigitandum. Quo ipso in R. Iakob Lida scripsit Sepher Agar.

R. IOSEPH [3] Karro, Hisp. auctor libri Beit Ioseph et Beit Elohim docuit Zephetae, circa Ann. 335. Millenarii VI> iuxta supputationem R. Dav. Ganz in Chronolgia Rabbinorum.