December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0419a

GRAPHOMETRUM instrumentum mensorium, Veterum grumae quadantenus simile, de quo vide Salmas. ad Solin. p. 685.

GRAPTUS unus ex libertis Neronis, usu et senecta [orig: senect‚], ab usque Tiberio, Principum domum edoctus; Corn. Sullae eversor. Tac. Ann. l. 13. c. 47.

GRASIDIUS Sacerdos Praetorius, Albucillae stuprorum minister, decreto Senatus in Ins. deportatus. Tac. Ann. l. 6. c. 48.

GRASSA urbs parva Provinciae, Episcopal. 3. leuc. ab Antipoli in Occ. 2. ab ora maris Mediterr. 7. a Nicaea in Occas. ibi olim Deceates pop. Huc sedes Ep. Antipoli, ob praedonum incursiones, translata est. Proin inter Arelatensis prov. civitates olim ultima cum esset, postea provinciae Alpium Marit. est ascripta. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. et Moret. Dict. Hist. vulgo Grasse.

GRASSANTES apud Suet. Aug. c. 67. Paedagogum ministrosque Caii --- superbe avareque in provincia grassantes, oneratis gravi pondere cervicibus, praecipitavit in flumen: sunt qui rapinis provinciam exhauserunt [orig: exhausÍrunt], Syriam an Lyciam, cuius incolis pro cetera sua lenitate, permisit hoc Aug. ut suis legibus atque moribus in eos animadverterent. Alias enim Romanis id supplicii genus parum in usu, Graecis fuisse non incognitum, testes Polyb. Diod. Plutarch. de Syris, ex eugangelio et Hier. cuivis liquet. Casaub. ad Suet. At Grassatores apud eund. ibid. c. 32. Nam et Grassatorum plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causa [orig: caus‚]: latrunculatores sunt et itinerum subsessores, cui periculo Roma et circumiecta Italia perpetuo obnoxiae fuere [orig: fuÍre], nec hodie quidem eo carentes. Iuv. de iis haec querela est. Sat. 3. l. 1. v. 302. et seqq.

--- --- nam qui spoliet te,
Non deerit, clausis domibus postquam omnis ubique
Fixa catenatae siluit compago tabernae.
Interdum et ferro subitus grassator agit rem.
Armato quoties tutae custode tenentur
Et Pomptina palus et Gallinaria pinus.
Sic inde huc omnes, tamquam ad vivaria currunt.

Vide Appian. Alex. Civ. Bell. *)emful. l. 5. p. 746. alibique, ubi grassatorem describit, a)ndra lh|steu/ein tou\s2 parodeu/ontas2 kai\ e)pi\ e)/rgw| katadei=n ei)qisme/non; et plura de illis, eorumque inhibitione, apud Iac. Cuiac. l. 19. c. 11. Prima vero et genuina vocis notio, ex catone, haec est, apud A. Gell. l. 11. c. 2. Poeticae artis honos non erat; si qui in ea re studebat, aut sese ad convivia applicabat, grassator vocabatur. Nempe grassari iuxta Festum, antiquis erat adulari. Ideo nim. quod parasiti et adulatores grassentur per lacteas ad cptandam alienam mensam: quam artem famelici quidam poetae non negligentes, divinam scientiam prostituebant. Iac. Oisel. IC. ad. A Gell. lib. 11. c. 2. De Grassatorum poena, vide et infra aliquid ubi de Rotae Supplicio.

GRASTILLUS urbs Macedoniae, alias Prastillus. Steph.

GRATAROLUS Gulielmus Bergomensis, Medicus magni nominis, Obiit Basilcae, A. c. 1468. Aet. 52. editis de Re Medica scriptis plurimis, quorum indicem habes in Elogiis A. Teissier. Part. l. inclitus.

GRATELEA Angl. GRAATANLETRE, Concilio celebris in Anglia locus, A. C. 1928. habito. Collect. Concil.

GRATES non minus ac Preces, indices sunt venerationis, qua [orig: qu‚] divinam bonitatem simul potentiamque prosequimur: nisi quod Grates sequuntur beneficium, Preces antecedunt, Hobbes. Elem. de Civ. l. 15. c. 15. Hinc in illis meliorem cultus divini partem esse, ipsi agnovere [orig: agnovÍre] Ethnici: Appulei. in Hermete Trismeg. Xenoph. Memorabil. l. 4. p. 800. et seqq. Alii: et proin non quottidianae solum grates Numini ab iis exhibitae leguntur: sed et, ubi, sigulari in casu, praesentem illius opem experti essent, eodem officio functi reperiuntur. Aegeus, ob fil. theseum, a veneno servatum, apud Ovid. Met. l. 7. Fab. 22. et 23. Ovid. ob Consulatum Sex. Pompeio delatum, de Ponto l. 4. Ep. 4. Graecinum itidem Consulem designatum, Ibid. etc. Nec privatae solum, sed et sollennes grates publicaeque actae, cum insigni aliquo beneficio, ad Remp. inprimis spectante, Numen praesens sensere [orig: sensÍre]. Sic ob victoriam de liostibus reportatam, Cyrus apud Xenoph. *paid. l. 4. Agesilaus apud eund. Orat. de Agesil. Argolici Duces, apud Ovid. Heroid. Ep. 1. Penelope Ulissi v. 25. Tit. Quinctius Dict. L. Scipio; Cic. Romanorum alii quam plurimi Duces, apud Liv. passim, grates Diis sollennes egere [orig: egÍre]. Vide Brisson. de Formul. l. 1. et 2. ubi etiam de gratibus privatim actis testimonia atque exempla habes complura. Omnium tamen specimina superat sanctissima ista Hermetis Trismegisti, apud Appuleium, formula, quam subiungit. l. cit. sub fin. Tob. Pfanner. System. Theol. Gentil. pur. c. 16. ß. 26. --- 31. In Statutis Ordinis Sempringham. Gratiae dicuntur, preces pro agendis Deo gratiis, ad quas solum, ut et Missas, Sanctimoniales Laicas in stallis suis stare volunt, apud C. du Fresne Gloss. De coronis, hominibus bene de Rep. meritis gratiarum actionis ergo offeri olim solitis, vide C. Paschal. Coron. l. 4. c. 15. et supra ubi de Benemeritis; uti de Gratitudinis exemplis, in animantibus rationis expertibus, Plin. l. 8. c. 16. etc. De voce vero Graeca, xa/ris2, quae Gratia Latinis, et inde deducta [orig: deduct‚] xa/ritma, earumque apud Scriptores Eccles. usu, multa praeclara apud Cl. Suicer. Thes. Eccl.

GRATIA urbs Bithyniae Mediterr.

GRATIAE [1] vocatae sunt a Latinis, quae a Graecis Charites, aliorum parentum filiae ab aliis scriptoribus creditae sunt. Hesiod. in Theogonia illas ex Eurynome Oceani filia, et e Iove natas esse tradidit in his versibus.

*trei=s2 de\ oi( *(euruno/mh *xa/ritas2 te/ke kalliparh/ous2,
*)wkeanou= kou/rh poluh/raton ei)=dos2 e)/xoua,
*)aglai/+hn, kai\ *eu)frosu/nhn, *qali/hn t' e)rateinh/n.

Orpheus vero in Hymno quodam in laudem Charitum composito, non Eurynomes, sed Eunomiae et Iovis filias esse ait, in his:



page 419, image: s0419b

*deu=te/ moi, w)= *xa/rites2 megalw/numoi, a)glao/timoi,
*qugate/res2 *zhno/s2 te kai\ *eu)nomi/hs2 baquko/lpou,
*(aglai/+h te, *qa/leia, kai\ *eu)frosu/nh polu/olbe
*xaruosu/nhs2 gene/teirai.

Alii Iovis et Autonaes illas filias esse tradiderunt [orig: tradidÍrunt], nominarumtque Pasitheam, Euprosynen et Aegialen. Antimachus, antiquissimus poeta, illas Aegles et solis filias esse censuit. Alii duas tantum putarunt, Clitan et Phaenam. Alii Auxo et Hegemonem, ut ait Paus. in Boeoticis: Suadela etiam a nonnullis inter Gratias numeratur. Communior munior tamen sententia est, quod tres fuerint, ut in hoc versu testatur Meleager,

*trissai\ me\n *xa/rites2, trei=s2 de\ glukupa/rqenoi *(/wrai.

Iuguntur una fere semper a poetis. Horat. Carm. l. 3. Od. 7. v. 5.

Gratia cum nymphis geminisque ssororibus audet
Ducere nuda choros.

Musaeus,

--- *oi( de\ palaioi\,
*trei=s2 *xa/ritas2 yeu/santo pefuke/nai ---

Pulchricomas vocat Homer. Hymno in Apollinem:

*au)ta\r e)u+plo/kamoi *xa/rites2 kai\ e)u/+frones2 *(/wrai.

Horat. illas solvisse zonas inquit, zona [orig: zon‚] autem vestitas eas fuisse innuit: Carm. l. 1. Od. 30. v. 5.

Fervidus tecum puer et solutis
Gratiae zonis, properentque Nymphae.

Idem Carm l. 1. Od. 4. v. 6.

Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes.

Hae igitur cum vestibus operirentur antiquitus, vel quia turpe esset aspectu nudas mulieres sine vestibus conspici, vel quia brumae frigora formidarent, inciderunt [orig: incidÍrunt] in recentiores tamquam in latrones, a quibus spoliatae sunt, et aufugere ex orbe terrarum coactae, testante poeta [orig: poet‚].

*)/wxeto me\n *pi/stis2 mega/lhqeo\s2, w)/|xeto d' a)ndrw=n
*swfrosu/nh, *xarite/st); w)= file, ghn= e)/lipon

Nic. Lloydius. de templo Gratiarum vetustissimo apud Orchomenios, in quo Saxorum specie colebantur, apud Paus. l. 9. Vide infra suo loco.

GRATIAE [2] Portus, Haure de Grace, urbs permunita, cum valida arce, in Norm. Vide Portus Gratiae.

GRATIANA vide Gradiscia.

GRATIANOPOLIS urbs Gall. Narbon. Delphinatus caput, quam Accusium vocat Ptol. l. 2. c. 10. Episcopal. est et Parlamenti a Ludo vico XI. tum adhuc Delphino, A. C. 1453. erecti sedes, antiquitate et nobilitate, supra reliquas Galliae Narbonensis: Cularo quoque in vett. Inscr. Eam Maximianus a Diocletiano in Gallias missus muniit, auxit postea, ibique praesidium locavit Gratianus Imp. unde novum urbi nomen. Primus Ep. S. Dominicus Concilio Aquileiensi interfuit, A. C. 381. cuius successores Principes Gratianopolitani dicuntur. In vicinia Carthusia magna est et fons ardens. Vide Cic. Ep. fam. l. 10. Ep. 23. Duchen. Chorer. Hist. de Dauph. Sammarth. Gall. Chron. tom. 2. p. 603. etc. Vulgo Grenoble. Sita est, ad Isaram fluv. ubi recipit Dracum amnem, in valle. Episcopal. sub Archiep. Viennensi. Probe munita. 13. leuc. a Vienna in Ort. 7. a Mommeliano in Afr. ad rad. montium. Parva sed culta et elegans. Baudr.

GRATIANUS [1] Valentiniani I. Caesaris ex Severa fil. qui patri simul et Valenti patruo in Imper. successit, A. C. 375. ingenio, facundia [orig: facundi‚], modestia [orig: modesti‚], castitate, fortitudine, zelo contra haereticos, Priscillianistas inprimis et Arianos, inclitus. Theodosio in consortium Imperii ascito, Ausonium Consulem fecit. Vide infra. Bello contra Ghtos, et Alemannos, Galliam vastantes, felix: Pontificatus summi Ethnicorum dignitatem, ab Antecessoribus hactenus per Rationem status retentam, constanter recusavit. Tandem a Maximo quodam suo belli duce per insidias in Gallis interfectus, A. C. 383. Praeceptorem habuit in literis Auson. Burdigalensem, quem tandem ad Consularem dignitatem Romae perduxit. Aur. Victor. de V. Ill. Amm. Marcell. l. 27. c. 6. et seqq. Marcellin. in Chron. Hier. Ep. 3. Ambros. de Obitu valentis, et in Ps. 61. Ruffin. l. 2. Sozom. l. 6. Zosim. l. 4. Auson. in grat. act. pro Cos.

GRATIANUS [2] pater Valentiniani, robore corporis praepollens. Vide Aurel. Victor. in Valentin. Item, fil. Theodosii Mag. in iuventute denati. Item, a Legionibus rom. in M. Britannia, contra Honorium, Imp. dictus, mense post 4. ab iisdem occisus, electo Constantino Tyranno. Zosim. et Sozomen l. 6.

GRATIANUS [3] Monachus Bononiensis, Petri Lombardi Sententiarum magistri frater, decreta Pontificum Rom. in unum volumen primus congessit, iuris Canonici conditor, circa A. C. 1189. Vide Gerh. von Mastricht Hist. Iur. Eccl. n. 294. et seqq.

GRATIANUS [4] vide Tatius. it. Thomas.

GRATIDIA mulier Neapolitana unguentaria, et venefica, quam Horat. Canidlam vocat. Epod. l. Od. 3. v. 8. Serm. l. 2. Sat. 1. v. 48.

GRATIOSA vulgo GRACIOSA, Lusitanisla Gracieuse Gallis, ins. est maris Atlantici, et una ex Assoribus insulis, parva et culta. 15. leucis Gallicis distat a Tertiaria in Bor. subestque dominio Regie Portugalliae.