December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0409b

GOTARZES Artabani II. frater, qui necem ipsi filiisque maturavit: sed ab altero fratre Vardane pulsus, eo mortuo regnum tecuperavit. Contra quem submissus Meherdates fil. Vononis, imperante Claudio, frustra fuit: Nam Gotarzes praelio victor. Tac. Ann. l. 11. c. 8. et seqq. Illum excepit Vologeses. I.

GOTHA urbs patva Thuringiae, a Gothis condita, A. C. 923. celebri murorum ambitu ac propugnaculis decorata. Meldia fere inter Erfordiam ad Ort. et Eisenacum ad Occ. Admirandae fortitudinis castrum habuit Grimmenstein, quod solo aequatum est, A. C. 1567. Ferdin. I. Imp. et Ordd. Imperii mandato, capitali supplicio affectis Nobilibus illud vi retinentibus, Nic. Lloydius. In dit. Ducis Weimariensis, e domo Saxonica, cuius familiae Historia paucis haec: Ioh. Fridericus El. bello Smalcaldico caprus, Electoratum Mauritio aguato cedere coactus est, Gotham que tenuit. Huius fil. Ioh. Fridericus II: Gothanam lineam orsus est, fratre huius Ioh. Vilhelmo Weimariensem incipiente. Prior, quod proscriptos ab Imp. tueretur, et ipse proscriptus, arxque Gothana, ut dictum, diruta est. Sed filii eius Ioh. Casimirus et Ioh. Ernestus, A. C. 1570. in gratiam recepti, quorum ille Coburgi magno aulae splendore habitabit, Gymnasii Casimiriani auctor, hic Isenaci sedem habuit. Obierunt [orig: ObiÍrunt] ambo sine heredibus masculis: A. C. 1633. et 1638. sic ad agnatos Weimatienses revoluto principatu filii Ioh. Ducis Vinariensis, Vilhilmus quidem Vinariensis, Ernestus vero Gothanae novae linearum conditores fuere [orig: fuÍre], quorum hic, permissu Imp. arcem Gothanam, nomine Grimmenstein in Fridenstein commutato, restautavit et cum urbe muniit. Pater ex Elisabetha Sophia agnata egregiae prolis, in qua ad pietatem, virtutes et literas formanda, post publicas cutas, totus semper fuit. Ex his Ioh. Ernestus A. C. 1657. mortuus, spes in herba praecidit, supersunt Fridericus, Albertus, Bernardus, Henricus, Christianus, Ernestus; et Ioh. Ernestus, publicis votis et totius Impetii applausibus ex asse respondentes. Vide Phil. Iac. Speneri Syllogen Geneal. Hist. p. 126. et 127.

GOTHALANI mixta gens ex Gothis et Alanis. Prud.

GOTHARDUS Kettlerus, Magnus Magister Ordinis Livonici ultimus, nomine Evangelio dato, in praesentia Principis Nicolai Radzivilii, Palatini Vilnensis et Commissarii Sigismundi Aug. Poloniae Regis sollenniter Ordini renuntiavit. Quo facto Regi iura et privilegia Ordinis, cum urbe Reipa: Gothardo vero Ducatus Curlandiae et Semigalliae, sub fide Regum Poloniae, cessit, sec. praet. Christophorum, ex familia Megapolitanorum, Ducum, Livoniae Archiep. quod cum Erico Sueciae Rege transegisset, nomine Poloniae Regis, in venatione cepit ac deiecti, tota [orig: tot‚] dioecesi regno addicta [orig: addict‚]. Obiit A. C. 1587.

GOTHEBURGUM urbs Sueciae permunita, cum portu commodo in Westrogothia, in ora maris Balth. Ubi Obiit Carolus Gust. Rex A. C. 1660. 3. mill. Germ. a Bahusio in Austr. Item, Opp. novae Sueciae, prope fluv. Austrinum, vix 10. mill. Germ. ab ora maris Bor. Suecis erepta a Batavis, nunc sub Anglis.

GOTHFREDUS Apuliae Comes, A. C. 1049. Getmanice sig. Gods peace. Apud Danos quoque Guthfretahed est Godiliness, Plures huius nominis in recentioribus Historiis occurrunt, inter quos Gothfridus Bullionius ab exercitu Rex Hierosolymorum constitutus, A. C. 1000.Vide Godefridus.

GOTHI vel GOTTHI hodie Poloni, teste Matth. Michoviensi, pop. Sarm. Europaeae, Boreale latus maris Euxini accolentes, prius Getae, teste Isid. Regio eorum Gothia, inter Tyram, et Borysthenem. Vide Gothia, et Gotthi.

GOTHIA pars Austr. Sueciae, inter Sueciam propr. Norvegiam et mare Balth. Triplex est, Occid. cuius provinciae Westrogothia, Dalia et Vermelandia. Orient. cuius prov. Ostrogothia, Smalandia, Selandia Ins. et Gothlandia Ins. et Merid. cuius prov. Scania, Hallandia et Blekingia. Quae tres ultimae, prius Danici iuris, nunc sub Suecis sunt. Hinc Gothi oriundi, quamvis illos alii a Getis deducant, Asiae pop. qui fertilius solum quaerentes in Bosnia, Thracia, et Bulgaria primo sedes fixerint, dein in oram Balthici maris effusi sint, sub Alarico. Hoc certum, primum sub Decio innotuisse, A. C. 251. et ab Theodosio in Thracia victos, et baptzatos esse, postquam iam sub Constantino Mag. fidei principia hausissent: unde Ep. eorum Conc. Niceno interfuisse legitur. Ulphilas postmodum, Praesul eorum, in Arianam prolapsus haeresin, eandem toti genti affricuit. Sub Decio Moesiam vastarunt, et Thraciam: Sub Galieno Graeciam, Macedoniam, et Asiam depopulatisunt, aliisque temporibus in Provincias Imp. Romano subiectas incubuerunt [orig: incubuÍrunt]. Nixus illorum viribus Procopius, Imperium occupare constituit, Valens ab iis victus, Roma sub Alarico capta, totaque Italia sub Honorio afflicta est. Post Alaricum, Ataulphus Wisigothorum, i. e. Occidentalium Goth. Regnum orsus est, in Aquitania et Gallia Narbon. quod desiit in Alarico II. ab Clodoveo in praelio occiso, A. C. 506. Aut potius in Hispaniam translatum est, fundamentis iam ante iactis, duravitque per Annos 200. donec Rodericus inde a Mauris et Saracenis Afris pulsus est. Theodoricus, a Zenone adoptatus, contra Odoacrum Herulum, in Italia regnum Ostrogothorum fundavit, quod exstinctum, Totila et Teia, a Narsete, occisis, A. C. 552. postquam stetisset Ann. 58. Vide agathiam, Iornand. Procop. Cassiod. Sidon. Apollinar. Isid. Ioh. et Olaum Magnum, Cluv. Sanson. etc. ut et infra in voce Gotthi. Item prov. Galliae.

GOTHICA Lex, condita A. C. 466. Isid. Chron. Gothor. Era 504. Anno imperii Leonis octavo, Erudicus pari scelere, quo frater, succedit in regnum, Annis 18. Et infra, sub hoc Rege Gothi legum instituta scriptis habere caeperunt [orig: caepÍrunt]: nam antea morihus et consuetudine tenebantur. Vide plura in Lex Wisigothorum.

GOTHINI pop. Germ. Tac. qui Marcomannorum terga claudunt, et ferrum effodiunt. Hos hodie esse, qui Kuttenberg Bohemiae urbem incolunt, ubi argentifodinae sunt, vult Lazius in sua Austriae tabula, quam sua [orig: su‚] manu aeneis laminis caelavit. Aliis erant versu


page 410, image: s0410a

Viadrum fluv. et ad Ort. Marcomannorum, ubi nunc pars Silesiae prope Vratislaviam.

GOTHISCANDIA seu GOTHLANDIA eadem cum Gothia.

GOTHIUM h. e. GOTHORUM monetae, mentio est, in Additam. 2. Burgundion. ß 6. De monetis solidorum pr aecipimus custodire, ut omne aurum quodcumque pensaverit accipiatur, praeter quaturo tantum monetas, Valentiniani (quos Gundebaldus Praef ad L. Burgund. Romanos vocat) Genavensis (quae moneta Regum Burgund. fuit, Genevae cusa) et Gothium (i. e. Gothorum) qui a tempore Alarici Regis adar ati sunt, et Ardaricanos (l. Alaricanos) Quod si quiscumque praeter istas quatuor monetas aurum pensatum non acceperit, quod vendere volebat, non accepto pretio perdat. Plerique autem numm morum Regum Gothicorum Italiae, Augustorum effigies et nomina praeferunt in adversa parte, in adversa vero Regum istorum nomina titulosque; quod, Byzantinis Principibus quodammodo obnoxii, hac Italiam conditione possiderent, ut ipsos pro supremis dominis agnoscerent monetam que eorum nomine cuderent, nominibus suis iisdem tantummodo inscriptis. Cuiusmodi sunt, qui Anastasii, Iustini et Iustiniani effigies ac nomina praeferunt, cum horum Regum nominibus: atque adeo aerei complures, Iustini solius imagine et nomine insignes, qui in ad versa parte monogrammata minuscula RD. aut similia habent: quod ex eo potissimum colligere licet, quod in nummi, qui Iustini effigiem nomenque praefert, parte postica, circa idem monogramma, describatur hoc lemma, INVICTA ROMA, quodque qui eorum regum nomina imaginesque repraesentat, similem habeant inscriptionem, cum, iisdem Augustis imperantibus, Roma Gothicis Regibus pareret, iam ab ipso Honorio, sub quo in Alarici potestatem venit, a Belisario tandem recuperata etc. Vide C. du Fresne Dissert. de Infer. aevi numism. n. 73.

GOTHLANDIA Ins. Sueciae, in mari Balth. quasi bona terra, quia fertilissima, 15 leuc. ab ora lit. Ostrogothiae in Ort. Longa est a Sept. in Mer. 12. leuc. Suec. circiter, lata 5. ab Ort. in Occ. Ibi opp. Wisby, alias urbs ampla et emporium celebre.

GOTHOFREDUS [1] Dionysius, IC. celeberrimus, sec. praet. Parisiis natus A. C. 1549. docuit Genevae primum; praefectus dein trium ad Iurae montis radices ditionum, Gezensis, Derniensis et Gagliardensis, ac Consiliarius Curiae supremae extra ordinem ab Henrico IV. Rege constitutus, A. C. 1599. cum Sabaudicis turbis inde eiectus, ac omulibus pene fortunis, Bibliotheca sua praecipue, exutus esset, in Germaniam se recepit, ac Argentorati primum, inde Heidelbergae, rursusque Argentorati, Iuridicam Cathedram illustravit; reversus postea Heidelbergam, ibi sedem senectuti suae destinavit. Ionterea, regiis literis ad Academiam Bituricensem, in locum defuncti Cuiacii, A. C. 1603. ad primariam Iuris Professionem Andegavos, A. C. 1609. iterum ad Iuridicam Cathedram Valentiam, A. C. 1610. lautissimis conditionibus: uti a Foederatis Ordd. Franekeram, A. C. 1608. invitatus. Sed bello Palatino exorto, Heidelberga excuslus Argentoratum repetiit, defunctus A. C. 1622. Aet. 73.

Aequi medulla: Iuris almi phosphorus:
Scientiae miraculum: Historiae penus:
Thesaurus orbis: Gratiarum corculum,

Iusti Meieri IC. elogio. Studium eius de literis et posteritate merendi patuit inprimis in editione Corporis Iuris Civ. qua [orig: qu‚] nulla alia maiore unquam plausu fuit excepta, ut fere in singulos annos variis formis fuerit recudenda. In ultima etiam senecta tam tenacis memoriae fuit, ut optimorum quorum vis Auctorum loca, Leges inprimis, etiam prolixiores, tamquam ex scripto recitaret expedite. Pater Theodori Regii Historiographi et Bibliothecarii, ac Iacobi Historiar. et Iuris Prof. nec non Senatoris Reip. Genevensis. Scripsit Notas in Corpus Iur. Civ. Consuetudines Bituricenses, Turonenses et Aurelianenses; Praxin Civilem; Quaestiones Politicas; de Tutelis Elector alibus; Epitomen Historiae antiquae; De personis sui Iuris etc. Paul. Freherus Theatro Viror. erudit. claror.

GOTHOFREDUS [2] Iacobus, fil. prioris, nepos Leonis Dom. a Guignecourt, Consiliarii Regii in Praefectura et sede Praesidiali Parisiensi, natus Genevae, in spem Orbis literati, ibidem Iuris Professor, Senator et Scholarcha, crebris Legationibus cum gloria defunctus, Obiit A. C. 1652. Aet. 65. Scripsit Comm. in Philostorgii Hist. Eccl. in Tertullian. ad Nationes; Animadvers. Iuris Civ. Descriptionem Vet. Orbis; Cenotaphium, Manuale Iuris; Orationes Politicas; de Imper io maris et iure maritimo; de velandis mulieribus; Hist. Iuris Civ. De Mutatione monetae et aequalitate in Mutuo; De famosis Latronibus; Opuscula Polit. Iurid. Hist. Critica; Fontes Iuris Civ. De interdicta Christianorum cum Gentilibus communione; De electione Magistratus; Florilegium Sententiarum Iuris etc. Freherus d. l.

GOTHONIEL i. e. hora, sive tempus meus Deus. Nomen viri. 1. Par. c. 27. v. 15.

GOTHUNNI pop. Sarm. Europ. ex Gothis et Hunnis permixtis nominati. Claud. l. 2. in Eutrop. Carm. 20. v. 151.

--- Ostrogothis colitur, mistisque Gothunnis.

Ubi tamen vir doctisl. Nic. Heins. Gruthungis reponit, quem sis vide.

GOTRICUS Danorum Rex, adversus Carolum Mag. ob Holsatos infelix: felicior in Radbodum, quem classe aggressus, Frisiam sibi subiecti, incolasque, omni argenti atque auri usu adempto, ad vimineos torques lege lata [orig: lat‚] redegit. Eia satellita occiso successit fratris fil. Hemingus, et post biennium Sigefridus. Ubbo Emmius in Hist. Fris. A. C. 808. 809. 810. et 812.

S. GOTTHARDI Mons sub Lepontiis, altisimus, per quem


image: s0410b

ab Uraniis Helvetiis in Italiam traicitur: quae via tum in ponte tremente, tum in valle infernali, periculi plena. Constat multis verticibus, inter quos mons Furcae, Germ. die Furken, a bifurcato iugo dictus. Asper valde est, nec inhabitatur, limes inter Uranios et Vallesianos, Rhodani pater. Vide Munster. Cosmorgr. l. 3. qui refert, olim vocatum Iuberum, et Coatium, aut sceundum altos Ursellum: Ioh. Baptistam Plantin. Helv. Nov. Antiq. et in voce Lepontiae Alpes.

GOTTHI pop. Scanziae, quasi Goten, seu Guten, sic dicti ab advenis, ob summam in hospites lenitatem, quae laus, in ipsis, etiam ante Christianismi tempora, exmia fuit: Gothones Tac. Ann. l. 2. c. 62. de morib. Germ. c. 43. Gutones Strab. l. 7. p. 329. Plin. 1. 4. c. 14. Gythones Ptol. Guttones Pyttheas et Saxoni, Iutti quoque et Gioti mediae artatis scriptoribus. Olim ad mare Balthicum usque se extenderunt [orig: extendÍrunt], cui proin nomen Godanbelt, quod nobis Godanus sinus dicitur. Distincti sunt in celebrata Historris nomina Ostrogothos, et Westrogothos, a situ. E Scanzia primo seu Scandia, in Insulam Vistulae, et in longinquiora, ad Maeotim et in Daciam, Moesiam, Pannoniam, Thraciam Graeciam, Macedoniam, Pontum, Asiam, Africam: Im Occidentem quoque, Germaniam nempe, Galliam, Italiam, Hispaniam, Britanniam, etc. sese effuderunt [orig: effudÍrunt]. Thraciam diripientes a Constantino coŽrciti sunt, A. C. 321. Ab Hunnis sedibus pulsi, a Valente Imp. tamquam fidei socii, per Ulphilam Ep. submissum seducti et in Thraciam recepti, arma in patronum vertere [orig: vertÍre], A. C. 376. Vix ab urbe Constantinopoli sub Gratiano amoti, misso Theodosio, trans Istrum reiecti sunt: mox audacia [orig: audaci‚] resumpta [orig: resumpt‚] A. C. 381. per Fridigernum Graeciam, per Alatheum et Safrachum Pannoniam devastatunt: sub foedus redacti ab Imp. cum Regem illorum Athanaticum sepultura [orig: sepultur‚] honorasser. Gainas dein Gothus, ex gregario milite Dux, Arcadio negotium, A. C. 398. fecit, sicut eidem A. C. 395. Alaricus Gothorum Rex a Rufino immissus, sed Rufinus interfectus a militibus et Gainas A. C. 400. captus ac trucidatus est. Alarici successor Ataulphus, Romam perditurus et Gothiam conditurus, eius loco, ab uxore Placidia Galla, Honorii sorore, porhibitus est, A. C. 412. In Gallia Tholosam sedem habebant, Hispaniae magna [orig: magn‚] parte subiugata [orig: subiugat‚], unde illos Rectiarius eiecturus, victus securique pecuslus est, A. C. 457. Euricus dein Rex, illo multidominio Romanorum usus, magnam partem Galliae rursus sibi subiecit, A. C. 464. pater Alarici. An. post eum 520. in Hispania, Almaricus cum Gothis Italicis, de Galliae iure transegit, Chrotildes filiae Chlodovaei maritus, Dalmatia Gothi pulsi sunt, A. C. 540. et Italia fere tora exacti, A. C. 542. nisi Totila res prolapsas restituisset: Ast hunc Narses, et post eum Teiam, in Italia Gothorum ultimum Regem occidit, Italia [orig: Itali‚] recuperata [orig: recuperat‚], A. C. 553. quod ipsum statua [orig: statu‚] Theodorici affabre facta [orig: fact‚] Neapoli posita [orig: posit‚] praesignificaverat. Nam paulo ante mortem Theodorici, compago lapillorum, caput constituentium, solut est: ante Atalarici mortem venter dissiluit: Amalo sventa [orig: svent‚] occumbente virilia collapsa, tandem Gothis urbem obsidentibus, femora, pedes et reliquum eius omne concedit. Graserus in Hist. exot. Post hos, Longobardi a Narsete evocati Italiae incubuerunt [orig: incubuÍrunt], A. C. 568. sed et in Hispania, sub Roderico, a Saracenis et Mauris per Iulianum comitem ex Africa adductis, omnis nobilitas Gotthorum cecidit, A. C. 714. Galliam quoque Francis remiserunt [orig: remisÍrunt]. Religionem quod artinet, scribit Adamus Bremensis, etiam cum in communi gentium errore versaentur, reverentes tamen fuisse Episcoporum, si qui probi castique essent: de Christo sermonem audiisse non invitos, uniusque hominis opera [orig: oper‚] Gotthos conversos, cum Wermulanis parteque Scritofinnorum. Idem scriptor Christianisiumi titulo Amundum Sueciae Regem ornat. In discrimine positi opem a Deo postulabant; sem per vim abstinentes a subditorum sibi populorum animis, quos, ipsi a Valente ad Arianismum seducti, fidem Nicaeensem sequi minime prohibuerunt [orig: prohibuÍrunt]. Theudericus inprimis Westrogothorum, alterque Ostrogothorum Rex a Sidonio, et Ennodio, eximiae pietatis elogium ferunt. Et quidem hic, qui ne prima quidem literarum elementa noverat, res Gothicas, ad summum gloriae fastigium extulit: sicut Theodatus contra, vir non literatus tantum, sed et Graecae Philosophiae studiis excultus, easdem de summo sastigio in praeceps iecit. Vide Hug. Grotii Hist. Gothor. item in vocibus Gothi, Guthi, Iuti, Ostrogothi, Visigothi, etc. Gothicae autem rei et Aquilonarium populorum delibario, ad posteriores antiquitates intelligendas apprime conducit. Cum hi omnes lingua [orig: lingu‚], morbus et institutis parum inter se differrent, totamque fere Europam armis victricibus subiugatam premerent: Hinc enim factum est, ut non solum mores et leges, sed et plurima vocabula in unaquaque gente haberentur communia. Quoad linguae autem consonantiam, veteri usi sunt omnes Germanica suis dialectis variata, antiquiorem, et nativam magis retinentes, qui in Bor. vergunt: Longius autem dissiti sunt in Bor. Gothi, olim Getae, a vernaculo suo Iaet i. e. gigas, denminati. hi Daciam proprie coluere [orig: coluÍre]; Omnes conterranei, vel e finitibus regionibus oriundi, licet a diversis populis, quibus bellum intulerunt [orig: intulÍrunt], diversimode nuncupentur. Henr. Spelmann. in Gloss. Arch. Adde B. Rhenan. qui Rer. Germ. Nov. Antiqq. l. 2. et 3. de hac gente pluribus agit ut ad eum Cl. Otto Notis suis: Et quidem de Gothorum in Italiam, et mox in Galliam migratione, habes p. 184. in Germaniam, p. 247. de eorundem Cultu, p. 351. Horum Senatoribus Sidon. Apollinaris perones attribuit, Carm. 7. v. 445.

--- --- Nec tangere possunt
Altatae suram pelles, et poplite nudo
Peronem pauper nodus suspendit equinum.

Ubi simul docet, quod cum Romani sive calceis, sive peronibus (nam hi rusticorum et plebeiorum apud Romanos fuere [orig: fuÍre] ) tibiatim


image: s0411a

essent calceati; hi gentilitio more nudis curibus, et suris nudoque poplite incesserint. Unde idem Ep. 20. l. 4. eorum pedes, inquit, perone setoso talos adusque vinciebantur. Genua, crura suraeque sine tegmine. Vide B. Balduin. de Calceo Antiq. c. 17.

GOTTHONES pop. Germaniae, Maroboduum exulem receperunt [orig: recepÍrunt], apud Tac. Ann. l. 2. c. 62. et de Germ. morib. c. 43. sibi inter Marum et Cusum fluv. h. e. Marisum et Chrysam, in Daciae parte, quae hodie Transylvania dicitur, interprete B. Rhenano Rer. Germ. l. 1.

GOTTINGA vulgo GOTTINGHEN, urbs Germaniae, in Ducatu Brunsvicensi, ad Leinam fluv. 3. leucis a Duderstadio in occas. versus Hassiam, et 10. ab Hildesheimo in Austr. Olim sub proprio Duce. Fuit autem Gottingensis, quae et Calenbergica dicta, lineae auctor Ericus senior secundo genitus Vilhelmi iunioris Ducis Brunsvic. pater Erici iun. qui A. C. 1540. Patris successor, in religione Evang. a matre Elisabetha Brandeburgica institutus, eam postea deseruit. Otii impatiens, fastu ac stolida [orig: stolid‚] taciturnitate vanis consiliis se rapi passus, post multa turbulente gesta, Obiit sine prole Papiae A. C. 1584. hereditate ad Guelferbytanos agnatos devoluta [orig: devolut‚]: sed et iam prius Albertus pinguis, Alberti Mag. fil. Goetingam tenuit, pater Ernesti, qui hunc principatum ad fil. Ottonem transmisit, in huius filio cogn. ramo exstincto. Vide Phil. Iac. Spener. Syllog. Geneal. Hist.

GOTTORPIUM vulgo GOTTORP, arx Daniae valida, in Iutia, exiguo ab urbe Sleswicensi intervallo, sedes Ducum Sleswici et Holsatiae, qui hinc Duces Gottorpienses persape dicuntur. Gottorpinae lineae auctor adolphus fuit Friderici Holsatiae Duc. fil. frater Christiani III. Daniae Regis. Hic Adolphus Ditmarsos non sine sanguine domuit, A. C. 1559. Pater Ioh. Adolphi, qui moriens A. C. 1616. ditionem Friderico fil. reliquit: Hic Fridericostadium ab Arminianis conid passus, legatione postmodum ad Persarum Regem missa [orig: miss‚] inclaruit Obiit A. C. 1659. Pater Christiani Alberti, et Augusti Friderici. Eius vero frater Ioh. cum primus ex Holsatis passus esset sibi persuaderi, ut hereditariam portionem accepto apennagio non exigeret, Ep. fuit Lubecensis (unde ab habitatione eius lineam Eutinensem vocant) et singulari prudentia [orig: prudenti‚] Oeconomica [orig: Oeconomic‚] non contemnedas opes collegit. Suscepit is ex Iulia Felicitate Wirtenbergica Ioh. Aug. Idem.

GOUDA vulgo GOUDE, urbs Belgii uniti, in Hollandia, media ferme inter Ultraiectum ad Ort. et Hagam ad Occas. 5. leuc. utrinque, et 3. a Roterodamo.

GOUDANUS [1] Henricus, vide Henricus.

GOUDANUS [2] Iohannes, vide Iohannes.

GOVEA [1] Andreas, Lusitanus, cum fratre Martiale, Lutetiae impensis Portugalliae Regis et cura [orig: cur‚] Iacobi Goveae patrui educatus, docuit ibidem primo, dein Burdigalae, postea in patriam revocatus Collegio Conimbricensi instaurando, ibi Obiit A. C. 1548. Aet 50. Biblioth. Hisp. p. 300. et 475.

GOVEA [2] seu GOVEANUS Antonius, frater priorum minimus, ingenio ac eruditione multiiuga [orig: multiiug‚] utrumque superavit. Latine doctissimus versu et prosa [orig: pros‚], Philosophiae Aristotelicae contra P. Ramum acer defensor, postquam ad Iuris scientiam, invitatu Aemilii Ferreti, animum applicuisset, tantopere in illa profecit, ut ipso Cuiacio Iudice, inter Interpretes Iuris Iustinianei, palmam ferret. Ius itaque docuit Tolosae, Cadurci, Valentiae, Gratianopoli; turbis dein bellicis cedens in aula Philiberti Sabaud. Duc. alylum reperit. Obiit A. c. 1565. Aet. 60. scriptis plurimis inclitus, quae vide in Elogiis Anton. Teissier Part. l. Sed. Atheismi suspectus Calvino et Alardo. Vide quove Anton. Goveanus Mart. auctor Grammaticae Lat. frater priorum. Vide supra.

GOVERUS Ioh. Eques Anglus, PoŽta et Historicus, Gallice, Anglice et Latine varia scripsit. Auctor Chronic libb. 7. cui titulus: Vox clamantis in deserto. Richardi insuper II. Henrici IV. Chronicon, et Historiam Tripartitam orsus. Obiit Londini, A. C. 1402. Statuam torquatam post Obitum meritus. Voss. de Hist. Lat. l. 3.

GOURA vulgo GOURE, arx est Africae, in Nigritia regione, et in ora Oceani Atlantici, recens exstructa, et munita a Batavis, 3. leuc. distans a prom. viridi; estque in ins. parva litori fere iuncta.

GOURUM vulgo GOURO, urbs Asiae, in India, in regno Bengalae, ad Gangem fluv. 200. circiter milliaribus a Bengala urbe in Bor. et totidem a sinu Gangetico, sub dominio Magni Moglis.

GOZADINUS Ludovicus, vide Ludovicus

GOZAN i. e. tonsio, vellus, sive transitus, vel corpus nutriens: aut ex Syro et Hebraeo, intus nutriens, fluv. in Mesopotamia. 2. Reg. c. 19. v. 12. Isa. c. 37. v. 12.

GOZIURA urbs. Vide Gaziura.

G. R. in notis antiquorum, Genus regium vel rerum; item gerens vel gerit.

GR. D. gratis dedit, vel datum.

GR. E. gratia eius etc.

G. S. gesserunt, genus, vel gessit.

GT. gentem, vel gentes, denotat, Fr. Gouldmann. Dict. Lat. Angl.

GRABATUS apud Mart. l. 6. Epigr. 39. cuius Epigraphe in Cinnam. v. 4.

Sed in grabatis tegetibusque concepti.

Idem l. 4. Epigr. 53. cuius Epigraphe ad Cosmum v. 5.

Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati.

Graece kra/batos, lectus est pensilis, para\ to\ krema=|n ta\s2 ba/seis2, a suspendendis pedibus, dictus, servorum, pauperum et mendicantium; hincque Cynicorum ac ceterorum, qui luxui bellum indixerant, Philosophorum: quod, qui in huiusmodi lectis sederent, vel recumberent, terram pedibus non attingerent. Apud Senec. certe grabatus et pannus extremae paupertatis sunt indicia, uti notat Casaub. ad Suet. Aug. c. 21. Inde vox translata ad lectulum, quo


page 411, image: s0411b

merdiari solemus, quo pacto grabatum, quasi carabatum, quod in eo capite recumbamus, ex ka/ra caput et baio\n pervium, videri possit appellatum. Inde Grabbatarti, vide hic [orig: hÓc] ubi de Clinicis et Lecticariis. Sed et inter tormentorum genera, apud Vett. in usu, Grabatus, memoratur Prudent. in Martyrio Vincentii, Hym. 2. v. 205.

Tum deinde cunctatus diu
Decernit extrema omnium.
Igni, grabatto, et laminis
Exerceatur quaestio.

Sequitur mox de Grabato igneo, beatissimo Martyri ante agonem ultimum strato: eumque ait, praeludio isto consummato, in carcerem retractum. Appellat autem et lectum ibi grabatum, quam alibi catastam vocat, ut in Martyrio Laurentii, Hym. 3. v. 399. Isid. in Gloss. Catasta, aculeum, genus poenae. Et, Catasta, lectus ferreus etc. Vide Des. Herald. ad Arnob. l. 1.

GRABO Matthaeus, vide ibi.

GRACCHOPOLIS postea Cracovia, teste Antonio Bonfinio, Crackow, urbs Poloniae minoris, Episcopal. et regia amplissima. Vide Carrodunum. Eius mentio fit in l. 7. Itin. sic:

Hic [orig: HÓc] ubi Sarmatico se iactat in orbe Viliscum,
Milia quod Gracchi distat ab urbe duo.

GRACCHUS [1] Titus Sempronius, Caii ac Tiberii pater, bis Cos. semel Censor, bis triumphum meritus. Praetor Galliam subegit. Primum Cos. in Hisp. missus, Celtiberos in deditionem accepit, Ilurcimque eorum opp. splendidius a se restitutum, ut gestarum a se rerum memoria superesser, de suo nomine Gracchurim appellavit. Vide Gracuris Secundum Cos. Sardos venales, proverbio, fecit. Huic uxor fuit Cornelia ex Scipionum familia, insigni pudicitia [orig: pudiciti‚] et eruditione, mulier, ex qua Tiberium et Caium Gracchos suscepit, generosissimae quidem indolis iuvenes, eloquentiaque [orig: eloquenti‚que] imprimis admirabiles, ceterum popularis aurae plus satis avidos, quae res fecit, ut relictis oprimatibus ad plebem se contulerint, legesque agrarias, perperuos seditionum fomites, in lucem reduxerint, neque antea quieverint, donec senatum in suam necem armarent. Tiberius prior occisus est in contione a Pub. Nasica; Caius autem biennio post, cum montem Capitolinum occupasset, iussu Opimii Consulis est interfectus. Cic. Orat. 1. in Catil. P. Scipio Pontifex Max, Tib. Gracchum mediocriter labefactantem statum Reip. privatus interfecit. Iuv. Sat. 2. l. 1. v. 24.

Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?

Lucan. Civ. Bell. l. 6. v. 796.

--- Ausosque ingentia Gracchos.

Vide infra Hunc Titum Sempronium tanto uxoris amore flagrasse legimus, ut oraculo monitus, ex duobus serpentibus, quos aliquando in lecto deprehenderat, masculum occiderit, quo uxoris vitam, quae 12. liberorum mater erat, conservaret.

GRACCHUS [2] Sempronius, tempore Aug. familia [orig: famili‚] nobili, sollers ingenio et prave facundus, Iuliam, Caelaris filiam in matrimonio M. Agrippae temeravit, nec is libidini finis: traditam Tiberio pervicax adulter contumacia [orig: contumaci‚] et odiis in maritum accendit, literaeque quas Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii scripsit, a Graccho compositae credebantur. Igitur amotus cercinam africi maris insulam, quatuordecim annis exilium toleravit. Interfecta [orig: Interfect‚] in Pandateria ins. Iulia [orig: Iuli‚], inssu Tiberii, cervicem percussoribus obtulit. Vide Tac. Ann. l. 1. c. 53. et Velleium Patercul. l. 2. Eius fil. C. Gracchus sub Tiberio quoque reus, quod hostem Tacfarinatem iuvisser. Tac. Ann. l. 4. c. 13. Hunc comitem exsilit admodum infantem Pater Sempronius in insulam Cercinam tulerat. Illic adultus inter extorres et liberalium artium nescios, mox per Africam, et Siciliam mutando sordidas merces, sustentabatur, nec tamen effugit magnae sortumae pericula. Ac ni Aelius Lamia et L. Apronius, qui Africam obtinuerant, insontem protexissent, claritudine infausti generis et paternis adversis foret abstractus. Flor. l. 2. c. 6. et 17.

Tib. GRACCHUS Augur, Claudiae, Appii Claudii filiae, maritus, fortitudinis varia edidit specimina. Trib Pl. legem tulit contra eos, qui ultra 500. iugera agri possiderent, Collega [orig: Colleg‚] Octavio frustra renitente. Bona ab Attalo legata distribui populo voluit Ut secunda [orig: secund‚] vice Tribunatum obtineret, contra Senarum denuo populum tuitus est. In Capitolio, cum saepius caput retigisset, indicans se populo illud commendare, ab aliis diadema poposcisse creditus, occisus est. Vide supra.

C. GRACCHUS vide supra, ut et in voce Caius. Fuit etiam.

GRACCHUS [3] Dux Sabinorum, a Q. Cincinnato captus et triumpho reservatus. Plutarch. in Gracchis, Aur. Victor, de Vir. Ill. c. 57. 64. et 65. Liv. Ep. 41. Flor. l. 3. c. 16. Oros. l. 5. Valer. Max. l. 4. c. 6. etc.

GRACILITAS crurum, inter praecipus olim habita, quae bonam formam corrumperent: fuitque hic habitus urbanorum dictriis semper obnoxius. Senec. In Sap. non cad. iniur. l. 2. In capitis mei laevitatem iocatus est, et in oculorum valetudinem et in crurum gracilitatem et in staturam. Sic in Aristot. notatum, quod esset i)xnoskelh\s2, i. e. perfilis, ut Comici vocarunt. Glossarium, Perfilis, mikroskelh/s2. Plaut. todella cruscula, in fragm. Eubulus Comicus koyi/xou ske/lh alii, strouqo/podas2. Uri contra, quibus inferioris corporis partes erant crassiores, klhnati/das2 *ai)gupti/as2 vocarunt, quod de Zunone Stoico dictum est. Similiter Neroni Claud. apud Suet. c. 51. inter alia vitia corporis, tribuuntur gracillima crura; Vide et de Domitiano eundem c. 18. Ideo hoc vitium Caligula vectatione discussit. Idem Calig. c. 3. Formae minus congruebat gracilitas crurum, sed ea quoque paulatim repleta assidua [orig: assidu‚] equi vectatione post cibum. Uti


page 412, image: s0412a

autem crurum, sic etiam manus vel brachii, gracilitas, inter deformitas notatis. Chrysostom. ad. Ephes. *ou)/x o(ra=|s2, o(/ti kai\ e)n th=| sarki\ polla\ e)/xomen e)lattw/mata, o( me\n -- e)/xei tou\s2 po/das2, e(/teros2 xei=ra chra\n. Quam proin vel partis, vel etiam totius corporis, gracilitatem, duobus praesertim modis, dropace et convenientibus exercitlis, curari docet Galen. *(ugiein. l. 5. et 6. alibique. Contra alii gracilitatem affectabant, Ascetae inprimis aceti inter alia potu hanc in rem usi, uti pluribus videre est, apud Iac. Balde Encomio Macrorum. Vide quoque supra, Cingula, Curiosi.

GRACULUS avium loquacissimum genus et importunum, a garrulitate nomen accepti. Isid. Orig. l. 12. c. 7. A gerendo tamen, quod iacta segetum semina plurimum gerant, vel quod, ex olivetis cubitum se recipientes, duas pedibus baccas, tertiam ore gerant, Scalig. dictos vult, quasi geraculos, ad Festum. sed et a gregatim volando sunt qui vocis etymon arcessant: et cerrte hinc notum proverbium neminem later. Verum et garritus graculi Pindarico carmine traductus: quem Antonino Caracallae omen fuisse interitus, habes apud Cael. Rhodigin. Antiqq. Lect. l. 24. c. 4. Imo et, im Ionia, Venetos sub sementis tempus solitos cum graculis suisse pasci, ut libis obiectis cum maza, quae illis forent ligmata, semina non refoderent omnino vel legerent, neque id sine successu, ex Apostolio idem refert ibid. Interim ex iisdem serenitatis et tempestatis signa sumi, refert Aelinan. de Anim. l. 7. c. 7. Etiam lemniis, quod adverso volatu locustis occurrerent, quibus agri illorum devastabantur, in veneratione fuisse, discimus ex Plin. l. 11. c. 29.

GRACURIS quibusdam est Agreda, opp. Aragoniae, ad amnem Queiles, in ipso confin. Castellae Vet. Aliis Agteda est Augustobriga antiq. et Gracuris Cagurria, in regno Navarrae, prope Iberum fluv. et Vianam opp.

GRADICUM illustre in Sequanis castrum, ad Ararim, nunc Grey. Ex quatuor Archidiaconatibus Ecclesiae Vesontionensis secundus Gradicensis est. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et in voce Graeum.

GRADILES Panes qui alias fiscales, item Dispensatorii, dicti sunt panes e Fisco olim erogari soliti, a gradibus Amphitheatri, in quibus uti olim congiaria Populo dividebantur, aera distribuebantur, missilia omne genus spatgebantur et tesserae mittebantur, ita etiam panes hi erogabantur; quorum numerum ad 80000. mill. quottidie se extendisie, Meraphrastes ait. De quibus gradibus accipienda vet. Inscr. COLLEGIO DENDROPHOR. ROMANOR. QUIBUS. EX S. C. COIRE. LICET. ARGEN TI. P. X. ET. HS. X. MILIA. N. REDDEDIT. QUAE. DIVISA. SUNT. POPULO. PER. GRADUS. KAL. AUG. N. COLLEGI. h. e. amphitheatri vel theatri, in quibus omnes divisiones e)pido/seis2 fiebant. Hinc illae locutiones, de gradibus, in gradtbus et gradibus panem distribuere, pro hominibus, qui sunt in gradibus, l. 3. Cod. Theod. de annon. civis et pane grad. et l. 5. tit. eod. ubi proprii hi gradus vocantur, i. e. popularium gradus, qui unica [orig: unic‚] voce Popularia appellantur, et distincti erant, a gradibus militarium, Equestrium et Senatorum: e quorum uno in alterum panis gradilis translatio vetatur l. 2. Cod. eiusd. Atque hoc quidem Romae obtinuit, a tempore Aureliani, qui primus, ut procinam, sic panem quoque, distribuit. Postea vero, cum, ex Constantini instituto, annonae civicae Populo in Urbe CP. itidem, ut Romae, erogarentur, non in Circo aut Amphitheatri gradibus, sed in Foto, id fieri solitum est: ubi Populus per gradus distincus et per turmas divisus, cum in suo quisque loco et gradu adstaret, panes illos civiles accipiebat. Corippus,

Disposuere [orig: DisposuÍre] gradus, quibus [orig: queis] staret in ordine longo
Divisum in turmas atque in sua corpora vulgus.

Singulatum enim urbis Regionum populares sua ibi loca adsignata habebant et gradus suos distinctos: quod et de Foro Romano forsan dicendu, ubi similes gradus constituti et erecti fuisse videntur, de quibus populo panes hi erogabantur. Suadent certe verba l. 5. Cod. cit. de annon. civ. Popularibus enim, quibus non est aliunde solatium, quibus idem panis hodieque distrahitur et eorum successoribus, clementia nostra deputavit, in quo nunc emitur loco, proprus gradibus erogandum. Ubi autem panis emebatur, nisi in Foro? Sed et in eodem loco, sparsiones Consulum, quas *(upatei/as2 vocabant, CP. factae: Romae etiam in Foro non minus, ac Theatro aut Amphitheatro, sparsiones eiusmodi et missilia in Populum ab Impp. Consulibusque, iaci consuevere [orig: consuevÍre], Ioseph. Orig. l. 19. c. 1. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aurel. et hic [orig: hÓc] passim in vocubus Annonae Civicae, Arcus, Augusteon, Civiles Panes, etc. inprimis infra in Panis, it. in voce Possessor.

GRADISCA arx. perm unita Fori-Iulii ad Sontium fluv. in Comit. Goritiensi. Media fere inter Aquileiam in Austr. et Goritiam in Bor. 2. leuc. a Palma in Ort.

GRADISCIA urbs Sclavoniae probe munita, ad Savum fluv. sub Turcis. In limire Croatiae, 8. mill. Germ. a Zagabria in Ort. Servitium antiq. Brietto.

GRADIVUS Martis cognomentum a gradiendo, ut Festo placet, impositum, eo quod gradatim et per ordines in bellum eatur, aut certe a vibratione hastae, quod Graeci kradai/nein vocant. Homer. uttrum que coniungit de Marte loquens,

*)/hi+e makra\ biba\s2 krada/wn dolixo/skion e)/gxos.

Huius sedem apud Thracas et Getas poetae collocarunt, quod eae nationes sint bellico sissimae et a pacis otiis alienissimae. Homer. Il. v.



image: s0412b

*oi(=os2 de\ brotoloigo\s2 *)/arhs2 po/lemo/n de me/teisi
*tw=| de\ *fo/bos2 fi/los2 u(io\s2 a(/ma kratero\s2 kai\ a)tarbh\s2
*(/espeto, o(/st' e)fo/bhse tala/frona/ per polemisth\n,
*tw\ me\n ar' e)k *qrh/khs2 *(efu/rous2 meta qwrh/ssesqon
*)he\ meta *flegu/as2 megalh/toras2

Virg. Aen. l. 12. v. 331. et seqq.

Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri
Sanguineus Mavors clypeo increpat, atque furentes
Bella movens immittit equos: illi aequore aperte,
Ante Notos Zephyrumque volant: gemit ultima pulsu
Thraca pedum --?? --??

Val Flac. Argon. l. 7. v. 644.

--- Qualis Getico de pulvere Mavors
Intrat equis, uritque gravem sudoribus Hebrum.

Nic. Lloydius.

GRADU pulsi in poenam, milites, qui alicuius essent in militia loci. Hinc illa D. de re mil. de militum poenis: Pro modo delicti aut castigatur, aut gradu militiae de icitur. Quod militiam mutare, dicitur apud Rufum de poenis militar. seu militia moveri, apud eund. Fustibus vero aut vitgis subiciebantur. qui in infimo gradu militabant. Salmas. ad Lamprid. in Alex. Sev. In Lucta, gradu deici, vel moveri; in Circo gradus laevos opponere, quid sit, vide hic [orig: hÓc] ubi de Lucta, et apud Salmas. ad Solin. p. 905. Gronov. it ad Senec. Agamemn. Act. 3. v. 515. quibus adde Fabrum Agonistic. l. 1. c. 11. Gebhardum ad illa C. Nep. in Themistocle, c. 5. Interim tamen ab eodem gradu depulsus est etc. Apud Suet. Tib. Claud. c. 4. Quid est, quod dubitemus; quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus fuit? Articuli et gradus sunt, quae Cic. puncta vocat, cum dicit. omnibus punctis honorem colligere, vide Casaub. ad l.

GRADUALE seu GRADALE dicitur in Ecclesia Rom. Responsum seu Responsorium, vel Antiphona, quae post Epistolam cantatur; a gradibus, non Altaris, sed ambonis: quia, dum Diaconus ad petendam benedictionem Celebrantis, et ad canendum Evangelium, ambonis ardus ascendit, ne totum illud tempus tacitum exigatur, in Choro Graduale cantatur. Bellarm. l. 1. c. 16. de Missa. Imo solet Romae a Cantoribus celerius tardiusque canendo, comensurata, ad Diaconi functiones, Dominic. Macer in Hicrol. etc. A Caelestino Pontif. primo Gradualia instituta, tradit Anastas. in Vita eius, ex Cod. MS. Constitut. Graduale post officium ad Missam cantari. Honorius Augustod. Gradualia et Alleluia Ambros. composuisse scribit, l. 1. c. 88. Galli Grell dicebant etc. C. du Fresine Gloss. Tempore Paschali, excepta [orig: except‚] hebdomade prima [orig: prim‚], ut et in Octava Pentecostes, Graduale non cani, observant macri Fratres in Hierol. Eodem nomine et liber venit, in quo Gradualia continentur. Amalarius de ord. Antiphonario in Prologo, Antiphonarium tria habet nomina --- Quod dicimus Graduale, illi vocant Cantatorium, qui adbuc iuxta morem antiquum apud illos, in aliquibus Ecclesiis, uno volumine continetur. Sequentem partem dividunt in nominibus. Pars quae continet Responsoria, vocatur Responsoriale --- quae Antiphonas --- Antiphonarius. De Gradualibus Psalmis, vide infra.

GRADUS [1] Graece *bh/mata, cognominatus Eratosthenes est, quod in omni doctrinae genere secundas a summis ferret, Suid. Apud Scriptores Eccl. Graec. *bh=ma, alias a)/duta, elatior est templi pars, seu Chorus, nomen a gradibus, quibus eo ascendebatur, habens, In eo duo Altaria, nonnumquam tria, exstructa sunt. Et quidem, ubi duo, alterum in medio et maius, a)gi/a tra/peza alterum minus et ad sinistram eius, pro/qesis2 dictum est. Ubi tria, in eo, quod ad sinistram, exeuntibus libri, vestes, alia reponuntur. Eratque tanta loci huius veneratio, ut hinc ordinis Ecclesiastici homines oi( a)po\ tou= *bh/matos2 sint appellati. Suicer. Thes. Eccl. in voce *bh=ma. ex L. Allatio de Templis, Meurs. Gloss. et de la Cerda Advers. c. 148. n. 4. Sed et Gradus, ambo, analogium, lectrum L. Alemann. tit. 16. ß. 2. Clericus, qui in gradu in Ecclesia publice Lectionem recitat; vel Gradale. Recitabantur itaque lectiones in gradibus: etiam sermones inde habebantur ad Populum. Sidon. Carm. 16.

Seu te conspicuis gradibus venerabilis arae
Contionaturum plebs sedula circumsistit.

Erant porro Gradus ante Altare, seu ante Altaris gradus, unde pars ea aedis sacrae bh=ma Graecis dicta; vel sane, quod ad eum lectiobnis locum per gradus veniretur, uti de ambone observavit C. du Fresne in Descript. Aedis Sophianae. Sed et graduum ub Ecclesiarum atriis ac propylaeis, meminit Anstas. Bibl. in Symmacho PP. At Gradus Presbyterii, seu qui iacent ante cancellos, Solea Graecis, ex Ital. Soglia, ad quos amandari solebant Monachi, pro levioribus culpis, memorantur in Usibus Ordin. Cisterc. c. 75. Unde formulae passim occurrentes, Petat veman ante gradum, Ante gradum Presbyterii satisfaciat etc. C. du Fresne Gloss.

GRADUS [2] urbs parva Fori Iulii, in Ins. parva, in ora lit. maris Hadriatici. Exstructa ab Aquileiensibus. 80. mill. a Venetiis in Ort. 12. abAquileia in Austr. Sub Venetis; Grado. Olim sedes Patriarchatus, huc Aquileia [orig: Aquilei‚] translati, et inde Venetias; ab A. C. 200. Synodus hic [orig: hÓc] A. C. 602. ab Ep. Elia celebrata. A. Danodolus Chron.

GRADUS [3] a Romanis dictus portus locusque, praesertim ad ostium fluminis, ex quo conscensio in naves fiebat, quem tuto [orig: tutŰ] petere navigantes, indeque navigaturi naves solvere sine periculo poterant. Erant etiam in portubus plerumque gradus auts calae. quibus in mare dascendebatur: unde portus celebres in Asia Scalas Europaei mercatores vocant, ubi aquam, et comeatum navibus imponendum accipere navigantes solent. Sic Valer. Max. l. 3. c. 6. tradit, P. cipionem in Sicilia, traiciendo in Africam, opportunum quaerendo Gradum, Carthaginis ruinam animo voluvisse. Idem l. 7. c. 6. Siciliam et Sardiniam Gradus et stabilimenta bellorum vocat, unde Romam bella, in


image: s0413a

transmarinas provincias importabant. Sic sinus ille maris Gallici, in quem devol vitur Rhodanus, sinus ad Gradus hodieque dicitur: in eo enim Gradus, ex ordine dispositi sunt, vide Gradus novus Septimaniae proximus Gras Neuf: Gradus Ungonensis, Paulitensis, Magnus, Infernas Gras d'Enfer, omnium intimus, et Gradus Passanensis, qui ultimus est et Provinciae Massiliaeque adversus, Massilianorum Gradus etiam dictus, quia maxime huc vergit et ostio Massiliotico adiacet. In Hispania quoque Gradus Saguntinus vel Morvedrensis, Gradus Valentinus, vulgo Grao et in Aragonia Gradus Pinnensis oppido cognominis, ad Iberi flum. traiectum ab Hier. Surita Feferuntur. Tales locos portusque Passus etiam Auquitani appellant: qui ppe Burdigalenses in ostio Garumnae, quod propter scopulos, et arenas periculosum est, tres Passus Gradusque agnoscunt, nim. Passum Arenosum vel Glareosum, prope Meducos, le Pas de Grave: in medio ore fluminis Passum Asinerum le Pas aux Asnes, et ad litus Sanronicum, versus Foramen Mali Dumi le Pertuis de Maubusson, alias transitum Malmussonensem le passage de Maumusson: quae sunt tria loca Gatumna [orig: Gatumn‚] Oceanum aut contra intrantibus opportuna ac tuta. Gradus Rhodani communi nomine Tineae applantur les Tignes. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. in voce Rhodanus.

GRADUS [4] in compositione capillorum, de quibus Maximianus, qui vixit tempore Boetii, in libro Eleg.

Grande erat inflexos gradibus numerare capillos:
Grande erat in niveo pulla colore coma.

unde coma compta gradulatim: ab annulis crinium differunt. Inflexio enim ipsa et crispatio capillorum nexiles annulorum orbes imitabatur: Comae tamen sic annulatiom crispatae, non etiam confusae ac turbatae et indiscriminatim temereque implexae habebantur, sed per gradus, quosdam positae et ordine digestae; ita ut unaquaeque annulorum series starionem quasi suam servarer et gradatim alveolatimque alia super aliam scanderer. In quibus exprimendis Latini ordinem, stationem, gradus usurpant. Euripides e(/dran dixit. Quintilian. gradus et annulos coniunctim posuit: Manil. crines in fluctum ponere eleganter etc. Vide Salmas. ad Capitolin. in Pertinace et passim supra, uti de alia vocis notine, ubi de Gladiatoriis ludis: de gradibus vide Lectorum apud Vett. infra ubi de voce in Lectis efferendi, it. in voce Lectus.

GRADUS Academici apud Europaeos tres, tum ut eorum consequendotum spe excitati, qui stadiis vacant, ad altiora ardentius aspirent, tum ne illotis, quod aiunt, manibus, in sublimiorum disciplinarum sacra irrumpant, sapienter sunt instituti. Postquam enim per Deposicionis ritum (qui a consuetudine Romanorum, apud quos post completum Annum Aet. 15. iuvenes praetexta [orig: praetext‚] posita [orig: posit‚] virilem seu liberam togam sumpsere [orig: sumpsÍre]: vel Germanorum veterum, apud quos, teste Tac. adolescentibus ius frameae scutique concedi solitum est, originem traxisse videtur) studiis initiati sunt, Propaediae curriculum emetiendum proponitur, quo de functi feliciter Baccalaureatus [orig: BaccalaureatŻs] honore et titulo insigniuntur, qui ritus similiter, e re militari ortum habet: quid enim serium Sapientiae studium, quam militia est adversus ignorantiam ac pravos mores, animae nostrae internecinos hostes? Sic admittuntur ad sacrarium Realis Philosophiae; cui qui perlitarunt, ad Magisterii evehuntur axioma. Postea superioribus appliciti Facultatibus, Doctoralem exspectant dignitatem, et ius publice docendi exambiunt: Vide in vocibus Depositio, Baccalaureus, Magister, Doctor, Universitas etc. Idem iam olim obtinuisse, neque ex discipulorum subselliis quemquam, sine auctoritate Magistri sui, inter Philosophos se contulisse, vero simile est: cum et apud Sinenses, Asiae extremae populos, literatum laude florentissimos, viguisse ante plurima saecula eundem fere morem legamus. Apud eos enim severe, priusquam Gradus consueti conferantur, profectus Philomusorum etiamnum explorari certum est: Imo, iam aliqua dignitate potiti quotannis denuo examini subiciuntur, cui si minus ex officio responderint, etiam, quem iam nacti fuerant, Gradus [orig: GradŻs] iactutam faciunt, vide Lombard. Ep. de statu regni Sinensis. Apud hebraeos non minus varii erant Gradus, per quos ad supremum eruditionis apicem ascenderent, et quidem circa tempora SERVATORIS nostri, titulorum istiusmodi numerus in imensum crevit, inprimis autem usitati erant: Rab, Ribi, Rabbi et Rabbam, quibusomnibus eadem origo, a verbo [gap: Hebrew word(s)] Rabah, i. e. multiplicatus fuit, cui respondit Graecum *polumaqe/statos2, Lat. Magister vel Doctor. multiplici eruditione instructus, Ex his Rabbi titulus erat sublimior titulo Rab, Rabban plus erat quam Rabbi, nudum tamen nonien, ut Haggaeus, Zacharia, Malachias, reliquis omnibus excellentius quiddam sonabat. Ea [orig: E‚] aetate, ratio Academicae methodi in illa gente haec fuit. Studiosus dicebatur [gap: Hebrew word(s)] Talmid, i. e. Discipulus: item [gap: Hebrew word(s)] Katan, i. e. Iunior: etiam [gap: Hebrew word(s)] Bachur, i. e. electus seu cooptatus, nempe in numerum Discipulorum. Postquam rudimenta posuit, dignumque se Gradu primo praestitit, [gap: Hebrew word(s)] Chaber, seu socius Rabbi, manuum impositione, proclamatus est: cuius cerimoniae auspicia a Mose, qui Iosuam eodem ritu suum Successorem renuntiaverat, arcessebant, Num. c. 27. v. 18. Vocarunt autem hunc ritum [gap: Hebrew] vel [gap: Hebrew word(s)] Semicha vel Semichut, quique manum promovendo imposuit, hac usus est verborum formula: Ego tibi impono manum et manus tibi imposiia esto, vide Cunaeum de Rep. Hebr. l. 1. c. 21. Postea cum eo eruditionis pervenit, ut alios etiam docere posset, Rabbi renuntiatus est. Et quidem, quandiu talis Talmid vel Bacchur erat, Patris solum nomine censebatur: cum Chaber factus est, proprio nomine vocabatur: cum Rabbi, tum titulus hic nomini eius praefigebatur; hoc modo. Maimonides primum dictus est Ben Maimon, i. e. fil. Maimon: dein Moses ben maimon, tandem Rambam, i. e. Rabbi Moses ben Maimon. Sic Rabbi Levi fil. Gerson, primo ben Gerson, i. e. fil. Gerson: exinde Levi ben Genson, tandem Ralbag, i. e. Rabbi Levi ben Gerson appellatus est. Tres hosce ordines coniunxit priscus ille inter Hebraeos Sapiens, cum dixit: Multa a Rabbinis seu Magistris meis didici,


page 413, image: s0413b

plura a Sociis meis, plurima a meis Diseipulis,
vide P. Fagium in Scholiis suis ad c. 4. Pircke Aboth, Th. Godwyn. deritib. Hebr. l. 1. c. 7. et infra, Lectual, Rabbi, it. Studentes.

GRAEA urbs Eretriae Steph. per aphaeresin, pro Tanagraea.

GRAEAE [1] tres fuere [orig: fuÍre] sorores Phorci filiae, unicum tantum oculum habentes, et dentem, quibus vicissim inter se tres utebantur. Vide Proverb. apud Etasmum Orci galea; et Palaephatum *peri\ tw=n tou= *fo/rkunos2 qugate/own.

GRAEAE [2] mel. GRAIAE ALPES inter Sabaudiam sunt et Pedemontium, versus Augustam Praet. et Tarentasiam tractum, a monte Cenisio ad summum usque Penninum, vulgo Monte Iove. aliter mons Bernhardi, ubi Penninae incipiunt.

GRAECI [1] apud Suet. Tib. Ner. c. 46. Comites peregrinationum --- cibariis tantum, sustentavit: una [orig: un‚] modo liberalitate ex indulgentia vitrici prosecutus, cum tribus classibus factis pro dignitate cuiusque primae sexcenta sestertia, secundae quadringenta distribuit, ducenta tertiae, quam non amicorum, sed Graecorum vocavit; iidem sunt, quos palliatos idem appellat Iul. Caes. c. 48. Convivatum assidue per provincias duobus tricliniis: uno quo sagati palliatique, altero quo togati --- discumberent. In comitatu nempe Principum virorum, ut ex duobus his locis discimus, semper fuere [orig: fuÍre] Graeci, iique ut plurimum literati et Philosophi: e(\n ga\r ti kai\ tou=to tw=n kallwpisma/twn e)do/kei, tu Lucian. ait. De medicis Graecis, in Aula Romana, alibi diximus. Interim contemptim habiti, unde Graeculi convictores vocantur, Tib. Ner. c. 56. et nomen amicorum iis fuisse negatum, l. c. dicitur, quinetiam Graecos vel Graios eu)telismou= xa/rin fuisse nuncupatos. Sed et illustrioribus comitum opponuntur, dicto Suet. in Iul. Caes. c. Fuisse autem morem Procerum Romanorum, ut ituri in provincias magnum secum comitum numerum Roma [orig: Rom‚] abducerent, eumque a Scipione in Hispaniam eunte, institutum, ex Appiano disca. Vide Casaub. ad Suet. ubi supra: uti de Greco et Graeca, Gallo et Galla, in Foro Boario sub terra, in locum saxo conseptum, iam ante bostiis, minime Romano sacro imbutum apud Romanos, rebus creperis, vivis demitti solitis. Liv. l. 2. 5. c. 40. De Graecarum vero Artium opera mirandi initio, a Syacusis per Marcellium captis facto, eundem Ibid. Alia notio vocis *(/ellhn, infra in voce Pagani.

GRAECI [2] Impostores *graikoi\ e)pqe/tai, per convitium ab Ethnicis Christiani olim dicti sunt, uti testatur Tertullian, et quidem Philosophi eorum, seu Viri ascetici, qui pati cum Philosophis Graecis amictu (qui tri/bwn, seu tribw/nion erat) male quoque proprer illos audiebant, quod plerique ex eorum numero Philosophos habitu ementirentur et fingerent, cum de cetero pura puta mendicabula essent et impostores meri, Quintilian. l. 1. c. 1. Sed nec pallio tantum, verum et sordibus ac squalore insignes eranttam Philosophi, quam Ascetae Christiani: Unde illud Hier. Si tunica non canduerit, statim illud e irivio, Impostor et Graecus est: quod de Philosophis et praecipue Graecis accipi debet, qui non solum sordidissimi, sed etiam ut plurimum impostores, vide Lucian. de protheo Philos. et Philostrat. de quodam, qui Philosophi habitum eiuraverat. Cuiusmodi quoque sordes affectarunt olim Monachi: nam, quam semel induissent tunicam, numquam exuebant, priusquam penitus tota usu detrita et scissa esset, ac de altera habitanda cogitandum foret, etc. Salmas. ad Tertullian. de Pallio. Vide quoque Hier. prafat. Ep. 10. ad Furiam et Ep. 23. ad Marcellam. Contra Christiani Ethnicos Graecos appellabant, idolorum cultum illis exprobraturi, Gloss. Gr. Lat. *(/ellhn th\n qrhskei/an, Paganus.

GRAECIA [1] Europae regio,olim omni disciplinarum genere excultissima (semper tamen levitatis, vanitatisque nomine male audiens, de quo postea) Cic. pro Flacco, Haec cuncta Graecia, quae fama, quae gloria, quae doctrina, quae plurimis artibus, quaeetiam imperri et bellica [orig: bellic‚] laude floruit, parvum quendam locum Europaetenet, semperque tenuit, Asiae maritimam oram bello seperatam cinxit urbibus. Hac a Ptol. Achaia nominatur. Principium sumit ad Mer. ad Isthmi Corinthiaci angustiis, indeque ad Sept. in Thessaliam usque, et partem Aegaei maris extenditur. Ad occas. Acheloo fluv. ab Epiro dirimitur. Ab ortu Solis habet mare Aegaeum, qua [orig: qu‚] parte Sunium eo abluitur. Scinditur in multas regiones, quas olim optime descripsit Paus. Vide Ubbonis Emmi Graeciae veteris derseriptionem. Utinam vero doctissimi Palmerii Graeciam antiquam videremus. Faxit Deus misericors, et omnipotens, ut opus illud exspectatissimum ac utilissimum in lucem dare et publicare possit vir doctissimus, et in auctoribus antiquis emendandis plane divinus, Nic. Lloyd. dicta primo Hellas, ab hellene, Deucalionis ac Pyrrhae fil. dein Graeciae accepit nomen a Rege Graeco dicto, Cecropis successore, qui Atticae tantum imperavit; Verum haec ipsa vox non semper eodem significatu sumpta est. Primo enim Thessaliam solum, et helladem, seu Graeciam propriam comprehendit: dein Epirus, Macedonia, et quidquid ibi insularum est, Graeciae vocabulo contineri coepit. Ulterius magnae Graeciae nomen, de qua infra, Siciliae et parti inf. Italiae datum est. imo et in propinquae Asiae continentem se extendit, quae Graecia Asiatica, sub qua Mysia, Phrygia, Aeolia Ionia, Doris, Lydia et Caria, dicta est: Sic Graecia ab Or. mare Aegaeum, a Mer. Creticum, ab Occ. Ionium, a Sept. montes Marianos limites habuit. Baudr. Graecia, cum late sumitur, continer Graeciam veram et regnum Macedonicum, ubi Macedonia, Thessalia, et Epirus, sed stricte sumpta, continet rantum Graeciam veram seu propriam, ubi Achaia, seu Hellas, Peloponnesus, et insulae. provinciae Achaiae fuere [orig: fuÍre] Aetolia, Attica, Boeotia, Phocis, Doris, Locri, et Megaris. Provinciae Peloponnesi fuere [orig: fuÍre] Achaia propria, Arcadia, Argia, Cotinthia, Elis, Laconia, Messenia, et Sicyonia. Insulae Graeciae sunt Cephalenia, Corcyrus, Creta, Cyclades, Cythera, Delos, Euboea, Zacynthus, et aliae minores: et haec de Graecia antiqua, in qua Res publicae duae erant florentissimae Atheniensis, et Spartana: haec post quam diu pro liberrate res magnas gessisset, tandem fato et Romanis cessit: postea, sede Imperii Constantinopolim translata [orig: translat‚], Graeci seu


page 414, image: s0414a

Orientalis Imperii, imprimis a quo Occidens Carolo Mag. subesse coepit, fuit Theatrum. Notae familiae Angelorem, Comnenorum, Palaeologorum. quae Imperium hoc diu tenuereunt [orig: tenuÍreunt], et in quarum ultima ad interitum pervenit. Horum complures nomen Porphyrogeneti geslerunt [orig: geslÍrunt], a Porphyra, loco, in quem concedebant Augustae pariturae, quasi dicas in purpura genitos: nomen item Novi Constantini (prout apud vett. Reges Gothicos in Hispania nomen Flavii frequens erat) quo etiam in Annalibus Turcicis promiscue appellantur. Vide Leunclav. Pand. Turc. Tenuerunt [orig: TenuÍrunt] et Latini aliquando hoc imperium, sub Balduino Flandriae Com. eo promoto armis sociorum Venetorum, qui eodem tempore Archipelagi Insulas sibi subiecerunt [orig: subiecÍrunt]. Ultimus Impp. Constantinus fuit Palaeologus Dragoses XV. huius nominis, vita et imperio exutus A. C. 1453. a Mahumete II. Turc. Imp. a quo tempore Grae ciae veteris magna pars Lunam adorat. Graecia haec recens a possessoribus Turcis Romeli dicitur; estque valde extensa, Continet enim Thraciam, vulgo Romanie, Macedoniam etiam sic dictam, Livadiam, la Livacire, quae est Achaia antiquorum, et Moream seu Peloponnesum, cum insulis supradictis.

Graecorum metropoles in Europa, antiquioribus et maioribus asterismo praenotatis.

* Achrida, Ohrida, Macedoniae. Aegina, Atticae ins. Engid. Aenos, Eno, Thraciae. Anchialus, Anchialo, Thraciae. Apros, Aprio, Thraciae. Arcadiopolis, quae et Bergulae, Thraciae, Bergas. * Athenae, Setines, Atticae. Athyra, Thraciae. Barna, Tiberiopoli iuncta. Vide Varna. Bergulae, Bergas, Thraciae. Berroea, Veria, Macedoniae. Bizya, Vice, Thraciae. Brysis, Thraciae. Bydena, Vidin, Moesiae sup. Byzantium. Vide Constantinopolis. Chersona quid sit, non constat. Christianopolis, olim Megalopolis, Peloponnesi, Leontari. Christopolis, olim Neapolis, Maccedoniae, Christopoli. * Constantinopolis, Stamboul, Thraciae. Corcyra, Corfou, in ora Epiri. * Corinthus, Coranto, in Peloponneso. Cypsella, Casilar, Thraciae. Demetrias, Dimitriada, Thessaliae. Dercos, Thraciae, Delcon. Didymothichos, Dimatuc, Thraciae. Drusipara, Misini, Thraciae. Drystra, olim Tirista, Drista. * Dytrachium, Durazzo, Macedoniae. Euripus, et Chalcis, Negropont, Euboeae. Garella, et Gotthia, in Sarmatia, quid sit non constat. Hadrianopolis, Andrinople, Thraciae. * Heraclea, seu Perinthus, Heraclea, Thraciae. Iohannina, olim Cassiope, Iohannina, Epiri. Iustiniana, eadem quae Achrida. Lacedaemon, Musithra, Peloponnesi. * Latissa, Larixxa, Thessaliae. Lemnos, Stalir ini, insulae cogn. Leucas, Santa Maura, Epiri. Macrae, olim Panormus, Macedoniae, Macri. Madita, Mation, Thraciae. Maina, olim Taenatum, Laconicae, Maino. Maronea, Marogna, Thraciae. Megalopolis, seu postea Christianopolis, in Peloponneso, Leontari. Mesembria, Mesember, Thraciae. Monembasia, olim Epidaurus, Malvasia, Peloponnesi. * Naupactum, Lepante, Aetoliae. Nauplia, Napoli de Romanie, Peloponnesi. Nice, prius Nicea, Nacedoniae, Nice. Pagasae, Volo, Thessaliae. Paronaxia, ex Paro et Naxo insulis, Naxia, Maris Aegaei. * Patrae, Patras, Peloponnesi. Pharsala, Farsa, Thessaliae. * Philippi, Filippo, Macedoniae. * Philippopolis, Filippopoli, Thraciae. Phalla, et Bulla, cum Sugdaea, in Mysia. Rhosia, postea Leopolis, Rutheniae, Luvow. Rusium, olim Topiris, Rusio, Thraciae. Sardica, Sophie, Thraciae propriae. Selymbria, Seliurea, Thraciae. Serrae, olim Apollonia, Serre, Macedoniae. * Sophia, Sophie. Vide Sardica. Scupia, Scopia, Moesiae sup. Thebae geminae, una Boeotiae, Stives, altera Thessaliae, Zitoa. Theodosia, olim Tazus, S. Theodosio, metropolis Tauricae, Caffa. * Thessalonica, Salonichi, Macedoniae. * Traianopolis, Traianopoli, Thraciae. Varna, olim Dionysiopolis, Mysiae, Varne. Xanthia, Thraciae, ante sub Traianopoli. Zichnae, Macedoniae, ante sub Sertis, Zichne. Pop. Graeci, qui apud vett. Achaei, Achivi, Danai, Dolopes, Dores, Dryopes, Hellenes, Iones, Myrmidones et Pelasgi, rei militaris


image: s0414b

et ingenii gloria [orig: glori‚] fuere [orig: fuÍre] incliti. Ab illis artes inventae, scientiae auctae, leges primitus latae sunt. Literatorum tantus apud eos numerus, ut unius praelii descriptioni trecenti Auctores vacaverint. Cecrops, Draco, et Solon Atheniensibus: Lycurgus Lacedaemoniis: mantinensibus Nicodorus: Zaleuc us Locrensibus, Cretensibus Minos, at quanti Viri, Leges dedere [orig: dedÍre]. Ipsi hinc Romani, missis Spurio Posthumo, Aulo Malio et Publio Sulpicio, leges petiere [orig: petiÍre]. Armorum gloria non minor. Interim pessime apud veteres audierunt [orig: audiÍrunt], ob superstitionem, cui supra modum erant dediti; inventores ipsi pene omnis fabulosae Gentilium Theologiae: vini amorem, inprimis vero perfidiam. Euripid. in Iphigenia Taurica: *pisto\n *(ella\s2 oi)=den ou)de/n, Nihil fidi novit Graecia. Graecorum quoque vanitatem miris modis exagitat. Iuv. Sat. 14. l. 5. v. 240. Idem Sat. 10. l. 4. v. 174.

--- -- Quicqvid Graecia mandax
Audet in historia. ---

Val. Flacc. Argon. l. 8. v. 275.

--- -- Te Graecia fallax
Persequor. ---

Cic. ad Quint. Fratr. Ep. 1. Graeci fallaces, et leves, et diuturna servitute ad nimiam assentationem eruditi. Virg. Aen. l. 2. v. 106.

Ignari scelerum tantorum, artisque pelasgae.

Et infra v. 152.

--- -- Ille dolis instructus et arte Pelasga.

Graecae lubricitatis suggillatio etiam in illis est, apud Plaut. Asin. Act. 1. Sc. 3. v. 47.

Cetera quaeque volumus uti, Graeca [orig: Graec‚] mercamur fide.

h. e. praesenti pecunia opus est, nemo fidem nostram sequitur non magis quam si Graeci essemus. Apud Auson. tamen Graeca fides in adagio est pro certa et indubia, cum ait Ep. 10. v. 4.

Non Poena [orig: Poen‚] sed Graeca [orig: Graec‚] fide.

Nic. Lloyd. Vide ulterius Strab. P.Melam, Ptol. Plin. Ortel. Brietium, Thucydid. Xenoph. Paus. Diod. Sic. Iustin. Theoph. Gregoram, Sabellic. Phranzium, omnesque illos, quorum satis prolixam seriem Becmann exhibet in Hist. Orbis Terr. Civ. c. 10. De lingua eorum, infra in Graecus, de re Ecclesiastica in voce Constantenopolis, etc. Addo, quod Graecos aperto capite sacrificasse, docet ex Varone Gyrald. Syntagm. 17. Hist. Deor. Etiam passim nudis incedebant capitibus, aliquando tamen ex iisdem causis, ex quibus Romani aliaeque gentes, pileos allumebant. Unde Ulyssem pileatum plerumque exhibent, et hippocratis icon simili modo tecta visitur. Castores item soliti pingi cum pileis, quia Lacones fuerant, quibus pileatis pugnare mosfuit, ut Festus scribit. Hinc Catull. Carm. 27. v. 2. ad Contubernales.

A pileatis nona fratribus pila.

Nec incelebres sunt causiae Macedonicae, galeri Thesalici, Atheniensium crobyli etc. de quibus vide Anselm. Soler. de Pileo s. 8. Corpus pallio involutum habebamt, quemadmodum Romani togati fuere [orig: fuÍre], vide Octav. Ferrar. de Re Vest. part. 2. l. 4. In pedibus crepidas gerebant, sine quibus pallium numquam sumebatur: quemadmodum contra calcei Togae proprii fuere [orig: fuÍre]: antequam tamen illas induerent, pedes plerumque inungebant, quem morem Romanos imitatos fuisse, innuit Lucret. de Rer. natura: cum ait l. 4. v. 1118. haec duo coniungens.

Unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia ridam etc.

Vide Balduin. de Calceo. De inaurium in Graecia usu, vide si placet Isid. Orig. l. 19. c. 31. et Apuleium de Dogmat. Plat. l. 1. ubi nobilitatis id insigne Athenis fuisse docet, cuius rei originem luculenter tradit Dio Orat. 32. et Casp. Bartholin. de Inauribus Veterum. De Philosophia illorum triplici, Heroca, Mythica et Philosophica: hacque in plurimas scissa sectas, Academicam, Cynicam, Cytenaicam, Eleaticam, Electivam seu potamonicam, Eliacam ac Eretriacam, Epicuream, Ionicam, Italicam, Megaricam, peripateticam, Platonicam, Pyrrhoniam sive Scepticam et Stoicam, vide Georg. Horn. Hist. Philosoph. passim, et Gerh. Ioh. Voss. de Philosoph. Sectis: uti de sepultura, item de structura, illorum, Salmas. ad Solin. p. 378. et seqq. De hodiernorum vero Gracorum ieiuniis, dicemus infra in voce Megali: uti de sententia, circa S. Spiritus processionem in voce Processio.

GRAECIA [2] Magna reg. Italiae ad oram sinus [orig: sinŻs] Scylacei ac Tarentini, inter Brutios ad Mer. et Salentinos ad Bor. in longum extensa: cuius pars nunc in Calabria ulteriore, pars vero Maior in citeriore continetur. Eius mem. Ovid. Fast. l. 4. v. 64.

Itala nam tellus Graecia maior erat.

Subcisivam Graeciam vorat Apuleius in Apologia. Ceterum Magnae. sive Maioris Graeciae nomine quid iutellexerint vett. non convenit inter auctores. Strab. ait Italiae partem, dequa tractat l. 6. p. 253. et Siciliam eo nomine conprehendi. Plin. l. 3. c. 5. Italiae tantum pattem, eamque multesimam: Ita enim scribit. Italiam dilaudans: Ipsi de ea iudicavere [orig: iudicavÍre] Graeci, genus in gloram suam effusissimum, quotam partem ex ea appellando Magnam Graeciam. Italia, mquit, Serv. mega/lh *(ella/s2 est appellata, quia a Tarento usque ad Cumas omnes civitates Graeci condiderunt [orig: condidÍrunt]. Senec. de Consolatione ad Alb. Totum Italia latus, quod infero


image: s0415a

mari alluitur, maior Graecia fuit.
Athen. l. 12. p. 523. *ou)k o)li/gon de\ pro\s2 th\n trufh\n, kai\ th\n eu)daimoni/an tou= su/mpantos2 tou/tou kli/matos2 kai\ to\ plh=qos2 e)ge/neto tw=n a)nqrw/pwn, dio\ kai\ mega/lh *(ella\s2 e)klh/qh pa/sa xedo\n i( kata th\ *)itali/an katoi/khsis2. De prolemaeo non est obfcurum, quid ille Magnae Graeciae nomine complectatur. Vide et Fest. Baudr. fui: pars Italiae meridionalis, sub qua Lucania, Messapia, et Brutii comprehendebantur, ubi nunc sunt Calabria citerior et ulterior, Basilicata, pars australis principatus citerioris, terra Bariana, et terra hydruntina, provinciae regni Neapolitani, a mari Tyrrheno usque ad Hadriaticum.

GRAECINA vide Pomponia.

GRAECINUS altero nomine Iulius, Senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque clarus. A Caio Caligula M. Silanum accusare iussus, et quia abnuerat, interfectus est. Vide Senec. l. 2. de Benef. Scripsit de Re Rustica aut certe de Vineis, ut pater ex Columella l. 1. c. 1.

GRAECIUM seu GRACIUM urbs probe munita, stiriae caput, ad Murum fluv. cum castro plane regio, ubi alias Archiducum sedes, de quorum familia vide in voce Stiria. 13. mill. Germ. a Vienna in Austr. 5. a Dravo fluv.

GRAECO-STADIUM post incendium restitutum, inter opera Antonini Pii, Romae exstantia, memoratur Capitolino in Vita huius: Graecostasis aliis, Casaub.

GRAECOSTASIS quasi Graecorum statio, locus Romae ante Curiam Hostiliam, et rostra [orig: rostr‚] substructus, ubi nationum subsisterent legati, qui ad Senatum essent missi.

GRAECULUS per convitium dictus nonnullis Hadr. Imp. quod impensius Graecis studiis imbutus, ingenio suo ad ea sic declinaret, ut non tantum Declamationes sermone Graeco scriptas, sed et Rescripta et ad necessatios ac familiares Epistolas, reliquerit, ut ex Photio et Dosithei reliquiis discimus. Vide Ael. Spartian. in Vita eius.

GRAECUM Vinum cuius mentio in Ordine Rom. Deinde (finita [orig: finit‚] liturgia [orig: liturgi‚] Pontificis) descendunt primates Ecclesia, ad Accubita invitante Notario Vicedomini, et bibunt ter, de Graeco primum, de Pactisi secundo de Procovia tertio: hodieque Graeco italis, in ea Italiae parte nascitur, quam Graeci olim incoluere [orig: incoluÍre], Senator l. 12. Ep. 4. Nam licet ingeniosa Graecia multifaria [orig: multifari‚] se diligentiae subtilitate commendet et vina sua aut odoribus condiat, aut marinis permixitionibus insaporet etc. Virg. Georg. l. 2. v. 97. Aminaeum dicitur. Aliud est vinum Graecanicum, seu Asiaticum, quod *biquno\n dicitur, in Gloss. s. Benedicti c. de Potionibus, apud C. du Fresne in Gloss.

GRAECUS [1] nomen viri, unde Graecia dicta, et pop. Graeci. Graece *graikoi\, Aristot. l. 1. Meteor. *(oi kalou/menoi to/te *graikoi\, no=n de\ *(/ellhnes2. Ana Graeco quodam, Rege prisco: Poro *graikw=n appellationem, etisi vulgus Graecorum respuit, poetae tamen non sunt aspernati. Lycopht.

*graikw=n a)/rios2 w(=| pa/lai teu/xei ta/fous2.

Vide Sreph. Quis vero non miretur, Hesych. parum ista fuisse cognita? Is enim putat a Romanis Graecosesse appellatos, qui *(raikoi\ appellarentur sine [gap: Hebrew] . Eorum lingua, iam usque ab originibus suis, in sinitim a regna Epiri ac Macedoniae fuit diffusa. Mox in insulas propinqui matis Mediteranei, Cyclades, Euboeam, Carpathum, Rhodum, Cyprum: et ab Or. in Cretam, Corcyram, Zacynthum, Siciliam. Inde in Continentem egressa, litora maris Ionii ac Tyrrheni occupavit, novam, at Magnam Graeciam molita, in Gallia quoque Massiliam condere ausa; ab Austro Aegyptum et Cyrenaicam peragravit, usque ad Syrtim mai. Nec terris tantum, sed ipsis terrarum linguis inferri gestiit, pauperiem eorum copia [orig: copi‚] sua [orig: su‚] sublevatura. Ideo de Latio iam Varro prodidit, ipsum Graeca fingere, cui et literas a Graecis allatas esse Plin. auctor est. Vett. quoque Gallromnia sua negotia Graeco charactere consignasse leguntur, apud Strab. l. 4. p. 181. Imo ipsos Graece locutos probant Ioach. Perionius et Ioh. Ricardus. Cambricae linguae cum Graeca affinitatem, docet Sylv. Gitaldus, ipseCamber et rer. Britann. scriptor. Quid ipsa Hebraeorum lingua e Graeca in usum suum transtulerit, vide apud Casaub. in Athen. l. 4. c. 24. Causae tantae amplitudinis, Graecorum commercia et coloniae, quarum 60. sola Miletus emisit, 30. sola Sicilia accepit. Accessit Alexandri et successorum studium, quorum intereat non minus iura, quam linguam suam subiecti gentibus dare:unde illa Alexandriae, Antiochiae, Ptolemaidis decantatissima venere [orig: venÍre] nomina, et solum Seleucum in dioecesi, sua 60. admodum urbes Graecas condidisse testatur Appian. Recentior dein aetas novum ei incrementum attulit: Postquam enim Rom. Imperium sui quasi pertaesum Constantinopolim migravit, mandata Orienti et Illyrico, i. e. Syriae, palaestinae, Aegypto, Asiae, Ponro, Macedoniae et Daciae, c Graecia dati coeperunt [orig: coepÍrunt]. Interim una [orig: un‚] cum Imperio gentis suae defecit sensim, tandemque in eas redacta est angustias, ut hodie vix in quatuordecim Moreae locis, inter naupliam et Epidaurum, supersit, quorum incolae Zaconum (pro Laconum) nomine noti, Graece adhuc loquuntur, licet haud iuxta Grammaticos canones. idem de alio, prope Heracleam, in Antatolia, testatur Bellonius. Loco autem cessit alibi, ex se natae quidem, sed degeneri propagini, hodiernae Grarcae linguae, quae ipsa rutsus in varios ramos abiit, Vulgarem Graecam, th\n koinh\n vulgo dictam, Dialectum Atheniensium, quae hodie omnium maxime batbara est, peloponnesiorum, quae purissima iudicatur, Zopelismum, etc. de quibus omnibus, vide Crusium in Turoco-Graecia, de prisca vero ista amplitudine linguae Edward. Breerwoodum, in Serutinio Lingg. etc.

GRAECUS [2] et Graeca, vide Gallus et Galla.

GRAEES Aeoliensium pop. qui in Pario habitant. Steph.

GRAEI pop. Macedoniae, in Mysiae confin apud Strymonis fontes.

GRAEUM urbs parva, sed culta Burgundiae Comit. ad Ararim, in tumulo, alias munitissima et castro firmata. Sed A. C. 1668. a


page 415, image: s0415b

Gallis munitionibus castroque nudata. 6. leuc. a Dola in Bor. 9. a Divione in Ort. Vide Gradtcum

GRAFIO seu GRAVIO, vel GRAVIUS a Germ. GRAVE, Angl GREVE et REVE, proprie Iudex est fiscalis; per translationem Comes, Comitisque Vicarius, i. e. Vicecomes, item Iudex simpliciter, Praeles, Praepositus. Apud auctores medii saeculi Exactor saepissime nuncupatur. A Comite accurate loquendo sic distinguitur, ut Comes sit, qui gladio Comitatus cingitur: Grafio, qui e iu smodi Comiri est a vice, et a iuribus Comitatus exigendis: hodie tamen ambo vocabula pro uno eodemque sumuntur. De variis Grafionum, apud Anglos inprimis, speciebus, quales sunt: Burgravius, Centgravius, Dingravius, Gogravius, Hundredgreve, Landegravius, Ledgrevius, Margravius, Mergravius, Palantgravius, Portgreve, Rheingravius, Seareve, Shiregreve, Thingrevius, Trithingrevius. Tungrevius. Vide Hent. Spelmann. Gloss. Arch. Sed ex ominibus peve Scriptoribus, qui Grafionum meminere [orig: meminÍre], id nomen eos pro Comitibus usur passe constar. nempe ea [orig: e‚] tempestate Comites, licet [orig: licÍt] officio Iudicis functi, vectigalia insuper publica exegere [orig: exegÍre]; quod fecere [orig: fecÍre] etiam Ballivi qui iis postmodum in provinciis successere [orig: successÍre]: unde et Iudices fiscales dicti sunt, quod et Iudices essent et vectigalium exactores. Vocis etymon quod attiner, Lips. Wendelin. Iac. Eyndius Chron. Zeland. l. 2. Alii, a verbo gra/fein, Grasiones dictos volunt: Cum enim, inquit Eyndius, Praesides provinciarum commissas sibi ditiones per Iurisperitos Scribas et per Quaestores, aliosque e comitatu regerent, literarumque legendarum et scribendarum, multo magis iuris dicundi, in tanta tum barbarie, summa ignorantia esset; omnes, qui literas tractabant, in hoc munere, Graphios tanq. Graphiarios, a)po\ tou= gra/fein dixerunt [orig: dixÍrunt]. Besoldus a Gr. grau=s2 deducit, ita et Graven appellati sint, tamquam Seniores: qua postrema appellatione donatos constat Viros Optimates ac Urbium provinciar umque praecipuos. Heigius a Belg. Graben, i. e. sossa [orig: soss‚]; quasi limitibus praefecti Comites fuerint. Alii a Saxon. Grave, i. e. Iudex Scriekius in Orig. Celtic. Graeff dictum vult, quasi Gaer-haeff, h. e. tributorum exactorem, Gravatorem et Gravaringum, de quibus infra. Nec abludit multum Lambardi, Rastalli et Spelmanni coniectura, qui a Saxon, gerepen, per sync. grepen, h. e. rapere, originem eius arcessunt, hoc enim Exactorum proprium etc. Vide C. du Fresne in Gloss. et infra Graphiones.

GRAGUS mons, vide Cragus.

GRAJACUM vide Graecium, cum quo idem est.

GRAJAE Alpes vide Graeae. Et Graius mons ibid. S. Bernhardi dictus, ab opulento coenobio, in quo peregrini excipiuntur.

Le GRAIN Ioh. Baptista, vide ibi.

GRAIS fil. Echelati, Orestis Proncpos, inter Aeolicae migrationis auctores, usque ad Granicum fluv. progressus est, Strab. l. 13. p. 581. et 582. ac regionem inter Ioniam et Mysos, quae Aeolis vocatur, occupavit: Lacedaemoniis illi coloniam ducenti, regnante Agide, cum classe auxiliantibus, Paus. l. 3. Quo pacto profectio haec Aeolica ab Oreste primum, sedirrito conatu coepta, a pronepote eius dem um perfecta est. Vide supra, ubi de Aeolibus.

GRAJUGENAE Graeci sic dicti sunt. Virg. Aen. l. 3. v. 550.

Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.

Lucret. de rer. nat. l. 1. v. 477.

GRAJUS [1] adiectivum, idem quod Graecus, Apud eundem ibid. v. 639. et 828.

GRAJUS [2] homo ponitur pro Epicuro Graeco. Ovid. Met. l. 13. v. 241.

Est aliquid de tot Graiorum milibus unum
A Diomede legi. ---

Idem ibid. v. 66.

GRAJUS [3] Iohannes, vide Iohannes.

GRALLATOR apud Plaut. Amphit. Sc. Dii. vestram fidem v. 52, It. Poenul. Sc. 3. Act. 1. v. 27.

Vinceretis cervum cursu vel Grallatorem gradu:

pro quo in antiquissimis omnibus libris sic reperitur,

vel clavatorem gradu.

Nempe antiqui alicuius Grammatici interpretamentum irrepsit, pro vero verbo Plautino: nam qui grallatorem clavatorem esse erat interpretatus, ausam narrationi hiuc dcdit. Clava ex Graeco kla/pa solea est vel gallica, ligneum le. sandalium, quod in balneis gestabant: Unde grallae kla/pai, quae notiore vocabulo colabathra dicuntur, ab Auctoribus Graecis Latinisque. Hinc colobatharii dicti Nonio Grallatores: kwlo/baqra autem et kw=la cu/lina vocabant Graeci, quibus innitebantur, quos gu/pwnes2 appellabant, Pollux l. 4. c. 14. etc. Vide supra in Clava, ubi de colobathrartis, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 413. ubi de Grallatoribus Pantomimis, seu ta\ *panika forou=sin, a grallis seu cruribus ligneis, quas sumebant, ad effingenda Panum crura, sic dictis, varia: infra quoque aliquid in voce Panica.

GRAMALLA laicae vestis genus, quo in Hispania Barcinonenses et Gastellani utuntur: maxime Urbium Aediles, C. du Fresne Gloss. Carolo Macro vestis longa et lugubris est, ex laneo panno villoso, Italice Baietia, sive Saia a riverso appellata, et adhuc in Sicilia ac Melita in usu, ubi hodieque Grammaglia dicatur, quasi Grandis Malla, h. e. villosa, a)mfi/mallos2, in Hierol.