December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0646a

JOACHIMUS [17] VVestphalus a patria sic dictus Theologus Hamburg. Contra quem de Sacramentis scripsit Calvinus, et post illum Beza. edidit non pauca, quorum seriem exhibet in Elogiis Ant. Teissier P. 1. Vide et Quenstedium Patr. Vir. illustr. Obiit A. C. 1574.

JOADA fil: Achaz. 1. Par. c. 8. v. 36. et c. 9. v. 42. dicitur Iata Lat. coetus, vel congregatio, transitus, vel testimoninm, ornatus, vel praeda Domini.

JOADAN mater Amasiae Regis Iudae. 2. Reg. c. 14. v. 2. 2. Par. c. 25. v. 1. Lat. voluptas, aut tempus Domini.

JOAH fil. Gerson. 1. Par. c. 6. v. 21. Fil. Iahaddas 1 Par. c. 2. v. 46. Fil. Zemma. Idem c. 6. v. 21. 2. Par. c. 29. v. 12. Item fil. Ioachaz. Idem c. 34. v. 8 Lat. fraternitas, vel habens fratrem.

JOAHE fil. Asaph. 2. Reg. c. 18. v. 18.

JOAHA 1. Par. c. 26. v. 4. et 2 Par. c. 29. v. 12.

JOANNA [1] vide Iohanna.

JOANNA [2] Leuncl. Ianna, Cedreno Ioannina, urbs Archiepiscopal.Epiri prim. Sedes Praefecti Turc. Olim Cassiope, inter Ambraciam ad Occ. et Triccam, urbem Thessal. ad Ort. a qua 40. mill. pass. abest.

JOANNES vide Iohannes.

JOANNINAE Cuiacio in c. ad audient 4. de Spons. et Matr. dicta sunt Extravagantes, quae sub nomine Ioh. XXII. vulgatae exstant in Corpore Canonico. Vide supra Extravagantes.

JOANNIPOLIS urbs Mysiae inf. Iambol.

JOANVILLA vulgo Ioinville, opp. Campaniae Gall. ad Matronam: cum tir. Princip. Guisiorum, 8. leuc. a Calvo monte in Bor. 6. a Fano S. Desiderii in Austr.

JOARIM nomen viri. 1. Macch. c. 2. v. 1. Lat. Domini exaltatio.

JOAS [1] [gap: Hebrew] Pater Gedeonis Iud. c. 6. v. XI. 2. Reg. c. XI. v. 2. c. 12. v. 20. et c. 13. v. 1. 1. Par. c. 3. v. XI. Fil. Ioachaz filii Iehu Rex-Israel. Ter contra Syros victor; Ieroboamum II. in consortium regni ascivir. Ab Amazia, Iud. Rege lacessitus eum vicit, Hierosolymamque captam, ex parte, muris nudavit. Obiit A. M. 3210. 2. Reg. c. 13. v. 9. etc. 14. v. 1. 2. Par. c. 25. v. 17. Ioseph. Antiqq. l. 9. c. 10. etc. Pater Ieroboam Regis Israel. 2. Reg. c. 14. v. 17. et 27. Lat. dissidens, vel desperans, aut ignitus, vel urens.

JOAS [2] [gap: Hebrew] Rex Iudae fil. Ochoziae, occisus in lecto, A. M. 3196. Vide 2. Reg. c. 11. v. 21. c. 12. v. 2. 7. et 19. c. 13. v. 25. etc. 14. v. 8. 13. et 16. Ioseph. Antiqq. l. 9. Torniel. Salian. in Ann. Vet. Test. Lat. ignis, vel ablatio Domini.

JOAS [3] Hebr. [gap: Hebrew] fil. Bechor. filii Beniamin. 1. Par. c. 7. v. 8. et c. 27. v. 28. Lat. consummatus, vel perfectus.

JOATHAM i. e. consummatus, vel perfectus. Fil. Oziae, sive Azariae Regis Iudae ipse Rex laudatissimus, rebusque gestis inclitus. Vide 2. Reg. c. 15. v. 23. 2. Par. c. 26. v. 1. Ioseph. Antiqq. l, 9. c. 11. Torniel. in Ann. Fil. item Ierobaal, sive Gedeonis. Iudic. c. 9. v. 5. Fil. Azatiae. 1. Par. c. 3. v. 12. Admodum sanctus fuisse traditur (inquit. Sulp. Severus) prospereque imperium administravit. Ioseph. ubi de eo: *ou(=tos2 basileu\s2ou)de\ mia=s2 a)reth=s2 a)pelei/peto, a)ll' eu)sebh\s2 me\n ta\ pro\s2 to\n *qeo\n,di/kaios2 de\ ta\ pro\s2 a)nqrw/pous2 u(ph=rxen, e)pimelhth\s2 de\ tw=n kata th\n po/lin.

JOB [1] nomen viri. Lat. dolens, gemens, vel ululans, aut exosus vel patiens inimicitiam. Hiob. c. 1. v. 1. 1. Par. c. 7. v. 1. Vide Suid in i)w/b Sulpit. Sever. Hist. Sacrae l. 1. c. 23. Hoc tractu temporum Iob fuit, legem Naturae, et agnitionem Dei, et omnem iustitiam complexus, praedives opibus, atque eo illustrior, quod his neque integris corruptus, neque amissis depravatus est. Nam cum per Diabolum exutus bonis, filiis etiam esset orbatus, ad extremum diris ulceribus affectus non potuit vinci, ut prae doloris impatentia aliqua in parte peccaret. Mercedem denique divini testimonii consecutus, sanitati redditus est, ac omnia quae amiserat, in duplum recepit. Natur videtur A. M. 2329. in regione Huz, inter Idumaeam et Arbiam. Anidem cum Iobabo, fil. zarae ex Bozra, nepote Rahuelis, filii Esavi? Gen. c. 36. v. 33. iren. Augustin. Ambrosius etc. Anex Nachoris familia ut Iudaei volunt, eo quod Nachor, fil. Huz dicitur; Vere enim fuisse virum talem, solide probatur, contra eos, qui totam eius Historiam in allegoriam vertunt, ex Lzech. c. 14. v. 14. et Iac. c. 5. v. 11. Obiit A. M. 2539. vel secundum alios, A. M. 2545. Aet. 211. Calamitatem eius 7. ann. quidam, alii unicum solum durasse [orig: dur‚sse] volunt: quae certa de eo habentur, vide in libro divino Hiobi, cuius quidam Moysen auctorem faciunt. Plura de Iobo quaere apud Augustin. l. de Civ. Der l. 18. c. 47. Chrysosto. hom, 2. de pat. Iobi. Athanas. in Synopsi. Gregor. Et Calvinum. Comm. in Iobum. etc. Inprimis Casp. Sanctium Prolegom in Iobum et Frid. Spanhem. fil. in Hist. Iobi, In Iobum, vel partes, exstant: Ambros. Aquinatis Comm. Fol. Venetiis, A. C. 1505. Augustin. Beda. Bezae Comm. et Paraphrasis. Bolducius Borrhai Comm. Fol. Basileae A. C. 1564. Brentius. Bruno. Bugenhagrus. Calvin. Candid. Cavottus. Cocceii Comm. Fol. Franek. A. C. 1644. Codurcus. Comitolus. Corderii Iob Elucidatus. Fol Antverpiae, A. C. 1646. Crommius. Cyprian. Drusius. Duporti *qrhnoqriambo/s2. Octav. Cantabr. A. C. 1653. Ferus Fevardentius Gregorii M. Expositio mor Hesych. Hier. Comm. Herwarti Comm. Fol. A. C. 1673. Iansonius R. Isaac Haccohen. Iunius Lavateri Homiliae Fol. A. C. 1585. Tiguri. Lutzii Annotationes, Fol. Basileae A. C. 1561. Octav. A. C. 1563. Malvenda. Marloratus. Mellius. Mercerus. Fol. Amsselod. a. C. 1651. Merlinus. Mosch-alschich. Odo. Occolampadins, Gen. A. C. 1578. Fol. Olearii Contiones German. Quart. Lipsiae A. C. 1663. Olympiodor. Origenis Comm. et Homiliae. Osorius Pampolitanus. Pagninus. Petrus Bles. Philippus Presb. Pineda Picatoris Comm. Octav. Rupertus. Sanctius. Schmidii Comm. Quart. Schulteri Analysis typ. Fol. Stetini A. C. 1647. Steuchus Sixtus Sen. Soto Maior. Strigelius. de Stunica. Velasquez Comm. Fol. etc. Vide Growaei Elenchum. Ceterum Iobi librum non parabolam, sed


image: s0646b

Historiam continere, contra quam sentit Maimonides More Nevochim Part. 3. s. 22. probatur non solum ex allato Ezechielis loco, ubi coniungitur cum nae et Daniele, sed et inde, quod et nomen eius et patria refertur: ac Iac. c. 5. v. 7. is commendatur, ut patientiae exemplum; cuius vis infringitur, si fictitrum sit. Quo vero tempore Iob vixerit, num tempore Patriarcharum, an Mosis, an Davidis, an captivitatis Babylonicae: quae opiniones quatuor commemorat Maimonides l. c. non usque adeo compertum est. Et Haec opinionnm diversitas Maionidem imputit, ut putaret eum non fuisse. Ac fortasse etiam haec in causa sunt, cur non meminerit eius Flav. Ioseph. in Antiqq. libris: sive crediderit non fuisse, sive nescierit, ad quae tempora oportet referri. Sed et praeter haec, alia est nata controversia, de Lihri auctore: dum alii exaratum censent a Iobo, ut Gregor. Mag. Praef. in cum: et Suid. in *(iw/b: alii vero Iobi amicos, aliqui Mosen, nonnulli Salomonem vel Prophetarum quempiam. alii aliquem ex Sapientibus Babyloniis scripsisse arbitrantur. Ut eos praeteream, qui librum qeo/pneuston i. e. divinitus inspiratum, non censent: ut est apud Olympiod. Praef. Cat. aur. in Iob ex XXIV. Patribus concinnatae et Latine redditae a Paulo Comitolo. Ubi et videas, quod de Iobi amicis, Mose item et Salomone, diximus. Sane Salomoni etiam tribuit Nazianzen. Orat ad Iulian, tributorum Exaequatorem; ut censet eius Interpres Nicietas ac Olympiod. l. c. Pro qua sententia quoque facere videtur quod ab Hebrais in Bava bathra Perek primo, ubi Hagiographa recensentur, primus quidem locus detur, libro Ruth, quia sub Iudicibus vixerit; alter Psalmis Davidis, qui ex Ruth natus; tertius Iobo, tamquam aequali Reginae Sabae: quartus Salomonis Proverbiis, Ecclesiasticae, Cantico Canticotum atque ita porro. Eodemque redit, quod, ab Athanasio in Synopsi, Cantico Canticorum Iob subiungitur; imo de in Conc. Ladoiceno c. ult. ac quibusdam Graecis Bibliis vetusta [orig: vetust‚] manu exaratis, quae in Vaticana Romae adservantur. In hoc dissensu lubentius iis accidit Voss. qui vel a Mose scriptum censeant, vel antea etiam a Iobo ipso. De Mose placuit etiam R. David Kimchi, ac ex nostris multo ante Origeni, ut nempe eum scripserit, quo Populus Israeliticus longam illam peregrinationem in deserto facilius ferret. Similiter Isid. Offic. l. 1. Tostatus in Hier. Prolog. Gal. Alii. Et sane Iob vel aequalis Moss. vel eo antiquior fuit, unus e Nachoris vel Esavi posteris. Prior sententia placuit Hier. Tradition. Hebr. in Genes. Nempe ut Nachor, Tharae fil. Abrahami frater, genuerit Hus; Hus autem Iobum. Quae sententia utitur partim eo, quod Gen. c. 22. v. 21. dicatur Melcha pegerisse Nachori Hus primogenitum et Buz. fratrem eius: partim, quod Iob initio libri habitasse [orig: habit‚sse] traditur, in terra Hus sive Huz, e)n gh= u(=s2, ut est, apud LXX. quae Ausitis Graecis dicitur, quasi Usitis. Quare colligunt, Iobum Fuisse filium Us, nepotem Nachoris Tharae pronepotem. Venerabilis vero Beda Comm. in Iob. Hier. pereram tributis, Iobum pronepotem Esavi esse censet. Quae opinio uffulta est eo, quod Esau genuerit Revel s. Rabuel ex Basemath, Ismaelis [orig: IsmaŽlis] filia, ut est Gen. c. 36. v. 4. et 10. Rhueli autem fil. fuit Zara. ut est ibid. v. 13. Hoc vero genitus Iobab, v. 33. qui Iobab Idem cum Iobo creditur. Nec obstat, quod habitavit Iob in terra Hus: quia in ea Idumaei sedes habuere [orig: habuÍre]: ut constat ex illo Threnorum in fin. Exsultas filia Edom, quae habitas in terra Hus. Et sane Iobum, non a Nachore per Hus; sed ab Abrahamo et Isaaco, per Esavum, descendere, etiam Athanasii sententia est vel alterius in Synopsi, item Epiphanii pene initio Op. adversus Haer. Chrysostomi Homil. 2. de Iobipatientia, Augustini de Civ. Dei, l. 18. c. 47. aliorumque magno numero. Etiam multum eam confirmant LXX. appendice Iobi; quae ersi in Hebraeo non est, uti nec fuit in tralatione Aquilae vel Symmachi: a theodotione tamen est retenta, uti et legitur Catena [orig: Caten‚] aur. in Iob etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 2. c. 3. adde Cl. Suicer. Thes. Eccl. in hac voce. Quid vero Hiobo cum Hercute Gentilium commune fuerit, dicemus infra in voce Keren-happub, qua [orig: qu‚] minima filiarum eius insignis fuit, sicut de Iemima et Kezia reliquis duabus itidem agimus suo loco.

JOB [2] fil. Issaschar. Gen. c. 46. v. 13.

JOBACCHUS Bacchi cogn.

JOBAD fil. Ioctan. Gen. c. 10. v. 29. 1. Par. c. 8 v. 9. Fil. Zarae Rex Edom. Gen. c. 36. v. 33.

JOBAGINES JOBAGIONES in Decretis Lud. Regis Hung. A. C. 1351. c. 5. 6. et 14. Sigismundi Regis A. C. 1435. Alberti Regis etc. Sambuco, Lydio et Alberto Molnatio testbus, dicuntur coloni, turicolae atque adeo ipsa mancipia. Vide Ioh. Lucium De Regno Dalm. p. 204. b. 1. At in Decreto Andreae Regis Hung. A. C. 1222. c. 5. et 26. Barones et Nobiles dici videntur. Ibid. c. 18. Iobagiones Castrorum memorantur et c. 25. praecipui Hungariae Magistratus, Palarinus nempe, Banus et Comes, nec non Curialis Regis, eadem dignitate ac nomine donantur. Vide C. du Fresne in Gloss. et quem is laudat, Thvuroczium in Calomano c. 61.

JOBANIA fil. Ieroham. 1. Pa. c. 9. v. 8. Lat. aedificatio, filiato, aut intellectus Domini.

JOBERTUS [1] Isaacus fil. Laurentii, de quo mox, scripsit Apologiam Orthographiae Gallicae, et quaedam Patris Paradoxa in hanc linguam transtulit.

JOBERTUS [2] Laurentius Valentia [orig: Valenti‚] Delphinas, discip. Rondeletii, Medicus celebris, ab Henr. III. in aulam vocatus, ut sterilitati Reginae mederetur scripsit Lutetiae de Erroribus popularibus, de quo libro diversa hominum iudicia expertus est. Reliquorum eius scriptorum seriem vide in Elogiis Ant. Teissier, ex Sammarthan. Biblioth. de la Croix du Maine et Obiit A. C. 1582. Aet. 50.

JOBLIAS Graece *)iobli/as2, apud Pachymer. in Dionys. Areop. de Hier. Eccl. c. 7. aliter *)wbli/as2, apud Euseb. Hist. Eccl. l. 2. c. 23. cogn. Iacobi Apost. Minoris dicti et primi Hierosolymis Ep. ex Hebr. [gap: Hebrew] i. e. arx populi, vel ex [gap: Hebrew] i.e. munitio Der s. praesidium a Deo: de quo vide Reinesium Var. Lect. 1. 3. c. 2.