December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 432, image: s0432a

GULIELMUS [128] Rondeletius Medicus insignis, Monspelii et in Flandria docuit, auctor libri de Piscibus, quem tamen exscripsisse ex Annotationibus Gul. Pelicerii praefati in Plin. numquam editis, Thuan. ait Hist. reliqua eius opera, quae semel concepta scriptaque numquam relegere aut corrigere solitus est, enarrat Ant. Teissier Elog. P. 1. ubi addit consilio eius Theatrum Anatom. Monspelii a Rege erectum esse, A. C. 1556. ceterum a iuventute eum vino abstinuisse, ut a podagra immunis esset, supra modum largum fuisse noctes lectione magis ac studiis, quam somno, exegisse, ac post capvitatem Pelicerii Ep. supra dicti, omnes libros Theologicos, quos, frequens legebat, in ignem coniecisse, atque erat Anatomicus eximius, unius liberorum suorum exstincti ipsum anatomen instituisse, non sine vituperio bonorum, fil. tandem nimia [orig: nimi‚] ingestione mortuum esse. Scaevola San-Marth. Elog. l. 3. Obiit A. C. 1566. Vide quoque P. Castell. Vir. illustr. Medic. I. Iubert. in Vita eius.

GULIELMUS [129] Risbrouckius de gestis Tartarorum scripsit, cum Itin. Orientis.

GULIELMUS [130] Rishangerus Benedictinus Anglus, Opus Chronicorum edidit, continuationem Matthaei Paris.

GULIELMUS [131] de Rubione scriptor sec. 14. Arrago.

GULIELMUS [132] Salicetus Medicus Placentinus, Gulielmiae auctor, A. C. 1210.

GULIELMUS [133] Sallustius du Bartas Poeta Gallus celebris, a Communione Rom. secessit. Obiit A. C. 1591. Vide Bartas.

GULIELMUS [134] Samucus Carmelita Gallus, Cyprum a Saracenis pulsus, de monasteriis Ordinis sui scripsit.

GULIELMUS [135] Sirletus Cardin. Calaber. Marcello II. Pio IV. et V. gratus. A Sixto V. editione Bibliorum adhibitus. Obiit A. C. 1585. Aet. 71. Hebraice, Graece et Latine egregie doctus.

GULIELMUS [136] Starnefeldius auctor Anglus.

GULIELMUS [137] Tellus vide Tellus.

GULIELMUS [138] Thornus Benedictinus Anglus, cuius opera vide apud Possevin. Simler. Voss.

GULIELMUS [139] Tripolitanus Dominicanus, auctor libri de statu Saracenorum. A. C. 1270.

GULIELMUS [140] Turnebus Anglus eruditus.

GULIELMUS [141] Tyrius Praesul huius urbis, Gallus, an Germanus, an Syrus? Auctor Hist. sacrae, de Palaestina a Godofredo Bullionaeo occupatae: A. C. 1095. usque ad A. C. 1180. libb. 23. quibus 6. alios Ioh. Heroldus adiecit. Interfuit Concil. Lateranensi, sub Alex. III. cuius Historiam, una cum Hist. Principum Occidentis, qui in Oriente sedes fixerunt [orig: fixÍrunt], quoque edidit, etc. Henr. Pantaleon, in eius vita. Iac. Bongarsius, praef. ad Gesta Dei per Francos. Voss. etc. Item alius, cuius epistolae ad Bernardum Patr. Antiochiae exstant. Obiit A. C. 1127.

GULIELMUS [142] Wolcestriensis Angl. scripsit varia. Voss. de Hist. Lat. l. 3.

GULIELMUS [143] Xylander Augustanus, Mathematicus celebris, Strab. Plutarch. Dion. Cedren. vertit, etc.

GUILLARDINUS Melchior vide ibi.

GUILLEVILLANUS vide Gulielmus.

GUIMARANUM vulgo GUIMARANES, opp. Hisp. in regno Portugalliae, et in prov. inter Durium et Minium, Ducatus tit. insignitum. 4. leuc. Distat a Braccara in Ort. versus montes.

GUIMPA in Regula Roberti Arbriselli. c. 6. peplum est seu velum muliebre, quo etiamnum Monachae utuntur, quod Guimpe Galli vocant. In specie sic Catanenses appellant S. Agathae velum, quod Grympam alii male dicunt, vide C. du Fresne Not. ad Stabilimenta S. Ludov. l. 1. c. 54. et supra in voce Grympa.

GUIMUNDUS Cardin. sub Greg. VII. floruit: auctor tractatus de veritate corporis et sanguinis I. C. contra Berengarium, qui ab Erasmo editus, A. C. 1530. etc. Gul. Malmesbur. Ivo Carthus. Ep. 78. Orderic. Vital. Hist. Eccl. l. 5. c. 17. cum elogio huius Guimundi meminerunt [orig: meminÍrunt].

GUINA vulgo GUINES, opp. Galliae, in Picardia prov. et in recuperata ditione, ut vulgo aiunt, prope Caletum urbem, vix 2. leucis ab ea in Austr. et totidem ab ora Oceani; Comitatum separatum facit. Est intra paludes.

GUINEA vulgo la Guinee, regio Africae perampla, inter Nigrititam ad Bor. et mare Atlanticum ad Austr. et inter regnum Congi ad Ort. et montem Leonis ad Occas. Regio est abundans et fertilis, ab Ort. in Occas. valde extensa, et ab Europaeis admodum frequentata Dividitur in tres partes, nempe in Guineam propriam, in Malaguettam, quae ad Occas. et in regnum Benini ad Ort. In Guninea propria, quae media est inter Malaguettam et Beninum, sunt quamplurimae coloniae Anglorum, Danorum, Hollandorum, et Suecorum, cum arcibus aliquot, Loca autem praecipua in ora sunt aex S. Georgii de Mina, arx Nassovia, arx Capitis Corsi. Commendum, Anta, Fetum, et Cormentinum, Guinea autem propria dividitur in oram Auream, la Coste d'Or, oram Dentium, la Coste des Dents, et in oram Malaguettae, la Coste de Malguette. Vide Ora Aurea. Detecta autem fuit Guinea primo A. C. 1365. a Gallis, qui in illius ora habuerunt [orig: habuÍrunt] aliquot colonias. Sed intestino sub Carolo VI. et VII. bello flagrante Gallia [orig: Galli‚], egregiae illorum spes interversae sunt, iisque, de quibus supra, aditus patefactus est. Vide Villaldi Bellefontii Relation curieuse des cotes [orig: cŰtes] de Guinee, ubi de fertilitate soli, mercium, quae inde exportantur, generibus, moribus et religione incolarum, superstitioso imprimis cultu idolorum, quae fetiches vocant, quos tamen alii certos esse characteres, a Sacerdotibus illorum ipsis imprimi solitos, malunt; insuper Leonem African. Marmolin.

GUINEA Nova vulgo nouvelle Guinee, pars Asiae recens detecta. Vide Nova Guinea.

GUINENSIS [1] Lambertus, vide Lambertus.

GUINENSIS [2] mel. GISNENSIS Comitatus Picardiae inf. qui disterminatur ab Comitatu Oyo, per canalem maiorem, qui opp. Guinensium praeterlabitur, territoriumque fere reddit inexpugnabile. Primarium opp. est Guinesium, in duas divisum partes, quarum una in paludibus sita, altera in continenti, loci natura [orig: natur‚] munitum et validum. Captum fuit ab Henr. II. Rege, misso illuc Franc. Lotharingo, Guisiae


image: s0432b

Duce, A. C. 1558. Sunt et alia oppida velut Hartincourt, Peuplinge, Conquelle, Porius Nivelletius. Continer hic Comitatus sub se Baronatus Ardrisium et Courtembrovensem. Merula. Foh. Matal. Metell.

GUINTERIUS Ioh. Andernacensis, Goslariae primum Gymnasii Rector, exin Lovanii Graecae Ling. Professor. Parisios inde profectus Budaeo et Lascari innotuit, ac favore Card. Bellaii inter Medicos Francisci I. receptus est. Obiit Argentinae A. C. 1567. Aet. 80. Nobilitatis Insignibus honoratus a Ferdinando I. Oribasium in Aphorismos Hippocr. primus in lucem emisist. Reliqua eius scripta, quorum quaedam edidit sub nomine Ianus Auctoriacus, habes in Elog. Teisserii. Vide et Melch. Adami Vit. Medic.

GUIPUSCOA vulgo GUIPUSCOA, quibusdam IPUSCOA, prov. est Hisp. alias regno Navarrae annexa, sed a trecentis annis ab eo revulsa, et Biscaiae attributa, quam habet ad Occas. uti Alavam ad Austr. Oceanum Aquitanicum ad Bor. et Naverram ad Ort. cum Parte Galliae, a qua separatur Bidassoa amne. Circuitus eius est 36. mill. Nomen habere videtur ab Opuscua, civ. Prisca. Hic [orig: HÓc] Cantabri olim. In ea urbes praecipuae sunt Tolosa, Tolosa, regionis caput, Fanum S. Sebastiani, S. Sebastien, et Fons rapidus.

GUISA vulgo GUISE, opp. Galliae, in Picardia prov. et in Tirascia tractu, satis munitum, cum castro, ad Oesiam fluv. versus confinia Hannoniae. Frustra obsessum fuit ab Hisp. A. C. 1550. Hinc Duces Guisii e domo Lotharing. quorum ab antiquo patrimonium est. Prius enim cum Comitatus esset, Franciscus I. Rex in Duc. dignitatem evexit, A. C. 1528. in gratiam Claudii Lotharingi, fil. minoris natu Renati II. Hic Claudius, fortitudine inclitus, suscepit ex Antonia Borbonia filios octo: e quibus primogenitus Franciscus Guisii Dux Claudius Aumaliae Dux et Renatus Marchio Ellebovii fuere [orig: fuÍre]. Franciscus, defensis Metis, captoque Caleto clarus, post praelium Druidense [orig: Drķidense], occisus est per insidias, a Ioh. Poltroto, A. C. 1553. Ex Anna Estensi, pater Henr. I. successoris, Caroli Ducis Meduanii, etc. Henr Pictavium contra Reformatos defendit, Ligae postea sub Henr. III. caput huius iussu in Comitiis Blesensibus interemptus est, vide elogia eius apud Balsacum. Parer fuit ex Catharina Cliviaca septem filiorum, totidemque filiarum: e quibus Carolus Dux patri successit, ex Henrica Catharina Ioysia pater inter alios Henr. II. Historiis nostri temporis, electione inprimis sui in Regem Neapolit. licet possessione haud diuturna [orig: diuturn‚], notissimi. Hodie Guisiae titulo gaudet N. fil. Iosephi Ludov. Ducis de Guise, de Foyeuse, d'Angoluesme, Princ. de Foinville etc. (ex Ludov. Princ. Ioinvillae, Henr. II. fratre, et Franc. Maria Valesia Duc. Engolismensi) nati A. C. 1650. Den. A. C. 1670. et Isabellae Aurelianensis, quae secundo genita fuit Ioh. Baptistae Gastonis Duc. Aurelianensis ex secundo matrimonio Mariae Lotharingicae. Phil. Iac. Spener. ubi supra Part. l. p. 147. et Part. III. p. 78 et 88.

GUISCARDUS cogn. Roberti Normanni Apuliae Principis, vide in voce Wiscardi.

GUISCHARDUS Robertus, vide Robertus.

GUISIUS Iacobus vide Facobus.

GUISUM castrum maritimum, Flandriae proximum, et portu insigne, memoratum Frodoardo in Chron. A. C. 938. debet esse, ut Hadr. Vales. vult, Visan, aut Vitsan, inter Amblitolium et Calesium positus portus, sed Amblitolio propior, nunc obstructus. Aliis Witsant, ab alba Arena dicitur, Notit. Gall.

GUITEFLEDA vel VITEFLEDA fluv. Galliae, in Caletis, Orderico Vitali l. 12. memoratus, vulgo Vitefleu aut Vitefleur, Caneium Cany, Guitefledam Vitefleu, Paludellum Palvel, Vellas Veules praeterlabitur, et ad Clicadentes in Oceanum effluit. Nomen habet a fleda, seu ab aestu accessuque maris: idem enim fleda est, quod fleat aut flead Bedae et fleet Belgis Hadr. Vales. in voce Amfloat. Oritur autem Hericurtem seu vicum S. Malloni et currit Leucas plus minus 4. Vocatur Ripariade Witeflou, in vett. tabb. Fiscannensibus: item Pons de Witeflou, in literis datis A. C. 1229. vicus autem ipse ibidem dicitur Witeflo super mare, Witefleium Witefloi villa. Idem Hadr. Vales. in voce Caleti.

GUITMUNDUS Lanfranci discip. scripsit de Corporis et Sanguinis Christi veritate, in Eucharistia, vide Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theol. l. 11. c. 18. ß. 10. et seqq.

GULA [1] Censoriis legibus apud Rom. coercita, Plin. l. 36. c. 1. Exstant Censoriae leges, glandia in cenis, gliresque et alia dictu minora, apponi vetantes. Marmora invehi, et maria huius rei causa [orig: caus‚] transiri quae vetaret, lex nulla lata est. Sapientioribus insuper Ethnicorum saepius increpita, vide eundem l. 9. c. 17. et 35. l. 10. 15. 22. 23. et 51. l. 12. c. 7. l. 15. c. 26. l. 31. c. 8. etc. plura hanc in rem supra, ubi de Conviviis. Quae autem pars animalis sic proprie dicatur, explicat idem l. 11. c. 37. Tonsillae in homine --- Quod inter eas uvae nomine ultimo dependet palato, homini tantum est. Sub ea minor lingua, epiglottis --- Opera eius gemina, duabus interpositae fistulis. Interior -- arteria -- exterior appellatur sane gula, qua [orig: qu‚] cibus aut potus devoratur. Tendit haec ad stomachum -- Ex cartilagine et carne arteria, gula nervo et carne constat. Et infra, Summum gulae fauces vocantur, extremum stomachus etc. Apud Recentiores Gula, Gall. Gueule, vocabulum quo Feciales horum frequenter utuntur, ad designandum in insignibus rubeum colorem. Est autem Gula pellis rubricata, auctore Bernardo Ep. 42. c. 2. Horreant et murium rubricatas prlliculas, quas Gulas vocant, manibus circumdare sacratis. Unde elicit C. du Fresne, Gulas fuisse pelles non nativi coloris, sed rubrica [orig: rubric‚] intinctas, ad idque adhibitas Armenicas, h. e. murium Ponticorum: interdum etiam ipsas Martes Zebellinas, albas sc. quales in Norvegia nasci docet Adam Bremensis c. 239. Vide C. du Fresne in Gloss.

GULA [2] Aug. saepe occurrit in membranis antiquis, praesertim forensibus, pro festo S. Petri ad vincula: quod ipsis Kalendis Aug. celebratus. Occasionem Durandus suggerit l. 7. c. 19. Quirinum Tribunum filiam habuisse gutturosam: quae osculata, iussu Alexandri, vincula, quibus Petrus sub Nerone coercitus fuerat, a morbo fuerit liberata. Hinc festum et templum. Belethus vero de festo agens S. Petri, nihil horum meminit. Henr. Spelmann. Gloss. Arch.

GULUS fluv. Mauritaniae Caesariensis, inter Igilgili et Asarath oppida, in mare Africum exiens.

GUMMI Graecis chri/on. Sic Chymicis Auctoribus electrum vel succinum, te/leion chri/on. Unde Persae lac illud, quod lactis more quidem


image: s0433a

manat primo, deinde concrescit ut gummi, qualia sunt lac Cyrenaicum et Hammoniacum, Xir, lac Mambu tabaxir, et Mannae aliquod genus Xirquest, appellant. Gummium enim genera omnia primo liquida ex arbore manant, deinde siccantur et durescunt, nunc rotundiore forma [orig: form‚], nunclogiore et cylindracea [orig: cylindrace‚] concrescentia [orig: concrescenti‚], chro\n autem siccum Graecis aridum que est. Plin. l. 13. c. 11. Gummi optimum esse ex Aeyptia spina convenit vermiculatum colore glauco purum, sine cortice, dentibus adhaerens, pretium eius in libras X. III. Ex Aegyptia scilicet spina nigra, quod ko/mmi a)ka/nqinon, hodie Gummi Arabicum, vocant. Et quidem Aegyptia spina (quae et acacia ) lacrimat gummi, tum incisa, tum etiam sponte sua [orig: su‚]. Quod sponte sua [orig: su‚] manat, absque ulla arboris plaga, circa corticem adhaerescit, ut in arboribus myrrhae et thuris quoque videre est. Eam igitur ferro deradunt. At quae ex incisa et percussa fluit, eam supposito vase excipiunt. Atque haec optima habetur, utpote quae sine cortice est. Quemadmodum et e lacrimis thuris eam optimam et purissimam habitam, quae in tegetes subiectas defluebat, ait Theophrast. qui et huius spinae lucum ingentem circa Thebaicam praefecturam fuisse memorat. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 533. et de reliquis quoque Gummium generibus, Plin. ubi supra. De usu vero gummi, in adulterandis sucis lacrimisque arborum, quae concrescunt, eundem Salmas. d. l. p. 301.

GUNAS locus Syriae, uberis et fecundi soli, unde nomen Steph.

GUNDAMORUS Alemannorum Rex, a Iuliano ad Argentoratum victus captusque est, A. C. 357. Amm. Marcell. l. 16. c. 12. l. 21. c 3.

GUNDAMUNDUS Gizerichi seu Genserici nepos Vandalorum in Africa Rex III. Hunerico successit, non minus Orthodoxis aequus: reguavit Annos 12. Successore fratre Thrasimundo, quem vide: plura apud Procop. et Grot. Hist. Vand.

GUNDEBALDUS Burgund. Rex a Clodoveo I. Francorum Rege tributarius factus est A. C. 501. Ab eo nomen habet Lex Gundebalda, quae eadem cum Burgundionum lege. Eius prooemium, In Dei nomine An. 2. Regni Domini nostri gloriosissimi Gundebaldi Regis, Liber constitutionum de praeteritis et praesentibus, atque in perpetuum conservandis legibus, d. 4. Cal. April. Lugduni. Ille enim, occiso Godigesilo fratre, Burg undiaque occupara [orig: occupar‚], mitiores subditis, ne Romanos opprimerent, leges instituerat, teste Greg. Tur. l. 2. c. 33. cum quibus Papiniani librum responsorum, ex iure Rom. ut verisimile est, huius quoque Regis mandato, collectum, planissime convenire, notat Lindenbrogius. Vide Aimoin. l. 1. c. 19. Agobardi l. ad Ludov. Imp. et supra in voce Gondebaldus.

GUNDEBODINGI appellati Burgundi, et generaliter, qui lege Gundeboda vivebant, ea [orig: e‚] sc. quam Gundebadus Burgundiae Rex condidit, in Capitular. Aquisgr. A. C. 789. c. 62.

GUNDEMARUS XXII. Visigothorum in Hispania Rex, post Vitericum, regnavit Ann. 18. et dim. animosus et magnae spei. Obiit A. C. 612. successore Sisebuto, quem vide.

GUNDULPHI Villa Arduennae et Mosae propinqua, an Gondreville, hodie vicus non obscurus, ab Axona 2. leuc. ab opp. S. Manichildis 4. ab opp. Durocortoro Remorum, cuius dioecesi continetur, 14. distans. An vicus Gondecourt, in pago Vabrensi, ac Episcopatu Tuliensi silvae proximus, inter Mosellam et Carem fluv. Nomen ei a conditore Gundulfo, Maiore Domus Theodeberti iun. Austrasiorum Regis, ante A. C. 1070. Hic [orig: HÓc] Carolus Calvus Comitia generalia celebravit, A. C. 873. Hadr. Vales. Notit. Gall.

GUNI fil. Nephthali. Gen. c. 46. v. 24. 1. Par. c. 7. v. 13. Lat. hortus, sive protegens.

GUNNA seu GUNA vestis pellicea Gallis Gonne, Anglis Gowne, Graecis recentioribus gou/na, vide Constantin. de Admir. Imp. c. 32. et alios, quos laudat Meurs. in Gloss. Eandem vocem Italos pariter usurpare, pro viliori veste, observat Pergaminus ex Petrarcha part. 1. cant. 1. et 5. etc. apud C. du Fresne in Gloss. Hinc diminut. Gunella, Gall. Cotillon, Ital. Gonella: unde Grisagonella, cognomen Goffridi Comitis Andegav. quod tumcam griseam gestaret: et Tres gonellas, cogn. Ep. cuiusdam Triscani, quod triplici tunica uti soleret, in vett. Schedis apud Augustin. du Pas, in Stemm. Armoric. part. 1. p. 47. etc. Item Gunarii, pellium istiusmodi mercatores, a quibus dicta olim CP. Basilica tw=n gounari/wn, de qua vide Chronicon Alexandrin. p. 778. qui locus idem videtur cum eo, quem Leo Gramm. vocat ta\ gounari/a tou= fo/rou p. 505. Originem vocis a Gaunaco deducit Cluv. Germ. antiq. l. 1. c. 15. quod Varro maius sagum interpretatur, vocemque Graecam esse ait. Sunt autem Hesych. *kau/naka strw/mata, h)\| e)pibo/laia e(tero/malla, Stragula, alter a [orig: ] parte villosa, vide eundem C. du Fresne et Octav. Ferrar. in Gonna. Sed et Gunna, machinae bellicae seu missilis species, apud Th. Walsingham. p. 226. alibique, inprimis p. 398. Et illic figere vel locare gunnas suas, quas Canones Galli vocant, quibus validius urbem in festare possent. E quo loco patet, gunne eandem fuisse machinam cum Canone Gallorum, et a gunne Anglorum: et forte canones, quasi gunnones dicti sunt. Hinc Magister Gunnarius, confector gunnarum vel gunnis praefectus, Master Gunner Anglis. Vocem ex Mango vel Mangona, contractam esse, opinatur Somner. apud C. du Fresne in Gloss.

GUNSANAE Villa vulgo Gonsainville, vicus agri Parisini; nomen habet a Gunsana vel Gunsena, muliere Franca, quod nomen idem plane est cum Chunsena, apud Gregor. Tur. et Gunsina apud Fredegar.

GUNTHERII Castellum vulgo Gontel, Orderico Vitali memoratum Hist. l. 8. ad Olinam fluv. est, inter Argentomum et Scoterinum Olinae impositum. Idem.

GUNTHERUS [1] Comes Schwarzenburgicus, Carolo IV. Imp. post Eduardum Angliae Regem, et Fridericum Thuringiae Landgravium, qui mox se excusarunt, ab Electoribus oppositus,


page 433, image: s0433b

dignitatem assumpsit: sed paulo post, cum Carolus Electores ab eo per matrimonia seiunxisset, etiam per Medicum pecunia [orig: pecuni‚] corruptum veneno illi propinato, inhabilis ad imperandum, cessit, circa A. C. 1349. Vide Blond. dec. 2. l. 10. Patinam in vitis Pontific. etc.

GUNTHERUS [2] Monachus S. Amandi, scripsit, A. C. 1090. Trithem. catal. Sigeb. c. 167. Item, auctor poematis, libb. 10. de Frid. Barberoslae rebus gestis: Ligurinus dictus. Item, Ep. Bambergensis, Itinerarium Palaestinae scripsit. Item Cistertiensis Monachus, auctor Historiae CPolitanae. Canis. Antiq. Lect. tom. 5.

GUNTFANO apud Hariulfum Chron. Centul. l. 3. c. 3. Item Poma guntfanonum septem argento auroque parata: vexillum, flammulum est, ex Fano, de quo supra. Item Fano seu Flammulum, quod hastis appendebatur, recentioribus Graecis flammouli/skion, cuiusmodi infulatum ab hastis ac lanceis pendentium, mentio est apud Frontin. Stratag. l. 1. c. 12. n. 5. quibus quae carebant, Hastae purae dicuntur, in vett. Inscr. ubi donatos milites Hasta pura sine vexillis interdum, in virtutis militaris praemium, legere est, 414, 8. 498. 13. etc. Hinc Gunifanonarius, uti vocatur Suppo, consobrinus uxoris, Ludovici Pii, in Syn. VIII. CP. Vexillifer, Signifer: Ital. Gonfaloniere; quo nomine supremus olim apud Florentinos Magistratus indigitabatur. Sed et hodieque regitur Senensis urbs a tribus Gonfanonariis, quorum singulis tertia urbis pars regenda datur. Imo et Eccl. Rom. suos habet Gonfanonarios, de quibus prae aliis agunt, Froissard. vol. 2. c. 135. Ioh. Villaneus l. 8. c. 69. et Matth. Villaneus l. 9. c. 90. laudati C. du Fresne. in Gloss.

GUNTIA Ant. Lib. Not. Guntzberg, teste Rhenano, opp. Rhaetiae, in Suevia, apud Danub. ubi Guntiam fluv. vulgo Guntz, excipit. Sed hoc Guntzburg est, ab Augusta Vindelicorum 6. leucis, Gepingam versus totidem: Guntzberg vero longe abest a Danubio, ab Ort. Guntiae fluv. inter Augustam et Lindavium 8. leucis. Hodie titulo Comitatus claret, qui haud pridem Ludovico March. Badensi, Caesarei exercitus Archistratego contra Hungaros primo, inde contra Gallos, fortissimo, muneri ab Augusto. Vide B. Rhenan. Rer. Germ. Nov-Antiqq. l. 3. et ad eum Notas Cl. Ottonis IC.

GUNTRANUS fil. Clotarii I. Aurelian. Biturigum et Burgundiae Regis sedem Cabillone habuit. Venerandae ancillae amores sectatus, Marcatrudem, filiam, Ducis Magnacarii, quae huius filium veneno sustulerat, repudiavit, ancilla [orig: ancill‚] altera [orig: alter‚] Austregilda [orig: Austregild‚], cogn. Bobila [orig: Bobil‚], superinducta [orig: superinduct‚]. Longobardos primum contra Patritium Amarum victores, per Mummolium, superavit. Chilperico iunctus, contra Sigebertum: Leuvigildo Gothorum in Aquitania Rege in feliciter bellum intulit. Post Obitum Chilperici, filii eius tutor, Gundebaldum bello occidit, nepotum acer defensor. Tandem Childeberto plane cessit, iustitiae et Boni publici amans. Interim meticulosus, suspicax, inconstans, et adulatoribus iraeque obnoxius habitus est. Obiit, A. C. 594. Gregor. Turon. Aimonius, Tilletus, Mezeraius, etc.

GUNNUGI Plin. l. 5. c. 3. Gunucis Anton. Canuccis Ptol. Capo di Tenes Moletio, opp. Mauritaniae Caesariensis, apud prom. Apollinis et Castra Germanorum, inter Lar Castellum, et Iuliam Caesaream, 24. mill. pass. ex Antonino a Iulia Caesarea in Occ.

GUPLO vulgo GUPLO, lacus parvus Poloniae, in Palatinatu Brestiensi, 6. leucis a Brestia in Occas. et 8. a Lancicia in Bor. Longitudinis est 6. leucarum circiter a Sept. in Mer. latitudinis autem dimidiae leucae; diciturque aliter Goplus. Ei adiacet Krusvichia arx, ubi Popielus II. Poloniae Princeps a muribus devorutus fuit.

GUR clivus montium Ibleiam. Lat. catulus, habitatio, aut collectio, vel timor. 2. Reg. c. 9. v. 27.

GURASIUM opp. Volsanitarum, in Italia, Diod. l. 14.

GURBAAL nomen loci. 2. Par. c. 26. v. 7. in quo Arabes habitaverunt [orig: habitavÍrunt]; eadem quae Gerara.

GURCHO Prutenorum olim idolum, quod cibo potuique praesidebat. Vide infra Prussia.

GURCUM Prov. Rom. Gurck, urbs Norici, in Carinthia, Episcopal. sub Archiep.Salisburgensi, ante A. C. 550. Episcopali sede exornata, a Villaco urbe 6. leucis in Caeciam distans.

GURGES cogn. Qu. Fabii Rulliani filii, a devorato patrimonio illi impositum. Macrob. Sat. l. 2. c. 9.

GURGICULUS nomen quo Mare mediterr. appellare solebat Carolus Mag. apud Mon. Sangall. l. 1. c. 29.

GURTO locus in dioecesi Cabillonensi, hodieque Gourdon: unde Monasterium Gurdonense, cuius meminit Greg. Turonensis de gloria Confess. c. 86.

GURULIS vulgo GURULA, opp. olim Sardinae geminum, vetus et novum, circa ins. medium, utrumque excisum. Sic Moletio et aliis.

GUSIA vulgo GUISE, castellum olim, nunc opp. Galliae, ad Isaram, cum tit. Duc. in dioecesi Laudunensi finibusque Remorum. Monstreletius eam in Teoracia ponit, et Guise en Terrace cognominat, i. e. en Tierache, Hadr. Vales. Not. Gall. Vide Guisa.

GUSSA seu GOZA, machina bellica, in Usaticis Barcinon. MSS. c. 83. alibique, quod canis formam referret, dicta. Occitanis enim Goussas canis specis est, C. du Fresne in Gloss.

GUSTATIO Veteribus quid fuerit, docet Plin. Iun. l. 3. Ep. Post Solem plerumque frigida [orig: frigid‚] lavabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum: mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Nempe Postquam exierant e balneis, ante unctionem aliquid esitabant, quod gustatio dicebatur. Sic in balneo demum post horam primam noctis,


page 434, image: s0434a

priusquam incepisset ungi, duas bucceas se manducasse, refert August. apud Suet. c. 76. ubi Casaub. vide, et quae supra diximus, de veterum Edendiratione. Alias gustatio, mensae promulsis. Hinc Mensa gustatoria, eadem cum promulsidari, qualem in Trimalcionis epulo Petron. sic describit: Edit. Gonsali de Salas. p. 17. et Edit. Bosch. c. 31. In promulsidari asellus erat Corinthius cum bissaccio positus, qui habebat olivas in altera parte albas, in altera nigras. Tegebant asellum duae lances, in quarum marginibus nomen Trimalcionis -- Ponticuli etiam ferruminati sustinebant glires melle et papavere sparsi: fuerunt [orig: fuÍrunt] et tomacula supra craticulam ferventia argenteam posita: infra craticulam Syriaca pruna cnm granis Punici mali. Vide quoque infra in voce Promulsis. Reges Sueciae.

GUSTAVUS [1] I. Sueciae Rex dictus Ericsonius: qui a Christierno II. captus, A. C. 1518. sub venationis praetextu liber, in Sueciam se recepit. Interim, Stenone victo, Christiernus Holmiae coronatus est, A. C. 1520. quo ob saevitiam pulso, Gustavus Princeps et Praefectus Sueciae electus est: quam dignitatem ex electiva hereditariam fecit. Lutheri fidem, cum regno, amplexus, Obiit A. C. 1560. Ioh. Magnus, H. S. l. 24. Chytraeus, Saxon. l. 9. c. 20. Lud. Guicciardin. l. 3. etc.

GUSTAVUS [2] Adolphus II. fil. Caroli, patri successit, A. C. 1611. Aet. 18. Cum cura educatus, literis armisque a prima iuventute incubuit: Germaniam, sub Ferdinando II. oppressam, liberavit, postquam Rigam, A. C. 1621. Polois eripuisset. A. C. 1630. mari traiecto Stralsondae, a Caesarianis obsessae, suppetias tulit, praelio Lipsiaco, aliisque victor; exin Palatinatu, Suevia [orig: Suevi‚], Bavaria [orig: Bavari‚], etc. fulminis ritu, peragratis, Tillium ad Lechum iterum vicit. Tandem pugna Lutzensi, contra Wallenstenium denuo victor, interemptus est A. C. 1632. Pater Christinae: cuivis priscorum Ducum magnanimitate, rei militaris peritia [orig: periti‚], prudentia [orig: prudenti‚], clementiaque conferendus. Post Christinam praefuit Carolus Gustavus. Vide Carolus. Viri Principes.

GUSTAVUS [3] Adolphus fil. minimus Friderici Marchionis Durlacensis, Exstincti A. C. 1659. literis probe excultus itinera varia Obiit. Inde in Polonico bello easdem cum fratribus partes, Suecicas nempe tutatus, inprimis in Borussia res egit. Praefectus Morungae, eam cum fortiter defendisset, demum dedere coactus est. Post alterum iter Italicum, Romanae se communioni addixit, A. C. 1663. resignato prius Argentinensi Canonicatu. Bello exin Hungarico A. C. 1665. in Imperiali exercitu adversus Turcas, peditatui Praefectus, in conflictu ad Gotthardi fanum insignem fortitudinis laudem recuperavit. Cassidem tandem mitra [orig: mitr‚] permutans, iam Abbas est Fuldensis.

GUSTAVUS [4] Adolphus Dux Megapolitanus, rami Gustroviani, fil. Ioh. Alberti, ex Eleonora Maria Anhaltina, a Parentibus in Reformata religione educatus, mox Patre A. C. 1636. Exstincto, a Tutore Patruo Adolpho Friderico Duce Suerinensi, matri invitae ereptus, ac Religioni Augustanae Confess. admotus est. Cum Razenburgius administrator esset designatus, eo iure in pacis commodum sese abdicavit, duobus in Capitulis Magdeburgico et Halberstadiensi Canonicatibus acceptis: quibus Argentinensis quoque accessit. Cum Patruelis Rotochium urbem homagio accipiendo ingressus esset, ipse eodem se contulit: re citra motus maiores peracta [orig: peract‚]. Uxorem habet Mariam Sibyllam Holsatam: ipse vero natus est A. C. 1633. Vide Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Hist.

GUSTROVIUM vulgo GUSTROW, urbs Germaniae, in Ducatu Megalopolitano, et Ducum sedes, cum arce splendida. 7. leucis distat a Vismaria in Ort. et 4. a Rostochio in Austr. Gustrovianae familiae auctor est Ioh.Albertus, fil. Ioh. Ducis Megalopolitani, in ipso aetatis flore Exstincti, A. C. 1592. frater Adolphi Friderici, qui maior natu Suerinensem lineam orsus est. Hic Ioh. Albertus, paria cum fratre fata habuit, a Wallenstenio, Caesaris iussu, A. C. 1628. ditionibus exutus, restitutus a Gustavo Adolpho victore A. C. 1631. Ad Reformatos hic Princeps accessit, Mortuus, A. C. 1636. pater ex Eleonora Maria Anhaltina Gustavi Adolphi, nati A. C. 1633. quem tutor patruus, e sinu materno abreptum, Lutheri sacris imbui curavit. Huic uxor contigit Magdalena Sibylla Holsata. Vide eundem.

GUTAE Ptol. populi Germaniae septentrionales, quorum regio Gothia, Gotlandt, in regno Suecorum, ut Ortelio videtur: sed haec non in Germania, at in Scandinavia est. Forte populi eo ex Germania traiecto mari demigrarunt. Vide Guti.

GUTELI Larium seu Daemonum genus, apud Germanos, sic dicta, a bonitate, quod in domibus versentur sine noxa, curamque praesertim iumentorum habeant. A quibus non diversi, quos Trullas nuncupant, qui utroque sexu ementito apud Sueonas maxime in famulatu feruntur fuisse. Vide Ioh. Vierum de Praestigiis Doemonum l. 1. c. 16. et de uno alterove eorum lepidam Historiam apud Auctorem Anon. Sinae et Europ.

GUTENBERGIUS Iohannes, vide Fohannes.

GUTHONES German. gens, quam Maroboduus sibi subiecit, Strab. l. 7. p. 290. Aliis Gothones. Pars eorum occupavit terras Vandalorum, expulsis inde Francis. Sed antea quoque saepius Danubio superato, in Rom. provincias im perum fecerunt [orig: fecÍrunt]. Vide supra Gutae et infra Guti.

GUTI iidem qui GOTTI GOTHI et GOTI: quibusdam Iutae et Iutones: Eomanis Getae. a prisco vocabulo Foed, quod gigantem significat: Vitae, quasi Witae, Bedae. Unus e tribus protogonis populis, qui, relictis in Germania sedibus, Angliam olim applicuere [orig: applicuÍre], in tractu Cantio et Vecta [orig: Vect‚] ins. sede reperta [orig: repert‚]. Vide Henr. Spelmann. in Gloss. Arch. et supra in voce Gotti.