December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 416, image: s0416a

GRAMEN inter herbas vulgatissimum. Plin. l. 24. c. 19. Geniculatis serpit intemodiis crebroque ab his et ex cacumme novas radices spargit. Folia eius in reliquo orbe in exilitatem fastigiantur. In Parnasso tantum ederacea specie densius, quam usquam, fruticant, flore odorato candidoque. Iumentis herba non alia gratior sive viridis, sive in foeno siccata etc. Ex eo corona constabat Obsidionalis. Liv. l. 7. c. 37. Secundum Consulis donationem, Legiones gramineam coronam obsidionalem, clamore donum approbantes, Decio imponunt. Qua nulla nobilior alia. Plin. l. 22. c. 3. Gemmatae, et aureae et vallares, murales, rostratae, civicae, triumphales, post banc fuere [orig: fuÍre]; suntque cunctae magno intervallo, magnaque differentia [orig: differenti‚]. Nempe coronamentum id ipsius Martis fuit. uti victoris, cui gramen porrigere, priscus mos. Hinc P. Decius religione confessusest, quanta esset illius cotonae auctoritas. Siquidem ea donatus Plin. l. 22. c. 5. Bovem album Marti immolavit et centum fulvos, qui ei virtutis causa [orig: caus‚] dati fuerant simul ab obsessis, ibid. Sumpta est autem ea ex gramine viridi, et quidem decerpto inde, ubi obsessos servasset aliquis, Idem c. 4. Unde idem l. 22. c. 6. Nullae ergo herbae fuere [orig: fuÍre] certae in hoc honore! sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamvis ignobiles, ignot cque honorem nobilem faciebant etc. Vide C. Paschal. Coron. l. 7. 17. et infra, ubi de Obsidionali Corona.

GRAMMATEUS Graece *grammateu\s2, nomen officii, in Aegyptiacis Sacris, de quo sic Apuleius l. 11. Tunc exsistis unus, quem cuncti Grammatea dicebant, pro foribus assistens, coetu Pastophororum, quod sacrosancti collegii nomen est, velut in contionem vocato, indidem de sublimi suggestu, de libro, de literis, fausta vota praefatus. Erant nempe hi *grammatei=s2, veluti Curiones sacrorum, quos Graeci *(ierokh/rukas2, *(ierogrammatei=s2, et *(ieromnh/monas2, Latini prisci Praecias, dixere [orig: dixÍre]. Adeo que sacrificia in commentarios regerebant quae item a quocumque facta essent et ordinem ritumque faciendorum monebant ex iam factis; insuper silentium in sacris indicebant et favere linguis iubebant; sed de suggestu ac libro hi Aegyptii, cum Praecones, apud Graecos de plano, et memoriter, id facerent. Harpocration *(ieromnh/mones2, et Hesych. *(ierogrammatei=s2, etiam ex singulis urbibus ad Amphictyonum consessum mitti solitos memorat, quos Scribas et Sacrorum Commentarienses exponit Salmas. Proleg. ad Solin. In Novo Test. qui *grammatei=s2 dicuntur, Suicero iidem sunt cum *nomikoi=s2 seu *didaska/lois2, vide eum Thes. Eccl. in voce hac, et plura hanc in rem apud Fesselium Advers. sacr. l. 1. c. 1. Ioh. Vorst. Philologiae sacr. c. 3. nec non infra, ubi de Scribis, ut et in voce Hierogrammatei.

GRAMMATICE antiquissimis temporibus, ars erat legendi et scribendi: ita enim apud Diod. Sic. l. 12. in legibus charondae definitur: nec alia eius Aristoteleo quoque aevo facies fuit. Postquam vero coepta sunt artis praecepta observari, origines indagari, proprietares vocum tradi auctores omnes a certo hominum genere explicari; Grammaticae simul quoque nomen ad variam adeo cognitionem extendi coepit. Im o quod mirandum magis, huic soli est Grammaticae nomen attributum: ac legendi et scribendi ratio, veteri nomine spoliata, fere vocabatur Grammatistica, magisque pro/dromos2, quam pars artis esse putabatur. Sed neque utriusque vocabula hac postea in significatione perstiterunt [orig: perstitÍrunt]: Postquam enim Grammatistae in ludis suis variarum Artium elementa tradere Auctoresque etiam pueris enarrare coeperunt [orig: coepÍrunt]: omnes illi Grammatistae ac Literatores dicti sunt, qui mediocriter sssent eruditi, ac potissimum si iidem ludi essent Magistri. Literiones contemptim appellar Augustin. l. c. advers. Legis. Grammatici vero appellati sunt, qui essent absolute docti, ac inprimis literarum Profelsores. Sic. Ael. Lamprid. in Seu. sic Iul. Capitolin. in Antonino Philos. sic alii olim distinxere [orig: distinxÍre]. Et quidem Grammatistice inventum Promethei fuit: circa Grammaticam vero primum Platonem quaedam movisse deprehendimus, in Philebo et Cratylo. Verum rudia haec fuere [orig: fuÍre] Artis initia, magisque ad Exegeticem et vocum origines, quam ad Methodicem, seu Artis praecepta, pertinent. Iustiusigitur Aristoteles eius auctor censetur, qui primus voces distinxit in certas classes, primus quoque generum doctrinam persequutus est, aliaque nonnulla explicuit, ut inprimis ex lib. eius de Poetica dilucet. De methodo quoque egit Theodectes: et fortassis uterque horum aliquid Lampto et Ileo debuit; quemadmodum Arspost Aristotelem Epicuro, quem *grammatodida/skalon fuisse, priusquam ad Philosophiam se applicaret. ex Hermippo testatum facit Diogenes Laertius Philosophi certe sequentes, Stoici inprimis, Aristotelicis ac Theodectiis inventis plurima accuderunt [orig: accudÍrunt], sicque in iustum systema Ars excrevit tandem, opera [orig: oper‚] inprimis Alexandrinorum, qui non minus ob Grammatices peritiam se iactare solebant, quam Thebani, quia tibia [orig: tibi‚]: Mitylenaei, quia cithara [orig: cithar‚] optime canerent, ut testis est Menander Rhetor l. 1. de genere Demonstr. c. 16. Apud Romanos, in quorum urbem primus Grammaticae studium intulit Crates Mallotes, Attalilegatus, quantus huic arti habitus sit honos vel ex eo patet, quod summae etiam dignitatis viti hoc studium amplexi fuerint, ut patet ex Suet. de Illustr. Gramm. Quin et beneficio immunitatis gaudebant, ut indicat Arcadius Charisiusl. ult. D. de mun. et hon. Mirum vero Hebraeos, quorum lingua antiquissima est, sero adeo multoque post ipsos Arabes de Grammatica Arte scribere coepisse. Primus eorum fuit Rabbi Iuda Davidisfil. cogn. Chiug, oriundus ex Fezza Africae urbe, citca A. C. oo XL. Proximus ab illo Rabbi Ionas Cordubensis tertius Aben-Esra Hispanus, quartus R. David Kimchi: qui omnes vixere [orig: vixÍre] inter Millesimum a Christo Annum, annumque supra eum ducentesimum. Ex recentioribus eminent R. Abraham de Balimis, et Elias levita, de quibus vide Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 1. 2. 3. et 4. aliquid etiam infra in vocibus Philologia et Polymathia. Hinc Grammatici, quos C. Nep. et Messala Corvin. litteratos et litteratores appellant. Quo videndum an respexerit idem Corn. cum in Vita Attici scribit c. 13. in eiusadem familia fuisse pueros literatissimos: Qualis Moecenati C. Melisl us fusse legitur apud Suer. de illustr. Gramm. A Protagorae tempore, qui primus e Sophistis mercede docuit, teste Philostrato, non defuere [orig: defuÍre] Grammaticis et Rhetoribus am plissima praemia. M. Antonius


image: s0416b

Gripho, quod de mercede non paciscebatur, eo plura ex liberalitate discentium impetrabat. Remius Palaemon ex schola quadragena annua capiebat: Tantidem docendum conduxit Calvinum Esicium equitem Rom. L. Appuleius. Verrius flaccus habitationem in palatio, et centena sesterria in annum ab Aug. meruite taceo servos literatores immanibus pretiis emptos, dein manumissos. Iul. Caesar addidit honorem, omnes liberalium Artium Doctores civitate donando. Quemadmodum dein Vespasian. Rhetoribus primus exsfisco annua centena constituit, sic ab Traiano honor et dignatio tanta Sapientiae professoribus ac dicendi Magistris, ut per eum spiritum et sanguinem et patriam recepisse praedicent Plin. ac Iuv. Hadrian. in summa familiaritate cum Grammaticos et Rhetores, tum Philosophos habuit: quibus omnibus Antoninus Pius, per omnes provincias, et honores et salaria detulit, constituitque ut metropoles gentium quinque tuerentur Rhetores, totidemque Grammaticos, reliquae minores civitates ternos haberent. Salaria, quae e fisco iis decreta, mille drachmas statuunt Lucian. in Eunucho, et Philostrat. in Theodoto ac Chresto: h. e. Romanae monetae sestertia quadraginta, qureos quadringentos; at nostrae coronatos mille etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. l. 4. c. 11. Sed de Grammatice, nomen tragoediae, quam Gallias Atheniensis composuit, sicque nominavit, uti ex Athen. docet Scalig. Poet. l. 1. c. 8. quod e literis et sonum ducebat et argumentum. Nam Chorus nihil alius, quam saltatio, fuit, ex nominibus et sonis, et temporibus, et rhythnus elementorum.

GRAMMATICUS unus erat e tribus illis, quibus condiendi cadavera apud Aegyptios cura incumbebat. Primus enim grammaticus posito humi corpore, circa ilia describebat, quantum a sinistra parte incidendum esset. Tum Scissor, Aethiopica lapide latus aperiebat, subitoque aufugiebat, ob astantes, qui cum exercratione lapides in eum coniciebant, Sequebantur corporis Curatores, *tari/xeuoi seu Salitores et Pollinctores dicti, existimatione digni: quorum unus scilsuram per corporis interiora, praeter renes et cor, ducebat: alter vino phoeniceo odoriferis immixtis lavabat, dein cadaver lotum unguentis ex cedro et aliis rebus pretiosis per dies 30. ungebant: myrrha [orig: myrrh‚] porro et cinamomo liniebant, ut servari et odoriferum reddi posset, vide Herod. Euterpe, c. 85, 86, 87, et 88. Diod. Sic. l. 2. c. 5. Matthiolum in l. 1. Dioscor. p. 114. Supra ubi de Aegyptiaca tarixw/sei etc. In Hist. Concilii Florentini s. 5. c. 14. p. 132. memoratur *grammatiko\s2 o( e)pi\ th=s2 i(era=s2 katasta/sews2, et exponitur Cl. Suicero sacri Consisiorii Notarius publicus, qui viz. e)n th=| *katasta/sei, i. e. Consistorio, ubi Patriarcha Senatum suum celebrabat, quidquid hic suis dictaret aut mandaret, describere tenebatur, vide eum Thes. Eccl. in voce *grammatiko/s2. ubi et *gramma/tikon uti LXX Interpp. reddunt vocem Hobr. [gap: Hebrew] , Ies. c. 33. v. 18. Notarium Castrensem seu Militarem, iuxta optimos Interpretes, reddi, notat. Devulgatiore vocis significatu ut aliquid addam, tria Grammaticorum genera constituit Scalig. quorum alii *texnikoi\. elementa et primores literas docent; ietm partes oratorias, structuram verborum et similia; aliter Literatores, Graecis *grammatistai\ potius, quam *grammatikoi/. Alii *(istorikoi\, fluminum montium, regionum nominibus occupati, abstrusas historias, aut muqologo/mena aut politikw=s2 qewlogou/mena explicant, Deorumque ac priscorum heroum genealogias rimantur. Ultimi Critici, his nobiliores, tamquam Censores quidam, et vett. librorum Senatum legere possunt et non probos tribu movere: insuper pareggegrammen/a, e)mbolimai=a vonqenou/ta et similia, ut eorum verbum habet, deculpare. Vide quoque infra in voce Literati.

GRAMMATISTES vide supra Grammatice, et infra Liter arum primus in formator. item in voce Literati.

GRAMMIUM Cretae urbs, cives Grammitae, et Grammitii. Sunt. et Grammitae pop. iuxta Celticam. Steph.

GRAMPIUS Scotiae mons ingens, illam in citeriorem et ulteriorem dividens, vulgo Granxebain dictus.

GRANA quatuor modis a Vett. excussa ac extrita. Primo enim virgis et flagellis, ea ex folliculis excutiebant, Columella l. 2. c. 21. Quo modo non nisi debiliora semina Iudaeos excussisse, docet Hier. in Ies. c. 28. v. 27. nempe Prophetae huius aetate, qua [orig: qu‚] triticum rota [orig: rot‚] plaustri conterebatur. At olim grana quaevis eosdem baculo excussisse, doscim us ex iud. c. 6. v. 11. Unde Graeci, r(abdi/zwn si=ton e)n lh/nw|. Ita Deut. c. 24. v. 20. Cum excusseris olivam tuam, baculo viz. arborem caedens, ut olivae in terram cadant etc. II. Exterebantur quodam tribuli genere facto ex tabula lapidibus aut ferro asperata, quae im posito auriga [orig: aurig‚], aut pondere grandi trahebatur iumentis iunctis, Varro de Rer. Rust. l. 1. c. 52. Quod tribuli genus, Columellis traha, virg. Georg. l. 1. v. 164. trahea, a trahendo (quia rotas non habehat) Hebr. [gap: Hebrew word(s)] morag vocabatur Ies. c. 41. v. 15. et a bobus trahebatur, 2. Sam. c. 24. v. 22. III. Plaustro rotis instructo ad triturandum utebantur: quod Plostellum Poenicum vocat Varro, tamquam a Paenis inventum, qui ex Chananaea venerant: et factum fuisse memorar ex asscribus dentatis cum orbiculis, i. e. rotulis; additque in eoaliquem sedisse arque agitasie, quae trahebant, iumenta et in Hispania cireriore aliisque locis ita fieri, vide Hier. in Ies. c. 25. v. 10. et c. 28. v. 27. et c. 41. v. 15. IV. Ab ipsis bobus aut iumentis aliis grana obterebantur; qui triturandi mos, apud Hebraeos, Syros. Arabesque olim in usu fuit. De Aegyptiis idem habet Cyrillus in Ies. l. 3. tom. 5. ubi de Aegyptiorum filiis, postquam ex agro in aream manipulos comportaverunt [orig: comportavÍrunt], ait, ei)=ta bou=s2 e)pafe/ntes2 au)toi=s2 kai\ e)n ku/klw| perikomi/zontes2, katalepru/nousi tai=s2 xhlai=s2 ta\s2 a)sta/xuas2, His deinde boves immittunt, et circumagunt, ut spicas ungulis comminuant. Sed et Graecorum vetustissimos non alio triturandi modo usos fuisse, Homerus docet Il. x. Callimach. item hymno in Cererem, et accuratius utroque Xenoph. in Oecon. Quem morem antiquitus etiam Romanis non ignotum fuisse, docet vox trionum quasi terionum, et Hier. illud. Bos lassus sortius figit pedem, quod videtur ex Comicorum aliquo sumptum, qui de bove triturante usurpaverit. hodie idem triturandi modus, in Asia viget, teste Drusio ion Micheam: ut et apud Tartaros, circa Volgae ostia degentes, uti id ipse vidit


image: s0417a

Olearius, Moscov. et Pers. Itin. l. 4. etc. Vide Sam. Bochart. Hievozoici Part. prior. l. 2. c. 32. Sed et Grana, Graece kokki/a, teslerae in ludo talorum, hodieque apud Gallos. Ioh. Antiochensis apud Salmas. Not. ad Vopisc. in Proculo, dia tou= yhfobo/lou kai\ tw=n e)n au/tw| e(pta\ kokki/wn ta\ e(pta a)/stra tw=n planhtw=n. dia\ de\ tou= pu/rgou to\ u(/yos2 tou= ou)ranou=, Per psephobolum et quae in eo septem grana, astra septem planetarum; per pyrgum vero, altitudo caeli. Nempe tota res talaria septem huiuscemodi granis constabat, quatuor talis et tribus tesleris: quae in psephobolo seu pyxide lignea movebantur atque concutiebantur, priusquam super tabulam funderentur etc. De Granariis seu Horreis, vide Plin. l. 18. c. 30. Columell, l. 1. c. 6. Varron. l. 1. c. 57. Vitruv. l. 6. c. 9. etc.

GRANADILLA flos Americanus, de quo sic Franc, Pomey in Descr. Divers. granadillae flos ab Orbe novo nuper accersitus, cruciatuum ab Christo Domino obitorum, instrumenta ferme omnia, mirabili sane conformatione repraesentat. Exstat medio in flore Columna et Columnae imminet globosum rudimentum Spongiae. Et terni quoque quaternive eminent capitalis e staminibus Clavi. Eminet et Folium, in Lanceam exacutum. Porro foliorum candor, purpureis inaratus sulcis, vivices verberum exhibet spectandos, quibus inaratum, concisumque fuit innocentissimi Iesu corpus candidrssimum.

GRANAEUS Gulielmus vide Gulielmus.

GRANARIUM vide Conditorium, Horreum, Siri.

GRANATA [1] Nova seu novum regnum Granatense, nuevo Reyno de Granada, regio ampla Americae Merid. in mediterraneis, inter Popaianum et Pariam, cuius caput Fanum S. Fidei de Bogota, vide novum regnum Granatense.

GRANATA [2] Nova regio Americae Sept. frigori valde obnoxia, unde crebrae in ea nives; Quae causa est, quod in aedificiis exstruendis et hiemis asperitate velleribus domanda sint circumspecti. Certum autem frigoris indicium est, quod nullae ibi arbores frugiferae, nec pomorum ullum ibi genus reperiatur. Tanta porro terrae planities, ut nec unicus uspiam mons ibi appareat, collibus tamen ac clivis hinc inde leviter sparsis; rara ibi volatilia, solius frigoris ut creditur causa [orig: caus‚], tum etiam quod montem nullum in propinquo habeant. Incolae adeo itinerum ignari sunt, unt ne quid Orientalis vel Occid. sit Oceanus, ipsis constet. Ab eo tamen 150. milliaribus absunt, Franciscus Vasquesius. Baudr. Granata nova, seu novum regnum Granatense vel Mexicanum, nouveau Royaume de Grenade, regio Americae Sept. sic dicta, et recens detecta Vide nova Granata, et novum regnum Granatae, seu novum regnum Mexicanum.

GRANATA [3] vulgo GRENADE, opp. Gall. in Aquitania, ad Garumnam fluv. in Gaurensi Comitatu, 3. leuc. infra Tholosam in Bor. Verdunum versus.

GRANATA [4] vulgo GRANADA, urbs nova Americae Sept. in Nicaragua provincia novae Hispaniae, versus mare Austrinum, et iuxta lacum Nicaraguam, sub Hispanis.

GRANATA [5] vulgo GRENADE, ins. Americae Sept. et una ex Antillis versus austr. et Americam Mer. tendens, ab Hisp. alias sic dicta, inter ins. S. Vincentii ad Bor. et ins. Tabaci ad Ort. sub dominio Francorum a paucis annis. Eius longitudo est 10. leucarum, et latitudo fere totidem.

GRANATARIUS nomen Officii in monasteriis, de quo sic Udalric. Consuet. Cluniac. l. 3. c. 18. Secundus est, qui annonam recipit, quem et Granatarium vocamus. Huic, quando messis tota est collecta, Prior innotescit, quanti modii de illa et de illa Oboedientia sunt venturi, et quod semel audit, usque dum sit redditum, in computo suo tenebit. Pistores sunt sub eius manu, qui cum frumentum acceperint, duas species panis sunt reddituri Etc. Vide Fletam l. 2. c. 82. ß. 1. Et c. 84. apud C. du Fresne. At Grangiarius, itidem officium Monasticum est, qui praeest grangiae, aut villae vel praedio rustico. Fleta iterum l. 2. c. 82. ß. 1. Nec sustineatur, quod Praepositus sit granatarius et grangiarius simul. In Delphina tu Galliae prov. Grangers, Fermiers, Metayers sunt dicti. Idem.

GRANATENSE Regnum Reyno de Granada, Hispanis, pars Hisp. Mer. sic dicta a Granata ube primaria, quae olim Illipula magna, vel ut alii volunt, Illiberis dicta est, ubi Reges Maurotum ultimi diu viguerunt [orig: viguÍrunt]: e quibus Regem interceptum Petrus Castellae Rex, fil. Alphonsi, trucidavit, A. C. 1350. Mariana de rebus Hisp. sed tandem ex eo regno deiecti fuere [orig: fuÍre] a Ferdinando primo; qui Mahometem Boabdelinum, cogn. Chiquito seu parvum; Muley Assenis fil. pepulit, imperio Maurorum in Hispania fine imposito, A. C. 1492. a quo tempore minus populosum opulentumque regnum esse coepit: Rebellio postea in hoc et Andalusiae regno, a nomine Christianis, animo Mahometanis, ob inquisitionem introductam, et asyla adempta, creato sibi Rege Ferdinando Valorio, per Ioh. Austrium, intra biennium, rebellibus devictis, a Philippo II. composita est, A C. 1571. Thuan. Hist. l. 48. et postea omnes Mauri illinc expulsi ab Philippo III. ideoque totus hic tractus fere desertus. Habet ab Occ. et Sept. Vandalitiam, ab Ortu regnum Murciae, et a Mer. mare Mediterraneum. Eius urbes sunt Granatum, Granada, acci, Guadix, Basti, Baza, Malaca, vino suo celebris, Atunda, Ronda, et Almeria, Almeria, quibus Mundam addit Moret. victoria [orig: victori‚] I. Caesaris contra Pompeium obtenta [orig: obtent‚] inclitam. Vide Tutquetum.

GRANATENSIS Ludovicus, vide Ludovicus.

GRANATUM [1] quod nova Illiberis dici potest, urbs Hispaniae Baeticae amplissima, et ob salubritatem aeris, fontiumque copiam, aestivo tempore, commodissima: unde Mauris Paradisus, in illo caeli climate esse creditus, apud Illiberim urbem excisam, Archiepiscopal. et regni Granatensis caput, ab Hispali 36. leucis in Ort. distans. Ab obsidione Ioh. II. Castellae Regis liberata, 12. mulis, quorum quilibet ficubus quibus aurum inclusum, oneratus, summissis, postea A. C. 1492. ab Hispanis, victis Mauris, recepta, ab Alexandro VI. Pontifice Maximo metropolis creata est. Vide


page 417, image: s0417b

Illiberis. Academia est, et conventus iuridicus, inter alios secundum sibi locum vindicans. Long. 17. 10. lat. 37 30. Baudr. Granatum, seu Granata, vulgo Granada Hispanis, Grenade Gallis, urbs est perampla Hispaniae, in regno cognomine, ad Darum fluv. estque divisa in quatuor partes; quarum prima Granata, secunda Alhambra, ubi palatium Regium, tertia Alvesim, et quarta est Antiquerula. Alias eius circuitus erat 12. mill. pass. eratque cultissim et populosissima. Sed deficit in dies, ex quo illinc eiecti sunt Mauri sub Philippo III. Rege Hispaniae. Vide Marian. l. 3. c. 1. l. 24. c. 25. etc. Garibay l. 40. et L. Marium Sic.

GRANATUM [2] vide infra Malogranatum. Eius flos decus omne ab uno trahit puniceo colore, quo pulchre splendescit, suavissimeque radiat, ac velut accenditur. Et vero --- igneam profecto sphaerulam cernere te putes citius, quam florem --- seu carbunculum potius praeditum vita, innoxio fulgore amoenissime rutilantem --- Structura constat quasi duplici: inferne quidem, qua [orig: qu‚] surculo adhaeret, in corticem rigescit, tenerum illum quidem, sed aeque nihilominus solidum, ac corium est ipsum, quo eius obducitur pomum. Figurae corallino haud absimilis calici, ora supera [orig: super‚] denticulatim incisa [orig: incis‚] senis septenisve crenis. Superne autem et ex eadem circum ora intima, quina plus minus foliola sese tenuissime protendunt, explicantque temere, exilium confertam vim staminum ambientia, granulis eminulis, singulorum apicem, nodo vincientibus --- Sed enim quid speras commodi ex avulso flore? An nescis, odoris illum esse prorsus expertem? Cave denique ne occultarum sub ramusculis spinarum vim acerrimam sentias Etc. Franc. Pomey ubi supra. At Granatus, lapilli genus pretiosi, quales in diademate Regum Maurorum in Hispania Granatensium fuisse, docet C. Paschal. l. 10. c. 9. De Granatis Bohemicis una cum vena, Granati item Corsicensis frustis, rubroque granato, in Museo Kircheriano asservari solitis, vide Georg. de Sepibus in Descr. eius p. 42. Nomen utrique a granis granorumque similitudine etc.

GRANCEJUM vulgo GRANCEY, castrum cum tit. Comitivae: quod a fratribus, cum Duce Burgundiae, obsessum, memorat Gul. Abbas Mon. S. Theodorici l. 1. de vita Bernardi c. 3.

GRANDE Sophos acclamatio usitata olim, qua [orig: qu‚] Oratori vel Poetae ab Auditoribus applaudebatur: *sofw=s2, qei/ws2, mega/lws2, Pulchre, bene, recte! Euge, belle! Facete, laute, lepide, nihil supra. Hor. de Arte Poet. v. 428.

--- Clamabat enim, pulchre, bene, recte.

Sidon. Apollin. l. 1. ad Sophos meum etc. Iungebatur ei nonnumquam basiorum iactatio. Unde Mart. l. 1. Epigr. 4. cuius Epigraphe ad librum suum.

Audieris cum Grande Sophos, dum basia captas etc.

Hanc nonnulli ex Romanis poetis magno mercabantur, ut viderentur eruditi; mercede proin conducebant auditores ac laudatores carminum suorum, qui illud Grande sophos large ingeminarent, Idem l. 6. Epigr. 48. cuius Epigraphe in Pomponium.

Quod tam Grande Sophos clamat tibi turba togata,
Non tu, Pomponi, cena discrta tua est.

Horat. l. 1. Ep. 19. v. 37.

Non ego ventosae plebis suffragia venor
Impensis cenarum et tritae munere vestis:

Hinc phrasis orta: Frangere subsellia, de poeta, cuius carmen tanto plausu exceptum est, ut acclamationis violentia [orig: violenti‚] etiam subsellia rumperentur. Quemadmodum Sidon. Aplllin. l. 5. Ep. ad Sapand. ait: Hunc olim perorantem et Rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem, socer eloquens ultro in familiam patriciam ascivit. Simili Graecorum loquendi modo utitur Polyb. l. 1. *kater)r(h/gnuto pa=s2 o( to/pos2 u(po\ tou= kro/tou kai\ th=s2 kraugh=s2 etc. Vide infra Sophos.

GRANDIMONTIUM seu Grandis-mons, GRANDMONT, coenobium amplum Galliae, in prov. Lemovicensi, caput Ordinis Grandimontensis, fundati a S. Stephano Abbate, qui Obiit A. C. 1056. Distat. 6. leucis a Lemovico in Caeciam. Baudr.

GRANDIO cogn. Senecionis cuiusdam, qui non nisi grandia probabat, calceos quoque maiores sumebat etc. apud Senec. Suasor. 2. Quo referas id, quod Curtius de Alexandro, ex India reversuro, l. 9. c. 3. Erigique XII. aras ex quadrato saxo monumentum expeditionis suae; munimenta quoque castrorum iussit extendi, cubiliaque amplioris formae, quam pro corporum habitu, relinqui; ut speciem omnium augeret, posteritati fallax miraculum praeparans Vide quoque Iustin. l. 12. c. 8. Diod. Sic. l. 17. c. 95. Plutarch. c. 109. Oros. l. 3. c. 19. Freinshem. ad curt. d. l.

GRANDIS opp. seu pagus Galliae Belgicae, in Lotharingia, circa Tullum urbem.

GRANDIS-SILVA locus Septimaniae in dioec. Tolosana, magnae silvae adiacens, veteri Monast. Grand' selve in signis. Sic Grandis campus, unus e 45. Prioratibus Cluniaco subiectis. Grandis mons, unde Ordini cogn. origo A. C. 1076. etc. Grammont. Hadr. Vales. Not. Gall.

GRANDIS-VALLIS in Raurica, ubi Monasterium Monster in Granvalt, a divo Germano, Optardi viri apud Treviros nobilissimi filio, erectum: qui et supra Telamontium angustias eas, per quas Birsa prope Rennendorff cautibus exaspetate exit, patefecisse dicitur. Ibi dein Bertha, rudolphi Iurensis vidua, A. C. 932. Canonicorum collegium instituit, qui bodie Telamontii habitant. Distat Basilea [orig: Basile‚] 5. mill. Soloduro 2. Vide Urstisium Epit. H. Basil.

GRANDO Graece ka/laza, nix coagulata est, veteri Scholiastae Pap. Theb. l. 8. v. 408. ubi solidam nivem eam vocat: de cuius natura vide Aristot. Meteorologic. l. 1. c. 12. Niceph. Blemmydam Epitom. Physic. c. 14. Platonem et eius Commentatores in Timaeo, Plutarch. Placitis Philosophor. l. 3. c. 4. Plin. l. 2. c. 60. Alios. Eam carmine averti posse, credidit prisca aetas, teste eod. l. 28. c. 2. nec minor virtus chalaziae lapidi tributa, uti supra vidimus. Sed nulla [orig: null‚] ratione Aegyptii Magi amoliri potuere [orig: potuÍre] grandinem, quae inter X. Aegypti plagas septima numero, tantae fuit magnitudinis,


page 418, image: s0418a

Exod. c. 9. v. 24. et seqq. quanta antea numquam --- Et percussit in omni terra Aegypti cuncta, quae fuerint in agris, ab homine usque ad iumentum, cunctamque herbam agri --- et omne lignum regionis confregit. Nec Amalecitarum Sacerdotes, cum in praelio contra Iosuam, illorum plures Ios. c. 10. v. 11. morirentur lapidibus grandinis, quos deiecit in cos Iehova de caelo, quam quos occiderunt [orig: occidÍrunt] filii Israelis gladio, *talantiai/an istiusmodi grandinem vocat Scriptor Apocalyps. c. 16. v. 21. h. e. magnam, quasi talenti pondo, cuiismodi grandinem, non tam naturae vi, quam divino miraculo saepe emitti, et his exemplis, et aliis, quae Historia suppeditat, liquet. Sic valentis Imp. tempore, 6. Id. Iul. grandinem magnitudine inusitata [orig: inusitat‚], lapidibus similem, CP. decidisse, et multis in ore fuisse, eam irato Deo delapsam fuisse, memorat Socrat. Hist. Eccl. l. 4. c. 10. Nicephorus admirandam magis grandinem narrat, cecidisse pluribus in locis, saxis manuariis maiorem, et, quae circiter octonarum librarum pondus traheret, quo tempore Alaricus obtinebat, l. 13. c. 36. Sigebertus, inter alia grandinis, quae apud Augustodunum cecidit, frustra meminit unius, cuius longitudo fuerit pedum 16. latitudo 7. altitudo duorum, ad A. C. 824. Plura vide apud Sim. Maiolum Dier. Canic. coll. 1. Quousque autem, uti in aliis tempestatum generibus, sic in grandine quoque cienda, Magorum, veneficarum, Satanaeque, qui per illos operatur, permittente Deo, potestas procedat, alibi dicemus. De alia notione vocis, vide supra, ubi de Chalazia. Hinc xalazokopi/a, apud Theophrast. de Causis Pl. l. 5. c. 9. *)/eniai plhgai\ kai\ a)po\ tou= dai/monos2 sumbai/nousi, kaqa/per h( xalazokopi/a, Quaedam plagae etiam a Deo contingunt, ut si calami segetes grandine quassentur franganturque. Nempe et vehementem calamitatem (a calamis segetis grandine confractis primitus sic dictam) crediderunt [orig: credidÍrunt] ipsi Gentiles cumfora\n qeh/laton, sive, ut Cic. ait, ira [orig: ir‚] caelitum invectum malum, Tusc. Quaest. l. 4. apud Voss. de Idol. l. 3. c. 12. ubi multa de Grandine egregia.

GRANDUICUS sinus qui et Album mare, Witte Zee, teste Ioh. Gotho, mare inter Corellios et Moschos: de quo Saxo Gramm.

GRANGAEUS Iohannes, vide Iohannes.

GRANI [1] et GRANONES ea pars barbae, quae infra nares est, seu mystax dicitur, apud Ernulf. Ep. Spicilegii Acher. Tom. II. et in L. Frisonum tit. 2. ß. 17. Gernobada, Ugutioni: unde tradit Lambertus Ardensis, Eustachium Com. Bononiae et Balduinum Grostum Alosti Toparcham, Gernabadatos cognominatos esse, propter barbae prolixitatem; quam vocem aux Guernons vertit Duchesnius Hist. Guin. l. 3. c. 2. et l. 4. c. 4. Idem cognomen Ranulfo Cestrensi Com tribuit Ioh. Bromptonus p. 1013. et Vilhelmo de Percy vet. Charta in Monastico Angl. Tom. l. p. 73. et 74. Vocis origo forte ex Grani et barba, vel ex Gena et barba, C. du Fresne Gloss. Quorum utrum sit, id certum, granos, dictos esse Gothorum capillos, sparsos ac discriminatos inque fine annellatos crispatosque, seu granorum instar (unde iis nomen) in orbem flexos, quales in antiquis nummis Gothicorum Regum videre est, Eorum mentio in Concilio Bracar. Placuit, ut Lectores in Ecclesia, in habitu saeculari ornati, non psallant, neque granos gentili ritu demittant. Et apud vet. Interpretem Bibliorum, qui verba Iudithae c. 10. v. 3. Et discriminavit crinem capitis sui, interpretatur, granam fecit. Vide Salmas. ad Solin. p. 763.

GRANI [2] Palatium Luithprand. et Grani Thermae, et Grani Aquae Regioni et aliis. Vide Aquisgranum.

GRANIACUM seu GRANIANUM Corsicae prom. Ptol. Amanza Pineto. Nunc Capo d'Erbicara brietio. In Ora Occid. versus Austr. prope Portum Vet. longe ab Adiacio in Ort. et 15. mill. a bonifacio in Bor.

GRANICUS Bithyniae fluv. pugna [orig: pugn‚], quae inter Persas et Alexandrum fuit, nobilis: in qua sexcenta milia hominum Persarum caesa, fugataque sunt ab Alexandri exercitu non maiori 30. milibus peditum, et equitum milibus quatuor et quingentis. Non procul est a Cyzico. Vide Diod. l. 17. Plutarch. Curt. Suppl. l. 2. c. 5. l. 3. c. 1. et 10. l. 4. c. 14. l. 8. c. 1. l. 9. c. 2. Arrian. et Iustin. Nunc Granico, in Propontidem fluit, medius inter Cyzicum ad Ort. et Lampsacum ad Occ.

GRANIONARIUM Germ. urbs Ptol. Bamberg Petro Apiano. Sita est ad Moenum fluv. Gravionarium habet Graecus codex.

GRANIS Graece *granh\s2 Arriano, fluv. Asiae, vide Granius.

GRANIUS [1] Marcellus praetor Bithyniae, a Quaestore suo sub Tiberio Maiestatis postulatus, quod sinistros de Tiberio sermones habuisset. Subscripsit Hispo et addidit statuam Marcelli altius quam caesarum sitam, et alia in statua, amputato capite Aug. effigiem Tiberii inditam. Qui tamen absolutus criminibus maiestatis repetundarum causam dixit. Tac. Ann. l. 1. c. 74.

GRANIUS [2] Martianus Senator a C. Graccho maiestatis postulatus, vim vitae suae attulit C. Cestio, M. Servilio Coss. Tac. Ann. l. 6. c. 38.

GRANIUS [3] Petronius in Africa captus a Pompeiano Scipione oblatam salutem respuit, milites Caesaris non accipere sed dare consuesse salutem, respondens, et cum dicto se gladio transegit, Plutarch. Caes.

GRANIUS [4] Silvanus tribunus praetoriae cohortis, per Subrium et Sulpitium in societatem coniurationis contra Neronem adscitus Tac. Ann. l. 15. c. 50. Post detecta [orig: detect‚] re quamvis absolutus sua [orig: su‚] manu cecidit.

GRANIUS [5] Arriano GRUNUS fluv. Susianae, in sinum Persicum decurrens.

GRANNONA vulgo GARANDE, vel GUERANDE, castrum Britanniae min. prom. impositum, inter ostia Ligeris et Vicinoniae. Hinc non multum abest vicus S. Nazarii S. Nazere, reliquiis huius Martyris et vet. Monasterio insignis, ad Ligerim in pago Namnetico, non procul ab ostio fluv. sive a vico Cruciaco le Croisic. Hadr. Vales. Not. Gall.

GRANNOPOLIS mel. GRATIANOPOLIS. Vide ibi.

GRANSONIUM opp. Helvetiorum iuxta lacum Novi Castri, olim sub Comitibus, e quibus Otto Ep. Basiliensis fuit, A. C. 1306.


image: s0418b

bello Burgundico a Bernatibus et Friburgiis captum, mox receptum a Carolo Duce, postea iterum occupatum, subest ab eo tempore Bernatibus et Friburgiis, cum adi. Praefectura. Ibi d. 3. Martii victus Carolus, Burg. Dux ultimus, thesaurisque suis exutus est, A. C. 1476. 1. leuc. a novo Castro in Austr. 3. a Friburgo in Occ. Vide Stumpf. de Pago Aventic. l. 8. c. 14.

GRANT Daemonis species, in Anglia, ad instar pulli equini anniculi, tibiis erectum, oculis scintiantibus --- comparet in plateis saepissime, in ipsius diei fervore, aut circa Solis occiduum et quotiens apparet, futurum in urbe illa vel vico portendit incendium. Cum ergo sequente die vel nocte instat periculum, in plateis, discursu facto, canes provocat ad latrandum, et dum fugam simulat, sequentes canes ad insequendum --- invitat: huiusmodi illusio convicaneis de ignis custodia cautelam facit, et sic officiosum Daemonum genus, dum aspicientes terret, suo adventu munire ignorantes solet, Gervasius Tilleberiensis MS. de Otiis Imperialibus l. 1. c. 64. apud C. du Fresne Gloss.

GRANTA Angliae opp. a Beda et Felice celebratum, ut Lelandus perhibet, qui addit illud a Britannis Caergrant a fluv. vicino dici. Grantbridge vero ab Anglis et saxonibus a ponte ibidem constructo, nunc vulgo Cambridge.

GRANUM proprie semen, quod spargitur, o( spo/ros, o( sito\s2, unde Granarium, sitobolw\n; et grania vel Granea, in Salica aliisque LL. locus, ubi fruges in spicis reponuntur et excutiuntur. Vide supra in voce Grana. Idem primum ponderis rudimentum; fueeruntque [orig: fuÍeruntque] 24. eorum in scriptulo. Sic decem scriptulorum margarita (quo pondere maximae cognitae sunt Veteribus) 204. granis expendebatur, tempore Plin. Hodie maximas, quae ad Comorinum prom. capiantur, centum grana pendere, tradit Garcias ab Horto, earum pretium solere esse 1500. aureorum, addens. Idem vidisse quandam faretur, quae 160. grana tritici pendebat. In Persico sinu maiores reperiuntur, quae et ceteris omnibus candoris ac magnitudinis dore anteferuntur: inde Romanis aferebantur. Atque hae sunt, quas hodie Orientales vocant, laudatissimas omnium. Salmas. ad Solin. p. 1170. De grano Gnidio, ut Plin. vocat l. 13. c. 21. seu grano Galatiae rubente, ut Tertullian. Vide eund. ibid. p. 301. et supra ubi de Cocco, seu grano quo infectores utuntur, Graecis per excellentiam ko/kkos2. i. e. granum, dicto.

GRAPALDUS Franciscus vide Franciscus.

GRAPHICE vide infra Pictura seu Pingendi ars.

GRAPHIO vide supra Cerasus.

GRAPHIUM seu stylus, calami vice olim erat; cum saxis et lateribus antiquissimi homines literas insculpsere [orig: insculpsÍre]. Gr. *glufi/on, Aus. Grammatica martyr. v. 17. caelum et caelte. Hiob. c. 19. v. 23. Quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo, aut plumbi lamina, vel caelte sculpantur in silice? Etiam postquam ceratis tabellis eas exararunt: Unde Isid. Orig. l. 6. c. 9. Graeci et Thusci, primum ferro in ceris scripserant. Postea, quia sidhroforei=n non liceret, quo gladii et pugiones vetabantur, Graphiis ad vulnerandos alios abuti coeperunt [orig: coepÍrunt]: quin eo fine, ut alios vulnerarent, Graphia etiam acquirebant. Ita Antyllus quidam, teste Plutarch. in Gracchis, grafei/ois2 mega/lois2 kentou/menos, e)p' au)to\ peponh=sqai legome/nois2, Magnis confossus Graphiis, quae eum in finem comparasse sibi dicebantur. Propterea interdictus et Graphii ferrei usus fuit, iussique pro ferreo uti usleo. Unde T. Quinctius Atta in Satyra:

Vertamus vomerem in ceram, mucroneque aremus osseo.

At postea iterum rediit usus ferrei styli. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 21. cuius Epigraphe Graphiarium,

Haec tibi erunt armata suo graphiaria ferro,
Si puero dones, non leve munus erit.

Sed rediit et tum periculum. Sic Cascae, ut apud Plutarch. est et Appian. sive ut Suet. ait, in Iul. Caes. c. 82. Caesar Cassii brachium arreptum graphio traiecit. Idem in Calig. c. 28. Cum discerpi Senatorem concupisset, subornavit qui ingredientem curiam, repente hostem publicum appellantes invaderent, Graphiisque confossum lacerandum ceteris traderent. Idem in Claud. c. 15. Senec. de Clem. l. 1. c. 14. Erixonem, Equitem Rom. memoria [orig: memori‚] nostra [orig: nostr‚], quia filium suum flagellis occiderat, populus in foro Graphiis occidit. Idem Cassiano, apud forum Sullae, et Ioh. Scoto a discipulis suis accidisse legimus. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 35. communiter, ut dictum, ex ferro erat, vel aere: aureum enim, cuius meminit Marcellus Medicus, velut et crystallina et onychina pugillaria, extra ordinem fuere [orig: fuÍre]. Illius formam sic descripsit Sympos. Aenigm. 1.

De summo planus, sed non ego planus in imo.
Versor utrinque manu, diverso et munere fungor:
Altera pars revocat, quidquid pars altera fecit.

Apte sane: Acumen enim eius, si in imo digitis complectamur, ut poscit usus, eiusdem planities seu latitudo erit in summo: quorum illis scribebant, ista abradebant. D. Hier. Stultus ego, qui me putaverim haec absque Philosophis scire non posse, qui meliorem styli partem eam legerim quae deleret, quam quae scriberet. Recondebatur autem in thecam, quam Graphiarium vocat Mart. ut innocens haberentur, et asserit praeter Suet. Claud. c. 35. Greg. Turonensis de Mirac. D. Martini l. 1. c. 14. Vide Laur. Pignor. l. de Servis, ubi Graphii duplicis, minusculi unius maioris alterius, effigiem ex aere exhibet, p. 224 infra in voce Stylus, it. Veruntum, uti de Graphide, qua in pingendo opus, servis apud Graecos interdicta [orig: interdict‚], infra ubi de Pictura. Sed et Graphium, in supellectile Monachica, recensetur in Regula benedict. de quo multa congesserunt [orig: congessÍrunt] Haeftenus Disq. Monastic. l. 9. tract. 2. Disq. 5. et Chiffletius in Anastasi Childer. c. 13. Item, species machinae bellicae, apud Cherubinum Chirardaccum Hist. Bonon. l. 17.