December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0421a

GRAUNA vel GRAONA vulgo la GRONE, fluviolus Aeduorum Cluniacum, Brancidunum Brancion ac Firmitatem praeterfluit, et prope Cabillonem in Ararim influit, supra Tinurtium, Hadr. Vales. Not. Gall. in voce Cluniacum.

GRAUSO Dux Cuniberti Italiae Regis cuius ut et Aldonis stratagemate, regnum sibi ab Alachi ereptum, recupera vit, A. C. 604. Paul. Diac. Long. l. 5. c. 40. et 41. et l. 6. Sigon. l. 2. etc.

GRAUSONUS Iohannes, vide Iohannes.

GRAUTUNGI apud Vopisc. in Probo, Sed quum et ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, i. e. ex Gepidis, Grautungis et Vandalis, Greuthungi vocantur Amm. Marcell. l. 27. c. 5. ubi bellicosam gentem vocat: *groqi/gtoi, Zosimo, et Claud. de 4. Cos. Hon. Carm. 8. v. 622. et. 634.

Ausi Danubium quondam tranare Gruthungi
In lintres fregere [orig: fregÍre] nemus.

Idem in Eutrop. Carm. 20. v. 153. 196. 399. et 576. Greothingi, Idatio Ep. in Fastis Coss. etc. sidem cum Trutungis Aethici. Vide infra.

GREDONENSE Castrum Greze nunc vicus ad radices montis, ab urbe ac monte Mimate non ultum distans. Huc Alamannorum metu urbis Gabalorum incolae se recepere [orig: recepÍre] ol. Hadr. Vales. Not. Gall.

GREGORAS vide Nicephorus Gregoras.

GREGORIUS [1] I. cogn. Magnus, erat natione Romanus, ex patre Gordinano, genus a proavis non solum nobile, sed et religiosum ducens. A Pelagiio II. ad Mauritium Imp. missus, Apocrisiarium Ecclesiae ibi egit, cum Patr. Eutyche, de Resurrectione disputavit, Pelagii successor A. c. 590. non ordinatus, sive consecratus, antequam ab Imp. confirmatus, Gaulterio, quem V. Schismati, quod Ep. Mediolanenses, Istriani et Veneti fovebant, ob. 3. capitum defensionem, sedando incubuit. Augustinum Mon. in M. Britanniam, ut ibi Evangelium doceret, misit, etc. A Mauritio Imp. monitus, ut Ioh. Ieiunatori Constantin. qui se Patriarcham Univers. dixerat, obtemperaret, Praecursorem Antichristi illum esse, qui hunc sibi titulum sumpserit, respondit; ipse se Servum Servorum primus appellavit. Praeter alia Librum Iobi, qumodo iuxta literam intelligendus, qualiter ad Christi et Ecclesiae sacramenta referendus, quo sensu unicuique fidelium sit aptandus, per triginta quinque libros expositionis miranda [orig: mirand‚] ratione perdocuit. Alii quidem Pontifices, inquit Beda, construendis, ornandisque vel auro vel argento Ecclesiis operam dabant, hic autem totus ad animarum lucra vacabat. Lucluentum quoque testimonium de Gregorio perhibet Trithemius Abbas l. de Script. Eccl. Gregorius, inquit, Papa, vir in divinis scripturis eruditissimus, Theologus princeps, splendor Philosophorum. et Rhetorum lumen, vita [orig: vit‚] et conversatione integer atque sanctissimus. Egregium quoque de eo hoc est Platinae encomium: Is, inquit, non sibi, sed utilitati hominum, ac honori divino consulens, quem certe ob religionem et pietatem rebus omnibus semper antetulerat, spretis opibus, posthabitis voluptantibus, atque omni ambitione et potentia [orig: potenti‚] gubernacula Reip. Christianae suspiciens ita vixit, ut suque ad tempora nostra neminem ex successoribus parem habuerit, nedum superiorem vel sanctitate vitae, vel diligentia [orig: diligenti‚] in rebhus agendis, vel doctrina [orig: doctrin‚] et scriptis. Obiit A. C. 604. Episc. 13. Isid Hispal. c. 27. sigebert. c. 41. Concil. 8. Tolet. c. 2. Ioh. Diac. in eius vita. Gregor. Tur. Aimonius, etc. Opera eius Basileae saepius alibique, tandem 6. volum. Parisiis A. C. 1640. impressa. Ei successit Sabinianus.

GREGORIUS [2] II. Rom. Constantino successit A. C. 714. Longobardos terris ad Eccles. pertinentibus pellere annisus, habuit Concilium A. C. 721. contra matrimonia illiita, A. C. 726. contra Iconoclastas, ubi Imaginum venerationem retinendam esse, ad excitandam languescentem multitudinis imperitae memoriam, statuit. Leonem Imp. quod imagines non veneraretur, excommunicavit, populos sacramenti religione exolvit, Romanis in verba sua adactis, Romam ducatumque Rom. a Graecis ad Pontifices Rom. transtulit, Sigon. l. 3. prodigiosa [orig: prodigios‚] Tiberis inundatione Romam terrente. Cum Gallis foedere inito, etc. Obiit A. c. 731. Sirmond. et Anastas. de vita Pontif. Sigebert. de Viris Ill. c. 74. P. Diacon. Onuphr. Ciaccon. etc. Quatuor epistolarum eius superesse dicuntur. Illum excepit Gregorius III.

GREGORIUS [3] III. Syrus, Gregiorio II. successit, A. C. 731 Contra Luitprand. Longobard. Regem Caroli Maretelli opem imploravit, Obiit A. C. 741. Varia ei scripta attribuuntur. Anastas. Sigebert. de Vir. Ill. c. 76. Ciaccon. etc. Hic [orig: HÓc] maiori fervore, Synodo A. C. 731. contra Legatum suum Gregorium coacta [orig: coact‚], decrevit, si quis posthac sacrarum imaginum venerationem abrogarit, sit extorris a corpore et sanguine D. N. I. C. Sigon. l. 3. Ei successit Zacharias.

GREGORIUS [4] IV. Romanus, Valentini successor, A. C. 827. In Galliam transiens, Ludovicum Pium, cum filiis, reconciliaturus, frustra fuit. Festum omnium Sacntorum instituit. Obiit A. C. 843. sub Lothario, et Michaele, Theophili fil. Impp. Iidem. Eum excepit Sergius II.

GREGORIUS [5] V. German. prius Bruno dictus, ab Ottone II. Imp. substitutus est, Ioh. XVI. A. C. 996. Cui oppositus a Crescentio Ioh. XVII. Placentin. Ep. ab Imp. pulsus est. Obiit A. C. 999. Platina, Sigon. l. 7. Successor eius Silvester II.

GREGORIUS [6] VI. prius Gratianus, A. C. 1044. Simoniae accusatus, ab Henrico III: Imp. substituto Suidgero, postea Clem. II. depositus est, A. C. 1046. Obiit in Germania. Otto Frising in Chr. Glaber. l. 5. Gul. Malmesbur. l. 2. c. 13. Giaccon. Gregor. VI. etc.

GREGORIUS [7] VII. Tuscus, prius Hildebrandus appellatus, successit Alexandro II. A. C. 1073. quem secutus edixit, Ne Laicus,


page 421, image: s0421b

cuiuscumque conditionis, Investituram Ecclesiastici muneris conferret. Vormatiae Synodo habita [orig: habit‚] Necromantiae, adulterii, aliorumque scelerum accusatus et depositus, Henr. IV. Imp. indigne habuit. Lamb. Schafn. Sacerdotum coniugia inhibuit: de quo mira vide apud Sigebert. Naucler Schaffnaburg. etc. Anathema Henrico frustra supplici denuntiavit, surrogato ei Rodolpho, missa [orig: miss‚] ei corona [orig: coron‚], cum his verbis:

Petra dedit Petro, Petrus diadema Rodolpho.

Sigebert. Vide et Helmold. c. 28. sed infelix hic, dextra [orig: dextr‚] in praelio praecisa, agnovit periurii poenam. Cui substitutum Henricum Lucelburg. porta [orig: port‚] cum cardinibus avulsa [orig: avuls‚], cum aliis, oppressit. Postea Henricus, Roma [orig: Rom‚] expugnata [orig: expugnat‚], Gregorium in mole Admani obsedit, qui inde profugus, ope Guichardi Apuliae Ducis, Salerni Obiit, A. C. 1085. Vide Ursperg. Bennonem Cardin. in vita Gregorii: Et de Caelibatu imperato, eiusque in Germania, Mediolani, ubi Guido Archiep. clericis uxores habere nihilominus permisit, unde Patarini orti et Anglia [orig: Angli‚], remoris, vide Sigon. l. 9. Ioh. Naucl. Gen. 36. Polydor. l. 9. M. Chemn. exam. de Caelibatu. Hic cum Epistolas decretales publicasset, orbi Christiano horrendam incubuisse pestem, quod alii melius Gregorio IX. tribuunt, refert Aventin. Ann. Boior. l. 7. Eum excepit Clemens Antipapa et hunc Victor III. Ceterum is, Pontificiae Monarchiae auctor praecipuus, Dictatus scripsit, de quibus supra dictum.

GREGORIUS [8] VIII. Beneventanus, Urbano III. successit, A. C. 187. mense 2. mortuus. Ei successit Clemens III.

GREGORIUS [9] IX. prius Hugolinus appellatus, A. C. 1227. post Honorium III. Papa, sanguisugus et avarus, Fridericum II. Imp. quod iuramentum ab Italis posceret, excommunicavit, in Orientem profectum, Sultano prodidit, redeuntem duobus millionbus acceptis absolvit, a Romanis civibus, Duce Hunibaldo, Roma pulsus, Regum Galliae opem imploravit. Franciscum, Dominicum, etc. Sanctis adiecit: Obiit centenario maior A. C. 1240. Aventin. Ann. Boi. l. 7. Matth. Paris. etc. Successit Caelestinus IV. Ceterum eius iussu et auctoritate sexta Collectio Decretalium adornata est, a Raymundo de Pennaforti, illius Capellano A. C. 1230. Vide infra suo loco.

GREGORIUS [10] X. Placentinus, prius Theobaldus dictus, post sedem biennio vancantem, de quo vide scomma, apud Ioh. Baleum, l. 6. in Gregorio 10. Onuphr. in Vitis. Clementi IV. successit, A. C. 1272. Concilium 2. gen. Lugduni celebravit A. C. 1274. quo Michael Palaeologus, ut securitatem a Carolo Siculo redimeret, Ecclesiam Graecam Romanae subiecit; Graecis adeo indignantibus, ut Michaelem etiam seputlura privarent, Bulling. de Conc. l. 2. Porro, de reformatione Cleri actum, expeditio in Palaestinam decreta, ritus eligendi Pontificis constituti. Obiit reversus hinc, in Italia, A. C. 1276. Blond. Sannut. Onuphr. etc. Successit Innoc. V.

GREGORIUS [11] XI. prius Petrus Rogerius, nepos Clcm. VI. Gallus, successit Urbano V. A. C. 1370. Baldi olim auditor. Pacem inter Christianos concihare, auxilia Armeniis contra Turcas summittere, etc. annisus est. Motus turbis Florentinis, quorum ope Romani nixi, Legatos Pontificios pepulerunt [orig: pepulÍrunt], sedem Avenione Romam, post 72. An. transtulit. Sed videns, fulmina sua a Florent. negligi, prae taedio mortuus, monuit prius Cardinales, ne revelaionibus amplius adiungerent fidem, quandoquidem a Brigitta et Cath. Senensi deceptus, in Italiam, tam infausto omine remeasset. Crantz. l. 9. c. 33. Sabell. in Hist. Mornaeus, in Myster. p. 1074. Platina et Ciaccon. in vita eius, etc. Post eum Schisma A. C. 30. Vide Clemens VII.

GREGORIUS [12] XII. Venetus, prius Angelus Cornarius, successit Innoc. VII. tempore horrendi Schismatis: Ad unionem iuramento obstrictus, cum Papatum obtinuisset, ne audire quidem de Concordia voluit, unde Pasquillus. Vide Theod. a Niem. tract. 6. Labyr. c. 29. Quod plurimi aegre tulerunt [orig: tulÍrunt], et Sorbona decrevit, Ecclesiam Gall. nullo iure obstrictam esse, ut ecuniam Papae pendat, nisi in tribus causis, Monst. l. 1. c. 67. Cum ne sic moveretur, Cardinales seccessione facta [orig: fact‚], Pisis concilio celebrato A. C. 1409. tertium Papam, Alexandrum V. in theatrum produxere [orig: produxÍre], cui mortuo Ioh. XXII. successit. Sic triceps Ecclesia, cum Benedictus XIII intera Avenione sederet. Quo tandem cum Ioh. in Conc. Constantiensi deposito, Gregorius ultro Papatum eiuravit, successorem nactus Martinum V. Obiit A. C. 1417. Iidem.

GREGORIUS [13] XIII. Bononiensis, prius Hugo Boncompagus Pii V. successor, A. C. 1572. Del laniena Parisiensi, supplicationibus indictis, triumphavit. Thuan l. 53. Kalendarum vet. absolevit, novo introducto, plurima Iesuitis collegia in variis Europae regnis exstruxit. Hiberniam Elizabethae subtrahere, Lusitaniam in se transferre, Belgas, omnium peccatorum venia [orig: veni‚] illorum hostibus concessa [orig: concess‚], debellare, Reformatos in Gallia prorsus exscindere, frustra annisus: Moscos Polonis reconciliavit, controversiam Melitensium Eq. cum Magistro composuit: a Legatis Regulorum Iaponiae, sub hac formula, Adorando et caeli Regis locum in terris obtinenti magno et sanctiss. PP. salutari se passus est, etc. Obiit A. C. 1585. Aet. 83. statua marmorea a. P. R. donatus. Vide Thuan. Hist. passim. Cicarell. in vita eius. A. Rivet. in Iesuita Vap. Ei successit Sixtus V. Ceterum, Decretum Gratiani primus vulgavit, A. C. 1582. Pontific. 1. et Decretales restituit. Vide Praefat. Operi praemissam. Gerh. von Mastricht Hist. Iur. Eccl. n. 393. et 394.

GREGORIUS [14] XIV. prius Nic. Sfondratus, Mediol. Urbano VII. successit A. C. 1590. Hic in Concilio Tridentino, Episcopos gregi adesse semper debere, contra alios defenderat. Iam Papa Henr. IV. exhausto omni aerario, quod Sixtus collegerat, oppugnavit. Obiit 10. mense A. C. 1591. Thuan. l. 100. Cicarell. in vita eius. Successit Clemens VIII.

GREGORIUS [15] XV. prius Alex. Ludovisius, Bonon. Paulo V. successit, A. C. 1621. Aet. 67. ex concilio feminae quinquagenariae, quae pleraque sub ipso agebat, Regem Galliae adversus Hugonotas


page 422, image: s0422a

concitavit: in numerum SS. Ignatium Loiolam, Xaverium, etc. retulit. Hisp. Iesuitas et Dominicanos, acerbe de Conceptione B. Mariae disputantes coercuit: cum Venetis, ob Graecos, dissedit, Imp. Contra Protestantes, Polono contra Turcas pecuniam sum. sit. Ep. Parisiensem Metropol. effecit. Obiit A. C. 1623. Secutum est interregnum An. 2. Successit Urbanus VIII.

GREGORIUS [16] Antipapa pulso Benedictio VIII. a quibusd. Romanis electus, sed hic ab Henrico Imp. restitutus est. A. C. 1013.

GREGORIUS [17] Cardin. Innoc. II. ab Anacleti II. factione oppositus, Rogerio Siculo electionem approbante, Victoris nomen assumpsit. Mox, ope Bernardi, Innoc. se submisit. Bernard. Ep. 320. Bar. A. C. 1138. Alius Antipapa, vide Mauritius Burdinus. Item, Patr. Antiochenus, A. C. 594. post Anastasium Sinaitam. Evagr. l. 5. c. 6. et l. 6. c. 23. Item, aLius post Anastasium II. A. C. 609. sedit An. 20. Item, Patr.CP. post Iosephum, sec. 13. Item alius, sec. 15. cui Gennadius Scholarius successit. Item, Metropolit. Amasiae, A. C. 1623. pulso Timotheo, ipse postea Rhodum eiectus. Item, Ep. Alexandrinus, Concilio Antioch. ab Arianis electus, saevus in Orthodoxos, Syn. Sardicensi pulsus, et paulo post Alexandriae occisus, Socr. l. 2. Theodor. l. 2. Sozom. l. 5. Item, auctor orationis, de partibus Conc. Niceni A. C. 325. sub Constantino Porphyrogenneta, etiam Greg. Naz. vitam scripsit. Voss. Item, Ep. Nicomediae.

GREGORIUS [18] de Arimino post Thomam Argentin. Generalis Augustinianorum. Scripsit in 4. libb. Sententiarum, Epistolas Pauli, Iacobi et de Usuris, etc. A. C. 1357. Trithem. Cat. Sixtus Sen. Bibl. Sancta, Sabellicus, etc.

GREGORIUS [19] Avitius Theologus, auctor plurium scriptorum.

GREGORIUS [20] Baeticus Ep. Eliberitanus, sec. 4. Osio se opposuit, contra Arianos soripsit, ab initio Luciferianos sectatus, Hier. de Ser. Eccl. c. 105. Isid. de Vir. Ill. c. 1. etc.

GREGORIUS [21] Ben Elebri Arabs, plurima scripsit.

GREGORIUS [22] Bersmannus Germanus, Psalmos Davidis carmine Lat. exptessit, scholiisque Virg. Horat. Lucan. Ovid. et Cic. illustravit.

GREGORIUS [23] Cairguentius Benedictinus, Historica quaedam scripsit. Simler. et Voss. de Hist. Lat. l. 2.

GREGORIUS [24] Characondius cogn. Niger, Hungarus, se divinitus, ad Turcas pellendos, missum commentus, paulo post luit imposturam. A. C. 1572.

GREGORIUS [25] Cortesius Cardin. Graece Latineque doctissimus. Spond. A. C. 1547. Vide de illo eiusque scriptis, plura apud Ant. Teissier Elogiis P. 1.

GREGORIUS [26] Haloander seu Hoffmannus, IC. celebris scriptis. Melch. Adam. in vita Germ.

GREGORIUS [27] Martinus vide Martinus

GREGORIUS [28] Nazianzenus Pater, Nazianzum in Cappad. cuius Ep. erat, a militibus Iuliani Ap. tuitus, eidem ob electionem Ep. Caesariensis restitit: Animi excelsi passim specimimbus editis. Ex Nonna, Pater Greg. Theologi, Greg. Caesariensis et C. Gorgonae. Obiit A. C. 372. Aet. 100. Episc. 45. Greg. Theol. orat. funebr. patr.

GREGORIUS [29] Nazianzenus Nazianzi in Cappadocia, Ep. patre natus, primum Zasimae, quae vilis Cappadocum civitatula: deinde Nazianzi. Coadiutor Patris primum, dein Patris ibidem successor, unde Mantuan.

Praesule patre satus, nam tunc id iura sinebant,
Pastorale pedum gessit post funera Patris.

Tandem Constantinop. Ep. A. C. 379. dictus est Theologus. Cum Basilio Athenis studuit. Ubi Iulianum Apost. nosse ambo didicerunt [orig: didicÍrunt], qui proin illos postmodum frustra in partes suas pertrahere nisus est. Basilium in Episcopat. Caesariensi iuvit, ab ipso postmodum Zasimorum Ep. dictus, unde frigus aliquod. Dein Concilio Constantinop. iam hic [orig: hÓc] Ep. renuntiavit sponte, A. C. 382. in solitudine mortuus, A. C. 389. Floruit autem sub Valente Imp. et an. 11. Theodosii Obiit, teste Hier. qui eum 30000. versuum composuisse scribit. Opera eius 2. vel Graece et Latine, parisiis impressa, A. C. 1609. in quibus V. T. argumenta tractat. Pietas eius, inquit Erasmus, propemodum ex aequo certat cum facundia. Sed amat significantes argutias, quas eo difficilius est Latine reddere, quod pleraeque sint in verbis sitae. Tota vero phrasis nonnihil accedit ad structuram Isocraticam. Adde quod de rebus divinis, quae vix ullis verbis humanis explicari possunt, libenter ac frequenter philosophatur. Hic Basilio Magno, ut dictum, arctissima [orig: arctissim‚] fuit necessitudine coniunctus, ac D. Hier. in Divinarum Scripturarum studiis auditorem ac diseipulum habuit. A patria, quam non minus, ac Alexander Pellam, Cyrus Persas nobilitavit, Nazianzenus: a dogmatum sublimitate solus post Ioh. Evang. Theologus proprio et peculiari nomine dictus; Consecratione matris, Samuel: Zelo fervente Elias: Vitae auctoritate Ioh. divina [orig: divin‚] humanaque scientia [orig: scienti‚] Moses aut Daniel: Vineae Domini spiritualis plantatione nae; ille pacis arbiter, ille Christi mansueti et humilis discip. Martyr sine periculis, sine vibicibus Laureatus, Scriptor vitae eius. Graecorum Patrum megalofwno/tatos2, Montacut. Constantinopolitanam sedem ab Arrianis Episcopis repurgavit, Genebrard. Vide quoque Hier. c. 117. de scr. Eccl. Basil. Ep. 141. Ruffin. l. 2. Augustin. Socratem, Sozom Simonem Metaphr. Leonem Imp. Const. 88. etc. Nic. Lloydius. Eius Testamentum Sirmondus, a Baronio editum, correxit Moret. Dict. Hist.

GREGORIUS [30] Neocaesariensis ob multitudinem signorum et mi raculorum cogn. Thaumaturgus. Origenis auditor, immunis tamen ab eius erroribus, clarere coepit in schola Origenis, A. C. 223. tempore Alex. Sev. factus dein in Ponto Ep. Caesateae; ubi et natus est. Interfuit Concilio Antiocheno Primo, adversus Paulum Samosatenum, teste Euseb. Synodo Ephesinae contra eundem celebratae, A. C. 266. Gualterio, ex Bar. et Gerardo. Obiit A. C.


image: s0422b

266. relictis Neocaesareae 17. solum Idololatris, cum 17. tantum Christianos, initio illic reperisset. Vir Apostolicarum virutum maxime compos, inter omnes Patres, Barthio. Opera eius a G. Voss. edita, Moguntiae, A. C. 1604. Prodierunt [orig: ProdiÍrunt] dein, una cum operibus S. Macarii et Basil. Seleuciae, Graec. Lat. Fol. Parisiis, A. C. 1621. Hier. de scr. Eccl. c. 65. Euseb. l. 6. c. 23. l. 7. c. 13. et 25. Basil. de Spir. S. c. 29. et Ep. 64. Socr. Theodor. Ruffin. Evagrius, Suid. etc.

GREGORIUS [31] Nyssenus Ep. A. c. 369. quem Graeci honoris causa [orig: caus‚] Patrem patrum appellant, Divi Basilii Magni frater, natu minor. Academicis, ac Peripatericis disciplinis excultus, vir eloquentiae nervosae ac pressae. Maritus Theosebiae, Nicer. et Niceph Callistus, l. 11. c. 29. et l. 12. c. 13. A Valente in exilium pulsus, A. C. 370. septimo post anno restitutus est. In Conc Oecumen. Constantinop A. C. 381. Meletium Antioch. et Placillam, Theodosii filiam funebri oratione laudavit. Obiit A. C. 396. Dulcis et illustris Ecclesiae fons, Leoni Imper. Eloquentissimus et multiplici eruditione praestans, Suidae: Vir eloquentiae nervosae ac pressae, Sixt. Senensi: Dictione, si quis veterum alius, splendidus, Photio in Biblioth. Opera eius a Frontone Ducaeo, edita, A. C. 1605. cui addita quaedam, A. C. 1618. Basil. Ep. 43. Gregor. Nazianz. Orat. 6. et in Ep. Hier. de Script. c. 129. Socr. l. 3. c. 8. et l. 4. c. 21. et l. 5. c. 9. Sozom. l. 7. c. 10. Theodoret. l 4. c. 28. Moret. Dict. Hist.

GREGORIUS [32] Paleunas Archiep. Thessal. sec. 15. errorem Graecorum, de lumine increato, in monte Tabor, apparente, scripto defendit, refutatus a Barlaamo, etc. Gregoras l. 11. Cantacuzen. l. 1. Claud. Espensaeus ex operibus eius aliquid edidit.

GREGORIUS [33] Pauli Cracoviae, Antitrinitarius infamis, sec. praet.

GREGORIUS [34] Presbyter auctor fuit Collectionis Canonum, quam Polycarpum vocant, vide infra.

GREGORIUS [35] Protosyncellus Ecclesiae Constantinop. i. e. primarius Patriarchae Vicarius, ac successor, Concilio Florentino interfuit. Veterum PP. scripta varia collegit. An idem cum Gregorio Mammeno Melisseno? Obiit A. C. 1459.

GREGORIUS [36] Reischius Confessionarius Maximiliani Imp. Statuta Ord. Carthus. scripsit, Petreius Bibl. Carth. p. 109.

GREGORIUS [37] Rzehorz Rokyzanae ex sorore nepos, inter primos Unitatis fratrum Bohemorum fundatores recensetur: postquam in Pragensi coenobio opinione sanctiratis celebris vixisset. Persecutione mox ingruente crudelissime tortus, dolores adeo non sensit, ut carnifices obstupescerent, et ipse Rokyzana lacrimabundus adstaret, fortunam cruciati sua [orig: su‚] meliorem dicens: Produxit vitam usque ad A. C. 1472. Laetus Comp. Hist. Univ.

GREGORIUS [38] Sondereiterus Germ. vitam Constantini Caes. ab Euseb. scriptam carmine expressit. Voss. de Hist. Lat. p. 705.

GREGORIUS [39] Strepius seu Grisca Utrepaia, vide infra Strepius.

GREGORIUS [40] Tiphernas Medicus Italus, poematum, et librorum aliquot Strab. versorum auctor. Girald. de poet. dial. 1.

GREGORIUS [41] Turonensis Arvernus nobilis, Archiep. Turonensis post Euphronium, A. C. 572. In negotio Praetextati, Chilperico et Fregedondae, magno animo restitit, Gregorii Magni amicitia [orig: amiciti‚] inclitus. Obiit A. C. 595. Scripsit Historiam primorum Gall. Regum, libris 10. Item de gloria Martyrum, et Confessorum, Comm. in Psalm. etc. Vide Sigebert. c. 49. Hilduin. in Areop. Aimon. l. 1. c. 18. Voss. de Hist. Lat. tom. 2. c. 22. et Moret. Dict. Hist.

GREIFENSTENIA Familia, in Germania illustris, ramus est stirpis Solmensis. Cum enim Otto Comes Solmensis, qui omnium, quotquot nunc supersunt in familia hac, communis parens est, Decessisset A. C. 1409. reliquit filios, Bernardum, Brunfelsinae lineae auctorem et Ioh. a quo Lichensis et Laubachia linea ortum trahunt. Brunfelsina iterum in tres ramos divisa est, nempe Brunfelsinum, Hungensem et Greifsenstenium, de quo hic [orig: hÓc] sermo. Et quidem Bernardus I. praefatus Com. Solmensis in Braunfels (qui Obiit A. C. 1459.) fil. ex Elisabetha Isenburgica, Ioh. genita, habuit Ottonem, Exstinctum A. C. 1504. Quo et Anna [orig: Ann‚] Naslovia [orig: Naslovi‚] genitus Bernardus II. Obiit A. C. 1547. pater ex Margaretha Hennebergica Philippi, qui Decessit A. C. 1544. relicto, ex Anna Tecklenburgica (filia Ottonis Com.) Conrado, Defuncto A. C. 1592. Huius (ex Elisabetha Nassovia) fil. Vilhelmus Com. Solmensis in Greiffenstein, ex Amalia Naslovia, genuit Iohannam Elisabetham (nat. A. C. 1602. Den....) Ioh. Conradum (nat. A. C. 1603. q .... nullis ex Anna Margaretha Agnata liberis relictis) Iulianam (nat. A. C. 1605. Den. A. C. 1629.) Sabinam (nat. A. C. 1606. uxorem Georgii Hartmanni Baronis de Zinzendorf ) Amaliam (nat. A. C. 1607. Den. A. C. 1608). Vilhelmum (nat. A. C. 1609. cui primo Iohanna Sibylla Solmensis, exin Ernestina Sophia Hohenloica, nupsere [orig: nupsÍre] ) Ludovicum (nat. A. C. 1614. maritum...) Cunigundam (nat. A. C. 1615. q . A. C. 1635) Annam Amaliam (nat. A. C. 1617. uxorem Philippi Reinhardi Com. Solmensis) et Ernestum Casimirum (nat. A. C. 1620. q ....) Comites Solmenses etc. Lineae Brunfelsinae in Greiffenstein. Phil. Iac Spener. theatr. Part. l. p. 158. Vide quoque eum Arte Heraldica [orig: Heraldic‚] Tom. II.

GREMIUM an a gerendo, quasi geremium, an ab ingressu difficili, nonnullis cum sinu confunditur. Sed de Gremii et Sinus discrimine, sic Marcil ad Suet. Vespas. c. 5. Proprie sinus, ait, ad pectus, gremium infra pectus. Hinc illud Albinovani Consolationi Liviae,

-- Gremiumque sinusque.

Et Virg. Aen. l. 8. v. 712.

Pandentemque sinus. et tota [orig: tot‚] veste vocantem
Caeruleum in gremium. --- -

Et paulo post. De gremio est prov. vet. Nec mulierinec gremio credendum --- At sinui non male creditur, ut Cic. Ep. etc. Itaque Gremium proprie pars ea est hominis, in femineo inprimis sexu, quae inter utrumque femur intercipitur, uti pater ex tabula figulina, puerperarum votum continente, et Nemorensi loim Dianae sacra, in qua


image: s0423a

obstetrix puerum in lucem iam editum gremio fovet, et dextra [orig: dextr‚] mulierem puerperam sustinet fere nudam habitu dimisso, apud Iac. Phil. Thomasin. de Donar. Unde pudice de locis genitalibus apud Pap. Stat. Theb. l. 1. v. 233.

Scandere quin etiam thalamos hic impius haeres
Patris et immeritae gremium incestare parentis
Appetiit. ---

Atque hinc de omni cura educationeque paterna ac materna. Claud. IV. Cons. Honor. Carm. 8. v. 158.

Uberibus sanctis immortalique Dearum
Crescis adoratus gremio --

Venant. Fortunat. l. 8. Carm. 5.

Quamque suis genibus caram nutrivit alumnam etc.

Intima [orig: Intim‚] inde tutela [orig: tutel‚]. Star. Theb. l. 10. v. 249.

Longaevique Ducis gremio commendat honorem
Frontis ---

Et in Sacris saepius. Unde amicissimi in gremiis suorum recubanres, cibum olim cepere [orig: cepÍre], apud Hebraeos Romanosque, vide supra ubi de Accumbendi ritu: ut ibi, tamquam firmissimo asylo, securi quescerent. Quo proin et in Periculis confugi solitum. Certe in gremio matris Lysimachus et Philippus fratres, a Ptolomaeo Cerauno Vitrico, et Geta, a Bassiano Imp. fratre confossi sunt, vide ubi de iis: sanctitatem loci profanante truculentia [orig: truculenti‚], omnis humanitatis experte; quam tamen et leones, quibus irruentibus gremium apertum, reveritos legimus etc. Vide Casp. Bateh. Animadvers. ad Stat. d. l. et hic [orig: hÓc] ubi de Femore, Genibus, Liberis, Sinu, etc. Vox postmodum ad alia translata; unde Gremium Basilicae, apud Anastal. Silvestro, Canthara, rostrata in gremio Basilicae argentea 50. media pars quibusdam seu Navis est, vide Ios. Arndium Lexic. Antiqq. Eccl. p. 1088. Sic de Gremio mittere, in Collegiis et Monalteriis, Ecclesiis item conventualibus Commun. Rom. dicitur, cum societatis quispiam sui ipsius et reliquorum nomine delegatur; cui op ponitur a Latere Legatus, cum quis ab uno mittitur. Vide Henr. Spelmann. Gloss et Macros Fratres in Hierol. At Gremiale, in eadem Ecclesia, dicitur paunus sericus [orig: serÓcus], qui Episcopi sacra facientis, cum in cathedra seu faldistorio sedet, gremio aptatur, in cuius medio crux, ibid. De anibus vide gremialibus, vide supra in voce Barabracus.

GRENTONIS Mansio vulgo Gratemesnil, locus memoratus Orderico Vitali, Hist. Eccl. l. 8.

GREO mons Puy de Griou, mons est Galliae celsissimus, in Petrocoriis, ab Aureliaco opp. 4. fere lucis distans. Memoratur. Odoni Abbati Cluniac. l. 2. de vita S. Geraldi Com. Aurelianensis.

GREPI Sacerdotes Peguanorum, apud Ferdin. Mend Pinto Itin. ubi unius ex illis, de statu utroque primi. hominis, memorabilem narrationem habes, relatam a Tob. Pfannero System. Theol. Gentil. pur. e. 7. ß. 10. Vide quoque infra Pegu.

GRESTONIA reg. Thraciae iuxta Macedoniam. Steph.

GRETSERUS Iacobus vide Iacobus.

GREVINUS Iacobus Claromonte-Bellovacensis, iam Ann. Aer. 22. Poemata Gallica edidit, Ronsardo magni aestimata. Inde ad Medicinam animo applicito, Nicandrum Gallico vertit metro, adiecitque tract. de Piscibus Margatetae postea Philiberto Sabaudiae Duci imptae a cura sanitatis et Consiliis Obiit A. c. 1570. Magnificio funere honoratus. Thuan. Hist. du Verdier Biblioth. Ant. Teissier Elogiis. P. 1. ubi scripta eius recenset. Vide quoque Biblioth. de la Croix du Maine.

GREVIUS Philippus, vide Philippus.

GREX Latinis, quod su/nodos2 Graecis: quorum utrumque de Scenicorum proprie familia, collegio, choro, tam patrumfamilias, quam Ministeriorum. Petron. Edit. Gonsali de Salas p. 24. Edit. Bosch. c. 40.

Grex agit in scena mimum: pater ille vocatur,
Filius hic, nomen divitis ille tenet.

Cuiusmodi greges peculiares, nobiles Histriones, Romanis rebus florentibus, tam in domina gentium urbe, quam aliis Italiae civitabus, habuisse, notum, ex Inscr. vet. honoti nobilissimi illius Pyladis, de quo infra dicemus, data, apud Mediolanum, PYLADI. PANTOMIMO. HONORATO SPLENDIDISSIMIS CIVITATIBUS ITALIAE ORNAMENTIS DECURIALIBUS ORNATO GREX ROMANUS OB MERITA EIUS TITULUM MEMORIAE POSVIT. Hinc de aliis. Grex cursorum occurrit apud eundem Petron. Gonsali de Salas p. 16. Edit. Bosch. c. 29. Notavi etiam in porticu ggregem cursorum cum Magistro se exercentem: Ut et, Grex Socraticus. Petron. Gonsali de salas p. 3. Edit Bosch. c. 5. Sic Grex Turpius, apud Horat. Carm. l. 1. ode 37. v. 9. etc Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Papin. Stat. Theb. l. 4. v. 685. et Salmas. ad Hadr. Spartiani, ut et quaedam supra in voce Factiones, item Familia, Adde Pignor. de Serv. p. 42. ubi de Gregibus servorum, et p. 536. Petron. Gonsali de Salasp. 61.


page 423, image: s0423b

Edit. Bosch. c. 79. ubi de Gregibus equorum, et qui illis praefecti erant; Servis Gregariis.

GRIBALDUS Matthaeus, vide Matthaeus.

GRIET opp. Germaniae inf. adsinistram Rheni ripam. Ioh. Matal. Metell.

GRIETMANNI apud Frisones, Praefecti civitatum, in LL. Opstalbomicis, apud I. a Sande Decision: Frisic. c. 1. defin 1.

GRIFFO [1] seu GRIPHO fil. Caroli Martelli, ex Suanechilde, Lauduni obsellus a Fratribus, ope Pipini, secundogeniti fratris, liberatus est, et aliquot Comitatibus donatus. Sed ambitione compulsus, Saxones primo, dein Bavaros concitavit: Quibus victis in Aquitaniam se recepit, ad Gaifrum ducem Occisus A. C. 753. in Italiam transiens. Aimon. l. 4. c. 58. et seq. Otto Frinsing. l. 5. c. 21. Ado Vienn. in Chron. P. Aemil. etc. Item, Flander, Ftanciscanus, a Sixto III. in Orientem missus, ad Maronitas montis Libani convertendos. Auctor Itinerarii terrae S. obiit A. C. 1475. Voss. de Hist. lat. l. 1. Part. Orientis a Calixto III. declaratus.

GRIFFO [2] in Magno Ricordo Leodiensi, monetae species, 10. flor. et totidem solidis aestimata. At Griffones, apud Matth. Paris. A. C. 1190. Cepit castellum inter Catabriam et Messanam, quod Monasterium Griffonum appellatur, ubi Gryfones insultum facientes. in Hugonem Brunum Comitem Marchiae a Rege Richardo repulsi sunt: Graeci Byzantini Imperii sunt, quos Franci sic appellavere [orig: appellavÍre]. Hinc Castellum de Montegrifon, in Peloponneso ad matandos, h. e. vexandos Graecos constructum, de quo vide C. du Fresne in Hist. Gallo. Byzant.

GRIMA opp. Misniae, ad Muldam fluv. 3. leuc. a Lipsia Misniam versus, sub Saxoniae Elect.

GRIMALDUS Lucas, vide Lucas.

GRIMACIAE Gallis dicuntur ridiculae aut etiam horribiles vultus [orig: vultŻs] distortiones, quibus pueruli terrentur. Lat. Sannae; unde Sanniones, qui facie magis, quam facetiis, ridiculi sunt. Salmas. ad Tertull. de Pallio c. 4. Vide infra in voce Maniae, item Sana.

GRIMBERGENSES triduano praelio, a Godofredo Lotharingiae Duce, anniculo, in cunis vagiente, superati sunt, A. C. 1144. Laetus Comp. Hist. Univ.

GRIMMUS fil. minimus natu Micislai Herulorum Regis, frater Mistaevonis et Mizdrachi, Rugiorum Principum conditor dicitur. Pater Critonis, qui Lubecam exstruxit, ac Christianorum crudelis persecutor, Buthue Obotritorum Principe occiso, regnum hoc usurpavit. Sed ab illius fratre Henrico vicissim interfectus successorem habuit seu filium seu agnatum Razonem bellicosum Principem et Razenburgi conditorem: post quem Rugiis fil. Iaromarus. I. Stralsundae fundator, et Svanteviti idolo contempto, Christianae fidei inter suos auctor; nepos Wizlavus, expeditionibus in Livoniam propagandae fidei institutis notus, pronepos Iaromarus a quo Damgartum exstructum; abnepos Wizlerus II. II. qui a)pais2 lineam finivit A. C. 1325. heredibus Pomeraniae Principibus, ex Mistaevone Grimmi fratre oriundis, reluctantibus Megapolitanis eadem stirpe prosatis et Danis, im peravere [orig: peravÍre]. Phil. Iac. Spener. Sylloge Gen. Hist. in Fam. Vandal.

GRIMOALDUS [1] Longobardorum in Italia Rex XI Dux fuit Beneventi, sed deiectis Atiperti filiis thronum conscendit, A. C. 663. praefuit usque ad A. C. 673. quo mortuus successorem reliquit Garibaldum fil. Paul. Diacon. Hist. Longobard. l. 5. c. 1. et seqq. ubi inter alia et de victoria illius contra Francos. Vide Garibaldus, item Bertaridus: et hic [orig: hÓc] paulo infra.

GRIMOALDUS [2] fil. Pipini, post eum Magister Palatii Austrasiae, Ottone, sigeberti tutore, per Leutharinm, Alemaunorum Ducem occiso. Mortuo Sigeberto, fil. huius Dagobertum tonsum, in Hiberniam ablegavit, cui cum filium surrogaturus esset, cum illo ab Austrasiis Clodoveo II. traditus, et sublatus est. Aimon. l. 4. c. 35. et seqq. Fredegar. c. 38. et seqq. Item, fil. Pipini Crassi, maritus Theodesindae Frisiae, Radbodi filiae. A Rangorio Occisus. A. C. 714. Item, Dux Beneventi, post Aripertum, cuius filii convenire non poterant, Longobardorum Rex A. C. 663. per Ann. 9. A. 9. Arianismum eiuravit. P. Diacon. l. 5. Sigon. de R. I.

GRIMSULA mons Helvetiae, Grimsel. Non longe a monte S. Gothardi, continuus est Furcae, et sub Lepontiis quoque comprehenditur. Vallem Haselam, sub Bernensium ditione, a Vallesianis dividit. Per ilum iter arduum admodum et difficile est, Ioh. Bapt. Planntin. Helv. Antiq. et Nov.

GRINARIO vulgo Knaringen opp. Vindeliciae, non longe a Danubio, in Marchion. Burgaviae, in Suevia, ad amnem Carnlach, vix 1. mill. a Burgavia in Occ. Ulmam versus.

GRINGONIUS Petrus vide Petrus.

GRINNES Tac. Hist. l. 5. c. 20. et 21. in Batavis pop. quorum opp. B. Rhenano Grin. Divaeo et Iunio Rhenen, in Holl. Geldriaeque conf. ad Rhen. fluv. Aliis Gruningen.

GRINNICUM urbs Gall. Narbon. Vide Grassa.

GRIPHUS Clearcho apud Athen. problhma/ e)sti paistiko\n, prostaltiko\n, tou= dia\ zhth/sews2 eu(rei=n th=| dianoi/a| to\ problhqe\n, timh=s2 h)\ e)pizhmi/ou xa/rin ei)rhme/non, Problema est ludicrum, quo iubetur, ut vestigatione mentis, quod propositum est, inveniatur, pramii aut mulctae gratia in medium prolatum. Cuiusmodi apud Vett. convivis, ingenii exercendi sa [orig: s‚] proponi consuevisse, idem Athen. late probat l. 10. c. 17. P. 449. Meminit etiam Iul. Pollux l. 6. c. 19. ubi compotorum aenigmata et griphos ita distinguir, ut illa sratuat semper fuisse iocosa, hos quandoque serios. Verba sunt, tw=n me\n sumpotikw=n ai)/nigma kai\ gei=fos2 to\ me\n paidia\n ei)=xen, o( de\ gei=fos2 kai\ spoudh\n. Sequitur, solventi datum fuisse carnium aliquod ferculum, krew=n tina perifora\n, ut a(/lmhs2 poth/rion muriae poculum dabatur ei ebibendum, qui solvere non potuisset. Sed et alia praemia, alias item poenas apud Graecos in usu receptas. legere est in athen. ubi supra. Athenis in saturnalibus, tale quid agitatum esse, refert A. Gell. l. 18. c. 2. At moris antiquitatem nihil tam astruit, quam quod legitur Samson triginta convivis


page 424, image: s0424a

suis aenigma solvendum intra 7. convivii dies proposuisse, ea [orig: e‚] lege, ut, si solveret, pro praemio acciperent 30. findones te vestes muratorias totidem: sin minus, ipsi darent. Aenigma fuit, De comedente exiit cibus, et de forti exiit dulce. Iudic. c. 14. v. 14. Vide Sam Bochart. Hieroz. Parte post. l. 4. c. 12. Et Scalig. Poet. l. 1. c. 57.

GRIPSWALDIA seu GRYPHISVVALDIA urbs Munita Pomeran. Viritium Ptol. Dimidia leuc. a mari Balth. cum portu satis commodo. Media inter Sundam ad Bor. et Volgastiam ad Ort. Academiam habet A. C. 1456. a Vratislao IX. Pomer. Duce fundatam. Huc quoque a Sigismundo Imp. Rostochiensibus, ob tumultum, adversus Senatum excitatum, proscriptis, horum Academia in quinquennium translata, postea re composita [orig: composit‚] Rostochio reddita fuerat. Sub Suecis ab A. C. 1631.

GRISAGONELLA cogn. Gotfridi Com. Andegav. de quo vide infra aliquid in voce Gunna.

GRISANTIUS Gulielmus, vide Gulielmus.

GRISEI Monachi apud Cistercienses, Laici seu Conversi dicuntur, quod hoc coloris genere vestiuntur. Olim vero omnes Cistercienses Albi magis, quam Grisei, dicebantur, ut ex Bernhardi et Petri Cluniac Ep. liquer. Vide Car. Macr. Hierol. et infra, ubi de Ordinibus Monachorum. Est autem Griseus color leuko/faios2 Graecis, pseudolactinus, Ioh Diacono in Vita Greg. Mag. l. 4. c. 83. quem einericium interpretatur. Frideric. II. Imp. de Arte venandi l. 1. c. 46. At pelles grisiae, in Chron. Trudonensi l. 7. p. 428. sunt pelles animalis cuiusdam, quod vulgo Vair Galli appellant, in Pretio semper habitae: de quo animali attigit quaedam C. du Fresne ad Ioinvillam Dissert. 1.

GRISLERUS Eques ab Alberto Austriaco, Rodolphi I. Imp. filio, missus in Helvetiam, qui Suitiis et Uriis. praeesset, Cussenaci, arce vetusta [orig: vetust‚], habitavit aliquandiu: mox Landenbergio, Underwaldiorum praefecto, ob tenratam matronarum pudicitiam, caeso, ut suos in officio contineret, prope Altorffum vicum, in colle Solaturn, arcem molitus est, quam Zwing Ury under die stagen, i. e. Iugum Uriorum appellavit. Altorffi dein in foro, pileo perticae praelongae imposito, ac iusso, ut omnes capite nudato genibusque flexis pileum honorarent, populorum patientiam acrius tentare coepit: Aedibus quoque apud Suitios Wernhero Stouffachero ereptis, et horum animos mire exacerbavit: occasione Stouffachero sic cum duobus reliquis Helvetici foederis primi Triumviris coeundi praebita [orig: praebit‚]. Interea apud Urios Vilhelmus Tellius, dum pileum stipiti im positum, nullo honoris signo exhibito magnanimus praeterit, iubeiut a Grislero, pomum in vertice filioli sui unice cari eminus sagirta [orig: sagirt‚] deicere, mortem ni id faceret minato. Paret durae legi heros, et decuslo feliciter pomo, cum sagittam alteram thoraci insertam in Praefectum se torsurum fuisse, si puerum feriisset, interrogatus fateretut, vinctus navi imponitur, Cussenacum abducendus. Sed dum medio navigatu: lacu, oborta [orig: obort‚] tempestate, solutus Teillins, ut navem gubernaret, eam adversus Suitiorum rerram direxit, saxoque supra undas em inenti appropinquans, arrepto atcu, in illud disiliit, nave pedibus in fluctus requlsa [orig: requls‚]. Praefectum tandem aegre in terram eluctarum, via [orig: vi‚] inter Artam et Cussenacum, sagitta [orig: sagitt‚] confecit, A. C, 1307. Vide Simler. Stumpfium, etc.

Qui pressum quondam lusit, Grislere, popellum
Pileus, Helvetici foederis ansa fuit.

GRISONES Germ. Grawpundtner, Gall. les Grisons, populi Germaniae, intra Alpes; et ad fontes Rheni et Oeni, ubi alias Rhoeti Alpini dicti, in Rhoetia. Tota regio montibus horret. Sunt autem sui iuris, et post varia inter se foedera Grisones tandem omnes sociati sunt A. C. 1471. et cum omnibus Helvetiis perpervum foedus percusserunt [orig: percussÍrunt] A. C. 1491. Grisones habent ad Bor. partim Sueviam, partim Helvetios, uti ad Occas. ad Ort. Comitatum Tirolensem, et ad Mer. dominium Venetum et Ducatum Mediolanensem. Illius regionis sunt sex partes, nempe Foedus superius, la Ligue Grise; Germanice Oberpundt; Foedus Cathedrale seu domus Dei, la Ligue de la maison Dieu vel la Cadee, Germanice Gottespundt, Foedus decem iurisdictionum, la Ligue des dix droitures, Germanice Zehen-Gerichtenpunt, et Grisonum subditi, nempe vallis Tellina, la Val Teline, comitatusque Clavennensis et Bormiensis, les Comtez de Chiavenna et de Bormio. Vide Rhaets. Grisonum Urbes. Bormium, Bormio. Clavenna, Chiavenna, Curia, Coire, et Chur. Magia, Meyenfeld. Morbenium, Morbegno. Sondrium, Sondrio. Tiranum Tirano.

GRIVELATAE Gallis dicuntur pecuniae per fraudem corrasae, praecipue quas Regii Rationales, in discutiendis ratiociniis. et reddendis consueverunt [orig: consuevÍrunt] per fraudem avertere et convertere in sinum suum: ad verbum sunt stellaturae; quidquid enim variegatum est et stellatum, grivelatum vocant Galli, a varietate turdi, quam grivam dicunt. Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro, vide etiam infra in Stellatura.

GRODNA vulgo Grodno, urbs est Poloniae, in Lithuania et in Palatinatu Trocensi, ad Memelium fluv. Partim in colle et partim in planitie sita, cum arce in editiori loco: ubi saepe celebrantur comitia Lithuaniae. Capta fuit a Moschis A. C. 1655. et ab ipsis misere vastata. 20. milliaribus Germanicis distat a Vilna in Afric. et 7. ab Augustovia; aliasque Ducatus titulo insignita.

GROENINGA sic lapis Romae habet antiquus a Caroli Magni tempore, Gruningen et Groeningen Germ. Groninue Gall. urbs clara Germaniae, ac Frisiae Occidentalis primaria, Episcopal. sub


image: s0424b

Archiep. Traiectensi, sub Philippo II. Hispaniae Rege et Belgli Domino effecta, inter Lewardiam alteram Frisiae urbem praecipuam ad Occas. et Embdam urbem Frisiae Orientalis in Ort. 7. leucis, a Monasterio urbe Westphalica 32. De ea. l. 4. Itin.

Non Amasis, quae numen habet: viridemque Groningam
Dicemus, etc.

Ferrar. Baudr. urbs est ampla Belgii, provinciae dictae dominii Groningensis caput, inter Frisiam Orientalem ad Ort. et Frisiam Occi dentalem ad Occas.; sed non in Frisia prov. Gaudet Academia paucis abhinc annis instituta, et subest dominio provinciarum confoederatarum Belgii, arcem habent permunitam. Vide Groninga.

GROLAEA Familia, in Gallia inter illustres. Vixit autem Iacobus Dn. de Grolee Senescallus Lugdunensis A. C. 1180. Cuius fil. Iosselinus Guidonem ac Andream genuit. A quorum illo Domini de Grolee, de Vassalieu, de Mespieu, de Luys (qui nunc Comites de Grolee dicuntur) de Chastenufort, de Auteville; ab isto Domini de Neyrieu, qui nunc Marchiones de Bressieux et Comites de Ribiers, de Viri ville, qui diu Comites Marchiones de Viri ville dicti, ac de Passin et Cosances (quae super. sec. defecit) divisi descendunt. Lineam de Mespieu quod concernit, Aymarus de Grolee Dn. de Luys et Mespieu, ex Catharina filia Henrici Dn. du Quart et Gergy, pater fuit Arnoldi: quo et Francisca de Chandieu genitus Petrus coniugem habuit Artaudam d'Arces; ex ea pater Benedicti, cui Sebastiana Agnata genuit Stephan. maritum Ludovicae de la Poype, patrem Gabrielis de Grolee, Dn. de Mespieu. Vide saepius laudatum Phil. Iac. Spener. Th. Nob. Eur. Part. II. p. 33.

GROLAJUS Iohannes, vide Iohannes.

GROLLA vulgo Grol incolis, Grolle Gallis, urbs Belgii uniti, in Comitatu Zutphaniensi, parva sed permunita, ad Slincam fluv. ab Hollandis expugnata A. C. 1625. ipsis etiamnum paret. Est in confinio Westphaliae, et ditionis Monasteriensis, 4. leucis a Zutphania in Ort.

GROLLERIUS Ioh Lugdunensis amicus Gul. Budaei, cum aerarii militaris in exercitu Gallico, qui tum in Insubria rem gerebat, curam haberet, eius de Asse librum Venetiis imprimi curavit, A. C. 1522. Maecenas literarum per Italiam et Galliam habitus, plurima Eruditorum opera, suo nomini inscripta vidit. Nummorum antiquorum vim ingenrem, et Bibliothecam insignem, ac Asinii olim Pollionis neutiquam inferiorem, collegir. Obiit Parisiis A. C. 1565. Aet. 86. Thuan. Hist. cuius pater Grollerium de bonis et tantum non de vica periclitantem in Curia, suprema fehciter tuitus est. Vide quoque erasm. Ep. 17. l. 3. et les Eloges Antonii Teissier. P. l et 2.

GROMA seu Gruma, machina in castrorum metatione olim adhibita, eadem cum Chorobate, aut omnino similis, quae ex regulis seu normis composita ferramento superponebatur (quod in terantem ponere dixerunt [orig: dixÍrunt] ) sicque super ipsum quamcumque in partem movebatur percussa, ad dictandum rigorem et lineas dirigendas. Habuit autem ex cotniculis omnibus per pendicula pendentia, h. e. fila sive funiculos et pondera, ut librata posset collocari. Incertus Agrimensor, Et serramento primo mutato, omnia indomita perpensa dirigere, cuius ex omnibus corniculis expensa ponderibus. et inter se comparata fila tenuere [orig: tenuÍre], vias ita perspicere. Nerviae dicti sunt funiculi illi ex nervis constantes, e quibus nodus plumbi pendebat, ad perpendiculum faciendum. In capitibus vero extremis ancones erant, ad normam coagmentati: unde et norma dicta. Vet. Agrimensor, ubi se conseoverit normae tuae etc. Locus ei in medio castrorum, prope Praetorium. Vide de ea pluribus disserentem Salmas. ad Solin. p. 679. et seqq. Hinc Gromatica Ars. de qua aliquid infra quoque, ubi de Metatoribus castrorum. Gromatici Libri etc. Vide quoque aliquid, in voce Pertica, it. Tetras.

GROENLANDIA seu Terra Viridis pars est amplissima terrae arcticae, supra Islandiam Ins. ab Erico Rufo detecta A. C. 982. Postea a Norvegis et Danis saepe lustrata, versus oram litor. Cuius incolae ex volucribus et ex piscibus vivunt. Hic mons est, qui velut Aetna continuo flagrat, ac lapides in modum favillarum emittit, qui quidem refrigerati optimi sunt ad muros conficiendos, sed si aqua [orig: aqu‚] asperguntur, calcem oprimam praestant. Ibidem est fons fervidissimus, quo accolae et praesertim Monachorum conventus ad coquenda cibaria utuntur. Locatur haec ins. an pars continentis Americae Sept. inter circulum arcticum et polum mundi arcticum: nam Australissimus eius parallelus pst grad. 66. fere, et Borealissimu paulo minus gr. 77. unde hic [orig: hÓc] Zodiaci semper una pars supra Horizontem, et alia pars infra exstat, quo fit ut continuam lucem habeant in medierate anni post introitum Solis in Arie tem. Circa ingressum Solis in aestivo Tropico, medium insulae tenentes habebunt diem duorum circiter mensium cum dimidio: qui vero extremam cram insulae Borealem occupabant, ii Solem videbunt, continuo circiter tribus mensibus cum dimidio. In reliqua vero anni medietate noctes in mensibus oppositis, aequalis magnitudinis cum diebus aestatis contingent. Habent itaque hi accolae hiemem novem mensium, quo tempore nix maxima supra terram exstat. Ioh. Matal. Metell. Norvegis Danisque tributaria fuit. Episcopos etiam primitus institutos a Lothario Imp. opera [orig: oper‚] Canuti Vandalorum Regis, A. C. 1133. habuit aliquot per 4. saecula, postea a Norvegis navigatio intermissa. Nunc eius pars Austral. detecta fuit versus oram tantum a quibusdam nautis Baffinio, Forbishero, Munchio, etc. sed nihil certi de ea dici potest. Baudr. Sanson. desc. Amer. Pererius tr. de Groenlandia.

GRONIA urbs Phocidis, Steph.

GRONII Hisp. pop. ad Durium amnem. P. Mela l. 3. c. 1. lege Grovii.