December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0435b

GUZZULA Prov. regni Marocci, ad Sept. Atlanti adhaerens, ad Ort. Heae iungitur: Regio omnis incolis referta. Mercator.

GYARUS et GYAROS ins. maris Aegaei, una ex Sporadibus, in quam Romani noxios suos deportabant. De qua Ovid. l. 7. Met. v. 469.

Et Gyaros, nitidaeque ferax Peparethus olivae.

Item Gyara plur. num. Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 73.

Aude aliquid brevibus Gyaris, et carcere dignum,
Si vis esse aliquis. --- ---

Idem Sat. X. l. 4. v. 170.

Ut Gyarae clausus scopulis, parvaque Seripho.

Hanc ins. Philo in Flaccum, vocat luprota/thn tw=n e)n *ai)gai/w|, sterilis. simam omnium quae sunt in Aegaeo mari. Vide Tac. ubi de Tiberio- Ann. l. 33. c. 68. et 69. et l. 4. c. 30. Virg. ubi de Delo. Aen. l. 3. v. 75.

Quam pius Arcitenens oras et litora circum
Errantem Mycone celsa [orig: cels‚], Gyaroque revinxit.

Ubi, ut poeta revinxit, sic verbo contrario usus est Stat. revelli. Theb. l. 3. v. 438.

--- -- Ipsa tua [orig: tu‚] Mycono Gyaroque revelli
Dele times, magnique fidem testaris alumni.

Unde dicatur (inquit Bochart.) colligere est ex Historia veteri, quam ita attingit Plin. l. 4. c. 12. et l. 8. c. 19. M. Varro auctor est, etc. ex Gyaro, Gycladum ins. incolas a muribus fugatos. Etc. 57. Theophrastus auctor est in Gyaro ins. Cum incolas fugassent, ferrum quoque rosisse eos. Et Steph. Byzantius: *)anti/gonos2 o( *karu/stios2 fhsi\n, o(/ti e)n tau/th| oi( mu/es2 diatrw/gousi si/dhron. Quae et apud Suid. legas in *gu/aros2. Phoenices igitur credibile est *gu/aron appellasse ins. [gap: Hebrew word(s)] acuar, vel [gap: Hebrew] Phoenicia [orig: Phoenici‚] aphaeresi, i. e. ins. muris. Nunc Caloiro, A. Theveto in opere mascr. de insulis l. 4. c. 41. ubi figuram eius exhibet, quam sententiam sequitur Lucas Holsten. ex tabb. Nauticis Batavorum. Nic. Lloydius.

GYAS [1] vir Thebanus, apud Stat. Theb. l. 2. v. 610.

Dircaeumque Gyan, et Echionium Lycophontem

Alius apud eund. l. 5. v. 222.

--- fortemque timebam,
Quem desponsa, Gyan, vidi lapsare cruentae
Vulnere Myrmidones ---

GYAS [2] vir Troianus, Aeneae comes. Virg. Aen. l. 1. v. 226. et 616. l. 5. v. 118. 152. 184. et 223.

GYAS [3] magna et bona pars Syracusani agri, qui fuit Dionysii tyranni. Plutarch. in Dione. Hodie la Cava di Georgia vocari scribit Aretius. Graece *gu/as2 *gu/atos2. Post Anapum describit Cluv. ex Plutarchi Dione th=s2 *surakousi/as2 to\n kalou/menon *gu/ata, pollh\n kai\ a)gaqh\n xw/ran, a)nh/kouan a)po\ qala/tths2 ei)s2 th\n meso/geion. Punice [gap: Hebrew word(s)] gavata, medium sonat. Itaque non nisi ta\ meso/geia videntur hac voce designasse.

GYFHORNIA urbs Duc. Luneburg. ad Alleram fluv. 3. leuc. a Brunsvico in Bor. 5. a Cella in Ort.

GYGAEUS Lydiae lacus, stadiis 40. Sardibus distans, qui postea Colonus dictus est. Prop. l. 3. Eleg. XI. v. 18.

Lydia Gygaeo tincta puella lacu.

Plin. l. 5. c. 29. Stagnum Gygaeum vocat.

GYGARIUM locus Ciliciae, circa Pondadum, ad Amani mont. angustias, ex Curopal. Nunc quid sit incertum.

GYGAS prom. Troadis, apud Dardanum Urb. Ferrar.

GYGE ancilla Parysatidis Reginae Persarum, et matris Cyri. Plutarch.

GYGEMORUS monticulus non longe a Thessalia.

GYGES [1] Gigas centimanus, Caeli et Terrae fil. frater Briarei. Ovid. Trist. l. 4. Eleg. 7. v. 18.

Centimanumque Gygen, semibovemque virum.

Horat. Carm. l. 2. Od. 17. v. 14.

Nec si resurgat Centimanus Gyges.

Voss. Venti nomen in terra latentis, nam gugai=os2 skoteino\s2 est, Hesych. e quo gigantem fecit Hesiod. Theogon. cui addidit duos alios, Briareum et Cortum, qui tres vocabantur tritopa/toreis2, tertio loco post Parentes, viz. post Solem et Lunam; quibus apud Athenienses u(pi\r gene/sews2 pai/dwn, pro nativitate filiorum, vota fiebant, sicut apud Rom. Veneri. Vide Auctor. Etymologici et Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 1. nec non supra, ubi de Diis Genethliis.

GYGES [2] Alter Maximinus a militibus cognominatus est, apud Capitolin.

GYGES [3] fuit quidam Lydus, cui cum Candaules, Lydiae Rex uxorem suam nudam ostendillet, illa id aegre ferens, cum apud Lydos, opprobrium esset summum, talem conspici, Gygen ad necem eius impulit, seseque cum regno illi tradidit: Herod. l. 1. v. 8. quo pacto id ab Heraclidis ad Mermuadas, Regum Lydorum Dynastiam III. translatum est: quo tempore, vide supra in voce Candaules. Is vero regno potitus, primus Barbarorum, post Midam Phrygiae Regem Delphos misit donaria, cum argentea plurima, tum aureas sex pateras pondo talentorum XXX. quae in thesauro Cypseli collocata


page 436, image: s0436a

fuerunt [orig: suÍrunt] Herod. Ibid. Unde Strab. Inscriptiones manebant incolumes --- Gyges, Croesus etc. 19. Porro, Mileto et Smyrnae arma intulit, et expugnavit Colophonem, iterum Herod. ubi supra. Milesiis vero Abydum condere permisit, Strab. l. 13. p. 590. Idem gunai=kais2 eu)nou/xi==en primus, Suid. in *sanq. quod Ardramyti Athen. tribuit, vide Andramytes. Regnavit An. 39. successore Ardye, quem vide, ut et in voce Mermnadae. De fabuloso autem Gygis annulo, adi Platonem de Republ. l. 2. et ex eo Cic. Offic. l. 3.

GYGES [4] quidam, de quo Cic. l. 3. Offic. haec scribit. Hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui, cum terra [orig: terr‚] discessisset, magnis quibusdam imbribus, in illum hiatum descendit, aeneumque equum (ut ferunt fabulae) animadvertit, cuius in lateribus fores essent, quibus apertis, hominis mortui corpus vidit magnitudine inusitata [orig: inusitat‚], annulumque aureum in digito; quem ut detraxit, atque ipse induit, (erat enim pastor) tum in concilium pastorum se recepit. Ibi cum palam eius annuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat. Itaque hac opportunitate annuli usus. Reginae stuprum intulit, eaque [orig: e‚que] adiutrice regem Dominum interemit, regnoque eius potitus est. Idem cum priore. Vide Lucian. in Vot. Erasm. in Adag.

GYGES [5] viri nomen. Virg. Aen. l. 9. v. 762.

Principio Phalarim et succiso poplite Gygen.

GYGES [6] formosi pueri nomen. Horat. Carm. l. 2. Od. 5. v. 19.

Ut pura nocturno renidet
Luna mari, Cnidiusque Gyges.

GYLACEA Illyriae civitas, a Gylace Corinthio, alias Apollonia.

GYLIPPUS vir Lacedaemonius, bello strenuus, qui Athenienses multis bellis, cladibusque affecit. Tibull. l. 4. Eleg. 1. v. 199.

-- Non magni potior sit fama Gylippi.

GYMNAS apud Pap. Stat. l. 2. Sylv. 2. v. 8.

Cum stadio iam pigra quies, canusque sederet
Pulvis, ad Ambracias conversa gymnade frondes.

Et l. 3. Sylv. 1. v. 43.

--- hic [orig: hÓc] tibi festa
Gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus ira.

Gymnicus agon est, lucta, palaestra. Hinc Therapnaea Gymnas, eidem l. 4. Sylv. 2. v. 48. i. e. Laconica palaestra. Quae protervae gymnades, Achill. l. 1. v. 358.

--- Tu frange regendo
Indocilem, sexumque tene, dum nubilis aetas,
Solvendusque pudor neve exercere protervas
Gymnadas, aut lustris nemorum concede vagari.

Ubi omnia virilia exercitia illustri puellae, de qua ei sermo, vitanda dicit, praecipue nudandorum corporum, quo more Gymnasia Spartana insaniebant: unde et nomen etc. Vide quoque infra ubi de Gymnicis Ludis.

GYMNASIA magna urbs circa Colchidem, Diod. l. 14. Gymnias forte Xenoph. l. 4. paid.

GYMNASIARCHA vide infra ubi de Gymnasio seu Ludo literario.

GYMNASIUM [1] locus, in quo gymnasticae exercitationes fiebant, publicus, ut habet Galen. de tuenda valet. l. 2. c. 2. in separata urbis regione exstructus, ubi ungebantur, fricabantur, luctabantur, discum iactitabant, aut tale quidpiam faciebant. Sic nuncupatus, quoniam exercitatores ibi ut plurimum denudabantur, a Gr. verbo gumna/zesqai, i. e. nudari. Unde Mart. l. 3. Epigr. 67. cuius Epigraphe ad Matronam pudicam.

Gymnasium, Thermae, Stadium est hac parte, recede,
Exuimur, nudos parce videre viros.

Suet. Aug. c. 44. Et Bardesanes, apud Euseb. de Praepar. Evang. l. 6. c. 8. Gaecos ait, non potuisse ulla [orig: ull‚] vi siderum prohiberi, quin in Gymnasiis nudis exetcerentur corporibus. An vero omnes et toti semper denudarentur, qui sanitatis tantum exercebantur causa [orig: caus‚], non est usque adeo compertum; verisimile est tamen, Luctatores, Pugiles atque alios quosdam potuisse denudari, quemadmodum Athletis in usu erat, quos tantum subligacula pro verendis tegendis, tam in publicis, quam in privatis certaminibus habuisse, etiam usque ad Homeri tempora, a quo tw=n zwma/twn fit mentio, omnis ratio decori exigit. Namque Orsippi Historia ab Eustachio in Hom. et Paus. in Att. relata, cui subligacula delapsa victoriam dempserunt [orig: dempsÍrunt], ut inde postmodum indulgeretur ea non gestare, ita accipienda videtur, ut non magnis quidem et Athletam facile impedituris, parvis tamen in posterum utendi necessitas esset, quem morem ad sua usque tempora perdurasse Romae, scribit Paus. Primi autem qui Gymasia exstruxere [orig: exstruxÍre], Graeci fuere [orig: fuÍre], si fides adhibenda est Soloni apud Lucian. in Anacharsi, et M. Tullio qui de Orat. l. 2. scribit, Gymnasia delectationis et exercitationis gratia [orig: grati‚] ab ipsis primum instituta esse. Et quidem inter Graecos primi exstiterunt [orig: exstitÍrunt] Lacedaemonii, ut Athen. ex Hippasi sententia, et Plato in Theaet. de LL. l. 1. memoriae prodiderunt [orig: prodidÍrunt], quos etiam illa omnium praestantissima atque speciosissima construxisse, ex Mart. l. 4. Epigr. 55. cuius Epigraphe ad Lucan. v. 4. intelligere est, ubi hi habentur versus:



image: s0436b

Argivas generatus inter urbes,
Thebas carmine cantet aut Mycenas,
Aut claram Rhodon, aut libidinosae
Ledaeas Lacedaemonis palaestras.

Post Lacedaemonios sua quoque Athenienses erexerunt [orig: erexÍrunt], in quorum urbe fuisse testantur Paus. ac Suid. unum *)akadhmi/an vocatum, in quo Plato Philosophiam suam professus est: alterum *lukei=on, ubi Arist. docuit, quod Apollinis Lycii templum fuisse legitur, apud Lucian. l. c. tertium *kunosarge\s2, ubi nothi, spurii ac ignobiliores quivis exercebantur. Sed et praeter haec tria alterius quoque mentionem facit, quod Canopum vocat, Philostrat. in vita Herodis Attici. Cum vero dictum est, Gymnasia haec in Urbe Atheniensium fuisse, sic capiendum, quod, licet extra urbem essent, illi tamen essent proxima, ut sic in ea fuisse dici potuerint. In his etenim mortuos quoque sepeliendi consuetudinem Graecos habuisse, notat Cic. Ep. fam. 12. ubi Servius se Marcellum interfectum, in Academia Atheniensium, nobilissimo totius Orbis Gymnasio, sepelivisse refert. Quae vero Ligorius invenisse scribit, in vestigiis Hadr. Imp. Tiburtmae villae repraesentata, Athen. Hermaeum, Panathenaicum; non tam Gymnasia, ubi corpora exercerentur, quam loca videntur fuisse, in quibus aut disciplinarum artiumque studiis opera dabatur; aut festa aliqua celebrabantur. Corinthum quoque Gymnasium habuisse, Craneum vocatum, auctor est Laert. l. 3. Imo nullum pene Graecorum opp. fuisse, in quo Gymnasium non esset, dicere solitus est Anacharsis. Ad aemulationem postea eorum Romani quoque Gymnasia, Palaestras vocata, aedificare coeperunt [orig: coepÍrunt]; quos tamen ceteros quoscumque tum magnificentia [orig: magnificenti‚] operum, tum inaestimabili pulchritudine in hoc genere antecessisse, ex illis Thermarum ruinis, quae ad hunc usque diem, non sine omnium stupore, perdurantes, conspiciuntur, facile convincitur. Mart. quoque l. 7. Epigr. 33. cuius Epigraphe ad Severum. v. 4.

-- Quid, Nerone peius?
Quid Thermis melius Neronianis?

Verum et ante Neronis tempora fuisse Romae Gymnasia, ex Plauti Bacchid. Act. 3. sc. 3. v. 21. patet. Gymnasia enim tota aliquando Thermas, ob aquae calidae usum ibi frequentem, nuncupari, apud Auctores Latinae ling. frequens est; sicut etiam interdum Thermae significant eam Gymnasii partem, in qua lavabantur, ubi Propnigeum, Laconicum, Calida lavatio sitae erant, ut ex verbis Mart. retro allatis videmus. Quomodo vero Gymnasia exstruxerint Graeci. prolixe exponit Vitruv. l. 15. c. 11. et ex eo Hier. Mercurial. de Arte Gymn. l. 1. c. 6 Ubi et duplicem curioso Lectori iconem exhibet, unam Palaestrae cum peristylio quadrato; alteram cum oblongo: quo proin Lectorem remittimus. In his porro locis tanta tamque varia hominum conversantium solebat esse multitudo, ut referente Galeno l. 10. Meth. non raro contentiones inter ipsos exorirentur; atque hinc ingens ac dissonus clamor: de quo conqueritur Seneca Ep. 56. et quem etiam in Thermis suo tempore Varro observavit, his apud Nonium verbis: Ita, uti soliti Romae eramus, in balneis plodere coepimus et murmurari. Primum autem hominum ibi convenire solitorum genus erant Philosophi, Rhetores, reliquique qui studiis delectabantur; Hi ibi legebant, colloquebantur, interque se disputabant, ut Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 115. innuit. Unde tria literatarum exercitationum Romae loca fuisse, non uno in loco, docet Galen. Templum Pacis, Gymnasia publica et *)akousth/ria, etc. Alterum genus erant Adolescentes, qui, ut exercitationum observationes atque modos addiscerent, ad Gymnasia accedebant; et hi liberi erant atque ingenui Terent. Eunuch. Act. 3. Sc. 2. v. 23. et seqq.

-- Fac periculum in literis,
Fac in Palaestra, in Musicis: quae liberum
Scire aequum est adolescentem, sollertem dabo.

Tertium Athletae, qui inibi se exercebant, ut in publicis Ludis sacrisque certaminibus possent et Populum oblectare et victoria praemiisque potiri: Unde Suet. Ner. Claud. c. 12. refert, Neronem quandoque Gymnasium ingredi solitum, ut certantes Athletas spectaret. Praeterea eodem confluebant omnes illi sive nobiles, sive ignobiles, qui vel militaris disciplinae, et fortitudinis, vel tuendae sanitatis et boni habitus comparandi gratia [orig: grati‚], variis exercitationum generibus incumbebant, Cassiod. l. 5. Ep. 23. Ostentent iuvenes nostris bellis, quod in Gymnasio didicere [orig: didicÍre] virtutis. Scribitque Galen. de Art. l. 1. se Anno Aetatis suae trigesimo quinto luxationem summi humeri in palaestra passum esse. Nec pauci in Gymnasia veniebant, ut ibi fricarentur; Licet enim frictiones a multis fierent ante reliquas exercitationes, nihilominus et multi erant, qui sine ulla exercitatione seorsim ab aliis, ut de Vespas. tradit Suet. v. 8. solum fricabantur. Item. qui loturi erant: ubi divites atque Primates labra et colymbithras proprias in cellis alioqui communibus habebant, ubi soli lavarentur; quidam solia vel lignea vel argentea secum ferebant, ne pedes nudos collocarent, ubi vilissimi quique ponebant, Plin. l. 33. c. 12. Hadrianum tamen Imp. lavari cum plebe solitum, referunt Auctores idem que de Tito Caes. Suet. Scribit. Tandem plurima spectatorum hic [orig: hÓc] semper turba fuit, qui Athletarum certamina otiosi spectabant. Et quidem diebus festivis magis frequentata Gymnasia fuere [orig: fuÍre], quod tum Artifices, aliique variis servitiis derenti alias, vacarent. An in Romanorum Thermis mulieres quoque versarentur, non liquet: verisimile tamen est, honestas Matronas ab iis abstinuisse, vide quae de Poppaea, Domitii Neronis uxore, Plin. refert l. 11. c. 41. Apud Spartanos vero mulieres una cum viris in Gymnasiis promiscue se exercuisse, praeter alios, satis testatur Propert. l. 3. Eleg. 12. quae incipit,



image: s0437a

Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae,
Sed mag Virginer tot bona Gymnasii etc.

De partibus Gymnasiorum dicemus infra: eorum Ministros quod attinet, fuere [orig: fuÍre] illi: Gymnasiarchus, cuius munus erat toti Gymna. sio praeelse, et omma moderari, tempus et horas praelcribere, in peccantes animadvertere etc. Xystarcha, qui ambobus Xystis, stadio et denique cunctis athletarum exercitationibus praeerat, victores proclamabat, praemia decernebat etc. a qui diversus fuisse videtur *)epista/ths2 palai/smatos2, Praefectus Luctae, qui luctantium duntaxat Magister erat; Hippocrati *palaistrofu/lac, Palaestrae Custos appellatus: et Agonistarcha, qui certaminum publicorum praefectus esset, in Amphitheatris et Gymnasiis, ubi Athletae, in publicos ludos prodituri, prius exercebantur; munus suum obiens. Gymnastes, de quo infra [orig: infr‚]: Paedotriba, qui Gymnastae praecepta faciebat et usum, differentias ac modum exercitationum experientia [orig: experienti‚] quadam [orig: qu‚dam] callebat, sed ob ignorantiam saepissime aberrabat; militi proin et coquo a Galeno comparatus; quorum is Imp. hic Medici mandata exsequens, ipse quae ad bellicam scientiam, vel medendi artem pertinerent, ignoraret: Sphaeristicus, eorum qui pila [orig: pil‚] ludebant Institutor; Servi item fricandis, ad praescriptum Gymnastae aut Paedotirbae, corporibus destinati: ut et Reunctores, qui corpora iam exercitata ungerent reungerentque. Mediastini, qui pavimenta everebant, aliaque obibant ministeria. Pign. de Serv. p. 44, 45. 103, 104, et 105. Aderant et Servi balneares, Idem ibid. p. 45. qui lotos cum spongiis, modo purpura [orig: purpur‚] tinctis, modo candefactis: deinde cum linteis exsiccarent: aderant Pilicrepi, qui sphaeris pice oblitis curabant, ne ignis balneorum exstingueretur: Alipili, qui ad vellendos ab aliquibus corporis partibus alis praesertim pilos adhibebantur. Etiam Ianitores suos quodque Gymnasium habuit; Fornacatores item: iisdemque porro ministrabant variarum rerum Venditores, inter quos Seneca numerat Ep. 56. Libarios, Botularios, Crustularios: et quia inter exercendum saepe vulnera, contusiones, con. torsiones, luxationes, aliaque eiusmodi contingere solebant, Medici quoque praesto erant: unde Medicos ludi matutini et Ludi magni antiqua marmora habent, etc. Utrum autem temporibus luctus, Gymnasia aperirentur Romae, non adeo constat. Athenis notat Laert. in morte Socratis clausa illa fuisse, quod Athenienses eius occisi paenituisset. De Gymnasticae speciebus variis ac exercitationum generibus, agit prolixe praefatus Mercurial. tr. de Arte Gymn. quem si placet adi. Dicam saltem de iis pauca quaedam infra, ubi de Gymnastica; nunc vero Gymnasiorum partes strictim enarrabo.

Gymnasiorum apud Vett. partes variae.

Primae eorum partes fuÍre [orig: fuere] Porticus exedris sive cubilibus apertis plenae, in quibus Philosophi, aliarumque Disciplinatum Professores ac amatores disputando, legendo, ac docendo se exercebant. Secunda fuit Ephebeum: ubi illi conveniebant, atque de praemiis et exercendi genere pactiones inibant, qui simul volebant exerceti ac certate. Tertia Coriceum, qui locus pro denudandis hominibus, qui vel exerceri vel lavari cupiebant, exstructus erat: alias Apodyterium, Galeno *gumnasth/rion. Quatta, Elaeothesium, Polluci *)aleipth/rion, Plin. Uctuarium, ubi luctaturi et alias exercitationes vel balnea adituri, ungebantur reungebanturque. Quinta Conisterium, in quo postquam Exercitatores uncti erant, pulvere conspergebantur, sieque inde in diversas exercitationes diversi prodibant. Et hae quinque partes etiam in Palaestra Graecorum e Vitruv. descriptae reperiuntur. Sequuntur ceterae, partim ab aliis indicatae, ut passim videre est; partim ab eodem quoque explicatae. Erat itaque pars Sexta, Plaut. Bacchid. Act. 3. Sc. 3. v. 24.

In cursu, luctando, hasta [orig: hast‚], disco, pugilatu, pily,
Saliendo se exercebant, magis, quam scoto et suaviis,

Galen. has ibi exercitationes obiri consuevisse tradit, Luctam, pugilatum, appensionem manibus ad funes, exercitationem qua [orig: qu‚] stabant pedibus et manibus in pugnum vinctis, easque alteri aperiendas porrigebant, qua [orig: qu‚] pondera manibus attollebant, et ita persistebant, quod genus Halteres vocatum est; sciamachiam et armorum pugnam etc. Septima Sphaeristerium, in quo variae exercitationes, pilae praesertim cuncta exercitia peragebantur. Diversa haec pars a Coriceo fuit, neque in publicis solum, sed et in privatis Gymnasiis, locum habuit. Octava pars fuerunt [orig: fuÍrunt] viae illae, quae inter porticus ac muros sitae erant, ab omnibus aedificiis nudae, nec non tota peristylii area; quae et ad subministrandam porticibus ac cellis lucem factae erant, et ad obambulandum aliasque exercitationes obeundas, quae nec in alto pulvere, nec in Xystis, aliisque locis fieri possent. Inprimis cursus in his factus videtur, atque ad id tum diauli, tum dolichi, ibi constituti: saltus item ac dici exercitationes. Nona erant Xysti et Xysta: i. e. porticus tectae, ubi Athletae per hiemem et aestatem, tempore luctationibus alieno exercebantur; ac subdiales ambulationes, ubi hieme, tempestate leni, e porticu prodeuntes et aestate fere semper exercebantur ac ambulabant, quas peridromi/das2 Graeci appellarunt. Decima et ultima pars,Balneum fuit: de quo, ut et reliquis Gymnasiorum partibus, vide, praeter Mercurial. supra laudatum, Gerh. Ioh. Voss. tr. de 4. Artibus Popularibus et in hoc opere passim suis locis.

GYMNASIUM [2] voce a corporis exercitiis ad animum translata [orig: translat‚], postmodum pro Ludo Literario sumi coepit, quod in eo exerceantur ingenia: occasione a Lyco Paedagogo apud Plaut. Bacch. Act. 3. Sc. 3. v. 27. monstrata [orig: monstrat‚], cum ait:

Inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses, domum
Cincticulo praecinctus in sella apud Magistrum assideres etc.

In digitat nempe, ex Gymnasiis seu locis, in quibus palaestritae sese exercebant, reversos, in Scholas se contulisse, vide et Quintilian. l. 12. c. 2. Erant autem Gymnasiorum huiusmodi ornamenta plurima. Hinc Athen. l. 13. c. 5. inter alia docet, Vett. Amoris statuam


page 437, image: s0437b

in omnibus Gymnasiis, etiam Athenis, locasse: ut ostenderent, amorem doctrinae optimum esse dicendi Magistrum, vide quoque Lactant. l. 1. c. 20. Apuleium de Philos. l. 1 etc. Et quidem ut de Gynnasiis Atheniensium quaedam aspergam. Ludum literarium seu Gymnasium, in Rep. hac, ad orientem Solem aperiei, ante Occas. claudi, lex voluit, sicque pudicitiae puerorum cavit. Aeschines c. Timarch. Eadem aetatem puerilem supergressum in ludum ingredi, quamdiu pueri in illo erant: Mercurii praesertim festis diebus, sub poena mortis vetuit. Non admittebantur etiam, nisi qui conditionis ingenuae ac liberae essent. Ne vero quid contra legem committeretur, Magistratus constitutus est, *kosmhth\s2 dictus, qui videbat, ne vel Ludimagistri vel Gymnasiarchae, provectiorem ullum accedere sinerent, etiam diebus Musarum festis, quae agitabant pueri in Scholis, aut Mercurii, quae celebrabant in palaestris: quorum illa *mousei=a, haec *(ermai=a dicta, per commessationes celebrabantur. Sed et Ephebi sua habebant Gymnsia, et suum *kosmhth/n: Verum aliae horum meletai erant, iam enim sollertes in literis, palaestra, in Musicis, militaribus exercitiis instruebantur,et iuniorum ora in sese convertendo, e re bene gesta gloriolam utcumque captabant. Utrique habebant suos Gymnasiarchas, qui licet inter Magistratus locum non haberent, tamen cum plurium puerorum seu Epheborum cura illis esset comissa, nec inter idiotas censebantur. Ser vos a Gymnasiis exclusos dictum ante, et fuit hac de re lex: *dou=lon mh\ gumna/zesqai, mhde\ chraloifei=n e)n tai=s2 palai/strais2, Serut se in palaestra neque exercento, neque ungunto. Quin etiam pueris peregrinorum id concessum non fuisse, patet e populi scito, quo Coorum liberis id iuris datum esse, in gratiam Hippocratis, legimus. Memoriam Gymnasiarcharum Atheniensium servat vet. marmor, a Georgio Whelero Nobili Anglo Athenis in patriam translatum, in quo Cosmet, Hypocosmetae, Gymnasiarchae, ex Demo praesertim Azinia, occurrunt non semel. Quorum ultimorum functiones menstruas fuisse, et cursum suum a Boedromione mense incepisse, inde docet Iac. Spon. qui totam Inscr. exhibet Itin. Part. 3. ibo de Populis Attic. in voce *)azhni/a. Vide quoque infra in voce Schola.

GYMNASTES minister erat Gymnasiorum apud Vett. post Gymnasiarcham ac Xystarchem, praecipuus: qui, quemadmodum Gymnasiarcha loci princeps, Xystarchus Athletarum Magister; ita is omnibus exercitiis praefectus erat, non ignobilis, ut qui eorum facultates pro sanitate, modum et tempus utendi aliaqui dignosceret, haberetque sub se ministros reliquos inferiores, Paedotribam, exercitationis luctae Praefectum, Sphaeristicum, Fricatorem, Reunctorem ac Mediastinos, Pilicrepos, Alicrepos, Ianitores ac Fornacatores. Eum omnium exercitationum Magistrum exstitisse, et Medico in multis parem, ut qui exacte calleret, quas a quibusvis exercitationes, quo modo, quamdiu obiri conveniret, tradit Galen. de tuenda valetud l. 2. c. 2. Unde Plato de LL. l. 11. quis servum aegrum Medico aut Gymnastae vendat, non esse redhibendum vult, quasi uterque languentes a sanis dignoscere scire debeat. Imo Basil. Hexaem. Hom. 11. de hominis natura aeque Gymnasten ac Medicum speculari et quaerere consuevisse docet. Xenoph. Progymnasten appellavit: *)alei/pthn Arist. Ethic l. 2. c. 6. et Celsus, ubi dixit, Sanum hominem nullis sese legibus obligare debere, neque Medico, neque Alipta egere: per Aliptam hic [orig: hÓc] non alium quam Gymnastam intelligens. Vide quoque Cic. Ep. 9. ad Lentul. plato cum eodem Paedotribam confundit: Galen. vero eos valde diversos fuisse docet; dum Gymnastam Medico et Imp. Paedotribam militi et coquo assimilat merumque nominat Gymnastae ministrum. Sicut enim miles nihil eorum, quae ad belicam scientiam pertinent; et coquus eorum, quae ad Medicinam, novir, sed alter Imp. alter Medici duntaxat, mandata exsequitur: pariter Paedotriba, exercitationum facultatem ipse ignorans, Gymnastae solum iussa exsequebatur, nisi quod et usum et differentias et modum exercitationum experientia [orig: experienti‚] quadam calleret, interim ob ignorantiam toties aberraret, ut Galen. de Puero Epil. scribat, difficile fuisse prudentem paedotribam invenire. Quam differentiam Arist. quoque cognovisse videtur, cum Politic. l. 8. concludit, adolescentes Gymnasticae, atque Paedotribicae, tradendos esse: quarum altera qualem quendam faciat corporis habitum, altera operationes. Et Polit. l. 4. c. 3. *mhde\n, ait, h(=tton tou= paidotri/bou kai tou= gumnastikou= praskeua/sai te kai\ tau/thn e)sti\ th\ du/namin. Ita Gymnastes Praefectus erat exercitationum; Paedotriba minister, et panifici, coquo ac aedificatori quodammodo respondens, facere panes, obsonia, aedes, scientibus quidem, minime tamen, quid in ipsis sit optimum, quid non optimum, intelligentibus et quam facultatem ipsorum unumquodque ad sanitatem habeat, dignoscentibus. Quod vero neutrum horum nominum apud Homer. exstet, ratio est, quia semina duntaxat Gymnasticae attis, tum temporis apparebant, neque adhuc ars in regulas et formam redacta, adeo que nec Artifex, nec Minister tum erant. Hier. Mercurial. de Arte Gymn. l. 1. c. 12. ubi de Gymnasiorum Ministris. In Olympicis seu Gymnicis Ludis, Gymnastes diu praeexercitatum Athletam, ad sacrum deducebat, et postquam a Praecone victor eset renuntiatus, eadem ratione inde reducebat, uti pluribus docet Car. Paschal. Coron. l. 7. c. 10. et 11.

GYMNASTICA Graece *gumnastikh\, Latin. Ars exercitatoria, finitore Galeno l. ad Thras. e)pisth/mh e)sti\ th=s2 e)n pa=si gumnasi/ois2 du/namews2, quae omnium exercitationnum facultates novit. Mercuriali est Facultas quaedam omnium exercitationum facultates contemplans, earumque varietates opere ipso edocens, vel gratia bonae valetudinis conservandae, vel gratia optimi corporis habitus acquirendi atque tuendi. Quartam enim is Medicinae speciem illam facit, et ad aliis affinibus hoc pacto distinguit. Quamvis enim ludi omnes antiquorum, nec non tora Athletica ipsa atque exercitatines belli gratia [orig: grati‚] factae circa eadem fere, circa quae Gymnastica Medicina, versabantur, finibus tamen multum discrepabant. Ludorum siquidem finis religio erat, Antiquis opinantibus, rem gratam sese Diis eorum exhibitione praestare; vel populi voluptas, cui maxime et Resp. et Reges atque Impp.


page 438, image: s0438a

studebant, quo homines hoc pacto demulsi in officio continetentur. Qui vero belli gratia [orig: grati‚] exercitationes istiusmodi obibant, id non ob aliud quid agebant, qudm ut agilitatem ac peritiam compararent, quibus postea, cum opus esset, hostes sibi subicerent Et qindem priores tantopere honorati fuere [orig: fuÍre], ut, scribente Plinio l. 7. c. 56. dum Ludos inirent, semper assurgi, etiam a Senatu, in more esset, nec non sedendi in ius proximo Senatui, atque vacatio munerunm omnium ipsis, patribusque et avis paternis: Posterioris autem disciplinae Doctores, duplicem habebaut annonam, uti testis est Veget. de re Mil. l. 1. c. 13. At Gymnasticae superius descriptae, finis sanitas fuit et bonus corporis habitus: ad quae concilianda tantum ei facultatis est, ut Galen. infinitos se prope im becilles ad bonum habitum revocasse et innumeros item alios, ne in morbos laberentur, sola [orig: sol‚] Gymnastica [orig: Gymnastic‚] conservasse glorietur. Unde nullo pacto mirandum, si maiores adeo corporis gumnasi/an aestimaverint, ut non tantum publica, eaque praeclarissima, exercendis corporibus loca, qualia Gymnasia et Romanae Thermae fuerunt [orig: fuÍrunt], exstruxerint; verum etiam in quibusvis aedibus privatis exercitationibus huiusmodi locus aliquis designaretur et quottidie in usu esset. Semina Artis huius iam Troiani belli aevo fuisse iacta, facile ex Homeri libris colligitur, ubi animadvertimus, milites Graecos interdum disco, lucta [orig: luct‚], cursu, arcu et aliis huiuscemodi, quae postea ad Gymnasticam Artem transierunt [orig: transiÍrunt], sese exercuisse, sicut 8. inprimis et 23. Odyss. libb. legitur. Sed quo modo, quove ordine ad hanc Artem deventum, non adeo liquet. Verisimile est, ut ex Plutarcho Symp. l. 5. Problem. 3. elicitur, certamina prius simplicia fuisse, in quibus victoriam solummodo atque coronam pro fine habuerint; ab his postea sd sacrificia rem fuisse translatam, quando Deo sacra facturi Populumque ad festa accedentem oblectaturi, certamina instituebant: quae a sacrificiis demum ad Gymnasia traducta, postquam crescente luxu sanitas vatiis insultibus quati, eiusque exactior proin cura haberi coepit. Tum itaque, forte paulo ante Hippocratis aetatem, Herodicus, cuius meminit Plato de Rep. l. 3. Gymnasticam, quae prius in sacrificiis et ludis, nec non in bellicis solum exercitationibus locum habuerat, Medicinae adiunxit; quam ab eo inchoatam postea Hippocrates, Diocles, Praxagoras, Erasistratus, in Artis formam redactam, certis quibusdam praeceptis ac terminis concluserunt [orig: conclusÍrunt], eamque ad umbilicum perductam *gumnastikh\n vocarunt a)po\ tou= gumna/zesqai, ad exercendo. quasi nullus alius eius finis eset, quam ut exercendo habitus corporis bonus obtineretur. Et quidem hanc solam Gymnasticen, solitus est legitimam, Athleticam vero vitiosam Gymnasticam, Galen. appelare. Viguit autem apud Graecos solum Srs illa, ut testatum reliquit M. Varro de Re Rust. l. 2. prooem. quamdiu rura colentes Romani et cultura [orig: cultur‚] fecundissimos agros babuerunt [orig: babuÍrunt], et ipsi valetudine firmiores exstiterunt [orig: exstitÍrunt]. Sed postquam crescente desidia [orig: desidi‚] in oppidis oriari, quam ruri laborare, maluere [orig: maluÍre], Graecorum urbana Gymnasis ita frequentia exstruxerunt [orig: exstruxÍrunt], ut idem Varro conqueratur, suo tempore vix singula satis fuisse; quae quidem, dum Roma sub Imperatribus floruit, omnium ma ∑ xima ac speciosissima: at Romano postea Imperio declinante coeterisque in peius ruentibus, una etiam destructa fuere [orig: fuÍre]. Quo pacto Ars ipsa non parvam pasta est iacturam: quae ante Planti tempora in Artis normam redacta, ut ex illis Mostell. Act. 1. Sc. 2. v. 71. patet:

Cor dolet, cum scio num ut sum, atque ut sui:
Quo neque industrior de iuventute erat
Arte Gymnastica [orig: Gymnastic‚], disco, hastis, pila [orig: pil‚],
Cursu, armis, equo.

usque ad Imperii inclinationem adeo in frequenti usu erat, ut Plutarch. notet, Sympos. l. 3. Probl. 6. Omnes sua [orig: su‚] aetate Medicos exercitationibus fuisse occupatos. Ut merito mirari liceat, cur Budaens, sui saeculi Phoenix, in suis ad Pandectas Annot. Romanos Gymnasiorum et palaestrae exercitamentis minime usos fuisse, tradat. De locis, ubi Gymnastica exercebatur, diximus supra, nbi de Gymnasiis. Species eius, ut ex superioribus patet, tres fuere [orig: fuÍre] Vera seu legitima, (ut Galen. ait) Bellica et Vitiosa seu Athletica, quae non tam sanitati studebat, quam hominum robori, quo in certaminibus vincere, aut praemia ac coronas mereri possent; Graecis modo *)agwnistikh\, modo *)aqlhtikh\, modo *gumnikh\ dicta, et quinque in primis exercitationum generibus, Lucta [orig: Luct‚], Pugilatu, Cursu, Saltu, Diso, occupati, de qua vide supra in voce Athletica. Primam vero quod attinet, nempe veram seu Medicam (de Bellica enim plura hic [orig: hÓc] addere instituti ratio non permittit) Plato de LL. l. 2. eius duo rursus membra facit *pa/lhn seu Luctam et *)/orxhin seu Saltationem: ideoque illa vel Orchestica fuerit vel Paiaestrica; quo posteriori nomine intelligenda est universa illa exercitationum serie, quae vel in palaestra Gymnasiorum vel inloco palaestrae vicem gerente peragebantur. Et videtur huic sententiae favere Galen. cum *)orxhstikou\s2 kai\ *palaisikou\s2 solos facile crura flectere scribit. Mercurial. tamen, non adaequatam esse hanc Gymnasticae partitionem deprehendesn, eam hoc modo dividit: Duplicem nempe facit, alteram quae motus hominum a seipsis factos solum; alteram quae motus ab aliis factos contempletur. Priorem in Plaestricam et Orchesiicam, Platonem sequutus, subdividit, quarum utraque varias exercitationes sub se complectitur, ut videre est inutrque haruminfra suis locis. Posteriorem similiter, per omnes eius species diligenter persequitur, ut videre est in erudito eius Oper de Arte Gymn. in quo exercitationum omnium vertustarum, genera, loca, modos facultates, et quidquid ad corporis humani exercitium pertinet, diligenter explicatum, figurisque authenticis repr aesentatum habes. Subiugam hic [orig: hÓc] saltem ex eodem elenchum exercitationum illarum, quae in Gymnasiis olim usitatae, ut tum operis eius argumentum habeas, tum in hoc nostro quamvis illarum sucincte explicatam suis locis facilius [orig: faciliŻs] invenias, postquam addidero, ad hac corporali exercitatione, cui se totos consecrabant veteris aevi homines, ad longe praestantiorem gumnasian quae in vera pietate consistit, vocare nos Apost. 1. Tim. c. 4. v. 8. ad quem l. vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce *gumnasi/a.



image: s0438b

Exercitationum apud Vett. genera, per omnes Gymnasticae species.

Acrochirismus, Gr. *)akroxeirimo\s2, i. e. manuum colluctatio, fiebat summis tantum manidbus, sic ut nulla reliqui corporis pars a digitis tangeretur. Quo in certamine Sostratum, cogn. Pancratiasten, maximam laudem consequutum et *)akroxeiristh\n quoque propterea per excellentiam dictum esse, legimus apud Paus. Eliac l. 6. Apud Celtas multum floruisse id certaminis genus, tradit Paus. Vide Mercurial. de arte Gymn. l. 3. c. 5. Alsuegiam apud Avicennam. genus exercitationis est, quod virgis retoritis cum pila magna aut parva lignea efficiebatur: forte Polamalleo non absimile. Idem. l. 3. c. 8. sub. sin. Ambulatio, usque adeo Vett. aestimata est, ut inter cetera privatis exercitationibus destinata, et in Gymnasiis et extra illa, nullius maiorem rei curam habuerint, quam ut accommodata omni tempore deambulationibus loca aedificarentur, Idem l. 3. c. 2. Caestus, Idem l. 2. c. 9. Vide supra. Cricilasi, Gr. *krikhlasi/a, i. e. Criculi impulsu, Idem l. 3. c. 8. Vide supra. Cubistica, vide hic [orig: hÓc] *)/orxhis2. Cursus, cui locus in Gymnasiis peculiaris assignatus quidem non erat, qiod in viis ut plurimum communibus, aut etiam on loco, ubi altus pluvis stratus erat, perageretur, tanti interim Athletis aestimatus est, ut lienem sibi inurendum non pauci illorum curarent, quo minus ille currendi celeritatem, sicut solet, impediret. Idem l. 2. c. 10. Detractio, Galeno memorata, exercitatio erat, velut si cuipiam alter mandasser, ut se violenter detraheret inflecteretque, dum ipse non manibus modo,verum etiam cruribus spinaque constans et non flexus resistebat. Sic Molo e disco inuncto, super quem erectus stabat, ab iis, quos provocaverat, nulla [orig: null‚], ratione dimoveri potuisse legitur. Vide eundem. l. 3. c. 5. Dielcystinda, q. d. Ludus distractorum, plerumque ludebatur in palaestris, interdeum tamen etiam alibi. Duae autem erant puerorum partes alii trahentes alios; eratque penes illos victoris, qui ad alteram partem transmigrassent, teste Iul. Polluce. Eiusdem exercitationis in Theaet. meminit Plato. Vide eundem ibid. sub fin. Disci iactus, vide supra. Equitatio, vide itidem suo loco. Exercitationem kat' e)coxh\n agere dicebantur, si quis alterum, qi ipsum versus se inclinabat, a latere aggressus, ilia maibus complexus, seu onus aliquod sublatum, invicem porrenderet reduceretque, ac magis si dum gestagat, ipse nutu renutuque corporis usus esset, Item illi, qui a cervicibus pendentes deorsum trahebant, aliique ab Avicenna relati, apud eundem l. c. per Funes ascensus, Gr. to\ dia\ xoini/ou a)nar)r(ixa=sqai, vehemens fuit exercitationis genus, ut ex icone e vett. gemmis ex pressa, apud praefatum Auctorem, videre est, l. etc. cit. sub init. Vide etiam hic [orig: hÓc] infra, ubi de Scaparda et Schoenobatis, sed et superius, ubi de Funambulis. Gestatio, fiebat vel in lectica et sella; vel per lectos pensiles et per cunas. Vide eundem l. 3. c. 11. et 12. et in hoc opere passim. Gladiatoria, vide suo loco. Halteres, disco simile exercitationis genus, quod in palaestra actitari solitum scribit Galen. Vide infra. Harenam ruere, vide infra Rutrum. Hoplomachia, h. e. armorum ficta conflictio, Aurel. dicta est, quae alias Monomachia, de qua suo loco. Iaculatio, in genere erat, quaevis r(i/yis2, i. e. proiuctio, seu lapidis, seu iaculi, seu alterius cuiusdam missilis; duas vero eius species praecipuas constituit Plato, *tocikh\n i. e.Sagittationem, et *)ako/ntisma Faculationem; quarum ilia fiebat tum solis amentis, tum arcubus tum balistis: ista veto non modo sine his efficiebatur, verum etiam grandiores sagittas, crassioresque virgas et plerumque graves requirebat palos. Quinimo Sagittarii solis brachiis sese movebant; Iaculatores autem in iactu brachia contorquebant extendebantque, et propterea dorsum femorque pedibus immotis flectebant, uti infra videbitur, ubi de Faculatione. Lucta, Gr. *pa/lh, seu *katablhtikh\ i. e. Deiuctoria, id cerraminis fuit genus, quod Iacobo cum Angelo intercessisse legimus Gen c. 32. v. 1. Fiebat illa in locc Gymnasii peculiari, nempe Palaestra, sive Porticu tecta, quae Xystus vocabatur, ubi Luctatores bini nudi, uncti oleo et pulvere asp ersi sese brachiis complicabant invicemque concertabant, alter alterum deicere humi contendentes: ut videre est ex icone vet. apud eundem l. 2. c. 9. Eius species. Pancratium, ex lucta et pugilatu compositum s. Volutatoria lucta, cum humi prostrati athletae atque ibi invicem seque mutuo convolventes, alterum sibi subicere nitebantur; quod *)anaklinopa/lhn i. e. Reflexionem, videtur dixisse Mart. l. 14. Aphor. Vide infra, ubi de Lucta. Macron sparton, raptorium machinamentum, Cael. Aurel. memoraturm Chron. l. 5. c. ult. exercitationi quoque in serviebat: quod vel ipsummet Petaurum, vel ei non dissimile fuisse, contendit Idem l. 3. c. 8. Manus arcta compressio, Galeno et Aeliano Var. Hist. l. 2. c. 24. memoratur, ubi de Milone narrant, manu eum punicum malum adeo arcte tenere solitum, ut illud a nullo praeterquam ab amasia ipsius, ei eripi posset; nempe quae ea in decertatione saepius cum ipso sese exercuisset. Idem l. 3. c. 5. Manuum colluctatio summis manibus fiebat, reliqua [orig: reliqu‚] corporis omni parte intacta [orig: intact‚], perdurabatque donec adversarius disiceret. Hac Athletae perraro in publicis spectaculis contendebant aliquando tamen ad usum eam esse revocatam, patot ex Historia Soctrati tou=


image: s0439a

*)akroxristou=, apud Paus. Eltac. Alter enim haec exercitatio Acrochirismus dicebatur, vide hic [orig: hÓc] supra. Manuum digitorumque pectinatim iunctorum certamen erat, cum alterum quis medium complexus, aut etiam ipse medio comprehensus, manibus digitisque pectinatim iunctis, aut quem complectebatur, absolvere sese iubebat, aut ipse se a complectente solvebat. Vide iterum eundem l. 3. c. 5. sub fin. Numachia, vide suo loco. Petaurum, similiter. Natatio, itidem. Navigatio, quoque. *)/orxhis2, ingenere Saltatio, in specie tertia erat Saltationis species, a Cubistica, qua [orig: qu‚] homines variis modis pedes ac manus contorquentes in caput saltabant; et Sphaeristica, sive pilae ludo; qui saltando quoque peragitur, distincta: facultas nempe motibus ac gestibus corporis, artificio quodam, numero et ratione factis, hominum mores: affectus et actiones imitandi Arist. princip. poetic. Vide Merc. l. 2. c. 7. et infra ubi de Orchestica. Oscellae, vide suo locu. Palaestrica, itidem. Palus, similiter. Pancratium, quoque. Phonascia, vocis exercitatio. Vide suo loco. Pila, similiter. Piscatio, quoque. Plethrislatio, Gr. to\ e)kpleqri/zein, Galeno et Avicennae fuit, cum in plethro, i. e. in sexta parte stadii quis prorsum retrorsumque vicissim, idqui saepe, in utramque partem sine flexu cursitans, unoquoque cursu breve quiddam de spatio demebat, quoad denique in unico gressu constitisset. Idem l. 3. c. 5. Pugilatus, vide infra [orig: infr‚]. Pugna, in genere varias species sub se comprehendit; peculiariter vero sic dicebatur exercitatio illa, in qua duo ut plurim um inter se dimicabant, vel ut ad bellicas pugnas ineundas fortitudinem ac peritiam sibi compararent, vel ut in ludis, Amphitheatris atque aliis publicis certaminibus spectaculisque coronas victorae consequerentur populumque oblectarent. Vide infra ubi de Monomachia et Pugna. Pilamalleus, vide suo loco. Pytilislatio, Gr. to\ putili/zein, idem fuit, quod gesticulari, et crebro motu manus ciere [orig: ciÍre]. Politiano Miscell. Ex Galeno vero et Avicenna colligitur, fuisse tale exercitationis genus, si quando summis pedibus quis ingrediens vel stans tensas in sublime manus hanc antrorsum, illam retrorsum celerrime movisser: qua [orig: qu‚] exercitationc maxime ante parietes stantes uti solebant; quo, si forte aberrassent, facile, pariete apprehenso, erigerentur. Hanc Lycurgus vetuisse legitur, apud Plutarch. in eo. Vide Merc. l. 3. c. 5. Risus, inter vocis fuit exercitationes, quemadmodum et gemitus, et ploratus etc. Vide eund. l. 3. c. Saltatoria, una ex Gymnasticae, hominum motus a se ipis factos considerantis, speciebus; triplex erat, Cubistica, Sphaeristica et *)/orxhis2 in specie dicta, seu Orchestica, de quibus idem l. 1. c. 3. l. 2. c. 6. Saltus: Gr. *(/alma, in Athletica facultate insignem locum habuit: ut praeter Pindaricos interpretes, qui, inter ludos in Pentathlo contentos, Saltum primum hoc versiculo fecerunt [orig: fecÍrunt]: *(/alma, *di/skos, *)ako/ntion, *dro/mos, kai\ *pa/lh. Saltus, Discus, Faculum, Cursus et Lucta: testatur Arist. l. de comum. animalium gressu. In Gymnastica bellica non multum in use fuit: in medicina vero Gymnastica adhibitum fuisse Galen. etapud Oribas. Antyllus, pluribus docent. Vide Merc. l. 2. c. 11. et infra bi de Saltu. Scaparda, Gr. *skapa/rda, Hesych. et Polluci, genus ludi fuit Funambulis non admodum dissimile; in eo trabs solo depacta erigebatur,in cuius summo foramen erat, per quod funis traiciebatur, ex una parte funiculi, alter aversus cricumligabatur: tum alter ab altera trahebat; sique trahens socium usque ad summum traxisset, victor denuntiabatur, sin alter resistens, minime se trahi sinebat, penes ipsum iudicabatur victoria, Idem l. 3. c. 5. Schoenobatica, exercitatio vehemens, eadem cum ascensione per Funem, de qua hic [orig: hÓc] paulo supra diximus. Namque Funambulos, Gr. *sxoinoba/tas2, qui hoc tempore lusus gratia [orig: grati‚] per orbem vagantur, etiam Veteribus in oblextando populo fuisse adhibitos, ex icone, e Veterum sculptis gemmis expressa [orig: express‚], apud eund. l. 3. c. 5. videre est. Sed et Terent. Hecyra, Prolog. v. 26. confirmat. Ei aliquid simile habuisse Scapardam diximus modo. Sciamachia, vide infra. Sphaeristica, altera saltationis species fuit, Pilae nempe ludus, qui saltando peragitur. Vide infra ubi de Pila, item Sphaeristica Merc. l. 2. c. 4. Spiritus cohibitio, inter exercitationes et praesertim apotherapeuticas, ab optimis Gymnasticis, numerata legitur, apud Galen. de tuenda valet. l. 3. circa fin. Vide infra. Stando, quoque se exercuisse Vert. dicemus infra, suo loco. Vide Merc. l. 3. c. 3. Trochus, vide suo loco. id. l. 8. c. 3. Vectatio, una ex illis exercita tionibus quae motus hominis ab aliis factos confiderat: in curribus inprimis, antiquissima fuit, et ab Erichthonio primum inventa nonnullis tradita. Vide eund. l. 3. c. 10. Venatio, ex omnibus corporum exercitationibus utilissima, secundum Galen. bellicae etiam fortitudini assequendae maximum adiumentum praebere credebtur. Eam Plato de LL. l. 7. in tres species, Aquatilium, Volatilium et Terrestriuma animalium distinxit. Vide eund. l. 3. c. 15. et infra suo loco. Vociferatio, exercitium fuit Histrionibus olim in crebro usu, quod docebant Magistri Phonasci dicti, unde Ars Phonascia Theophrasto. Vide eundem l. 3. c. 7. et intra, ubi de Voce ac Vociferatione. Volutatoria lucta fuit, cum non recti manebant et quoad stantes complecterentur; sed


page 439, image: s0439b

humi prostrati seque mutuo convolventes, alter alterum sibi supponere nitebantur etc. Vide in voce Pancratium.

GYMNESSIAE duae ins. maris Iberici. Strab. l. 2. p. 129, 144, et 159. Graece *gumnhsi/ai. Dictae sic Baleates sunt Graecis, non quod populi illarum nudi essent, sed quod funditores eximii, quales, ut et ceterae leves armaturae, quos yilou\s2 vocant, *gumnh=tes2 dicebantur. Hesych. *gumnh=tes2, oi( mh\ e)/xontes2 o(/pla, oi( de\ tou\s2 sfendonista/s2 ktl. Vide supia ubi de Funkitoribus, it. in voce Baleares.

GYMNETAE servi Argivorum, sicut Helotae Spartanorum etc. de quibus vide Alex. ab Alex. Genial. Dier. l. 3. c. 20.

GYMNETES pop. Aethiopiae semper nudi, Nigretibus et Phaurusiis proximi. Plin. l. 5. c. 8. Gymnetas quoque Indos vocat Crates Pergamenus; qui 100 ∑ Annos excedant, Macrobios vocat Plin. l. 7. c. 2. Fuere [orig: FuÍre] etiam Gymnetae, in Hisp. Tatr. unde Gymnesiae Ins.

GYMNICI Ludi dicti sunt apud Graecos olim, in quibus se nudi atque uncti exercebant palaestritae, Gr. *)agw=nes2 gumnikoi\: idque aliquo quinque horum certaminum. Saltu, cursu, iactu, disco, lucta [orig: luct‚], quae Simonides versu hoc expressit,

*(/arma, podakei/hn, di/skon, ai)/konta, pa/lhn

. Vel omnibus simul, quod Quinquertium, vel Quinquartium, quasi quinque artium lusus, Gr. pe/ntaqlon dicebatur: victorque Pentathli nomen tulit: Erant ludorum horum 4. celeberrimi: Olympia, Nemea, Pythia, Isthmia, de quibus vide sub loco. Ad Circenses Romanorum quoque appellatio translata est, namque et in iis, si non omnino, saltem maxima ex parte corpora, vestibus, exutis, nudabant, quo expeditiores et agiliores ad certamen essent; Sed de his vide supra. Quare autem Athletae isti, cum tempore Homeri adhuc perizw/mata i. e. subligacula haberent, seqq. temporibus plane renudaverint corpus, ad Orsippum causam refert Eustathius, qui circa Olympiadem 32. primum id instituerit, postquam perizomate soluto victus esset. Sic a nudis dicti agones Gymnici, in quibus Athletae, oleo uncti et pulvere aut arena [orig: aren‚] conspersi, certabant. Quam ob causam Aug. vetuit eiusmodi spectaculis feminas interesse, vide quoque supra in voce Gynmas. Antiquitus autem campestria fibulata Athletas habuisse,Thucydides auctor: quam modestiam et a Barbaris suo tempore servatam, addit Iul. Caes. Scalig. poetic l. 1. c. 22. Plura de his Ludis vide infra in hac voce.

GYMNOPAEDIA Graece *gumnopaidi/a saltationis species, apud Lacedaemonios olim in usu, qua in sacris pueri nudi defungebantur (unde nomen) Apollini paeana canentes, auctore Terpandro. Post quem Sacadas Argivus in Choris, contraria qui canerent, instituit? quippe enduma/tia, non nudi, sed induti, Iul Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 20. Fuit autem harmonia Gymnopaedica, Emmeliae propior, plus habens spondaeorum, et anapaestorum, cum interpositis choriambis: qualis Ode prima Horatii. Idem ibid. c. 48. ubi de Lyricorum harmoniis.

GYMNOPODIA Gr. *pumnopo/dia, apud Polluc. l. 7. c. 22. inter calceorum muliebrium specie, quae pedem ostenderent. Cuiusmodi calceis Graecas mulieres delectatas olim, notum. Certe principes Graecarum forma [orig: form‚] Thebanas mulieres, ore tecto, pedibus per calceos pene nudis, saltem conspicuis, inambulasse, refert Dicaearchus Vita Graectae, in descriptione Boeotiae: *forou=si de\ --- u(po/dhma lito\n, ou) baqu\. foinikou=n de\ th=| xroia=| kai\ tapeino\n a)kata/lupton de\ w(/st3 gumnou\s2 xedo\n e)kfai/nesqai tou\s2 po/das2, uti legi vult Casaub.Vide Casp. Barth. ad Stad. Theb. l. 2. v. 230.

GYMNOSOPHISTAE Philosophi Indorum, sic dicti qu od nudi incederent, Solem im mobilibus oculis toto die intuentes. Frigora et flammas citra dolorem perferebant Ferunt Alexandrum Mag. ad eos accessisse, dixisseque; Petite quodcumque vultis. Qui responderung [orig: respondÍrung]: Da nobis immortalitatem, quam prae ceteris optamus. Quibus ille ait: Cum ego ipse sim mortalis, immortalitatem nemini praestare possum. Si ergo, inquiunt, mortalem te esse cegnoscis, cur non contentus patriis sedibus, omnibus insestus totum orbem subicere conaris? Cic. Tisc- Qu. l. 5. Saturi vitae in rogum ardentem se coniciebant. ut finitentur. Lucan. Civ. Bell. l. 3. c. 240.

Quique suas struxere [orig: struxÍre] pyras, vivique calentes
Conscendere rogos.

Divisi erant in duas sectas, Brachmanes et Gemnanes, seu Sermanes. Quidam etiam Hylobii dicti, quod silvas incolerent, rerum sublimium contemplationi melius vacaturi. Docebant hi omnes metemyu/xwsin, spernebant Fortunae bona, Principibus et Magistratibus a consiliis erant, etc. Hylobios se arborum corticibus texisse, et in cavis arborum habitasse ferunt. Durant hodieque, uti videre est apud accuratissimum Scriptorem. P. de la Valle, Itin. tom. 4. qui ipse cum hodiernis Indorum Sapientibus diu conversatus est. De veteribus autem Gymnosophistis, vide Strab. l. 15. p. 713. Philostr. l. 3. Porph. l. 4. peri\ a)poxh=s2, Clem. Alex. 1. Strom. Tertull. Apolog. c. 41. et 42. August. de Civ. Dei. l. 15. Apuleium, Arist. Sonlin. Laert. l. 1. etc. Nic. Lloydius.

GYNAECEUM vel GYNAECONITIS Gr. *gunaikei=on, dicebatur locus secretior in aedibus ubi solae mulieres degebant: Erat autem di/stegos2; in superiori aedium contignatione, ut eo difficilior ad eas aditus paterer. Ita enim Didymus, *(oi arxai=oi, inquit, tai=s2 gunaici\n u(perw/|ous2 tou\s2 qala/mous2 kateskeu/azon u(pe\r tou= dusenteu/ktous2 e)=inai, Vett. mulieribus in superiori aedium parte thalamos seu cubicula exstruxerunt [orig: exstruxÍrunt], quo non ita facile adiri possent. Habebant ovalem figuram, Gr. *)=wa, vel *)/wi+a, unde forte fabulae de Helena ex ovo genita occasio, cum in istiusmodi thalamo genita ac educata esset Eo qui ascensum fuerit, an per scalas pensiles, an per gradus et anabathra consueta, in incerto est: Prius arridet Fr. Rossaeo, probatque ex Euripide in Phoenissis, ubi Paedagogum Antigone in superius cenaculum, ut exercitum ibi prospiceret, se deducturum, sic alloquitur:



page 440, image: s0440a

*)/orege nu=n, o)/rege geraia\n
*ne/a| xeir' a)po\ klima/kwn
*podo\s2 i)/xnos2 e)pante/llwn.

Eiusdem kli/makos2 apud Homer. mentio est, ubi de Penelope:

kli/maka d' u)yhlh\n katebh/sato oi(=a do/moio,
De scala sublimi de scendit sola domus.

Vide praefat. Auctor. Archaeologiae Atticae l. 4. c. 14. Ibidem filioli, ut improbitate omni abstinerent, educabantur, ut ex Hesiodo discimus, in *)/erg. ubi pueros dwdekatai/ous2, duodecennes, et duwdekamh/nous2, duodecimestres, omnia communia cum matribus, di/aitan, trofh\n, oi)=kon, habuisse ait: Sed, et qui provectiores aetate erant, quoties locus in cenaculo deesset, pransum eo cenatumque mittebantur, uti apud Lucianum legimus, ubi Eucrates fil. suum ei)/s2 gunaikwni/tida, ablegat, in Gallo. Puellae porro ad nuptias usque eodem loco custodiebantur, nisi haberent parqenw=na, oecum pecliarem Virginibus destinatum, de quo infra, ubi de Oecuria Atheniensium, pllura vide apud Dan. Heins. Not. ad Hesiod. d. l. p. 274. et 289. Eodem modo vocabatur interior locus in aede Bonae Deae, ubi sacrificia peragebantur, quibus non nisi mulieribus interesse fas erat, vide Cic. Orat, de Aruspic. resp. Habebant autem Gynaecea suos Ephoros ac inspectores, viros graves ac sapientes, de quibus vide hic passim, inprimis in vocibus, Cantor, Custos, Monitor etc. Donen progressu temporis scelestissimi Eunuchi matronarum oecos, virtutum olim ac egregiarum artium, quae hunc sexum decerent, officinas, invasere [orig: invasÍre], de qua labe suo loco: uti de ratione Gynaecea claudendi muniendique supra in voce Fores. Vitruv. de hac aedium parte sic l. 6. c. 10. ubi de Graecorum aedificiis: In his locis introrsus constituuntur oeci magni, in quibus matresfamilias [orig: matresfamili‚s] cum lanificiis habent sessiones. Circum autem in porticibus triclinia quottidiana, cubicula etiam et cellae familiaricae constituuntur. Haec pars autem *gunankwnh/ths2 dicitur. Ubi quod sic vocat, Gynaeceum Plauto est, ad hunc Graecorum morem eleganter alludenti Mostell. Actu 3. Sc. 2. v. 71.

Dare volt uxorem filio, quantum potest:
Ad eam rem facere vult novum Gynaeceum.

Uti autem locus feminis, Gynaeceum, sic locus viris destinatus *)andrw\n, it. *)andrwni=as2 dictus est, ut vidimus. Utriusque meminit A. Gell. l. 17. c. 12. Alexandri Molossi dictum referen, se quidem ad Romanos ire, quasi in *)andrwni=tin. Macedonem vero Alexandrum iisse ad Persas, quasi in *gunaikwni=tin. Alia fuere [orig: fuÍre] sub Impp. posterioris inprimis aevi Gynaecea, undi in Imperio Romano Gynaeceorum Procuratores Magistratus erant, domibus, in quibus vestes Imperatoriae confiebant, et lanificia huic fini fervebant, praefecti, sub Comite sacrarum Largitionum, Notitia Imperii. Iis suberant Gynaeciarii, in l. 16. Cod. Theodos. de Murilegulis et Gynaeciae. Si quis ex corpore Gynaeciarriorum vel Linteariorum, vel Linyfiariorum: et Gynaeciariae, passim. Dicebantur sic opifices, qui vestibus Imperialibus texendis, in publicis Textrinis, quae Gynaecea dicebantur operam dabant, obnoxiae ceteroquin conditionis etc. Cuiusmodi Gynaecia, seu uti vocabant, Genicia, etiam Franciae Reges habuere [orig: habuÍre], in quibus ancillae Regiae rei lanariae vacabant, Geniciariae hinc et Pensiles dictae: Imo a singulis feminis lanarium tum opus Principes exigebant, praestationis vice, adeo ut ab eo praestando Sanctimoniales ipsae vix eximerentur. Quia autem cum ancillis huiusm domini ipsarum, corruptione crescente, consuescere coeperunt [orig: coepÍrunt], factum ut publica ac privatista Gynaecea pssime audirent, et vox passim de Lupanaribus ac meretricum coetibus acciperetur. Imo in poenam eo amandatae tamquam in Lupanaria publica, si quae vel stuprum commisisstent, vel impari coniugio se implicuissent. Sic in L. Longob. l. 2. tit. 9. ß. 2. mulier libera vel puella, quae servo nupsit, in Curiam Regis duci iubetur et intra pensiles ancillas constitui: ubi Edictum Rotharis Regis tit. 88. ß. 11. Pisile habet, quod idem est cum Pensili seu Gynaeceo, unde forte Gallorum vox Poile, de vaporatio etc. Vide C. du Fresne in Gloss. ut et supra in voce Damus.

GYNECOCRATUMENI pop. Sarmatiae. Plin. l. 6. c. 7.

GYNECON-LIMEN i. e. mulierum portus, citca Phidaliam est, inter Anaplum et Leosthenium. Steph.

GYNAECONOMI Viri quidam Athenienses convivia inspiciebant, et numerum vocatorum, an eset secundum [orig: secundŻm] legem, inquirebant. Gyneconomi autem numero viginti praefecti fuerunt [orig: fuÍrunt] mulieribus, qui in parum pudicas ac modestas animadverterunt [orig: animadvertÍrunt], et mulctas earum inscribentes exposuerunt [orig: exposuÍrunt] in platano et ceramico. Iul. Pollux.

GYNAECOPOLIS civitas Phoenicum, et alia Aegypti. Steph. Plin. l. 5. c. 9.

GYNDES Assyriorum fluv. maximus post Euphratem, qui desecendens ex montibus Mantianis, per Dardanios labitur, et in Tigtim se exonerans, in Mari rubro nomen perdit. Is cum Cyri impetum venientis contra Babylonios interciperet, et quidam ex militibus summe dilectus regi, eius moliens transitum, rapacitate fluvii absorptus esset, Rex iratus amicum ulcisci statuit, iurans evim, qui tam praeclarum equitem voravisset, mox vix tincturum genua mulieris, Bellum itaque cum fluv. gessit, ac totis cipiis per magnas deuctum fossas in 46. alveos, alii habent 360. dispertivit. Quidam ob equum absorptum Regem ita succensuisse fluv. narrant, Herod. l. 1. Senec. l. 3. de Ira. Tibull. 1. 4. Eleg. 1. v. 14.

--- Rapidus Cyri dementia Gyndes.

GYPAEETUS Graece gupai/etos2, aquia degener, ex aquiae et vulturis adulterio nata, alias Percnopteros, quod vide, ut et Racham, it. in voce Vultur.

GYPEDAE vide supra Gipedae.

GYPSARA Moletio Tordunes, portus Mauritaniae Caes. inter Mega prom, et Sigam Urb.