December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0408b

GORGUS [4] Graece *gorgo\s2 unus ex tribus amnibus, qui in Tigrim influunt, Ptol. memoratis, de quo vide Salmas. ad Solin. p. 698.

GORGYIA locus in Samo, unde Bacchus Gorgyiensis.

GORGYTHION Priami et Castianirae Thressae fil. qui in bello Troiano a Teucro, Telamonis filio, confoslus occubuit. Hom. Il. 8.

GORHAMUS Nicolaus, vide Nicolaus.

GORICUM Hollandiae mer. civitas probe munita, eleganti castro insignis, Vahalim fluv. ex tribus alterum, quibus Rhenus in Oceanum effunditur, praeterlabentem habet. Hic [orig: HÓc] ex altissima turri, duax supra viginti urbes muris septae conspici poslunt, cum rusticorum villis, et non paucis nobilium habitationibus. Laetissimis pascuis abundat, unde in butyro, lacte, caseo, fere tota incolarum negotiatio consistit, quae Antverpiam et ad alia loca non sine maximo emolumento exportantur. Lud. Guicciardin. Baudr. ad Mosam, ubi Lingam recipit. 3. leuc. a Dordraco in Ort. 2. a Viana in Austr.

GORITIA urbs munita Fori-Iulii, ad Sontium fluv. Comitat. cogn. caput, sub Austriacis, in confin. Venetorum, inter Alpes, et sinum Tergestinum 4. leuc. Germ. ab Aquileia in Bor. totidem a Palma in Ort. Baudr.

GORITIAE Palatinatus Archiducum Austriacorum. Nomen habet ab eius urbe primatia Goritia dicta. Iulium Carnicum Ptol. vocat. Dravum fluv. pro limite ad Sept. habet, et Forum-Iulii Mer. versus. Quam terram clientelae seu feudi iure a Rep. Veneta quondam habuisse Comites eius, sunt qui affirment, ex quibus Leonhardus, nullo relicto herede, vita [orig: vit‚] excessit A. C. 1501. unde Comitatus iste Austriacae Domui obvenit, cui iam magna ex parte pignoris iure obstrictus tenebatur. Vide Fr. Sanson dell'Orig. delle case Illustri d'Ital. in Famil. Portia p. 242. G. de Rool. 11. Tob. Pfanner. de praec. Germaniae Principum Gentibus c. 1. etc.

GORLITIUM vulgo GORLITZ, urbs primaria et permunita Lusatiae sup. inter paludes: aedificiorum nitore atque frequentia clara, ut et murorum foslarumque ambitu; situ montoso, Nislae fluminis propinquitate firma, ex quo molitores, cerevistii, tinctores, aliique eius op. cives magnas commoditates pericipiunt eius transitus ponte ligneo, tecto percommode clauso, opportune coniungitur. Opp. ipsum prima [orig: prim‚] fundatione constructum A. C. 1131. eius annales perhibent. Funesto vero deinde incendio, A. C. 1331. imitis Vulcani severitate consumptum, ut ne unica quidem domus remanserit: post eam autem tuinam, Anno fere octavo venuste repatatum: Bohemiae regno subditur, sicut et Lusatia. Ioh. Matal. Metell. Antea sub Bohemiae Rege, nunc sub Electores Saxoniae. 4. leuc. a Budissina in Ort. 2. a confin. Bohemiae. Baudr.

GORMANUM vulgo GANZER, opp. Transylv. prope Claudiopolim.

GORNACUM vulgo GOURNAYSUR ARONDE, ab amme Aronda, ad alterius Normannici differ. Oppid. prov. Ins. Franciae, in confin. Picardiae, 4. leuc. a Compendio in Circ. Ambianum versus.

GORNEAS munitum castellum in Armenia. Tac. Ann. l. 12. c. 45.

GORICHEMUS Henricus, vide Henricus.

De GORREVOD Guido, floruit in Burgundia A. C. 1180. in cuius posteris Ioh. sec. decimo quarto, genuit Ioh. et Hugoninum: quorum huius lineam terminavit, sed rebus gestis nobilitavit, Laurentius Comes de Pontdevaux, Corolo V. Gratus. Ab illo autem, praeter Dominos de Cornon, descenderunt [orig: descendÍrunt] Domini de Salaus, qui demum Laurentii agnati successores fuere [orig: fuÍre] tit, ducum de Pontdevaux et Principum Imperii cum tempore aucti. Et quidem Ludovicus Dn. de Gorrevod et Fretechise, fil. habuit Ioh. Dn. de Cond; qui ex Guidcharda de Monte Regali, pater fuit Ioh. de Gorrevod Com. de Pontdevaux: cuius, ex Claudia de Semur, fil. Laurentius II. Dux de Pontdevaux March. de Marnay, Obiit A. C. 1625. relictis ex Isabella de Burgundia (filia Hermanni de Burgundia Com. de Falais ) Philippo Eugenio Duce de Pontdevaux Com. De Salins Dn. de Gorrevod, Carolo March. de Marnay dein Archiep. Vesontionensi et Magdalena [orig: Magdalen‚]. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Part. II. p. 88.

GORREUS Ioh. Parisiensis, Medicus doctus et felix, Nicandri Theriace et Alexipharmaca metro Latino expressit et Scholiis illustravit; praeterea, de Lepore Marino, et in re Medica varia scripsit. Ad Ep. Parisiensem, qui decumbebat, vocatus, ex occursu quorundam lictorum tantum terroris coepit, ut abeo tempore non amplius integre valeret. Obiit A. C. 1578. Aet. 72. Samarthan. et Anton. Teissier Elogtis.

GORSIO seu GURSIO Lazio Corck, opp. Hung. ad Zarwichium fluv. medium fere inter Albam Regiam et Quinque Ecclesias.

GORTENI una ex IV: sectis Samaritanorum, ad Iudaeos propius accedens, sicut Sevei longius recedebant, vide infra ubi de Samaritanismo: nec non Epiphan. Haer. 12.

GORTUAE Eubociae quondam gentes, Medos secutae, sed tunc, cum in exercitu Darii ad Arbella erant, degeneres et patrii moris ignarae. Curt. l. 4. c. 12.

GORTYN seu GORTYS et GORTYNA opp. mediterr. Cretae ad Lethaeum fluv. Plin. l. 4. c. 12. Hic [orig: HÓc] Philippus Ep. floruit A. C. 175. Hinc Gortynius, ut spicula Gortynia apud Stat. Theb. l. 3. v. 587. quibus Gortynenses celebres fuere [orig: fuÍre]. Luc. Civ. Bell. l. 3. v. 186.

--- -- Nec Eois peior Gortyna sagittis.

Idem l. 6. v. 214.

Dictaea [orig: Dictae‚] procul ecce manu Gortynis arundo
Tenditur in Scaevam.



image: s0409a

Ovid. Met. l. 7. v. 776

Nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.

Nic. Lloyd. Amplitudinem huius civitatis olim centum quinquaginta stadia implevisse, scribit Strab. l. 10. p. 478. ad quem locum. Vide Casp. Barth. Animadv. ad Stat. Theh. l. 5. v. 361. Conditam a Gortye HeroŽ, atque Ellotiam primo ab Europa Cretensibus sic dicta, appellatam fuisse, legas apud Steph. Atymnum ibidem cultum esse, Solin. memorat c. 11. ad quem vide Salmas. p. 172. Vide quoque supra ubide Atymno.

GORTYNIA opp. Arcadiae in Peloponneso ad Gortynium fluv. teste Paus. qui in Corinthiacis Aesculapium Gortynium vocat.

GORZIA Monasterium a Chrodegango Mettensi Ep. conditum, A. C. 768. ad fluv. parvum Gorziam qui Gorziam monti im positam praeterlapsus, supra Mettos in Mosellam defluit, apud Novigentum Noviant. Vulgo Gorze, in Comitatu Scarponensi. Hadr. Vales. Notit. Gall.

GOSHEN i. e. appropinquatio, vel approximatio, civitas in tribu Iudae, quam et expugnavit Iosue. Ios. c. 10. v. 41. Neh. c. 2. v. 49. Item Aegypti regio, in qua Israelitae [orig: IsraŽlitae] olim habitabant, antequam in terram promissionis pervenerunt [orig: pervenÍrunt].

GOSLARIA urbs Saxoniae ad Gosam fluv. in Hercinia. Eam Henricus Auceps, pater magni Othonis, condidit: A. C. 1051. in formam civitatis erecta et munita est, A. C. 1201. postquam ab Ottone Rege clam occupata fuisset. Imp. Henricus tertius urbem istam mirifice ornavit, et e parvo molendino, ut aiunt, vel tugurio venatorio in tam magnam, sicut hodie cerni potest, urbem, bono provexit auspicio. ioh. Matal. Metell. Baudt. est ad fontes Okrae amnis, in Duc. Brunsvicensi, sui tamen iuris. Vix 5. mill. Germ. ab Hildesio in Eur. Lambertus Schafnaburgensis, sub A. C. 1070. hanc Regiam villam vocat, quam pro lare domestico Teutonici Reges sint incolere soliti. Idem eandem clarissimum appellat Regni domicilium: Unde hodie que Caesareum ibi palatium. De controversia, quae huic civitati cum Ducibus Brunsvicensibus, qui ius protectionis in ea habent, vide Hordleder. de causis belli Germ. l. 4. c. 46. Accusata a Duce, A. C. 1541. et a Camera Imperiali proscripta, sed exsecutio a Ioh. Friderico Saxoniae El. cui confoederata erat, impedita est. Obsesla A. C. 1552. ab Henrico Duce metallifodinas Rammelsbergenses ei cessit: quas mortuo Friderico Ulrico Duce A. C. 1634. rursus occupavit. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 20.

GOSILENI fons locus Galliae, in dioecesi Rotomagensi, Gornaco ac Fimitati in Braio vicinus, proximus finibus Bellovacorum, quibus et a nonnullis attribuitur. Vulgo Gaillefontaine. Hadr Val. Not. Gall.

GOSORMIES Thebanotum in Aegypto Rex VIII. post Stoechum, regnavit Aun. 30. dictus Etesipantus, *ai)/thsis2 pantos2 Scalig. dum Suphis Memphitis imperaret. Ei successit Mares. Eratosthenes apud Ioh. Marsham. Canon. Chron.

GOSSELINUS Iohannes, vide Iohannes.

GOSSENBROT Sigismundus, vide Sigismundus.

GOSSIPIUM hisce describitur Plin. l. 19. c. 1. Superior pars Aegypti in Arabiam vergens, gignit fruticem, quem aliqui gossipion vocant, plures xylon, et ideo lina inde facta xylina. Parvus est similemque barbatae nucis defert fructum, cuius ex interiore bombyce lanitgo netur. Nec ulla sunt eis candore mollitiave praeferenda. Vestes inde Sacerdotibus Aegypti gratissimae. Ubi nec ulla sunt cum candore molliora et spissiora, legi vult Salmas. Non enim solum mollitie et candore praecipua est lana haec xylina, Graece e)rio/culon, quae lini etiam nomine hinc veniebat, sed etiam spissa est, et to\ ta/xos2 habet, quod lino non inest. Nucem eius quod attinet, triplicem illa habet dia/fusin seu divisionem, et cum maturescit, dehiscentibus dissepimentis lana apparet, quae inde extrahitur, uti de arboribus Tyli ins. laniferis similiter scribit Theophrast. Quia vero bombycem vocaveere [orig: vocaveÍre] Vett. non solum, quae ex vermibus sic dictis nebatur, sed molliorem omnem lanae linique lanuginem, hinc recentiores bombax et babax, de gossypio proprie usurparunt, ut vidimus. Hodie colitur hic frutex in Sicilia, Brasilia et nonnullibi in Oriente: optimum autem, quamvis minori numero, in Ins. Melita gossipium colligitur. Machinae, qua Trucae in Asia utuntur, ad faciendum illud, iconem habes apud Iac. Spon. Itin. Part. l. ubi de VII. Ecclesiis. Apud Sinenses, qui gossypii semen ante annos plus minus octingentos accepere [orig: accepÍre], tanta inde illiunis copia est, ut, cum in unica civ. Xanghai, sub Nankinga, ducenta textorum milia numerentur, maxima ex iis pars gossipio texendo operam navet, in quo opere cum mulieres potissimum excellant, viri agris colendis reliquisque negotiis obeundis interea occupantur. Unde minus mirum, solam hanc civitatem solvere Imp. ex solo gossipio, ducenta quinquaginta ducatorum milia. Et hoc optimum habetur, quod in Nankinga conficitur, adeo que reliquis carius est. Ceterum gallinae genus in Quansia prov. eiusdem Imperii est, quod gossipium quoque evomit, seu fila longiora, qualia ex gossipio confici solent; sed eadem, nisi colligantur, resorbet, aranearum instar etc. Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 37. Plura hanc in rem vide apud Salms. ad Solin. p. 296. et sepp. nec non 998. et supra, in voce Bombax, item Fustanum: uti de Gossypii in ellychniis usu suo loco.

GOSTINIA urbs et Castellania Poloniae mai. in Palatinatu Revensi, carcere et morte Demetrii Suiscii, M. Ducis Moscoviae nobilis. 2. leuc. a Vistula fluv. et a Plosco in Austr. cum arce sa tis munita.

GOSVINUS Bossutus, historica quaedam scripsit, vitas inprimis quotundam pietate illustrium. Voss. de Hist. Lat.

GOTA [1] Germanis Mercurius erat, a quibus adorabatur. Unde hodieque Deum Got dicunt.

GOTA [2] Ins. Iaponiae, cum urbe cogn. in ora reg. Ximo, inter Corcam ad Austr. et Amacusam ad Ort.