December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0440b

GYPSATI Servi dicebantur, qui venum exponebantur olim. Nom quod caleos haberent, quibus nota cretacea esset imperessa, ut Vir quidam eruditus scripsit, sed qod ipsi excalceati, cretatos seu gypsatos pedes haberent. Pro more enim nudis tales pedibus fuisse, indigitat de Cappadocibus et Bithynis Romam venum traductis loquens Iuv. Sat. 7. l. 3. v. 16.

Altera quos nodo traducit Gallica talo.

Pedes autem creta [orig: cret‚] seu gypso notatos fuisse, docet Plin. l. 35. c. 17. Creta [orig: Cret‚] pedes venalium trans mare advectorum notare instituerunt [orig: instituÍrunt] Maiores. Idemque rursus ibid. c. 18. Cl. Caesaris viderimus libertis, tantumque non cum laureatis fascibus remitti illc, unde cretatis pedibus advenissent. Hinc Iuv. Sat. 1. l. v. 111.

Nuper tu hanc urbem pedibus qui venerat albis.

Quid. Amor. l. 1. Eleg. 8. v. 63.

Nec in si quis erit capitis mercede redemptus,
Despice gypsati crimen inane pedis.

Propert. item l. 4. Eleg. 5. v. 51.

Aut quorum titulus per barbara colla pependit,
Cretati medio quum saliere [orig: saliÍre] foro etc.

Vide Pign, de Servis, Balduin, de Calceo, Nigron. de Caliga etc. supra Creta et hic [orig: hÓc] infra.

GYPSEIS Ins. Aethiopiae, Steph.

GYPSOCHOI vide hic infra.

GYPSUM Graec. guyos2, quasi gh= e(yhqei=sa, terra cocta, cognata calci res est, Plin. l. 36. c. 24. Plura eius genera, nam et e lapide coquitur, ut in Syria ac Thuriis: et e terra foditur, ut in Cypro ac Perrhpebis: e summa tellure et Tymphaicum est. Qui coquitur lapis, non dissimilis alabastritae esse debet, aut marmoroso. In Syria durissimos ad id eligunt, coquuntque fimo bubulo, ut celerius urantur. Omnium autem optimum fieri compertum est e lapide speculari. Atque hinc metallum gypsinum, pro speculari lapide: quo ornatas olim fenestras, legere est apud Anastas. in Viis Pontificum, ubi Cyprinum metallum perperam reposuere [orig: reposuÍre] Correctores. Vide quoque infra Speculae. Gypseas senestras illas vocat Isid. l. 16. c. 3. et l. 19. c. 10. De quibus sic Matthaeus Silvaticus c. 47. Lapis specularis, lapis Lunae, Afroselinum -- est lapis admodum vitri perspicuus. Dicitur autem in Hispanorum urbe Segundia primitus inventus esse. Ego autem vidi illum abundantius inveniri, in diversis partibus Theotoniae: et vidi etiam in Gallia inveniri cum gypso: quia est gypsi extremitas quaedam. Effusius autum scinditur in quaslibet partes tenues, et inde fiunt fenestrae, sicut de vitro: nisi quod loco plumbi oportet ponere lignum, apud C. du Fresne in Gloss. Vide de gypso metallo perfecte pellucido, Sam. Bochart. Hieroz. Parte post. l. 5. c. 6. et de Fenestris plura supra. Repetam hic [orig: hÓc] saltem, uti plumbo hodie, sic gypso olim laminas vitreas (postquam illae in usum verere [orig: verÍre] ) in fenestris lanternisque invicem, sive tesserae essent, sive orbes, committi consuevisse, per artem, quam *guyemqlastikh\n vocat Philoponus in Post. Ann. l. 2. ad verba illa, dia/ ti/ di/eisi lampth=ros2 to\ fw=s2; Sed et usus gypsi in albariis, sigillis aedificiorum et coronis gratissimus, Plin. ubi supra: coronis tamen admisceri prohibet Vitruv. l. 7. c. 3. Porro eo uso Vett. ad dealbanda arma, cum noctu vellent hostes aggredi, ut suos ab adversariis dignoscerent, Herod. Uran. et Paul. l. 10. Imo et se ipsos, cum pugnaturi essent, dimidiam partem minio, dimidiam gypso, tingere solitos Aethiopas, dicemus infra ubi de Minio. Etiam ad claudenda vini dolia operculaque continenda, uti discimus ex Petron. Sat. Edit. Gonsali de Salas p. 19. Edit. Bosch. c. 34. Plin. iterum, qui eo vina condere Africam scribit l. 14. c. 10. Praecipue vero Plastis (qui hinc Gypsochot, alias Paradigmatitae, quod a typo non discederent, dicti sunt) inserviit. Et quidem apud eundem l. 35. c. 12. hominis imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit, ceraque in eam formam gypsi insusa [orig: insus‚] emendare instituit Lysistratus Sicyonius, frater Lysippi. Alia vide ibid. Imonon homines solum; Sed et Dii e gypso, memorantur Arnob. l. 6. ubi inter ea, ex quibus Gentilium idola formata, etiam legas commistum glutinum gypso: quae duo etiam Prudent. iungit in Symmach. l. 1. v. 436.

--- Mollis si bractea gypsum
Texerit, infido rarescit glutine sensim.

Imbracteabantur enim interdem eiusmodi imagines auro, vel alio metallo, Prudent. a)poqew/si. v. 458.

Quin et Apollineo frontem submittere gypso.

i. e. inclinare se coram Apollinis statua e gypso confecta. At eo in perniciem suam abusus est C. Proculeius, Aug. Caesaris famliliaritate subnixus, qui l. 36. c. 24. in maximo stomachi dolore mortem sibi conscivit, gypso poto, ut idem habet. In aliorum Dionysium Tyran. qui si quos usu oculorum privare velolet, gypso eos excaecavit, Galen. de Usu part. l. 10. c. 3. Et Emanuel Imp. Graec. qui Conradi III. Imp. exercitum gypso farinae misto, magna ex parte sustulit, Sabellic. l. 4. Ennead. 9. Vide quoque supra, in voce Gypsati: uti de Gypsi in Vett. cameris usu, ubi de Cameris et Laquearibus; it. Plastice: de metalli fodina vero th=| kaloume/nh| *gu/yw|, Iustiniano memorata Nov. 12. infra aliquid, in voce Metalla.

GYRAS mons Teni Ins. maris Aegaei. Plin. l. 5. c. 5.

GYREI pop. Arabiae fel. Idem l. 6. c. 28.

GYRISOENNI pop. Hisp. Tarr. in confin. Baeticae, quorum urbs Giennium,vulgo Iaen.

GYROVAGI proprie appellati Monachi, qui Monasteriis relictis per diversas cellas, nescio qua [orig: qu‚] pietatis specie, vagabantur: de quibus ira Regula S. Benedicti c. 1. Quartum genus est Monachorum, quod nominatur Gyrovagum: quia tota [orig: tot‚] vita sua [orig: su‚] per diversorum cellas


image: s0441a

hospitantur, semper vagi et numquam stabiles et propriis volusstatibus et gulae illecebris serutentes.
Et Paulin. Poem [orig: PoŽm]. ad Cytherium,

Qualia vagari per mare et terras solent
Avara mendicabula,
Qui deierando Monachos se vel naufragos
Nomen casumque venditant etc.

Vide C. du Fresne Gloss. De Gyrovagis vero Indorum, diximus alibi ex P. de la Valle Itin. tom. IV. et Ioh. Bapt. Tavernier Itin. Ind. Sed et Gyrovagi dicuntur vett. Gentiles, qui in sacris in gyrum circumagere corpus solebant, Magicis inprimus; ut hic [orig: hÓc] pallim videre est, praecipue ubi de Orandi Ritibus, et in voce Rhombus. Sed et Thaumaturgorum genus, de quo vide ubi de Orchistopalariis. Hodieque Turcae, in Festo, quod Machia vocant, vel propter vota populi, vel ad assequendam pluviam, serenitatem, victoriam: institui solito, post epulum festivum, ordine, uno illorum tympanum pulsante, ludunt, regulata [orig: regulat‚] primum totius corporis agitatione, motibusque omnium membrorum valde decentibus, ad instrumenti praeludentis modulos: Tum in modum vertiginis, quadam velocistima [orig: velocistim‚] circumgyratione totius corporis (in qua vis ludi) ita celeriter revolvuntur, ut homo ne sit, an statua, qui sic gyratur; haud facile discernas, uti ex Cuspiniano Cl. Zuinger. refert Theatro V. T. Tom. II. l. 5. p. 391. b. Vide quoque P. de la Valle Itin. Tom. I. etc.

GYRTON urbs Thestaliae et Perrhaebiae, quam Homer. Gyrtonam vocat. Plin. l. 4. c. 9.

GYRUS [1] mons Aetoliae, apud Acheloum fluv. Calydoni urbi imminens, unde et Calydon.

GYRUS [2] in vet. Epigr.

Septem etiam gytis claudunt certamin palmae,
Quod caelum stringunt singula sorte pari:

kampth\r est in Citco seu kampto\s2, qui,flexus proprie circa metam, hic [orig: hÓc] pro toto spatii decursu sumitur, ut vidimus supra. Certe in re Equestir vox nota, unde similitudo frequens apud Poetas Musarum currus et equos agnoscentes, inde desumpta. Columella l. 10. v. 226.

Sed quid ego infreno volitare per aethera cursa
Passus equos audax, effreni tramite raptor?
Ista canat maiore Deo ---
Me mea Calliope, cura [orig: cur‚] leviore vagantem,
Iam revocat, parvoque iubet decurrere gyro.

Sic contrahere gyros Musam orat Stat. l. 4. Sylv. 7. v. 4. pro Heroicis cantibus Lyram redigere a dmitiores et tenuiores sonos, vet. Schol. Primi autem, Virg. Georg. l. 3. v. 115.

Frena Pelethronit Lapithae, gyrosque dedere
Impositi dorso ---

uti ex Virgilio ostendimus supra, ubi de Equitandi arte. A voce gyrus, mrrgarita gurosa dicitur, apud Valgium Epigr. Charisio laudato,

Sint gurosa rotunda margarita,

pro gyrosa, Salmas. ad Solim. p. 1123. etc.

GYTHEATES unus ex Peloponnesi sinubus, memoratus Plin. l. 4.c. 5. de quo vide Salmas. ubi modo. p. 140.

GYTHEUM opp. Laconicae, quod Hercules et Apollo, depositis eo loci simultatibus, communi opera [orig: oper‚] condiderunt [orig: condidÍrunt]. Cic. l. 1. de Off. Classem Lacedoemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum. Quem locum Herm. Barbarus emendavit, cum antea Aegypteum lectum fuit. Apud Ptol. *gu/qion, apud Strab. l. 8. p. 343. et 363. *guqei=on vocatur. Polyb. l. 5. de Philippo loquens: *metaballo/menos2 d' au)=qis2 e)poiei=to th\n porei/an para\ to\n nau/staqmon tw=n *lakedaimoni/wn, o(\s2 kalei=tai me\n *gu/qion, e)/xei de\ a)sfalh=lime/na, th=s2 de\ po/lews2 a)pe/xei tria/konta sta/dia. Strabo secus, *guqei=on to\ th=s2 *spa/rths2 e)pi/neion e)n diakosi/ois2 kai\ tessara/konta stadi/ois2 i(dru/menon, e)/xei de\ w(/s2 fasi\ nau/staqmon o)rukto/n. Apud Liv. l. 4. Dec. 4. opp. omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse legitur. Vocatur et Gythium et Gethion, Paus. in Arcad. Navale Lacedaem. Xenoph. et Polyaen. l. 11. c. 30. ab urbe stadiis. Paleopoli hodie Nigro. Pasabas quoque Gemisto. Nic. Lloydius.

GYTHITES ins. iuxta Aethiopiam sub Aegypto. Gennamani hodie, teste Ortelio.

GYTHONES pop. Sarm. Eur. apud ostia Vistulae. Quorum urbs Gadanum, Dantzig.

GYZACENI Graece *guzakhnoi\, apud Steph. dicti sunt, qui prius *bzakitai, Byzaceni, vide supra Byzacium.

GYZANTES pop. Africae, qui et Zypantes dicuntur. Nomen videtur a mellificio factum: Talmudicis saltem [gap: Hebrew word(s)] gazin sunt apes, et in Gyzantum regione me/li me\n pollo\n me/liss2 ai katerga/zontai, pollw=| d)e)/ti ple/onle/getai dimiourgous2 a)/ndras2 poie/ein, Ita Herod. de iis Musa [orig: Mus‚] quarta [orig: quart‚]. Nic. Lloydius.

GYZIS Castaldo golfo de gli Arabi, portus Marmaricae, in ora, inter Paraetonium ad Occ. et Alexandriam Aegypti ad Ort.

H.

H magis aspiratio est quam litera, ab Hebraeis ad Graecos, inde ad Latinos derivata, quam pluribus vocibus sine ratione et necessitate appositam, miratur A. Gell. l. 2. c. 3. Ciceronis tempore solis vocalibus adiecta, postmodum etiam consonantibus addi coepit: Unde illud Catull. Epigr. 84. de Ario aspirante initio.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et Hinsidias Arius insidias.

Aliquando pro F. usurpari solet, quod et vicissim pro H. nonnumquam usurpatur. Unde Haba pro Faba, Fordeum pro Hordeum, etc. Plura vide apud Cic. in Orat. Scaurum, de Orthogr. Voss. in


page 441, image: s0441b

Aristarcho, Methodum Latin. etc. in Notis antiqq. honestas, vel hic, seu hoc, vel heredes, vel homo vel habet, vel huic, vel hora, vel honor, denotat. Etiam Hadrianus significat, vide ubi de Monogrammatis Antiquorum. Eandem literam vocabulis propriis, non sine mysterio, a Teutonibus praeponi solitam cansent nonnulli: v. g. H. Ludovicus, H. Lotharius, H. Rhabanus, et similibus; aiuntque Herren, i. e. Dominum, innuere, quemadmodum Latini D. plerumque usurpant. Herr autem, ut auctor est Walafridus Strabo de Reb. Eccl. c. 7. ab Heros, seu potius herus, deducitur. Vide Olaum Wormium in Monum. Danicis l. 5. H. coronatum; in crucis centro in lilia et flores desinente, cum Inscr. SIT NOMEN DOMINI BENEDICTUM, conspicitur in Francicis argenteis, Gall. Francs d'argent, monetae genere, cuso sub Henrico III. Gall. Rege. Item in parvis Liardis, sub eodem; eiusque nomen utrobique designat. Vide C. du Frene in voce Moneta, et infra in voce Henric, item Monogramma, HC. AM. N. hunc amicum nostrum. HC. L. hunc locum. HC. V. huic vitae. H. D. hic dedicavit, dedicarunt, vel dedicaverunt [orig: dedicavÍrunt]. H. D. D. hoc dono datur etc. in notis praefatis de signat.

HAB Palaestinae urbs, Gul. Tyrio.

HABA fil. Gomer, filii Heber. 1. Par. c. 7. v. 34. Lat. absconsio, vel dilectio, aut Syriace peccatum sive obligatio.

HABABA mater ex Micea seu Micia, Maximini Imp. vide supra Ababa.

HABACUC i. e. luctator, vel amplexans. Nomen Prophetae Hab. c. 1. v. 1. Graeci *ambakou\m vocant. In Prophetiam eius, exstant: Agielii Comm. Antverprae A. C. 1598. Beauxamis Homiliae, Octav. Paris. A. C. 1578. Chytraei Explicatio. Danaei item. Grynaei Hypomnemata. Guevarae Ecphrases et Exegemata, Quart. Augustae Vindel. A. C. 1609. Hafenrefferi Comm. Helvici Garthii Comm. Ianssonius, Octav. Heidelberg. Ioachimus. Marbury. Angl. Quart. A. C. 1650. Marcellinus. Regius. Tarnovius. Theophylactus. Tossani Paraphrasis. Octav. Francof. A. C. 1599. Willichii comm. Basileae, A. C. 1546. Winckelmanni com. Octav. Francof. etc. Vide Crowaei Elenchum.

HABASSIA Abassia, Abassiniae idem, vid eAbassinia.

HABDANCK nomen quod Skarbico, a Boleslao Poloniae Rege ad Henricum V. Imp. misso haesit, ex frequente causa. Cum enim Imp. magnam auri argentique vim in mensa expositam Legato ostentasset, addens, Hic Polonos perdomabit: Legatus annulum digito exemptum acervo adiecit, dixitque: Fungatur aurum auro. Quo scommate nil ostensus Caesar Germanica [orig: Germanic‚] lingua [orig: lingu‚] gratias illi egit Hab danck. A quo tempore Skarbico nomen, hoc ad posteros usque permansit. Bucholcerus Ind. Chr.

HABE pro have vel ave, in Inscr. LL. in Cod. Theodos, Habe Posthumiane caressime nobis: Have Marcelline. Sic apud Trebell. Pollion. in Claud. acclamat Senator Claudi Dux fortissime, habeas virtutibus tuis, h. e. xai=rois2 a)\n, seu xai=re, uti docuit pridem Iac. Cuiacius ad Paul. l. 3. Sent. tit. 4. Observ. l. 1. c. 15. Vide quoque Iuret. ad Symm. l. 5. Ep. 38. Alias Habe, ab habeo, imperantis est cum plena concessione, velut in formula divortiorum, de quibus supra. Virg. AEn. l. 10. v. 827.

Arma, quibus laetatus, habe tua --

Val. Flacc. Argon. l. 8. v. 157.

Vellus habe, et nostris si quid super, accipe, Templis

Imperiosius est, tibi habe, quod frequentatum Martiali. Vide Casp. Barth. ad. Stat. Theb. l. 2. v. 116.

HABENAE A. Gell. l. 2. c. 26. sunt loram, quibus sandalia seu soleae ad pedem religabantur, circa digitos primores, non enim illae, calceorum instar, concavae erant, sed planae, et solum pe/lma ka/ttuma habentes, istiusmodi habenis omnino opus habebant. Turpil.

Sandalio innexa digitis minoribus.

Graecis proprie i(ma/ntes2. Pollux, l. 7. c. 22. *tur)r(hnika\, to\ ka/ttuma cu/linon tetra da/ktulon. oi( de\ i\ma/ntes2 e)pi/xrusoi. sanda/lion ga\r hn)=. Item zugoi\. Idem. *kai\ zugoi\ de\ to\ peri\ toi=s2 o)/nuci tou= koi/lou u(po dh/matos, kai\ tou= sandali/ou to\ tou\s2 daktu/lous2 sune/xon. Hesych. zugo\s2 o( parakei/menos2 i(ma)s2 toi=s2 daktu/lois2 e)pi tw=n sandali/wn etc. Salmas. ad Tertull. de Pallio c. 5. Sed et habenae: frena equestria, apud Stat. Theb. l. 8. v. 563.

--- ruit primis immixtus et agmna Lernae
Nunc pedes ense vago, prensus nunc celsus habenis,
Ceu spectetur, agit --- -

de quibus vide supra invoce Freni.

HABENDUM castr. in Vosago vet. ubi nunc Romarici mons Monast. vulgo Romberg, vide Romarici mons. Eius mentio sit in MS. vita S. Arnulphi Mettensis Ep. ad Chlodulphum eius fil. et successorem, ante annos mille composita, ubi prius Arnulphus sepultus erat, quam Divodurum a Goerico ex eremo Vosago transferretur. Fuit Monast. Habendense, in vertice montis olim positum duplex. Monachorum ac Virginum: Sed castello monasterioque hoc funditus ab Hungaris diruto, post aliquot annos, adiutore Ludovico Arnulphi Augfil. non in eodem loco, verum ad radices montis trans Mosellam Monasterium instauratum esse aiunt: quod una cum opp. suo Latini scriptores, prioris conditoris nomine Romarici Montem, Germ. Rumersberg, Galli Remiremont appellant, et nunc nobilium Virginum Canonicarum apud Lotharienses illustre pridem Collegium est factum. Hadr. Vales.

HABEQUIUS Maximilianus, vide Maximilianus

HABER fil. Braiae filii Aser. 1. Par. c. 7. v. 32. Iud. c. 4. v. 11. 17. et 27. Lat. socius, particeps, incantator, aut livor.

HABERTUS Franciscus vide Francisus.

HABES Gladiatorum verbum, de quo vide Senec. Agamemn. v. 901. et Donat. ad Terent. And. Act. 2. sc. 1. v. 56. Certe captus est, Habet. Ex arena id mutuatus est Mart. l. 9. Epigr. 88. cuius Epigraphe de filio Silii. v. 5.



page 442, image: s0442a

Respexitque suain, quae stabat proxima fratri,
Calliopen, et ait; tu quoque vulnus habes.

Vide supra ubi de Gladiatoribus, et Gladiatura. item infra Hoc habet. At Habere, proprie de matrimonio dicitur. Cimon Nepotis c. 1. Habebat in matrimonio sororem suam germanam, nomine Elpinicem. Terent. Adelph. sc. 4. Act. 4. v. 13. Valeas, habeas illam, quae placet. Ad quem locum Donatus, Haberi uxor dicitur. Ioh. c. 3. v. 29. *(oe)/xwn th\n nu/mfhn, numfi/os2 e)stin. Keuchet. ad Nep. d. l.

HABESPURGUM vulgo Habspurg, castrum Helvetiae, paulo supra Brugas, ad dextrum Arulam, in clivo: hodie sup. Rep. Bernensi. Ab accipitre, qui a Comitum, qui in vicinia tum dominabanur, quodam emissus, hic [orig: hÓc] resederit, quasi Habichspurgum dictum quidam volunt. Hinc vetustissimae et nobilissimae Comitum Habspurgiorum familiae, e qua augusta Austriacorum gens originem trahit, nomen. Horum auctor Erchenbaldus fuit, Clodovei II. Magister Palatii. Cuius Defuncti A. C. 661. fil. Leudesius itidem Maior domus ab Ebroino caesus est, A. C. 680. Pater Ethiconis, qui Alsatiae ducatum a Theodorico nactus est. Huius secundo genitus Etho seu Hetto, pater fuit Alberici successoris: cuius fil. Eberhardus suscepit Hugonem Comitem, quo nati filii tres, Gerhardus Lotharingicae, Hugo Dagsburgicae, et Guntramus Habspurgicae, aucto res fuere [orig: fuÍre]. Maritus hic sororis Landaloi Archiep. et Vindonissae Comitis, in seditione Ludolphi Saxonis adversus patrem illi adhaerens, ditionis parte multatus est. Obiit A. C. 946. pater Cuonzelini, qui Hungaros ad Seckingam vicerat A. C. 937. quo geniti sunt, Rapato seu Ratbodus, qui Habspurgios continuavit, et Cuonzelinus iun a quo Zeringii, Teccii et Badenses descendere [orig: descendÍre]. Rapatoni fil. Wernerus I. fuit, nepos Otto: evius A. C. 1110. caesi fil. Wernerus II. Wernerum III. genuit, patrem Adelberti Diviris: qui Landgr. Alsatiae titulum primus gessit. Hoc editus Rudolphus, ex fil. minori Rudolpho ultimos Comites Habspurgios, Lauffenburgios et Kyburgios: ex mai. Alberto Rudolphum I. Imp. genuit, Austriacae gentis praecipuum decus. Vide Stumpf. l. 7. de Argov. c. 12. et seqq. et supra in voce Austria. Item arx, ad lacum Lucernatem, ab Helvetiis eversa, A. C. 1351. Vide Habspurgum.

HABESSUS Lyciae civitas postea Antiphellus dicta. Plin. l. 5. c. 27.

HABIA nomen viri Esdr. c. 2. v. 61. Lat. absconsio, vel dilectio Domini, vel ex Syro et Hebraeo, debitum, vel obligatio Domini.

HABIS Hisp. Rex, qui barbarum populum primitus docuisse boves aratro domare fertur, teste Trogo Pompeio.

HABITATIO apud Suet. Iul. c. 38. Annuam etiam habitationem Romaeusque ad bina milia nummum [orig: nummŻm], in Italia non ultra quingenos sestertios remisit: to\ e)noi/kion est, pensio sc. quae habitationis causa [orig: caus‚] penditur. Iurisconsulti etiam obventionem vocant. Et quidem A. U. C. 706. lex ista promulgata est a M. Caelio Rufo Praetore, in summa rerum omnium perturbatione, Romae; propter Caesaris absentiam: a quo exemplo manavit haec Iulis lex, indigitata quoque Dioni in actis A. C. 707. Eam renovavit Octavius, post praelium Philippense, teste eodem, l. 48. in actis A C. 713. Diversae autem in ea pensionum summae expressae, quia caro in urbe habitationes constabant: fuitque Caesaris et Octavii mens, ut non nisi ad tenuiores hoc beneficium pertineret: pauperes autem adaeque, qui in Italia quingentis sestertiis habitarent, quique in urbe binis milibus. Vide Plutarch. initio Sullae et Cic. pro M. Caelio, qui, etsi fil, familias [orig: famili‚s], cum a patre semigrasset, XXX. milibus habitabat. Sed et solutae a Principe habitationis exempla insecutorum quoque Impp. aevo occurrunt. Namque Romanum Constantini fil. dedwke/nai kai\ ta\ enoi/kia th=s2 po/lews2, solvisse habitationem Urbis; neque id cum aliqua distinctione civium, sed promiscue omnium, a)po\ tou= u(yhlote/rou kai\ me/xri tou= e)xa/tou, a summo ad imum, auctor est Cedren. At advenae et peregrini in sacris publicisque locis tendebant, si hospitem non haberent, ut infra dicemus. Mendici item, inter quos vett. Philosophorum multi, in porticibus templorum aliisque locis publicis habitabant, uti de Diogene Dio Chrysostom. de Stilpone Athen. docent. Quod si nimia esset eorum copia, Suet. ubi supra c. 39. inter vicos aut inter vias tabernaculis positis manebant. Certe morari aliquantisper praetervehentibus aut praetereuntibus, valetudinis, aut alia qua iusta de causa, licere debet. Itaque Ilioneus, apud Virg. Aen. l. 1. v. 72. cum Troiani in terra Africa consistere vetarentur, Deos iudices advocat; et probata Graecis querela Megarensium, adversus Athenienses, qui eos portubus suis arcebant, para\ ta\ koina\ di/kaia, contra ius commune, ut Plutarch. Ioquitur in Pericle. Imo et perpetua habitatio his, qui, sedibus suis expulsi, receptum quaerunt, deneganda externis non est, qua de re vide Hug. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 2. ß. 15. 16. et 17. Migrabant autem a conductis aedibus Romani Calendis Iuliis, uti discimus ex Mart. l. 12. Epigr 32. cuius epigraphe in Vacerram. Ceterum antiquissimi mortalium in antris habitarunt, inde casae et tuguria, tandem domus exstructae, ut supra visum. Fiebant autem primae habitationes rotundae, unde urbs, ab orbe Latinis, po/lis2 a)po\ tou= polei=n Graecis, [gap: Hebrew word(s)] dur, primo rotundare, inde habitare Hebraeis est, uti docet Sam. Bochart. Hieroz. Parte post. l. 5. c. 8. Vide quoque hic [orig: hÓc] in voce Cohors, item Urbs etc.

HABITUS corporis tegumentum est; hoc autem duplex, aut cum ornatu, ut spinther, armilla, annulus, mitella, stalagmus, strophium, capitium, zona, baltheus, pinnulae, aut simplex, quales bardocuculli, chlamydes, pallia, pilei etc. Apud Arnob. adv. Gentes l. 6. Cum habitus vohis Deos, non oris soleat proprietas indicare: vox idem notat, quod Insignia apud Tertull. de Idol. Nec enim differt an exstruas, vel exornes, si tempium, si aram, si aediculam eius instruxeris, si bracteam expresseris, aut insignia, aut etiam domum fabricaveris. Sic Prud. l. 1. c. Symmach, v. 205.

Formatum Fortunae habitum cum simplice cornu.

Vide Desid. Herald. ad Arnob. loc. ut et ubi de Deorum Insignibus. Vide I. Scalig. Poet. l. 1. c. 13. ubi de Comicis personis. Sed et Habitus,


image: s0442b

gestum formamque norat in homine. Stat. l. 1. Sylv. 1. v. 46.

At sonipes, habitus animosque imitatus equestres.
Acrius attollit vultus ---

Idem Ibid. v. 71.

Ac primam ingentes habitus lucemque coruscam
Expavit maioris Equi etc.

Porro utitur frequenter ac mire hac voce Val. Max. apud quem legas, Habitus ammi, civitatis, corporis, crudelitatis, fortunae, gloriae, magistratus, maris, mortalis et divinus habitus, mundi; patriae, patrimoniorum, pulveris roboris caelestis, status, terrae, tranquillitatis, vultus etc. observante C. Barthio in Gloss. ad eum. Vide eundem, ad Hist. Aug. multis, in Advers.

HABOR fluv. et nomen urbis assyriorum. 2. Reg. c. 17. v. 6. c. 18. v. 11. 1. Par. c. 5. v. 26. Idem significat quod Haber.

HABSANIAS pater Ieremiae. Ier. c. 35. v. 3, Lat. Debitum clypei Domini, sive dilectio, vel absconsio clypei Domini.

HABSPURGUM Ergoviae castrum fuit, quae hodie in Bernensium ditione est; antiquissima autem Comitum, a quibus Habspurgum conditum, sedes Altenburgum fuit, cuius rudera non procul Habspurgo ostenduntur. Vide supra Habespurgum. it. Cl. Suicer. Chron. l. 7. c. 23. etc.

HABUS [1] vulgo Frisch-Haff, sinus parvus maris Blat. per Prussiam extensus, inter Regiomontem ad Ort. et ostia Vistulae Elbingamque ad Occ.

HABUS [2] Ptol. posterioribus Humbrus vide Abus.

HACELDAMA i. e. ager sanguinis nomen agri pecuniis illis. quibus Christum vendiderat Iudas proditor, empti, in sepulturam peregrinorum. Marth. c. 27. v. 8. Act. c. 1. v. 19. Franc. Adrichomius vult esse ad latus Australe Montis Sion, longitud. 72. latitud. 50. pedum, et a S. Helena muro circumdatum arcuatumque cum septem spiraculis, per quae Christianorum cadavera sepeliantur, addit, Descript. Urbis Hierosolym. n. 216.

HACHAMONI Lat. sapiens, aut hamus numerationis, sive exspectatio muneris, patet Lesbaam. 1. Par. c. 11. v. 11. Pater Iachiel. 1. Par. c. 27. v. 32.

HACHELAI Lat. exspectans Dominum, sive hamus Domini. Pater Athersatha. Neh. c. 10. v. 1.

HACHILA collis in sorte tribus Iudae, ad desertum Ziph. in quo latuit David, 1. Sam. c. 23. v. 19. et. c. 24. v. 1. Lat. spes, Hamus, sive palatum, vel dulcedo in ipsa.

HACOC civitas Levitarum in tribu Aser, Ios. c. 19. v. 34. Lat. sculptor, scriba, sive legislator.

HACOTINA Anton. Armeniae urbs, circa Euphr. qua Taurum praeterlabitur. Locotena legit Simler.

HACUPHA nomen viri. Esdr. c. 2. v. 51. Lat. praeceptum, vel sculptura oris.

HACUS nomen viri. Neh. c. 3. v. 21. Lat. spina, aestus, vel taedium.

HADA vel ADAB abyloniorum Dea. Hesych. *ada. h(donh\, phgh\ kai\ u(po\ *babulwni/wn h( *(/hra, Ada, voluptas, sons, et Babyloniis Iuno. Iunonis autem nomine Lunam vel Aerem a Gentibus olim cultum esse, notum. Apud eosdem proin Sol vel potius Aether. Adod dictus est, quem *basile/aqew=n, Regem Deorum, Sanchoniathon apud Euseb. vocat, eumque cum Astarte et Iove. Demaraonte, in Phoenice regnasse dicit. Apud Assyrios cultum, Macrob. habet Sat. l. 1. c. 23. Deo enim quem summum maximumque venerantur, Adad nomen dederunt [orig: dedÍrunt]. Eius nominis interpretatio sonat, unus etc. Sed de hoc vide supra, ut et Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 22.

HADAD fil. Ismaelis. Gen. c. 25. v. 15. 1. par. c. 1. v. 30. Lat. acutus, vel gaudens, aut Syriace, novus, vel unitas.

HADADEZER Syriae Rex a Davide victus est gemino praelio, 2. Reg. c. 8. v. 9, 12, 13, 28, et 29. Tum contigit id, quod Psalmo 60. v. 2. dicitur Incendit Mesopotamram Syriae et Sobal. i. e. urbes ibi praecipuas. Vide Torniel. A. M. 2992. Vide Adadezer.

HADADUS [1] Syriae Phoeniciaeque throno conscenso, Damasci coronatus est: Davidi, aliquem suorum confoederatorum oppugnanti, infeliciter obnixus, ad Euphratem enim, ab illo XXM. amissis, victus est. Ioseph. Antiqq. l. 7. c. 6. Idem cum praecedente.

HADADUS [2] Rex Syriae, Samariam obsedit, cum 32. Regibus soeiis, sed obsidionem solvere coactus est. Postea captus ab Achabo, cum muneribus liber est remissus, contra Dei mandatum: qui proin Achabum hosti, beneficii prioris immemori, in manus tradidit. Idem l. 8. c. 9. et 10. vide Adadus.

HADADUS [3] fil. Hezione primo Damasci Rege geniti Tabremonis, patrisuccessit; 2. Par. c. 16. v. 4. ab obsidione Samariae miraculose amotus; cum mempe sibi videretur audire ingentem adventantium copiarum strepitum, Deo id in Elizaei Prophetae gratiam sic dirigente, ut varicinio huius de annonae Pridiana vilitate veritas constaret, 1 Reg. c. 15. v. 20. Ier. c. 49. v. 27. Tantopere a suis dilectus est, ut a Syris Damascenisque Numinis loco haberetur. Suffocatus tandem ab Hazaele servo, Obiit, Idem l. 9. c. 2. Vide Ben-Adad.

HADADUS [4] II. fil. Hazaelis patri in regno Syriae successit: victus ab Israelitarum Rege triplici praelio, exutusque omnibus iis ter ris, quas Pater Israelitarum Regi eripuerat: iuxta vaticinium Prophetae. Vode Ioseph. Antiqq. ut et in voce Benhadad.

HADADUS [5] Princeps Idumaeus, regiae stirpis, a Deo contra Salomonem in poenam excitatus. 1. Reg. c. 11. v. 14, 17, 19. 21, et 25. Torniel. A. M. 3058.

HADALI pater Amasa. 2. Par. c. 28. v. 12. Lat. cessatio vetatio, vel defectus.

HADAMARIA seu Hademaria, vide Hademarium.