December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0647a

JOCALIA apud Ingulfum p. 838. Reges Merciorum iocalia plurima in sanctae Eccl. ornamentum --- contulerant, aliosque medii et recentioris aevi; monilia sunt, gemmae, annuli aliaque id genus pretiosa, Anglis Jewels, Gellis Joyaux. Proprie autem hisce sic dicuntur, quaecumque ad mundum muliebrem spectant et eius quodammodo propria sunt, ut annuli, inaures, armillae, vitiolae etc. a iugulo, de quo pendent, C. Macr. in Hierol. Aliis sim plicius a ioco, et ioculo, quae id omne, ex quo aliquis voluptatem capit, sonant Graecis pai/gnia: apud Plaut. Aulul. Act. 3. Sc. 5. v. 51. Nugae muliebres, Gall. Iovets; his enim pueri et sequior sexus maximopere delectatur. Capitolin. in Albino, cum ei nomina fierent, septem aquilae parvulae de nido allatae sunt, et quasi ad iocum circa pueri cunas constitutae. Atque hinc Gallorum Ioye, i. e. Gaudium, omnino ortum videtur. De istiusmodi Iocalibus, mota [orig: mot‚] quondam in Curia Artag. quaestione, An eorum legato intelligerentur etiam testatricis vestes? Locum tenentem Iustitiae, priusquam sententiam ferret, matronas quasdam nobiles consuluisse, et iuxta earum responsum, iudicasse [orig: iudic‚sse], vestes non contineri, refert Michael del Molino in Repert. Foror. Arragon. ad A. C. 1438. apud C. du Fresne in Gloss. Vide quoque hic [orig: hÓc] infra, nec non ubi de Mundo; plura vero han in rem, apud praefat. Salmal. ad Solin. p. 1123. et 1124. ubi inter alia, et voce Iohar omnes gemmas Arabibus indigitari, occasione Latmae huius vocis, observat.

JOCASTA Oedipi mater, filia Creontis Thebanorum Regis, uxor Laii, quae post mariti necem Oedipo filio imprudens nupsit, ex quo Ereoclem et Polynicen genuit; qui cum se mutuis vulneribus confecissent, ipsa quoque sibi manus intulit. Vide Srat. l. 2. Theb. Sen. in Oedipo, Act. 1. Apollod. Hygin. Pharmutum, Diod. Sic. etc.

JOCCHUS Rex socius Rom. tempore Neronis, Tac. Ann. l. 13. c. 7. Quamquam Lipsius ibi legat Antiochus, intelligatque Antiochum, Regem Comagenes et in parte Ciliciae.

JOCELINUS [1] Brackelondus Anglus, Benedictinus, auctor Chronici Monasterii sui, vitae S. Roberti etc. A. C. 1214.

JOCELINUS [2] Furnius s. de Furnes, De Epp. Britannis librum edidit. Voss. de Hist. Lat.

JOCHABED i. c. gloriosa, gravis, vel ponderosa, filia Levi, uxor Amram. Exod. c. 6. v. 20.

JOCHABELA mater Mosis, utex Iosepho tradit B. Hier.

JOCRITUS Lycurgi fil.

JOCUNDIACUM vicus in Turonibus, Iovay vulgo, ad Carum, urbi Turonis oppositus. Item Palatium, in Lemovieibus, nanc Ioac: unum fuit e 4. Lud. Aquitaniae Regis hibernis. Hadr. Vales. Notit. Gall.

JOCUS inter Gentilium Numina, occurrit apud Stat. l. 1. Sylv. 6.v. 5.

Et multo gravidus mero December
Et ridens Iocus, et Sales protervi
Adsint --- --

Formam eius repraesentant Laur. Ramiresii Notae ad Mart. ut ea ante 200. circiter annos a Conr. Colte in Germaniae prov. Moravia reperta est. C. Barthius ad Statii loc. Ceterum Iocum Latini vett. non in verbis ac dictis facetis tantum posuere [orig: posuÍre], sed etiam omnem ludum sic vocarunt [orig: voc‚runt]. Ovid.

--- --- Species sunt mille Iocorum.

Hinc Iocula, ta\ pai/gnia, oi(=s2 pai/zousi nh/pioi o)/ntes2, quibus puerult Iocantur. Et, quibus maxime delectantur mulieres, haec eorum sunt Iocala et Iocalia, gemmae nim. ac margaritae, ut diximus. Vitruv. l. 4. c. 1. Virgo civis Corinthia, iam matura nuptiis, implicita morbo decessit,past sepulturam eius, quibus ea viva Ioculis delectabatur, nutrax collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum, et in summo collocavit. Eandem prain vocem apud Cic. in Paradoxo 5. restituit Salmas. Sed obsecro te, ita venusta habeantur ista, non ut Iocula virorum sint, sed ut oblectamenta puerorum. Hodieque Galli inde Iongler, dicunt. Vide eum ad Solin. p. 1113. et 1124. ut et supra: nec non ubi de Iuglatorum Rege. De Iacularibus vero nominibus in voce Supranomen.

de JOD Cornelius, vide Cornelius.

JODELLUS Stephanus, vide Stephanus.

JODOCUS [1] Marchio Moraviae, Vencessai Imp. patruns, Rex Rom. electus est, A. C. 1410. quinto post mense sepultus Brinnae, cum corona. Ad hunc, ut et alio Proceres misit Ioh. Hussus libros viclesi a se Bohemice versos, quod magni muneris loco ab iis acceptum. Laetus Comp.

JODOCUS [2] Ep. Vratislaviensis, saevitiam Ep. Olomucensis in fideles reprehendit, rem non confici assa [orig: ass‚] carne dictitans. Camer. Hist. Fratr.

JODOCUS [3] Badius Bruxellis natus, Gandavi egit. Scripsit silvam Moralem, Praet. Sec. Gesner. Bibl.

JODOCUS [4] BISSELIUS Aquensis, Philosophus, IC. et Theologus, prosa [orig: pros‚] verfuque celebris, circa A. C. 1454. Eius exstant Dialogus de S. Anna: Gesta Flandrorum, etc.

JODOCUS [5] Clichtovaeus, scripsit Anti-Lutherum, tempore Lutheri. Necoportanus, Canonicus Carnutensis.

JODOCUS [6] Coceius, Canonicus Iuliacensis, scripsit contra Hareticos volumina duo.

JODOCUS [7] Damhouderus Brugensis, IC. scriptis celebris; inter quae Enchiridion, vel Practicarerum Criminalium.

JODOCUS [8] Ravenstenius Flander, scripsit contra Illyricum, Chemnitium, alios. A. C. 1570. etc.

JOED nomen viri. Nehem. c. 11. v. 7. Lat. testificans, vel ornans, sive praedans, vel transiens.

JOEL i.e. volens, incipiens, vel iurans, nomen Principis. 1. Par. c. 4. v. 35. Nomen Prophetae, fil. Phatuel. Ioel. c. 1. v. 1. in numero 12. Prophet. minorum secundi. Videtur Hoseae Proph.


page 647, image: s0647b

contemporaneus. De captivitate Babyl. missione Spiritus [orig: SpiritŻs] S. Actor. c 2. v. 16. et Iudicio ultimo vaticinatus est capitibus 3. In Prophetiam eius exstant: Boneri Paraphrasis, Quart. Francof. A. C. 1597 Danaeus. Draconites. Fabri Homiliae, Octav. Col. A. C. 1589. Gesneri Comm. Octav. Witeb. A. C. 1614. Leusdenii Explicatio Octav. A. C. 1657. Ultraiecti. Liveleii Annol. Matthias. Mercerus. Oecolampadius. Quadratus. Reuterus. Ruffinus. Simonides. Tarnovius. Tuscanus. de S. Victore. Ursinus, in Octav. etc. Vide Crowaei Elenchum. Porro pater Sammua. 1. Par. c. 5. v. 8. Fil. Gersom, 1. Par. c. 15. v. 7. et Azariae, 2. Par. c. 29. v. XII. Primogenitus Samuelis. 1. Sam. c. 8. v. 2. Fil. Gad. 1. Par. c. 5. v. 12.

JOELA fil. Ierobam. 1. Par. c. 12. v. 7. Lat. elevatio, sive proficiens, aut auferens maledictionem.

JOEZER nomen viri. 1. Par. c. 12. v. 6. Lat. adiuvans.

JOFFREDUS Iohannes, vide Iohannes.

JOGLI pater Bocci, Principis tribus [orig: tribŻs] Dan. Num. c. 34. v. 22. Lat. revelatio, sive transmigratio, aut revolutio, vel exsultatio.

JOHA fil. Bariae. 1. Par. c. 8. v. 16. Lat. vivificans. Vir. Thosaite. 1. Par. c. XI. v. 45.

JOHANAN i.e. Domini gratia, donum, vel misericordiae, nomen viri. 1. Par. c. 26. v. 3. 2. Par. c. 17. v. 15. Esd. c. x. v. 28. Nehem. c. 6. v. 18. et c. 12. v. 41.

JOHANNA [1] Ben Resa Iudaeorum Dux, regn. An. 53. Alius Sacerdos Iudaeorum, qui fratrem suum Iesum in templo occidit, ob quod facinus Vagoses Dux Artaxerxis templum violavit, ac Iudaeos 7. Annis tributa dare coegit. Ioseph. Antiqq. l. 11. c. 7.

Reginae et Feminae illustres.

JOHANNA [2] filia Lud. XI. Galliae Regis ex Carlotta Sabaudica, nupsit Lud. XII. a quo postea Alex. VI. annuente, repudiata, Bituriges se recepit, ibi Annuntiationis Ordine, ut et Collegio in Academia instituto. Obiit A. C. 1504. Henr. Sedulius, in icanibus vitaeeius. Hilario Costus, Elog. fem. illust. Moret. in Dict. Hist.

JOHANNA [3] I. filia Car. qui ante Patrem obiit, ex Maria Valesia, Regina Neap. et Comes Provinciae, successit Roberto avo; qui ne regnum ad exteros deveniret, illi maritum dederat Andream, nepotis sui Car. Hungari filium. Hoc strangulato, Lud Tarentino, patrui filio, nupsit, a Lud. Hungaro regno pulsa; sed Pontificis ope. cui Avenionem donavit, vel ut alii, 30000. florenis aureis vendidit, restituta est. Poss huius Obitum, Regis Balearium Iacobi Arragonii; dein, eo repudiato, Othonis Bruusvicensis uxor, Car. Dyrrachinum, Hungari nepotem, adoptavit: iure hoc mox, suasu Clem. VII. in Lud. Andegav. traustam. Hinc bellum, Car. victoria ingens, A. C. 1381. Iohannae captivitas, et mors; ibi enim loci suspensa est, ubi Andreae quondam gulam fregerat: Alii capite illam plexam dicunt, A. C. 1382. Uxor 4. maritorum, iuxta vaticinium Anselmi Astrologi, Maritabitur Cunsalio. Ingenio pollens, eruditorum admiratrix, sed libidinis victima. Collenutius Simoneta, Bonfin. dec. 2. l. 10. Lips. man. et ex. Polit. etc.

JOHANNA [4] II. quae etam Ioannella, abneptis prioris, filia Car. Dyrrachini, soror Ladislai; Hoc Mortuo, vidua Gul. Austriaci, h. C. 1414. Aet. 40. regnum occupavit, mipta Iacobo Borbonio Com. Marchiae, qui moribus uxoris offensus Vesuntione monachalem vestem induit. Sine prole cum esset, Alphonsum Arragoniae Regem adoptavit; pressa vero a Ioh. Caracciolo, Lud. Andegavensem ei substituit, qui absente Alphonso regno potitus, frarrem Renatum heredem legit. Eo temport Catalauni Massiliam interceperunt [orig: intercepÍrunt]. Obiit A. C. 1435. Aet. 65. Regni 20. Nostradamus, Buchaeus Hist. Prov. P. Aemyl. l. 10. Marian. de Reb. Hisp.

JOHANNA [5] Albertana filia et haeres Henr. II. Navart. Regis ex Margaretha sorore Francisci I. Purioris religionis notitia [orig: notiti‚] a Matre imbuta, nupsit Antonino Bothonio, ex illo mater Henr. IV. s. Magni, Gall. Regis Literarum Sacrarum inprimis amore, verae Religionis zelo, animi maguitudine, immortale nomen adepta. In ipso infaustarum Filii nuptiarum apparatu, A. C. 1572. chirothetis pestifero odore tinctisnecata, prima Parifiensis lanievae victima fuit: Postquam in restamento filio imperasset [orig: imper‚sset], Pietatem coleret, secundum eam, in qua educatus suir, Fidei Confessionem, neque se Mundi fumis, voluptatibus, delicirs et aliorum vitiorum irritamentis ad illa avelli pateretur, Thuan. Hist. l. 50. c. 51. Laer. Comp. Hist. Univ.

JOHANNA [6] Graia, filia Ducis Suffolciae, ab Eduardo VI. Angl. Rege haeres regni dicta; Annor. 17. adolescentula, Latinis et Graecis literis egregie exculta: iussu Mariae, cuius factio praevaluit, na cum marito Gilberto Dudleio et patre Londini capite plexa est, A. C. 1554.

JOHANNA [7] infans et Regens Lusitaniae, filia Alphonsi V. ex Elizabetha Conimricensi, soror Ioh. II. Magni: patre contra Mauros belligerante, magna cum prudenriae laude regno praefuit; eo reverso in Monasterium se recepit, nuptias potentissimorum Principum aspernata. obiit A. C. 1490. Aet. 38.

JOHANNA [8] filia et haeres Henr. I. Navarr. Regis ex Blanca Artesia, Obiit A. C. 1304. Fundatrix Collegii Navarreni, Parisiis. Item filia Othonis IV. Com. Burgundiae, ex Mathilde Atrebatica, nupsit Phil. Longo. Obiit A. C. 1329. Impudicitiae, cum sorore Blanca, uxore Car. Pulchri, accusata. item, filia Lud. Com. Ebroicensis, uxor Car. P. tertia. Obiit A. C: 1370. Item filia Roberti II: Burgundiae Duc. nupta Phil. VI. Valesio. Obiit A. C. 1350. Item; filia Gul. Arvernicase et Bononiae Com. nupsit secundo Ioh. Gall. Regi Obiit A. C. 1360. Item; filia Petri I. Burgund. Duc. uxor Car. V. Spientis. Obiit A. C. 1378. Item, filia Lud. Hutini, ex Phil. Ebroicensi, mater Car. Mali, Navarr. Regis Obiit A. C. 1349. Item, filia Phil. V. Longi, nupsit A. C. 1318. Eudi IV. Burgund. Duci Item, filia posthuma


page 648, image: s0648a

Phil. VI. Valesii, nuptura Ioh. fil. Petri III. Arrag. Regis Obiit, A. C. 1371. Item, filia Ioh. Regis Gall. nupta Car. Malo Navarr. Regi Obiit A. C. 1373. Item, filia Car. VI. uxor Ioh. VI. Britanniae Duc Item, filia Car. VII. Ioh. II. Borbon. Duc. uxor. Obiit A. C. 1482.

JOHANNA [9] Austriaca, filia Ferd. I. Imp. nupsit Francisco I. Mag. Florentiae Ducis Cosini fil. mater, mariae de Medicis, quae Henr. IV. uxor. Obiit An. Aet. 32. Item, filia Ferd. ex Isabella Hisp. Regis nupta Phil. Austriae Arch. Car. V. et Ferd. I. mater. Obiit A. C. 1555. Latine doctissima. Lud. vives de Inst. fem. c. 3. Item, filia Car. V. Ioh. Lusitaniae Principi nupta. Item, filia Ferd. I. nupta Francisco. mag. Florentiae Duci, cuius intuitu Magni Ducis titulum a Papa collatum Caesar confirmavit.

JOHANNA [10] filia Phil. ultimi Hochbergii, Mortui A. C: 1503. ex Maria Sabauda, nupta Lud. Aureliano Duci Longavillano, attulit ei [orig: ] Comitatum Novocastrensem, et praetensionem in Princip. Arausionensem: qui cum reliquarum quoque ditionum successionem, Rotelanum inprimis dominium sibi vindicaret, iure disceptatum est. Sed penes Badenses, qui 2500000. aureos Lud. numerarunt [orig: numer‚runt], mansit possessio. Longavillani nihilominus titulum Marchionis Rotelani servarunt [orig: serv‚runt], ad nostra usque tempora. Sic dicta quoque mulier, quae Christum sequuta est, uxor Chusae, Luc. c. 8. v. 3.

JOHANNA [11] Papissa. Vide Iohannes VIII.

JOHANNA [12] d'Arc, puella rustica, e pago Damremy, ad Mosam, Lotharingicae ditionis, oriundae, Puellae Aurelianensis nomine clara. Tempore obsidionis Aurelianensis, A. C. 1429. ac desperatis rebus omnibus, Anno Aet. 18. vel. 20. Car. VII. Regi divinitus se in auxilium missam prodidit: Regem numquam prius visum, in turba latentem, agnovit. Anglos ab obsidione depulit, Talbotum acie vicit. Campaniam recuperavit, Remis Car. coronari curavit, victricibus armis longe lateque circumlatis. Postea ab Anglis capta, et publice in foro Rotomagensi, tamquam venefica, seductrix, haeretica et infamis, combusta est, A. C. 1430. Symbolum eius, Consilio firmata Dei: in nummo statim post inaugurationem Regis cuso. Vide Ioh. Is. Pontan. l. 9. Rer. Geldr. Boxhorn. Hist. Un. p. 945. Serres, in Car: VII. Voet. inprimis, qui discursu Theologico. Historico cuncta eius diligenter ac iudiciose collegit, Vol. 2. disp. de Sign. et Mir, Adde Lips. in not. ad Politic. l. 1. c. 3.

JOHANNA [13] Blanchetta Bononiensis, Latine, Germanice et Bohemice docta. Leand. Alb. descr. Ita.

JOHANNA [14] de Cambry Tornacensis, Obiit A. C. 1639. Inter alia, auctor libri, de ruina amoris proprii, et instauratione amoris divini. Lud. Iacob. Bibl. fem. Ill.

JOHANNA [15] Flora eruditione inclita.

JOHANNA [16] Franc. Fremiota fundatrix ord. Visitationis S. Mariae, A. C. 1610. Obiit A. C. 1641. Morr. in Dict. Hist.

JOHANNA [17] Gaillarda poetria, Sec. Praet. a Maroto laudata. Verdier. etc.

JOHANNAN Lat. gratipsus, sive donans, aut pius, vel mesericors, fil. Caree. 2. Reg. c. 25. v. 26. Primogenitus Iosiae Regis Iudae. 1. Par. c. 3. v. 15. Fil. Azatiae. 1. Par. c. 3. v. 24. Idem c. 6. v. 9. Principis nomen. Idem c. 12. v. 12. Nehem. c. 12. v. 23.

Viri qeo/pneustoi.

JOHANNES [1] Baptista Praecursor Christi, fil. Zachariae ex Elizabetha, iam senio confecta. Vox clamantis in deserto, Elias a Malachia promissus, Matth. c. 17. v. 11. 12. et 13. baptizavit Christum, Ioh. c. 4. v. 1. ab Herode Antipa, in gratiam puellae, decollatus, Matth. c. 14. v. 10. Samariae sepultus. Vide Iren. l. 3. c. 18. orig. homil. 7. et 10. in Luc. Cyrill. Cath. 3. Ambros. l. 4. de Fide. Hier. dial. c. Lucif. apol. in Rufin. Niceph. l. 1. et 12. Sigebert. in Chr. etc.

JOHANNES [2] Apostolus et Euangelista, ictus Theologus et Senior, quia post reliquos Apostolos omnes Mortuus, fil. Zebedaei, frater Iacobi Maioris. A Christo Serv. insignitur dilectus, utpote qui in eius sinu recubit, et Moriens ei Matrem commendavit. praedicavit cuangelium Asianis, et Parthis. Sub Domitiano, cum in aleo ignito nihil passus esset, in ins. Pathmon religatus est, ubi Apocalypsin vidit. Anno 96. Ephesum rediit, Anno 98. Euaugelium scripit, contra Ebionem et Cerinthum, Anno 99. cum priore una lavari noluit. Obiit Anno 100. Ephesi: trium quoque Epp. Canonicarum Auctor. hier. descr. c. 9. Euseb. l. 3. c. 18. etc. In evangelium Iohanms, exstant: Alcuini, Octav. Argentorati, A. C. 1527. et Alesii Comm. Octav. Basilieae. A. C. 1553. Amyraldi Paraphrasis, Gall. A. C. 1651, Augustini Tractatus. Brentii Comm. inter opera. Buceri Explanatio Fol. Basileae, A. C. 1536. Bugenhagii Annotat. Cameronis Contiones in c. 6. Gall. 24. Chrysolstomi Expositio. Chytraei Comm. Cocceius in c. 1. Quart. Franekerae. Curionis, in principium evang. Iob. Cyrilli Explanatio. Dalaeus in c. 3. de Dieu, Feri. Comm. Fol. Compluti A. C. 1579. Fricii Explicatio c. 7. Basileae A. C. 1559. Fol. Glassii pia Expositio, c. 17. Ienae. A. C. 1620. Gomari locorum diffic. Explic. Gualteri Homiliae. Heinsii Exercitat. Hemingii Comm. Fol. Basileae, A. C. 1590. Hildershami Contiones, Angl. et Belg. Quart. Huchesoni Expositio, Angl. Fol. Londini A. C. 1657. hunnii Comm. Octav. Witebergae A. C. 1607. Lutheri Explic. c. 18. Mentzeri Meditatio. Quart. Giessae. A. C. 1626. Musculus. Mylii Comm. Francof. A. C. 1624. Oecolampadii Annotat. Origenis Ractatus. Osorii Orationes 21. Pagnini Explicatio c. 6. Lugd. A. C. 1518. Colon. A. C. 1563. Pelargi Comm. Quart. Francofurti, A. C. 1615. Peterii Disputationes Selectae in c. 9. pr. Quart. Lugd. et in 5. seqq. 2. vol. Quart. Ibidem A. C. 1610. Pezelii Enarratio, in 3. pr. c. Neost. Pal. A. C. 1586. Pricaei Annotata, Octav. Parisiis. A. C 1647. Rolloci Comm. 8. Genevae A. C. 1600. Selmessceri similitr, Lipsiae, A. C. 1580. Schlichtingii Socin. Comm. Smalcii Socin. Homiliae in c. 1. Quart. Socini Explicatio c. 1. Tarnovii Comm. Quart.


image: s0648b

Rostochii A. C. 1629. Titelmanni Elucidatio, Lugd. A. C. 1518. Toleti Comm. Fol Ibid. A. C. 1615. tossani Notae. Trapezuntii in Ioh. ultima. Ursini Vindicatio c. 1. inter opera. Wigani Explicationes, Octav. Regiomont. A. C. 1576. Wimpinae Expositio in initium, Fol. Col. A. C. 1531. zepperi Analysis Log. cum Scholus, Octav. Herbornae, A. C. 1595. Vide Crowaei Elenchum Scriptorum. In I eius Ep. prodierunt [orig: prodiÍrunt]: Althameri Annotat. Argentor. A. C. 1521. Augustini Tractatus 10. Beurlini Enarratio. Clem. Alex. Comm. Eckhardi Analysis Theol. Octav. Giessae. A. C. 1609. Episcopii Socin. Lestiones. Folengii Comm. Octav. A. C. 1555. Grynaei Explicatio. Quart. Basileae A. C. 1591. Hunni Enarratio, Octav. Francof. A. C. 1596. Mestrezati Contion. Gall. Vol. 2. Naogeorgii Annotat. Franc. ad Moenum, A. C. 1544. Oecolampadii Contiones. Schlichtingii Socin. Comm. Selnecceri Homiliae. Octav. Lips. A. C. 1580. Socini Comm. et Theoduli, in Bibl. PP. Zanchius. Vide eius opera. In 2. Ep. exstant: Beurlini Enarratio. Clem. Alex. Comm. Danaei Comm. Octav. Genevae A. C. 1583. Gaultieri Expositio. Grynaei Explicatio. Ionesii Expositio. Angl. Fol. Loud. A. C. 1612. 1618. et 1635. Lybii Explicatio. Octav. Witebergae, A. C. 1580. Pococki Notae. Quart. Lugd. Bat. A. C. 1630. Schlichtingii Socin. Comm. Selnecceri Homiliae, Zanchii Comm. In 3. Ep. prodiere [orig: prodiÍre]: Beurlini Enarratio. Danaei comm. Octav. Genevae. Gultieri. et Ionesii Expositio. Lybii Expl. Pococki Ivotae. Schlichtingii Socin. Comm. Selnecceri Homilia. zanchii Comm. Ceterum de secunda, et tertia eius Ep. dubitatum fuisse olim, habes apud Euseb. Hist. Eccl. l. 3. c. 24. et Amphiloch. Ep. de institut. recte studiis ad Seleuc. Encratitae vero etiam pra/ceis2, Acta, eius iactarunt [orig: iact‚runt], teste Epiphanio Haer. 47. etc. Plura de eo, ut et Iob. Bapr. Vide apud Cl. Suicer. in Thes. ut et infra aliquid, in voce Maius, it. Nodsyrs.

Imperatores Graeci.

JOHANNES [3] I. Zimiscius Imp. Orientis. ex Duce Legionum, ducta [orig: duct‚] Theodora [orig: Theodor‚], gener Rom. Imp. qui Moriens duos reliquit filios, sub tutela matris Theophamae, Nicephoro Phocae ad Imperium evecto postea nuptae. Haec, Basilium et Constantinum filios coronari expetens, cum probe nosset, a Nicephoro, fratri Leoni destmari imperium, impulit Ioh. Zimiscium, imo eum fune in cubiculum attraxit, ut Nicephorum, in suo palatio, occideret. A. C. 969. Ita is huic successit, sancte pollicitus Patriarchae Polyeucti, resignaturum e imperium Romani filiis, et quidquid opum privatus possidebat, inter egenos distributurum. Mox a populo motus, Theophaniam Imp. in exilium pepulit, filiamque Romani cogn. ad Othonem Magnum misit, ut Othoni filio eius nuberet. Dein Saracenos Antiochia [orig: Antiochi‚] exegit, Turcas, Russos et Bulgaros vicit, Borise Rege horum, cum tota familia, capto. Sic Bulgariae regno finis impositus, et metropolis eius Parasthlaba, in Iohannopolim mutata est. Primus Christi im aginem in nummis expressit, cum inscr. Christus Rex Regum. Tandem, cum ingemisceret, spadones amplas possessiones, non vero milites habere, a spadone veneno propinato Damasci, Obiit Constantinopolim redux, A. C. 975. Imp. 6. Curopalat. et Cedren. in Ann. Gr. Vviteckindus, l. 3. Ricciol. Chr. Ref. l. 1. c. 13. Successit Basilius, Rom. fil.

JOHANNES [4] II. Comnenus dictus vulgo Calo-Iohannes, successit patri Alexio Comneno, A. C. 1118. Vivo adhuc patre. Sozopolim Turcis ademit, Scythas Thracia [orig: Thraci‚] depulit. Nicet. in Hist. Imp. Mahometem Turcam, per fil. Emanuelem, in Paphlagonia vicit, quem quod iniussus pugnasset [orig: pugn‚sset], palam laudibus, clam verberibus affecit. Raimundum principatu Antiocheno deturbare voluit. P. Aemil. l. 5. Obiit, in Cilicia, cum inter venandum, sagitta venenata [orig: venenat‚] manum laesisset, A. C. 1143. quam Medico salutem hac lege promittente, abscindi noluit, utraque [orig: utr‚que] manu opus esse ad tantum imperium administrandum, dictitans. Nicetas, ioh. Cinnamus, Otho Fris. l. 1. Gul. Tyr. l. 15. etc.

JOHANNES [5] III. Ducas cogn. Batazes: vel Diplobastazes, ab aliis Vastaches, maritus Irenes, filiae Theodori Lascaris, huic successit A. C. 1222. sedens Niceae, dum Constantinopolim Latini tenebant. Inito cum Graecis Principibus foedere, Robertum Imp. terra [orig: terr‚] superavit, mari aliquoties quoque victor. Scythas, Tartaros, Bulgarosque pepulit, undique finibus imperii dilataris. Porro cum Turcis amicitiam coluit, secundisque nuptiis Annam, Frid. II. filiam, duxit. Iustitiae tena, severus et parcus. Obiit A. C. 1255. Aet. 62. Imp. 33. Successit Theodorus Iun. fil. eius. Gregoras l. 2. Georg. Logotheta, in Chron. Constant. Pchymerus, etc.

JOHANNES [6] IV. fil. Theodori Iun. coronatus post Obitum patris, A. C. 1258. Aet. 7. Michaelis Palaeologi tutoris iussu, paulo post, excaecatus est. Pachymerus l. 3. Gregoras, etc.

JOHANNES [7] V. Cantacuzenus Andronico Palaeolog Iun. gratus, ab illo Morituro Ioh. et Emanuelis filiorum tutor constitutus est. Sed ipse coronari se curavit Didymotychae, Thraciae urbe, A. C. 1341. eodem tempore, quo Ioh. Palaeologus, Constantinopoli coronam accepit. Firmaturus sibi Imperium, foedere cum Turcis inito, Urchani filiam uxorem dedit, Lydiam, Cappadociam aliasque provincias, et urbes complures occupavit. Maiora molitus, Venetorum ope, vincitur a Palaeologo, a Genuensibus adiuto, praelio navali, A. C. 1352. Hinc cum omnia eius in peius ruerent, insignia Imperii A. C. 1353. vel 57. deposuit, et Iosephi Christoduli nomine sumpto, in monte Atho monasterium ingressus est, cum fil. Mattheao, Imperii consorte. ubi Historiam libb. 4. de rebus sub Andronico, et segestis composuit: opus plane egregium, nisi quod de se loquens subinde veritatem dissimuler. Attribuuntur quoque illi commentarii, contra Mahomeranos, et Iudaeos, paraphrasis in 5. libb. priores Ethicae Arissot. Gesner. Possevin. Vixit adhuc A. C. 1374. Vide Villan. Hist. l. 4.


image: s0649a

Folictam Hist. Gen. l. 7. Iustinian. Suritam, Petrach. Blond. Ipsummet Hist. l. 3. et. 4.

JOHANNES [8] VI. Palaeologus, dictus Calo-Iohannes, fil. Audronici Iun. usurpatore Impetii Iohanne V. Vide supra, ope Genuensium, pulso, his Lesbum, ducique eorum Ioh. Gateluzio sororem suam coniugem dedit. Bello contra bulgaros infelix, ab illis captus, et ab AmAdeo VI. Sabaud. Duce liberatus est. Dein ab Amurathe, initum foedus negligente, plurimis urbibus exutus; a filio Audronico conspiratione impetitus, illam disiecit, filito ferventi aceto excaecato. Sed is fuga [orig: fug‚] ad turcam elapsus, eius et Genuensium ope, Patrem Imperio exuit, et cum filiis in vincula coniecit. Qui inde post 4. Annos, magua [orig: magu‚] pecuniae vi Baiazethi data [orig: dat‚] liber, pollicitus insuper contra quosvis societatem armorum, Imperium recepit. Hinc in Italiam transiens, Principum Christianorum opem imploravit, promissa [orig: promiss‚] Romae Graecae Eccl. ut quidam volunt, cum Latina unione. Obiit, A. C. 1387. Successit fil. Emanuel. Chalcondylas et Leunclav. Hist. Turc. Blond. Onuphr. Sabellic. Guicheno Hist. Sab. etc.

JOHANNES [9] VII. Palaeologius, patri Emanueli II. sponte Impetum abdicanti, successit, A. C. 1419. maritus Sophiae, Marchionis Montfertatensis. Patte non felicior. Imprudenter enim Mustapham iuvando, Amurathem adversus se concita vit, Venetis Thessalonica [orig: Thessalonic‚] frustra conaessa [orig: conaess‚], nam et hauc Amurathes expugnavit. Hinc urbi exitium imminere cernens, ut a Latinis auxilia impetrare posset, in Italiam cum Iosepho Patr. concessit, et Conc. sub Eugenio IV. Florentiae habito, Eccl. Graecam Latinae univit, consensu postmodum a Graecis rescisso. Obut in Orientem reversus, A. C. 1448. sec. Onuphrium A. C. 1445. Georg. Phran. 1. 2. Naucler. gen. 49. Ducas, Chalcondylas, etc.

Galliae Reges.

JOHANNES [10] Galliae Rex successit parti Phil. Valesio, A. C. 1350. Auctor, vel Instaurator Ordinis Stellae, Rudolphum ultimum Com. Eusianum, Connestabilem, collustioniscum hoste convictum, puniit, munere hoc in Car. Hisp. de la Cerda, sibi gratum, translato: quo in Normannia, a Car. Malo Navarr. Rege genero suo, sublato, A. C. 1354. Angli evocati, sed tum repulsi, ad monomachiam Eduardo provecato. A. C. 1355. Anno seq. Eduardo Walliae Principe, post vastatum agrum Cadurcensem, aliasque quasdam rovincias, ad pugnam adacto, 7000. caesis, et flore Nobilitatis sublato, victus, et postquam solus cum Phil. fil. hinc dicto Audaci, diu fortissime restitisset, captus est Ioh. Morebecquio, Atrebate, quem Regno ame pepulerat, se dodens. In Angliam abductus. pace Bretiniacensi, denuo hber, tota [orig: tot‚] Aquitania [orig: Aquitani‚] Anglis concessa [orig: concess‚] et 3. millionibus aureorum solutis, A. C. 1360. Avenione cum Urbano V. collocutus est. Mox in Angliam reversus, an illustris cuiusdam feminae amore, an ut Eduardo testaretur, obsidum, inter quos fil. Dux Audegavensis, fugae se non conscium fuisse, Regemque ad societatem sacrae expeditionis permoveret? ibi Obiit A. C. 1364. Aet. 52. Regni 14. Strenuus, magnificus, datae fidei tenax. Ex Bonna lucemburgica, filia Ioh. Bohemiae Regis Car. V. successoris, Lud. unde Duces Andegav. Reges Neap. Phil. Audacis, unde Burgundiae Duces, etc. Pater. Fr. Petracha, Froissardus, Haillan, Dupleix, Mezeraius Hist. Gall.

JOHANNES [11] fil. Lud. Hutini, Mortui A. C. 1316. ex Clementia posthumus, 8. post nativitatem die sepultus, in pompa funebri Rex Franciae et Novarrae proclamatus est. Qui proin quibusdam Ioh. I. dictus est. Idem. Hist. Gall.

Angliae, Hisp. aliique Reges.

JOHANNES [12] cogn. sine Terris, Angliae Rex, tertius fil. Heur. II. post Richardum I. remoto Arturo, fil. Godofredi frattis, secundi fil. Henr. regnum occupavit, circa A. C. 1200. Qui Phil. Aug. Galliae Regis ope subnixus Ioh. Bellum movit, sed Mitabelli interceptus, in carcere Obiit. Hinc Lutetiam Ioh. citatus, cum non compareret, tamquam feloniae et parricidii reus condemnatus est, ad ditionum, quas in Gallia possidebat, amissionem. Subditis exactionibus gravis, cum Innoc. III. ob creatum Archiep. sine suo scitu, dissedit: Ecclesiasticisque, pet dentes Dei, iurans, extrema minatus est, si Papa se excommunicaret, horum proventibus per 6. An. occupatis. Excommnnicatus et rapinae Galliae Regis expositus, Ecclesiasticos durissime tractavit, sed metu Galli perculsus, coronam suam regnis Angliae Hiberniaeque in manus Domnni Papae resignavit, hinc subditis maxime exosus. Vide Innoc. III. Victus dein praelio Bouviniacensi, Lud. fil. Phil. Aug. contra se electum superavit, et Anglia [orig: Angli‚] exclusit, Valliam subegit, Obiit a. C. 1216. Pater, ex Isabella Engolismensi, Henr. III. successoris, Richardi Rom. Regis etc. Post mortem eius, Regina vidua Hugoni, Comiti Mareniae, cui ipso nuptarum die a Ioh. erepta fuerat, denuo nupsit. Marth. VVestmonast. Polydorus, Matth. Paris. etc.

JOHANNES [13] I. Legionis et Castellae Rex patris Henr. II. suctessor, A. C. 1379. Aet. 21. Ex Eleonora Arragonia, pater Henr. III. successoris, et Ferd. Arragon. Regis Litem curu Anglis, qui ob Constantiam, filiam Petri, Ioh. Lancastriae Duci nuptam, ius in regnum eius, armis, Ferd. Lusitaniae Regi iuncti, petsequebantur, composuit. Uxore orbatus, Beatricem Lusitanicam duxit A. C. 1383. ea [orig: e‚] lege, ut lieri hinc orti Ferd. succederent. Sed Ferd. Mortuo, frater eius nothus Ioh. a subditis surrogatus est, contra quem Ioh. praelio infelix, postea equi lapsu, an in decursione equestri? die Dominica [orig: Dominic‚] instituta [orig: institut‚], an in venatione? Obiit A. C. 1390. Regni 11. Roderic. Sanctius, Hist. Part. 4. Mariana, l. 18. Garibay l. 25.

JOHANNES [14] II. fil. Henr. III. Rex proclamatus, A. C. 1406.


page 649, image: s0649b

Aet. 2. opera [orig: oper‚] et fide Ferd. patrui, qui postmodum Arragoniae Rex fuit. Pauli Burgensis, Ep. Catthagenae, curae commissus, cum adolevit, a Navarrae et Arragoniae Regibus bello petitus, illos ad pacem adegit. Granaatae Regem, quem prius restituerat, sibi bellum inferentem, 12000. occisis, retudit, omnibus Granata [orig: Granat‚] tenus vastatis. A. C. 1431. quam et ipsam cepisset, ni Alvares Luna, Connestabilis, Regi gratus, a Mautis corruptus restitisset. Obiit A. C. 1454. Aet. 50. Pater Henr. IV. successoris, ex Maria Arragonia. Mariana l. 19. 20. 21. et 22. turquet. Hist. Hisp.

JOHANNES [15] I. Arragoniae Rex successit Petro IV. Patrio Ob infitmitatem, suis tontemptui, seditionibus turbisque agitatus est, sub regni initium. Obiit A. C. 1395. Aet. 44. Regni 9. mens. 5. Successit frater Martivus, exclusio Matthaeo Com. Fuxio, qui Iohannam filiam eius duxerat. Mariano l. 19. Sutita Ind. l. 3.

JOHANNES [16] II. fil. Ferd. Castellani, Arrag. Regis, ducta [orig: duct‚] Blanca [orig: Blanc‚], herede et filia Car. Nobilis, Navarrae Rex I. huius nominis: A. C. 1429. ex illa pater Car. Princ. Vianiae, Blancae, quae Henr. IV. Castellae Regi nupsit improlis, et Eleonorae, Post uxoris Mortem, A. C. 1441. cum Iohannam Henriquez, filiam Connestabilis Castell. Rex duxisset, Car. Princeps, Bellimontiis subnixus, coronari se curavit, sed praelio victus est a Patte. cui Grandmontii adhaeserant: in duas enim has factiones Regnum tum scissum. Postea Patri reconciliatus. Catalauniam accepit. Ioh. dein, Alphonso fratre Mortuo, A. C. 1358. Arragoniae quoque regnum nactus est, ingenti postmodum contra Henr. IV. Castell. Regem bello implicitus. Interea Car. a novera male habitus, denuo in patrem insutrexit, denuoque victus est, et in carcerem coniectus. Qui inde a Catalaunis liberatus, sed per Medicum a Noverca corruptum, suffocatus, Obiit A. C. 1460. Proin Catalauni iterum a Castellae Rege adiuti, iugum excusserunt [orig: excussÍrunt], Rex vero, Comit. Ruscinonensi et Cerdaniae Lud. XI. Gall. Regi oppignorato, aliquam pecuniae vim confecit, quo melius resisteret: Eleonora [orig: Eleonor‚] quoque Gastoni IV. Com. Fuxio elocata [orig: elocat‚], Navarrae regnum sic in hanc famiham devolvit. Obiit Barcinone. A. C. 1479. Aet. 82. ex Iohanna pater Ferd. qui Isabellam, Legionis et Castellae heredem, sibi iunxit. Mariana l. 23. c. 24. Surita Ind. l. 20. Texeira, Olhagarius, Perrierus, Chapsus, De Marca, etc. Hist. Benearn. et Navarr. Tutquerus, Hist. Hisp.

JOHANNES [17] II. fil. Alani Albretani, ducta [orig: duct‚] Uszhstina [orig: Uszhstin‚] Foxia [orig: Foxi‚], sorore Francisci Phoebi, Navarrae Regis A. C. 1494. quibus cum inter se non optime conveniret, factionibus reviviscentibus, Rex Bellimontiis, Regina Grandmontiis Vavit. His turbis aegre compositis, Ferd. Hisp. Rex ambitione stim ulatus occupat Novartae regnum, A. c. 1512. Ioh. in Benearniam compulso, dein colorem quaetit, quo iniustitiam utcumque excuset. Nec alium invenit, quam quem Bulla Iulii II. ei suggessit, qui Navarram primo occupanti praedam exposuerat, eo quod Ioh. fautor Conc. Pisani, cum Lud. XII. Gall. Rege Papam oppugnasset [orig: oppugn‚sset]. Sane et Car. V. Phil. II. fil. suasit, ut Iohannam Ioh. filiam in uxorem duceret, ea [orig: e‚] lege, ut ius suum in Navarram matito consertet. Edemque, mollius tamen, repetiit Phil. II. in monitis ad fil. Phil. III. Novarteni regni quaestionem suae fidei a Patre secreto codicillo commendatam testatus, sed variis occupationibus districtum non potuisse illam diligenter discutere, proin filio mandare, ut momenta causae, a petritis et probis hominibus curet examinanda: velleque ac iubere, ut si quid in ea invasione pater ius et fas factum comperiatur, damnum, et iactura possessoribus antiquis resarciatur. Vide Thuan. Hist. l. 120. Becmann. Hist. Orbis terr. Geogr. et Civ. etc. Obiit Rex A. C. 1516. ex Catharina parens Henr. Regis laudatissimi, qui ex Margaretha, Francisci I. fil. Iohannam matrem Henr. IV. Gall. Regis suscepit. Auctores supra dicti. Marinan l. 30. Mezer. Hist. Gall. in Lud. XII. et Franc. I.

Lusitaniae Reges.

JOHANNES [18] I. Lusitaniae Rex fil. nothus Petri Iusti, ex Theresia Laurentia, Ferd. Fratri A. C. 1383. surrogatus est, exclusa [orig: exclus‚] huius filia [orig: fili‚], Ioh. I. Castell. Regis uxore. Hinc bellum, sed Castellani praelio celebri ad Aliubarotam caesi, A. C. 1385. Postea, bello in Africam translato, Barbaros aliquot urbibus exuit, ducta [orig: duct‚] Philippa [orig: Philipp‚], filia [orig: fili‚] Ioh. Gandavensis Lancastriae Ducis Pater ex ea egregiae et numerosae prolis. Obiit. A. C. 1433. Aet. 76 Eduardus fil. successit. Ab eius notho Alphonso, Duces Bragantiae orti, qui hodie regnant. Mariana l. 18. c. 21. Vasconcell. de Reg. Lus. Nonius, Geneal. Reg. Lusit. Tutquetus, etc.

JOHANNES [19] II. cogn. Magnus et Severus, patri Alphonso V. successit, A. C. 1481. Sub initium regni Procerum coniurationem, capite plexo Fernando Bragantiae Duce disiecit. Coloniis in Indiam et Africam deducendis intentus, varias in Guinea arces exstruxit, fidemque Christianam illis tertis intulit. Papae reliquisque Principibus contra Ca4. VIII. Gall. Regem se iungere noluit, iniustitia [orig: iniustiti‚] causae perspecta [orig: perspect‚]. Obiit A. C. 1495. Aet. 41. Ex Eleonota filia. Ferd. Connestabilis Lusitaniae, pater Alphonsi, qui equi lapsu interiit, A. C. 1491. Successit Emanuel patruelis. Vasconcell. Canaeph. Reg. Lusit. Nonius, etc.

JOHANNES [20] III. patris Emanuelis successor, A. C. 1521. a Davide Aethiop. Reg per Legatos salutatus est. In India ingentes fecit progressus, Arce du Diu, maximi in terra illa momenti, Regi Cambosae erepta [orig: erept‚]. Xaverium aliosque Iesuitas a. C. 1540. in indias misit, Iaponiam detexit, fide Christiana [orig: Christian‚] in Asia et America late propagata [orig: propagat‚]. Obiit apoplexia [orig: apoplexi‚] ictus, A. C. 1557. Ex Catharina Car. V. sorore peter 5. filiorum, qui omnes in iuventute obierunt [orig: obiÍrunt]. Quos inter Ioh. Lusitaniae Princeps, Mortuus A. C. 1554. ex Iohanna filia Car. V. Sebastianum, Avi successorem, reliquit, etc. Damianus Goezius, in Comm. Vasconcell. in Anaceph. Nonius in Geneal. tom 2. etc.