December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0427a

GUALTERUS [8] Cancellarius comes expeditionis sacrae Duce, Godofredo Bullionaeo susceptae: scripsit res tum circa Antiochiam A. C. 1095. et 1119. gestas.

GUALTERUS [9] de Constantiis, cogn. Magnificus, Archidiaconus primo Oxoniensi, Ep. exin Lincolniensis, tandem Archiep. Rotomagensis factus est. Cum Philippo Aug. Gall. ex Henrico Angl. Regibus in Orientem profectus, expeditionem memoriae prodidit. Rigord. Gul. Brito, Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 54.

GUALTERUS [10] Conventrius scripsit Chronicon Magnae Britanniae, Item de Anglo-Saxonibus, Anuales Angliae, aliaque. A. C. 1226. Simler. Biblioth. Gesner. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 58.

GUALTERUS [11] Cornutus Archiep. Senonsis, scripsit historiam Spinae sacrae: Obiit A. C. 1242. Albericus, Gul. Briot Philipp. l. 12. Sammarth. Gall. Christ. Tom. 1. p. 637

GUALTERUS [12] Disseus Carmelita Anglus, Legatus Pontificis et tuba belli sacri, A. C. 1590. Eius scripta recenset Trithem. in Catal.

GUALTERUS [13] Excestriensis Iacobita Anglus, scripsit vitam Comitis Guidonis. Balaeus Cent. 10.

GUALTERUS [14] Hemingfordius Anglus scripsit Chronicon Eduardi III. Historiam Angliae, etc.

GUALTERUS [15] Hunte vel Vinantius, Carmelita Anglus. Ab Eugenio IV. in Angliam missus, ut ad Concilium Ferrariense, quod postea Florentiam translatum est, patres invitaret. Scripsit quae inter Latinos Graecosque disceptata. aliaque Theologica et Historica: Comestoris inprimis Epitomen. Possevin Appar. sacr. Gesner. et Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 9. Obiit A. C. 1478. Petrus Lucius, in Biblioth. Carmel. Alios Gualteros vide apud Moret. Dict. Hist. Voss. Balaeum, etc.

GUALTHERUS Philippus vide Philippus.

Rudolphus GUALTERUS Theologus Tigurinus, et Antistes: Homiliasta celeberrimus Thuano. Edidit lucubrationes in omni propemodum doctrinae genere innumeras, Homilias inprimis in libros fere omnes V. et N. T. Obiit A. C. 1586. Aet. 74. Socer Iosiae Simleri. Vir hic, ut vitae integritate, morumque gravitate et muneris ratione reverendus; sie eruditionis nomine colendus est, Verheiden. Vide et Melch. Adami, in vitis Theol. Germ. Caralogum librorum ab eo in lucem datorum, exhibent Elogia Anton. Teissier Part. 2. Placcius, eum auctorem versionis Latinae Bibliorum, quae sub nomine Fr. Vatabli prodiit, fuisse quoque, scribit, de Script. Anon. p. 270. ad Ceterum pater fuit filii cognominis, qui, ante patrem elatus, Graeco et Latino sermone carmina varia reliquit. Ibid.

GUAMANGA vulgo Guamanga, urbs Americae Mer. in Pernvia, media inter Civitatem Regum ad Occas. et Cuscum ad Ort. Episcopal. sub Archiep. Limensi.

GUANUCUM vulgo Guanuco, opp. Americae. Mer. in Peruvia, versus lacum Chincacoham et fontes fluvii Xauxae, ad pedes montium, sub Hispanis.

GUARANI item Garanci et Guarangi, iidem qui Varingi et *bara/gtoi Graecis dicuntur, apud Leonem Ostiens. l. 2. c. 58. et Anon. Bar. Chron. sub A. C. 1046. 1047. et 1066. Vide C. du Fresne Notis ad Villharduinum, et Alexiad. Annae Commenae. Alias guarare Gallis, fugere est et a)palla/ttesqai fugiendi sibi cavere. i. e. varicare, crura pandere, varicatis cruribus aufugere. Unde iisdem lupiguaratores, qui, ceterorum luporum fugientes consortium, soli incedunt, monopei/rai Graecis, Salmas. ad Solin. p. 944. Vide quoque infra Varus.

GUARDASTALLUM sive Guardistallum, apud scriptores mediae aetatis, postea Vastalle, et Guastalle, uti et vulgo dicitur, opp. Galliae Oispadanae, ad citeriorem Padi fluv. ripam, medium inter Mantuam et Regium Lepidi, utringque 18. mill. pass. distans, elegans, et minime obscurum [orig: obscŻrum], a Ferrando Gonzaga Principe, et primo illius Duce, olim a Ferdinando II. Imp. creato, auctum, novisque moenibus septum: ac aliquot coenobiis (in quibus unum pro Monialibus nuper magnificentissime exstructum est) exornatum, ita ut sola dignitas Episcopalis propediem illi conferenda desideretur. Hic [orig: HÓc] sub Paschali II. Pontifice Rom. Concilium habitum est A C. 1116. ut in 2. P. Decretal. Gratina c. 16. legitur.

GUARDIA [1] nomen Familiae Hispanicae, in Gallaecia illustris. Cum enim Consalvus Mexia Carrillo Dn. de Sanctefimia duxisset Agnetem filiam ac heredem Roderici Mexiae Dn. de la Guardia, duae hae lineae coivere [orig: coivÍre], atque inter posteros, praecipua fuit Marchionum de la Guardia, reliquis Pontiorum de Leon et Guzmanniorum cognomina usurpantibus. Primus autem March. de la Guardia titulum nactus est Gonsalvus Mexia Carrillo, fil. ac nepos Roderici; quo et Anna Manticia [orig: Mantici‚] genitus Rodericus I. uxorem habuit Isabellam de Mendoza: ex ea pater Gonsalvi; cui uxor Maria de Cardenas genuit Rodericum II. (cui uxor obtigit Luisa Antonia filia Ludovici Antonii Portocarreri Com. de Palma) et Franciscum, nominis Mexia Carrillo March. de la Guardia. Phil. Iac. Spener. Theatro Nob. Part. II. p 118.

GUARDIA [2] urbs gemina: una Lusitaniae, in regno Portugallico, Episcopal. sub Archiep. Ulyssiponensi,Igaeditae urbi excisae, cui successit, propinqua, inter Cauriam et Lamacum 14. leucis, Viseo propior, 10. distans, vulgo Guarda: altera in Frantanis et Aprutio, sive in Comitatu Molisio, urbs Episcopal. sub Archiep. Beneventano, Anxano urbi finitima, inde 8. mill. pass. in Eur. distans, Gardia Alferia cognomine.

GUARDIA [3] vulgo lac de Guarde, lacus Africae, in Nigritia, per quem transit Niger fluv. inter regna Gagum et Canum.

GUARENNA seu Varenna locus in Caletis, cum tit. Comitatus olim, a fluv. suo nomen nactus vulgo Varrenne. Hunc inter 9. Normanniae fluv. cis Sequanam, Rotomago attributos numerat Ordericus Vitalis Hist. l. 7.

GUARGALA regnum et desertum Africae, in regione


page 427, image: s0427b

Biledulgeridis, cum opp. cognomine, inter Gademessam ad Ort. et Tegortinam ad Occal. versus montes et Zaharam tractum.

GUARIMARUS Salerni princeps Northmannus, a suis interfectus A. C. 1049.

GUARIMBERTUS Matthaeus vide Matthaeus.

GUARIMUNDUS Gallus post Arnulphum. Patr. CP. A. C. 1128. Gul. Tyril. 12. et 13.

GUASTECANA regio novae Hispaniae ad mate del Zur exposita, quae parum fertilis est, unde incolae inopia [orig: inopi‚] premuntur, et propterea piscatu ut plurimum vivunt, sunt tamen satis humani. Est in hac regione mons, in quo reperiuntur duo fontes, alter scilicet picis nigrae, alter vero picis rubrae ferventis. Duas hic [orig: hÓc] colonias Hispani habent, nempe Panuco, et D. Iacobi a Vallibus. Ioh. Matal. Metell.

GUASTUM [1] apud Plin. l. 20. c. 7. Tertium genus est in silvis nascens, Isatin dicunt huius folia trita cum polenta vulneribus prosunt, quarto infectores lanarum utuntur, quod guastum vocant: Uti legi iubet, pro glastum Salmas. Herba est multis regionibus quaestuosa, caeruleo colore inficiens, qua [orig: qu‚] vett. proin Brittannos in bello, ut hostibus essent formidabiliores, usos scribit Alex. ab Alex. Genial. Dier. i. 1. c. 20. Sed et coniuges eorum eodem succo se pingebant. Plin. l. 22. c. 1. Simile plantagini glastum in Gallia vocatur: quo Brittannorum coniuges nurusque toto corpore oblitae, quibusdam in sacris et nude incedunt, Aethiopum colorem imitantes. Imo onmes se Britanni vitro in ficiebant, quod efficit caeruleum colorem. Caes. Idem autem vitrum Latinorum, quod i)sa/tis2 Graecorum et Gallorum vett. guastum, quod hodierni guesdum vocant: Isatis nempe sativa, qua [orig: qu‚] Infectores lanarum uti consuevisse notum. Praeparatur sic: vitidem herbam molis trusatilibus premunt, ut herbaceam saniem excludant: dein abacto liquore digerunt in magnos globos, vos tabulatis in cinerem [orig: cÓnerem] computrescere sinunt, Pastellum plerisque locis, ab effigie pastillorum, in quem glomerantur, nominantes. Hos cortinis infectoriae coquunt officinae et laneos pannos ac vellera demergunt, ut caeruleum ebibant colorem. Caeruleam vero illam spumam innatantem, quam igni confervescentes eructant cortinae, Indum Galli vocant, hanc ad Pictorum siccantes usum C. du Fresne Gloss.

GUASTUM [2] Amonium Guasto di Amone, opp. amplum Italiae, in regno Neapolitano et in Aprutio citeriori, in ora littoralimaris Hadriatici. Unde Marchiones del Vasto dicti, e gente Avalo, prope ostia fluv. Trigni. Hic [orig: HÓc] operum antiquorum, sumptuosi inprimis praetorii, ac insignis theatri, monumenta visuntur. Dicitur et Vastum Amonium.

GUATEVILLA vulgo Vateville, Guellebodo proxima, posita est ad ripam sinistram Sequanae, contra Galidumbeccum, cum turre olim, contra piratarum incursiones. Prope silvam Brotonam, Routot. Hadr.f Vales. Notit. Gall.

GUATIMALA [1] vulgo Guatimala, prov. Novae Hisp. in America Sept. iuxta mare Austrin. ad Mer. per 150. leucas extensa. Habet ad Bor. Honduram prov. ad Ort. Nicaraguam, et ad Occas. Soconuscum. Eius primaria dicitur Guatimala sub dominio Hispanorum, quae ibi condita est A. C. 1524. et 1525. cum urbibus S. Salvatoris, Trinitatis, S MichaŽlis, etc. ignifero amne e proximo monte flammivomo defluentis, A. C. 1541. tantum non subversa. Solum friget admodum, et terrae motibus frequehter quatitur: ceterum balsami eximii, ambrae, bezoaris, salis, omnisque generis frugum inprimis eius, quam Cacao vocant; fertile, Benzo l. 2. c. 18. Herrera c. 11.

GUATIMALA [2] seu Fanum S. Iacobi de Guatimala, vulgo Sant Iago di Guatimala, urbs Ampla Americae Sept. in Nova Hisp. et in prov. Guatimala dicta, iuxta fluv. Mitataiam, ubi conventus iuridicus totius regionis, vix 15. leuc. Hisp. ab ora maris Austrini, estque Episcopal. sub Archiep. Mexicano.

GUAXACA vulgo Guaxaca, prov. Novae Hisp. in America Sept. a mare Bor. ad mare Austrin. extensa, inter provincias Tlascalam ad Occas. et Chiapam ad Ort. Planities eius in quadrum formata est, cuius quilibet quadrans. 75. leucas continet. Eius primaria urbs est Anticaria, sub Hispanis, Episcopal. sub Archiep. Maxicano. Reliquae sunt opp. S. Ildefonsi, S. Iacobi et Spiritus S. praeter 300: burgos et totidem vicos incolarum. Solum frugum, serici, auri, etc. Fertile est: Cacao ibi monetae vicem supplet. Herrera c. 10.

per GUAZONEM investitura vide in hac voce.

GUBA vulgo Guben, opp. Germaniae, in Lusatia inf. ad fluv. Nislam, 5. leucis a Francofurto in Austr. et 4. a Corbusio, sub dominio Ducis Saxoniae Mersoburgensis.

GUBER vulgo Guber, regnum Africae, in Nigritia, montibus altissimis cinctum, pagis compluribus pastoribus atque bubulcis in habitantibus frequens. Ioh. Matal. Metell. Cum urbe primaria cognomine, inter Guineam ad Austr. et Nigrum fluv. ac lacum Guardiae ad Bor. teste Marmolio.

GUDELINUS Pettus vide Petrus.

GUEL fil. Machi, princeps tribus Gad. Num. c. 13. v. 15.

GUELDRIA [1] vulgo la Gueldre, una ex septendecim Germaniae inf. provinciis, Ducatus titulo clata, cuius pars Sept. seu inf. ad Batavos spectat, Mer. vero seu sup. le haut quartier de Gueldre, ad Hispanos, cum Gueldria urbe primaria; estque valde extensa a Sept. usque in Mer. enmpe a mari Austrino usque ad Ducatum Iuliacensem, sed non aeque lata: Eius pars fuit alias Comitat. Zutphaniensis.

Gueldriae urbes clariores:

Arenacum, Arnheim, sub Batavis. Bommelia, Bommel, sub Batavis. Elburgum, Elburg, sub Batavis. Gueldria, Gueldre, sub Hispanis.


page 428, image: s0428a

Hardervicum, Harderwick, sub Batavis. Neomagus, Nimegue, sub Batavis. Ruremonda, Ruremonde, sub Hispanis. Venloa, Venlo, sub Hispanis.

GUELDRIA [2] urbs Belgii, vulgo Gueldre, provinciae cognominis primaria, ad Niersam amnem, media inter Rhinobergam ad Ort. et Venloam ad Occas. estque egregie nunita, sub dominio Hispanorum, vulgo Celre incolis; estque in Gueldria sup.

GUELDRIA [3] arx Asiae, in ora sinus Bengalae, in India citeriori et in ora Coromandelis et regni Narsingae, nuper ab Hollandia exstructa et munita.

GUELFERBYTUM urbs Germ. cum arce munitissima, in Ducatu Brunsvicensi, sub proprio Principe: vulgo Wolffenbuttel. Lineae huius Guelferbytanae sator Henricus fuit Magni fil. Dux Brunsvicensis: cuius fil. Vilhelmo sen. natus est Vilhelmus iun. pater Henrici sen. seu mali, qui Guelferbytanum ramum et Erici sen. qui Goetingensem seu Calenbergium est orsus. Henrico mortuo A. C. 1514. successit fil. Henricus iun. otii et quieris impatientissimus: qui A. C. 1542. a Smalcaldicis universo Ducatu exutus, ad Bavaros fugit. Dem copiis reparatis, Guelferbytum obsedit, sed inde depulsus victusque in potestatem Mauritii Saxonis venit, libertate eius, non nisi A. C. 1547. inter conditiones Hassi reconciliandi, a Caesare impetrata. Obiit A. C. 1568. Eum fil. Iulius excepit, qui Evangelium in ditiones introduxit, heimstadiensit Academiae fundator, A. C. 1576. Obiitque A. C. 1589. Pater Henr. Iulii, qui A. C. 1596. Grubenhagiam successionem soli sibi asseruit, unde lis ei cum agnatis. Brunsvicum frustra obsedit A. C. 1605. Obiit A. C. 1613. Ei successit fil. ex Elisabetha Danica Fridericus Ulricus, qui A. C. 1615. pari successu Brunsvicum obsedit, in causa Grubenhagia condemnatus est, translationem Electoratus in Bavarum palam improbavit: desertus a Dano, qui fratri eius Christiano Ducatum commisit, rediit ad Caesarem, et Guelferbytum a Danis possessum Okkari inundatione per Pappenhemium domuit. Decessit A. C. 1634. ultimus sui rami. Successit ei agnatus ex linea Dannebergica, Augustus fil. Henrici Ducis Luneburg, nepos ex fratre Vilhelmi, cui Cellensis obtigit hereditas. Augustus post sterile cum Clara Maria Pomerana matrimonium, egregiam sobolem sustulit, ex Dorothea Anhaltina quidem Rudolphum Augustum, et Antonium Ulricum: ex Sophia vero Elisabetha Megapolitana, Ferdinandum Albertum: Ipse supra omnes reliquos Germaniae Principes aetate provectus, pietate, iustitia et literis insigne nomen promeritus, Obiit haud pridem. Curae eius opus est Bibliotheca Guelserbytana.

GUELLEBODIUM vulgo QUILLEBOEUF, vicus Galliae ad Sequanam, in Oceanum properantem: hic [orig: hÓc] Sequana altiffimus latissimusque est. Incolae, ut et naves eorum, les Quillebois. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.

GUELPHI vide Gibelini et Welphi.

GUENGA vulgo GUENGA, fluv. Indiae citerioris, oritur in regno Decani, versus montes Gatae, deinde per regnum Golcondae labitur, et in sinum Gangeticum se exonerat.

GUENORICUM vulgo Vignori, locus Gall. in Bellovacis, ad amniculum, qui apud Bellum montem in Isaram fluit. Hadr. Vales. Notit. Gall.

GUERANDA vulgo GUERANDE, urbs Galliae in Britannia minori, et in Comitatu Nannetensi, versus oram litoralem Oceani Aquitanici, inter ostia Ligeris et Vidanae fluviorum, ubi salinae, prope Crociliacum protum, et 14. leucis infra Nannetas in Occas.

GUERETUM vulgo GUERET, urbs Galliae, in Marchia Lemovicensi, ad fluv. Gartempam. 12. leuc. distat a Lemovico in Ort.

GUERINUS [1] Eques Ord. S. Ioh Hierol. Gallus. Sub Philippo Aug. et Ludovico VIII. Consiliarius, Cancellarius et Ep. Silvanectensis: In praelio, ad Bovinas, milites ad egregie pugnandum hortarus. Obiit A. C. 1230. Aet. 70. Rigotd. in Phil. Aug. Guliel. Brito l. 10. Philipp. Autevil. Hist. de Ministr. Moret. Item, Veronensis. Chrysolorae discip. Venetiis et Ferratiae docuit. Scripsitvitas Platonis et Aristotelis, quaedam Plutarchi, cum Strab. transtulit. Obtit A. C. 1460. Pater filti non minus docti. Leander Alberti Descr. Ital. Ioh. Philipp. Bergam. l. 15. P. Iov. in Elog. Gesner. in Bibl. Voss. de Hist. Lat. l. 3, Item, Dominicanus, argarethae Hungaricae vitam contraxit, A. C. 1340.

GUERINUS [2] Montacutius M. Magister S. Ioh. Hierol. Armeniorum Regi contra infideles subsidio venit, Andreae quoque Hungariae Regis contra haereticos comes. Eius tempore Damiata ab Equitibus capta. Obiit A. C. 1230. Hist. Melit.

GUERRICUS vel GUARRICUS Abbas Iuniacensis, discip. Bernhardi, Obiit A. C. 1158. variorum scriptorum auctor, sed nihil superest, praetet sermones quosdam, inter opera Bernardi, et in bibl. PP. Trithem. Cat. Visclius, Bibl. Cistert.

GUESPIA vulgo la Guepie, castrum olim nobile Galliae in territorio Albigensi, cuius meminit Petrus Hist. Albig. c. 54.

GUETTA vel GUTTA, vulgo la GUIE, proximus Crossae fluv. amnis in Burgundia memoratus vett. tabb. Patriciaci Monasterii, apud Hadr. Vales. Not. Gall.

De GUEVARA Antonius, Monachus S. Francisci, Alava [orig: Alav‚] -Hispanus, Caroli V. Imp. Contionator, Historicus et Consiliarius, Ep. Mendunensis, Obiit Vallidoleti A. C. 1544. doctrinae fama [orig: fam‚] prudentiae coniuncta [orig: coniunct‚] celebris. Scripsit, un Volume de Lettere, Dispreggio della Corte et Lode della Villa; Aviso de Favoriti, et dottrina de Cortigiani; L'Orologio de Prencipi; Oratorio de Religiosi et Essenizio de Virtuosi; Exegemata in Habacuc; Calvariae montem etc. P. Freher, Theatro Vir. Erud. Clar.

GUEUSII Gall. Gueux, Belg. Geusen, nomen sec. praet. per probrum nobilibus Belgis, qui pro pace Religionis contra Inquisitionem foedus inierant, a Barlamontio aspersum. Non minus postea nobilitatum, quam Protestantes in Germania, et Hugonoti in Gallia:


image: s0428b

quo cum ambesas fortunas foederatis alii exprobarent, ipsi in honorem rem traxere [orig: traxÍre], parum fausti nominis appellatione professi, fidem sibi in regem, ad mendicitatem usque constitutam, A. C. 1566. divisi in terrestres et aquatiles Geusios, eadem irrisorum licentia [orig: licenti‚], sed hi A. C. 1572. Brila [orig: Bril‚] occupata [orig: occupat‚], Reip. Belgarum hodie florentissimae fundamenta iecerunt [orig: iecÍrunt], potentia [orig: potenti‚] Hispanorum toto orbe praecipua [orig: praecipu‚], divino auxilio, multum labefactata [orig: labefactat‚]. Vide Grot. Ann. thuan. Strad. etc. in Hist.

GUFFIERIA Familia inter illustres Galliae, cuius originem aliqui a Guifredo Duce Aquitaniae, alii ab Hunaldo I. Guiserii, Equitis Borbonii fil. arceflunt. Claruit in ea inprimis Gulielmus, primus Cubicularius Caroli VII. cuius fil. Gulielmus genuit Artum et Gulielmum; illum Dn. de Bois, ac Magnum Magistrum; hunc Dn. de Bonnivet et Admiralem Franciae, In illius ramo nunc sunt tituli Ducum de Roannois, Marchionum de Boisy, Com. de Carravas. Ex huius posteritate sunt March. de Bonnivel Domint de Creucoeur. Artus enim Gouffier Dn. de Borsy Com. Stamparum, ex Helena de Hangost, de Genlis, pater fuit Claudii Ducis de Roannois: quo et Maria de Brosse, de Blois, de Bretagne, genitus Gilbertus, Iohannam seu Carolam Coslaeam sibi iunxit; ex ea pater Ludovici, Claudiae Lotharinae, Ellebovii rami mariti: quo e matrimonio proditt Henrious Gouffier, March. de Boisy, pater ex Anna Hunnequina, Arti Gouffier Duc de Roannois. Phil. Iac. Spener. Theatr. Part. II. p. 34.

GUGERNI vulgo GIULIERS teste Rhenano, et Divaeo, populi Germaniae inf. quorum regio Iuliac. Ducatus et urbs Iuliacum, inter Coloniam Agrippinam 6. et Traiectum ad Mosam 7. leucis. Vide ibi. Ferrar. Baudr. populi fuere [orig: fuÍre] iuxta Rhenum fluv. infra Coloniam, postea Sicambri dicti, teste Cluv. erantque ubi nunc Cliviae Ducatus. Nominis vestigium idem Cluv. superesse dicit in opp. Goch. ad ripam Nerisir amnis, infra opp. Gelram 13. mill. pass. Tolbiacum vicum Gugernorum fuisse, opinatur Hadr. Vales. Notit. Gall. vide Tac, Ann. l. 4. c. 26. qui quoque Gugernos habet, forte scriptura [orig: scriptur‚] tuntum diversos. Sic in Itin. Aut. Tolbiacum vicus Gugernorum, de quo supra.

GUJANA vulgo GUJANE, prov. Americae Merid. quae a quibusdam Guaiana dicitur. Est in mediterraneis, versus lacum Parinic, ad Austr. provinciae Caribnae. Ibi nullae Europaeorum coloniae, Sunt tamen qui illam extendant ad oram Carinarum iuxta mare Boreale, inter ostia fluviorum Amazonum et Orinoci, ubi quaedam coloniae. Ab Hollandis enim, Anglis, Gallis, et Hispanis, htoralis eius pars frequentari solet. Sanson illam 400. leucis longam, 150. latam refert, Descr. Amer. Ceterum, Incolas eius aeternam vitam, felicitatemque ac miseriam post hanc vitam, bonis malisque exspectandam, credere, refert Rich, Waitborn Descr. Nov. Angl. Part. I. c. 4.

GUICCIARDINUS Franciscus Florentinus, Arte et Marte clarus, Leoni X. Hadriano VI. et Clem VII. gratus, auctor Historiae suitemporis. Obiit A. C. 1540. Aet. 58. Ioh. Bapt. hadrianus, amicus eius, illam continuavitlibb. 22. Possevin. Bibl. selectae, l. 16. c. 41. Sed fides eius non ubique integra, inprimis ubi de Franciseo Maria Urbmatium Duce, Priucipe rebus gestis inclito, a quo paulo durioribus verbis, cum consilium belhcum aliquando haberetur, exceptus fuerat. Prostant etiam illius Consigliaurei et avertimenti Politici. Vide Ant. Teissier Elogiis P. 2. et P. Freher, Theatr. Vire Erud. Clar. Item Ludovicus, Belgicant descripsit, Ludovicus.

GUICHARDUS Claudius, vide Claudius.

GUIDO [1] fil. Lamberti, Ducis Spoletani, post Caroli III. Crassi mortem, Imp. ita cum Berengatio Ducis Foro-Iulii, convenit, ut hic Italiam, ille Gallian obtineret. Sed nimium cunctatus, faciem interea rerum ibi mutatam vidit, et ipse cum Berengario collisus ile lum bis praelio vicit. Ab Arnulpho, filio Carolomanni, qui in Gallia Imp. proclamatus erat, Lombardia [orig: Lombardi‚] tota [orig: tot‚] pulsus, Spoletum se recepit. Reparaturus vires moritur fanguinis estluvio, A. C. 894. Luitpr. l. 1. Otto Frising. l. 6. c. 10. et seqq. Leo Ostiens. l. 1. Chron. Cass. Sigon. l. 3. Aventin. 1. 4. etc.

GUIDO [2] Lusignanus, Hierosolymorum Rex, A. C. 1184. Maritus Sibyllae, Regis Almerici filiae; Hierosolymis, et tota [orig: tot‚] fere terra [orig: terr‚] sancta [orig: sanct‚] a Saladino pulsus. Trtulo regni Richardo Anglo, pro Cypro Ins. vendito, quam posteri eius tenuerunt [orig: tenuÍrunt], usque ad A. C. 1473. Obiit A. C. 1194. Pater 4. filiorum, qui in obsidione Acrae mortui, successorem habuit fratrem Emericum. Gul. Tyrius, l. 12. et 15. Sanut. l. 3. par. 10. c. 8. p. 201. Hist. Lusiniana.

GUIDO [3] Lusignanus, Cypri Rex, A. C. 1191. Idem cum priore.

GUIDO [4] nomen Lavalleis olim in Gallia dynastis commune: est autem haec dynastia in Cenomanis sita, Armoricae Britanniae vicina. Huius dominus Guido VIII. filiam Immam habuit, quae Matthaeo II. cogn. Magno, Montomorencio, Conestabili Regni, nupta genuit Guidonem, qui nomen Lavalleum pro Montmorencio resumpsit, et ad posteros transmisit. In quibus Guido X. duobus filiis Guidont XI. et XII. dominium reliquit; quorum posterior cum filiam relinqueret heredem Annam, illa A. C. 1404. Ioh. Montfortio nupsit, cum conditione nominis et insignium Lavalleorum assumendatum, unde is Guido XIII. dictus est. Successit tamen Guidoni XVI. fil. Claudius, dem vero iterum Guido XVII. qui mortuus a)/pais2 A. C. 1547. ex sorore heredem habuit neptem Renatam, uxorem Ludovici de S. Maure March. de Nevelle, quae ob hanc causam Guionna XIX. vocitata est. Cum vero haec etiam careret sobole, successio transit ad sororis Claudiae, ex Francisco Colinio Andelotio (primo e Gallica Nobilitate reformationem amplexo liberos: in quibus, qui Paulus prius fuerat, Guido XIX. Com. Lavalli dein dictus est, et, relicto avito nomine, gentile et adoptivum Illustrissimae Familiae assumpsit, Thuan. l. 1. sed cum tribus fratribus ad Mediolanum Santonum Obiit, A. C. 1586. relicto fil. Guidone XX. qui,


image: s0429a

exstinctus bello Hungarico, sub initium Sec. huius, heredes habuit Tremollios, qui suum com alio nomen mutare noluere [orig: noluÍre]. Vide Phil. Iac. Spener. Artis Herald. Part. II. l. 1. c. 90. ubi de Domo Tremallia.

GUIDO [5] I. Gallaus, cogn. Carthusianus, 5. Gen. Ordinis huius, Bernardo carus. Obiit A. C. 1137. Item,

GUIDO [6] II. cogn. Anglus, Obiit A. C. 1188. Vide Moret. Dick. Hist.

GUIDO [7] Perpiniano oriundus, Gen. Ordinis Carmelit. de Haeresibus scripsit. Obiit Avenione, A. C. 1330. Idem.

GUIDO [8] Ambianus fil. Gualteri II. Comes et frater Fulconis Ep. huic successit, A. C. 1058. poŽmatis, inter alia, de Anglia a Gul. Conquestore devicta, auctor. Obiit A. C. 1076. Gul. de Iumiges, l. 7. Hist. de gest. Norm. c. 44. Orderic. Hist. l. 3. Voss.

GUIDO [9] Aretinus vide ibi.

GUIDO [10] Basius Rosarii, seu Comm. in lib. Decret. Gratiani, et in 5. libb. Decretal. Gregorii IX. auctor. Alias Baisius. Trithem. de scr. Eccl. sec. 13.

GUIDO [11] Bonatus Foroiul. Auctor Theoricae Planetarum, et Astrologiae Iudic. Venetiis impressae, A. C. 1506.

GUIDO [12] Cavalcantius Florentinus, eruditione clarus, A. C. 1300.

GUIDO [13] Columna Siculus, Eduardi I. a sacra expeditione reducis in regnum comes. Auctor Chronici libb. 36. Item Historiae de Regibus Angliae. A. C. 1287. Simler. in appeind. Bibl. Gesn. Voss. de Hist. Lat. l. 2. p. 491.

GUIDO [14] Cremenis Octaviano defuncto. Imp. iussu in Papatu est su ffectus. A. C. 1164. Blond. Vide Paschalis.

GUIDO [15] du Faur Pibraci Dom. muneribus, legationibus ad Concil. Trid. et in Poloniam, scriptis item mclytus. Thuan.

GUIDO [16] Ferrariensis Dominicanus, Auctor Margarithae Bibliorum.

GUIDO [17] Flonocherus Narbonnensis, auctor Chronici. Obiit A. C. 1352. Gen. Dominicanorum. Simler.

GUIDO [18] Grossus vel Craslus vide Clemens IV.

GUIDO [19] de Montleheri dictus Rupefortius, cogn. Rufus, Minister status, sub Philippo I. quae familiae huius aversum a se animum sanaturus, Philippo filio suo Bertrudam Guidonis dicti Trousselli, nepotis Ministri sui, filiam uxorem dedit. Reversus e Palaestina, Guido Lucianam filiam decennom Ludovico Ctaslo uxorem conciliavit: sed A. C. 1108. matrimonio hoc a Paschali II. in Concil. Trecensi irrito pronuntiato, offensus, aula [orig: aul‚], Theobaldo Blesensi et Carnut. se iunxit: Paulo post mortuus. Suger in Ludov. Crasso, Autevil. Hist. de Min. Stal. Mezeraius in Phil. I.

GUIDO [20] Novellus Florentinorum Dex, A. C. 1260.

GUIDO [21] Pancirollus vide Pancirollus.

GUIDO [22] Papa Consiliarius in Parlament. Delphinat. Iurise. celebris, a Ludovico XI. tum Delphino Viennensis, plurimis negotiis abhibitus, Obiit A. C. 1464. Auctor 632. quaestionum Iuris, praeter alia scripta. Cholerius, Hist. Delph. tom. 2. l. 13. et 14. Male confunditur cum Guidone Craslo IG. qui postmodum Clemens IV. Hic enim sub Ludovico IX. floruit.

GUIDO [23] Petramala Praesul Mediolanensis, Ludovico Bavaro Imp. ferream coronam imposuit, A. C. 1327.

GUIDONES Clerici dicti sunt, a Carolo Mag. Romae instituti, ut Peregrinos ad visitanda sacra Urbis loca deducerent, eosque, si morerentur. sepelitent; quod Clericorum Collegium Schola Guidonum appellatum est, de quo infra in voce Perticani. Inde Guidonea porta, una ex quinque Basilicae Vaticanae portis, apud Torrigium de Cryptis Vat. quod ibi Guidones morarentur, hodie Porta sancta vide Macros Fratres in Hierol. in hac voce, nec non in voce Bordinati, ubi sic quoque XV. Ecclesiasticos Ultramontanos, in Aede S. Salvatoris prope S. Petrum in Vaticano, ad id muneris institutos a Carolo Mag. et Guidones, item (quae vis vocis est) Duces vocatos esse, ac praeter dicta Peregrinos, dum viverent Romae, hospitio excepisse, addunt.

GUIEMANNUS fidelis Consiliarius Childerici I. Herum suum a subditis pulsum, insigni astutia [orig: astuti‚], misso aureae monetae dimidio, monitum, restituit. Gregor. Turonensis l. 2. Aimon. Sigebertus, Gaguinus.

GUIENNA vulgo GUIENNE, prov. Galliae, cum tit. Ducat. alias Aquitania, quamvis longe sit angustior, quam olim Aquitania fuerat. Plin. l. 4. c. 17. Aremoricae illi dat nomen. Ad Occas. Oceano, montibus Pyrenaeis ad Mer. Languedocia [orig: Languedoci‚] et Cadurcis ad Ort. et Encolismensi ac Alnetensi provincia [orig: provinci‚] ad Sept. terminatur. Ab aquis Romani nomen illi Aquitaniae imposuere [orig: imposuÍre], quae ante Aug. tempora Oceano, Pyrenaeis et Garumna [orig: Garumn‚] conclusa, ab illo postmodum mirum in modum aucta esl. Visigothi inde Romanos expulerunt [orig: expulÍrunt], a Chlodovaeo tandem et ipsi exturbati. Habuit post haec proprios Duces, sub Carolo Mag. eiusque posteris, regno unita: donec Angli hic [orig: hÓc] rerum sunt potiti, quos tamen Carolus VII. eiecit. A Ludovico XI. fratri Carolo concesla, postea ad regnum rediit, Solum fertile ac amoenum, eŽr subtilis est et temperatus, incolae ingeniosi et mites, sed iactatores: Gutenna quoque in specie dicitur iurisdictio Senscalli Burdigalensis. Vide Ann. Aquit. Lurbeum in Onomast. et de Illust. Viris Aquit. Ioh. Beslium Geneal. Duc. Guienn. Chenium de urbibus, etc. ut et in voce Aquitania.

GUIGNARDUS Ioh. Iesuita, ob multa in Regem Henricum IV. cogn. Magnum contumeliose dicta, inter quae. Sanbartholomeo tumultu peccatum esse, quod vena [orig: ven‚] Basilica [orig: Basilic‚] sanguis missus non sit: strangulatur est, A. C. 1595. cum paulo ante Ioh. Castellus, eiusdem scholae alumnus, vitam Regis, fallente sica [orig: sic‚], petiisset, vide Thuan. Hist. l. 111. et 112.

GULIELMI Schouteni insula vulgo Willem Schouten Eylandt, ins. Oceani Orientalis seu Indici versus Austr. in ora Bor. terrae


page 429, image: s0429b

Papuorum, sic dicta a Gulielmo Schouteno Batavo, qui primus eam detexit A. C. 1617.

GULIELMINA nomen duarum campanarum ingentis magnitudinis, quas Ep. quidam, Gulielmus nomine, Famagustae Cypri metropoli faciundas curavit, et a nomine suo appellatas in D. Nicolai templo suspendit. Meminit eatum Hier. Magius l. de Tintinnab. c. 14.

GULIELMITAE Ordo sacer, in Comm. Rom. a Gulielmo X. Aquitaniae Duce institutus, A. C. 1136. Vide Moret. Dict. Hist.

GULIELMIUS Ioh. Lubecensis, Cuiacii discip. ut evaderet, Biturigum metropolin delatus, paulo post ibi Obiit, A. C. 1584. Aet. vix 30. Ios. Scalig. in Scaliger. thuano, Lipsio magni habitus, quorum hic eius Quaestionibus Plautinis nihil accuratius reperiri, scribit Elect. l. 2. c. 16. et Ep. 8 ac 47. Centur. 1. Reliqua eius scripta sunt, Libri Verisimiltum, Assertio adversus Sigon. de Consolatione vulgo Cic. attributa, Manes Palmeriani, PoŽmata. Etiam quaedam Euripidea Dramata Latine vertit, et novam Cic. editionem molitus est, ex Thuano Ant. Teissier in Elogiis Part. 1.

GULIELMUS [1] I. Conquaestor, Primus Normannorum Angliae Rex Fil. nothus Roberti Ducis ex Herleva, cive Falesiana: Hic, patre Niceae in Bithynia mortuo, baeres institutus, patruos duos adversarios habuit; quibus, ope Henrici I. Gall. Regis victis, ab Eduardo quoque III. Angliae Rege imptole successor dictus, Haraldum Godvim fil. ab Anglis electum, praelio cruentissimo superatum Occidit, A. C. 1066. Angliae sic Rex, Canutum repulit, etiam Scotiae Regem sibi obnoxium habuit, dein in Aremorica bellum gessit, cum Roberto fil. ob Normanniam conflixit, occisusque ab ipso fuisset, nisi is patris sauciati voce agnita [orig: agnit‚], ei pepercisset. Huic cum Ducatu cessisset, scommate Philippis Galli, qui audio eum Rothomagi, ob nimiam corporis molem, decumbete, cubat nunc Rex Angliae Rothomagi longo puerperio, dixerat, excitus: respondit, Cum partu levatus ad templum tero, mille tum faces in Francia lucebunt: pauloque post ferro et flamma [orig: flamm‚] Galliam vastavit. Fatigatus militari labote, Rothomagum redux, Obiit, Cadomi sepultus, A. C. 1088. Aet. 74. Regni 22. Caput hodiernae regiae Anglorum familiae, cui id etiam nocte victotiam contra Haraldum secuta [orig: secut‚], audita per quietem vox, Vicisti, Vilbelme, regnabis tu, et qui a te creati sunt, praedixerat. Successi, ei fii,

GULIELMUS [2] II. Rufus, ex Mathidlde Flandrica: excluso primogenito Robetto III. Normanniae Duce Largus primo in subiectos, amorem illorum sibi conciliavit, coniurationem contra se initam ex facili dissipavit, eum Roberto bellum gessit, quod in pacem desiit tum, cum hic in orientem se pararet. Vallos rebelles domuit, avarissime porro regnum administravit, Malcolmum Scotum interemit, ne sine sua venia quisquam Anglia [orig: Angli‚] egrederetur, legem tulit. Procelloso vento navigationem in Normanniam impediti posse animose negavit: ubi in venatione, improviso Valteri ictu, occisus. Henricum fratrem successorem habuit. A. C. 1101. Gul. Pictav. de gest. Gul. I. et II. Orderic, Vitalis Chron. Normann. Froislard. Gul. Malmesburius, Regerius, Matth. Patis. Polydor. Hist. Angl. l. 8. et 9. etc.

GULIELMUS [3] III. Henricus, ex Principe Arausionensi M. Britanniae, post socerum Iacobum II. cuius maiorem natu filiam Mariam uxorem duxerat, Rex constitutus coronatusque A. C. 1689. annis seqq. aliquot. Hiberniam totam sub obsequium redegit; inde in Gallos versus, bello praesenti, multa fortiter ac praeclare [orig: praeclarÍ] gessit, insidias innumeras divino praesidio tutus feliciter hactenus exiit, hodieque, ingens Foederatorum pars, pro Religione et totius Europae salute ac liberate, pervigil excubat. Vide et infra Vilhelmus III. Arausio et Atausiacensis.

GULIELMUS [4] Scotiae Rex Henrici fil Malcolmo IV. fratri successit, A. C. 1165. Ab Heurico II. Angliae Rege cui, domesticis turbis implicito, bellum intulerat, captus, libertatem caro redemit, Barvico et Rogesburgo cessis, et regno ei tributario reddito. Cum Richardo I. dein et Ioh. ipsi res fuit. Obiit A. C. 1214. Aet. 74. Regni 49. Successit fil. Alexander II. Leslaeus et Buchan. Hist. Scot.

GULIELMUS [5] I. cogn. Malus, Siciliae Rex patri Rogerio, sui saeculi principum potentissimo, successit: Iniustitia [orig: Iniustiti‚], avaritia [orig: avariti‚], crudelitate infamis. Mortuo patre A. C. 1154. diripuit urbem Tanes in Aegypto, Graecorum ab Hadriano Pontif. cum quo ei contentio, in se concitatorum, classem ingentem depressit, Beneventum Pontifici eripuit, ipsum cepit, qui ut se captivitate liberaret, socios prodidit, et investituram Siciliae, Apuliae et apuae, cum iuribus extraordinariis, quae dicta Monachia Siciliae, hosti confirmavit. Saepius Tarpeio fulmine ictus, toties elisit. Obiit A. C. 1166. Regni 13. Roger. Bar. A. C. 1155. Sigon. l. 12. 13. et 14.

GULIELMUS [6] II. cogn. Bonus, fil. prioris, discip. Petri Blesensis, Aet. An. 12. Patris haeres, Alexandro III. contra Fridericum Imp. favit: mox utriusque reconciliationi intentus, Clero paulo gravior visus est. Bello contra Andronicum Comnenum, A. C. 1185. selix, Thessalonicam cepit, aliaque loca, mox iterum perdidit. Obiit Panormi, A. C. 1189. relicto Tancredo filio notho, qui contra fidem Constantiae Gulielmi materterae, Henrici VI. Imp. uxori, datam, regnum invasit, iliade malorum inde secuta [orig: secut‚]. Pet. Blesensis Ep. 131. Collenurius, Hist. Neap. Fazell. de rebus Sic. Sigon.

GULIELMUS [7] III. fil. Tancredi, nepos prioris, patri successit sub tutela matris Siby Hae, A. C. 1193. cum qua anno post ab Henrico VI. Caieta et Neapoli occupatis, perpetuo carceri inclusus et excaecatus est. Collenut. Hist. Neap. Hugo Falcand.



page 430, image: s0430a

GULIELMUS [8] I. Holland. Comes, fil. Florentii III. Comes cum esset Frisiae Or. in terram S. profectus, postmodum Ada [orig: Ad‚], fil. Fratris Theodorici VII. pulsa [orig: puls‚], Hollandiam usurpavit. Obiit A. C. 1223. Princip. 19.

GULIELMUS [9] II. Comes Holland. fil. Florentii IV. ab Innoc. IV. Friderico II. Imp. oppositus est, A. C. 1247. Aquisgrani, post 6. menses capto, coronatus, Flandros pepulit, A. C. 1256. in bello contra Frisones Occid. rebelles, a rusticis, equo glacie fracta [orig: fract‚] in arundineto haerente, lapidibus obrutus. Ioh. Leid. l. 23. Nang. in vita S. Ludov. Meyer. Ann. Flandr. l. 9. Stero, Siffrid. Cuspinian. etc.

GULIELMUS [10] III. cogn. Bonus, Ioh. patri successit, maritus Iohannae Valesiae, sororis Philippi Regis. Fortitudine et iustitia [orig: iustiti‚] inclitus. Obiit A. C. 1337. Eo natus.

GULIELMUS [11] IV. qui Hispan. Regi contra Mauros suppetias misit, in Orientem profectus est, Russis convertendis operam dedit, oblatum ab Electoribus Imperium recusavit. Occisus a Frisonibus, A. C. 1345. Margaretham sororem hearedem habuit.

GULIELMUS [12] V. Bavarus, huius fil. successit, bello contra matrem notus, insania dein correptus, in carcere Obiit A. C. 1377. Fratre Alberto Bavaro successore relicto, cui successit fil.

GULIELMUS [13] VI. ex Margaretha, filia Philippi Audacis, pater Iacobae, quae ei successit. Obiit A. C. 1417.

GULIELMUS [14] I. Comes Provinciae, Arelat. et Tolosae, fil. Bosonis II. A. C. 971. Saracenos Fraxineto prorsus pepulit, abibi quoque victos: Monachus tandem Cluniae. factus.

GULIELMUS [15] II. eius fil. virtutibus inclitus, Obiit A. C. 1020. Aet. 50. Cui successit fil.

GULIELMUS [16] III. qui Obiit A. C. 1054. Delbenus, Guicheno, Ruffi. Nostradamus, Bouchaeus Hist. Prov.

GULIELMUS [17] I. cogn. Iunior vel Dives, Hassiae Landgravius, fil. Henrici, A. C. 1 483. ex Elizabetha Palatina improlis, equi casu in venatione, cui nimium indulsit, A. C. 1500. exstinctus est.

GULIELMUS [18] II. Ludovici Pii fil. A. C. 1471. in Palaestinam profectus, in reditu ab Innoc. P. Romae honete habitus, in Italia, fi/ltrw| debilitatus, regimen fratri Gulielmo III. A. C. 1493. cessit.

GULIELMUS [19] III. in Belgradi expugnatione, sub Maximiliano Imp. fortissime se gesserat A. C. 1490. Obiit A. C. 1509. ex Anna Megapolitana, pater Phil. Magnanimi.

GULIELMUS [20] IV. fil. huius ex Christiana Saxonica, Princeps literis egregie cultus, singularis indolis radios mox evibravit: Patre captivo administrationem orsus, libertatem patris, Saxonis et Brandeburgici opera [orig: oper‚], impetravit. Cassellas munivit, architectonicae peritissimus, magna [orig: magn‚] auctoritate in imperio pollens, multas vicinorum controversias diremit. Concordiae libro non parum se opposuit. Pater Mauritii successoris, ex Sabina Wirtembergica, Patriae matre et pauperum nutrice, Obiit A. C. 1522. Vide Thuan. l. 76. etc.

GULIELMUS [21] V. cogn. Constans, fil. Mauritii A. C. 1627. successit, cum Rege Sueciae foedus iniit: hoc occiso, Luneburgicis et Cniphusio iunctus, varia egit. Pace Pragensi A. C. 1635. fere solus in Germania comprehendi noluit, Hanoviam a Caesarianis liberavit, Obiit in Frisia A. C. 1638. Uxore eius Amelia [orig: Ameli‚] Elizabetha [orig: Elizabeth‚] bellum feliciter persequuta [orig: persequut‚], Lamboio A. C. 1642. et 1648. devicto.

GULIELMUS [22] VI. fil. eius pace Monaster. Abbatim Hirschfeldiam, aliaque ditioni suae adiecit, Princeps pius et prudens, A. C. 1663. repentina [orig: repentin‚] morte oppreslus: Cuius fil.

GULIELMUS [23] VII. Parisiis haud pridem Obiit, non sine veneni suspicione. Ei successit Carolus frater, qui nunc feliciter praeest. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist.

GULIELMUS [24] I. Dux Aquitaniae, Comes Arverniae, Bituricensis, etc. Fundator Abbatiae Cluniac. Obiit A. C. 917.

GULIELMUS [25] II. eius nepos, successit, Regem Rudolphum ad Ligerim superiorem agnovit. Obiit A. C. 927. fratre Alfredo herede relicto.

GULIELMUS [26] III. cogn. Caput stuparum: fil. Eblis secundi, a Rege Lothario bello petitus, mox eidem reconciliatus est. Obiit A. C. 964.

GULIELMUS [27] IV. fil. prioris cogn. Fierabras, illum excepit. Hugoni Capeto et Roberto primo non adeo bene cupiit, dein submisit se, et Godofredum Grifegonellum. Comitem Andegav. vicit. Patris more, monachi habitu sumpto, Obiit, A. C. 993. Eo genitus.

GULIELMUS [28] V. cogn. Magnus, ob fortitudinem, prudentiam et pietatem. Omnibus Regibus Principibusque gratus, habitu monachi sumpto Obiit, A. C. 1301. Aet. 71. Ei successit fil.

GULIELMUS [29] VI. cogn. Crassus, qui a Godofredo Martello, Comite Audegav. victus est, A. C. 1035. Obiit A. C. 1037. Frater eius Petrus dictus.

GULIELMUS [30] VII. successit, Anno post mortuus. Hunc frater Guido Godofredus, dictus

GULIELMUS [31] VIII. excepit, Henrico I. Gall. Regi suppetias venit, ab Andegavensibus victus, Saracenos in Hispania superavit, Obiit A. C. 1086. fil. eius

GULIELMUS [32] IX. Alphonso Arragoni, contra Mauros, auxiliatus, Obiit A. C. 1127.

GULIELMUS [33] X. fil. per Philippam, filiam Gulielmi IV. Comitis Tolosani, Comit. huius haeres: Anacleto II. Antipapae


image: s0430b

contra Innoc. II. favit. Obiit in itinere Compostellano, A. C. 1137. Chenius, Iustellus, Moret. Dict. Hist. etc.

GULIELMUS [34] porro nomen 5. Comitum Tolos. 2. Burgundiae, unius Ducis Lotharingiae.

GULIELMUS [35] Arvernas, Ep. Parisiensis. Scripsit in HexaŽmeron, Psalterium, Eccl. Canticum Cantic. in Matthaeum lectiones, aliaque quae vide inter opera Fol. Parisiis A. C. 1516. et Venetiis A. C. 1591. impressa. Obiit A. C. 1249. Vir admodum pius et doctus, Bellarm. Eruditionis et pietatis nomine percelebris, Catal. Test. Vet. Quanto melius de Iustificatione, aliisque Religions articulis, ceteris sui temporis Doctoribus senserit, testantur eius scripta.

GULIELMUS [36] Abbas, sec. 12. celbris: Bernardi vitam orsus, alia quoque scripsit. Phil. Bergomas, in Chron. supp. l. 12. Trithem. in Cat. Henr. Gandav. c. 10. Item, dictus Brito, Presbyter, Annales Rigordi in epitomen redegit. Philippidis libb. 12. auctor, quod poŽma est, de rebus gestis Phil. Aug. Edidit Petrus Pithoeus, in Hist. Gall. edit, Francof. A. C. 1596. Item Monachus S. Dionysii, auctor variarum epistolarum, et Historiae libb. 3. etc.

GULIELMUS [37] Abselius Carthus. ascetica varia scripsit. Obiit A. C. 1471. Petreius Bibl. Carthus. p. 115. Voss. de Hist. Lat. l. 3.

GULIELMUS [38] Adhemarus Provincialis, nobilis et poŽta, Friderico Imp. gratus, cuius exori de feminis Ill. PoŽma dedicavit. Obiit A. C. 1190.

GULIELMUS [39] Agoultius Provinc. poŽta, tum quoque Floruit. Nostradamus, de Poet. Prov.

GULIELMUS [40] Alanus Anglus, Card. scripsit quaedam Anglice et Lat. Obiit A. C. 1594. Nic. Fizebertus, in vita eius. Ciacc. addit. in Sixto V. Pitseus, de ill. Anglis. Sanderus, de script. Fland. etc.

GULIELMUS [41] de S. Albano, Monachus Anglus, auctor scriptorum quorundam Histor, A. C. 1170.

GULIELMUS [42] Amesius Anglus, Theologus celebris, et in illustri Frisiorum Academia Professor. Scripsit Lectiones in Psalm. In epistolas Petri, de Casibus conscientiae, Bellarminum enervatum. Vide opera eius. Floruit A. C. 1630.

GULIELMUS [43] Amicus Lemovicensis, Clementi VI. carus, Patr. Hierol. Obiit in Galliam reversus, A. C. 1360. Item Flander, ibidem Patr. A. C. 1130. post Steph. Obiit A. C. 1146.

GULIELMUS [44] de S. Amore Burgundus, Doctor Paris. Sub Ludovico XI. Auctor libri de periculis novissimorum temporum, in quo in paupertatem monachor. spontaneam acriter invectus, Alexandrum IV. infestum sensit, et Thomam, cum Bonaventura, adversarios. Moret. Dict. Hist.

GULIEMUS Antissiodorensis Ep primo dein Paris. Obiit A. C. 1223. Eruditione et virtute nulli secundus. Moret. Dict. Hist.

GULIELMUS [45] Appuliens. sub Henrico IV. Imp. floruit. Regnum Neap. aliaque in Italia a Normannis occupata, carmine heroico prosecutus est, hortatu Regerii Bussi, fratris Roberti Guischardi, Com. Siculi, unde Saracenos expulerat. Ioh. Tiremus edidit, A. C. 1582. Simler. Bibl. Gesn. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 4.

GULIELMUS [46] Askelte Angl. sub Eduard. II. auctor Hist. Tripartitae.

GULIELMUS [47] Avensonius Cardin. et Archiep. Ebrodunensis, Concilio Tridentino interfuit: capta [orig: capt‚] a Duce Dignierio urbe, Romam se recepit. Obiit Gratianopoli A. C. 1600. Vedel. Hist. de Ledig. Chorer. Hist. Delphin. tom. 2. etc.

GULIELMUS [48] de Baldensel, auctor Itinerarii T. S.

GULIELMUS [49] de Bargemon, nobilis et poŽta Prov. sec. 12. Nostrad.

GULIELMUS [50] Barlovius Ep. Anglus, sub Henr. VIII. et Eduardo VI. auctor Cosmographiae, etc. Balaeus et Gesnerus in Bibl.

GULIELMUS [51] Batecombus Mathematicus Anglus, sub Henr. V. scripsit de operatione Astrolabii, de Sphaera concava, eiusdem fabrica et usu, etc.

GULIELMUS [52] Bellaius praefectus Taurini, sub Francisc. I. multis negotiis adhibitus. Auctor Historiae, de rebus Galliae, etc. Frater Ioh. Cardin. et Martini, praef. Normanniae, qui itidem Historiam scripsit, de regno Francisci I. Vide Bellaius.

GULIELMUS [53] Berchenus Auctor epitomes Chron. Geldriae, usque ad A. C. 1466.

GULIELMUS [54] Bibaucus Gen. Carthus. post Franciscum du Puy, memoriae adeo invictae, ut quidquid semel legisset, oblivisceretur numquam. Obiit A. C. 1535. scripsit quaedam. Vide Petreium, in not. ad Chron. Dorl. et in Bibl. Carthus. p. 117.

GULIELMUS [55] dictus Bibliothecarius, sec. 9. Historiae Pontificum Anastasii vitam addidit.

GULIELMUS [56] Blaeu, Amstelodam. discip. Tychonis Brahei, impressis egregiis operibus, Geograph. inprimis Famam meritus.

GULIELMUS [57] Blancus Ep. Tolonensis, Xiphilinum Latine vertit, etc. Obiit Avenione, A. C. 1588.

GULIELMUS [58] Botonerus Eques Angl. Medicus, Historicus et Mathematicus, Scripsit A. C. 1460. de antiquit. Angliae, Astrologica item ac Medica quaedam: cum Gulielmo Wocestriensi non confundendus. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 9.

GULIELMUS [59] Bongevillanus Normannus Monachus, scripsit Chronicon Anglicum, ab A. C. 1000. usque ad A. C. 1280.

GULIELMUS [60] de Branthegen Alostanus, Carthus. prosa [orig: pros‚] versuque quaedam edidit, Petreius Bibl.

GULIELMUS [61] Briconnetus Archiep. remensis, ab Alex. VI. Cardin. factus, Carolo VIII. et Ludov. XII. gratus, auctor priori expeditionis Neapolit. Idem Concilium Pisanum, contra Iul. II. ursit, Obiit A. C. 1514. Pater Gulielmi, Ep. Meldensis et Dionysii, Ep. Tolonensis. Moret. Dict. Hist.

GULIELMUS [62] Budaeus vide ibi.